Make your own free website on Tripod.com


DECRETI PARS SECUNDA: CAUSA XXVII - XXXVI


CAUSA XXVII.
GRATIANUS.
Quidam uotum castitatis habens desponsauit sibi uxorem; illa priori condicioni renuncians, transtulit se ad alium, et nupsit illi; ille, cui prius desponsata fuerat, repetit eam. (Qu. I.) Hic primum queritur, an coniugium possit esse inter uouentes? (Qu. II.) Secundo, an liceat, sponsae a sponso recedere, et alii nubere?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero uouentes matrimonia contrahere non possunt, multis auctoritatibus probatur. In Concilio namque Cartaginensi c. CIV. statutum inuenitur de uiduis, que professam continentiam preuaricate sunt:

C. I. Excommunicentur uiduae, que religioso habitu abiecto nuptias elegerint. Sicut bonum est castitatis premium, ita et maiori obseruantia et preceptione custodiendum est, ut si que uiduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae, et inmatura etate a uiro relictae, se deuouerint Deo, et ueste laicali abiecta sub testimonio episcopi et ecclesiae in religioso habitu apparuerint, postea uero ad seculares transierint nuptias, secundum Apostolum dampnationem habebunt, quia fidem castitatis, quam Deo uouerunt, irritam facere uisae sunt. Tales ergo personae a Christianorum conmunione sequestrentur, neque in conuiuio cum Christianis conmunicent. Nam si adulterii coniuges reae sunt si suis obnoxiae uiris non fuerint, quanto magis uiduae, que Dei religiositatem mutauerunt, crimine adulterii notabuntur, si deuotionem, quam sponte, non coactae, Deo obtulerunt, libidinosa corriperunt uoluptate, atque ad secundas nuptias transitum fecerint? Que etsi uiolentia irruente ab aliquo oppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in coniugio raptori uel uiolento uiro consenserint, dampnatione superius dicta teneantur obnoxiae. De talibus Apostolus ait: "Cum enim luxuriatae fuerint, nubere in Christo uolunt, habentes dampnationem, quia primam fidem irritam fecerunt."

C. II. De uiduis et uirginibus que a religionis proposito discedunt. Item ex epistola Gregorii missa ad Bonifatium. Viduas a proposito discedentes uiduitatis, super quibus nos consulere uoluit dilectio tua, frater karissime, credo te nosse a S. Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi conuertantur, olim esse dampnatas. Quas nos apostolica auctoritate dampnandas, et a conmunione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum, quod ceperunt, inuite aut uoluntarie reuertantur. . 1. De uirginibus autem non uelatis, si deuiauerint, a sanctae memoriae predecessore nostro Papa Innocentio taliter decretum habemus: "He uero, que necdum sacro uelamine tectae, tamen in proposito uirginali semper se simulauerint permanere, licet uelatae non fuerint, tamen si nupserint, aliquanto tempore his agenda penitencia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sine uindicta non poterit, etc." . 2. Si uirgines nondum uelatae taliter penitencia publica puniuntur, et a cetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto magis uiduae, que perfectioris etatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt, uirorumque consortio multociens usae sunt, et habitum religionis assumpserunt, et demum apostatauerunt, atque ad priorem uomitum sunt reuersae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et a cetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae, et carceribus tradendae, qualiter iuxta apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem sathanae, ut spiritus eius sit saluus in die Domini. De talibus enim Dominus per Moysen loquitur, dicens: "Auferte malum de medio uestri." De quibus per Prophetam ait: "Letabitur iustus, cum uiderit uindictam inpiorum: manus suas lauabit in sanguine peccatoris." De talibus namque, et eorum similibus, atque eisdem consentientibus dicitur: "Quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus rei sunt."

C. III. Transire non possunt uiduae et uirgines post religionis propositum ad nuptias. Item ex Decreto Gelasii Papae ad Sicilienses Episcopos misso, c. 9. Neque uiduas ad nuptias transire patimur, que in religioso proposito diuturna obseruatione permanserunt. Similiter uirgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis etatem peregisse contigerit.

C. IV. Ex quolibet sensu corporis mulier corrumpi potest. Item Ciprianus ad Pomponium de uirginitate. Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi, quod inspici et probari possit, an uirgo sit, cum et manus obstetricum et oculus sepe fallatur, et, si incorrupta inuenta fuerit uirgo ea parte, qua mulier potest esse, poterit tamen ex alia corporis parte peccasse, que corrumpi potest, et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse conplexus, ipsa confabulatio, et osculatio, et coniacentium duorum turpis et feda dormitio, quantum dedecoris et criminis confitetur? Si superueniens maritus sponsam suam iacentem cum altero uideat, nonne indignatur et fremit, et per zeli dolorem, portat gladium in manu sua? Et Christus Dominus et iudex noster, cum uirginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam iacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur? et quas penas in celestis huiusmodi coniunctionibus conminatur? Cuius ut gladium spiritalem et uenturum iudicii diem unusquisque fratrum possit euadere, omni consilio prouidere et elaborare debemus.

[C. V.] Idem. [in eadem epistola] Quod si penitenciam huius illiciti concubitus sui egerint, et a se inuicem recesserint, inspiciantur iterum uirgines ab obstetricibus diligenter, et si uirgines inuentae fuerint, accepta conmunione ad ecclesiam admittantur; hac tamen interminatione, ut, si ad eosdem masculos postmodum reuersae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur, nec in ecclesia postmodum facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit et deprehensa, agat penitenciam plenam, que hoc crimen admisit que iam non mariti, sed Christi adultera est, et ideo estimato iusto tempore, postea exomoloysi sui facta ad ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseuerant, nec se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinas delictis suis facere incipiant, nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem, si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint.

C. VI. Clericus deponatur, laicus excommunicetur, qui cum moniali mechatus fuerit. Item ex VI. Sinodo. [in Trullo c. 4.] Si quis episcopus, presbiter, aut diaconus, aut subdiaconus, aut lector, aut psalmista, aut hostiarius cum muliere sanctificata Deo mechatus fuerit, deponatur, quia sponsam Christi corrupit; si uero laicus, excommunicetur.

[PALEA C. VII. Viduae et puellae, que post religionis habitum nubunt, a conmunione suspendantur. Item ex Concilio Tolletano IV., c. 8. De uiduis et puellis, que habitum religionis in domibus propriis tam a parentibus, quam per se mutauerunt si postea contra instituta patrum uel precepta canonum coniugia crediderint copulanda, tam diu utrique habeantur a conmunione suspensi, quousque quod illicite perpetrauerunt emendent. Quod si emendare neglexerint, a conmunione uel omnium Christianorum conuiuio perpetuo sint sequestrati.

C. VIII. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. Viduas autem uelare pontificum nullus attemptet prout statutum est in decretis Gelasii Papae capitulo XIII. quod nec auctoritas diuina, nec canonum forma prestituit. Quod si propria fuerit uoluntate continentiam professa, in eiusdem Gelasii capitulo XXI. legitur, eius intentio pro se reddat rationem Deo, quia, sicut secundum Apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere uetabatur, sic secum habita deliberatione promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Nos autem auctoritate Patrum suffulti in hoc sancto concilio sancimus et libere iudicamus, si sponte uelamen quamuis non consecratum sibi inposuerit, et in ecclesia inter uelatas Deo oblationem obtulerit, uelit nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debet, licet sacramento confirmare uelit, eo tenore et ratione sibi uelamen inposuisse, ut iterum posset deponere. ]

C. IX. De his, que uotum uirginitatis habentes nubunt, necdum sacro uelamine tectae. Item ex Decretis Innocentii Papae, c. 20. [in Codice canonum, et epist. 2. ad Victricium, c. 13.] He uero, que nondum sacro uelamine sunt tectae, tamen in proposito uirginali semper simulauerant se permanere etc. et infra.

[PALEA. Licet uelatae non fuerint, si forte nupserint his agenda aliquanto tempore penitencia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sine uindicta non debet? ] Nam si Apostolus illas, que a proposito uiduitatis discesserunt, dixerat habere dampnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; quanto magis uirgines que frangere fidem conatae sunt.

C. X. Non sunt admittendae ad penitenciam uirgines sacrae, si publice nupserint. Item ex Decreto eiusdem, capitulo 19. [in Codice canonum, in epistola autem ad Victricium c. 12.] Que Christo spiritualiter nubunt si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam, nisi hii, quibus se iunxerant, de mundo recesserint. Si enim de hominibus hec ratio custoditur, ut quecumque uiuente uiro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae penitenciae licentia conceditur, nisi unus de his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, que ante se inmortali sponso coniunxerat et postea ad humanas transmigrauit nuptias.

C. XI. Ab ecclesia eliminandae et ergastulis retrudendae sunt monachorum uel monacharum inpudicae personae. Item ex Concilio Triburiensi, c. 6. Inpudicas detestabilesque personas monachorum scilicet atque monacharum, que abiecto proposito sanctitatis illicita ac sacrilega contagione se miscuerunt, et in arbitrium conscientiae desperatione perductae, de illicitis conplexibus libere filios procreauerint, a monasteriorum cetu ecclesiarumque conuentibus eliminandas esse mandamus, quatinus retrusae in suis ergastulis tantum facinus continua lamentatione deflentes purificatorio possint penitudinis igne decoqui, ut eis uel ad mortem solius misericordiae intuitu per conmunionis gratiam possit subueniri.

C. XII. Monachus et uirgo Domino consecrata si nupserint, excommunicentur. Item ex eodem. Virginem, que se Deo consecrauerit, similiter et monachum decernimus non licere nuptialia iura contrahere. Quod si hoc inuenti fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decreuimus, ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri.

