DECRETI PARS TERTIA DE CONSECRATIONE


DISTINCTIO I
GRATIANUS
[C. I.] "De ecclesiarum consecratione, et missarum celebrationibus non alibi quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debere, liquet omnibus, quibus sunt nota noui et ueteris testamenti precepta."

[C. II.] "Tabernaculum enim Moysen Domino precipiente fecisse et sacrasse, cum mensa et altari eius, et ereis uasis et utensilibus ad diuinum cultum explendum legimus, et non solum diuinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino iubente, perlinisse nouimus. Qualiter autem hec facta sunt, et non alii ipsa sacra, quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque cum uestibus sanctis sacrati, et Leuitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus, que iubente Domino per Moysem conscriptae sunt, in lege Domini reperitur. Qualiter ergo Dauid piissimus regum amplificauerit cultum Dei, et templum Domini edificare uoluit, sed propter multum sanguinem, quem effuderat, prohibitus est, et ipse expensas collegerat; Salomon quoque filius eius, quod ipse facere optauerat, iubente et auxiliante Domino perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad diuinum cultum peragendum consecrauit, in libro Regum legitur. ?. 1. Fecit ergo Salomon in tempore illo festiuitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad riuum Egipti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus, et in die octauo dimisit populos. ?. 2. Iudei ergo loca, in quibus Domino sacrificabant, diuinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis, quam in Deo dicatis locis, munera Domino offerebant. Si enim Iudei, qui umbrae legis deseruiebant, hec faciebant, multo magis, quibus ueritas patefacta, et gratia et ueritas per Iesum data est, templa Domino edificare, et, prout possumus melius, ornare, eaque diuinis precibus, et sanctis unctionibus suis cum altaribus, et uasis, uestibus quoque et reliquis ad diuinum cultum explendum utensilibus deuote et solempniter sacrare, et non in aliis, quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a chorepiscopis (qui sepe prohibiti sunt, nisi, ut predictum est, summa necessitate exigente), missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre debemus. Et hoc si summa necessitas agere conpulerit, non in domibus offerre prohibita sunt. ?. 3. Si autem, ut legitur in concilio Laudicensi capitulo 27., quod hi, qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt, multo magis maioris gradus ministeria nisi ab eis, qui ad eos gradus sunt consecrati, quibus fungi debent, offitia agi debent uel sacrificia offerri licet. Quod autem, ut paulo superius prelibatum est, oblationes in domibus offerri non debent, in eodem concilio c. 59. prohibitum habetur ita: 'Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis uel presbiteris.'"

C. III. Ecclesiarum consecratio absque missa fieri non debet. Item Iginus Papa, c. 5. II. Pars. Omnes basilicae cum missa debent semper consecrari. ?. 1. Et ecclesiae destructae, ubi autem plures sunt, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopi prouidentia modus inueniatur, qualiter consistere possint.

C. IV. Absque precepto sedis apostolicae noua non dedicetur ecclesia. Gelasius c. 34. III. Pars. De locorum consecratione, quamuis superius strictim fuerit conprehensum, michi quoque patefactum est, quod absque precepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias uel oratoria sacrare presumant.

C. V. Sine auctoritate summi Pontificis noua non dedicetur ecclesia. Idem. Precepta sinodalia, que ante paucos menses de sede nostra ad prouinciam sunt directa, et antiquis canonibus consentiunt, et ea, que minus esse probantur, addidimus, et in utraque parte constat, sine summi Pontificis auctoritate ecclesiam nouiter conditam non posse dedicari; teque ex hac basilica, que taliter fuerat ad cultum processionis adducta, suspendisse missas probabiliter conputamus. Sed quia deuotus locus non debet a ministeriorum gratia diu uacuus permanere, frater karissime, eorum martirum nomine, quorum relatio continet, auctoritatis nostrae suscepta serie consecrabis, ut populorum frequentatio, quam illic auide conuenire mandasti, seruatis regulis ecclesiasticis et canonibus, integrum habeat firmata religione conuentum.

C. VI. Non dedicentur basilicae, que preter auctoritatem apostolicae sedis fuerint edificatae. Idem. [Episcopis per Lucaniam c. 6] Basilicas nouiter institutas, non petitis ex more preceptionibus, dedicare nemo audeat, nec ambiant sibimet episcopi uendicare clericos potestatis alienae. [Et c. 11.] ?. 1. Cum enim decreta uenerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa, que pro alicuius utilitatis conpendio fortasse uideantur, laxanda credamus, cumque nobis contra salutarium reuerentiam regularum cupiamus nichil dicere temere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, fauente Domino, que paternis canonibus sunt prefixa pio deuotoque studeat tenere proposito: satis indignum est, quemquam uel pontificum uel ordinum subsequentium hanc obseruantiam refutare, quam B. Petri sedem et sequi uideat et docere; satisque conueniens sit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibimet obseruatione concordet, quam illic uigere conspiciat, ubi Dominus ecclesiae totius posuit principatum.

C. VII. Publicae processiones non fiant in oratoriis, que preter auctoritatem sedis apostolicae consecrantur. Idem Iohanni, Episcopo Sorano. Certum est quidem nostris preceptionibus constitutum, ne quis in ecclesia aut in oratorio, quod sedis nostrae non legitur permissione dedicatum, processionem publicam putaret inpendi, ne conditores furtiuis subreptionibus contra regularum statuta prosilirent. Sed quia Megetia spectabilis femina petitorii nobis oblatione suggessit, in possessionibus propriis suorum corpuscula condidisse, frater karissime, humanitatis intuitu, quod priora statuta non maculet funeribus et sepulchris, tantum in conprehensis petitorio locis ministeria noueris pro solempnitate prestanda, ut defunctorum nomine solummodo diuina celebrentur offitia, publica frequentatione et processione cessante.

C. VIII. Sine nutu sedis apostolicae ecclesia non debet institui. Item Nykolaus Papa Clero et Plebi Nonensis Ecclesiae. Ecclesia, id est catholicorum collectio, quomodo sine apostolicae sedis instituetur nutu, quando iuxta sacra decreta nec ipsa debet absque preceptione Papae basilica nouiter construi, que ipsam catholicorum intra semet amplecti cateruam dinoscitur?

C. IX. Sine designatione episcopi non edificetur ecclesia. Item ex Concilio Aurelianensi. IV. Pars. Nemo ecclesiam edificet ante, quam ciuitatis episcopus ueniat, et ibidem crucem figat, publice atrium designet, et ante prefiniat, qui edificare uult, que ad luminaria, et ad custodiam, et stipendia custodum sufficiant, et ostensa donatione sic domum edificet, et post, quam consecrata fuerit, atrium eiusdem ecclesiae sancta aqua conspergat.

C. X. Non consecretur ecclesia, que pro questu cupiditatis edificatur. Item ex Concilio Bracarensi. [II. c. 6.] Si quis basilicam non pro deuotione fidei, sed pro questu cupiditatis edificat, ut quicquid de oblatione populi colligitur medium cum clericis diuidat, eo quod basilicam in terra sua condiderit, hoc de cetero obseruari debet, ut nullus episcoporum tam abhominabili uoto consentiat, nec basilicam, que non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria condicione est condita, audeat consecrare.

C. XI. Sacrificia non nisi super altare et in locis Deo consecratis offerantur. Item Felix Episcopus omnibus orthodoxis. [ep. I.] V. Pars. Sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes debent missas celebrare, nec sacrificia super altare offerre, sic nec in aliis, quam Domino consecratis locis, id est in tabernaculis diuinis precibus a pontificibus delibatis, missas cantare, aut sacrificia offerre licet, nisi summa coegerit necessitas. Satius ergo est missam non cantare, aut non audire, quam in his locis, ubi fieri non oportet; nisi pro summa necessitate contingat, quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum est: "Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem uideris, sed in omni loco, quem elegerit Dominus Deus tuus." In domibus tamen ab episcopis siue presbiteris oblationes celebrari nullatenus licet.

C. XII. Non nisi in locis sacratis missarum solempnia celebrentur. Item ex Concilio Triburiensi. Missarum solempnia non ubicumque, sed in locis ab episcopo consecratis, uel ubi ipse permiserit, celebranda esse censemus.

C. XIII. precibus diuinis consecrentur ecclesiae. Item Clemens. [epist. II. ad Iacobum.] Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis precibus sacrare oportet, et non a quoquam grauari.

C. XIV. Sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in locis sacratis. Idem. Hic ergo, id est in presenti uita positos, oportet uos agnoscere uoluntatem Dei, ubi et agendi, et sacrificandi locus est, quoniam in aliis locis sacrificari et missas celebrari non licet, nisi in his, in quibus episcopus iusserit, aut ab episcopo regulariter ordinato, tenente uidelicet ciuitatem, consecrata fuerint. Aliter enim non sunt hec agenda, nec rite celebranda. Item Siluester Papa: [in generali residens Sinodo dixit]

C. XV. Abiciatur sacerdos, qui in locis non consecratis missas celebrare presumit. Nullus presbiter missas celebrare presumat, nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps de cetero uoluerit esse sacerdotii.

C. XVI. Singulis annis dedicationum solempnitates celebrentur, et consecretur etiam ecclesia, de cuius consecratione dubitatur. Item Felix Papa omnibus orthodoxis. [ep. I. c. 1. et 2.] VI. Pars. Solempnitates dedicationum ecclesiarum, et sacerdotum, per singulos annos sunt celebrandae. ?. 1. De ecclesiarum consecrationibus quociens dubitatur, ut nec certa scriptura, nec testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas; nec talis trepidatio facit iterationem, quoniam non monstratur esse iteratum quod nescitur factum.

C. XVII. De eodem et quod octo diebus dedicationum solempnitas est celebranda. Item Gregorius. Solempnitates dedicationum ecclesiarum sunt solempniter celebrandae per singulos annos, ipso Domino exemplum dante, qui ad festum dedicationis templi, omnibus id faciendi dans formam, cum reliquis populis eandem festiuitatem celebraturus uenit, sicut scriptum est: "Facta sunt encenia in Ierosolimis, et hiemps erat, et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis." Quod autem octo diebus encenia sint celebranda, in

C. XVIII. Consecrentur ecclesiae, de quarum consecratione dubitatur. Item ex Concilio Meldensi, c. 8. VII. Pars. Ecclesiae uel altaria, que ambigua sunt de consecratione, consecrentur, et superflua altaria destruantur.

C. XIX. Quando ecclesia est denuo consecranda, et salibus tantum exorcizanda. Item Iginus Papa. Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia; si parietes mutantur, et non altare, salibus tantum exorcizetur. ?. 1. Si homicidio uel adulterio ecclesia uiolata fuerit, diligentissime expurgetur et denuo consecretur.

C. XX. Ecclesia semel Deo consecrata quando sit iterum consecranda. Item ex Niceno Concilio. Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut cuiusquam semine pollutae fuerint; quia sicut infans, a qualicumque sacerdote in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari: ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi propter eas causas, quas superius nominauimus; si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerint qui eum consecrauerunt.

C. XXI. De eodem. Item Iohannes Papa. [Episcopis Italiae.] Ecclesias Arrianorum ubicumque inueneritis, catholicas eas diuinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate, sicut et nos fecimus cum pro causa Theodorici regis Constantinopolim fuissemus.

C. XXII. De eodem. Item Gregorius in Dialogo. [lib. III. c. 30.] Arrianorum ecclesia in regione urbis huius, que Subura dicitur, cum clausa usque biennium permansisset, placuit, ut in fide catholica (introductis illic B. Sebastiani et S. Agathae martiris reliquiis) dedicari debuisset, quod et factum est.

C. XXIII. De eodem. Agapitus Papa uas catholicum, euangelii tuba, preco iusticiae, sacra altaris sedisque uelamina, sacrilegis Antimi infecta fabulis, suis catholicis precibus eluit.

C. XXIV. De eodem. Item Iulius Papa. [ad Eutherium epist. I. C. 4.] De fabrica uero cuiuslibet ecclesiae instauranda, si diruta fuerit, et si in eo loco consecrationis solempnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nichil iudicamus officere, si per eam minime aqua exorcizata iactetur, quia consecrationem cuiuslibet ecclesiae, in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse missarum. Et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innouata sine altaris motione, sine aliqua dubitatione, cum in ea fuerit missarum celebrata solempnitas, totius consecratio sanctificationis inplebitur. Si uero sanctuaria, que habebat, ablata sunt, rursus earum depositione, et missarum solempnitate reuerentiam sanctificationis accipiet.

C. XXV. Absque episcopi permissu in ecclesia consecrata non erigatur altare. Item ex Decretis Ormisdae Papae c. 10. VIII. Pars. Nullus presbiter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci fuerit sanctificatum uel permissum, ut sit discretio inter sacrum et non sacrum; nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod si fecerit, degradetur, si clericus est; si laicus, anathematizetur.

C. XXVI. Euertantur altaria, que sine sanctorum reliquiis eriguntur. Item ex Concilio Affricano, c. 50. Placuit, ut altaria, que passim per agros et per uillas tamquam memoriae martirum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martiris conditae probantur, ab episcopis, qui eisdem locis presunt, si fieri potest, euertantur. Si autem hoc propter tumultus populares non sinitur, plebes ammoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione deuicti teneantur. Et omnino nulla memoria martirum probabiliter accipiatur nisi ubi aut corpus aut certae sunt reliquiae, aut ubi origo alicuius habitationis, uel possessionis, uel passionis fidelissima origine traditur. Nam que per sompnia et per inanes quasi reuelationes quorumlibet hominum ubicumque constituuntur altaria, omnimodo reprobentur.

C. XXVII. Non est consecranda ecclesia, in qua paganus sepultus inuenitur. Item ex Concilio Aurelianensi c. 3. Ecclesiam, ubi paganus sepultus est, non liceat consecrari, neque missas in ea celebrare, sed iactare foras, et mundari oportet.

C. XXVIII. De ecclesia, in qua cadauera fidelium siue infidelium sepeliuntur. Item ex Concilio Agrippinensi. Ecclesiam, in qua mortuorum cadauera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet; sed si apta uidetur ad consecrandum, inde euulsis corporibus, et rasis parietibus uel tignis eius loci, reedificetur. Sed si hec consecrata prius fuerit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerunt qui in ea sepulti sunt.

C. XXIX. Super monumenta in campo sacra non distribuantur misteria. Item ex Concilio Martini Papae. [Bracarensis, c. 68. et 69. sinod. grecarum] Non oportet clericos ignaros et presumptores super monumenta in campum ministeria portare, aut distribuere sacramenta; sed aut in ecclesia, aut in basilica, ubi martirum reliquiae sunt depositae, ubi pro defunctis offerri oblationes solent. ?. 1. Nec liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulchra deferre, et sacrificare mortuis.

C. XXX. Quomodo in ecclesia conbusta missa possit celebrari. Item ex Concilio Triburiensi. Concedimus etiam, ut sicubi (quod peccatis nostris exigentibus perplurimum factum est) a Normanis et a Sclauis, ab Ungaris, et a malis Christianis, seu alio qualicumque modo ecclesiae fuerint incensae et conbustae, in capellis cum tabula consecrata missas interim celebrari permittimus, donec ecclesiae ipsae restaurari queant. In itinere uero positis, si ecclesia defuerit, sub diuo, seu in tentoriis, item si tabula altaris consecrata ceteraque sacra misteria ad id offitium pertinentia ibi affuerint, missarum solempnia celebrari concedimus.

C. XXXI. Crismate non ungantur altaria, nisi fuerint lapidea. Item ex Concilio Epaonensi, c. 6. Altaria, si non sint lapidea, crismatis unctione non consecrentur. Ad celebranda autem diuina offitia ordinem, quem metropolitani tenent, conprouinciales eorum obseruare debebunt.

C. XXXII. Crismatis unctione et sacerdotali benedictione sacrentur altaria. Item ex Concilio Agatensi. [c. 14.] Altaria placuit non solum unctione crismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari.

C. XXXIII. In priuatis oratoriis licet orare, sed non missas celebrare. Item ex Concilio Aurelianensi c. 3. Unicuique fidelium, licet in domo sua oratorium habere, et ibi orare; missas autem ibi celebrare non licet.

C. XXXIV. In priuatis oratoriis absque consensu episcopi nullus ministrare presumat. Item ex VI. Sinodo. [c. 31.] Clericos, qui ministrant in oratoriis, que intra domos sunt, cum consensu episcopi loci illius hoc facere precipimus. Si quis uero hoc non obseruauerit, deponatur.

C. XXXV. Qui extra parrochias habent oratoria, his diebus ad parrochias redire cogantur. Item ex Concilio Agatensi. [c. 21.] Si quis etiam extra parrochias, in quibus legitimus est ordinariusque conuentus, oratorium habere uoluerit, reliquis festiuitatibus, ut ibi missas audiat, propter fatigationem familiae iusto ordine permittimus. Pasca uero, Natale Domini, Epiphaniam, Ascensionem Domini, Pentecosten et Natale S. Iohannis Baptistae, et si que maximae dies in festiuitatibus habentur, non nisi in ciuitatibus aut in parrochiis audiant. Clerici uero, si qui in his festiuitatibus, quas supra diximus in oratoriis (nisi iubente aut permittente episcopo) missas celebrare uoluerint, a communione pellantur.

C. XXXVI. Quibus ex causis loca sanctorum mutanda sint. Item Augustinus. IX. Pars. Tribus ex causis loca sanctorum transmutanda sunt. Prima, cum necessitas persecutorum loca eorum grauauerit. Secunda, cum difficultas locorum fuerit. Tercia, cum malorum societate grauantur.

C. XXXVII. Quando alicui corpora sanctorum de loco ad locum transferre non licet. Item ex Concilio Maguntiensi, [I.] c. 51. Corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre presumat sine consilio principis, uel episcoporum sanctaeque sinodi licentia.

C. XXXVIII. In usum laicorum non conuerti licet ligna ecclesiae dedicatae. Item Iginus Papa. X. Pars. Ligna ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus iungi, nisi ad aliam ecclesiam, uel igni conburenda, uel ad profectum in monasterio fratribus; in laicorum opera non debent admitti.

C. XXXIX. Vestimenta sacra et uasa pre uetustate consumpta incendantur, et cineres eorum in loca occulta proiciantur. Item Clemens Iacobo, Iherosolimitanorum Episcopo. [epist. II.] Altaris palla, cathedra, candelabrum, et uelum, si fuerint uetustate consumpta, incendio dentur, quoniam non licet ea, que in sacrario fuerint, male tractari, sed incendio uniuersa tradantur. Cineres quoque eorum in baptisterio inferantur, ubi nullus transitum habeat; aut in pariete, aut in fossis pauimentorum iactentur, ne introeuntium pedibus coinquinentur.

C. XL. Mortui non obuoluantur uestimentis altaris. Idem. Nemo per ignorantiam clericus mortuum credat aduoluendum aut eius scapulas operire uelit palla que fuit in altari, aut certe que diacono data est in mensa Domini. Qui hoc fecerit, uel leuiter, quasi nichil et negligenter habuerit, diaconus triennio sexque mensibus a dominico erit remotus altari, graui percussus anathemate. Eo quod clericum non ammonuerit presbiter, decem annis et quinque mensibus excommunicatus sit, propter quod de dominicis sacramentis subiecta sibi non ammonuerit ministeria; et postea cum grandi humilitate matri reconcilietur ecclesiae. ?. 1. Pallas uero et uela que in sanctuario sordidata fuerint ac ministeria, diaconi cum humilibus ministris intra sanctuarium, et uelamina dominicae mensae abluant, ne forte puluis dominici corporis male decidat. Sindonem uero non foris abluant, et erit hoc non operanti peccatum. Idcirco intra sacrarium ministris precipimus cum diligentia custodire. Sin peluis noua conparetur, et preter hoc nichil aliud tangat. Sed nec ipsa peluis apponatur lauandis uelis, nisi que ad dominici altaris cultum pertinent; pallae in alia pelui lauentur, et in alia uela ianuarum. ?. 2. Cura sit etiam hostiariis ex admonitione maioris, ne quis negligens aut ignarus ad uelum ianuae domus Domini manus incognite tergat; sed statim cohercitus discat omnis homo, quia uelum atrii domus Domini est.

C. XLI. Sacra uasa non nisi a sacratis contrectentur hominibus. Item Sixtus. [epist. II.] In sancta apostolica sede statutum est, ut sacra uasa non ab aliis, quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Ne pro talibus presumptionibus iratus Dominus plagam inponat populo suo, et hi etiam, qui non peccauerunt, pereant quia perit iustus sepissime pro inpio.

C. XLII. Non nisi a sacratis hominibus uestimenta sacra ferentur. Item Stephanus Episcopus familiari amico Hilario. [epist. I. c. 5.] Vestimenta ecclesiae quibus Domino ministratur, et sacrata debent esse et honesta, quibus in aliis usibus non debent frui, quam ecclesiasticis et Deo dignis offitiis; que nec ab aliis debent contingi aut offerri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio, que Baltasar regem percussit, super hoc transgredientes ueniat, et corruere eos faciat ad ima.

C. XLIII. Diuina misteria nuptiarum non prestantur ornatibus. Item ex Concilio Aurelianensi. Ad nuptiarum ornatum misteria diuina non prestentur, ne, dum inproborum tactu uel pompa secularis luxuriae polluuntur, ad offitium sacri misterii uideantur indigna.

C. XLIV. In ligneis uasculis dominici corporis et sanguinis sacramenta non sunt celebranda. Item ex Concilio Triburiensi, c. 9. XI. Pars. Vasa, quibus sacrosancta conficiuntur misteria, calices sunt et patenae, de quibus Bonifatius martir et episcopus, interrogatus, si liceret in uasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes non aureis sed ligneis calicibus utebantur. Zepherinus, XVI. Romanus episcopus, patenis uitreis missas celebrare constituit. Deinde Urbanus X. Papa omnia misteria sacra fecit argentea. In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus, magis et magis per incrementum temporum decus succreuit ecclesiarum. Nostris enim diebus, qui serui patrisfamilias sumus, ne decus matris ecclesiae minuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus, ut deinceps nullus sacerdos sacrum misterium corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi in ligneis uasculis ullo modo conficere presumat, ne, unde placari debet, inde irascatur Deus.

C. XLV. Ex qua materia calix cum patena fieri debeat. Item ex Concilio Remensi c. 6. Ut calix Domini cum patena, si non ex auro, omnino ex argento fiat. ?. 1. Si quis autem tam pauper est, saltim uel stagneum calicem habeat. ?. 2. De ere autem aut ex auricalco non fiat, quia ob uini uirtutem eruginem pariterque uomitum prouocat. ?. 3. Nullus autem in ligneo aut in uitreo calice presumat missam cantare.

C. XLVI. Non in serico, sed in puro lintheo sacrificium consecretur altaris. Item ex epistola Eusebii et Siluestri Papae. Consulto omnium constituimus, ut sacrificium altaris non in serico panno aut intincto quisquam celebrare missam presumat, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto; sicut corpus Domini nostri Iesu Christi in sindone linea munda sepultum fuit.

C. XLVII. A quibus sit tradita missarum celebratio. Item ex VI. Sinodo. [c. 32.] XII. Pars. Iacobus frater Domini secundum carnem, cui primum credita est Iherosolimitana ecclesia, et Basilius, episcopus Cesariensis, cuius claritas per totum orbem refulsit, in scripturis addiderunt nobis missae celebrationem.

C. XLVIII. Qua hora sint missarum solempnia celebranda. Item Thelesphorus Papa VII. a Petro. [in epistola ad omnes c. 2.] XIII. Pars. Nocte sancta Natiuitatis Domini saluatoris missas celebrent presbiteri, et ymnum angelicum in eis solempniter decantent, quoniam et eadem nocte ab angelo pastoribus est nunciatus. ?. 1. Et subito facta est cum angelo multitudo miliciae celestis laudantium Deum, et dicentium: "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis." Reliquis uero temporibus missarum celebrationes ante horam diei terciam minime sunt celebrandae, quia in eadem hora et Dominus crucifixus est, et super Apostolos Spiritus sanctus legitur descendisse.

C. XLIX. Non nisi a ieiunis hominibus sacramenta celebrentur altaris. Item ex Concilio Cartaginensi, c. 8. XIV. Pars. Sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniuersario, quo cena Domini celebratur. Nam si aliquorum promeridiano tempore defunctorum, siue episcoporum siue ceterorum, conmendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi, qui faciunt, iam pransi inueniantur.

C. L. Ante missarum solempnia, circa horam nonam decantata nulli, in Quadragesima comedere licet. Item ex Concilio Cabilonensi. XV. Pars. Solent plures, qui se ieiunare putant in Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam, manducare. Qui nullatenus ieiunare credendi sunt, si ante manducauerint, quam uespertinum celebretur offitium. Concurrendum est enim ad missam, et auditis missarum solempnibus et uespertinis offitiis largitis elemosinis ad cibum accedendum est. Si uero aliquis necessitate constrictus fuerit, ut ad missam uenire non ualeat, estimata uespertina hora, conpleta oratione sua ieiunium soluat.

XVI. Pars. Gratian. In ieiuniis etiam quatuor temporum circa uespertinas horas, in sabbato uero sancto circa noctis inicium missarum solempnia sunt celebranda. Unde Leo episcopus: "Quod a patribus nostris." Item Gelasius: "Ordinationes presbiterorum." Item Pelagius: "Dilectionis tuae rescripta." Require in tractatu ordinandorum. Prima quoque parte diei missarum solempnia non incongrue celebrantur. Unde Leo Papa Dioscoro, Alexandrino Episcopo: [epist. LXXIX. al. LXXXI. c. 2.]

C. LI. Etiam prima parte diei missas celebrare licet. Necesse est autem, ut quedam pars populi sua deuotione priuetur, si unius tantum missae more seruato sacrificium offerre non possunt, nisi primi parte diei conuenerint. Studiose ergo fraternitatem tuam familiariter ammonemus, ut quod nostrae consuetudini ex forma paternae traditionis insedit tua quoque cura non negligat, ut per omnia nobis fide et actibus congruamus. Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbitero hanc ad tuam dilectionem epistolam dedimus perferendam, qui nostris processionibus atque actionibus frequenter interfuit, et tociens ad nos missus quid in omnibus apostolicae sedis auctoritas teneret agnouit.

C. LII. Missae peculiares non sunt in publico cantandae. Item Augustinus. Et hoc attendendum est, ut missae peculiares, que per dies solempnes sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis missarum solempnibus, que hora tercia canonice fiunt, abstrahatur. ?. 1. Sed sacerdotes, qui in circuitu urbis, aut in eadem urbe sunt, et populus in unum ad publicam missarum celebrationem conueniant.

C. LIII. Quot missas in die sacerdotibus celebrare liceat. Item Alexander Papa. XVII. Pars. Sufficit sacerdoti unam in die una celebrare missam, quia Christus semel passus est, et totum mundum redemit. Non modica res est unam missam facere, et ualde felix qui unam digne celebrare potest. Quidam tamen pro defunctis unam faciunt, et alteram de die, si necesse sit. Qui uero pro pecuniis aut adulationibus secularium una die presumunt plures facere missas, non estimo euadere dampnationem.

C. LIV. Ex Saluatoris et Apostolorum docemur exemplo ymnos cantare. Item ex Concilio Tolletano III. [c. 12.] XVIII. Pars. De ymnis canendis et Saluatoris, et Apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus ymnum dixisse perhibetur, Mattheo euangelista testante: "Et ymno dicto exierunt in montem Oliueti." Et Paulus apostolus ad Ephesios scribit dicens: "Inplemini Spiritu, loquentes uobis in psalmis, et ymnis, et canticis spiritualibus." Et quia nonnulli ymni humano studio in laudem Dei, atque Apostolorum et martirum triumphos noscuntur esse conpositi, sicut hi, quos beatissimi doctores Ylarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo, quod de scripturis sanctorum canonum uel apostolica traditione non existunt: respuant ergo et illum ymnum ab hominibus conpositum, quem cottidie publico priuatoque offitio in fine omnium psalmorum dicimus: "Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui sancto in secula seculorum, Amen." Nam et ille ymnus, quem nato Christo in carne angeli cecinerunt: "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis," et reliqua, que ibi secuntur, ecclesiastici doctores conposuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum scripturarum libris non inueniuntur? Conponuntur missae, siue preces, uel orationes, siue conmendationes, seu manus inpositiones, ex quibus, si nulla decantentur in ecclesia, uacant omnia offitia ecclesiastica. Ammonet hoc fieri atque hortatur Tymotheum apostolus, dicens: "Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, pro omnibus, qui in sublimitate sunt." Sicut igitur orationes, ita et ymnos in laudem Dei conpositos, nullus nostrum ulterius inprobet.

C. LV. In nouo testamento qui ymni ab angelis decantati inueniuntur. Leo IX. Hii duo solummodo ymni ab angelis in nouo testamento inueniuntur decantati: "Alleluia," atque: "Gloria in excelsis Deo." Quos pariter in Septuagesima intermittimus, quia peccato hominis ueteris a conuentu angelicae iubilationis expulsi in huius miserae uitae Babilonem, super flumina eius sedemus, et flemus, dum recordamur illius Sion, in qua Deum decet ymnus. Quod nouem ebdomadibus Alleluia intermittimus, non incongrue per nouem ebdomadas nouem angelorum ordines accipimus, quorum decimus ordo per superbiam corruens angelicum numerum inminuit, et a felicitate perturbauit. Qui condolentes suae diminutioni, et parem ruinam sibi timentes, a perfecta laude creatoris fuere prepediti. Quorum recuperationi et consolationi consulens omnipotens Deus creator primum hominem de limo terrae formauit, qui sui generis multiplicatione dampna celestis patriae resarciret, atque angelorum gaudia suppleret. Qua spe angelicus chorus admodicum letatus. Non mirum, si ex lapsu ipsius hominis fuit conturbatus. Unde nouem ordinum concentus in laude creatoris remansit inperfectus, donec in Christo resurgente resurrexit prolapsus ille protoplastus. Ibi augmento sui collegii, et spe meliori angelicus exercitus gauisus, in nouum Alleluia consurrexit totus, et in eo perstat deuotus. Quem et nos pro modulo nostro imitantes, a Septuagesima, quando lapsus protoplasti recitatur in ecclesia, Alleluia nouem ebdomadibus intermittimus, scilicet usque in Pasca, ubi Christus resurgens a mortuis tristiciam nostram in gaudium uertit, et Alleluia nobis reddit.