C. XIII. Dum uiuunt, lamentis penitenciae se afficiant qui sanctimonialibus scienter copulantur. Item ex eodem. Hii igitur, qui scientes sanctimonialibus in matrimonio sunt ad iniuriam Christi copulati, iuxta censuram zeli Christiani separentur, et numquam eis concedatur iugali uinculo religari, sed in penitenciae lamentis se uehementer, dum uiuunt, afficiant.

C. XIV. A sacra conmunione priuentur qui sacris uirginibus se sociant. Item ex eodem Virginibus sacris se quosdam temere sociare cognouimus, et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere. Quos protinus equum est a sacra conmunione detrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam omnino non recipi. Sed tamen his uiaticum de seculo transeuntibus, si digne penituerint, non negetur.

C. XV. In monasterio reuocetur ac recludatur que a fornicatione recedere noluerit Item Gregorius. Peruenit ad nos, quod quidam uir nequissimus diabolico instinctu de monasterio suaserat exire quandam Deo sacratam, atque a quodam uiro, unde exierat, sit reuocata, rursusque eam uir ille nequissimus iniqua suasione de monasterio eiciens, apud se retineat inpudice. Volumus autem, ut episcopatus tui auctoritate in monasterio reuocetur ac recludatur.

C. XVI. Non est fas uiduis post susceptum uelamen a sacro proposito discedere. Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3. Viduae, que spontanea uoluntate ab altari sacrae conuersationis uelamen suscipiunt decreuit sinodus in eodem proposito permanere. Non enim fas esse decreuimus, postquam se semel Domino sub uelo consecrauerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri.

C. XVII. Qui sacro tectam uelamine in coniugium ducit anathema sit. Item ex eodem. Si quis sacro uelamine consecratam in coniugium duxerit, et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii Papae capitulo XX. legitur, protinus equum est a sacra conmunione detrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam non recipi omnino. Si penituerint, transeuntibus de seculo uiaticum non negetur. . 1. In Calcedonensi concilio capitulo XVII.: "Hoc perpetrantes excommunicentur; confitentibus auctoritate episcopi misericordia largiatur." . 2. In epistola Syricii Papae c. 6.: "Velatae et Deo consecratae, si abiecto proposito sanctitatis clanculo sacrilega contagione se miscuerint, et illicitis conplexibus publice et libere filios procreauerint, has nuptias detestabilesque personas a monasteriorum cetu et ecclesiarum conuentibus eliminandas esse iudicatum est, quatinus detrusae ergastulis tantum facinus continua lamentatione defleant." Unde et uerbo Domini, et canonica auctoritate in hac sancta sinodo precipimus, ut omnino separentur, et iuramento colligentur, ut ulterius sub uno non cohabitent tecto.

C. XVIII. Ad habitum redire cogatur, et recludatur in monasterio, qui religiosam uestem abiecit. Item Gregorius Vitaliano, Episcopo Sipontino. [lib. VII. Indict. 1. epist. 9.] Si custos religiosi habitus, aut esse nosses episcopus, filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, te illic posito proiectis religiosis uestibus nec ad secularem reuerti habitum, nec ad nos licuisset peruersam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad presens illicita inpune conmissa est. Nam sicut, prefati sumus, si sollicitus extitisses, prius ad nos ultio mulieris prauissimae quam culpa debuit peruenire. Quia ergo tantum hebes tantumque es negligens, ut, nisi canonicam in te fueris cohercionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus. . 1. Presentia igitur scripta suscipiens, euigila et excitatus saltim exequere quod pressus nunc usque ignauia distulisti. Instantiae ergo tuae sit predictam mulierem una cum Sergio defensore nostro conprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine excusatione aliqua reuocare, sed etiam in monasterio, ubi omnino districte ualeat custodiri, detrudere, et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod conmisit ex tua possit districtione cognoscere. . 2. Qua in re si quis (quod non credimus) laicorum aliquo tibi ingenio temptauerit obsistendum, a sanctissimae eum conmunionis participatione suspende nobisque renunciare festina, ut quantum sit execrabile quod presumit, postquam consideratione propria non aduertit, emendationis qualitate cognoscat. . 3. In his autem omnibus ita cautum stude te uigilantemque ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectu, sed aliquantisper ualeas sollicitudine minuere.

C. XIX. Districtae custodiae tradatur que a religionis proposito ad secularem habitum rediit. Idem Sergio Defensori. [lib. VII. Indict. 1. ep. 10.] Si homo esses, aut discretionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea, que illicite conmittuntur, ante uindicta corrigerentur quam ad nos eorum nuncius perueniret. Sed dum nimia te facit stulticia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendum desidiam tuam nichilominus prouocamur. Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri miliciae, que proiectis, quas sponte assumpsit, religiosis uestibus, indumentis se laicis deturpauit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina conprehendere, atque ad religiosum rursus habitum reuocare, ac in monasterio mittere, ubi districte omnino ualeat custodiri, nec eius custodiam aliquatenus releuari permittas, quousque denuo nostra scripta susceperis. Nam si quolibet modo in hac re negligens uel lentus extiteris, ita in te districtissime noueris uindicandum, ut quod ex te nescis pena possis resecante cognoscere, quia sicut diximus si intellectum hominis habuisses, que facere modo preciperis, ante debueras etiam cum ultione a te facta cognoscere.

C. XX. Non tribuitur licentia nubendi, qui continentiam seruare decreuerunt. Item Augustinus de conflictu uiciorum atque uirtutum. [cap. 24.] Nubendi licentia quibusdam tribuitur: illis uidelicet, qui uirginitatem uel castitatem uidualem nequaquam professi sunt. Quibusdam autem non tribuitur: illis uidelicet, qui uirgines uel continentes esse decreuerunt. Fornicatio autem nulli inpune conceditur.

C. XXI. Peiores sunt adulteris qui continentiae propositum uiolant. Idem in libro de bono coniugii. Proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas a castitate sanctiori, que uouetur Deo, adulteris esse peiores manifestum est.

C. XXII. Monachus et uirgo, que se Deo dedicauit, nuptiis iungi non possunt. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 16.] Si qua uirgo se dedicauerit Deo, similiter monachus, non licet eis nuptiis iungi. Si uero fuerint inuenti hoc facientes, maneant excommunicati. Statuimus uero posse eis fieri humanitatem, si ita probauerit episcopus loci.

C. XXIII. Diaconissa, que post ordinationem nubit, anathema sit. Item ex eodem. [c. 15.] Diaconissam non debere ante annos quadraginta ordinari statuimus, et hoc cum diligenti probatione. Si uero susceperit ordinationem, et quantocumque tempore obseruauerit ministerium, et postea se nuptiis tradiderit, iniuriam faciens gratiae Dei, hec anathema sit cum eo, qui in illius nuptiis conuenerit.

C. XXIV. Inter bigamas reputantur qui uirginitatem pollicitam preuaricantur. Item ex Sinodo Anchiritana. [c. 18.] Quotquot uirginitatem pollicitam preuaricatae sunt professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debent.

C. XXV. Virginibus Deo dedicatis nec in fine danda est conmunio, si libidini seruierint. Item ex Concilio Elibertano. [c. 13.] Virgines, que Deo se dedicauerunt, si perdiderint pactum uirginitatis, atque eidem libidini seruierint, non intelligentes quid amiserint, placuit nec in fine dandam eis esse conmunionem. Quod si semet persuaserint, quod infirmitate corporis lapsae fuerint, et tempore uitae suae penitenciam egerint, et a coitu se abstinuerint, placuit eas in fine conmunionem accipere debere.

C. XXVI. Cogatur ad penitenciam filia clerici, si deuota maritum duxerit. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 30.] De filia episcopi uel presbiteri, siue diaconi, si deuota fuerit, et maritum duxerit, si eam pater uel mater in affectum receperit, a conmunione habeantur alieni. Pater uero in concilio causas se nouerit prestaturum. Mulier uero non admittatur ad conmunionem, nisi marito defuncto egerit penitenciam. Si autem uiuente eo secesserit, et penitenciam, egerit, uel petierit conmunionem, in ultimo fine uitae suae deficiens eam accipiat.

C. XXVII. Deuota, nisi peccare desierit, non est in ecclesia recipienda. Item ex Concilio Tolletano I. [c. 16.] Deuotam peccantem non recipiendam esse in ecclesia nisi peccare desierit, et, si desinens egerit aptam penitenciam decem annis, recipiat conmunionem. Prius autem, quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius conuiuium Christianae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hec, que eam receperit, habeatur in absentia. Corruptorem etiam par pena constringat. Que autem maritum acceperit non admittatur ad penitenciam, nisi aut uiuente marito caste uiuere ceperit, aut postquam ipse decesserit.

C. XXVIII. De monacha, que ad lapsum adulterii deducitur. Item Gregorius Iohanni, Episcopo Caralitano. [lib. III. epist. 9.] Si qua monacharum uel per antiquiorem licentiam, uel per inpunitatis prauam consuetudinem ad lapsum adulterii deducta fuerit, aut in futurum fuerit perducta uoraginem, hanc post conpetentis seueritatem uindictae in aliud districtius monasterium uirginum in penitenciam uolumus redigi, ut illic orationibus atque ieiuniis uacet, et sic penitendo proficiat, et metuendum ceteris artioris disciplinae prestet exemplum. Is autem, qui cum huiusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, conmunione priuetur, si laicus: si uero clericus est, a suo remotus quoque offitio pro suis continue lugendis excessibus in monasterium detrudatur.