C. LVI. In cena Domini Gloria in excelsis decantetur. Nykolaus Rodulfo, Bituricensi Archiepiscopo. Porro Gloria in excelsis Deo ab episcopis in cena Domini inter missarum solempnia more nostro dicenda est. Pallio uero apostolico eadem die uti illis est licitum, quibus est ab apostolica sede permissum. C. LVII. Cum baculo aut capite uelato ad celebrandum missarum solempnia clericus non ingrediatur. Zacharias Papa. [in Sinodo Romana, c. 13. et 14.] XIX. Pars. Nullus episcopus aut presbiter, seu diaconus ad celebrandum missarum solempnia presumat cum baculo introire, aut uelato capite altario Dei assistere, quoniam et Apostolus prohibet uiros uelato capite orare in ecclesia; et si temere presumpserit conmunione priuetur. Cum uero ingressus fuerit episcopus aut presbiter ad missarum solempnia celebranda, nisi passio aliqua interuenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab aliquo episcopo aut presbitero missarum suppleantur solempnia; sed qui inicium ponit; suppleat usque in finem. Si quis uero presumpserit, preter quod posuimus, agere, a sacro corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi sit suspensus.

[PALEA. C. LVIII. Item ex Decretis Soteris Papae. Ut illud diuini oraculi singuli precaueant, quo scribitur: "Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem," summopere uerendum nobis est atque cauendum, ne horis illis atque temporibus, quibus Deo psallitur uel sacrificatur, unicuique diuinis singulariter offitiis insistenti perniciosa passio uel corporis quelibet inualetudo occurrat, que aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione uel terrore confundat. Pro huiusmodi ergo casibus precauentes, necessarium duximus instituere, ut, ubi temporis, uel loci, siue cleri copia suffragatur, habeat quisque canens Deo atque sacrificans post se uicini solaminis adiutorem, ut, si aliquo casu ille, qui offitia inpleturus accedit, turbatus fuerit, uel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui eius uicem exequatur intrepidus, et offitium inceptum adinpleat. ]

C. LIX. Quot testes episcopus sacrificans secum habere debeat. Anacletus seruus Christi Iesu, omnibus Episcopis. [epist. 1.] XX. Pars. Episcopus Deo sacrificans secum testes habeat. In solempnioribus quippe diebus aut septem, aut quinque, aut tres diaconos, qui oculi eius dicuntur, et subdiaconos, atque reliquos ministros secum habeat, qui sacris induti uestimentis in fronte et a tergo, et presbiteri e regione dextra leuaque, corde contrito et humiliato spiritu, ac prono stent uultu, custodientes eum a maleuolis hominibus, et consensum prebentes sacrificio. Peracta autem consecratione omnes conmunicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus.

C. LX. Episcopi sine religiosis testibus Domini sacramenta non conficiant. Item Lucius Papa omnibus Episcopis. Iubemus apostolica auctoritate, ut semper testes uobiscum sacerdotes habeatis et Leuitas. Et licet conscientia possit sufficere propria, tamen propter maliuolos iuxta Apostolum etiam testimonium uos oportet habere bonum ab his, qui foris sunt. Igitur duo presbiteri, et tres diaconi in omni loco episcopum non deserant, propter testimonium ecclesiasticum.

C. LXI. Nisi duobus presentibus presbiter missam celebrare non presumat. Item Sother Papa. Hoc quoque statutum est, ut nullus presbiterorum missarum solempnia celebrare presumat, nisi duobus presentibus sibique respondentibus ipse tercius habeatur; quia, cum pluraliter dicitur ab eo: "Dominus uobiscum," et illud in secretis: "Orate pro me," aptissime conuenit, ut ipsius respondeatur salutationi.

C. LXII. Communione priuentur qui usque ad finem missarum solempnia non audiunt. Item ex Canone Apostolorum. [10.] XXI. Pars. Omnes fideles, qui conueniunt in solempnitatibus sacris ad ecclesiam, et scripturas Apostolorum et euangelium audiant. Qui autem non perseuerant in oratione, usque dum missa peragatur, nec sanctam conmunionem percipiunt, uelut inquietudines ecclesiae conmouentes conuenit conmunione priuari.

C. LXIII. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 24.] Sacerdote uerbum in ecclesia faciente qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

C. LXIV. Die dominico missas ex integro seculares audire debent. Item ex Concilio Agatensi. [c. 47.] Missas die dominica secularibus totas audire speciali ordine precipimus ita, ut ante benedictionem sacerdotis egredi populus non presumat. Quod si fecerint, ab episcopo publice confundantur.

C. LXV. Populus non ante discedat, quam missa ex integro celebretur. Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 28.] Cum ad celebrandas missas in nomine Dei conuenitur populus non ante discedat, quam missae solempnitas conpleatur, et ubi episcopus non fuerit, benedictionem accipiat sacerdotis.

C. LXVI. Excommunicetur qui pretermisso ecclesiae conuentu ad spectacula uadit. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 88.] Qui die solempni pretermisso ecclesiae conuentu ad spectacula uadit, excommunicetur.

C. LXVII. Usque ad missam catecuminorum nullus ecclesiam ingredi prohibeatur. Item ex Concilio Cartaginensi IV., [c. 84.] XXII. Pars. Episcopus nullum prohibeat ingredi ecclesiam, et audire uerbum Dei, siue gentilem, siue hereticum, siue Iudeum, usque ad missam catecuminorum.

C. LXVIII. Euangelia non sedendo, sed stando audire debemus. Item Anastasius Episcopus omnibus Episcopis. [epist. I. c. 1.] XXIII. Pars. Apostolica auctoritate mandamus, dum sancta euangelia in ecclesia leguntur, ut sacerdotes et ceteri omnes non sedentes, sed uenerabiliter curui et in conspectu euangelii stantes dominica uerba intente audiant, et fideliter adorent.

C. LXIX. Ad missarum solempnia semper aliquid est offerendum. Item Gregorius VII. [in Sinodo Romana habita anno Domini 1078. c. 13.] XXIV. Pars. Omnis Christianus procuret ad missarum solempnia aliquid Deo offerre, et ducere ad memoriam, quod Deus per Moysen dixit: "Non apparebis in conspectu meo uacuus." Et in collectis sanctorum Patrum liquido apparet quod omnes Christiani offerre aliquid Deo ex usu sanctorum Patrum debent. Ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae animae possit curare passiones. Verum homines prepostero ordine ante sibi opem ab hominibus accersiunt. Ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur diuini fauoris gratiam postulandam.

C. LXX. Quare "Sursum corda" in prefatione dicatur. Item Ciprianus. [sermone VI. de oratione dominica.] XXV. Pars. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces toto corde debemus; cogitatio hominis carnalis et secularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet, quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem prefatione premissa parat fratrum mentes, dicendo: "Sursum corda," ut dum respondet plebs: "habemus ad Dominum," ammoneatur, nichil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra aduersarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis uenire patiatur.

C. LXXI. Que prefationes in missa sunt cantandae. Pelagius Romanae ecclesiae et apostolicae sedis Episcopus uniuersis Germaniarum atque Galliarum Episcopis. XXVI. Pars. Inuenimus has nouem prefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, id est: unam in Albis pascalibus, aliam die Ascensionis Domini, tertiam die Pentecosten, quartam de Natali Domini, quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis, septimam de sancta Trinitate, octauam de Cruce nonam de ieiunio in Quadragesima tantummodo dicendam.

C. LXXII. In omnibus missarum solempnibus pro defunctis oratio fiat. Item ex Concilio Cabillonensi. [II., c. 39.] XXVII. Pars. Visum preterea est nobis, ut in omnibus missarum solempnibus pro defunctorum spiritibus loco conpetenti ecclesia Dominum deprecetur. Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro uiuentibus et pro quibuslibet necessitatibus deprecetur: ita nimirum nulla dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces missarum solempnibus Domino fundantur. Antiquitus igitur hunc morem sancta tenet ecclesia, ut et missarum solempnibus, et aliis precibus Domino spiritus quiescentium conmendentur, dicente B. Augustino: "Non sunt pretermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate laudamus. Defunctorum etiam tacitis nominibus eorum, quos sub generali conmemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi."

C. LXXIII. Ante preces non sunt a sacerdote nomina recitanda. Item Innocentius Episcopus Urbis Romae Decentio Eugubino. [epist. I. c. 2.] De nominibus recitandis ante, quam sacerdos precem faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione conmendet, quam superfluum sit, et ipse per tuam prudentiam recognoscis; ut cuius hostiam necdum Deo offeras, eius ante nomen insinues, quamuis illi nichil sit incognitum.

DISTINCTIO II.
GRATIANUS.
C. I. Panis, et uinum, et aqua in sacramentis sunt offerenda. Alexander, Urbis Romae Episcopus, omnibus orthodoxis. [epist. I. c. 4.] I. Pars. In sacramentorum oblationibus, que inter missarum solempnia Domino offeruntur, panis tantum et uinum aqua permixtum in sacrificium offerantur. Non enim debet in calice Domini aut uinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere eius in passione sua profluxisse legitur.

C. II. Vinum sine aqua, uel e conuerso in sacramentis offerri non licet. Item Ciprianus [lib. II. epist. 2.] Cecilio fratri salutem. Sic in sanctificando calicem Domini offerri sola aqua non potest, quomodo nec uinum solum potest. Nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine Christo. Quando enim utrumque miscetur, et adunatione confusa sibi inuicem copulantur, tunc sacramentum spirituale et celeste efficitur. Sic uero calix Domini non est aqua sola, et uinum solum, nisi utrumque misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum, et panis unius conpage solidatum.

C. III. Idem de eodem. Scriptura dicit: ut quotiescumque calicem in conmemorationem Domini et passionis eius offerimus, id quod constat Dominum fecisse, faciamus. Sed uide, frater karissime, si quis de antecessoribus nostris uel ignoranter uel simpliciter non hoc obseruauit et tenuit, quod nos Dominus facere exemplo et magisterio docuit, potest simplicitati eius de indulgentia Domini uenia concedi; nobis uero non potest ignosci, qui nunc a Domino ammoniti et instructi sumus, ut calicem Domini cum uino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus.

C. IV. Preter uinum et aquam et panem in sacramento nichil debet offerri. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 45.] Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri preter uinum et aquam, que in tipo Christi benedicuntur, quia dum in cruce penderet, de corpore eius effluxit sanguis et, aqua. Hec tria unum sunt in Christo Iesu; hec hostia et oblatio Dei in odorem suauitatis.

C. V. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 24.] In sacramento corporis et sanguinis Domini nichil amplius offeratur, quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est panis et uinum aqua mixtum. ?. 1. Nec amplius in sacrificiis offeratur, quam de uuis et frumentis.

C. VI. Oblationis sacrificio uuas nemo coniungat. Item ex VI. Sinodo. [c. 28.] Didicimus, quod in quibusdam ecclesiis sacerdotes sacrificio oblationis coniungant uuas, que secundum usum in altario offeruntur, et sic simul utraque populo dispensent. Precipimus igitur, ut nullus sacerdos hoc ulterius faciat, sed in remissionem peccatorum populo oblationem solam distribuat, et uuas seorsum benedictas populus, qui petierit, accipiat, et fructuum gratias agat.

C. VII. De his, qui sacrificando uarie errabant. Iulius Papa Episcopis per Egiptum. Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audiuimus enim, quosdam scismatica ambitione detentos contra diuinos ordines et apostolicas institutiones lac pro uino in diuinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam eucharistiam populis pro conplemento communionis porrigere; quosdam etiam expressum uinum in sacramento dominici calicis offerre, alios uero pannum lineum musto intinctum per totum annum reseruare, et in tempore sacrificii aqua partem eius lauare, et sic offerre. Quod quam sit euangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae aduersum, non difficile ab ipso fonte ueritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum misteria processerunt. Cum enim magister ueritatis uerum salutis nostrae sacrificium suis conmendaret discipulis, nulli lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus dedisse. Legitur enim in euangelica ueritate: "Accepit Iesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis." Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et euidens exemplum euangelicae ueritatis illuxit, quod preter panem et uinum aliud offerri non liceat. ?. 1. Illud uero, quod pro conplemento conmunionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex euangelio testimonium receperunt, ubi Apostolis corpus suum et sanguinem conmendauit. Seorsum enim panis, et seorsum calicis conmendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum prebuisse non legimus, excepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non que sacramenti huius institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est de uuarum granis, populus communicat, ualde est omnino confusum; sed si necesse fuerit, botrus in calice conprimatur, et aqua misceatur, quia calix dominicus iuxta canonum preceptum uino et aqua permixtus debet offerri, quia uidemus in aqua populum intelligi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. Ergo, cum in calice uino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit, copulatur et iungitur. Que copulatio et coniunctio aquae et uini sic miscetur in calice Domini, ut illa mixtio non possit separari. Nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si uero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo, quando botrus solus offertur, in quo uini efficientia tantum designatur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod aqua significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut uinum solum, nisi utrumque misceatur. ?. 2. Et ideo, quia ex hoc iam plurima et multiplex maiorum manauit sentencia, deinceps omnis talis error atque presumptio cessare debet, ne peruersorum inordinata conpago statum ueritatis eneruet. Et ideo nulli deinceps licitum erit aliud in diuinis sacrificiis offerre, nisi iuxta antiquorum sentenciam conciliorum panem tantum et calicem uino et aqua permixtum. De cetero aliter quam preceptum est faciens tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima penitenciae satisfactione correptus ad gradus sui offitium redeat, quod amisit.

C. VIII. Nulla oblatio corpori et sanguini Christi conparari ualet. Item Alexander Papa V. a Petro. [epist. I.] II. Pars. Nichil in sacrificiis maius esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed hec omnes precellit, que pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente sumenda, atque ab omnibus ueneranda, et sicut potior est ceteris, ita potius excoli et uenerari debet.

C. IX. Ante confecta misteria pacem non debemus offerre. Item Innocentius Papa Decentio, Eugubino Episcopo, salutem. [epist. I. c. 1.] III. Pars. Pacem igitur asseris ante confecta misteria quosdam populis inperare, uel sibi sacerdotes inter se tradere, cum post omnia (que aperire non debeo) pax sit necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia, que in misteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur, prebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.

C. X. Ecclesiasticis liminibus careat minister, qui post consecrationem conmunicare contempnit. Item Anacletus Papa. [epist. I.] Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et Apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet ecclesia.

C. XI. Quisque sacerdos, quociens missam celebrat, tociens sacram communionem percipiat. Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 5.] IV. Pars. Relatum est nobis, quosdam de sacerdotibus non tot uicibus communionis sanctae gratiam sumere, quot sacrificia in uno die uidentur offerre; sed si in uno die plurima deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communione suspendunt, et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumunt, quasi non sit tociens illi uero et singulari sacrificio participandum, quociens corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi inmolatio facta constiterit. Nam ecce Apostolus dicit: "Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris?" Certum est, quod hi, qui sacrificantes non edunt, rei sunt dominici sacramenti. Quicumque ergo sacerdotum deinceps diuino altario sacrificium oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab ipsa, qua se indecenter priuauit, gratia communionis anno uno repulsum se nouerit. Nam quale erit sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse dinoscitur? Ergo modis omnibus tenendum est, ut, quocienscumque sacrificans corpus et sanguinem Iesu Christi Domini nostri in altario inmolat, tociens perceptionis corporis et sanguinis Christi participem se prebeat.

C. XII. Corpus Christi sine eius sanguine sacerdos non debet accipere. Item Gelasius Papa Maiorico et Iohanni Episcopis. Conperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo sacri corporis portione a calice sacrati cruoris abstineant. Qui proculdubio (quoniam nescio qua superstitione docentur astringi) aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia diuisio unius eiusdemque misterii sine grandi sacrilegio non potest prouenire.

C. XIII. Eucharistiae communionem qui cottidie accipit, nec reprehenditur, nec laudatur. Item Augustinus. [de ecclesiasticis dogmatibus, c. 53.] V. Pars. Cottidie eucharistiae communionem accipere nec laudo, nec uitupero, omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor; si tamen mens in affectu peccandi est. Grauari magis dico eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo, quamuis quis peccato mordeatur, peccandi tamen de cetero non habeat uoluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrimis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico, quem mortalia peccata non grauant. Idem: [epist. 118. c. 3.] ?. 1. Dixerit quispiam, non cottidie accipiendam eucharistiam, alius affirmat cottidie: faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigauerunt inter se, aut quisquam eorum alteri se preposuit, Zacheus et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Dominum, alter dixerit: "Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum." Ambo Saluatorem honorificantes quamuis non uno modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc ualet quod manna secundum propriam uoluntatem in ore cuiusque sapiebat.

C. XIV. Qui semper peccat celestis sacramenti medicinam semper accipiat. Item Ambrosius. [lib. IV. de sacramentis, c. ult.] Si, quocienscumque effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere. Qui semper pecco, debeo semper habere medicinam.

C. XV. Non abstineat a corpore Domini, nisi qui excommunicari meretur. Item Hylarius Episcopus. Si non sunt tanta peccata, ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare. Item Fabianus Papa ait: C. XVI. Ter in anno quisque fidelium communicet. Etsi non frequentius, saltim ter in anno communicent homines, nisi forte quis maioribus criminibus quibuslibet inpediatur; in Pasca uidelicet, et Pentecosten, et Natale Domini. Item Sother Papa:

C. XVII. Etiam in cena Domini sacram communionem debemus accipere. In cena Domini perceptio eucharistiae a quibusdam negligitur, que quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus (exceptis his, quibus pro grauibus criminibus inhibitum est) percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam penitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconcilientur.

C. XVIII. Proiciatur ab ecclesia qui a communione sacramenti se pro luxuria auertit. Item ex Concilio Martini Papae. c. 83. Si quis intrat in ecclesiam Dei, et sacras scripturas audit, et pro luxuria sua auertit se a communione sacramenti, et in obseruandis misteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum esse de ecclesia catholica decernimus, donec penitenciam agat, et ostendat fructum penitenciae suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.

C. XIX. Non habeantur catholici qui his tribus temporibus communicare despiciunt. Item ex Concilio Agatensi. [c. 18.] Seculares, qui in Natale Domini, Pasca, Pentecosten non communicauerint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur.

C. XX. Corripiantur qui in ecclesia communicare contempnunt. Ex Concilio Tolletano. [I. c. 13.] Hii, qui intrant ecclesiam, et deprehenduntur numquam communicare, ammoneantur. Ut si non communicant, ad penitenciam accedant. Si communicant, non semper abstineant; si non fecerint, abstineant.

C. XXI. Ante sanctam communionem a propria uxore quisque contineat. Item ex Concilio Elibertano. Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tribus, aut quatuor, aut septem diebus, nec inter catholicos connumerabitur qui in istis uidelicet temporibus, Pasca, Pentecosten, Natale Domini non communicauerit. Item Sergius Papa:

C. XXII. Quare tres partes fiant ex corpore Christi. VI. Pars. Triforme est corpus Domini. Pars oblatae, in calicem missa, corpus Christi, quod iam resurrexit, monstrat. Pars comesta, ambulans adhuc super terram. Pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus in sepulchro, quia usque in finem seculi corpora sanctorum in sepulchris erunt. Clemens: [epist. II.]

C. XXIII. A quibus sunt contrectanda sacramenta dominica. VII. Pars. Tribus gradibus conmissa sunt sacramenta diuinorum secretorum, id est presbitero, diacono, et ministro, qui cum tremore et timore clericorum reliquias corporis domini custodire debent fragmentorum. Idem: ?. 1 Tanta in altario certe holocausta offerantur, quanta populo sufficere debeant. Quod si remanserint in crastinum non reseruentur, sed cum timore et tremore clericorum et diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, que in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad accipiendos communes cibos conueniant, ne putent sanctae portioni miscere cibum, qui per aqualiculos digestus in secessum diffunditur. Si ergo mane dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent ministri, qui eam consumpserunt, et, si tertia uel quarta hora acceperint, ieiunent usque ad uesperum. Sic secreta sanctificatione eterna custodienda sunt sacramenta. ?. 2. Precipimus etiam, ne umquam extero clerico ecclesiae siue laico de fragmentis oblationum Domini ad mensam donatur. Unde scis tu, qui passim sanctuarii panes indignis inpendis, unde nosti, si mundi sunt a mulieribus? Hinc et Dauid ab Abimelech sacerdote interrogatus, cum panem sibi ad comedendum posceret, cum se mundum ante triduum profiteretur, panes propositionis manducauit.

C. XXIV. Inficiuntur, non mundantur scelerosi, qui communicare non desinunt. Item Ysidorus. [lib. I. de summo bono, c. 24.] VIII. Pars. Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nil ad emundationem proficere sibi, dicente Propheta: "Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malicias tuas?" et Apostolus: "Probet," inquit, "se homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat." Item ex VIII. Sinodo. Basilius Episcopus dixit:

C. XXV. Dampnationem, non salutem acquirit qui indigne sacramentis Christi communicat. Timorem quidem docet nos Apostolus, dicens: "Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Fidem uero edocet nos sermo Domini, dicens: "Hoc est, quod pro multis datur, corpus meum. Hoc facite in meam conmemorationem." ?. 1. Et Apostolus de unigenito Dei filio: "Humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis." Cum ergo anima fidem habet his dictis, et considerat magnificentiam gloriae ipsius, et admiratur nimietatem humilitatis, quomodo tantus ac talis obediens patri fuit usque ad mortem pro uita nostra: puto, quia possit prouocari ad affectum, et dilectionem ipsius, et Dei patris, qui unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. ?. 2. Talem ergo fidem uel affectum preparare debet in animo suo is, qui panem et calicem Domini percipit.

C. XXVI. Non a quo, sed ante quem offeratur, considerandum est. Item Augustinus in libro questionum Numeri. [quest. XX.] Et dixit Dominus ad Moysem, et ad Eleazarum filium Aaron sacerdotem: "Tollite thuribula erea e medio exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt thuribula peccatorum horum in animabus suis; et facies laminas ductiles, circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata sunt, et facta sunt in signum filiis Israel." Sed notandum, nouo modo dicta sanctificata pena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quo timerent. Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri uoluit, addidit dicens: "quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata facta sunt in signum filiis Israel." Non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata sunt, sed potius hoc cogitare et attendi, ante quem oblata sint, id est, quia ante Dominum, ut plus in eis ualeret nomen Domini, ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum, a quibus oblata sunt.

C. XXVII. Penitencia eius, cuius negligentia de Christi sanguine aliquid stillat. Item ex Decreto Papae Pii. IX. Pars. Si per negligentiam aliquid de sanguine stillauerit in terram, linguabitur, tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur, et igne consumetur, et cinis intra altare condetur, et sacerdos XL. diebus peniteat. Si super altare stillauerit calix, sorbeat minister stillam, et III. diebus peniteat. Si super linteum altaris, et ad aliud stilla peruenerit, IV. diebus peniteat. Si usque ad tercium, IX. diebus peniteat. Si usque ad quartum, XX. diebus peniteat, et lintheamina, que tetigerint stillam, tribus uicibus minister abluat calice subter posito, et aqua ablutionis sumatur, et iuxta altare recondatur.

C. XXVIII. Que penitencia sit inponenda ei qui sacrificium euomit. Item ex Penitenciali Bedae Presbiteri. [c. de ebrietate] Si quis per ebrietatem uel uoracitatem eucharistiam euomuerit, XL. diebus peniteat; clerici, uel monachi, seu diaconi, presbiteri LXX. diebus peniteant; episcopi XC. Si pro infirmitatis causa euomuerit, VII. diebus peniteant.

C. XXIX. Sacerdotes non nisi per se diuina sacramenta ministrent. Item ex Concilio Remensi, c. 2. X. Pars. Peruenit ad notitiam nostram, quod quidam presbiteri in tantum paruipendant diuina misteria, ut laico aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum conmittuntur. Quod quam sit horribile quam que detestabile, omnium religiosorum animaduertit prudentia. Igitur interdicit per omnia sinodus, ne talis temeraria presumptio ulterius fiat; sed omnimodis presbiter per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subiacebit.

C. XXX. Quando celebratur missa, presbiterium laici ingredi non presumant. Item Clemens Papa. XI. Pars. Sacerdotum aliorumque clericorum ecclesiis seruientium honores a laicorum discrete apparere conueniunt. Quamobrem nulli laicorum liceat in eo loco, ubi sacerdotes et reliqui clerici consistunt (quod presbiterium nuncupatur), quando missa celebratur, consistere, ut libere ac honorifice possint sacra offitia exerceri.

C. XXXI. Sicut in metropolitana ecclesia, ita ubique missarum solempnia celebrentur. Item ex Concilio Gerundensi. [c. 1.] XII. Pars. Institutio missarum, sicut in metropolitana ecclesia agitur, ita in Dei nomine in omnibus prouinciis tam ipsius missae ordo, quam psallendi uel ministrandi consuetudo seruetur.

XXXII. Quid sit sacrificium, quid sacramentum. Item Augustinus in libro X. de ciuitate Dei. [c. 5.] XIII. Pars. Sacrificium est uisibile inuisibile sacramentum, id est sacrum signum. Item alibi: ?. 1. Sacramentum est inuisibilis gratiae uisibilis forma.

C. XXXIII. Quid sit signum. Idem in libro II. de doctrina Christiana. [c. 1.] Signum est res preter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cognitionem uenire. Item Gregorius in omelia pascali:

C. XXXIV. Post consecrationem non substantia, sed species remanet. Specie et similitudo illarum rerum uocabula sunt, que ante fuerunt, scilicet panis et uini. Unde in fine cuiusdam missae oratur et dicitur: "Perficiant in nobis, quesumus Domine, tua sacramenta quod continent, ut que nunc specie gerimus rerum ueritate capiamus." Postulat quippe sacerdos, ut corpus Christi, quod sub specie panis et uini nunc geritur, manifesta uisione, sicuti reuera est, quandoque capiatur. De qua uisione Dominus in euangelio secundum Iohannem: "Qui diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum." Quamuis non inprobabiliter quidam exponant hoc loco carnis et sanguinis ueritatem ipsam eorundem efficientiam, id est peccatorum remissionem.

C. XXXV. Visibiles creaturae in Christi corpus et sanguinem inuisibiliter conuertuntur. Item Eusebius Emisenus. XIV. Pars. Quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis, et illaturus sideribus, necessarium erat, ut die cenae sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur iugiter per misterium, quod semel offerebatur in precium, ut quia cottidiana, et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetua esset redemptionis oblatio, et perhennis uictima illa uiueret in memoria, et semper presens esset in gratia uere unica et perfecta hostia, fide estimanda, non specie, nec exteriori censenda uisu, sed interiori affectu. Unde celestis confirmat auctoritas, quia "caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus." ?. 1. Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris ipse etiam est testis ueritatis. Nam et inuisibilis sacerdos uisibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui uerbo suo secreta potestate conuertit, ita dicens: "Accipite et comedite, hoc est corpus meum;" et sanctificatione repetita: "Accipite, et bibite, hic est sanguis meus." Ergo ad nutum precipientis Domini repente ex nichilo substiterunt excelsa celorum, profunda fluctuum, uasta terrarum: pari potestate in spiritualibus sacramentis, ubi precipit uirtus, seruit effectus. ?. 2. Quanta itaque et quam celebranda beneficia uis diuinae benedictionis operetur, et, quomodo tibi nouum et inpossibile esse non debeat, quod in Christi substantiam terrena et mortalia conuertuntur, te ipsum, qui in Christo es regeneratus, interroga. Dudum alienus a uita, peregrinus a misericordia, a salutis uia intrinsecus mortuus exulabas; subito initiatus Christi legibus, et salutaribus misteriis innouatus, in corpus ecclesiae non uidendo, sed credendo transsiluisti, et de filio perditionis adoptiuus Dei fieri occulta puritate meruisti; in mensura uisibili permanens maior factus es te ipso inuisibiliter sine quantitatis augmento; cum idem atque ipse esses, multo alter fidei processibus extitisti; in exteriori nichil additum est, et totum in interiori mutatum est, ac sic homo Christi filius effectus, et Christus in mente hominis est formatus. Sicut ergo sine corporali sensu, uilitate preterita deposita, subito indutus es dignitatem nouam, et sicut hoc, quod Deus lesa in te curauit, infecta diluit, maculata detersit, non oculis, sed sensibus tuis sunt credita: et cum reuerendum altare cibis spiritualibus satiandus ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice, honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe, et maxime totum haustu interioris hominis assume.

C. XXXVI. Quare in specie panis et uini sacramentum suum Christus nobis ministrauit. Item Augustinus. Quia passus est pro nobis Dominus, conmendauit nobis in isto sacramento sanguinem suum et corpus, quod etiam fecit nosmetipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius quod accepimus nos sumus. Recordamini: et uos non fuistis, et creati estis; ad aream dominicam conportati estis; laboribus boum, id est annunciantium euangelium, triturati estis; quando catecumini deferebamini, in horreo seruabamini, nomina uestra dedistis, cepistis moli ieiuniis exorcismi; postea ad aquam uenistis, et conspersi estis, et panis dominicus facti estis. Ecce, quod accepistis. Quomodo ergo unum uidetis esse quod factum est, sic unum estote uos, diligentes uos, tenendo unam fidem, unam spem, indiuiduam karitatem. Heretici, quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt, quia illi querunt diuisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et uinum in multis racemis fuit, et modo unum est, unum est in sua natiuitate calix post pressuram torcularis. Et uos post illa ieiunia, post labores, post humilitatem et contricionem, iam in nomine Christi tamquam ad calicem uenistis, et ibi uos estis in mensa, et in calice, nobiscum uos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus, quia simul uiuimus. Item in sermone de infantibus: ?. 1. Ita Dominus noster Iesus Christus nos significauit, nos ad se pertinere uoluit, misterium pacis et unitatis nostrae in mensa consecrauit. Qui accepit misterium unitatis, et non tenet uinculum pacis, non misterium accepit pro se, sed testimonium contra se. Nulli est aliquatenus ambigendum, unumquemque fidelium corporis et sanguinis dominici tunc esse participem, quando in baptismate membrum efficitur Christi, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi ante, quam panem illum comedat, calicemque bibat, de hoc seculo migrauerit in unitate corporis Christi constitutus. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non priuatur, quando in se hoc, quod illud sacramentum significat, inuenitur.