C. XXIX. Post dignam penitenciam conmunionem recipiant qui in religiosas mulieres excedunt. Idem Ianuario Episcopo. [lib. III. epist. 24.] Eos autem, qui in mulieres, que egressae sunt de monasteriis, excesserunt, et nunc dicuntur conmunione suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne penituisse preuiderit, ad sacram conmunionem uolumus te reuocare.

C. XXX. De legibus inperatorum. Item ex Nouellis Iustiniani Inperatoris. Si quis rapuerit, uel sollicitauerit, uel corruperit assistriam, uel diaconissam, uel monastriam, uel aliam mulierem religiosam uitam uel habitum habentem, bona ipsius, et eorum, qui huius sceleris conmunione contaminati sunt, religioso loco uendicentur, in quo talis mulier habitabat, per religiosos episcopos, et yconomos, et presides prouinciarum, et offitiales eorum; ipsi autem capitali periculo subiciantur. Mulier autem ubique inuestigetur, et cum suis rebus monasterio cautiori tradatur. Sin autem diaconissa fuerit liberos habens legitimos, pars legitima liberis eius prestetur.

C. XXXI. Caste obseruent religionis habitum, que religionis obtentu uelantur. Item ex Decreto Eugenii Papae. [II. in Concilio Romano, c. 29.] Mulieres obtentu religionis uelatae aut in monasterio regulariter uiuant, aut in domibus suis susceptum habitum caste obseruent.

C. XXXII. Monachus uxorem ducens numquam sacri gradus sortiatur offitium. Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 22. et 23.] Monacho orarium in monasterio uel zonas habere non liceat. Et si postea uxori fuerit sociatus, tantae preuaricationis reus numquam ecclesiastici gradus sortiatur offitium.

C. XXXIII. Ante professam continentiam nubant uiduae quibus uolunt. Item Augustinus de bono uiduitatis. [c. 28.] Viduae, que se non continent, nubant ante, quam professae continentiam Deo uoueant. Quod nisi reddant, iure dampnantur.

C. XXXIV. Non permittatur uidua post professionem continentiae uotum deserere. Item Nykolaus Carolo Archiepiscopo, et eius Suffraganeis. Vidua quidem, que capiti sacrum uelamen inposuit, si inter ceteras uelatas feminas in ecclesia orauerit, et oblationes cum illis obtulerit, si professa est in eodem habitu permanere, spondens numquam uelamen religionis deponere, a religionis obseruantia discedere non presumat.

C. XXXV. Professio uiduitatis coram episcopo facta post habitum susceptum nulli uiolari permittitur. Item ex Concilio Aurasico. [c. 27.] Viduitatis seruandae professionem coram episcopo in secretario habitam, inposita coram episcopo ueste uiduali, dicimus non esse uiolandam. Ipsam talis professionis desertricem merito esse dampnandam decernimus.

C. XXXVI. Modus et solempnitas faciendae professionis hoc ordine seruetur. Item ex Concilio Tolletano. [X., c. 5.] Omnes feminae uenientes ad sacram religionem pallio capita contegant, et conscriptam roboratamque professionem faciant, post quam scripturam non sinantur relabi ad preuaricationis audaciam. . 1. Que uero ex omnibus his fuerint repertae animum aut uestem in transgressionem dedisse, excommunicationis sentenciam ferant, et rursus mutato habitu in monasteriis, donec diem ultimum claudant, sub erumpnis arduae penitenciae permaneant religatae.

C. XXXVII. Filii sunt perditionis qui uiolant corpora feminarum Deo sacratarum. Item ex Concilio Arelatensi. Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum corpora per uotum propriae sponsionis et uerba sacerdotis Deo consecrata esse templa scripturarum testimoniis conprobantur, et ideo uiolatores earum sacrilegi, ac iuxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur.

C. XXXVIII. De eodem. Item. Viduae, si prius, quam continentiam profiteantur, nubere elegerint, illis nubant, quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis conditio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentum uel suam cogantur accipere maritos. ]

C. XXXIX. In monasteriis retrudantur monachi uxoribus sociati. Item Gregorius Artemio Subdiacono, in epistola 41. [lib. I.] Et quia aliquos monachorum usque ad tantum nefas prosiluisse cognouimus, ut uxores publice sortiantur, precipimus ut sub omni uigilantia requiras, et inuentos habita cohercione in monasteriis, quo monachi fuerant, remitti facias.

C. XL. De monacha que ad lapsum adulterii deducitur. Item Innocentius Papa [II. in Concilio Romano, c. 7. . Ut lex.] Ut lex continentiae et Deo placens mundicia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, quatinus episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi, regulares canonici, monachi atque conuersi professi, qui sacrum transgredientes propositum uxores sibi copulare presumpserint, separentur. Huiusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus. Qui etiam ab inuicem separati pro tantis excessibus condignam penitenciam agant. Id ipsum quoque de sanctimonialibus feminis, si (quod absit) nubere adtemptauerint, obseruari decernimus. Gratian. His omnibus auctoritatibus uouentes prohibentur contrahere matrimonia, et quidam eorum, si contraxerint, separari iubentur. II. Pars. Augustinus econtra talium separationes peccatum asserit esse, ita dicens: [in libro de bono uiduitatis, c. 8.]

C. XLI. Coniugia uouentium non sunt dissoluenda. Nuptiarum bonum semper quidem est bonum, quod bonum semper in populo Dei fuit, sed aliquando fuit legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam uero humanitatis solatium. Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine coniugali nunc est in homine probandus affectus: et ipsum tamen laudabilius transcendit et uincit celestia cogitans animus Christianus. Sed quoniam, sicut ait Dominus, non omnes capiunt uerbum hoc, qui potest capere capiat, que se non continet nubat, que non cepit deliberet, que egressa est perseueret; nulla aduersario detur occasio, nulla subtrahatur Christo oblatio. . 1. In coniugali quippe uinculo, si pudicitia non conseruatur, dampnatio non timetur. Sed in uirginali et uiduali continentia excellentia muneris amplioris expetitur, qua expetita et electa, et uoti debito oblata, iam non solum capessere nuptias, sed, etiam si non nubant, nubere uelle dampnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus, non ait, cum in deliciis egerint, in Christo nubunt, sed: "nubere uolunt, habentes" (inquit) "dampnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt," etsi non nubendo, tamen uolendo; non quia ipsae nuptiae uel etiam talium dampnandae iudicentur, sed dampnatur propositi fraus, dampnatur fracti uoti fides, dampnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore. Postremo dampnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breuiter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere dampnationem, que post amplioris sanctitatis propositum nubunt, non quia non dampnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae dampnari putarentur; sed cum dixisset: "nubere uolunt," continuo addidit: "habentes dampnationem," et dixit quare: "quoniam priorem fidem irritam fecerunt," ut uoluntas, que a proposito cecidit, appareat esse dampnata, siue subsequantur nuptiae siue desint. . 2. Proinde, qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non michi uidentur satis acute ac diligenter considerare quid dicant. Fallit quippe eos similitudo ueritatis. Quia enim coniugium Christi dicuntur eligere que Christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam, dicentes: Si uiro suo uiuo que alteri nubit adultera est, sicut ipse Dominus in euangelio diffiniuit uiuit autem Christus, cui mors ultra non dominabitur, que ergo coniugium eius elegerat, si homini nubit, adultera est. . 3. Qui dicunt hoc acute quidem mouentur, sed parum adtendunt, hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam femina Christo uoueat, secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipse Christus (quod sentire nefas est) adulterium faciat, cui uiuente marito nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum iste sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus. Ipsum enim habebant et antea (quando uiris suis subditae fideliter seruiebant) non carnaliter, sed spiritualiter uirum, cui ipsa ecclesia, cuius membra sunt, coniunx est, que fidei, spei et karitatis integritate non solum in uirginibus sacris, sed etiam in coniugatis fidelibus tota uirgo est. Uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia membra sunt, Apostolus dicit: "Aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo." Nouit autem ille uirginem coniugem sine corruptione fetare, quem in ipsa carne etiam potuit mater sine corruptione procreare. . 4. Fit autem per hanc minus consideratam oppinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse coniugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et, cum uolunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras ducunt. . 5. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non coniugia: sed plane non dubitauerim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, que uouetur Deo, adulteriis esse peiores. Si enim (quod nullo modo dubitandum est) ad offensionem Christi pertinet, cum membrum fidem non seruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non seruatur fides in eo, quod exigit oblatum quod non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit quod non inperio conpulsus, sed consilio conmonitus uouit, tanto magis fraudati uoti auget iniquitatem, quanto minus habuit uouendi necessitatem.

C. XLII. De uiduis, que primam fidem irritam fecerunt. Item Gelasius. [in epistola ad Episcopos Lucaniae et Brutiorum, cap. 23.] De uiduis sub nulla benedictione uelandis superius late sufficienterque prediximus. Que si propria uoluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili mente calcauerint, periculi earum intererit, quali Deum debeant satisfactione placare, quia iuxta Apostolum primam fidem irritam fecerunt. Sicut enim, si se forsitan continere non poterant, secundum Apostolum nullatenus nubere uetabantur, sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire. Nos autem nullum talibus laqueum inicere, sed solum adhortationes premii sempiterni penasque proponere diuini iudicii, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cauendum est quippe quod de earum moribus actibusque B. Paulus testatur apostolus. Quod plenius exponere preterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri uideatur.

C. XLIII. De eodem. Item Theodorus. Si quis uotum uirginitatis habens, etc. Gratian. Quod autem uouentes premissis auctoritatibus iubentur ab inuicem discedere, quorum uero coniugia auctoritate Augustini et Theodori soluenda non sunt, in capitulo de ordinatione clericorum euidenter ostenditur. . 1. Illud autem Innocentii, quo uirgines sacrae publice nubentes, illo uiuente, cui se coniunxerant, prohibentur admitti ad penitenciam, non ita intelligendum est, ut aliquo tempore excludantur a penitencia que digne penitenciam agere uoluerint; sed prohibentur admitti ad penitenciam que ab incesti copula discedere noluerint. Post propositum namque sacrae religionis non potest Deo per penitenciam reconciliari que ad habitum professionis suae redire neglexerit. Tunc enim ille, cui se iunxerat, ei defunctus erit, cum ab eius illicitis amplexibus hec penitus recesserit, ut iste sit sensus capituli: "Que Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam censemus, nisi hii quibus se iunxerant, de mundo recesserint," eis, subaudiendum est, nubentibus. Tunc enim uiri de mundo recedunt, tunc defunguntur, cum ab eorum concupiscentia ipsae penitus se alienauerint, sicut mundus ei dicitur mortuus, quem suis illecebris non astringit, et ille perhibetur mortuus mundo, qui nichil mundi concupiscit. Hoc autem sic intelligendum esse, ex subsequenti exemplo idem Innocentius ostendit, dicens: "Quecumque uiro uiuente alteri nupserit adultera habeatur, nec ei agendae penitenciae locus conceditur, nisi unus ex his fuerit defunctus." Hoc de derelicta intelligendum est, que, si uiuente uiro suo alteri nubit, adultera est, nec ad penitenciam admittitur, nisi uel primus reuertatur in puluerem, de quo sumptus est, uel secundus, ab eius copula cessando, ei moriatur, ut supra dictum est. Quia ergo Christus, cui spiritualiter nubunt, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, restat, ut ille, cui secundo nubunt, eis moriatur. In utroque autem, nisi sic intelligeretur, esset contrarius Domino, dicenti per Prophetam "In quacumque hora peccator conuersus fuerit, etc." et cunctis interpretibus diuinae legis inueniretur aduersus. Probatur illud idem auctoritate illius capituli, quo deuota, que maritum acceperit, prohibetur ad penitenciam admitti, nisi uel uterque continentiam professus fuerit, uel ille, cui se iunxerat, de hoc mundo discesserit.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur secunda questio, qua queritur, an puellae alteri desponsatae possint renunciare priori condicioni, et transferre sua uota ad alium. (Qu. I.) Hic primum uidendum est, an sit coniugium inter eos? (Qu. II.) Secundo, an possint ab inuicem discedere? . 1. Hos autem coniuges esse, et ex diffinitione coniugii, et auctoritate multorum facile probatur. Sunt enim nuptiae siue matrimonium uiri mulierisque coniunctio, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Inter hos autem fuit coniunctio, que indiuiduam uitae consuetudinem exigebat. Fuit enim inter eos consensus, qui est efficiens causa matrimonii, iuxta illud Ysidori: "Consensus facit matrimonium." Item Iohannes Chrisostomus super Matheum: [id est auctor operis imperfecti, homil. XXXII. in Math.]

[C. I.] "Matrimonium quidem non facit coitus, sed uoluntas ideo non soluit illud separatio corporis, sed uoluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc uoluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plene dimittit. Non ergo qui dimittit mechatur, sed qui alteram ducit."

[C. II.] Item Nykolaus Papa. [ad consulta Bulgarorum, c. 3.] "Sufficiat solus secundum leges consensus eorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur. Qui solus si defuerit, cetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur." [Gratian.] Cum ergo inter istos consensus intercesserit, qui solus matrimonium facit, patet hos coniuges fuisse. Sed queritur, quis consensus facit matrimonium, an consensus cohabitationis, an carnalis copulae, an uterque? Si cohabitationis consensus facit matrimonium, tunc frater cum sorore potest contrahere matrimonium; si carnalis copulae, inter Mariam et Ioseph non fuit coniugium. Vouerat enim Maria se uirgine perseueraturam. Unde ait angelo: "Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco?" id est, me non cognituram proposui. Neque enim quia tunc uirum non cognoscebat, necesse erat inquiri, quomodo posset habere filium, sed quia numquam se cognituram proposuerat. . 1. Si ergo contra suum propositum postea consensit in carnalem copulam, rea facta est uoti uirginalis mente, etsi non opere uiolati. Quod de ea sentire nefas est, sed, sicut Augustinus ait:

[C. III.] "Beata Maria proposuit se conseruaturam uotum uirginitatis in corde, sed ipsum uotum uirginitatis non expressit ore. Subiecit se diuinae dispositioni, dum proposuit se perseueraturam uirginem, nisi Deus ei aliter reuelaret. Conmittens ergo uirginitatem suam diuinae dispositioni consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed diuinae inspirationi in utroque obediendo. Postea uero filium genuit quod corde conceperat simul cum uiro labiis expressit, et uterque in uirginitate permansit. . 1. Consensus ergo cohabitandi et indiuiduam uitae consuetudinem retinendi interueniens eos coniuges facit. Indiuidua uero consuetudo est talem se in omnibus exhibere uiro, qualis ipsa sibi est, et e conuerso. Ad indiuiduam itaque consuetudinem pertinet absque consensu legitimi uiri orationi aliquando non posse uacare, nec continentiam profiteri. Quia ergo iste consensus fuit inter isto, patet hos coniuges fuisse."

[PALEA. C. IV. Iohannes Chrisostomus, id est auctor operis imperfecti, homilia XXXII. in Matheum. Omnis res, per quascumque causas nascitur, per easdem dissoluitur. Matrimonium enim non facit coitus, sed uoluntas, et ideo non soluit illud separatio corporis, sed separatio uoluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc uoluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit. Non ergo qui dimittit mechatur, sed qui alteram ducit. ] Gratian. Item auctoritate probantur coniuges. Ait enim Ambrosius in libro de uirginibus: [c. 6.]

C. V. Coniugalis pactio, non uirginitatis defloratio facit matrimonium. Cum initiatur coniugium, coniugii nomen assciscitur. Non defloratio uirginitatis facit coniugium, sed pactio coniugalis. Denique cum iungitur uiro, coniugium est, non cum uiri admixtione cognoscitur.

C. VI. A prima fide desponsationis coniuges appellantur. Item Ysidorus Ethimologiarum libro IX., c. 7. Coniuges uerius appellantur a prima desponsationis fide, quamuis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus.

[PALEA. C. VII. Quod condicio interposita non ualeat, ex concilio Affricano probatur. ]

[PALEA. C. VIII. De eodem. Quicumque sub condicionis nomine aliquam desponsauerit, et eam postea relinquere uoluerit, dicimus quod condicio frangatur, et desponsatio irrefragabiliter teneatur. ]

C. IX. De eodem. Item Augustinus de bono coniugalia. [lib. I. c. 11.] Coniunx uocatur a prima desponsationis fide, quam concubitu non agnouerat, nec fuerat cogniturus, nec perierat, nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat carnis ulla conmixtio. . 1. Propter quod fidele coniugium ambo parentes Christi uocari meruerunt, non solum illa mater, uerum etiam ille pater eius, sicut et coniunx matris eius, utrumque mente, non carne.

C. X. Triplex bonum coniugii fuit in parentibus Christi. Item in eodem. [lib. et capite] Omne itaque nuptiarum bonum inpletum est in illis parentibus Christi, fides, sacramentum, proles. Prolem cognoscimus ipsum Dominum, fidem: quia nullum adulterium; sacramentum: quia nullum diuortium; solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, que accidit ex peccato, sine qua concipi uoluit qui futurus erat sine peccato. Gratian. Item in Leuitico precepit Dominus Moysi, dicens: "Si quis sponsam alterius in agro oppresserit, morte moriatur, quia uxorem alterius uiolauit." . 1. Item in legibus principum sponsa iubetur lugere mortem sponsi tamquam uiri sui. Item in Canonibus inuenitur:

C. XI. Frater sponsam fratris post mortem eius non potest ducere. Si quis desponsauerit sibi aliquam, et preueniente mortis articulo eam cognoscere non potuerit, frater eius non potest eam in uxorem ducere.

[C. XII.] Item Gregorius Mauricio Inperatori, ob quendam comitem, qui nepotis sui mortui desponsatum duxit uxorem. Qui desponsatam puellam proximi sui acceperit in coniugium, anathema sit ipse, et omnes consentientes ei, quia secundum legem Dei mori decernitur. . 1. Nam diuinae legis mos est, sponsas appellare coniuges, ut in euangelio: "Accipe Mariam coniugem tuam," et illud in Deuteronomio: "Si quis cuiuslibet hominis desponsatam puellam in agro uel in quolibet loco oppresserit, uel adduxerit in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui uiolauit;" non que iam uxor erat, sed que a parentibus uxor fieri debebat. Et infra: . 2. Sicut nulli Christiano licet de sua consanguinitate uel quam cognatus habuit in matrimonium assumere, ita et de consanguinitate uxoris suae.

C. XIII. Uxore mortua licet uiro aliam accipere, sed non repudiatam uel desponsatam. Item Ieronimus. Additur aliud quartum legitimum coniugium. Dum mortua fuerit uxor cuiuslibet, licet illi accipere aliam, sed non repudiatam, nec desponsatam uiro, sed liberam; similiter et mulier debet. Unde et Paulus ait: "Mulier, que sub uiro est, ligata est sub lege uiri, quamdiu uiuit uir eius." Viro igitur uiuente uocabitur adultera, si iuncta fuerit alteri uiro. Si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege uiri ita, ut non sit adultera, si iuncta fuerit alteri uiro.