C. XXXVII. Dum hostia frangitur, passio Christi ad memoriam reuocatur. Idem in libro sentenciarum Prosperi. Dum hostia frangitur, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud, quam dominici corporis in cruce inmolatio, eiusque sanguinis de latere effusio designatur? Item Leo Episcopus, et sancta sinodus, que in urbe Romana conuenit, Clero, honoratis, et plebi consistenti Constantinopolim:

C. XXXVIII. De ueritate corporis et sanguinis Christi nulli ambigere licet. XV. Pars. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore iacuerunt, ut nec auditu discerent, uel lectione cognoscerent, quod in ecclesia in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis ueritas corporis et sanguinis Christi inter communionis sacramenta doceatur, quia in illa mistica distributione spiritualis alimoniae hoc inpertitur, hoc sumitur, ut accipientes uirtutem celestis cibi in carnem ipsius qui caro nostra factus est, transeamus? Idem est cibus refectionis, est cibus sanguinis. Sicut enim caro Domini uere est cibus, ita sanguis uere noster est potus. Idem: ?. 1. Est corpus, de quo dictum est: "Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus." Circa hoc corpus aquilae sunt, que alis circumuolant spiritualibus. ?. 2. Unde et idem corpus Christi edimus, ut uitae eternae possimus esse participes. Idem: ?. 3. Cuius clare argumentis utimur, suis utamur exemplis, incarnationis quoque exemplo astruamus misterii ueritatem. ?. 4. Quid hic queris naturae ordinem in Christi corpore, cum preter naturam sit ipse Christus partus ex Virgine?

C. XXXIX. Non natura nascitur, sed consecratione nobis conficitur corpus et sanguis Christi. Item Ambrosius in libro de catecizandis rudibus. Panis et calix non quilibet, sed certa consecratione misticus fit nobis, non nascitur. Proinde, quod ita fit nobis, quamuis sit panis et calix, alimentum est resurrectionis, non sacramentum religionis; non quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni eius munere, non tantum spirituali, uerum etiam corporali.

C. XL. Quod ante benedictionem panis et uinum est post benedictionem est corpus et sanguis Christi. Idem in libro de offitiis. Ante benedictionem alia species nominatur, post benedictionem corpus significatur. Item: ?. 1. In illo sacramento Christus est. Item: [lib. 4. de sacramentis, c. 5.] ?. 2. Qui manducauerit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum.

C. XLI. Sub specie panis et uini inuisibilem Christi carnem et sanguinem honoramus. Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi. Nos autem in specie panis et uini, quam uidemus, res inuisibiles, id est carnem et sanguinem, honoramus, nec similiter pendimus has duas species, quemadmodum ante consecrationem pendebamus, cum fideliter fateamur, ante consecrationem panem esse et uinum, quod natura formauit; post consecrationem uero Christi carnem esse et sanguinem, quod benedictio consecrauit.

C. XLII. Confessio Berengarii. XVI. Pars. Ego Berengarius, indignus ecclesiae S. Mauritii Andegauensis diaconus, cognoscens ueram, catholicam et apostolicam fidem, anathematizo omnem heresim, precipue eam, de qua hactenus infamatus sum, que astruere conatur, panem et uinum, que in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum, et non uerum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento manibus sacerdotum tractari, uel frangi, aut fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae ecclesiae et apostolicae sedi, et ore et corde profiteor, de sacramentis dominicae mensae eandem fidem me tenere, quam dominus et uenerabilis Papa Nykolaus, et hec sancta sinodus auctoritate euangelica et apostolica tenendam tradidit michique firmauit: scilicet panem et uinum, que in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam uerum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, et sensualiter non solum sacramentum, sed in ueritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri; iurans per sanctam, et homousion Trinitatem, et per hec sacrosancta Christi euangelia. Eos, qui contra hanc fidem uenerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis eterno anathemate dignos esse pronuncio. Quod si ego ipse aliquando contra hec aliquid sentire presumpsero aut predicare, canonum seueritati subiaceam. Lecto et perlecto sponte subscripsi. ?. 1. Hanc confessionem suae fidei de corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi a Berengario Romae coram CXIII. episcopis factam misit Nykolaus Papa per urbes Italiae, Germaniae, Galliae, et ad quecumque loca fama prauitatis eius peruenire ante potuit, ut ecclesiae, que prius doluerant de auerso atque aduerso, postea gaudeant de reuerso atque conuerso.

C. XLIII. Quare elementorum species reseruentur, cum uere sit Christi corpus et sanguis. Ambrosius in libro de offitiis. Forte dicas, quomodo uera caro, quomodo uerus sanguis, qui similitudinem non uideo carnis, non uideo sanguinis ueritatem? Primo omnium dixi tibi de sermone Christi, qui operatur, ut possit mutare et conuertere genera et instituta naturae. Deinde, ubi non tulerunt sermonem Christi discipuli eius, sed audientes, quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum ad bibendum, recedebant, solus tamen Petrus dixit: "Verba uitae eternae habes, et ego a te quomodo recedam?" Ne igitur plures hoc dicerent, et ne ueluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis, ideo in similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere naturae gloriam uirtutemque consequeris. "Ego sum," inquit, "panis uiuus, qui de celo descendi."

C. XLIV. Non carnaliter, sed spiritualiter Christi corpus et sanguinem debemus accipere. Item Augustinus in expositione Psalmo LIV. Prima quidem, inquit, heresis in discipulis Christi, uelut a duricia sermonis eius facta est. Cum enim diceret: "Nisi quis manducauerit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit uitam eternam," illi non intelligentes dixerunt ad inuicem: "Durus est hic sermo, quis eum potest manducare." Dicentes, quia durus est hic sermo, separauerunt se ab illo; et remansit cum duodecim. Discedentibus illis instruxit eos, qui remanserant. Spiritus est, inquit, qui uiuificat; caro nichil prodest. Verba, que locutus sum ad uos, Spiritus et uita sunt. Intellexistis spiritualiter? Spiritus et uita sunt. Intellexistis carnaliter? Etiam sic illa spiritus et uita sunt, sed tibi non sunt. Spiritualiter intelligite que locutus sum. Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum, aliquod uobis conmendaui: spiritualiter intellectum uiuificabit uos; caro autem non prodest quicquam. Sed quomodo illi intellexerunt? Carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadauere uenditur, aut in macello dilaniatur. "Sciens autem Iesus ait: hoc uos scandalizat, quia dixi: do uobis carnem meam manducare, et sanguinem meum bibere? Si ergo uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius?" Quid est hoc? Hinc soluit, quod illos mouerat; hinc aperuit, unde fuerant scandalizati: hinc plane, si intelligerent. Illi autem putabant, erogaturum corpus suum. Ille dixit, se ascensurum in celum, utique integrum. Cum uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius? certe uel tunc uidebitis, quia non eo modo, quo putatis, erogat corpus suum, uel tunc intelligetis, quia gratia eius non sumitur morsibus. Item: [tractatu 30. in Iohannem: ?. 1.] Donec seculum finiatur, sursum est Dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est ueritas Dominus. Corpus enim, in quo resurrexit, uno loco esse oportet; ueritas autem eius ubique diffusa est.

C. XLV. Quomodo Christi corpus quod in cruce pependit, accipitur, et quomodo non. Item Augustinus in epistola ad Ireneum. Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem quem effusuri sunt illi qui me crucifigent; ipsum quidem et non ipsum ipsum inuisibiliter, non ipsum uisibiliter. Unde et subditur: Si necesse est, illud celebrari uisibiliter, necesse tamen est, inuisibiliter intelligi.

C. XLVI. Quid sit corpus Christi manducare, et sanguinem eius bibere. Item Augustinus in sermone de uerbis euangelii. Quid est Christum manducare? non est hoc solum, in sacramento corpus eius accipere. Multi enim indigne accipiunt, de quibus Apostolus ait: "Qui manducat et bibit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Sed quomodo manducandus est Christus? Quomodo ipse dicit: "Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo." Etsi

C. XLVII. Credere in Christum est manducare ipsum. Item Augustinus in libro de remedio penitenciae. Ut quid paras dentem et uentrem? Crede, et manducasti. Credere enim in eum, hoc est panem uiuum manducare. Qui credit in eum manducat eum.

C. XLVIII. Sacramentum, et res sacramenti sacrificium ecclesiae conficitur. Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi. Hoc est, quod dicimus, quod omnibus modis approbare contendimus, sacrificium ecclesiae confici duobus, duobus constare: uisibili elementorum specie, et inuisibili Domini nostri Iesu Christi carne et sanguine; et sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut persona Christi constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus uerus Deus sit, et uerus homo, quia omnis res illarum rerum naturam et ueritatem in se continet, ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium ecclesiae duobus, sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi. Est igitur sacramentum, et res sacramenti, id est corpus Christi. Item: ?. 1. Caro eius est, quam forma panis opertam in sacramento accipimus, et sanguis eius, quem sub uini specie ac sapore potamus. Caro uidelicet carnis, et sanguis sacramentum sanguinis; carne et sanguine, utroque inuisibili, spirituali, intelligibili, significatur corpus uisibile Domini nostri Iesu Christi, et palpabile, plenum gratia omnium uirtutum, et diuina maiestate. Item: ?. 2. Sicut ergo celestis panis, qui uere caro Christi est, suo modo uocatur corpus Christi, cum reuera sit sacramentum corporis Christi, illius uidelicet, quod uisibile, quod palpabile, mortale in cruce est positum, uocaturque ipsa carnis inmolatio, que sacerdotis manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non rei ueritate, sed significanti misterio: sic sacramentum fidei, quod baptismus intelligitur, fides est.

C. XLIX. Quot modis caro Christi intelligatur. Ieronimus in epistola ad Ephesos. [ad cap. 1.] Dupliciter inquit intelligitur caro Christi et sanguis: uel spiritualis illa atque diuina, de qua ipse ait: "Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus," et: "Nisi manducaueritis carnem meam, et meum sanguinem biberitis, non habebitis uitam eternam;" uel caro mea, que crucifixa est, et sanguis, qui militis effusus est lancea.

C. L. De eodem. Item Augustinus in libro de trinitate ad Chorinthios. Quia morte Domini sumus liberati, huius rei memores in edendo et potando carnem et sanguinem, que pro nobis oblata sunt, significamus.

C. LI. Quomodo Christus semel sit inmolatus, et quomodo cottidie inmoletur. Item in Psalmo XX. XVII. Pars. Semel Christus mortuus est, iustus pro iniustis, et scimus, et certum habemus, et spe inmobili retinemus, quia, Christus resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Verba ista Apostoli sunt; tamen, ne obliuiscamur, quod semel factum est in memoria nostra omni anno fit. Quociens Pasca celebratur, numquid tociens Christus occiditur? sed tamen anniuersaria recordatio representat quod olim factum est, et sic nos facit moueri, tamquam uideamus in cruce presentem Dominum.

C. LII. Item in libro sentenciarum Prosperi. Semel inmolatus est in semetipso Christus, et tamen cottidie inmolatur in sacramento. Quod ita intelligendum est, quia in manifestatione sui corporis, in distinctione membrorum suorum omnium uerus Deus et uerus homo semel tantum in cruce pependit, offerens patri se ipsum hostiam uiuam et passibilem, mortalem, uiuorum ac mortuorum redemptionis efficacem, eorum scilicet, quos altitudo diuini consilii redimendos iudicauit, presciuit predestinauit, uocauit, modis atque temporibus, quibus id fieri congruebat.

C. LIII. Hostia, que semel oblata est, in recordationem suae mortis cottidie offertur. Item Ambrosius in epistola ad Ebreos. [c. 10.] In Christo semel oblata est hostia ad salutem sempiternam potens. Quid ergo nos? nonne per singulos dies offerimus? Offerimus, sed ad recordationem mortis eius, et una est hostia, non multae. Quomodo una et non multae? quia semel oblatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius, id ipsum semper id ipsum. Proinde hoc est sacrificium, alioquin dicetur, quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi? Nequaquam, sed unus ubique Christus, et hic plenus existens, et illic plenus. Sicut enim quod ubique offertur unum est corpus, et non multa corpora: ita et unum sacrificium. Pontifex auoem ille est, qui hostiam obtulit nos mundantem. Ipsam offerimus etiam nunc, que tunc oblata consumi non potest. Quod nos facimus, in conmemorationem fit eius, quod factum est: "Hoc enim facite," ait, "in meam conmemorationem."

C. LIV. Sacramentum corporis Christi non nisi ieiuni debemus accipere. Item Augustinus in libro responsionum ad Ianuarium. [c. 6.] XVIII. Pars. Liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumpniandum est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honore tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret, quam exteri cibi. Nam ideo per uniuersum orbem mos iste seruatur. Neque enim, quia post cibos Dominus dedit, propterea pransi aut cenati fratres ad illud sacramentum accipiendum conuenire debent, aut, sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Saluator, quo uehementius conmendaret misterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem disgressurus erat, et ideo non precepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, seruaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo mutasset. Cum uero ait Apostolus, de hoc sacramento loquens: "Propter quod, fratres, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate, si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conueniatis," statim subtexuit: "cetera autem, cum uenero, ordinabo." Ubi intelligi datur, quia multum erat, ut in epistola totum illis agendi ordinem insinuaret, quod uniuersa per orbem seruat ecclesia, ab ipso ordinatum esse, quod nulla horarum diuersitate uariatur.

C. LV. Ante consecrationem est panis, sed uerbis Christi in eius corpus conuertitur. Item Ambrosius in libro [IV.] de sacramentis. [c. 4.] XIX. Pars. Panis est in altari usitatus ante uerba sacramentorum; ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi. Quomodo autem potest qui panis est corpus esse Christi? Consecratio autem quibus uerbis, cuius sermonibus est? Domini Iesu. Nam reliqua omnia, que dicuntur, laus Deo defertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris. Ubi autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi? hic, quo facta sunt omnia. Iussit Dominus, et facta sunt celum et terra mare. Vides ergo, quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo uis tanta est in sermone Domini Iesu, ut inciperet esse quod non erat: quanto magis operatorius est, ut sint que erant et in aliud conmutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et uinum cum aqua in calice missum fit sanguis consecratione uerbi celestis. ?. 1. Sed forte dicis: Speciem sanguinis non uideo; sed habet similitudinem. Sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit, et precium tamen operetur redemptionis. Didicisti, quia accipis corpus Christi. [Et c. 5.] ?. 2. Vis scire, quia uerbis celestibus consecratur? Accipite, que sunt uerba. Dicit sacerdos: "Fac nobis," inquit, "hanc oblationem scriptam rationabilem etc." Inde: omnia illa euangelistae sunt usque ad "Accipite" siue corpus, siue sanguinem. Inde uerba sunt Christi: "Accipite et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus." Vide singula. Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus accepit panem. Ante, quam consecretur, panis est: ubi autem uerba Christi accesserint, corpus Christi est. Deinde audi dicentem: Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum. Et ante uerba Christi calix est uini et aquae plenus. Ubi uerba Christi operata fuerint, ibi sanguis efficitur, qui plebem redemit. ?. 3. Ergo uide, quam potens est sermo Christi uniuersa conuertere. Deinde ipse Iesus testificatur, quod corpus suum, et sanguinem suum accipiamus. De cuius fide et testificatione dubitare non debemus.

C. LVI. Non corpus, sed animam fulcit panis uitae eternae. Item. Non iste panis est, qui uadit in corpus, sed panis uitae eternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. ?. 1. Iste panis cottidianus est; accipe cottidie quod cottidie tibi prosit; sic uiue, ut cottidie merearis accipere.

C. LVII. Etiam secundum carnem Christus est panis uiuus. Item Augustinus in epistola ad Ireneum. Christus panis est, de quo qui manducat uiuit in eternum, de quo ipsemet dixit: "Et panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi uita etc." Determinat, quomodo sit panis, non solum secundum uerbum, quo uiuunt omnia, sed secundum carnem assumptam pro mundi uita. Humana enim caro, que erat peccato mortua, carni mundae unita, incorporata, unum cum illa effecta, uiuit de spiritu eius, sicut unum corpus de suo spiritu. Qui uero non est de corpore Christi, non uiuit de spiritu Christi.

C. LVIII. Quod Christus uisibiliter in sacramento spiritualiter in ueritate manducatur et bibitur. Item. Qui manducant et bibunt Christum, uitam manducant et bibunt. Illud manducare est refici; illud bibere est uiuere. Quod in sacramento uisibiliter sumitur, in ipsa ueritate spiritualiter manducatur et bibitur. Manducatur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus. Nec quando manducamus, partes de illo facimus. Et quia in sacramento sic fit, et norunt fideles, quomodo manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per partes manducatur et manet integer totus in corde tuo. Totus erat apud Patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam, nec recessit ab illo. ?. 1. Quod uidetur panis est et calix, quod etiam oculi renunciant. Quod autem fides postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis. ?. 2. Ista ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud uidetur, et aliud intelligitur. Quod uidetur speciem habet corporalem; quod intelligitur fructum habet spiritualem. ?. 3. Qui accipit misterium unitatis, et non tenet uinculum pacis, non misterium accipit pro se, sed testimonium contra se.

C. LIX. Quomodo spiritualiter corpus Christi sit accipiendum. Idem super Iohannem. [ad c. 6. tract. XXVI. et XXVII.] Credere in Iesum Christum, hoc est manducare panem uiuum. Qui credit manducat. Inuisibiliter saginatur, quia inuisibiliter renascitur. "Et qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum uitam habet eternam." Participatione enim filii (quod est per unitatem corporis eius et sanguinis) homo manducans uiuit, non sumens tantum in sacramento (quod et mali faciunt), sed usque ad Spiritus participationem, ut in corpore Domini tamquam membrum maneat, et eius Spiritu uegetetur, quod est, dum eius mandata seruat. ?. 1. Ad altare Dei inuisibile (quo non accedit iniustus) ille peruenit, qui ad hoc presens iustificatus accedit. Inueniet illic uitam, qui hic discernit causam suam.

C. LX. Spiritus sanctus inuisibiliter corpus et sanguinem Christi sanctificat. Idem in libro III. de Trinitate. [c. 4.] Corpus et sanguinem Christi dicimus illud, quod ex fructibus terrae acceptum, et prece mistica consecratum, recte sumimus ad salutem spiritualem in memoriam dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad illam uisibilem speciem perducatur, non sanctificatur, ut sit tam magnum sacramentum, nisi operante inuisibiliter spiritu Dei, cum hec omnia, que per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur.

C. LXI. Per benedictionem panis efficitur corpus Christi. Item. Non omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi.

C. LXII. Dupliciter corpus Christi intelligitur. Item. Commendauit enim Christus in hoc sacramento corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos ipsius corpus facti sumus.

C. LXIII. Sacrificium altaris sacramentum est unitatis. Item. [tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis] Hoc sacramentum pietatis est, signum unitatis, uinculum karitatis. Qui uult uiuere, accedat et credat, incorporetur. ?. 1. Hunc cibum et potum societatem uult intelligi corporis et membrorum suorum, quod es ecclesiae in predestinatis.

C. LXIV. Spiritualiter magis quam corporaliter corpus Christi debemus accipere. Item. XX. Pars. Panem de altari spiritualiter manducare est innocentiam ad altare portare. Peccata etsi sint cottidiana, uel non sint mortifera. Ante, quam accedatis: "dimittite debitoribus uestris." Si dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis est et, non uenenum. Sed uide, si dimittis, ne mentiaris Deo, quem non fallis. Mentiri Deo potes: fallere ipsum non potes.

C. LXV. Sacramentum, non ueritatem Christi corporis accipit, qui ab eo discordat. Item. [in libro Sentenciarum c. 139] Qui discordat a Christo, nec manducat eius carnem, nec sanguinem bibit, et si tantae rei sacramentum ad iudicium suae perditionis cottidie accipit.

C. LXVI. Sancta nocent malis, et mala prosunt bonis. Item. [tractatu VI. et LXII. in Iohannem] Et sancta malis possunt obesse; bonis sunt ad salutem, malis ad iudicium. Unde Apostolus: "Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit," non quia illa res mala est, sed quia malus male accipit quod bonum est. Non enim mala erat buccella, que Iudae data est a Domino. Salutem medicus dedit; sed quia ille, qui indignus erat, accipit, ad perniciem sui accepit. Et mala prosunt bonis, sicut angelus sathanae Paulo. Per malum enim fit bonum, cum bene accipitur malum.

C. LXVII. Non prohibeantur mali de mensa Domini manducare. Idem. Non prohibeat dispensator manducare pingues terrae mensam Domini, sed exactorem moneat timere.

C. LXVIII. Et qui indigne accedit tamen corpus Christi accipit. Idem. [in lib. V. de baptismo, c. 8.] Sicut Iudas, cum buccellam Christus tradidit, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum prebuit diabolo, sic indigne quisque sumens corpus Christi, non efficit, ut, quia malus est, malum sit, aut, quia ad salutem non accipit, nichil accipit. Corpus enim et sanguis Domini nichilominus erat in illis, quibus dicebat Apostolus: "Qui manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit."

C. LXIX. Quibus exemplis preter naturam substantia panis et uini in corpus et sanguinem Christi conuerti probetur. Item Ambrosius de sacramentis. XXI. Pars. Reuera mirabile est, quod manna Deus pluerit patribus, et cottidiano celi pascebantur alimento. Unde dictum est: "Panem angelorum manducauit homo." Sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in deserto mortui sunt. Ista autem esca, quam accipitis iste panis uiuus, qui de celo descendit, uitae eternae substantiam ministrat, et quicumque hunc manducauerit, non morietur in eternum, et corpus est Christi. Considera nunc, utrum prestantior sit panis angelorum, an caro Christi, que utique corpus est uitae. Manna illud de celo, hoc super celum; illud celi, hoc Domini celorum; illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum seruaretur, hoc alienum ab omni corruptione, quicumque religiose gustauerit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiauit aqua, te sanguis diluit in eternum. Iudeus bibit et sitit; tu, cum biberis, sitire non poteris; et illud in umbra, hoc in ueritate. Si illud, quod miraris, umbra est, quantum istud est, Cuius umbram miraris? Audi, quia umbra est, que apud patres est facta: "Bibebant" inquit, "de consequenti eos petra; petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum conplacitum est Deo. Nam prostrati sunt in deserto. Hec autem facta sunt in figura nostri." Cognouisti potiora: potior enim est lux quam umbra, ueritas quam figuram, corpus auctoris quam manna de celo. ?. 1. Forte dicas: aliud uideo; quomodo tu michi asseris, quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis, ut probemus, hoc non esse, quod natura formauit, sed quod benedictio consecrauit, maioremque uim esse benedictionis, quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur? Virgam tenebat Moyses; proiecit eam, et facta est serpens. Rursus apprehendit caudam serpentis, et in uirgae naturam reuertit. Vides ergo, prophetica gratia bis mutatam esse naturam, et serpentis et uirgae. Currebant Egypti flumina puro meatu aquarum; subito de fontium uenis sanguis cepit erumpere; non erat potus in fluuiis; rursus ad Prophetae preces cruor cessauit fluminum, aquarum natura remeauit. Circumclusus erat undique populus Ebreorum, hinc Egyptiis uallatus, inde mari clausus. Virgam leuauit Moyses; separauit se aqua, et in murorum speciem congelauit, atque inter undas uia pedestris apparuit. Iordanis retrorsum conuersus contra naturam in sui fontis reuertitur exordium. Nonne claret, naturam uel maritimorum fluctuum, uel fluuialis cursus esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit. Numquid non preter naturam operata est gratia, ut aquam uomeret petra, quam non habebat natura? Marath fluuius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset; misit Moyses lignum in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit, quam infusa subito gratia temperauit. Sub Heliseo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi, et statim mersum est; rogauit Heliseum qui amiserat ferrum; misit etiam Heliseus lignum in aquam, et ferrum natauit. Utique et hoc preter naturam factum cognouimus. Grauior est enim ferri species quam aquarum liquor. ?. 2. Aduertimus igitur, maioris esse gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam. Quod si tantum ualuit humana benedictio, ut naturam conuerteret, quid dicimus de ipsa consecratione diuina, ubi uerba ipsa Domini saluatoris operantur? Nam sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum ualuit sermo Helyae, ut ignem de celo deponeret, non ualebit Christi sermo, ut species elementorum mutet? De totius mundi operibus legisti: "quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandauit, et creata sunt." Sermo igitur Christi, qui potuit ex nichilo facere quod non erat, non potest ea, que sunt, in id mutare, quod non erant non enim minus est dare, quam mutare nouas naturas rebus. ?. 3. Sed quid argumentis utimur? suis utamur exemplis, incarnationisque misterii astruamus ueritatem. Numquid naturae usus presensit, cum Iesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem querimus, uiro mixta femina generare consueuerat. Liquet igitur, quod preter naturae ordinem uirgo generauit. Et hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est. Quid hic naturae ordinem queris in Christi corpore, cum preter naturam sit ipse Dominus Iesus partus ex Virgine? Vera utique caro Christi, que crucifixa est, que sepulta est. Vere ergo illius carnis sacramentum est. Ipse Dominus Iesus clamat: "Hoc est corpus meum." Ante benedictionem uerborum celestium alia species nominatur; post consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur; post consecrationem sanguis nuncupatur, tu dicis: Amen, hoc est: uerum est. Quod sermo sonat affectus sentiat.

C. LXX. Quomodo per partes Christus manducatur, et integer permanet. Augustinus in quodam sermone de uerbis Euangelii. Inuitat Dominus seruos, et preparat eis cibum se ipsum. Quis audeat manducare Dominum suum? et tamen ait: "Qui manducat me, uiuit propter me." Quando manducatur, uita manducatur, nec occiditur, ut manducetur, sed mortuos uiuificat. Quando manducatur, reficit, sed non deficit. Manducatur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus, nec, quando manducatur, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit, norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi; unusquisque suam partem accipit; per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, manet integer totus in celo, manet integer totus in corde tuo.

C. LXXI. Cottidianum sacrificium non reiteratio est passionis, sed conmemoratio. Item Pascasius de corpore et sanguine Christi. [c. 9.] XXII. Pars. Iteratur cottidie hec oblatio, licet Christus, semel passus in carne, per unam eandemque mortis passionem semel saluauerit mundum, ex qua morte resurgens ad uitam, mors ei ultra non dominabitur, qui profecto sapientia Dei patris necessarium pro multis causis hoc prouidit. Primo quidem, quia cottidie peccamus, saltim in peccatis, sine quibus mortalis infirmitas uiuere non potest, quia, licet omnia peccata donata sint in baptismo, infirmitas tamen peccati adhuc in carne manet. Unde Psalmista; "Benedic anima mea Domino, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas." Et ideo, quia labimur cottidie, Christus cottidie pro nobis mistice inmolatur, et passio Christi in misterio traditur, ut qui semel moriendo mortem uicerat, cottidie recidiua delictorum per hec sacramenta corporis et sanguinis peccata relaxet. Unde oramus "Dimitte nobis debita nostra," quia, si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Item: ?. 1. Iteratur hoc misterium et ob conmemorationem passionis Christi, sicut ipse ait: "Hoc quociescumque agitis, in meam conmemorationem facite. Quotiescumque ergo hunc panem sumitis, et bibitis hunc calicem, mortem Domini annunciabitis, donec ueniat." Non itaque sic accipiendum est, donec mors Christi ueniat, quia iam ultra non moritur, sed donec ipse Dominus ad iudicium ueniet. Interdum autem semper mors est Christi per seculi uitam posteris nuncianda, ut discant, qua karitate dilexit suos, qui pro eis mori dignatus est, cui omnes uicem debemus rependere karitatis, quia ad hoc nos prior dilexit, cum essemus gehennae filii, ut diligeremus eum a morte iam liberati.

C. LXXII. Non solum sub figura, sed etiam in ueritate dominici corporis et sanguinis sacramentum celebratur. Item Augustinus. Utrum sub figura, an sub ueritate hoc misticum calicis sacramentum fiat. Veritas ait: "Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus." Alioquin quomodo erit magnum: "Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita," nisi uera sit caro? Sed quia Christum fas uorari dentibus non est, uoluit hunc panem et uinum in misterio uere carnem suam et sanguinem consecrationem sancti Spiritus potentialiter creari, et cottidie pro mundi uita mistice inmolari, ut, sicut de Virgine per Spiritum uera caro sine coitu creatur, ita per eundem ex substantia panis et uini mistice idem Christi corpus consecretur. Corpus Christi et ueritas et figura est: ueritas, dum corpus Christi et sanguis uirtute Spiritus in uirtute ipsius ex panis uinique substantia efficitur; figura uero est id, quod exterius sentitur. ?. 1. Iteratur autem cottidie hec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia cottidie peccamus, peccatis, sine quibus mortalis infirmitas uiuere non potest. Et ideo, quia cottidie labimur, cottidie Christus inmolatur mistice pro nobis. ?. 2. Intra catholicam ecclesiam in misterio corporis Christi nichil a bono maius, nichil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in uerbo efficitur Creatoris, et uirtute Spiritus sancti. Si enim in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret. Nunc autem, sicut ipse est, qui baptizat, ita ipse est, qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et transit in sanguinem. Unde et sacerdos: "Iube," inquit, "hoc perferri per munus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuinae maiestatis tuae." Ut quid deferenda in lucem deposcit, nisi ut intelligatur, quod ista fiant in eo sacerdotio? Hanc igitur oblationem benedictam, per quam benedicimur; asscriptam; per quam homines in celo asscribimur; ratam, per quam uisceribus Christi censeamur; rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur; acceptabilem, ut qui nobis ipsis displicemus per hanc acceptabiles eius unico filio simus. Nichil rationabilius, ut, quia nos iam similitudinem mortis eius in baptismo accepimus, similitudinem quoque et sanguinis sumamus, ita, et ueritas non desit in sacramento, et ridiculum nullum fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus. Si enim discipuli patienter ferre nequiuerunt, quod Dominus dixerat: "Qui non manducat meam carnem etc." si dixerunt: "durus est hic sermo," quomodo ferrent ista increduli? Credendum est, quod in uerbis Christi sacramenta conficiantur. Cuius enim potentia creantur, eius utique uerbo ad melius procreantur. ?. 3. Reliqua omnia, que sacerdos dicit, aut clerus chori canit, nichil aliud quam laudes et gratiarum actiones sunt, aut certe obsecrationes et fidelium petitiones. Unde et sacerdos dicit prius Euangelistarum uerba assumens: "Qui pridie, quam pateretur etc." In hoc ergo creatur illud corpus.