C. XIV. Post mortem alicuius nullus de consanguinitate eius sponsam accipiat. Item Gregorius. Si quis uxorem desponsauerit, uel eam subarrauerit, quamquam postmodum preueniente die mortis eius nequiuerit eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate eius licet accipere eam in coniugio, et si inuentum fuerit factum, separetur omnino.

C. XV. De eodem. Item Iulius Papa. Si quis desponsauerit uxorem uel subarrauerit, et siue preueniente die mortis, siue irruentibus quibusdam aliis causis minime eam cognouerit, neque superstes eius frater, neque ullus de consanguinitate eius eandem sibi tollat in uxorem ullo umquam tempore. II. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus probantur isti coniuges esse. Sed Augustinus contra testatur, dicens:

C. XVI. Non est inter eos matrimonium, quos non copulat conmixtio sexuum. Non dubium est, illam, mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus. C. XVII. Illa mulier non pertinet ad matrimonium, cum qua non celebratur nuptiale misterium. Item Leo Papa. Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut preter conmixtionem sexuum non habeant in se nuptiae Christi et ecclesiae sacramentum, non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale misterium.

[PALEA. C. XVIII. Benedictus seruus seruorum Dei Grandensi Patriarchae salutem, etc. Lex diuinae constitutionis apostolicam cathedram totius posuit orbis terrarum magistram, ut quicquid ubique locorum dubitantur, ab ea ratio eiusdem requiratur. Affatus est autem nos suis litteris eiusdem cathedrae sessorem, ac percunctatus est quidam uestras nomine Iohannes, pro conubio filiae suae superstitis, cuius soror defuncta cuidam iuueni, Stephano nomine, simplicibus uerbis fuerat desponsata, et ante, quam ad nuptias perueniret, morte preuenta: utrum scilicet cum eodem iuuene possit matrimonium celebrari superstitis filiae, nec ne. Namque testatus est huius rei rationem apud uos haberi ambiguam. Quam Deo docente reddimus his uerbis certissimam. Protoplastus ille, radix et origo nostra, detractam sibi costam in mulierem uidens formatam, prophetico spiritu inter alia protulit: "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Quibus uerbis innotuit, non aliter uirum et mulierem posse fieri unam carnem, nisi carnali copula sibi cohereant. Qui ergo nequaquam mixtus est extraneae mulieri federe nuptiali, quo pacto per nuda sponsionis uerba possunt una caro fieri, nullatenus ualemus intueri. Propinquitas enim sanguinis uerbis dicitur, non uerbis efficitur. Sed neque osculum parit propinquitatem, quod nullam facit sanguinis conmixtionem. Quoniam uero ita prorsus sese habet res Iohannis istius, ut uelit secundam filiam illi nuptiis copulare, cui primam iam decreuerat desponsare, censura apostolici magistratus mandamus, hoc absque ullius criminis uicio posse fieri, si utriusque partis sederit uoluntati. Nam cur prohibeatur quod prohibendum numquam sancta scriptura declarat? Sed neque mundanae leges connumeratis personis, que inter se nuptias non contrahunt, de huiusmodi aliquid dicunt. Ne ergo abnegetis quod negandum nulla ratione docetis. ] Gratian. Item Apostolus precipit, ut uxor reddat debitum uiro, et uir uxori, nisi forte ex consensu ad tempus, ut expeditius uacent orationi. Unde datur intelligi, quod sine consensu alterius non licet alteri uacare orationi. . 1. Item propositum melioris uitae uir sumere non potest sine consensu uxoris, et e conuerso. Unde Gregorius scribit Theutistae Patriciae: [lib. IX. epist. 39.]

C. XIX. Causa religionis coniugia solui non debent. Sunt qui dicunt, religionis causa coniugia debere dissolui. Verum sciendum est, quia, etsi hoc lex humana concessit, lex tamen diuina prohibuit. Per se enim ueritas dicit: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Qui etiam ait: "Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis." Quis ergo huic legislatori contradicat? Scimus, quia scriptum est: "Erunt duo in carne una." Si igitur: uir et uxor una caro sunt, et religionis causa dimittit uir uxorem, uel mulier uirum in hoc mundo remanentem, uel fortasse ad illicita migrantem, que est ista conuersio, in qua una et eadem caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione? Si uero utrisque conueniat continentem uitam ducere, hoc quis audeat accusare? cum certum est, quia omnipotens Deus, qui minora concessit, maiora non prohibuit. Duobus enim modis sancti uiri etiam a licitis abstinere solent: aliquando, ut merita sibi apud omnipotentem Deum augeant; aliquando, ut anteactae uitae culpas detergant. . 1. Proinde cum boni coniuges aut meritum augere desiderant, aut anteactae uitae culpas delere, ut se astringant, et meliorem uitam appetant, licet. Sic enim multos sanctorum nouimus cum suis coniugibus et prius continentem uitam duxisse, et postmodum ad sanctae ecclesiae regimina migrasse. Si uero continentiam, quam uir appetit, mulier non sequitur, aut quam appetit uxor uir recusat, diuidi coniugium non potest, quia scriptum est: "Mulier sui potestatem corporis non habet, sed uir; similiter et uir potestatem sui corporis non habet, sed mulier."

C. XX. Absque uiri consensu monasterio mulier deputata ad eius consortium redire non prohibetur. Idem Leoni, Episcopo Catanensi. [lib. III. ep. 34.] Multorum relatione conperimus, hanc apud uos olim consuetudinem fuisse, ut subdiacones suis licite miscerentur coniugibus. Quod ne denuo quisquam presumeret, a Seruo dei, sedis nostrae diacone, ex auctoritate nostri decessoris isto est modo prohibitum, ut eodem tempore hii, qui iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id est aut certe ministrare nulla ratione presumerent, aut a suis uxoribus abstinerent. Et, quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit offitio, et usque in obitus sui tempora notarii quidem gessit offitium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessauit. Post cuius obitum, quia relicta eius Honorata marito est sociata, a tua fraternitate in monasterio cognouimus deputatam. Ideoque, si, ut fertur, eius se maritus ab administratione suspendit, antedictae mulieri non debet officere, quod ad secunda uota coniugii migrauerit: presertim, si non tali mente subdiacono iuncta est, ut a carnis uoluptatibus abstineret. Si ergo ita se ueritatem, quemadmodum edocti sumus, habere cognoscis, predictam mulierem de monasterio per omnia conuenit te relaxare, ut ad suum maritum sine aliqua possit formidine remeare.

C. XXI. Ad uxorem redire cogitur qui sine eius consensu religiosam uestem suscepit. Idem Adriano, Panormitano Notario. [lib. IX. epist. 44.] Agathosa latrix presentium questa est, uirum suum contra uoluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conuersum. Quapropter experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte eius uoluntate conuersus sit, uel ipsa mutare se promiserit. Et si hoc reppererit, et illum in monasterio permanere prouideat, et hanc, sicut promisit, mutare conpellat. Si uero nichil horum est, nec quondam fornicationis crimen (propter quod licet uxorem dimittere) predictam mulierem conmisisse cognoueris, ne illius conuersio uxori relictae in seculo fieri possit perditionis occasio, uolumus, ut maritum suum illi etiamsi iam tonsuratus est, reddere debeas omni excusatione cessante, quia etsi mundana lex precipit conuersationis gratia utrolibet inuito solui posse coniugium, diuina tamen lex fieri non permittit. Nam, nisi fornicationis causa, uirum uxorem dimittere nulla ratio concedit, quia post, quam copulatione coniugii uiri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte conuerti, et ex parte remanere in seculo.

C. XXII. Sine uxoris consensu religionis propositum uir sumere non ualet. Item ex VIII. Sinodo. Si quis coniugatus uult conuerti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a coniuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa uiuente illo per incontinentiam alteri nupserit, proculdubio adultera erit. Nec recipitur apud Deum eiusdem uiri conuersio, cuius sequitur coniugalis federis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa secuntur Christum derelicto seculo, si habent ex pari uoluntate castitatis consensum.

C. XXIII. Sine conscientia episcopi uiro et uxori causa religionis diuertere non licet. Item ex Sinodo Eugenii Papae. [II., in Sinodo Romana c. 36.] Si uir et uxor diuertere pro sola religiosa inter se consenserint uita, nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut ab eo singulariter prouiso constituantur loco. Nam uxore nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium non soluitur.

C. XXIV. Sine uxoris uoluntate uiro continere non licet. Item Augustinus de adulterinis coniugiis. Si tu abstines sine uxoris uoluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuae inputabitur abstinentiae.

C. XXV. Vir non est suscipiendus in monasterium, nisi uxor conuertatur. Item Gregorius Urbico Abbati. [lib. V. ep. 49.] Quia Agatho lator presentium in monasterium dilectionis tuae conuerti desiderat, hortamur, ut eum omni cum dulcedine deuotioneque suscipias. . 1. Quem tamen suscipiendum ita esse cognosce, si et uxor illius similiter conuerti uoluerit. Nam dum unum utrorumque corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est partem conuerti, et partem in seculo remanere.