C. LXXIII. In sanguine agni Christi sanguis, qui uere nunc sumitur, olim prefigurabatur. Gregorius in omelia Pascali. Quid sit sanguis agni, non iam audiendo, sed bibendo didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. Item: [Dial. l. 4. c. 58.] ?. 1. Hec salutaris uictima illam nobis mortem unigeniti per misterium reparat, qui, licet surgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, tamen in se ipso inmortaliter et incorruptibiliter uiuens, iterum in hoc misterio moritur. Eius quoque ubique corpus sumitur, eius caro in salutem populi partitur, eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus, quale sit hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa inmolationis hora ad sacerdotis uocem celos aperiri? in illo Iesu Christi misterio angelorum choros adesse? summa et ima sociari, unum quid ex inuisibilibus atque uisibilibus fieri? Idem: ?. 2. Uno, inquit, eodemque tempore ac momento et in celo rapitur ministerio angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari uidetur. Et infra: ?. 3. Tanta est ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique sit panis corporis Christi, et unus sit calix sanguinis eius. Calix enim, quem sacerdos catholicus sacrificat, non est alius, nisi ipse, quem Dominus Apostolis tradidit, quia, sicut diuinitas uerbi Dei una est, que totum inplet mundum, ita, licet multis locis et innumerabilibus diebus illud corpus consecretur, non sunt tamen multa corpora Christi, neque multi calices, sed unum corpus Christi, et unus sanguis cum illo, quod sumpsit in utero Virginis, et quod dedit Apostolis. Diuinitas enim uerbi replet illud, quod ubique est, et coniungit, ac facit, ut, sicut ipsa una est ita corpori Christi, et unum eius corpus sit in ueritate. Unde animaduertendum est, quia, siue plus siue minus quis inde percipiat, omnes equaliter corpus Christi integerrime sumunt, et generaliter omnes, et specialiter unusquisque. Item: ?. 4. Misterium fidei dicitur, quia credere debes, quod ibi salus nostra consistat. Prouidens enim nobis dedit hoc sacramentum salutis, ut, quia nos cottidie peccamus, et ille iam mori non potest, per istud sacramentum remissionem consequamur peccatorum. Cottidie enim ipse comeditur et bibitur in ueritate, sed integer, et uiuus, atque inmaculatus manet, et ideo magnum et pauendum misterium est, quia aliud uidetur, et aliud intelligitur Sed cum misterium sit, unde corpus et sanguis dicitur? Figuram panis et uini habet faciente Domino, quia non habemus in usu carnem crudam comedere, et bibere sanguinem.

C. LXXIV. Post consecrationem licet figura panis et uini remaneat, tamen nichil est ibi, nisi corpus et sanguis Christi. Item Ambrosius. "Omnia, quecumque uoluit Dominus, fecit in celo et in terra." Et quia uoluit sic factum est ita licet figura panis et uini uideatur nichil tamen aliud, quam caro Christi et sanguis post consecrationem sunt ipsa ueritas ad discipulos: "Hec," inquit, "caro mea est, pro mundi uita." Et, ut mirabilius loquar, non alia plane, quam que nata est de Maria, et passa in cruce, et resurrexit de sepulcro; hec, inquam, ipsa est. Et ideo Christi est caro, que pro mundi uita adhuc hodie offertur, et, cum digne percipitur, uita utique eterna in nobis reparatur. Panem quidem istum, quem sumimus in misterio, illum utique intelligo panem, qui manu S. Spiritus formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim angelorum factus est cibus hominum, unde ipse ait: "Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi," et item: "Panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi uita." Ex his namque duabus sentenciis aperte datur intelligi, quia panis iste et ille non duo, sed unus panis et una caro, proculdubio unum corpus efficitur; illud uere, illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod passum est, et sepultum, quodque resurrexit, et in celum ascendit, et sedet ad dexteram Dei patris, et quod uenturum est iudicare uiuos et mortuos.

C. LXXV. Quamuis cottidie manducatur Christus, integer tamen permanet uiuus. Item Augustinus ex sermone de uerbis Domini. "Qui manducat me, uiuit propter me." Non ergo, fratres, timeamus manducare panem istum, ne forte finiamus illum, et postea quod manducemus non inueniamus. Manducetur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus; nec, quando manducamus, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in celo; manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam, nec recessit ab illo. Veniebat in carnem, ut homines eum manducarent et manebat integer apud patrem, ut angelos pasceret.

C. LXXVI. Corpus et sanguinem Christi secundum se nulli accipere licet. Item Ieronimus in Leuitico. De hac quidem hostia, que in Christi conmemoratione mirabiliter fit, edere licet; de illa uero, quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se nulli edere licet.

C. LXXVII. Corpus Christi in singulis portionibus singuli totum accipiunt. Idem in sermone dominicae V. post Theophaniam. Singuli autem accipiunt Dominum Christum, et in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se prebet in singulis.

C. LXXVIII. De eodem. Item Hylarius. Ubi pars est corporis, est et totum. Eadem ratio est in corpore Domini, que in manna, quod in eius figura precessit, de quo dicitur: "Qui plus collegerat non habuit amplius, neque qui minus parauerat habuit minus." Non est quantitas uisibilis in hoc estimanda misterio, sed uirtus spiritualis sacramenti.

C. LXXIX. Corpus Christi, quod sumitur, et figura est in specie, et ueritas in substantia. Idem. Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius creditur.

C. LXXX. Carnem uiuificatricem, et ipsius uerbi propriam factam in altari accipimus. Item ex Simbolo Ephesino. Necessarie igitur et hoc adicimus. Incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii seruitutem. Et sanctificamur participes corporis et preciosi sanguinis Christi, non ut communem carnem percipientes, nec uiri sanctificati, et uerbo coniuncti secundum dignitatis unitatem, sed uere uiuificatricem, et ipsius uerbi propriam factam.

C. LXXXI. Quomodo manna et aqua de petra sint idem cum nostro cibo et potu. Item Augustinus. [tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis] Inquit Apostolus: "Omnes eandem escam spiritualem manducauerunt." Spiritualem utique eandem: nam corporalem aliam, quia illi manna manducauerunt, nos aliud, "et omnes eundem potum spiritualem biberunt." Aliud illi, aliud nos: sed specie uisibili. Quod tamen idem est uirtute spirituali.

C. LXXXII. Quod ueritatem dominici corporis et sanguinis sumimus. Item Hylarius de Trinitate, libro VIII. XXIII. Pars. In Christo pater, et Christus in nobis unum in his esse nos faciunt. Si uere carnem corporis nostri Christus assumpsit, et uere homo ille. Christus est, nosque uere sub misterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia pater in eo est, et ille in nobis, quomodo uoluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas perfectum sacramentum sit unitatis? Non est humano aut seculi sensu de his rebus loquendum, neque per uiolentam atque inprudentem predicationem dictorum celestium sanitati alienae atque inpiae intelligentiae peruersitas est extorquenda. De naturali enim in nobis Christi ueritate que dicimus, nisi ab eo didicimus stulte atque inpie dicemus. Ipse enim ait: "Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo." De ueritate carnis et sanguinis non est relictus ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra uere caro est, et uere sanguis est, et hec accepta atque hausta efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est ergo in nobis ipse per carnem. ?. 1. Quod autem in eo per sacramentum conmunicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur, dicens: "Vos autem uidebitis me, quia ego uiuo, et uos uiuetis, quoniam ego in patre meo, et uos in me, et ego in uobis." Si uoluntatis tantum intelligi unitatem uellet, cur gradum quendam atque ordinem consummandae unitatis exposuit nisi ut ille in patre per naturam diuinitatis nos contra in eo per corporalem eius natiuitatem, et ille rursus in nobis per sacramentorum inesse misterium crederetur, ac sic perfecta per mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in patre, et in patre manens maneret in nobis, et ita ad unitatem proficisceremur, cum qui in eo naturaliter secundum natiuitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente? ?. 2. Quod autem in nobis naturaliter hec unitas sit, ipse ita testatus est: "Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo." Non enim in eo erit, nisi in quo ipse fuerit, eius tamen assumptam in se habens carnem, qui suam sumpserat. Item: "Sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo per patrem, et qui manducauerit meam carnem, et ipse uiuet per me." Quomodo per patrem uiuit, eodem modo nos per carnem eius uiuimus. ?. 3. Hec ergo uitae nostrae causa est, quod in nobis manentem per carnem Christum habemus, uicturi per eum ea condicione, qua uiuit ille per patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum uiuimus, id est naturam suae carnis adepti, quomodo non naturaliter secundum spiritum in se patrem habeat, cum uiuat ipse per patrem? Item: ?. 4. Hec autem idcirco conmemorata sunt a nobis, quia, uoluntatis tantum inter patrem et filium unitatem heretici mentientes unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad filium, et per filium ad patrem obsequio tantum et uoluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis conmunionis naturalis proprietas indulgeretur, cum et per honorem nobis datum filii, et permanentem in nobis carnaliter, et nos in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis misterium uerae ac naturalis unitatis sit predicandum. Idem: ?. 4. Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius creditur.

C. LXXXIII. Quare in sacrificio aqua uino miscetur. Item Ambrosius in libro [V.] de sacramentis: [c. 1.] XXIV. Pars. In calice mittitur uinum, et aqua. Sed dicis: quomodo ergo Melchisedech panem et uinum obtulit? Quid sibi uult admixtio aquae? "Bibebant autem de consequenti eos petra: petra autem erat Christus." Non inmobilis petra, que populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide misterium. Moyses, hoc est Propheta; uirga, hoc est uerbum Dei. Sacerdos uerbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei. Redundat aqua in calice, salit in uitam eternam. Item: Accipe et illud. ?. 2. De latere eius fluxit aqua et sanguis. Aqua, ut mundaret; sanguis, ut redimeret. Quare de latere? quia unde culpa, inde gratia; culpa per feminam, gratia per Christum. Item: [c. 3.] ?. 3. Audi Psalmum. Vide, quam, aptus sit celestibus sacramentis: "Dominus pascit me, et nichil michi deerit etc. Virga tua, et baculus tuus et cet." Virga inperium, baculus passio est, eterna deitas Christi passio temporalis. Illa creauit, hec redemit. "Parasti in conspectu meo mensam et poculum meum inebrians, quam preclarum est." Item: ?. 4. Quocienscumque bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu. Unde et Apostolus: "Nolite inebriari uino in quo est luxuria, sed inplemini Spiritu sancto." Item: Preclara ebrietas, que sobrietatem mentis operatur. Item: [c. 4.] ?. 5. "Fiat uoluntas tua; sicut in celo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie." Sanguine Christi pacificata sunt omnia uel in celo, et in terra. Sanctificatum est celum, deiectus est diabolus, ubi uersatur homo, quem ille decepit. ?. 6. Dixi uobis, quod ante uerba Christi quod offertur panis dicatur. Ubi uerba Christi deprompta fuerint, non iam panis sed corpus dicitur. Quare ergo in oratione dominica ait: "Panem nostrum?" Panem dixit quippe sed EPIOUSION hoc est supersubstantialem.

C. LXXXIV. Veram Christi carnem, et uerum Christi sanguinem manducamus et bibimus. Idem in libro VII. XXV. Pars. Sicut est uerus Dei filius Dominus Iesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi filius ex substantia patris: ita uera Christi caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et uerus sanguis eius est potus. Item: ?. 1. "Ego sum," inquit, "panis uiuus, qui de celo descendi." Sed caro non descendit de celo. Quomodo ergo descendit de celo panis uiuus? quia idem Dominus Iesus consors est diuinitatis, et corporis. Et tu, qui accipis carnem, diuinae eius substantiae in illo participas alimento.

C. LXXXV. In sacrificio non corporalem, sed spiritualem escam accipimus. Item in libro de misteriis. [cap. 9.] In illo sacramento Christus est, quia Christi corpus est. Non ergo corporalis esca, sed spiritualis. Unde et Apostolus de tipo eius ait, quia patres nostri eandem escam spiritalem manducauerunt. Corpus enim Die corpus est spirituale: corpus Christi corpus est diuini spiritus.

C. LXXXVI. Carnem a Christo susceptam, et corpus transfiguratum in altari offerimus. Idem in sermone de Abel et Cayn. Si credis, a Christo, carnem esse susceptam, et offeras transfiguratum corpus in altari, nec tamen distinguis naturam uerbi et corporis, dicitur tibi: "Si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti."

C. LXXXVII. In cena Christus fuit conuiua et conuiuium. Item Ieronimus ad Heldibiam [quaest. II.] Nec Moyses dedit uobis panem uerum, sed Dominus Iesus ipse conuiua et conuiuium, ipse comedens, et qui comeditur.

C. LXXXVIII. In ueritate sui corporis et sanguinis Christus suis discipulis presentauit quod Melchisedech sacramentaliter obtulit. Item super Mattheum. [lib. IV. ad c. 26.] "Accipite et comedite. Hoc est corpus meum." Postquam tipicum fuerat pasca conpletum, et agni carnes cum Apostolis comederat, assumpsit panem, qui confortator est hominis, et ad uerum Pascae transit sacramentum, ut, quomodo in prefiguratione eius Melchisedech panem et uinum offerens fecerat, ipse quoque in ueritate sui corporis et sanguinis representaret.

C. LXXXIX. Christus idem est sacerdos et sacrificium. Idem in libro de membris Domini. Sacerdos Dei patris dicitur filius Dei, secundum humanitatem, in qua se pro nobis acceptabile sacrificium Deo obtulit, ut ipse sit sacerdos, qui est sacrificium.

C. XC. Iudei credentes biberunt sanguinem, quem in cruce fuderunt. Item Augustinus de utilitate agendae penitenciae. Tunc eis Petrus annunciauit eum colendum, quem crucifixerunt, ut eius iam sanguinem biberent credentes, quem fuderant seuientes.

C. XCI. Corpus, quod ex Virgine sumptum est, a fidelibus accipitur. Idem in epistola ad Ireneum. Corporeum illud manna nunc est tanti res miraculi, quia uenit quod perfectum est; perfectum autem panis de celo corpus ex Virgine.

C. XCII. Verum Christi corpus, uerumque eius sanguinem cottidie manducamus et bibimus. Idem in psalmo XXXIII. omelia II. Accesserunt Iudei ad Iesum, ut crucifigerent; nos accedamus, ut corpus eius et sanguinem accipiamus. Item: ?. 1. Vere magnus Deus et magna misericordia eius, qui nobis dedit corpus suum manducare, in quo tanta perpessus est, et sanguinem suum bibere. Item in Psalmo 27. ad Iudeos: ?. 2. Iam et securi bibite sanguinem, quem fudistis. Psalmo 75.: ?. 3. Ipsum sanguinem, quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. Psalmo 28.: ?. 4. De carne Mariae carnem accepit, et ipsam carnem ad manducandum ad salutem dedit. Nemo autem carnem illam manducat, nisi prius adorauerit. Psalmo 33.: ?. 5. "Dauid ferebatur manibus suis." Manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso Dauid, secundum literam non inuenimus: in Christo autem inuenimus. Ferebatur enim Christus manibus suis, quando conmendans ipsum corpus suum ait: "Hoc est corpus meum." Ferebatur enim illud corpus in manibus suis. Idem super Iohannem tractatu 35.: ?. 6. Quousque biberent sanguinem, quem fuderant, desperauerunt. Idem in Psalmo 54.: ?. 7. Iudei pascebantur tamquam de pena Domini, et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus. Habent ergo inpii epulas suas, habent pii suas. "Beati, qui esuriunt et sitiunt iusticiam."

C. XCIII. Pro infirmantibus eucharistia semper debet esse parata. Item ex Concilio Wormaciensi. XXVI. Pars. Presbiter eucharistiam semper habeat paratam, ut, quando quis infirmatus fuerit, statim eum conmunicet, ne sine conmunione moriatur.

C. XCIV. Penitencia eius, qui non bene sacrificium custodit. Item ex Concilio Aurelianensi. XXVII. Pars. Qui bene non custodierit sacrificium, et mus uel aliud aliquod animal illud comederit, XL. dies peniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars eius ceciderit, et inuenta non fuerit, XXX. dies peniteat.

C. XCV. Ystrionibus sacra non conmittantur misteria. Ciprianus Euricacio confratri salutem. [lib. I. ep. 10.] XXVIII. Pars. Pro dilectione tua consulendum me existimasti, frater karissime, quid michi uideatur de ystrione et mago illo, qui apud uos constitutus adhuc in suae artis dedecore perseuerat, et magister et doctor non erudiendorum, sed perdendorum puerorum, id, quod male didicit, ceteris quoque insinuat: an talibus debeat sacra conmunio cum ceteris Christianis dari aut debeat conmunicare uobiscum? Puto nec maiestati diuinae, nec euangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami contagione fedetur.

C. XCVI. Post conuersionem non est deneganda gratia conmunionis. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 35.] Scenicis atque ystrionibus, ceterisque huiusmodi personis, uel apostaticis conuersis, uel reuersis, ad Deum gratia uel reconciliatio non negetur.

C. XCVII. Presbiter in altari missam non celebret, in quo eadem die episcopus celebrauit. Item ex Concilio Urbico. In altari, quo missam episcopus cantauit, presbiter eo die aliam celebrare non presumat.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO III.
GRATIANUS.
C. I. Tempora feriandi in missa sunt laicis annuncianda. Item ex Concilio Lugdunensi. I. Pars. Pronunciandum est, ut sciant tempora feriandi per annum, id est: omnem dominicam a uespera usque ad uesperam, ne a Iudaismo capiantur. Feriandi uero per annum isti sunt dies: Natalis Domini, S. Stephani, S. Iohannis Euangelistae, Innocentium, S. Siluestri, Octauae Domini Theophaniae, Purificatio S. Mariae, sanctum Pasca cum tota hebdomada, Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, S. Iohannis Baptistae, duodecim Apostolorum, et maxime sanctorum Petri et Pauli, qui mundum sua predicatione illuminauerunt, S. Laurentii, Asumptio S. Mariae, Natiuitas S. Mariae, Dedicatio, S. Michaelis Archangeli, Dedicatio cuiuscumque oratorii, et omnium sanctorum, et S. Martini, et illae festiuitates, quas singuli episcopi in suis episcopiis cum populo collaudauerint, que uicinis tantum circummorantibus indicendae sunt, non generaliter omnibus. Reliquae uero festiuitates per annum non sunt cogendae ad feriandum, nec prohibendae. Indictum uero ieiunium quando fuerit denunciatum, ab omnibus obseruetur.

C. II. In sanctorum solempnitatibus diuinis offitiis, non saltationibus uel cantilenis, populi debent uacare. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 23.] Irreligiosa consuetudo est, quam uulgus per sanctorum solempnitates agere consueuit. Populi, qui debent diuina offitia attendere, saltationibus turpibus inuigilant cantica, non solum mala canentes, sed et religiosorum offitiis perstrepunt. Hoc etenim, ut ab omnibus prouinciis depellatur, sacerdotum et iudicum a concilio sancto curae conmittitur.

C. III. Ante Ascensionem Domini tribus diebus litaniae celebrentur. Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 29.] Rogationes, id est letanias, ante Ascensionem Domini placuit celebrari ita, ut premissum triduanum ieiunium in dominicae Ascensionis solempnitate soluatur. Per quod triduum serui et ancillae ab opere relaxentur, quo magis plebs uniuersa conueniat. Quo triduo omnes abstineant, et quadragesimalibus cibis utantur.

C. IV. Episcopus die dominico non desit ecclesiae. Item ex eodem. [c. 33.] Episcopus, si infirmitate non fuerit inpeditus, ecclesiae, cui proximus fuerit, die dominico deesse non debet.

C. V. Hos dies ciuibus in uilla celebrare non licet. Item ex eodem. [c. 27.] Nulli ciuium umquam Pascae, Natalis Domini, uel Quadragesimae solempnitatem in uilla liceat celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.

C. VI. Ante solempnitatem Pascae Quadragesima est celebranda. Item ex eodem. [c. 26.] Sacerdotibus omnibus decretum est, ut ante Pascae solempnitatem non Quinquagesima, sed Quadragesima teneatur.

C. VII. Quinta feria ultimae septimanae Quadragesimae ieiunium solui non licet. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 50.] Non liceat quinta feria, fratres, nouissimae septimanae ieiunium soluere, et omnem Quadragesimam exhonorare, sed sincere abstinentes totam Quadragesimam perexire.

C. VIII. De eodem. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 50.] Non oportet in Quadragesima quinta feria ultimae hebdomadae ieiunium dissolui, et totam Quadragesimam inhonorari; sed per totos dies ieiunare, et escis abstinentiae conuenientibus, id est aridioribus, uti.

C. IX. Exceptis diebus dominicis in Quadragesima non soluatur ieiunium. Item ex Concilio Agatensi. [c. 12.] Placuit, ut omnes ecclesiae, exceptis diebus dominicis, in quadragesima etiam die sabbati sacerdotali oratione et discretionis conmunione ieiunent.

C. X. Nec in die dominica, nec in diebus Pentecostes in oratione genua flectantur. Item ex Concilio Niceno. [c. 20.] Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem genua flectentes, et in diebus Pentecostes, propterea itaque statutum est a sancta sinodo, (quoniam consona, et conueniens consuetudo per omnes ecclesias custodienda est), ut stantes ad orationem Domino uota reddamus.

C. XI. Quo tempore ab esu carnium sit abstinendum. Item Leo IV. II. Pars. De esu carnium apud nos uetustissima, et non inprobanda traditio semper tenenda est, ut a cenae termino, que fit in principio noctis quartae feriae, que lucescit in quarta feria, usque in diluculum quintae feriae, et similiter a cena noctis sextae feriae, que lucescit in sexta feria, non inperite ieiunatio usque ad sabbati lucem, quantum de diei parte aliquis ieiunare maluerit uel debuerit, protendatur.

C. XII. Nec die sabbati feriandum, nec die dominico lauacrum est prohibendum. Item Gregorius dilectissimis ciuibus Romae. [lib. XI. epist. 3.] III. Pars. Peruenit ad me, quosdam peruersi spiritus homines praua inter uos aliqua et sanctae fidei aduersa seminasse, ita ut in die sabbati aliquid operari prohiberent. Quos quid aliud nisi antichristi predicatores dixerimus? qui ueniens diem sabbatum atque dominicum ab omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi uult in ueneratione dominicum diem; et quia populum iudaizare conpellit, ut exteriorem ritum legis reuocet, et sibi Iudeorum perfidiam subdat, coli uult sabbatum. ?. 1. Aliud quoque ad me perlatum est, uobis a peruersis hominibus esse predicatum, ut dominico die nullus debeat lauari. Et quidem si pro luxuria et pro uoluptate lauari quis appetit, hoc fieri nec reliquo die quolibet concedimus. Si autem pro necessitate corporis hoc nec die dominico prohibemus.

C. XIII. Ob reuerentiam sepulturae dominicae sabbato ieiunare debemus. Item Innocentius Papa. [ep. I. ad Decentium, c. 4.] IV. Pars. Sabbato uero ieiunandum esse, ratio euidentissima demonstrat. Nam, si diem dominicam ob uenerabilem resurrectionem Domini nostri Iesu Christi non solum in Pasca celebramus, uerum etiam per singulas hebdomadas ipsius diei imaginem frequentamus, ac sicut sexta feria propter passionem Domini ieiunamus, sabbatum pretermittere non debemus, quoniam inter tristiciam et leticiam temporis illius uidetur inclusum. Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in merore fuisse, et propter metum Iudeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est in tantum eos ieiunasse biduo memorato, ut traditio ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari. Que etiam forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod conmemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant semel atque uno sabbato ieiunandum, ergo et dominica, et sexta feria semel in Pasca erit utique celebranda.

C. XIV. Die dominica et quinta feria non est celebrandum ieiunium. Item Melciades Papa. [ad Episcopos Hispaniarum, cap 3.] V. Pars. Ieiunium dominici diei, et quintae feriae nemo celebrare debet, ut inter ieiunium Christianorum et gentilium et ueraciter credentium et infidelium atque hereticorum, uera et non falsa discretio habeatur.

C. XV. De eodem. Item ex Concilio Cesaraugustano. [c. 2.] Ne quis ieiunet die dominica causa timoris, aut persuasionis, nec Quadragesimarum diebus ab ecclesiis fideles desint, nec habitent in cubiculorum latibulis, ac montium, qui in suspicionibus perseuerant; sed exemplum ac preceptum custodiant sacerdotum, et ad alienas uillas agendorum conuentuum causa non conueniant. Ab uniuersis episcopis dictum est: Anathema sit qui hoc conmiserit.

C. XVI. Quarta et sexta feria sunt soluenda ieiunia. Item ex dictis S. Apollonii. VI. Pars. Ieiunia sane legitima, id est quarta et sexta feria, non sunt soluenda, nisi grandis aliqua necessitas fuerit, quia quarta feria Iudas traditionem Domini cogitauit, et sexta feria crucifixus est Saluator. Videbitur ergo, qui in his diebus sine necessitate soluerit statuta ieiunia, uel cum tradente tradere Saluatorem, uel cum crucifigentibus crucifigere. Die autem dominica nichil aliud agendum est, nisi Deo uacandum. Nulla operatio in illa die sancta agatur, nisi tantum ymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur.

C. XVII. Quinta feria ultimae hebdomadae quadragesimae penitentes remissionem accipiant. Item Innocentius. [ep. I. ad Decentium c. 7.] VII. Pars. De penitentibus uero, qui siue ex grauioribus conmissis, siue ex leuioribus penitenciam gerunt, si nulla interueniat egritudo, quinta feria ante Pasca eis remittendum, Romanae ecclesiae consuetudo demonstrat. ?. 1. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem penitentis, et ad fletus atque lacrimas corrigentis. ?. 2. Sane si quis in egritudinem inciderit, atque usque ad desperationem deuenerit, est ei ante tempus Pascae relaxandum, ne de seculo absque conmunione discedat.

C. XVIII. Singulis annis quinta feria ultimae hebdomadae quinquagesimae nouum crisma conficiatur. Item Fabianus Papa orientalibus Episcopis. [epist. II.] VIII. Pars. Litteris uestris inter cetera insertum inuenimus, quosdam religionis uestrae episcopos a uestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos annos in cena Domini crisma conficere. Errant uero qui talia excogitant, et mente uesana potius, quam recta sentientes hec facere audent. ?. 1. Sicut enim ipsius diei solempnitas per singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti crismatis confectio per singulos annos est agenda, et de anno in annum renouanda, et fidelibus tradendum, quia nouum sacramentum est et per singulos annos, in iam dicta die innouandum, et uetus in sanctis ecclesiis cremandum. Ista a sanctis Apostolis et successoribus eorum accepimus, uobisque tenenda mandamus.

C. XIX. Seruetur ab omnibus festiuitas inuentionis dominicae crucis. Item Eusebius Papa. [epist. III.] IX. Pars. Crucis Domini nostri Iesu Christi, que nuper, nobis gubernacula sanctae Romanae ecclesiae tenentibus, quinto nonas Maii inuenta est, in predicto Kalendarum die inuentionis festum uobis solempniter celebrare mandamus.

C. XX. Quare sit institutum, ut aqua sale conspersa sanctificetur. Item Alexander Papa V. a Petro. [epist. I. c. 5.] X. Pars. Aquam sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur et purificentur. Quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si cinis uitulae aspersus populum sanctificabat atque mundabat: multo magis aqua sale aspersa, diuinisque precibus sacrata, populum sanctificat atque mundat. Et, si sale asperso per Heliseum prophetam sterilitas aquae sanata est: quanto magis diuinis precibus sacratus sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat, et purgat, et cetera bona multiplicat, et insidias diaboli auertit, et a fantasmatis uersutiis homines defendit?

C. XXI. Non nisi die dominico sanctum Pasca celebretur. Item Pius Papa IX. a Petro Apostolo, in primo suorum decretalium. Nosse uos uolumus, quod Pasca Domini die dominico annuis temporibus sit celebrandum. Istis enim temporibus Hermes doctor fidei et scripturae inter nos effulsit. Et licet nos idem Pasca predicto die celebraremus, tamen quia quidam inde dubitabant, ad corroborandas animas eorum eidem Hermae angelus Domini in habitu pastoris apparuit, et precepit ei, ut Pasca Domini die dominico ab omnibus celebraretur. Unde et nos apostolica auctoritate instituimus, omnes eadem seruare debere, quia et nos eadem seruamus, nec debetis a capite quoquo modo discedere.

C. XXII. Non nisi dominico sanctum pasca celebretur. Item Victor Papa XIII. a Petro, in primo decretali suo. Celebritatem sancti Pascae die debere, et predecessores nostri iam statuerunt, et os illud eadem die solempniter celebrare mandamus, quia non decet, ut membra a capite discrepent, aut aliter gerant. A XIV. uero luna primi mensis usque ad XXI. diem eiusdem mensis eadem celebretur festiuitas. ?. 1. Eodem quoque tempore baptisma celebrandum est catholicum. Sed tamen, si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem uenientes quocumque loco uel momento, ubicumque euenerit, siue in flumine, siue in mari, siue in fontibus, tantum Christianae credulitatis confessione clarificati baptizentur. Ipsis etiam quod in baptismo polliciti sunt summopere attendendum est, ne non infideles, sed fideles inueniantur. Ipsi uero, qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur. ?. 2. Hec uero statuta nulla debent inprobitate conuelli, nulla nouitate mutari, quia alia ratio est causarum secularium, alia diuinarum.

C. XXIII. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 65.] Pascae solempnitas uno die et tempore celebranda est.

C. XXIV. Dies Pascae, et concilii, formatarum subscriptione omnibus intimetur. Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 7.] Placuit, ut dies uenerabilis Pascae formatarum subscriptione omnibus intimetur; dies uero concilii XI. Kal. Nouembris seruetur. Scribendum est etiam ad singularum quarumque prouinciarum primates, ut, quando apud se concilia congregant, istum diem non inpediant.

C. XXV. Cum in concilio omnia statuta fuerint, uenturum Pasca annuncietur. Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 9.] Placuit, ut post, quam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata, illud omnimodis obseruetur, ut superuenturum ipsius anni Pasca quo Kalendarum die uel quota luna debeat suscipi, a metropolitano episcopo intimetur. Quod ceteri episcopi uel clerus reliquus breuiculo subnotantes, unusquisque in sua ecclesia adueniente Natalis Domini die post euangelicam lectionem populo annuncient.

C. XXVI. Per orbem uniuersum uno die, et eodem tempore Pasca celebretur. Item ex Concilio Arelatensi I., quod confirmauit Papa Siluester. [c. 1.] De obseruatione Pascae Dominicae statuimus, ut uno die et tempore per omnem orbem obseruetur, et iuxta consuetudinem litterae ad omnes dirigantur.