C. XXVI. Continentiae uota non licet uxori suscipere, nisi eandem uir eius elegerit uitam. Item Nykolaus Papa. [Carolo Regi] Scripsit nobis Theberga regina, se uelle dignitate seu copula exui, et sola uita priuata esse contentam desiderare. Cui nos scripsimus, non hoc aliter fieri posse, nisi eandem uitam coniux eius Lotharius elegerit. . 1. Nam licet sit scriptum: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Deus tamen, et non homo separat, quando diuini amoris intuitu ex consensu utriusque coniugis matrimonia dissoluuntur. Aliter autem fieri mutuam separationem uestram prohibemus. Gratian. Ecce, quod coniugati sine consensu alterius continentiam profiteri non possunt. Sponsi uero, etiam inconsultis quas sibi desponsauerunt, exemplis et auctoritate probantur continentiam posse seruare. Ut enim refert B. Ieronimus, Macharius, precipuus inter Christi heremitas, celebrato nuptiarum conuiuio, cum uespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens transmarina petiit, et heremi solitudinem sibi elegit. . 1. Item B. Alexius, Epiphanii clarissimi filius, similiter ex nuptiis diuina gratia uocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo famulari cepit. Horum exemplo patet, quod sponsi non exquisito consensu suarum sponsarum continentiam profiteri ualent. Probatur idem auctoritate Eusebii Papae dicentis:

C. XXVII. Desponsata puella non prohibetur monasterium eligere. Desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere; tamen monasterium sibi licet eligere.

C. XXVIII. Desponsata inpune monasterium potest eligere. Item Gregorius in Registro. [lib. VI. epist. 20. ad Fortunatum] Decreta legalia desponsatam, si conuerti uoluerit, nullo censuerunt omnino dampno mulctari. Gratian. Cum ergo coniugatorum continentia, nisi ex amborum consensu, Deo offerri non ualeat; cum uir sui corporis potestatem non habeat, sed mulier, sponsae autem monasterium possint eligere, et sponsi non exquisito consensu sponsarum propositum melioris uitae assumere ualeant: patet, quod inter sponsum et sponsam coniugium non est. . 1. Item cum secundum Augustinum illa mulier non pertineat ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus. Item secundum Leonem illa non pertinet ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale misterium: apparet, quod inter sponsum et sponsam coniugium non est. . 2. Item Nykolaus Papa precepit, de his, qui ab aduersariis excecantur aut membris detruncantur, ut ob hanc infirmitatem talium coniugia non soluantur. . 3. De his autem, qui causa frigiditatis uxoribus debitum reddere non possunt, statuit Gregorius Papa, ut uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando dicat, quod numquam permixtione carnis coniuncti una caro effecti fuissent. Tunc mulier secundas nuptias poterit contrahere; uir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine spe coniugii. Unde idem scribit Venerio, Caralitano Episcopo, ita dicens:

C. XXIX. Si mulier probauerit, quod a uiro suo numquam cognita fuerit, separetur. Quod autem interrogasti me de his, qui matrimonio iuncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, uel illa alium possit accipere de quibus scriptum est: Vir et mulier, si se coniunxerint, et postea dixerit mulier de uiro, quod non possit coire cum illa, si potest probare per uerum iudicium, quod uerum sit, accipiat alium. Gratian. Ecce, inpossibilitas coeundi, si post carnalem copulam inuenta fuerit in aliquo, non soluit coniugium. Si uero ante carnalem copulam deprehensa fuerit, liberum facit mulieri alium uirum accipere. Unde apparet, illos non fuisse coniuges; alioquin non liceret eis ab inuicem discedere, excepta causa fornicationis; et sic discedentes oportet manere innuptos, aut sibi inuicem reconciliari. . 1. Item si coniunx sponsa esset, mortuo sponso remaneret uidua. Si autem uidua esset, uir eius ad sacros ordines conscendere non posset. Maritus enim uiduae, eque sicut et bigamus, sacerdos fieri prohibetur. Ex huius autem copula nullus prohibetur a sacris ordinibus. Ut enim ait Pelagius Papa: "Nichil est (quantum ad hunc articulum attinet) quod ei obuiet de canonicis institutis." Apparet ergo, non fuisse hos coniuges. . 2. Item si coniuges essent, discessio ab inuicem esset diuortium. Sed horum separationem negat Ambrosius esse diuortium, dicens de B. Maria, quam Ioseph sibi desponsauerat, et in suam duxerat: "Ioseph numquam cognouit eam. Nam si uir iustus eam cognouisset, numquam a se discedere passus esset, nec Dominus, qui uxorem preceperat a uiro non discedere, nisi causa fornicationis, conmendans eam discipulo, auctor diuortii fuisset." Ecce, conmendatio Mariae Iohanni, et detractio Ioseph negatur fuisse diuortium, quia Ioseph non cognouerat eam. Unde apparet, eos non fuisse coniuges. Si autem B. Maria, quam Ioseph sibi desponsauerat, et in suam duxerat, coniux negatur fuisse, multo minus ista, que simpliciter sponsa erat, coniux est appellanda.

C. XXX. Sororem uxoris polluens neutram ualet habere. Item ex Concilio Aurelianensi. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante uxor fuerat nec unam ex ipsis habeat, nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur. Gratian. Id est, nec propriae uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem eius cognoscendo. Nec etiam post mortem uxoris licet ei, uel adulterae alicui copulari in coniugium. De sponsa uero econtra legitur in Concilio Triburiensi:

C. XXXI. De eo, qui dormiuit cum sponsa fratris sui. Quidam desponsauit uxorem, et dotauit, et cum ea coire non potuit: quam clanculo frater eius corrupit et grauidam reddidit. Decretum est, ut, quamuis nupta non potuerit esse legitimo uiro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit; sed mechus et mecha fornicationis quidem uindictam sustineant, licita uero coniugia eis non negentur.

C. XXXII. Qui sponsam filii sui obprimit, simul cum ea sine spe coniugii maneat. Item ex eodem. Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius eius eam duxerit, pater postmodum non habeat uxorem, nec mulier uirum. Filius, qui facinus patris ignorauit, aliam accipiat. Gratian. Si illa, quam uir sororis suae cognouerit, perpetuo copulari prohibetur, hic uero, qui sponsam fratris sui corrupit, peracta penitencia matrimonium contrahere permittitur, apparet, hanc non fuisse coniugem fratris eius. . 1. Item mulier causa fornicationis a uiro suo dimissa aut ei reconciliabitur, aut illo uiuente manebit innupta. De sponsa uero contra inuenitur in I. libro Capitularium [c. 105. et l. VII. c. 183.,] in quo ita legitur:

C. XXXIII. Si sponsus raptam recipere noluerit, liceat sibi nubere alii. Raptor publica penitencia mulctetur. Raptam uero, si sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur.

C. XXXIV. De eadem. Item ex Concilio Tolletano. Statutum est a sacro conuentu, ut si quis sponsam alterius rapuerit, publica penitencia mulctetur, et sine spe coniugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si post hec coniungere se presumpserint, utrique usque ad satisfactionem anathematizentur. III. Pars. Gratian. Apparet ergo, hanc non fuisse coniugem, cui uiuente sponso alteri nubendi licentia non negatur. Quomodo ergo secundum Ambrosium et reliquos Patres sponsae coniuges appellantur, et his omnibus argumentis coniuges non esse probantur? Sed sciendum est, quod coniugium desponsatione initiatur, commixtione perficitur. Unde inter sponsum et sponsam coniugium est, sed initiatum; inter copulatos est coniugium ratum. Unde Ambrosius:

C. XXXV. In desponsatione coniugium initiatur. Cum initiatur coniugium, coniugii nomen asciscitur, non cum puella uiri admixtione cognoscitur. Gratian. Ecce, quod in desponsatione coniugium initiatur, non perficitur.

C. XXXVI. Coniunctorum permixtio matrimonium perficit. Item Ambrosius in libro [I.] de Patriarchis. In omni matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis, quam confirmat et perficit coniunctorum conmixtio corporalis.

C. XXXVII. Matrimonium sponsali conuentione initiatur, conmixtione perficitur. Item Ieronimus super Abdiam. "Quapropter in filiabus uestris fornicabuntur, et sponsae uestrae adulterae erunt." Notandum, quod in filiabus dicit futuram fornicationem, et in coniugiis adulteria, que sponsali conuentione initiantur, et conmixtione corporum perficiuntur.

C. XXXVIII. Cum desponsata fuerit tradita et in usum deducta, recte coniunx appellatur. Item Ambrosius ad Paternum. [epist. LXVI.] Si quis desponsata sibi et tradita utatur coniugium uocatur. Gratian. Quare autem post nuptialia pacta non statim tradantur, Augustinus in libro IV. Confessionum [c. 3.] ostendit, dicens:

C. XXXIX. Quare sponsae post pactum non statim tradantur. Institutum est, ut iam pactae sponsae non statim tradantur, ne uilem habeat maritus datam, quam suspirauerit sponsus dilatam. Gratian. Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Augustini: "Non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus." Ad matrimonium perfectum subintelligendum est, tale uidelicet, quod habeat in se Christi et ecclesiae sacramentum. Ita et illud Leonis Papae intelligendum est. . 1. Sed obicitur illud Augustini: "Inter Mariam et Ioseph fuit perfectum coniugium." Sed perfectum intelligitur non ex offitio, sed ex his que comitantur coniugium, ex fide uidelicet, prole et sacramento. Que omnia inter parentes Christi fuisse auctoritate Augustini probantur. Cuncta ergo, que de non separando coniugio inducta sunt, de perfecto intelliguntur, quod sponsali coniunctione est initiatum, et offitio corporalis conmixtionis est consummatum. Illa uero, quibus separabile coniugium ostenditur, de initiato intelliguntur, quod nondum offitio sui perfectum est. . 2. Potest et aliter distingui. Sponsae appellantur coniuges consuetudine scripturae spe futurorum, non effectu presentium. Unde Ambrosius, cum dixisset: "Cum initiatur coniugium," non addidit: tunc res uel effectus, sed: "tunc nomen coniugii asciscitur," ostendens, tales nomen coniugii habere, non rem uel effectum. Item Augustinus, cum de parentibus Domini loqueretur, ait: "coniuges fuerunt mente, non carne, sicut et parentes." Ex quo datur intelligi, quod sicut Ioseph pater Domini dictus est non effectu geniturae, sed offitio et cura prouidendi: sic et coniux matris eius appellatus est non coniugii effectu, sed subministratione necessariorum, et indiuiduae mentis affectu. Hinc Augustinus ait: "Noli timere accipere Mariam coniugem tuam;" coniugem nominauit, quia futura erat uxor. Hinc et Beda super Leuiticum: "Si quis sponsam alterius uiolauerit, etc." sponsam uxorem dixit, non que tunc esset, sed que futura erat uxor. Hinc et Ieronimus super Mattheum in euangelio: "Cum esset desponsata."

C. XL. Consuetudine scripturae sponsae coniuges, et sponsi uiri appellantur. "Genuit Ioseph uirum Mariae". Cum uirum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi uiri, et sponsae uocentur uxores. Et infra: . 1. Non ab alio inuenta est, nisi a Ioseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia nouerat. Et infra: . 2. "Ioseph fili Dauid, etc." Iam ut supra diximus, sponsas uxores appellari, quod plenius liber aduersus Heluidium docet.

C. XLI. De eodem. Idem super Genesim. "Egressus itaque Loth locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias suas." In sequentibus filiae Loth uirgines fuisse dicuntur. Et ipse ad Sodomitas dixit: "Ecce duae filiae meae, que non cognouerunt uirum etc." Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas, que uiros habuerunt, in Sodomis perisse, et que uirgines erant, cum patre exisse. Sed Hebraica ueritas habet: "Egressus Loth locutus est ad sponsos suos," quod magis esse uidetur ex hoc quod sequitur: qui accepturi erant filias suas. Gratian. Unde datur intelligi, quod scriptura sponsos generos uocat.

C. XLII. Maria coniunx dicitur more scripturae, cum simpliciter sponsa esset. Item Iohannes Os aureum in eodem euangelio. "Prius, quam conuenirent." Non dixit, prius, quam in sponsi adduceretur domum. Hunc enim morem seruabat antiquitas, ut sponsae in sponsorum domibus haberentur. Ut autem generi Loth apud socerum leguntur habitare cum sponsis nondum sibi copulatis lege coniugii, sic et Maria habitabat cum sponso. Et infra: . 1. Neque enim expellere eam de domo uoluit, sed dimittere. Et infra: . 2. "Noli timere accipere Mariam coniugem tuam:" Quo sermone sponsam similiter indicauit, sicut etiam eos, qui adhuc sponsi sunt, generos appellare consueuit scriptura. Quid est autem accipere? domi profecto retinere. Iam enim illam mente dimiserat. Et infra: . 3. Sicut enim illam postea conmendat Christus ipsi discipulo, sic etiam nunc angelus copulat sponso, non in fedus solempne coniugii, sed in consortium conmunis habitaculi.

C. XLIII. Dominus non conmendasset matrem discipulo, si eam Ioseph cognouisset. Idem in eodem omelia V. [ad idem c. 1. Matth.] Si enim cognouisset eam, et loco uxoris habuisset, quomodo illam Dominus quasi absque solatio, et nichil penitus habentem discipulo conmendaret, iubens illi, ut reciperet eam in suam?

C. XLIV. Maria uxor Ioseph appellatur, quia sic ab eo putabatur futura. Item Origenes in eodem. [hom. I. Euang.] "Inuenta est habens in utero." A B. Ioseph, qui, licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabat, uxoris omnia nouerat. Et infra: . 1. Si tibi uxor nominatur, si in desponsatione tibi esse dicitur, non tamen tibi uxor est, sed Dei unigeniti mater est eterna. Et infra: . 2. Coniugem dico propterea, ut diabolo uirginitatem eius occultem, ut legis instituta non destruam. In sequentibus demonstrabo, quod nec ista tua coniux secundum consuetudinem coniugii habeatur, nec iste, qui generatur, tuus filius esse credatur.

C. XLV. Ad nuptias Mariae Ioseph non peruenit. Item Gregorius in expositione Euangelio, cum esset sero die illa. [hom. XXVI.] Sic quippe discipulum post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante natiuitatem suam habere Mariam sponsum uoluit, qui tamen ad eius nuptias non peruenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans testis uerae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae uirginitatis. Gratian. Ex his omnibus apparet, sponsas coniuges appellari spe futurorum, non re presentium. Quomodo ergo coniuges a prima fide desponsationis appellantur, si ista, que sponsa asseritur, coniux esse negatur? Sed a prima fide desponsationis coniunx dicitur appellari, non quod in ipsa desponsatione fiat coniunx, sed quia ex fide, quam ex desponsatione sibi inuicem debent, postea efficiuntur coniuges, sicut per fidem dicuntur remitti peccata, non quod ante baptisma per fidem remittantur, sed quia fides est causa, quare in baptismate a peccatis emundamur. . 1. Illud autem Iohannis Crisostomi: "Matrimonium non facit coitus, sed uoluntas;" item illud Ambrosii: "Non defloratio uirginitatis, sed pactio coniugalis matrimonium facit," ita intelligendum est: Coitus sine uoluntate contrahendi matrimonium, et defloratio uirginitatis sine pactione coniugali non facit matrimonium, sed precedens uoluntas contrahendi matrimonium, et coniugalis pactio facit, ut mulier in defloratione suae uirginitatis uel in coitu dicatur nubere uiro, uel nuptias celebrare. . 2. Item Siricius Papa discessionem sponsae a sponso uocat coniugalem separationem. Sed talis discessio dicitur uiolatio coniugii non iam existentis, sed futuri, ut ex ipsa desponsatione sperabatur. Sic et diabolus dicitur cecidisse a beatitudine, non solum quam tunc habebat, sed etiam ad quam habendam creatus erat. Sic qui merito suae uitae uel scientiae in sacerdotem uel in episcopum eligitur, si interim electionem suam cassari meruerit, dicitur amittere sacerdotalem uel episcopalem unctionem, non quam iam acceperat, sed ad quam accipiendam electus erat. Non ergo illa auctoritate sponsa coniux potest probari. . 3. Sed concedatur, quod sponsa non sit coniux, tamen queritur, utrum liceat ei renunciare priori condicioni? Hoc autem prohibetur auctoritate Anchiritani Concilii, [c. 11.] in quo statutum ita legitur:

C. XLVI. Puellae desponsatae prioribus reddendae sunt, si eis raptae fuerint. Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit.

C. XLVII. Conmunione priuetur sponsa, nisi raptorem deserere, et ad sponsum suum redire uoluerit. Item Iohannes VIII. Rostano Archiepiscopo. Atto presentium lator, dum in nostro seruitio fideliter excubaret, quendam uirum feminam sibi desponsatam queritur rapuisse. Et ideo fraternitas tua nostra auctoritate suffulta suffraganeos suos episcopos presentialiter conuocet, sicque unanimi sentencia, si sponsam huic raptor non reddiderit, tam idem, quam rapta, si ad pristinum sponsum remeare noluerit omni conmunione priuentur. IV. Pars. Gratian. Sed aliud est priori condicioni renunciare, et de nuptiis cum alio agere; aliud est rapi, hoc est illicite constuprari. Unde Ysidorus Ethimologiarum libro V. c. 24. ait:

C. XLVIII. Quid sit raptus? Raptus est illicitus coitus, a corrumpendo dictus; unde qui rapto potitur stupro fruitur. Gratian. Hec autem non ab alio rapta, sed alii desponsata monstratur. Raptam uero talem dici prohibet Gelasius Papa, ita dicens:

C. XLIX. Ibi raptus admittitur, ubi puella abducitur, de cuius ante nuptiis nichil actum probatur. Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum fuerit, uideatur abducta. V. Pars. Gratian. Quod autem in fine capituli subiungitur: "etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit," ideo additum est, quia raptarum aliae se rapiendas exponunt, aliae uiolenter abducuntur. Quolibet ergo modo rapiantur, prioribus reddendae sunt. Hec autem, ut supra dictum est, non inter raptas, sed inter alias desponsatas connumeratur, et ideo non est huic auferenda, et priori reddenda. . 1. Secuntur aliae auctoritates, quibus ista prohibetur nubere secundo, et iubetur redire ad priora uota. Ait enim Siricius Papa Himerio, Episcopo Terraconensi: [epist. I. c. 4.]

C. L. Puellam alteri desponsatam alter accipere non ualeat. De coniugali uiolatione requisisti, si puellam alteri desponsatam alter in matrimonium possit accipere. Tale igitur conubium anathematizamus, et modis omnibus ne fiat prohibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos inponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione uioletur. Gratian. Sed auctoritate hac Siricii illa prohibetur ad secunda uota transire, que in propria domo est ducta, et cum sponso suo est uelata et benedicta. Talium discessione uiolatur benedictio, quam nupturae sacerdos inponit. Verum hanc necdum sponsus in suam duxerat, nec cum ea benedictionem acceperat. Nec ergo hac auctoritate huius copula prohibetur. . 1. Item illud Eusebii Papae: "Desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere," similiter de huiusmodi desponsata intelligitur, que uidelicet cum sponso est uelata et benedicta. . 2. Item obicitur illud Gregorii: "Que propter frigiditatem a uiro suo separata est, et alii nupta, si uir eius aliam cognouerit, illa est detrahenda secundo, et reddenda primo." Sed eodem modo soluitur, quia ista uidelicet cum illo benedictionem acceperat.