C. XXVII. De imaginibus sanctorum non uiolandis. Item Gregorius Sereno, Episcopo Massiliensi. [lib. IX. epist 9.] XII. Pars. Perlatum ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem, quia eas adorari uetuisses, omnino laudauimus, fregisse uero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum quod fecisti? Aliud enim est picturam adorare: aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis prestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes uident quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et precipue gentibus pro lectione pictura est.

C. XXVIII. Imagines sanctorum memoria sunt et recordatio preteritorum. Item ex VII. Sinodo, [actione 6.] Venerabiles imagines Christiani non deos appellant, neque seruiunt eis, ut diis, neque spem salutis ponunt in eis, neque ab eis expectant futurum iudicium: sed ad memoriam et recordationem primitiuorum uenerantur eas et adorant, sed non seruiunt eis cultu diuino, nec alicui creaturae.

C. XXIX. Non in agni, sed in hominis specie Christus est figurandus. Item Adrianus Papa Tharasio Patriarchae. [in actione II. eiusdem VII. Synodi] XIII. Pars. Sextam sanctam sinodum recipio cum omnibus canonibus suis, in quibus dicitur: In quibus scripturis sanctarum imaginum agnus precursoris digito ostensus depingitur, qui in figuram transit gratiae, uerum nobis per legem Moysi premonstrans agnum Iesum Christum Dominum nostrum. Antiquis ergo figuris et umbris, ad ueritatis prefigurationem ecclesiae sanctae traditis, uale dicentes, gratiam et ueritatem preferimus, et sicut plenitudinem legis recipimus. Verum igitur agnum Dominum nostrum Iesum Christum secundum imaginem humanam amodo etiam in imaginibus pro ueteri agno depingi iubemus.

C. XXX. De fide Trinitatis et Unitatis inuiolabiliter seruanda. Item Augustinus in libro [I.] de Trinitate. [c. 4.] Omnes, quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate, que Deus est, diuinorum librorum ueterum et nouorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unius eiusdemque substantiae inseparabili equalitate diuinam insinuant unitatem, ideoque non sint tres Dii, sed unus Deus, quamuis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est, Spiritusque sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantummodo Patris et Filii Spiritus, et Patri et Filio etiam ipse coequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem; non tamen eandem Trinitatem natam de Virgine Maria, et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam et tercia die resurrexisse, et in celum ascendisse, sed tantummodo Filium; nec eandem Trinitatem descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum, aut die Pentecostes post ascensionem Domini sonitu facto de celo, quasi ferretur flatus uehemens, et linguis diuisis, uelut ignis, sed tantummodo Spiritum sanctum; nec eandem Trinitatem dixisse de celo: "Tu es filius meus," siue cum baptizatus est a Iohanne, siue in monte, quando cum illo erant tres discipuli, aut quando sonuit uox dicens: "Et clarificaui, et iterum clarificabo:" sed tantummodo Patris uocem fuisse factam ad Filium, quamuis Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO IV
GRATIANUS
C. I. Sine sacramento uisibili et fide inuisibili nemo saluatur. Idem super Iohannem I. Pars. Necessarium est uisibile sacramentum aquae ad ablutionem uisibilis corporis, sicut necessaria est doctrina inuisibilis fidei ad sanctificationem inuisibilis animae. Idem: ?. 1. Renascitur homo ex aqua, uisibili sacramento, et spiritu, inuisibili scilicet intellectu, ut simbolum baptismi uisibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius simboli percipiat. Vel ex aqua uisibili et Spiritu sancto.

C. II. In baptismate concupiscentia exstinguitur, non ut non sit, sed ut non obsit. Idem in libro [I.] de baptismo paruulorum. [c. 39.] Per baptismum Christi id agitur, ut caro peccati euacuetur. Non sic autem euacuatur, ut in carne concupiscentia innata non sit: sed ne obsit. Nam si post baptismum, ad etatem naturalem peruenerint, ibi habent cum qua pugnent eamque Deo adiuuante superent, si non gratiam in uacuum susceperint. Nam nec adultis id prestatur in baptismo, nisi forte miraculo Dei, ut lex peccati, repugnans legi mentis penitus exstinguatur, et non sit: sed, ut quicquid ab homine dictum, factum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subiecta mente seruiret, totum aboleatur, et quasi factum non sit habeatur.

C. III. Qui ex uiro et muliere concipitur, cum originali peccato nascitur, nec sine baptismate saluatur. Idem ad Petrum Diaconum, [c. 26.] Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum uiri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, inpietati subditum, mortique subiectum, et ob hoc naturaliter nasci irae filium, de qua dicit Apostolus: "Eramus enim natura filii irae, sicut et ceteri." A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris hominis Iesu Christi. ?. 1. Firmissime tene, non solum homines ratione utentes, uerum etiam paruulos, qui siue in uteris matrum uiuere incipiunt, et ibi moriuntur, siue iam de matribus nati sine baptismatis sacramento, quod datur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, de hoc seculo transeunt, sempiterno igne puniendos; quia, etsi peccatum propriae actionis nullum habent, originalis tamen peccati dampnationem carnali conceptione ex natiuitate traxerunt.

C. IV. De eodem. Item Iohannes Crisostomus. Non potest quis gratiam uitae celestis accipere, nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per penitenciae confessionem, per donum baptismi salutaris Domini et saluatoris nostri Iesu Christi, qui est benedictus in secula seculorum.

C. V. Sicut nunc in baptismate, ita olim in circumcisione remittebantur peccata. Item Gregorius in Moralibus. [lib. IV. c. 2.] Quod apud nos ualet aqua baptismatis, hoc egit apud ueteres uel pro paruulis sola fides, uel pro maioribus uirtus sacrificii, uel pro his, qui de stirpe Abrahae prodierunt, misterium circumcisionis.

C. VI. Originale peccatum nunc in baptismate, olim in circumcisione remittebatur. Item Augustinus ad Valerium contra Iulianum. [lib. II. c. 11] Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei (quod erat tunc signaculum fidei iusticiae Dei) ad sanctificationem purgationis ualebat paruulis originalis ueterisque peccati, sicut etiam baptismus ex illo ualere cepit ad innouationem hominis, ex quo constitutus est.

C. VII. Paruulis in fide offerentium prodest fides. Idem de libero arbitrio, libro III. [c. 23.] Illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid prosit paruulis, cum eo accepto plerumque moriuntur prius, quam ex se quicquam potuerint cognoscere. Qua in re satis pie recteque creditur prodesse paruulo fides eorum, a quibus consecrandus offertur. Et hoc ecclesiae conmendat auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficio, qui propriam nondum habent potestatem, conmoda sit.

C. VIII. Per fidem et baptisma iustificamur a peccatis. Idem de baptismo paruulorum. [lib. I. c. 32. et 33.] Filius Dei carnem peccati suscepit, et penam sine culpa, ut in carne peccati et culpa solueretur et pena. Per fidem ergo et baptismum eius homo a peccato per iustificationem, et a morte liberatur per resurrectionem. ?. 1. Paruuli etiam baptizati inter credentes reputantur per sacramenti uirtutem, et offerentium responsionem. Qui uero non sunt baptizati, inter non credentes iudicantur ex euangelio Iohannis: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei."

C. IX. Per aquam baptismi de terreno fit homo celestis. Item Ambrosius in libro [I.] de sacramentis. [c. 4. et 5.] Per aquam baptismi transitus est de terrenis ad celestia. Ideo Pasca, transitus dicitur, hic transitus est de peccato ad uitam, de culpa ad gratiam, de inquinamento ad sanctificationem. Qui per hanc aquam transit, non moritur, sed resurgit. ?. 1. Non omnis aqua sanat, sed illa, que habet gratiam Christi. Aliud est elementum, aliud est consecratio. Non sanat aqua, nisi Spiritus sanctus descendat, et consecret aquam illam, sicut legitur, quia, cum Christus formam baptismatis daret, uenit ad Iohannem, et ait illi Iohannes: "Ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit Iesus: Sic decet nos inplere omnem iusticiam." Vide, que omnis iusticia sit. Christus ad baptismum descendit non ut caro mundaretur, quam suscepit de nostra condicione. Non enim ablutio peccati Christo necessaria fuit, qui peccatum non fecit; sed nobis erat necessaria, qui peccato eramus obnoxii. ?. 2. Descendit Christus: descendit et Spiritus sanctus. Quare autem prior descendit Christus, postea Spiritus sanctus, cum forma et usus baptismi hoc habeat, ut ante fons consecretur, et tunc descendat baptizandus? ?. 3. Christus autem ante descendit, secutus est Spiritus; sanctus? ut numquam ipse egere sanctificationis misterio uideretur, sed ut sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus sanctus.

C. X. Aqua baptismi non purgaret peccata, nisi tactu dominici corporis esset sanctificata. Item Iohannes Crisostomus. Numquam aquae baptismi purgare peccata credentium possent nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent.

C. XI. Generale baptisma non nisi sabbato sancto Pascae et Pentecostes celebretur. Item Siricius Papa Ymerio Terraconensi, [epist. I.] II. Pars. Non ratione auctoritatis alicuius, sed sola temeritate presumitur, ut passim et libere in natiuitate Christi, seu Apparitione, nec non Apostolorum seu martirum festiuitatibus, innumerae plebes baptizentur, cum sibi hoc priuilegium apud nos, et apud omnes ecclesias dominicum specialiter Pasca defendat cum suo Pentecosten.

C. XII. De eodem. Item Leo Papa uniuersis Episcopis per Siciliam constitutis. [epist. IV. c. 5.] Duo tempora, id est Pasca et Pentecosten, ad baptizandum a Romano Pontifice legitima sunt prefixa. Unde, quia manifestissime patet, baptizandis in ecclesia electis hec duo tempora, de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem uestram monemus, ut nullos alios dies huic obseruantiae misceatis.

C. XIII. Quare in predictis temporibus baptisma celebretur. Idem. [in eadem epistola c. 3.] Proprie in morte crucifixi, et in resurrectione ex mortuis potencia baptismi nouam creaturam condidit ex uetere, ut in renascentibus et mors Christi operetur, et uita, dicente apostolo: "An ignoratis, quia, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. Si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus," et cetera, que latius magister gentium ad conmendandum sacramentum baptismatis disputauit, ut appareret, ex huius doctrinae spiritu regenerandis filiis hominum, et in Dei filios adoptandis illum diem et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque misterii ea, que geruntur in membris, his, que in ipso sunt capite gesta, congruere, dum in baptismatis regula et mors interuenit interfectione peccati, et sepulturam imitatur triduanam trina dimersio, et ab aquis eleuatio resurgentis instar est de sepulchro. Ipsa igitur qualitas operis docet, celebrandae generaliter gratiae diem legitimum eum esse, in quo orta est et uirtus muneris, et species actionis. ?. 1. Ad cuius rei confirmationem plurimum ualet quod ipse Dominus Iesus Christus postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis (in quibus omnes ecclesiarum presules docebantur) et formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." De quo utique eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi proprie uoluisset intelligi, regenerationis gratiam ex sua resurrectione cepisse. ?. 2. Additur sane huic obseruantiae etiam Pentecostes ex aduentu Spiritus sancti sacra solempnitas, que de pascalis festi pendet articulo, et, cum ad alios dies alia festa pertineant, hec semper ad eum diem, qui resurrectione Domini est insignis, occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis gratiae manum, et eos, quos a die Pascae aut molestia infirmitatis, aut longinquitas itineris, aut nauigationis difficultas interclusit, inuitat, ut quibuslibet necessitatibus inpediti desiderii sui effectum dono Spiritus sancti consequantur. ?. 3. Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate seruare, satis idoneo probamus exemplo, sequentes B. Petrum apostolum, qui in ipso die, quo omnem credentium numerum promissus Spiritus sancti repleuit aduentus, trium milium populum sua predicatione conuersum lauacro baptismatis consecrauit. Quod sancta scriptura, que Apostolorum actus continet, fideli historia docet, dicens: "His auditis conpuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus uiri fratres? Petrus autem ad illos penitenciam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum uestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti."

[C. XIV.] Item. Si quis autem Epiphaniae festiuitatem (que in suo ordine debito honore ueneranda est) ob hoc estimat priuilegium habere baptismatis, quia hoc quidam putant, quod in eadem die Dominus ad baptismum sancti Iohannis accesserit, sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem, nec ad eandem pertinuisse uirtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur de quibus dicitur: "qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt." Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec querens remedium renascendi, sic uoluit baptizari, quomodo et uoluit circumcidi, hostiamque pro emundatione offerri, ut qui factus erat ex muliere (sicut Apostolus ait) fieret sub lege, quam non uenerat soluere, sed inplere et inplendo finire, sicut Apostolus predicat, dicens: "Finis autem legis Christus ad iusticiam omni credenti." Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens se docuit esse principium, et tunc regenerationis potenciam sanxit, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis.

C. XV. In solempnitate pascali et Pentecostes catecumini baptizentur. Item ex Concilio Gerundensi. [c. 4.] De catecuminis baptizandis id decretum est ut in Pascali festiuitate uel Pentecostes, ad baptizandum ueniant; ceteris solempnitatibus infirmi tantum debent baptizari.

C. XVI. Necessitate cogente quolibet tempore baptizare licet. Item Leo Papa. [epist. IV. c. 6.] Hi qui necessitate mortis, egritudinis, obsidionis, persecutionis, et naufragii urgentur, omni tempore debent baptizari.

C. XVII. Nisi necessitate cogente preter Pasca et Pentecostem nullus baptizare presumat. Item Gelasius Clero et Plebi Tarentino. Venerabilis baptismi sacramentum nisi in festiuitate pascali et Pentecostes tradere non presumat episcopus; exceptis egritudine laborantibus, quibus urgente mortis periculo talibus oportet, ne in eternum pereant, remediis subueniri.

C. XVIII. De eodem. Idem. Baptizandi sibi quispiam quocumque tempore nullam credat inesse fiduciam, preter pascale festum, et Pentecostes uenerabile sacramentum, excepto dumtaxat grauissimi languoris incursu, in quo uerendum est ne morbi crescente periculo sine remedio salutari fortassis egrotans exitio preuentus abscedat.

C. XIX. Nemo nisi sacerdos baptizare presumat. Item Ysidorus de offitiis, libro II. c. 24. Constat, baptisma solis sacerdotibus esse traditum eiusque ministerium nec ipsis diaconibus explere est licitum absque episcopo uel presbitero, nisi his procul absentibus ultima languoris cogat necessitas. Quod et laicis fidelibus plerumque permittitur. Item Gelasius: ?. 1. Diaconos quoque tunc, ut supra in tractatu ordinandorum, ubi de reuerentia diaconorum erga sacerdotes agitur.

C. XX. Non presumat mulier baptizare. Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 99. et 100.] III. Pars. Mulier, quamuis docta et sancta, baptizare aliquos uel uiros docere in conuentu, non presumat. Gratian. Nisi necessitate cogente. Unde Urbanus II.: "Super quibus consuluit etc.," ut supra in tractatu coniugii, ubi de conpatribus agitur.

C. XXI. Etiam laici necessitate cogente baptizare possunt. Item Augustinus ad Fortunatum. In necessitate, cum episcopi, aut presbiteri, aut quilibet ministrorum non inueniuntur, et urget periculum eius, qui petit, ne sine isto sacramento hanc uitam finiant, etiam laicos solere dare sacramentum, quod acceperunt, solemus audire.

[PALEA C. XXII. De eodem. Item ex Decreto Martini Papae III. Quicumque presbiter in prouincia propria, uel in alia, uel ubicumque inuentus Fuerit, conmendatum sibi infirmum baptizare noluerit, uel pro intentione itineris, uel de alia aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur. ]

C. XXIII. Non reiteretur baptisma, quod a pagano ministratur. Ysidorus. Romanus Pontifex non hominem iudicat, qui baptizat, sed spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit, qui baptizat.

C. XXIV. De eodem. Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum, c. 4. A quodam Iudeo, nescitis utrum Christiano, an pagano, multos in patria uestra baptizatos asseritis, et quid inde sit agendum consulitis. Hi profecto, si in nomine S. Trinitatis, uel tantum in Christi nomine, sicut in Actibus Apostolorum legitur, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus Ambrosius exponit) quia non illorum, sed eius est, rebaptizari non debent.

C. XXV. Sicut per bonum, ita per malum ministrum eque baptisma ministratur. Item Augustinus contra Crescentium Grammaticum. [lib. III. c. 6.] Si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non est melior baptismus, qui per meliorem datur, nullo modo malus est, qui etiam per malum datur, quando idem baptismus datur, et ideo per ministros dispares Dei munus equale est, quia non illorum, sed eius est.

C. XXVI. Non merita ministrorum, sed uirtus Christi in baptismate operatur. Idem super Iohannem parte 1. tractatu V. [ad c. 1.] Baptismus talis est, qualis ille est, in cuius potestate datur, non qualis ille est, per cuius ministerium datur. Item: ?. 1. Quid nouerat Iohannes Baptista? Dominum. Quid non nouerat? potestatem baptismi dominici in nullum hominem transituram a Domino, sed ministerium plane transiturum; potestatem a Domino in neminem sed ministerium in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum; respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit minister malus, ubi bonus est Dominus? Quid te inpedit maliciosus preco, ubi beniuolus est iudex? Item: ?. 2. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Item: ?. 3. Ergo dico, et omnes nos dicimus, quia iustos oportet esse, per quos baptizatur, quia iustos oportet esse tanti iudicis ministros, si ministrare iuste uoluerint. Si autem noluerint esse iusti qui in cathedra Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo spiritus eius dicit: "Hic est, qui baptizat." Item: ?. 4. Non timeo adulterum, ebriosum, non homicidam, quia columbam attendo, per quam michi dicitur: "Hic est, qui baptizat."

C. XXVII. De eodem. Idem in tractatu VI. [ad c. 1. Iohannis.] Cum baptizat malus ex aliqua uel ignorantia ecclesiae uel tollerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolleratur palea, quousque in ultimo uentiletur area), illud, quod datum est, unum est, nec inpar propter inpares ministros, sed par et equale propter: "Hic est, qui baptizat."

C. XXVIII. Non reiteratur baptisma, quod in nomine S. Trinitatis prestatur. Idem de ecclesiasticis regulis. [c. 52.] Si qui apud illos hereticos baptizati sunt, qui S. Trinitatis confessione baptizant, et ueniunt ad catholicam fidem recipiantur quidem ut baptizati, ne S. Trinitatis inuocatio uel confessio annulletur: sed doceantur integre et instruantur, quod S. Trinitatis misterium in ecclesia teneatur, et, si consentiunt credere, uel acquiescunt confiteri, purgati fidei integritate firmentur manus inpositione. Si uero paruuli sunt et ebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illi quia eos offerunt iuxta morem baptizandi, et sic per manus inpositionem crismate conmunicati cum eucharistiae misteriis admittantur.

C. XXIX. De eodem. Idem ad Orosium. [in lib. LXV. Quaestionum dialog. quest. 59.] Quamuis unum baptisma sit, et hereticorum, eorum scilicet, qui in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizant et ecclesiae catholicae: tamen qui foris ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem, habentes nimium formam sacramenti, uirtutem autem eius abnegantes. Et ideo ecclesia eos non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt. Et ipsa est profecto forma sacramenti. Ideo, cum reuersi fuerint, accipiant uirtutem Spiritus sancti, quam, qui foris ecclesiam baptizantur, nondum habent.

C. XXX. Baptizantur qui tantum in nomine Domini baptizati probantur. Item Pelagius Gaudentio Episcopo. Si reuera hi de hereticis, qui in locis dilectioni tuae uicinis conmorari dicuntur, solummodo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem uenientes S. Trinitatis nomine baptizabis. Sin uero apud dilectionem tuam eorum, qui conuerti uolunt, manifesta confessione claruerit, quod in nomine Trinitatis fuerint baptizati, sola reconciliationis gratia inpensa catholicae fidei sociare maturabis, ut tali dispensatione seruata nichil aliter, quam quod euangelica iubet auctoritas, temeritatis cuiusquam spiritu uideatur effectum.

C. XXXI. An approbetur baptisma, quod a non baptizato prestatur. Item Augustinus de unico baptismo, libro VIII. [c. 53.] IV. Pars. Solet etiam queri, utrum approbandum sit baptisma, quod ab eo, qui non accepit, accipitur, si forte hoc aliqua curiositate didicit, quomodo dandum sit, et utrum nichil intersit, quo animo accipiat ille, cui datur, cum simulatione, an sine simulatione; si cum simulatione, utrum fallens, sicut in ecclesia, uel in ea, que putatur ecclesia, an iocans, sicut in mimo. ?. 1. Verumtamen, si quis me forte in eo concilio constitutum, ubi talium rerum questio uersaretur non precedentibus, quorum sentencias sequi mallem, urgeret, ut dicerem quid ipse sentirem, si eo modo affectus essem, quo eram, dum ea dictarem, nequaquam dubitarem, habere baptismum eos, qui ubicumque et a quibuscumque illud uerbis euangelicis consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent, quamquam eis ad salutem spiritualem non prodesset, si karitate caruissent, qua catholicae inseruntur ecclesiae. "Si enim habeam fidem, ut montes transferam, karitatem autem non habeam, nichil sum;" sicut iam preteritis maiorum statutis non dubito, illos etiam habere baptismum quia quamuis fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen accipiunt, uel ubi ab eis putatur esse ecclesia, in quorum societate id accipitur; de quibus dictum est: "Ex nobis exierunt." Ubi autem neque societas ulla esse ita crederetur, sed totum ludicre, et mimice, et ioculariter ageretur, utrum approbandus esset baptismus, qui sic daretur, diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum, concordi oratione, gemitibus esse inplorandum censerem, ita sane, ut post me dicturos sentencias, si quid iam exploratum et cognitum afferrent, humiliter explorarem.

C. XXXII. Non reiteratur baptisma, quod in fide sanctae Trinitatis ab hereticis prestatur. Idem in libro II. V. Pars. Ostenditur, illos inpie facere, qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere, qui Dei sacramenta inprobare nec ipso scismate audemus. In quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt. In eo autem a nobis recesserunt, in quo a nobis dissentiunt. Item: ?. 1. Sacramentum baptismi est, quod habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi est, quod habet qui ordinatur. Sicut enim baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit: sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. Nulli enim sacramento iniuria facienda est. Si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat: sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille, qui sacramentum dandi, cum discederet, non amiserat. Item: [c. 12.] ?. 2. Si ad baptismum fictus accedit, dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa? Eligant quod uolunt: utrumlibet elegerint, sufficit nobis. Si dimissa dixerint, quomodo Spiritus disciplinae effugiet fictum, si in isto remissionem operatus est peccatorum? Si dixerint non esse dimissa, quero, si postea fictionem suam corde conuerso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? Quod si dementissimum est dicere, fateantur, uero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor eius in malicia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque intelligant, in conmunicationibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem celebratione sacramenti datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum, quis reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur.

C. XXXIII. Valet ad salutem baptisma, etsi non ea fide paruuli offeruntur. Idem in epistola [XXIII.] ad Bonifatium. VI. Pars. Non illud te moueat, quod quidam non ea fide ad baptismum percipiendum paruulos ferunt, ut gratia spiritali ad uitam regenerentur eternam: sed hoc eos putant remedio temporalem retinere uel recipere sanitatem. Non enim propterea non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur.

C. XXXIV. Effusio sanguinis inplet uicem baptismi. Item de unico baptismo, libro IV. [c. 22] VII. Pars. Baptismi uicem aliquando inplere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est: "Hodie mecum eris in paradyso," B. Ciprianus non leue documentum assumit. Quod etiam atque etiam considerans, inuenio, non tantum passionem pro nomine Christi id, quod baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum misterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, neque quia credidit, passus est, sed, dum patitur, credidit. Quantum itaque ualeat etiam sine uisibili baptismi sacramento quod ait Apostolus: "Corde creditur ad iusticiam, ore autem confessio fit ad salutem," in illo latrone declaratum est. Sed tunc inpletur inuisibiliter, cum ministerium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. [c. 24.] ?. 1. Et sicut in illo latrone quod de baptismi sacramento defuerat conpleuit omnipotentis benignitas, quia non superbia, non contemptu, sed necessitate defuerat, sic infantibus qui baptizati moriuntur, eadem gratia omnipotentis explere credenda est, quod non ex inpia uoluntate, sed ex etatis indigentia, nec corde credere ad iusticiam possunt nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum pro eis oratur, ut inpleatur erga eos celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum celebrationem, quia ipsi respondere non possunt. ?. 2. Alienum quippe opus est, cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit, cum peccauit in alterum. Item: [eodem lib. 4. contra Donatistas, c. 23.] ?. 3. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter baptismus defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter affuit: sic, et cum ipsa presto est, si per necessitatem desit quod latroni defuit, perficitur salus. Quod traditum tenet uniuersitas ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt credere ad iusticiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin etiam flendo et uagiendo, cum eis misterium celebratur, ipsi misticis uocibus obstrepunt, et nullus Christianorum dixerit, eos inaniter baptizari. Item: [c. 25.] ?. 4. Quibus rebus omnibus ostenditur, aliud esse sacramentum baptismi, aliud conuersionem cordis: sed salutem hominis ex utroque conpleri. Nec si unum eorum defuerit, ideo putare debemus consequens esse, ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse ut in infante, et istud sine illo potuit esse in latrone, conplente Deo, siue in illo siue in isto, quod non uoluntate defuisset; cum uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui. Et baptismus quidem potest inesse, ubi conuersio cordis defuerit. Conuersio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo; sed contempto baptismo non potest. Neque ullo modo dicenda est conuersio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum contempnitur.

C. XXXV. Non baptizatur in homine, quicquid in eo est. Idem contra Iulianum. [lib. VI. c. 6.] Si quicquid in homine est, quando baptizatur et sanctificatur, baptizari et sanctificari credendum est, dicturus es, et ipsa in illo baptizari et sanctificari, que in intestinis et uesica per digestiones corporis digeruntur; dicturus es, baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc sacramentum accipiendum necessitas cogat grauidam, et ideo baptizari iam qui nascitur non debere; postremo dicturus es, baptizari febres et sanctificari, quando baptizantur egroti.

C. XXXVI. Valet baptisma etsi per laicos ministretur. Idem ad Fortunatum. Sanctum est baptisma per se ipsum, quod datum est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita ut in eodem sacramento sit etiam auctoritas traditionis per Dominum nostrum ad Apostolos, per illos autem in episcopos, et alios sacerdotes etiam laicos Christianos ab eadem origine ac stirpe uenientes. ?. 1. Nam cum illa historia narratur, omnes, qui audiunt, ad lacrimas mouentur. Cum in naui quadam nullus fidelis esset preter unum penitentem, cepit inminere naufragium. Erat ibi quidam non inmemor suae salutis, et sacramenti uehementissimus flagitator, nec erat aliquis, qui dare posset, nisi penitens ille; acceperat enim, pro peccato, de quo agebat penitenciam, amiserat sanctitatem, sed non amiserat sacramentum. Nam si hoc amittunt peccantes, cum reconciliantur post penitenciam, quare non iterum baptizantur. Dedit ergo quod acceperat, et, ne periculose uitam finiret non reconciliatus, petiit ab eo ipso, quem baptizauerat, ut eum reconciliaret, et factum est: euaserunt naufragium. Cognitum habes quod fecerunt. Nemo extitit eorum, qui non pium animum ita crederet, ut consiliis eorum in illo periculo Dominum crederet affuisse. Motus enim animus religiosus et supplex ab homine exegit sacramentum, a Deo inpetrat sanctitatem. Quod si forte hoc, quod narraui de his, qui naufragio inminente periclitabantur, non uult aliquis credere, (non enim hoc diuinarum scripturarum auctoritas, sed incerto auctore fama conmendat), non repugnabo, sed interrogo, si tale aliquid contingat, quid futurum est? Non enim potest quisquam dicere, relinquendum illum esse, qui morte inminente baptizari desiderat. Quem baptizatum a penitente quisquis non credit contigisse, oportet, ut credat posse contingere.

C. XXXVII. Quamuis recte uiuat catecuminus, sine baptismo tamen non potest saluari. Idem. Catecuminum, quamuis in bonis operibus defunctum, uitam habere non credimus, excepto dumtaxat nisi martirii sacramentum conpleat. Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondet. Hoc idem martir coram persecutore facit, qui et confitetur fidem, et interrogatus respondet. Ille post confessionem aspergitur aqua. Hic uero aspergitur sanguine, uel tingitur igne. Ille manus inpositione pontificis accipit Spiritum sanctum; hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse, qui loquitur, sed spiritus sanctus, qui in illo loquitur Ille conmunicat eucharistiae in conmemoratione mortis Domini, hic ipsi Christo conmoritur. Ille confitetur se mundi actibus renunciare, hic ipsis renunciat et uitae. Illi omnia peccata dimittuntur; isti exstinguntur.

C. XXXVIII. Non reiteretur baptisma, cuius formam constat integre collatam. Item Leo Papa. [epist. XC. al. XCII. ad Rusticum, c. 16.] VIII. Pars. Hii de quibus scripsisti, qui se baptizatos sciunt, sed cuius fidei fuerint qui eos baptizauere, nescire se profitentur, quolibet modo formam baptismatis acceperunt rebaptizandi non sunt; sed per inpositionem manus uirtute Spiritus sancti, quam ab hereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.

C. XXXIX. Et per bonos et per malos ministros eque baptizat Christus. Item Augustinus super Iohannem. [tract. V. ad c. 1.] IX. Pars. Aliud est baptizare per ministerium: aliud baptizare per potestatem. Item: ?. 1. Ergo baptizabant discipuli eius, et ibi adhuc erat Iudas inter discipulo. eius. Si quos autem baptizauit Iudas, non sunt iterum baptizati, et quos baptizauit Iohannes, iterum sunt baptizati? Plane iterum: sed non iterato baptismo. Quos enim baptizauit Iohannes, baptizauit Iohannes: quos autem Iudas baptizauit, Christus baptizauit. Item: [tract. 6.] ?. 2. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus tenuit sibi, et in neminem ministrorum transfudit, quamuis per ministros baptizare dignatus sit, per hanc inquam stat unitas ecclesiae, que significatur in columba, de qua dictum est: "Una est columba mea, una est matri suae electa." Si enim, ut iam dixi, fratres mei, transferretur a Domino potestates ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri essent, et iam non staret unitas baptismi. Intendite fratres. Ante, quam ueniret Dominus noster Iesus Christus ad baptismum, descendit columba in aquam; cognouit Iohannes quiddam proprium ei cui dictum est: "Super quem uideris Spiritum descendentem, et manentem super eum, ipse, est, qui baptizat in Spiritu sancto." Nouerat autem, quia ipse in Spiritu sancto baptizabat; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamuis eo donante, ibi didicit. Item: [tract. 80.] ?. 3. "Iam uos mundi estis propter uerbum, quod locutus sum uobis." Quare non ait: mundi estis propter baptismum, quo abluti estis, sed ait: "propter uerbum, quod locutus sum uobis," nisi quia et in aqua uerbum mundat? Item: [tract. 5.] ?. 4. Si fuerit iustus minister, conputo eum cum Paulo, cum Petro, cum istis conputo ministros iustos. Quia uero iusti ministri gloriam suam non querunt (ministri enim sunt), pro ducibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt. Ergo conputo cum Paulo iustum ministrum. Quid enim Paulus dicit? "Ego plantaui, Apollo rigauit; sed Deus incrementum dedit."

C. XL. Nec baptisma, nec baptizandi potestatem scismatici amittunt. Idem in libro [I.] de baptismo. Nullus autem negat, habere baptismum etiam apostatas, quibus utique redeuntibus, et per penitenciam conuersis, non redditur, quia amitti non posse iudicatur. Sic et illi, qui in sacrilegium scismatis ab ecclesiae conmunione discedunt, habent utique baptismum, quem prius, quam discederent, acceperunt. Nam etsi ipsi redeant, non eis iterum datur. Unde ostenditur, illud, quod acceperunt in unitate positi, non potuisse amittere separatos. Quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? Si dicis: non recte foris datur, respondemus: sicut non recte foris habetur, et tamen habetur, sic non recte foris datur; et tamen datur. Sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra unitatem inutiliter habebatur: sic per eandem reconciliationem incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est. Item: [lib. 3. c. 19.] ?. 1. Heretici sacramenta et scripturas habent ad speciem, non ad salutem. Item: [lib. 4. c. 11.] ?. 2. Perfidus, si in perfidiae permanserit, per baptismum nec extra ecclesiam, remissionem accipit peccatorum; aut, si propter uim sacramenti ad punctum temporis excipit, et foris et intus eam uim operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem demonum etiam foris operabatur.

C. XLI. Mali non sua potestate, sed Christi uirtute baptisma ministrant. Item. Quomodo exaudit Deus homicidam deprecantem, uel super aquam baptismi, uel super oleum, uel super eucharistiam, uel super capita eorum, quibus manus inponitur? Que tamen omnia et fiunt, et ualent etiam per homicidas, id est per eos, qui oderunt fratres. Etiam in ipsa intus ecclesia, cum dare nemo possit quod non habet, quomodo dat homicida Spiritum sanctum? et tamen intus etiam ipse baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum sanctum. Quapropter sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam uero gratiam non nisi per se ipsum, uel per sanctos suos, et ideo remissionem peccatorum uel per se ipsum facit, uel per illius columbae membra, quibus ait: "Si cui dimiseritis, dimittentur." Manus autem inpositio si non adhiberetur ab heresi uenienti, quamquam extra omnem culpam esse iudicaretur, propter karitatis tamen copulationem (quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non ualent ad salutem quecumque alia fuerint sancta in homine) manus hereticis correctis inponitur. Induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad uitae sanctificationem; atque illud primum et bonis et malis potest esse conmune: hoc autem proprium est bonorum et piorum. ?. 2. Non ob aliud uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus Christi, (inter quos precipue B. Ciprianus eminebat), non posse esse apud hereticos uel scismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu uel usu sacramenti, et quia eius effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud hereticos non inueniebatur, ipsum sacramentum quoque illic non esse putabant. Sed conuertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem (cum et hi, qui in ipsa unitate peruersi sunt, et perdite uiuunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse, nec habere, quia non malignis filiis sed bonis dictum est: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur eis et reliqua," habere tamen, et dare, et accipere baptismi sacramentum); satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae, etiam ouem, que foris errabat, et dominicum characterem foris accipiebat, uenientem ad Christianae unitatis salutem ab errore corrigi, characterem tamen dominicum in ea cognosci potius, quam inprobari, quandoquidem ipsum characterem multi et lupi, et lupis infigunt, qui uidentur esse intus, uerumtamen ad illam ouem, que ex multis una est, non pertinent. ?. 3. Cum malus tradit baptismum bono, id est in unitatis uinculo, ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum, quod traditur, et bonum fidelem, cui traditur, tradentis malicia non separat, et, cum ueraciter illi ad Deum conuerso peccata dimittuntur ab eis dimittuntur, quibus ipse ueraci conuersione coniungitur, Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi karitate coherentibus, siue se nouerint corporaliter, siue non nouerint. Similiter, cum alicuius tenentur peccata, ab eis tenentur, a quibus ille cordis prauitate disiungitur, siue corporaliter notis, siue ignotis. ?. 4. Omnes mali spiritualiter a bonis seiuncti sunt. Si autem corporaliter etiam aperta discessione separentur, peiores fiunt. Sed nichil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat, et quanto peiori tradat. Potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus. Sed quam perniciosum est habere, tam perniciose tradere. Ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus acceperit urgente mortis necessitate. ?. 5. Cur heretici foris baptizare non possunt? an quia peiores sunt eo ipso, quod foris sunt? Sed nichil interest ad integritatem baptismi, quanto peior id tradat. Neque enim tantum interest inter malum et peiorem, quantum inter bonum et malum, et tamen, cum baptizat malus, non aliud dat, quam ille, qui minus malus est. An forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius baptismi sacramentum pertinet, ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris posset, et tociens baptizari necesse esset, quociens recedens quisque ab ecclesia rursus ad ecclesiam remeasset. ?. 6. His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, aut in ipso temporis puncto per uim sacramenti dimissa iterum per fictionem replicantur, ut etiam illud uerum sit: "Quotquot in Christo baptizati estis," et illud: "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum:" id est, induat eum Christum sanctitas baptismi, et exuat eum Christum pernicies fictionis. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna karitas non est, apertissime Dominus in euangelio docet in illo seruo, a quo Dominus dimissum debitum petiuit, eo quod ille conseruo suo debitum nollet dimittere. Sic non inpeditur baptismi gratia, quo minus omnia peccata dimittat, etiamsi fraternum odium in eius, cui dimittuntur, animo perseuerat. Soluitur enim hesternus dies, et quicquid superest, soluitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum, et in baptismo; deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium, sed etiam preteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, que dimissa sunt.

C. LXII. Quando prosit baptismus ei, qui ficte accedit. Idem. X. Pars. Tunc ualere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio ueraci confessione recesserit, que, corde in malicia uel sacrilegio perseuerante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri.

C. XLIII. Non reiterantur sacramenta, que extra ecclesiam ministrantur. Idem ad Donatistas. [epist. XLVIII.] Non in uobis mutamus in quibus nobiscum estis, (in multis enim nobiscum estis), nam et de talibus dictum est: "Quoniam in multis erant mecum;" sed ea corrigimus, in quibus non estis, et ea uos hic accipere uolumus, que non habetis illic, ubi estis. Nobiscum enim estis in baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis. In spiritu autem unitatis et uinculo pacis, in ipsa denique catholica ecclesia nobiscum non estis. ?. 1. Isti autem, cum quibus, uel de quibus agimus, non sunt desperandi, adhuc enim in corpore sunt; sed non querant Spiritum sanctum, nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus, cuius est illud sacramentum, et ideo sibi iudicium manducant et bibunt.

C. XLIV. Quomodo recipiantur in ecclesia qui in nomine Trinitatis apud hereticos baptizantur. Item Gregorius Quirico Episcopo, et ceteris in Hyberia Episcopis. [lib. IX. epist. 61.] Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut qui apud heresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam ecclesiam redeunt, aut unctione crismatis, aut inpositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris ecclesiae reuocentur. Unde Arrianos per inpositionem manus occidens, per unctionem uero sancti crismatis ad ingressum catholicae ecclesiae oriens reformat. Monofisitas uero, et alios ex sola confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod apud hereticos sunt consecuti, tunc in eis uires emundationis accipit cum uel illi per inpositionem manus Spiritum sanctum acceperint, uel isti per professionem uerae fidei sanctae et uniuersalis ecclesiae uisceribus fuerint uniti.

C. XLV. Extra ecclesiam baptismus accipi potest, sed non prodest. Item Augustinus. Ecclesia paradiso conparata indicat nobis, posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere, uel tenere. Non enim in Mesopotamia uel Egypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae, que in paradiso conmemoratur. Sic ergo baptismus ecclesiae potest esse extra ecclesiam, munus autem bonae uitae non nisi intra ecclesiam repperitur.

C. XLVI. Heresis et sacrilegium hereticorum sunt, non sacramenta. Idem de unico baptismo, [contra Donatistas] libro III. [c. 11.] Nunc autem non, sicut heresis hereticorum est, sicut error ipsorum est, sicut etiam sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam baptisma, quod Christi est, debet dici ipsorum.

C. XLVII. De eodem. Idem libro V. [c. 13.] Cum tantum ualeat baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius nec illius sed Christi esse cognoscitur. Item: [c. 14.] ?. 1. Inuenimus dictum ab Apostolis, et gloriam meam, quamuis utique in Domino, et prudentiam meam, et ministerium meum, et euangelium meum, quamuis utique a Domino inpertitum atque donatum; baptismum autem eorum nemo meum dixit omnino. Neque enim omnium equalis est gloria, nec ministrant omnes equaliter; nec equali prudentia uel scientia omnes sunt prediti, et in euangelizando alius alio melius operatur. Et ideo dici potest alius alio doctior in ipsa salutari doctrina. Alius autem alio maius minusue baptizatus dici non potest, siue ab inferiore siue a maiore baptizetur.

C. XLVIII. De eodem. Idem in libro IV. [c. 15.] Satis ostendimus, ad baptismum, quod uerbis euangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam uel dantis, uel accipientis errorem, siue de Patre, siue de Filio, siue de Spiritu sancto aliter sentiat, quam celestis doctrina insinuat.

C. XLIX. Quod bonis et malis sacramenta ecclesiae conmunia sunt. Idem in libro de baptismo. Est unitas ecclesiae, que late patet, in sacramentorum uidelicet societate et conmunione, que conplectitur cum granis etiam paleas, quando eas corporaliter mixtas ita patitur, ut neque illas iusti uitent, neque ab illis iusti uitentur. Sic sunt in ecclesia homines mali, ut in corpore humano humores mali, qui interdum exeunt ex corpore.

C. L. Non tamen obsit ad aquam baptismi malicia benedicentis. Idem de unico baptismo libro VI. Non est aqua profana et adultera, super quam nomen Domini inuocatur, etiamsi a profanis et ab adulteris inuocetur, quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est.

C. LI. Non est rebaptizandus qui ab hereticis baptizatur. Item Beda omelia XXXVI. [ad c. 3. Iohannis] Siue hereticus, siue scismaticus, siue facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non ualet ille, qui est baptizatus, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio uel inuocatio tanti nominis uideatur annullari.

C. LII Baptizati a paganis in nomine baptizentur Trinitatis. Item Gregorius II. Bonifatio Episcopo. Quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus.

C. LIII. Sine exorcismis et exsufflationibus nullus baptizetur. Item Celestinus Papa. XI. Pars. Siue paruuli, siue iuuenes ad regenerationis ueniunt sacramentum, non prius fontem uitae adeant, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum Spiritus inmundus ab eis abigatur.

C. LIV. Offitium baptizandi catecumini preueniant. Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 25.] Ante baptismum catecizandi debet hominem preuenire offitium, ut fidei primum catecuminus accipiat rudimentum. Item: ?. 1. Prius ipse Christus ceci nati oculos luto ex sputo facto superliniuit, et sic ad aquas Syloe misit, quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi instrui, et sic ad baptismum iam credulus admitti, ut sciat, cuius gratiae in eo est particeps, et cui iam debitor fiat deinceps.

C. LV. Quo tempore catecumini ad exorcizandum sunt deferendi. Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 1.] Ante uiginti dies baptismi ad purgationem exorcismi catecumini currant, in quibus uiginti diebus omnino symbolum, quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, spiritualiter doceantur.

C. LVI. Qui tempore conpetentibus symbolum est predicandum. Item ex Concilio Agatensi. [c. 13.] Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est ante octo dies dominicae resurrectionis, publice in ecclesia conpetentibus predicari.

C. LVII. In unaquaque ecclesia baptizandi catecizari possunt. Item Nykolaus Papa. Catecismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscuiusque ecclesiae possunt fieri, sicut in sancta hac Romana ecclesia (cui, Deo auctore, ministerium nostri famulatus exhibemus) solempniter fieri conprobantur.

C. LVIII. De eodem. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 46.] Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae uel episcopo uel presbitero reddere.

C. LIX. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 49.] Non liceat ante duas septimanas Pascae, sed ante tres ad baptismum suscipere aliquem. Oportet autem, ut in his diebus, qui baptizandi sunt, symbolum discant, et in quinta feria nouissimae septimanae episcopos uel presbitero reddant.

C. LX. Ante, quam baptizentur, quilibet sunt examinandi. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 85.] Baptizandi nomen suum dent, et diu sub abstinentia uini et carnium, ac manus inpositionis crebra examinatione baptismum percipiant.

C. LXI. Baptizandi quare exorcizentur et exsufflentur. Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.] Postquam se baptizandus per confessionem uerae fidei in alterius conmendauerit dominium, et per abrenunciationem a prioris possessoris se alienauerit seruicio, exsufflatur ab eo seua potestas, ut per pium sacerdotis ministerium spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus.

C. LXII. De eodem. Item Augustinus de symbolo, libro I. [c. 1.] Sicut nostis, fratres karissimi, paruuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, que decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo creatura in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille, sub quo sunt, qui sub peccato nascuntur.

C. LXIII. Quare signetur baptizandus in corde et in fronte. Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.] Postea signatur baptizandus signaculo sanctae crucis tam in fronte quam in corde, ut ab eo tempore apostata diabolus in uase suo pristino, interemptionis suae cognoscens signum, iam sibi deinceps illud sciat esse alienum.

C. LXIV. Quare super eum orationes dicantur. Idem libro eodem. Exhinc iam dicuntur orationes super eum, ut fiat catecuminus. Tunc datur baptizando sal benedictum in os, ut per sal tipicum, sale sapientiae conditus, fetore careat iniquitatis, ne a uermibus peccatorum ultra putrefiat, sed magis illesus seruetur ad maiorem gratiam percipiendam.

C. LXV. Quare sale initientur. Item Beda super librum Regum. Sal celestis sapientiae, quo initiantur catecumini, in cunctis operum nostrorum sacrificiis iubemur offerre.

C. LXVI. Quare iterum exorcizentur. Item Rabanus de institutione clericorum, [lib. I. c. 27.] Dehinc iterum exorcizatur diabolus, ut suam nequiciam cognoscens iustum super se Dei iudicium timens, recedat ab homine, nec iam contendat eum arte sua subuertere, ne baptismum consequatur, sed magis honorem Deo creatori suo exhibens reddat opus Deo factori suo.

C. LXVII. Sacerdotes exorcizando demonia depellunt. Item Gregorius in omelia XXIV. Sacerdotes, cum per exorcismi gratiam manum credentibus inponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi demonia eiciunt?

C. LXVIII. Quare de saliua nares et aures tanguntur. Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.] Postea tanguntur ei nares et aures de saliua, et dicitur ei uerbum euangelicum, quod Iesus, quando surdum et mutum sanauit, tangens cum sputo linguam eius, et mittens digitos in auriculas eius, dixit: "Effeta," quod est adaperire. Hoc enim sacramentum hic agitur, ut per saliuam tipicam et sacerdotis tactum sapientia et uirtus diuina salutem eiusdem catecumini operetur, ut aperiantur ei nares ad accipiendum odorem noticiae Dei, ut aperiantur illi aures ad audiendum mandata Dei, ut aperiantur illi sensus in intimo corde ad respondendum.

C. LXIX. Quare nares, non ora baptizandorum episcopus tangit. Item Ambrosius de sacramentis. [lib. I. c. 1.] Propter gloriam muneris et operis non os tangit episcopus, sed nares, ut bonum odorem accipiat pietatis eternae.

C. LXX. Quare a sacerdote inungantur. Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.] Deinde a sacerdote inungitur, ut sacrum baptisma cum accepta fide custodiantur. Ungitur tunc illius pectus de oleo sanctificato cum inuocatione S. Trinitatis, ut nullae reliquiae latentis inimici in eo resideant, sed in fide S. Trinitatis mens eius confortetur. Ungitur inter scapulas de eodem oleo, ut undique muniatur, et ad bona opera facienda per Dei gratiam roboretur. Idem: [c. 28.] ?. 1. Consecratur fons, ut ad ipsum baptismum catecuminus accedat.

C. LXXI. Quomodo fontem baptismi Trinitatis presentia consecrat. Item Ambrosius in libro [II.] de sacramentis. [c. 5.] Venit sacerdos, ad fontem, dicit precem, inuocat nomen Patris, et Filii et Spiritus sancti, utitur uerbis celestibus. Celestia sunt uerba, que sunt Christi. Presentia Trinitatis adest; operatur sermo eternus; et ibi descendit Spiritus sanctus, primo descendit quasi columba, ut increduli uocarentur ad fidem. In principio signum debuit esse: in posterioribus perfectio. Apostolis enim Spiritus sanctus datus est in linguis igneis propter incredulos; nobis autem in plenitudine iam ecclesiae non per

C. LXXII. Verba erroris per inpericiam prolata non inpediunt aquae sanctificationem. Item Augustinus de unico baptismo, libro VI. [c. 25.] XII. Pars. Si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris uerba per inpericiam precator refundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur cottidie, si doctoribus fuerint recitatae, et multa in eis repperiuntur contra fidem catholicam. Numquid, si manifestetur aliquos baptizatos, cum illae preces dictae fuissent super aquam, iubentur denuo baptizari? Quid ita? quia plerumque precis uicium superat precantis affectus, quia illa cetera uerba euangelica, sine quibus non potest baptismus consecrari, tantum ualent, ut per illa sic euacuentur quecumque in prece uiciosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum demonium Christi nomine excluditur. Nam utique hereticus, si afferat precem uiciosam, nec bonum habet karitatis affectum, quo possit illa superari inpericia (et ideo similis est ei, quicumque in ipsa catholica inuidus, inmundus uel maliuolus est, qualis arguit hic Ciprianus), afferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam fidei, (multi quippe irruunt in preces non solum ab inperitis loquacibus, sed etiam ab hereticis conpositas, et, per ignorantiae simplicitatem non ea ualentes discernere, utuntur eis arbitrantes, quod bonae sint), nec tamen quod in eis peruersum est euacuat illa, que ibi recta sunt, sed ab eis potius euacuatur.

C. LXXIII. Quid significent misteria, que in fonte baptismatis celebrantur. Item Augustinus ad Neophytos. [hom. III.] XIII. Pars. Prima igitur et secunda predicatione de his tantum locuti sumus, que uobis prius, quam ad fontem sanctum ueniretis, iuxta catholicae ecclesiae instituta tradidimus. Et quid significaret unctio, que diuersis corporis nostri adhibita partibus diuersum intellectum designat, prout Dominus donare dignatus est, interpretati sumus, cum ostenderemus, uos per oleum sanctificationis ad auditum plenae fidei preparatos, et ad bonum Christi odorem uocatos, ex toto corde ad abrenunciandum diabolo esse conmonitos. Nunc uero de interioribus iam misteriis locuturi sumus, que in ipso sancto fonte celebrata sunt. Emissa enim certissima cautione, qua uos abrenunciare omnibus pompis diaboli, et operibus eius, et omni fornicationi diabolicae spopondistis, descendistis in fontem, fontem sacrum, fontem redemptionis, fontem sanctificatum uirtute celesti. Item: In hoc ergo fonte ante, quam uos toto corpore tingueremus, interrogauimus: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Respondistis: Credo. Rursum interrogauimus: Credis et in Iesum Christum filium eius, qui natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine? Respondistis singuli: Credo. Item interrogauimus: et in Spiritum sanctum? Respondistis similiter: Credo. Hoc autem facimus iuxta Domini nostri Iesu Christi saluatoris inperium, qui, cum ad patrem in celum ascenderet, discipulis suis, id est Apostolis, mandauit dicens: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." Item: ?. 1. Quod autem interrogauimus: Credis sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem? non eo modo interrogauimus, ut quomodo in Deum sic in ecclesiam sanctam catholicam. Propterea sancta et catholica est, quia recte credit in Deum. Non ergo diximus, ut in ecclesiam quasi in Deum crederetis: sed intelligite nos dicere et dixisse, ut in ecclesia sancta et catholica conuersantes in Deum crederetis, crederetis etiam resurrectionem carnis, que futura est.

C. LXXIV. Aliorum fide et professione paruuli baptizantur. Item Ysidorus de offitiis, libro II. [c. 24.] XIV. Pars. Paruuli alio profitente baptizantur, quia adhuc loqui uel credere nesciunt, sicut etiam egri, muti, et surdi, quorum uice alius profitetur, ut pro eis respondeat, dum baptizantur.

C. LXXV. Aliorum testimonio egrotantes sunt baptizandi. Item ex Concilio Cartaginensi IV., [c. 48.] Egrotantes, si pro se respondere non possunt, cum uoluntatis eorum testimonium sui dixerint, baptizentur. Similiter et de penitentibus agendum est.

C. LXXVI. Sacramentum fidei, non ipsa fides paruulum facit fidelem. Item Augustinus. [epist. XXIII. ad Bonifatium] Nichil est aliud credere quam fidem habere, et per hoc, cum respondetur credere paruulus, qui fidei nondum habet effectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et conuertere se ad Deum propter conuersionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebritatem sacramenti pertinet. Item: ?. 1. Paruulum, etsi nondum fides illa, que in credentium uoluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit, sicut credere respondetur, ita etenim fideles uocantur, non rem ipsam mente abnuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo.

C. LXXVII. Alterius professio non ualet ei, qui per se respondere potest. Idem in libro [IV.] de baptismo. [c. 24.] Cum pro paruulis alii respondent, ut inpleatur erga eos celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi pro se respondere non possunt. At si pro eo, qui respondere potest, alius respondeat, non itidem ualet. Ex qua regula illud euangelii dictum est, quod omnes, cum legitur, naturaliter mouet: "Etatem habet; pro ipse se loquatur."

C. LXXVIII. Quare trina mersio in baptismate celebretur. Item Augustinus in omelia III. Postquam uos credere promisistis, tertio capita uestra in sacro fonte dimersimus. Qui ordo baptismatis duplici misterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine S. Trinitatis. Recte tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine Iesu Christi, qui tertia die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita dimersio typum dominicae exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis in baptismo, et cum Christo resurrexistis in fide, ut peccatis absoluti in sanctitate uirtutum Christum uiuatis imitando.

C. LXXIX. De his, qui semel, non tertio in baptismate merguntur. Item ex Canonibus Apostolorum. [c. 50.] Si quis presbiter aut episcopus non trinam mersionem unius misterii celebret, sed semel mergat in baptismate, (quod dari a quibusdam iubetur in morte Domini), deponatur. Non enim dixit nobis Dominus: in morte mea baptizate; sed: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti."

C. LXXX. De eodem. Item Gregorius Leandro, Episcopo. [lib. I. epist. 41.] XV. Pars. De trina mersione baptismatis nil responderi uerius potest, quam quod ipsi sensistis, quia in una fide nil officit sanctae ecclesiae consuetudo diuersa. Nos autem, quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus, et, dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimitur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis estimet ueneratione fieri, neque hoc aliquid obsistit, baptizandos semel in aquis mergere, quia, dum tribus subsistenciis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in baptismate uel ter, uel semel inmergere, quoniam et in tribus mersionibus personarum trinitatis, et in una potest diuinitatis singularitas designari.

C. LXXXI. De eodem. Item Ieronimus super Epistolam ad Philippenses, libro II. [ad c. 4. u. 5.] Eodem modo in Patre, et Filio, et Spiritu sancto baptizamur et ter mergimur, ut Trinitatis unum appareat sacramentum. Item: Licet ter baptizetur propter misterium Trinitatis, tamen unum baptisma reputatur.

C. LXXXII. De his, qui in Christi nomine semel tantum merguntur Item Pelagius Gaudentio Episcopo. Multi sunt, qui in nomine Christi solummodo una etiam mersione se asserunt baptizari. Euangelicum uero preceptum, ipso Deo Domino et saluatore nostro Iesu Christo tradente, nos ammonet, in nomine Trinitatis, trina etiam mersione sanctum baptisma unicuique tribuere, dicente Domino nostro Iesu Christo discipulis suis "Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti."

C. LXXXIII. In inuocatione Trinitatis tertio in baptismate mergere debemus. Item Zacharias Papa Bonifatio Episcopo. [in epist., cuius initium: "Sacris liminibus"] XVI. Pars. In sinodo Anglorum decretum, et firmissime preceptum, et diligenter demonstratum esse dinoscitur, quod quicumque sine inuocatione Trinitatis mersus fuisset, sacramentum regenerationis non haberet. Quod omnino uerum est, quia, si mersus in fonte baptismatis quis fuerit sine inuocatione Trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti fuerit baptizatus. ?. 1. Hoc quoque obseruari sacerdotes in supradicta sinodo uoluerunt, ut qui uel unam de Trinitate personam in baptismo non nominaret, illud baptisma uerum esse non posset. Quod pro certo uerum est, quia, qui unum ex sancta Trinitate confessus non fuerit nomen, perfectus Christianus esse non potest. Qui enim confitetur Patrem et Filium, si confessus non fuerit Spiritum sanctum, neque Patrem habet, neque Filium; et qui confessus fuerit Patrem et Spiritum sanctum, et Filium non fuerit confessus, neque Patrem habet, neque Spiritum sanctum, sed uacuus est a diuina gratia.

C. LXXXIV. Rebaptizentur qui in nomine Trinitatis baptizati non fuerint. Item Gregorius Quirino, Episcopo in Hyberina. [lib. IX. epist. 61.] Hi uero heretici, qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Catafrigae (quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti Spiritum S. peruerso sensu esse quendam prauum hominem Montanum credunt, quorum similes multi sunt) alii, cum ad sanctam ecclesiam ueniunt, baptizentur quia baptisma non fuit, quod in errore positi S. Trinitatis nomine minime perceperunt.

C. LXXXV. Semel in baptismate mergere licet. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 5.] Propter uitandum scismatis scandalum, uel heretici dogmatis usum, simplam teneamus baptismi mersionem.

C. LXXXVI. De sacerdote, qui per inpericiam linguae latinae in inuocatione Trinitatis deliquit. Item Zacharias Papa Bonifatio Episcopo. Retulerunt nuncii tui, quod fuerit in eadem prouincia sacerdos, qui linguam latinam penitus ignorabat, et, dum baptizaret, nesciens loqui latine, infringens linguam diceret: baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancta. Et per hoc tua reuerenda sanctitas considerauit eos rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille, qui baptizauit, non errorem introducens aut heresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut supra diximus hoc baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur.

C. LXXXVII. Quare baptizati a sacerdote ungantur. Item Ambrosius de sacramentis, tractatu I. [c. 2.] XVII. Pars. Venisti ad fontem: ingressus es; considera quid uideris; quid locutus sis repete diligenter; occurrit tibi Leuita, occurrit tibi presbiter; unctus es quasi athleta Dei, ut ad baptismum catecuminus accedas.

C. LXXXVIII. Quare baptizatus a presbitero ungatur in cerebro. Item Rabanus in epistola ad Ephesios libro II. Postquam ascendit baptizatus de fonte, statim signatur in cerebro a presbitero cum sacro crismate, sequente simul et oratione, ut Christi regni particeps fiat et a Christo possit Christianus uocari.

C. LXXXIX. Quid super baptizatum a sacerdote dicatur. Item Ambrosius de sacramento, tractatu II. [c. 7.] Emersisti: uenisti ad sacerdotem. Quid tibi dixit? "Deus," inquit tibi, "Pater omnipotens, qui te regenerauit ex aqua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in uitam eternam." Vide, ubi unctus es: in uitam, inquit, eternam.

C. XC. Quare unguentum super caput baptizati ponatur. Item. [in lib. III. de sacramentis c. 1. et 2.] Accepisti misterium, hoc est unguentum supra caput. Quare supra caput? quia sapientis sensus in capite eius. [c. 2.] ?. 1. Sequitur spiritale signaculum, quod audistis legi hodie, quod post fontes superest, quo perfectio fiat, quando ad inuocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur.

C. XCI. Quare candida uestis traditur Christianis. Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 29.] Post baptismum traditur Christiano uestis candida, que significat innocentiam et puritatem Christianam, quam post ablutas ueteres maculas studio sanctae conuersationis inmaculatam seruare debet ad representandum ante tribunal Christi. Cuncti uero renati albis induuntur uestibus ad misterium resurgentis ecclesiae Item: ?. 1. Utuntur baptizati albis uestibus, ut quorum primae natiuitatis faciem uetusti erroris pannus fuscauerat habitus secundae regenerationis gloriae preferat indumentum. Tegitur enim post sacram unctionem caput eius mistico uelamine, ut intelligat, se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri.

C. XCII. De eodem. Item Ambrosius de misteriis. [c. 7.] Accepisti post baptismum uestimenta candida, ut esset indicium, quod exueris uoluptatem peccatorum, et indueris innocentiae casta uelamina.

C. XCIII. Quot mensibus Iudei inter catecuminos habeantur. Item ex Concilio Agatensi. [c. 34] XVIII. Pars. Iudei, quorum perfidia frequenter ad uomitum redit, si ad leges catholicas uenire uoluerint, octo menses inter catecuminos ecclesiae limen introeant, et, si pura fide uenire noscuntur, tunc demum baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra prescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint, baptizentur.

C. XCIV. De Iudeis plerisque frequenter ad Iudaismum redeuntibus. Item ex Concilio Tolletano V. [c. 58.] Plerique ex Iudeis, qui dudum ad Christianam fidem promoti sunt, nunc blasphemantes Christum non solum Iudaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abhominandas circumcisiones exercere. De quibus consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisemandi regis hoc sanctum decreuit concilium, ut huiusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christianae dignitatis reuocentur, ut quos propria uoluntas non emendat animaduersio sacerdotalis coherceat. Eos autem, quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur; si serui, pro iniuria corporis sui libertati tradantur.

C. XCV. Ante baptismum diabolo et eius operibus abrenunciare debemus. Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.] Primum interrogetur paganus, si abrenunciet diabolo, et omnibus operibus eius dampnosis atque fallacibus cunctis ut primum respuat errorem, et sic appropinquet ad ueritatem, possitque iuxta Apostolum deponere ueterem hominem, secundum pristinam conuersationem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, abnegans inpietatem et secularia desideria.

C. XCVI. Non transit ad nouam uitam quem non penitet ueteris uitae. Item Augustinus de penitencia. [c. 2.] Omnis, qui iam suae uoluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi eum peniteat uitae ueteris, nouam non potest inchoare. Ab hac penitencia, cum baptizantur, soli paruuli inmunes sunt. Nondum enim possunt uti libero arbitrio.

C. XCVII. Ante baptisma penitenciam agere debemus. Idem ad Salectitanum. [epist. CVIII.] Agunt homines ante baptismum penitenciam de prioribus peccatis, ita tamen, ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Iudeos ac dicente: "Agite penitenciam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi."

C. XCVIII. Quadraginta dierum abstinentia Iudeis baptizandis indicatur. Item Gregorius Faustino Defensori. [lib. VII. epist. 24.] Ne, quod absit, longa dilatio retro possit animos Iudeorum reuocare, cum fratre nostro loci illius episcopo loquere, ut, penitencia ac abstinentia quadraginta dierum indicta, aut die dominica, aut si celeberrima festiuitas occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente baptizes.

C. XCIX. Penitencia non est necessaria baptizandis. Item Ambrosius super epistolam ad Romanos. [ad c. 11.] Sine penitencia sunt dona et uocatio Dei, quia gratia Dei in baptismate non requirit gemitum, non requirit planctum, uel opus aliquod, sed solam fidem, et omnia gratis condonat.

C. C. Necessitate cogente in catecismo et confirmatione idem conpater esse potest. Item Yginus Papa. XIX. Pars. In catecumino, et in baptismo, et in confirmatione unus patrinus fieri potest, si necessitas cogit. Non est tamen consuetudo Romana, sed singuli per singulos suscipiunt.

C. CI. Non plures, sed unus paruulum in baptismate suscipiat. Item ex Decreto Leonis Papae. Non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, siue uir siue mulier. In confirmatione quoque id ipsum fiat.

C. CII. Qui non est baptizatus nec confirmatus, alium in crismate uel baptismate tenere non debet. Item ex Concilio Magontiensi. In baptismate uel in crismate non potest alium suscipere filiolum ipse qui non est baptizatus uel confirmatus.

C. CIII. Abbati uel monacho non licet conmatres habere. Item ex Concilio Autisiodorensi. [c. 25.] Non licet abbati uel monacho de baptismo suscipere filios, nec conmatres habere.

C. CIV. De eodem. Item ex libro Capitulorum. Monachi sibi conpatres conmatresue non faciant, nec osculentur feminas.

C. CV. Qui in baptismo paruulos suscipiunt, pro eis apud Deum fideiussores existunt. Item ex sermone S. Augustini post Pasca Domini, qui sic incipit: "Hodiernus dies". Vos ante omnia, tam mulieres quam uiros, qui filios in baptismo suscepistis, moneo, ut uos cognoscatis fideiussores apud Deum extitisse pro illis, quos uisi estis de sacro fonte suscipere. Ideo semper eos admonete, ut castitatem custodiant, iusticiam diligant, karitatem teneant. ?. 1. Ante omnia simbolum et orationem dominicam et uos ipsi tenete, et illis, quos excepistis, ostendite.

C. CVI. Ad baptizandi offitium et ad uestimenta altaris lauanda sacerdotes propria debent habere uasa. Item ex Concilio Ylerdensi. XX. Pars. Omnis presbiter, qui fontem lapideum habere nequiuerit, uas conueniens solummodo ad offitium baptizandi habeat, quod extra ecclesiam non deportetur. Similiter ad corporale lauandum, et ad pallas altaris propria habeantur uasa, in quibus nichil aliud fiat.

C. CVII. Neque rebaptizationes, neque reordinationes fieri licet. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 38.] XXI. Pars. Non licet fieri rebaptizationes, reordinationes, uel retranslationes episcoporum.

C. CVIII. De eodem. Item ex epistola Augustini [CCIII.] ad Maximinum. Rebaptizare hereticum hominem, qui hec signa sanctae trinitatis perceperit, que Christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est; rebaptizare autem catholicum inmanissimum scelus est.

C. CIX. De Arrianis, quando rebaptizentur uel quando non. Item in Concilio Arelatensi I. [c. 8.] De Arrianis, qui propria sua lege utuntur placuit, si ad ecclesiam aliqui de hac heresi uenerint, interrogent eos nostrae fidei sacerdotes simbolum, et, si peruiderint, eos in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizatos, manus eis tantum inponatur, ut accipiant Spiritum sanctum. Quod si interrogati non responderint hanc Trinitatem, baptizentur.

C. CX. Baptizentur, de quibus ignoratur, an sint baptizati. Item Gregorius III. Bonifatio. [epist. IV.] Paruulos, qui parentibus subtracti sunt, et an baptizati sint an non ignoratur, ut hos baptizare debeas secundum Patrum traditiones, si non fuerint qui testificetur, ratio poscit.

C. CXI. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 5.] Placuit de infantibus, quociens inueniuntur certissimi testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per etatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione priuari. Hinc etiam legati Maurorum fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. Similiter et de ecclesiis, quociens super earum consecratione hesitatur, agendum est, id est, ut sine ulla trepidatione consecrentur.

C. CXII. De eodem. Item Leo Papa Rauennae Episcopo Leoni. [epist. XXXV. c. 1.] Cum itaque baptismi sui nichil recordetur qui regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo possit, qui sciat consecratum, nec ille, qui consecratur. Scimus quidem, inexpiabile esse facinus, quociens iuxta hereticorum dogmata contra sanctorum Patrum instituta cogitur aliquis lauacrum, quod regenerandis semel tributum est, bis subire, apostolica reclamante sentencia, que nobis unam predicat in Trinitate deitatem, unam in fide confessionem, unum in baptismate sacramentum. Sed in hoc nichil simile formidatur, quoniam non potest in iterationis crimen uenire quod factum esse nescitur omnino. Atque ideo, quociens persona talis inciderit, solicita primum examinatione discutite, et longo tempore (nisi forte supremus finis inmineat) indagate, utrum nemo penitus sit, qui testimonio suo iuuare possit ignorantiam nescientis, et, cum constiterit, hunc, qui baptismatis indiget sacramento, sola inaniter suspicione prohiberi, accedat intrepidus ad consequendam gratiam, cuius in se nullum scit esse uestigium, nec uereamur huic ianuam salutis aperire, quam numquam docetur ante ingressus.

C. CXIII. De eodem. Idem. [epist. XC. al. XCII. ad Rusticum c. 16.] Si nulla extant indicia inter propinquos et familiares, nulla inter clericos aut uicinos, quibus hi, de quibus queritur, baptizati fuisse doceantur, agendum est, ut renascantur, ne manifeste pereant, in quibus, quod non ostenditur gestum, nulla ratio sinit ut uideatur iteratum. Qui autem possunt meminisse, quod ad ecclesiam ueniebant cum parentibus, possunt recordari, an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis uidetur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas interuenit presumptionis, ubi est diligentia pietatis.

C. CXIV. Non baptizatur cum matre, quicquid in eius corpore est. Item Augustinus contra Iulianum. [lib. VI. c. 5.] XXII. Pars. Si ad matris corpus id, quod in ea concipitur, pertineret ita, ut eius pars deputetur, non baptizaretur infans, cuius mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc uero cum etiam ipse baptizetur, non utique ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat.

C. CXV. Quare non baptizatur cum matre qui in eius utero est. Item Ysidorus sentenciarum libro I. Qui in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, regenerari secundum Christum non potest. Neque enim dici regeneratio in eum potest, quem generatio non precessit. ?. 1. Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et conmunicare non desinunt, putantes, se tali conmunione mundari, discant, nichil ad emundationem proficere sibi.

C. CXVI. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 54.] Si qua mulier pregnans desiderauerit gratiam baptismi percipere, quando uoluerit, habeat potestatem. Nam nichil participat in hoc mater infanti, qui nascitur, propterea, quod unicuique propria uoluntas in confessione monstratur.

C. CXVII. De his, qui ignoranter bis baptizantur. Item ex Penitenciali Theodori. XXIII. Pars. Quis bis ignoranter baptizati sunt, non indigent pro eo penitere, nisi quod secundum canones ordinari non possunt, nisi magna aliqua cogat necessitas. Qui autem non ignari baptizati sunt iterum, quia quasi iterum crucifixerunt Christum, per septem annos peniteant quarta et sexta feria, et tres Quadragesimas. Si pro uicio aliquo fecerint, similiter. Si pro mundicia putauerint, tres annos similiter peniteant.

C. CXVIII. De his, qui ex industria bis baptizantur. Item Felix Papa. [III., epist. I. c. 2. et seqq.] Eos, quos episcopos, presbiteros uel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lauacri illius unici claruerit fecisse iacturam, usque ad exitus sui diem in penitencia (si resipiscunt) iacere conuenit, nec orationi non modo fidelium, sed nec catecuminorum quidem omnimodis interesse; quibus laica tantum conmunio in morte reddenda est. ?. 1. De clericis autem, et monachis, et puellis Dei, aut secularibus, seruari precipimus hunc tenorem, quem Nicena sinodus inter eos, qui lapsi sunt uel fuerint, seruandum esse constituit: ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore atque periculo, se, ut rebaptizarentur, hereticis inpie dederunt, si tamen eos ex corde peniteat, tribus annis inter audientes sint; septem uero subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum; duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo popularibus in oratione socientur, nec confundantur Deo colla submittere qui eum non timuerunt abnegare. ?. 2. Pueris autem, quibus, quod adhuc inberbes sunt, a pubertate uocabulum est, seu clericis seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur etatis, aliquamdiu sub manus inpositione detentis reddenda est conmunio, nec eorum exspectanda penitencia, quos excipit ad cohercionem censura.

C. CXIX. Presbiteris baptizatos crismate ungere licet. Item Innocentius Papa Decentio Episcopo. [epist. I. c. 3.] XXIV. Pars. Presbiteris (seu extra episcopum seu presente episcopo cum baptizant) crismate baptizatos ungere liceat, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt paraclitum.

C. CXX. Baptizatos in frontibus presbiteris ungere non licet. Item ex Registro Gregorii ad Ianuarium, Episcopum Carolitanum. [lib. III. epist. 9.] Presbiteri baptizatos infantes signare in frontibus sacro crismate non presumant. Sed presbiteri baptizatos ungant in pectore, ut episcopi postmodum confirment in fronte.

C. CXXI. Crismatis pannum secundo linire, et super alium baptizatum mittere licet. Item ex Concilio apud Beluacum. Si quis uoluerit crismate pannum iterum linire, et super alium baptizatum mittere, non est absurdum.

C. CXXII. De ueteri crismate baptisma consecrare non licet. Item ex Concilio Lugdunensi. Si quis de alio crismate, quam de illo nouo, quod proprii episcopi largitione uel concessione accepit, baptizare, nisi preoccupante morte, temptauerit, pro temeritatis ausu ipse in se suae dampnationis protulisse sentenciam manifestatur.

C. CXXIII. Non nisi a propriis episcopis crisma accipiant. Item ex Concilio apud Valentiam. Presbiteri, qui diocesianas regunt ecclesias, non a quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per iuniorem clericum, sed per se ipsos, aut per illum, qui eiusdem ordinis sit, ante Pascae solempnitatem crisma petant.

C. CXXIV. Conficere crisma et per dioceses destinare omni tempore episcopo licet. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 51. et seqq.] Omni tempore liceat episcopo crisma conficere, et per suas dioceses destinare ita, ut ad accipiendum crisma diaconus aut subdiaconus ante diem Pascae de singulis ecclesiis ad episcopum destinetur. ?. 1. Presbiter uero presente episcopo non signet infantes, nisi forte at episcopo fuerit illi preceptum. ?. 2. Nec liceat presbitero prius episcopo in baptisterium introire, sed cum episcopo, nisi forte aut absens fuerit, aut egrotus.

C. CXXV. Qui baptizandi accipit offitium sine crismate proficisci non debet. Item ex Concilio Aurasico. [c. 1.] Nullus ministrorum, qui baptizandi recipit offitium, sine crismate usquam debet progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate crismari. De eo autem, qui in baptismate, quacumque necessitate faciente, crismatus non fuerit, in confirmatione sacerdos conmonebitur. Nam inter nos crismatis ipsius non nisi una benedictio est. Non preiudicantes cuiquam hoc dicimus, sed ut necessaria habeatur crismatio.

C. CXXVI Ante, quam crisma infundatur, ad aspergendum aquam de fonte accipere licet. Item Capitularium libro VI. c. 77. In sabbato sancto Pascae uel Pentecostes si quis uelit aquam consecratam ad aspersionem in domo sua recipere, ante crismatis infusionem recipiat.

C. CXXVII. Unde aspersionis sanctificatio exordium sumpsit. Item Ciprianus. [lib. IV. epist. 7. ad Magnum] Nec quemquam mouere debet, quod aspergi uel perfundi iubentur egri, cum gratiam dominicam consecuntur, cum sancta scriptura per Ezechielem prophetam loquatur et dicat: "Aspergam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inmundiciis uestris, et ab omnibus simulachris uestris mundabo uos; et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo in uobis." Item in Numeris: ?. 1. "Qui tetigerit cadauer hominis, et propter hoc septem diebus fuerit inmundus, aspergatur ex hac aqua die tertia et septima, et sic mundabitur." ?. 2. Si fide Trinitatis mundatus non fuerit, in resurrectione apud sanctorum collegium inmundus erit. "Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinium, et aspersus ex hac conmixtione non fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit, et manebit spurcitia eius super eum." Et iterum: "Et locutus est Dominus ad Moisen, dicens: Accipe Leuitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos, et ita facies eis purificationem eorum, circumsparges eos aqua purificationis." Et iterum: "Aqua asparsionis purificatio est." Unde apparet, asparsionem quoque aquae instar salutaris lauacri obtinere, et, quando hec in ecclesia fiunt uerissime scitur per accipientis et dantis fidem, integra omnia stare, et consummari ac perfici posse maiestate Domini, et fidei ueritate. ?. 3. Spiritus uero sanctus non de mensura datur, sed super credentes infunditur totus. Nam si dies omnibus equaliter nascitur, et si sol super omnes pari et equali luce diffunditur: quanto magis sol et dies uerus in ecclesia sua lumen uitae eternae pari equalitate largitur? Cuius equalitatis sacramentum uidemus in Exodo esse celebratum, cum de celo manna deflueret, et futurorum prefiguratione alimentum panis celestis, et cibum Christi uenientis ostenderet. Illic enim sine discrimine uel sexus uel etatis gomor singuli equaliter colligebant. Unde apparebat, Christi indulgentiam et celestem gratiam postmodum secuturam equaliter omnibus diuidi, sine sexus uarietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae super omnem Dei populum spiritualis gratiae munus infundi. Plane eadem gratia spiritualis, que in baptismo equaliter a credentibus sumitur, in conuersatione atque actu nostro postmodum uel minuitur, uel augetur, ut in euangelio dominicum semen equaliter seminatur; sed pro uarietate terrae aliud absumitur aliud in multiformem copiam uel trigesimi, uel sexagesimi, uel centesimi numeri fructum exuberans cumulatur. ?. 4. Quod si aliquis in illo mouetur, quod quidam de his, qui egri baptizantur, spiritibus adhuc inmundis teneantur, sciat, diaboli nequiciam pertinacem usque ad aquam salutarem ualere; in baptismo uero omnis nequitiae suae uirus amittere. Quod exemplum cernimus in rege Pharaone, qui diu reluctatus et in sua perfidia demoratus, tamdiu resistere potuit et preualere, donec ad aquam ueniret, quo cum uenisset, et uictus est et exstinctus. Mare illud sacramentum baptismi fuisse declarat B. Paulus apostolus, dicens: "Nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari," et addidit, dicens: "Hec autem omnia figurae nostrae fuerunt." Quod hodie uidelicet per exorcistas uoce humana, et potestate diuina flagelletur, et uratur, et torqueatur diabolus, et cum se exire, et homines dimittere sepe dicat, in eo tamen, quod dixerit, fallat, et id, quod per Pharaonem prius gestum est, eodem modo obstinationis et fraudis exerceat. Cum tamen ad aquam salutarem atque ad baptismi sanctificationem uenitur, scire debemus et fidere, quia illic diabolus opprimitur, et homo Deo dicatus diuina indulgentia liberatur.

C. CXXVIII. De his, qui usque ad exitum uitae suscipere baptisma differunt. Item Iohannes Crisostomus in epistola ad Ebreos. [homil. XIII. ad c. 7.] XV. Pars. Quando quis propterea peccat, ut sanctum baptisma in nouissima sua expiratione suscipiat, fortassis non adipiscitur. Et credite michi, non terrens uos dico quod dicturus sum. Multos noui, qui hoc passi sunt, qui spe baptismatis multa peccabant, circa diem autem mortis discesserunt uacui; Deus enim propter hoc baptisma tribuit, ut soluat peccata, non addat. Si uero quis ad hoc utitur baptismo, ut ampliora delinquat, ipsum fit negligentiae causa.

C. CXXIX. Paruulis baptizatis parentum non nocet perfidia. Item Augustinus ad Bonifatium. [epist. XXIII.] XXVI. Pars. Queris a me utrum parentes baptizatis paruulis suis noceant, cum eos demoniorum sacrificiis sanare conantur quomodo eis prosit parentum fides, cum baptizantur, quorum non potest eis obesse perfidia? Ubi respondeo, tantam illius sacramenti uirtutem esse, hoc est baptismi salutaris, in sancta conpage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum uoluntatem deinceps non possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua uoluntate consentit. "Et anima enim patris mea est," inquit, "et anima filii. Anima, que peccauerit, ipsa morietur." Non enim peccat ipsa, cum parentes eius omnino nescienti uel quilibet alius adhibet sacrilegia demoniorum. Sed ideo ex Adam traxit, quod sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima separatim uiuens, id est altera anima, de qua diceretur: "Et anima patris mea est, et anima filii." Iam itaque cum homo in se ipso est ab eo, qui genuit, alter effectus, peccato alterius sine sua conscientia non tenetur obnoxius. ?. 1. Quomodo itaque in paruulum maiores peccant offerentes eum, obligare conantes demonum sacrilegis uinculis? non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic conmunicatur culpa per alterius uoluntatem, quemadmodum gratia conmunicatur per S. Spiritus unitatem. Item: Regenerans Spiritus sanctus in maioribus offerentibus et paruulo renato oblatoque communis est. Idem: Per hanc societatem unius eiusdemque Spiritus prodest offerentium uoluntas paruulo oblato. Potest enim et in hoc, et in illo homine unus Spiritus esse, etiamsi se inuicem nesciant, per quem sit utriusque gratia communis; non autem potest spiritus hominis esse et huius, et illius, per quem peccat alter, ut altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest paruulus ex parentum carne semel generatus Dei spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta soluatur. Non potest autem Dei spiritu semel regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio, que soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam paruulus gratiam Christi non amittit, nisi propria inpietate. ?. 2. Verumtamen recte dicuntur parentes, uel quicumque maiores, filios seu quoslibet paruulos baptizatos demoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritaliter homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt, recte ergo illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: nolite occidere paruulos uestros. Dicit enim Apostolus: "Spiritum nolite exstinguere," non quia ille exstingui potest, sed, quantum in ipsis est, exstinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt, ut exstinctum uelint. ?. 3. Nec illud te moueat etc. Et infra: Celebrantur enim per eos necessaria ministeria. Offeruntur quippe paruuli ad percipiendam spiritalem gratiam non tam ab eis, quorum gestantur manibus, (quamuis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab uniuersa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet, quod offeruntur, et quorum sancta atque indiuidua karitate ad conmunionem S. Spiritus adiuuantur. Tota hoc ergo mater ecclesia, que in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. ?. 4. Difficillimam sane questionem tibi proposuisse uisus es in extremo inquisitionis tuae, ea uidelicet intentione, qua soles uehementer cauere mendacium. Si constituam, inquis, ante te paruulum, et interrogem, utrum, cum ad etatem adultam uenerit, futurus sit castus, uel fur, uel non sit futurus? sine dubio respondebis: nescio; et utrum in eadem paruula etate constitutus cogitet aliquid boni uel mali? dices: nescio. Si itaque de moribus eius futuris certi nichil audes promittere, et de eius presenti cogitatione quid est aliud, quod, quando ad baptismum offeruntur parentes pro eis tamquam fidei auctores respondent, et dicunt illos facere quod illa etas cogitare non potest, aut, si potest, occultum est? Interrogamus enim eos, a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? de illa etate, que utrum sit Deus ignorat. Respondent: Credit et ad cetera que singula, queruntur sic respondetur. Unde miror, parentes in istis rebus tam fidenter pro paruulo respondere, ut dicant, eum tanta bona facere, que ad horam, qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora, si subiciam, erit castus qui baptizatur, uel fur, aut non erit? nescio, utrum audeat dicere aliquis, aliquid horum erit, uel non erit, sicut michi sine dubitatione respondet, quod credat in Deum, aut quod se conuertat ad Deum. ?. 5. Ecce facio, quantum possum. Dominus adiuuet, ut quod postulas possim. Nempe sepe ita loquimur, ut Pasca propinquante dicamus crastinam, uel perendianam Domini passionem, cum ille ante annos multos passus sit nec omnino, nisi semel, ipsa passio facta. Nempe ipso die dominico dicimus: hodie Dominus resurrexit, cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus hec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipsa dies, que non est ipsa reuolutione temporis sed similis eius, et dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non illo, sed iam olim factum est? ?. 6. Itaque paruulum etc. Et infra: ?. 7. Cum autem homo sapere ceperit, non illud sacramentum repetit, sed intelligit, eiusque ueritati consona uoluntate coaptabitur. Hoc quamdiu non potest, ualebit sacramentum ad eius tutelam aduersus contrarias potestates, et tantum ualebit, ut, si ante maioris etatis usum ex hac uita emigrauerit, per ipsum sacramentum conmendata ecclesiae karitate ab illa condempnatione, que per unum hominem intrauit in mundum, Christiano adiutorio liberetur. Qui hoc non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum, longeque melior est iste paruulus, qui, etiamsi fidem non habeat in cogitatione, non tamen ei obicere contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit.

C. CXXX. Aliorum fides in baptismo paruulos saluat. Idem Bonifatio contra heresim Pelagianorum. [lib. I. c. 22.] In ecclesia Saluatoris per alios paruuli credunt, sicut ex aliis que in baptismo remittuntur, peccata traxerunt; nec illud cogitatis, uitam eos habere non posse, qui sunt expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso: "Nisi manducaueritis carnem meam etc."

C. CXXXI. Corpore et sanguine Christi participat qui per baptisma membrum eius efficitur. Idem. Nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque dominici participem fieri, quando in baptismate membrum Christi corporis efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi ante, quam panem illum comedat, et calicem bibat, de hoc seculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non priuatur, quando ipse hoc, quod ipsum sacramentum est, inuenitur.

C. CXXXII. Quare sit baptizandus qui de baptizato nascitur. Idem de baptismo paruulorum. [lib. II. c. 25. et 26] XXVII. Pars. Si baptizata est caro Christi, que sine peccato erat, propter exemplum imitationis: quanto magis baptizanda est caro mortis propter euitandum iudicium dampnationis? Sicut uero in tempore circumcisionis qui de circumciso nascebatur fuit circumcidendus: sic nunc qui de baptizato nascitur erit baptizandus. ?. 1. Sacramentum enim baptismi sacramentum est regenerationis. Quare sicut qui non uixerit non potest mori, ita qui natus non fuerit non potest renasci. Ex quo conficitur, neminem in suo parente potuisse renasci cum nondum sit natus. Et quamuis parenti post conuersionem propria peccata non obsint, tamen illis obsunt, qui ab eo generantur. Parenti propter hoc non obsunt, quia renatus est; illis autem, qui de illo nati sunt, nisi eodem modo renascantur, que a parente tracta sunt oberunt, quia etiam innouatus est pater non de nouitate, sed de reliquiis uetustatis carnaliter gignit, et filii ex reliqua parentum uetustate totius uetustatis carne propagata peccati dampnationem sacramento regenerationis euadunt.

C. CXXXIII. In baptismate omnia peccata moriuntur. Item in Enchiridion. [c. 52.] Ut ostenderet Apostolus, nos mortuos esse peccato: inquit, "an ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?" Si ergo hinc ostendimur mortui esse peccato, quia in morte Christi baptizati sumus, profecto paruuli, qui in Christo baptizantur, peccato moriuntur, quia in ipsius morte baptizantur. Nullo enim excepto dictum est: "Quicumque baptizati sumus in Christo in morte ipsius baptizati sumus," et ideo dictum est, ut probaret nos mortuos esse peccato. Paruuli autem renascendo moriuntur illi peccato, quod nascendo contraxerunt? Et per hoc ad ipsos pertinet quod sequitur: "Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte." ?. 1. Baptizatis igitur in morte Christi, in qua non solum maiores, uerum etiam paruuli baptizantur, ait: "Sic uos existimate mortuos quidem esse peccato, uiuentes autem Deo in Christo Iesu."

C. CXXXIV. Sicut nulli baptisma negatur, ita nemo est, qui non peccato moriatur. Idem in eodem. [c. 43] A paruulo recenter nato usque ad decrepitum senem sicut nullus prohibendus est a baptismo, ita nullus est, qui non peccato moriatur in baptismo. Sed paruuli tantum originali, maiores autem etiam omnibus moriuntur peccatis, que male uiuendo addiderunt originali.

C. CXXXV. In baptismo Iohannis non erat peccati remissio. Item in eodem. [c. 49] Non regenerabantur qui baptismo Iohannis baptizabantur. Sed quodam precursorio illius ministerio, qui dicebat: "Parate uiam Domino," in quo solo renasci poterant, parabantur. Huius enim baptisma est non in aqua tantum, ut fuit Iohannis, uerum etiam in Spiritu sancto, ut de illo regeneretur si quis in Christum crediderit, de illo Christus generatur qui regeneratione non eguit. ?. 1. In aqua ergo baptizari uoluit non ut eius iniquitas dilueretur, sed humanitas conmendaretur. Ita quippe nichil baptismus in eo habuit quod ablueret, sicut mors nichil inuenit quod puniret.

C. CXXXVI. Non solum originalia, sed etiam actualia peccata remittuntur in baptismate. Idem de baptismo paruulorum. [siue de peccatorum meritis, lib. I. c. 15. et 16.] Regenerante autem carne tantummodo trahitur originale peccatum; regenerante autem Spiritu non solum originalium, sed etiam uoluntariorum fit remissio peccatorum. Proinde dici recte potest, paruulos sine baptismo discedentes in mitissimam omnium futuros penam. Fallit autem et fallitur qui eos in dampnatione predicat non futuros, dicente Apostolo: "Per unius delictum omnes homines in condempnationem etc."

C. CXXXVII. Quicumque ex concupiscentia nascitur per baptismum regeneratur. Idem in eodem. [c. 16.] Quisquis ex obedientia carnis, et lege peccati et mortis carnaliter generatur, regenerari spiritualiter habet opus, ut non solum ad regnum Dei perducatur sed etiam a dampnatione peccati liberetur. Sicut etiam per primum hominem in peccato et morte nascuntur, sic etiam per Christum in iusticia et uita eterna in baptismo renascuntur.

C. CXXXVIII. Offerentium fides paruulos facit fideles. Item in eodem. [c. 19] Paruuli fideles recte uocantur, qui fidem per uerba gestantium quodammodo confitentur et per eorumdem uerba diabolo etiam mundo abrenunciant. Et hoc fit ui sacramenti et diuinae gratiae, quam dedit Deus ecclesiae. Paruulus autem, qui baptizatur, si ad annos rationales ueniens non crediderit, nec ab illicitis abstinuerit, nichil ei prodest quod paruulus accepit.

C. CXXXIX. De eodem. Item Augustinus in libro de peccatorum meritis et remissione peccatorum. [c. 25. et 19.] Mater ecclesia os maternum paruulis prebet ut sacris misteriis inbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere ad iusticiam, nec ore proprio confiteri ad salutem. Nec ideo tamen eos quisquam fidelium infideles dicere potest, quod a credendo utique nomen est, quamuis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint. Si autem propterea fideles recte uocantur, quoniam fidem per uerba gestantium quodammodo profitentur, cur etiam non penitentes habeantur, cum per eorum uerba gestantium diabolo et huic seculo renunciare monstrantur?

C. CXL. Karitas ecclesiae peccata dimittit, uel tenet. Idem. [in tract. CXXI. ad c. 20. Iohannis] Ecclesiae karitas, que per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum, qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum, qui non sunt, tenet.

C. CXLI. Solus Christus peccata dimittit. Idem contra Iulianum, libro II. Nemo tollit peccata, nisi solus Christus, qui est agnus tollens peccata mundi. Tollit autem et dimittendo que facta sunt, (ubi et originale continetur), et adiuuando ne fiant, et perducendo ad uitam, ubi omnino fieri non possint.

C. CXLII. Preter baptisma Christi paruulis nulla salus promittitur. Idem de baptismo paruulorum. Nulla preter baptismum salus promittitur infantibus, quia infantes, si per sacramentum, quod ad hoc diuinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, in tenebris manent.

C. CXLIII. Baptizati in Christo incorporantur, et eius membra fiunt. Idem in eodem. [c. 26.] Ad hoc baptismus ualet, ut baptizati Christo incorporentur, ut membra eius, et consepeliantur, et oblati per sacramentum karitatemque fidelium reconcilientur Deo, ut in eo uiui, salui, liberati, redempti, illuminati fiant.

[C. CXLIV.] Idem. [c. 27.] Quis autem nesciat, credere esse infantibus baptizari non credere autem non baptizari?

C. CXLV. Gratia non solum peccata dimittit, sed etiam legem inplere facit. Idem in libro de libero arbitrio. [c. 14.] Gratia, que per Christum datur, non solum peccatorum remissionem facit sed etiam ut lex inpleatur, ut natura liberetur, nec peccatum dominetur; Spiritus etiam gratiae dat fidem, que etiam non petita a Deo conceditur, ut homini petenti et alia concedantur. Nam fides non est liberi arbitrii tantum, sed donum Dei.

C. CXLVI. Vetus infirmitas in baptismo non penitus absumitur, sed uires amittit. Idem de baptismo paruulorum, [lib. II. c. 7.] XXVIII. Pars. Non ex quo quisque baptizatur omnis uetus infirmitas in eo absumitur, sed renouatio incipit a remissione omnium peccatorum, et intelligentia, et operatione spiritualium. Cetera uero in spe, donec fiant in re, quod erit in resurrectione. Nam in baptismate quamuis fiat plena peccatorum remissio, tamen nondum est plena nouitas et perfecta mutatio, quia adhuc remanet corruptio non solum in corpore, sed etiam in animo, qui est homo interior; in quo si perfecta esset nouitas, non diceret Apostolus, quod de die in diem renouatur. Item: [c. 27.] ?. 1. Hoc meminisse debemus, omnium peccatorum plenam perfectamque remissionem in baptismo fieri, hominem uero non totum conmutari continuo; sed in bene proficientibus de die in diem crescente nouitate conmutari quod uetustum et carnale est, donec ita renouetur quod animalis infirmitas corporis ad firmitatem spiritualem incorruptamque perueniat. ?. 2. Hec autem lex peccati, de qua dicit Apostolus: "Non regnet peccatum in uestro mortali corpore," non sic maneat membris eorum, qui renati sunt, tamquam non sit eis facta remissio, ubi plena sit omnium peccatorum nostrorum remissio, omnibus inimicis interfectis, quibus separabantur a Deo: sed manet in uetustate carnis tamquam superatum et peremptum, si non illicito consensu reuiuiscat, et in regnum proprium reuocetur. Ab hac autem uetustate carnis et peccati, quod remissum est uita Spiritus usque adeo discernitur, in cuius nouitate baptizati renascuntur, ut tales etiam in presenti non solum in peccato, sed etiam nec in carne esse dicantur, cuius desideria non secuntur, sed in Spiritu. Ipsa uero carne corruptibili bene utitur qui membra eius ad bene operandum conuertit, non secundum desideria carnis uiuens lege peccati, quod, licet iam remissum est, tamen in uetustate carnis manet; bene utuntur fideles coniugati, qui ex eo, quod sunt in nouitate Christi, dominari sibi libidinem non patiuntur; ex eo autem, quod adhuc trahunt Adae uetustatem, filios regenerandos mortaliter generant cum propagine peccati, qua renati obnoxii non tenentur, et qui nascuntur renascendo soluuntur. Item: ?. 3. Sicut dicta facta, et cogitata iniqua animae et corpori pertinent, licet autem quantum ad motus iam preterierunt, et non sunt, tamen eis preteritis reatus eorum manet, nisi peccatum remissione soluatur: sic non preterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae reatus soluitur, et non erit, cum fiat in baptismo plena remissio peccati.

C. CXLVII. Discipuli Christi eius baptismate creduntur abluti. Idem in epistola [CVIII.] ad Seleucianum. XXIX. Pars. Quando ab Iherosolimis exiit Iesus cum discipulis suis in Iudeam terram, et ibi morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos suos, quos intelligimus iam fuisse baptizatos siue Iohannis baptismo (sicut nonnulli arbitrantur) siue (quod magis est credibile) baptismo Christi. Item: ?. 1. Respondit Dominus Petro: "Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus." Unde intelligitur, quod iam Petrus fuerit baptizatus.

C. CXLVIII. Apostoli omnes Christi baptismate baptizati creduntur. Idem ad Vincentium Victorem. Si eos, de quibus scriptum non est, utrum fuerint baptizati siue non, sine baptismo de hac uita recessisse contendimus, ipsis calumpniamur Apostolis, qui, preter apostolum Paulum, quando baptizati fuerint ignoramus. Sed ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod B. Petro apostolo Dominus ait: "Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet."

C. CXLIX. Catecuminus catholicus heretico baptizato prefertur. Idem in libro [IV.] de baptismate. [c. 21.] XXX. Pars. Non dubito, catecuminum catholicum diuina karitate flagrantem heretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa intus ecclesia catecuminum malo baptizato anteponimus. Nec ideo tamen sacramento baptismi, quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam. ?. 1. Merito enim centurio nondum baptizatus Simoni baptizato anteponitur. Iste enim etiam ante baptismum S. Spiritu accepto repletus est: ille et post baptismum inflatus est inmundo spiritu. Verumtamen Cornelius, si Spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contemptu tanti sacramenti reus fieret. ?. 2. Sicut autem bono catecumino baptismus deest ad regnum celorum capessendum, sic malo baptizato uera conuersio. Qui enim dixit: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum celorum," ipse etiam dixit: "Nisi habundauerit iusticia uestra plus quam scribarum et Phariseorum, non intrabitis in regnum celorum."

C. CL. Non tam ablutione corporis, quam fide cordis baptisma constitit. Idem in libro sentenciarum Prosperi. Verus baptismus constat non tam ablutione corporis, quam fide cordis, sicut apostolica doctrina tradit, dicens: "Fide mundans corda eorum," et alibi: "Saluos facit baptisma non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum."

C. CLI. Sicut in ueteri testamento quidam spirituales, ita in nouo quidam carnales inueniuntur. Idem de baptismo. Sicut in sacramentis uestris testamenti uiuebant quidam spirituales, ad nouum scilicet testamentum, quod tunc occultum erat, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti, quod iam reuelatum est, quidam uiuunt animales, qui proficere scilicet nolunt ad percipienda que sunt Spiritus Dei, quod hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt. Si autem proficiunt, et ante, quam capiant, ipso accessu et profectu ad nouum pertinent, et, si prius, quam spirituales fiant, ex hac uita rapiuntur custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium conputantur. Nec inuenio quid uerius inueniatur in eo, quod scriptum est: "Inperfectum meum uiderunt oculi tui. Et in libro tuo omnes scribentur." Item: [lib. 3. c. 14.] ?. 1. Non interest, cum de sacramenti integritate tractatur et sanctitate, quid credat, aut quali fide inbutus sit ille, qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis uiam, sed nichil interest ad sacramenti questionem. Item: ?. 2. Manifestum est fieri posse, ut fide non integra maneat integrum in quoquam baptismi sacramentum. Item: [c. 15.] ?. 3. Si fieri posset ut singuli diligenter interrogarentur, tot diuersitates opinionum forsitan, quot homines numerantur. "Animalis enim homo non percipit ea, que sunt spiritus Dei." Numquid tamen ideo non integrum sacramentum accipiunt? aut numquid ideo, si profecerint, et opinionum carnalium uanitatem emendauerint, denuo quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit, gubernante misericordia Dei.

C. CLII. Non naturae necessitate, sed merito peccati Adam moriturus erat. Item ex Concilio Mileuitano, cui interfuit Augustinus, et Anselmus Romanae ecclesiae Legatus, contra Pelagianos. [c. 1.] XXXI. Pars. Placuit igitur omnibus episcopis, qui fuerunt in hac sancta sinodo, constituere hec, que in presenti concilio diffinita sunt: ut quicumque dicit, Adam primum hominem mortalem factum ita, ut, siue peccaret siue non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

C. CLIII. Paruuli non solum penam, sed etiam culpam a parentibus trahunt. Item eiusdem Concilii. [c. 2.] Placuit, ut quicumque paruulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit, in remissionem peccatorum eos baptizare, sed nichil ex Adam trahere originalis peccati, quod lauacro regenerationis expietur (unde fit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non uera, sed falsa intelligatur), anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: "Per unum hominem intrauit peccatum in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt," nisi quemadmodum ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim fidei regulam etiam paruuli, qui nichil peccatorum in semetipsis adhuc conmittere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum ueraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt.

C. CLIV. Gratia et peccata dimittit, et ne reiterentur adiuuat. Item. [c. 3.] Placuit, ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua iustificatur homo per Iesum Christum Dominum nostrum, solam remissionem peccatorum ualere, que iam conmissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non conmittantur, anathema sit.

C. CLV. Quid sit peccatum gratia docet, et ut uitetur facit. Item. [c. 4.] Quisquis dixerit, gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuuare ad non peccandum, quia per ipsam nobis reuelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere, quid uitare debeamus, non autem per illam nobis prestari, ut quod faciendum cognouerimus etiam facere debeamus aut ualeamus, anathema sit.

C. CLVI Sine gratia diuina mandata inpleri non possunt. Item. [c. 5.] XXXII. Pars. Placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere iubemur per liberum arbitrium facilius possimus inplere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa inplere mandata diuina, anathema sit.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO V.
GRATIANUS.
C. I. Post baptisma confirmationis sacramentum prestetur. Item Urbanus Papa omnibus Christianis. [ep. I. c. 7.] I. Pars. Omnes fideles per manus inpositiones episcoporum Spiritum sanctum post baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inueniantur, quia, cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur.

C. II. Quid conferat Spiritus sanctus in baptismate, quid in confirmatione. Item Melciades Papa. [in ep. ad Episc. Hisp., c. 2.] Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit lapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum prestat ad gratiam. Et quia in hoc mundo tota etate uicturis inter inuisibiles hostes et pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur ad uitam, post baptismum confirmamur ad pugnam; in baptismo abluimur, post baptismum roboramur. Et quamuis continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, uicturis tamen necessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per se saluat mox in pace beati seculi recipiendos; confirmatio armat et instruit ad agones mundi huius et prelia reseruandos. Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia inmaculatus ad mortem peruenit, confirmatur morte, quia iam non potest peccare post mortem.

C. III. Manus inpositionis sacramentum dignius est sacramento baptismi. Idem Hispaniarum episcopis. De his uero, super quibus rogastis uos informari, id est: utrum maius sit sacramentum manus inpositionis episcoporum, aut baptismus? scitote, utrumque magnum esse sacramentum, et, sicut unum maioribus, id est summis pontificibus est accomodatum, quod a minoribus perfici non potest, ita et maiori ueneratione uenerandum et tenendum est. Sed ita coniuncta sunt hec duo sacramenta, ut ab inuicem nisi morte preueniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero perfici non potest.

C. IV. Non ab aliis quam ab episcopis manus inpositionis sacramentum perfici potest. Item Eusebius Papa. [epist. III. ad Episcopos Tusciae et Campaniae] Manus quoque inpositionis sacramentum magna ueneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab aliis quam ab ipsis Apostolis legitur aut scitur peractum esse, nec ab aliis, quam, qui eorum tenent locum, umquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter presumptum fuerit, irritum habeatur et uacuum, nec inter ecclesiastica umquam reputabitur sacramenta.

C. V. Quare confirmationis sacramentum baptizato tradatur. Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 30.] Nouissime a summo sacerdote per manus inpositionem Paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum ad predicandum aliis idem donum, quod in baptismate consecutus est per gratiam uitae donatus eternae. Signatur enim baptizatus cum crismate per sacerdotem in capitis summitate; per pontificem uero in fronte, ut in priore unctione significetur super ipsum Spiritus sancti descensio ad habitationem Deo consecrandam: in secunda quoque, ut eiusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis, et scientiae, et uirtutis uenire in hominem declaretur.

C. VI. Ad confirmationem non nisi ieiuni ueniant. Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3. Ut ieiuni ad confirmationem ueniant perfectae etatis, ut moneantur confessionem facere prius, ut mundi donum Spiritus S. ualeant accipere, et quia numquam erit Christianus, nisi in confirmatione episcopali fuerit crismatus.

C. VII. Episcopi non nisi ieiuni baptizatos confirment. Item ex Concilio Meldensi c. 6. Ut episcopi non nisi ieiuni per inpositionem manuum Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, Pasca uidelicet et Pentecosten, a ieiunis debet baptismus celebrari, ita et traditionem Spiritus sancti a ieiunis pontificibus conuenit celebrari.

C. VIII. Secundo uel tertio nullus confirmetur. Item ex Concilio Terraconensi c. 6. Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis, uel ter, aut eo amplius, episcopis ignorantibus tamen, ab eisdem episcopis confirmentur. Unde uisum est nobis, eandem confirmationem, sicut nec baptisma, iterari minime debere, quia bis, uel amplius baptizatos aut confirmatos non seculo, sed soli Deo sub habitu regulari uel clericali religiosissime famulari decretum est.

C. IX. De eodem. Item Gregorius II. [epist. IV. ad Bonifatium] De homine, qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo talis iteratio prohibenda est.

C. X. Omnia sacramenta crucis signaculo perficiuntur. Item Stephanus. II. Pars. Numquid non omnia crismata sacerdotalis ministerii crucis figura perficiuntur? Numquid baptismatis unda nisi cruce sanctificata peccata relaxat, et, ut cetera pretereamus, sine crucis signaculo quis sacerdotii gradus ascendit?

C. XI. Energumini omnibus diebus exorcizentur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 90. et seqq.] III. Pars. Omni die exorcistae energuminis manus inponant, energumini uero pauimenta domorum Dei uerrant. Quibus assidentibus in domo Dei uictus cottidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur.

C. XII A quibus neophiti abstinere debent. Item ex eodem. [c. 86.] Neophiti aliquamdiu a lautioribus epulis, et spectaculis, uel coniugibus abstineant.

C. XIII De ordine offitiorum. Item ex Concilio Agatensi. [c. 30.] IV. Pars. Conuenit ordinem ecclesiae ab omnibus equaliter custodiri. Unde statuendum est, ut sicut ubique fit, post antiphonas collationes ab episcopis uel presbiteris dicantur, et ymni matutini uel uespertini diebus omnibus decantentur, et in conclusione matutinarum uel uespertinarum missarum post ymnos capitella de psalmis dicantur, et plebs collecta oratione ad uesperam ab episcopo dimittatur cum benedictione.

C. XIV. De eodem. Item de Concilio Gerundensi. [c. 10.] Id semper placuit obseruari, ut omnibus diebus post matutinos et uesperas oratio dominica a sacerdote proferatur. Item Gregorius VII. in generali Sinodo:

C. XV. De eodem. In die Resurrectionis usque in sabbatum in albis, et in die Pentecostes usque in sabbatum eiusdem III. psalmos tantum ad nocturnos, tresque lectiones antiquo more canimus et legimus. Omnibus diebus aliis per totum annum, si festiuitas est IX. lectiones dicimus. Aliis uero diebus XII. psalmos, et III. lectiones recitamus. In dominicis diebus XVIII. psalmos (excepto die Pascae et Pentecostes) et IX. lectiones celebramus. Illi autem, qui in diebus cottidianis tres tantummodo psalmos, et III. lectiones celebrare uolunt, non ex regula sanctorum Patrum, sed ex fastidio conprobantur hoc facere. Nos autem et ordinem Romanum inuestigantes et antiquum morem nostrae ecclesiae, imitantes antiquos Patres, statuimus fieri sicut superius prenotauimus.

C. XVI. De obseruatione Quadragesimae. Item ex omelia Gregorii Papae. V. Pars. Quadragesima summa obseruatione est obseruanda, ut ieiunium in ea, (preter dominicos dies, qui de abstinentia subtracti sunt), nisi quem infirmitas inpedierit, nullatenus soluatur, quia ipsi dies decimae sunt anni. A prima igitur dominica Quadragesimae usque in Pasca Domini sex ebdomadae conputantur, quarum uidelicet dies quadraginta et duo fiunt, e quibus dum sex dies dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia, quam triginta et sex dies remanent. Verbi gratia, si per LXV. dies annus uoluitur, et nos per XXXVI. dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus. Sed ut sacer numerus XL. dierum adinpleatur, quem Saluator noster sacro ieiunio consecrauerat, IV. dies prioris ebdomadae ad supplementum XL. dierum tollantur, id est quarta feria, que caput ieiunii subnotatur, et quinta feria sequens, sexta, et sabbatum. Nisi istos dies IV. superioribus XXXVI. adiunxerimus, XL. dies in abstinentia non habemus. Iubemur etiam ab omnipotenti Deo omnium bonorum nostrorum decimas dare.

C. XVII. Ieiunia legitima non soluantur absque necessitate probabili. Item Eusebius Papa. Ieiunia in ecclesia a sacerdotibus constituta sine rationabili necessitate non soluantur.

C. XVIII. Cottidiana ieiunia duplicatis uel triplicatis sunt preferenda. Item Ieronimus. Non dico ebdomadas, non dico duplicata ieiunia, sed saltim singulos dies absque ciborum luxuria transigamus.

C. XIX. De eodem. Idem. Sint tibi cottidiana ieiunia, refectio sacietatem fugiens. Nichil enim prodest tibi biduo uel triduo transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obstruatur.

C. XX. De eodem. Idem. Sint tibi ieiunia pura, continua, moderataque id est cottidie esurire, et cottidie prandere. Apostolus inquit: "Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter infirmitates tuas." Curat uulnera delinquentis, curatosque sanctificat ieiunium.

C. XXI. Medicinae precepta diuinae sunt condicioni contraria. Item Ambrosius in Psalmo CXXX. VI. Pars. Contraria diuinae condicionis precepta medicinae sunt. A ieiunio reuocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. Itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat.

C. XXII. Quot modis uicium gulae nos tangat. Item Gregorius in expositione B. Iob. [lib. XXX. c. 27.] Quinque modis gulae uicium temptat. Aliquando namque indigentiae tempora preuenit; aliquando tempora non preuenit, sed cibos lautiores querit; aliquando que sumenda sunt, procurari accuratius expetit; aliquando autem et qualitas ciborum, et tempus congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit. Nonnumquam et abiectius est quod desiderat, et tamen ipso estu inmensi desiderii deterius peccat.

C. XXIII. Absque puritate mentis ieiunia et orationes non prosunt. Item Pius Papa. [epist. I.] Nichil enim prodest homini ieiunare, et orare, et alia bona religionis agere, nisi mens ab iniquitate, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur.

C. XXIV. Mediocre bonum non est magno preferendum. Item Ieronimus. Non mediocriter errat qui magno bono prefert mediocre bonum. Nonne rationabilis homo dignitatem amittit, qui uel ieiunium karitati, aut uigilias prefert sensus integritati, ut propter abstinentiam inmoderatam, atque indiscretam psalmorum uel offitiorum decantationem aut amentiae, aut tristiciae notam incurrat? Numquid uerborum flecti multitudine ut homo Deus potest? Non enim uerbis tantum, sed corde orandus est Deus. Quapropter melior est quinque psalmorum cantatio cum cordis puritate, ac serenitate, et spirituali ylaritate, quam psalterii modulatio cum anxietate cordis atque tristicia. Cum igitur pro centum animabus psalmus uel missa dicitur, nichil minus, quam si pro uno quolibet ipsorum diceretur, accipitur. Audiant itaque, qui ea, que necessaria sunt, corpori subtrahunt, illud, quod per Prophetam Dominus loquitur: "Ego Dominus odiens rapinam holocaustorum." De rapina uero holocaustum offert qui uel ciborum nimia egestate uel sompni penuria corpus inmoderate affligit.

C. XXV. Non a cibis, sed ab iniquitatibus abstinere, est magnum et generale ieiunium. Item Augustinus super Iohannem. [tract. XVII.] Ieiunium autem magnum et generale est abstinere ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus seculi, quod est perfectum ieiunium. ?. 1. In hoc seculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene uiuimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus abstinemus. Sed quia hec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus illam beatam spem, et reuelationem gloriae magni Dei, et saluatoris nostri Iesu Christi. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. ?. 2. Denarius ergo, qui accipit nomen a decem numero, redditur, et coniunctus quadragenario fit quinquagenarius. Unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pasca, cum leticia uero, tamquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pasca. Nam huic tamquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat. Significauit ipse Dominus hec multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta diebus conuersatus est cum discipulis suis, quadragesimo autem die, cum ascendisset in celum, peractis decem diebus misit mercedem Spiritus sancti.

C. XXVI. Raptorem, uel furem non facit necessitas, sed uoluntas. Item ex dictis Apollonii. Discipulos, cum per segetes transeundo euellerent spicas, et ederent, ipsius Christi uox innocentes uocat, quia coacti fame hoc fecerunt.

C. XXVII. Non necessitas, sed uoluntas facit perseuerantiam. Item Ieronimus. [in c. 7. Oseae.] Quicquid necessitate fit cito soluitur; quod uoluntate arripitur perseuerat.

C. XXVIII. Ciborum temperantia salutem, abundantia contrarium parit. Item Iohannes Os aureum. [hom. XXIX. ad c. 12. ep. ad Hebr.] Nichil enim sic iocundum est, sicut cibus bene digestus aut decoctus. Nichil sic salutem, nichil sic sensuum acumen operatur, nichil sic egritudinem fugat, sicut moderata refectio; sufficientia quippe cum nutrimento et sospitatem simul procreat et uoluptatem; ex habundantia uero morbum facit et molestias ingerit, et egritudines generat et facit. Quod enim facit fames, hoc etiam plenitudo ciborum; magis autem multo peiora. Fames quippe in paucis diebus aufert hominem et liberat ex hac uita penali; excessus uero ciborum consumit et conputrescere facit corpus humanum et macerat egritudine diuturna, et tunc cum morte crudeli consumit.

C. XXIX. Ciborum deliciae, si superhabundauerint ledunt. Item Ieronimus. [aduersus Iouinianum, lib. II.] Ne tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comestos partos magno et perditos labore doleamus. Holerum et pomorum ac leguminum et facilior apparatus est, et arte inpendiisque coquorum non indiget, et sine cura sustentat humanum genus, moderate sumptus (quia nec auide deuoratur quod irritamenta gulae non habet) et leuiori digestione decoquitur. Nemo enim uno et duobus cibis hisque uilibus usque ad inflationem uentris oneratur, que diuersitate carnium et saporis delectatione concipitur. Cum uariis nidoribus fumant patinae, ad usum sui explenda esurie quasi captiuos trahunt. Unde et morbi saturitate nimia concitantur, multique inpatientia gulae uomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt turpius egerunt. Ypocrates in aphorismis epidemiis docet, crassa et obesa, que crescendi mensuram inpleuerint, nisi cito sanguinis ablatione inminuantur, in paralisim et pessima morborum genera erumpere, et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursus habeant in que possint crescere; non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse uiuere animal, nisi crescendi capax sit. Unde et Galienus uir doctissimus Ypocratis interpres athletas, quorum uita et ars sagina est, dicit in exhortatione medicinae, nec uiuere posse diu, nec sanos esse, animasque ita nimio sanguine et adipibus quasi luto inuolutas, nichil tenue, nichil celeste, sed semper de carnibus, eructuare, et uentris ingluuie cogitare.

C. XXX. Multorum infirmitates ieiunia sanant. Idem. Legimus quosdam, morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos conualuisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus et epularum largitate, que et corpus frangunt et animam. Irridet Horatius appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt penitenciam.

C. XXXI. Dies sabbatorum a carnibus abstinere debemus. Item Gregorius VII. [in Sinodo celebrata Romae anno sui Pontif. VI., c. 8.] VII. Pars. Quia dies sabbati apud sanctos Patres nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorumdem auctoritatem sequentes salubriter ammonemus, ut quicumque Christianae religionis participem se esse desiderat, ab esu carnium eadem die (nisi maiori festiuitate interueniente, uel infirmitate inpediente) abstineat.

C. XXXII. Monacho carnem gustare non licet. Item Fructuosus Episcopus. VIII. Pars. Carnem cuiquam monacho nec gustandi nec sumendi, est concessa licentia, non quod creaturam Dei iudicemus indignam, sed quod carnis abstinentia utilis et apta monachis estimetur, seruato tamen moderamine pietatis erga egrotos. ?. 1. Quod si quis monachus uiolauerit, et contra sanctionem regulae usumque ueterum uesci carnibus presumpserit, sex mensium spacio retrusioni et penitenciae subiacebit.

C. XXXIII. De cottidianis operibus monachorum. Item Ieronimus ad Rusticum monachum. Numquam de manu aut oculis tuis liber psalterii discedat; dicatur ad uerbum, oratio sine intermissione. Vigilet sensus, nec uagis cogitationibus patens; corpus pariterque animus tendatur ad Dominum. Iram uince patiencia. Ama scientiam scripturarum, et carnis uicia non amabis. Nec uacet mens tua uariis perturbationibus, que, si pectori insederint, dominabuntur tui, et deducent te ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut semper diabolus te inueniat occupatum. Si apostoli, habentes potestatem de euangelio uiuere, laborabant manibus suis, ne quem grauarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus metere debebant carnalia: cur tu in usus tuos successura non prepares? Vel fiscellam texe iunco, uel canistrum lentis plecte uiminibus; sarriatur humus; areolae equo limite diuidantur, in quibus cum holerum iactata fuerint semina, uel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae, hic pulcherrimorum uersuum spectator assistes: "Ecce supercilio cliuosi tramitis undam Elicit; illa cadens raucum per leuia murmur Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua." ?. 1. Inserantur fructuosae arbores uel gemmis, uel surculis, ut paruo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare aluearia, ad quas te mittunt Salomonis prouerbia, monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in paruis disce corporibus. Texantur et linea capiendis piscibus. Scribantur et libri, ut et manus operetur cibos, et anima lectione saturetur. "In desideriis est omnis otiosus." Egiptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque opere et labore suscipiant, non tam propter uictus necessaria, quam propter animae salutem, nec uagentur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Iherusalem diuaricent pedes suos omni transeunti. Et in sequentibus: ?. 2. Quid? ergo peribunt omnes, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balnea, unguenta non spernunt, et in omnium flore uersantur. Ad quod et ante respondi, et nunc breuiter respondeo, me in presenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere.

C. XXXIV. Absque prelati sui licentia canonicis nichil agere licet. Item in V. libro Capitulorum. [c. 115.] IX. Pars. In omnibus igitur (quantum humana permittit fragilitas) decernimus, ut canonici clerici canonice uiuant, obseruantes diuinae scripturae doctrinam, et documenta sanctorum Patrum, et nichil sine licentia episcopi sui uel magistri eorum inconposite agere presumant; in unoquoque episcopatu simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit; qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant; et singulis diebus mane prima ad lectionem ueniant, et audiant quid eis inperetur. Ad mensam uero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris faciant.

C. XXXV. Presbiteri, qui simul conueniunt, ebrietatem et comessationes summopere uitent. Item ex Concilio Nannetensi. [c. 10.] X. Pars. Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium diem trigesimum, uel tertium alicuius defuncti, aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri conuenerint, se inebriare nullatenus presumant; nec precati in amore sanctorum uel ipsius animae bibere, aut ad bibendum cogere, uel se aliena precatione ingurgitare; nec plausus et risus inconditos et fabulas inanes ibi referre aut cantare presumat; uel turpia ioca uel urso uel tornatricibus ante se fieri patiantur; nec laruas demonum ante se ferri consentiant, quia hoc diabolicum est, et sacris canonibus prohibitum.

C. XXXVI. Quibus spectaculis clerici interesse debent. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 54.] Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos spectaculis aliquibus, que aut in nuptiis, aut in cenis, exhibentur, interesse, sed ante, quam thimelici ingrediantur, surgere eos de conuiuio, et abire debere.

C. XXXVII. Clericus uel laicus sine iussione episcopi non peregrinetur. Item ex eodem. [c. 42. et 41.] XL. Pars. Non oportet ministrum altaris, uel quemlibet clericum preter iussionem episcopi ad peregrinandum proficisci. ?. 1. Laicum etiam sine canonicis litteris, id est formata, similiter non oportet alicubi proficisci.

C. XXXVIII. Colorum fucis mulieres uti non debent. Item Augustinus ad Possidium, et qui cum eo sunt fratres. [epist. LXXIII.] XII. Pars. Fucare pigmentis, quo uel rubicundior, uel candidior appareat, adulterina fallacia est qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum ueniam, non secundum inperium. Nam uerus ornatus, maxime Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, uerum ne auri quidem uestisque pompa, sed mores boni sunt. ?. 1. Exsecranda autem superstitio ligaturarum (in quibus etiam in aures uirorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur) non ad placendum hominibus, sed ad seruiendum demonibus adhibentur.

C. XXXIX. Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio. Item ex Simbolo Ephesini Concilii CC. Episcoporum, quod habitum est contra Nestorium. XIII. Pars. De Spiritu dicit Dominus in euangelio: "Ille me clarificabit." Hoc rectissime sentientes, unum Christum et Filium, non uelut alterius egentem gloria, confitemur a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia spiritus eius nec melior, nec superior ipso est, sed quia humana opera faciens ad demonstrationem suae deitatis uirtute proprii spiritus utebatur, ab ipso glorificatus dicitur, eo quod uirtus sua uel disciplina quelibet unumquemque clarificet. Quamuis enim in sua sit substantia spiritus eius, et intelligatur in persona proprietas, iuxta id quod Spiritus est, et non Filius: attamen alienus non est ab illo. Nam spiritus appellatus est ueritatis, et ueritas Christus est. Unde et ab isto similiter sicut a Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum apostolorum manus miracula gloriosa perficiens glorificauit Dominum Iesum Christum, postquam ascendit in celum. Nam creditur Christus natura Deus existere per suum spiritum uirtutem efficiens, ideoque dicebat: "De meo accipiet, et annunciabit uobis."

C. XL. De eodem. Item Didimus in libro [II.] de Spiritu sancto, contra errorem grecorum. Saluator, qui et ueritas ait: "Non enim loquetur a semetipso," hoc est: sine me, et sine meo et sine Patris arbitrio, quia inseparabilis est a mea et Patris uoluntate. Et amplius: ?. 1. Quia ex se non est, sed ex Patre et a me est. Hoc enim ipsum, quod consistit, et loquitur, a Patre et a me ille est: "Ego ueritatem loquor," id est inspiro que loquitur, siquidem spiritus ueritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos sermocinamur et loquimur, est accipiendum, sed iuxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, que uoluntatem suam ingerit in corda credentium; eorum cordibus inserit, qui eam digni sunt audire. ?. 2. Liquido ergo est dicere Patrem et audire Filium, uel e contra Filium loquentem audire Patrem, eiusdem naturae esse Patrem et Filium, et in Patre et Filio consensus est significatio. Spiritus sanctus, qui est spiritus ueritatis, et spiritus sapientiae, non potest audire Filium loquentem que nescit, cum hoc ipsum sit, quod profertur a Filio, id est Deus procedens de Deo, Spiritus ueritatis procedens a ueritate, consolator manans de consolatore. Denique, ne quis illum a Patris et Filii societate et uoluntate discerneret, scriptum est: "Non enim a semetipso loquitur: sed sicut audit et loquitur." Cui simile etiam de se ipso Saluator ait: "Sicut audio, iudico," et alibi: "Non potest Filius a se facere quicquam, nisi quod uiderit Patrem facientem."


[ PART 1 | PART 2 | Part 2 - Continued | Main Contents ]