[PALEA C. LI. Si quis alicui mulieri consensus fidem fecerit, non licet illi aliam ducere. Augustinus de fide pactionis, et consensus. Duobus modis dicitur fides, pactionis et consensus. Si aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere. Si aliam duxerit, penitenciam debet agere de fide mentita: maneat tamen cum illa, quam duxit. Non enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit fidem consensus, non licet aliam ducere. Si autem duxerit, dimittet eam, et adherebit priori. "Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit fidem alicui, quod eam ducet, si permiserit ei rem secum habere, uel etiam pro consensu. Fides autem consensus est, quando, etiamsi non stringit manum, corde tamen et ore consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo se suscipiunt." ]

-----------------------------------------------------------------------

CAUSA XXVIII.
GRATIANUS.
Quidam infidelis in coniugio positus ad fidem conuersus est, uxor uero odio Christianae fidei ab eo discessit. Ille quamdam fidelem in uxorem accepit, qua mortua clericus efficitur. Tandem uitae et scientiae merito in episcopum eligitur. (Qu. I.) Hic primum queritur, an coniugium sit inter infideles? (Qu. II.) Secundo, an liceat huic aliam ducere priore uiuente? (Qu. III.) Tercio, an sit reputandus bigamus qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod inter infideles coniugium non sit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Paulus: "Omne, quod non est ex fide, peccatum est." Coniunctio autem infidelium non est ex fide, et ideo peccatum est. Non est ergo coniugium, quia nullum coniugium peccatum est. Item Augustinus: "Non est uera pudicitia hominis infidelis cum coniuge sua." Ubi autem uera pudicitia esse non potest, ibi nec uerum coniugium est. Item Ambrosius: "Iussit Hesdras dimitti uxores alienigenas, per quas ibant ad Deos alienos. Non est enim putandum matrimonium, quod extra Dei decretum est factum. Sed cum cognoscitur, est emendandum." Item Augustinus: "Non est ratum coniugium, quod sine Deo est. His omnibus auctoritatibus probatur, coniugium non esse inter infideles." . 1. Econtra inueniuntur aliae auctoritates, quibus probatur coniugium esse inter infideles. Quarum prima est illud euangelii, quod Christus ait: "Erunt quinque in una domo, duo in tres, et tres in duos diuidentur," Deinde, cum personas illas enumeraret, uxorem in uirum esse diuidendam dixit et e conuerso. Item: "Qui non odit patrem, aut matrem, aut sororem aut uxorem, propter me, non est me dignus;" uxorem infidelem, non fidelem dicit odio habendam. Item: "Omnis, qui reliquerit domum, aut patrem, aut matrem, aut sororem, uel uxorem, centuplum accipiet etc." Uxorem in hoc loco infidelem significat, que propter Christum dimittitur, dum potius ipsa, quam Christi fides deseritur. Item Apostolus: "Si quis frater uxorem habet infidelem, et hec consentit habitare cum illo, non dimittat illam, et si qua mulier habet uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. Sanctificatus est enim uir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per uirum fidelem." Item ad Titum: "Hortare adolescentulas, ut diligant uiros suos." Hoc tam de fidelibus quam de infidelibus intelligendum est. Infidelibus namque uiris fideles mulieres propensius propter Deum debent obsequi, ut sic uiros suos Christo lucrari ualeant. Sicut in passione B. Clementis de Theodora et Sisinnio legitur mirabiliter contigisse.

C. I. Bigami probantur qui ante baptismum habuerunt unam, et post baptismum alteram. Item Innocentius Papa Rufo et Eusebio, Episcopis Macedonibus. [epist. XXII. c. 2.] Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuerit uxor? eruntque appellandi naturales, quia non est matrimonium legitimum (ut uobis uidetur) nisi illud, quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Ac ne de his putetur esse locutus qui post baptismum uxores sortiuntur, hoc et a Iudeis interrogatum, et Iudeis esse responsum meminerint. Quero, et sollicitus quero, si una et eadem sit uxor eius, qui ante catecuminus postea fidelis fit, filiosque ex ea, cum esset catecuminus, susceperit, et postea alios filios, cum fidelis, utrum sint fratres appellandi, an non habeant postea defuncto patre cum ceteris hereditatis herciscundae consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritualis dicitur abstulisse? Quod cum ita iudicare atque sentire absurdum est, que ratio est hoc malum defendi, et uacua magis oppinione iactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari quod lex precipit, et Deus coniunxit?

C. II. In fidelis potestate sit post baptismum uxorem recipere, quam ante dimiserat. Item ex Decreto Euticiani Papae. II. Pars. Si quis gentilis gentilem uxorem dimiserit ante baptismum, post baptismum in potestate eius erit eam habere, uel non habere.

C. III. Fidelis infidelem discedentem sequi non cogitur. Idem. Simili modo, si unus ex coniugatis baptizatus est, et alter gentilis, et sequi non uult, sicut dicit Apostolus, infidelis si discedit, discedat.

C. IV. Sine culpa relinquitur uxor, que cum fideli habitare noluerit. Item Augustinus de fide et operibus. [c. 16.] Uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquitur, si cum uiro Christiano permanere noluerit. Non adtenditur, eo modo eam rectissime dimitti, si uiro suo dicat: Non ero uxor tua, nisi michi uel de latrocinio diuitias congreges, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam Christianus exerceas, aut si quid aliud uel facinorosum aut flagitiosum in uiro nouerat, quo delectata uel libidinem explebat, uel facilem uictum habebat uel etiam incedebat ornatior. Tunc enim ille, cui uxor hec dixit, si ueraciter egerit penitenciam ab operibus mortuis, quando ad baptismum accessit, habetque in fundamento fidem, que per dilectionem operatur, proculdubio plus tenebitur amore diuinae gratiae, quam carnis luxuria, et membrum, quod eum scandalizat, fortiter amputabit.

C. V. Licite dimittitur uxor, que uirum suum cogere querit ad malum. Idem in sermone Domini in monte, libro I. [c. 27. et 28.] Idolatria, quam secuntur infideles, et quelibet noxia superstitio fornicatio est. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti. Sed quia permisit, et non iussit, dedit Apostolo locum monendi, ut qui uoluerit non dimittat uxorem infidelem, quo sic fortassis possit fidelis fieri. Item: [c. 28.] . 1. Si infidelitas fornicatio est, et idolatria infidelitas, et auaritia idolatria, non est dubitandum, et auaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si auaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias non tantum que in stupris cum alienis uiris aut feminis conmittuntur, sed omnino quaslibet, que animam corpore male utentem a lege Dei aberrare faciunt, et perniciose turpiterque corrumpi, possit sine crimine et uir uxorem suam dimittere, et uxor uirum; quia exceptam facit Dominus causam fornicationis, quam fornicationem (sicut supra consideratum est) generalem et uniuersalem intelligere cogimur. Cum autem ait: "Excepta fornicationis causa" non, cuius ipsorum, uiri aut feminae. Non enim fornicantem tantum uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa utique fornicationis dimittit; uelut si aliquem cogat uxor sacrificare idolis. Qui talem dimittit causa fornicationis dimittit, non tantum illius, sed et suae; illius, quia fornicatur: suae, ne fornicetur.

C. VI. Que simulacrum facit, nec resipiscit, dimittatur a uiro. Idem de adulterinis coniugiis, libro II. Non solum mechatio est illius, que carnem suam coinquiat, sed etiam que simulacrum facit mechatur. Quod si in his factis perseuerat, et penitenciam non agit, recede ab illa, et noli uiuere cum illa. Sin autem, et tu particeps eius peccati eris.

C. VII. Amore cuiuslibet non est a fide recedendum. Item Ambrosius ad Hylarium. "Si infidelis" (dicit Apostolus) "discedit, discedat; non est seruituti subiectus frater aut soror in huiusmodi," id est: si infidelis noluerit esse cum coniuge fideli, hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subiectum putet seruituti, ut ipsam dimittat fidem, ne coniugem amittat infidelem. Hoc et de filiis atque parentibus, hoc et de fratribus atque sororibus intelligitur, propter Christum dimittendos esse, cum ponitur ista condicio, ut Christum dimittat, si eum secum habere desiderat. Hoc ergo et de domo et de agris, et de ceteris rebus, que iure pecuniario possidentur, intelligendum est.

C. VIII. Quod infideles sunt coniuges, et quod fideli licet dimittere infidelem. Item Augustinus ad Pollentium. [lib. I. de adulter. coniugiis, c. 13. et 14.] III. Pars. Iam nunc illud uideamus, quod ait Apostolus: "Ceteris autem ego dico, non Dominus, ad inparia scilicet, ubi non ambo Christiani fuerant, coniugia locuturus. Quod michi uisum est eum monendo dixisse. Quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite potest infidelem, ideo hoc fieri non Dominus, sed Apostolus prohibet. Quod enim Dominus prohibet fieri omnino non licet. Monet ergo Apostolus, quod possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles coniuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi autem uidetur, infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc uetat Apostolus, cum ego dicam licere, quia hoc non uetat Dominus; non tamen expedire, quia hoc ne fiat monet Apostolus, qui reddit etiam rationem, cur fieri non expediat, quamuis liceat. 'Quid enim scis' (inquit) 'mulier, si uirum saluum facies? aut unde scis uir, si uxorem saluam facies?' cum etiam superius dixisset: 'Sanctificatus est uir infidelis in muliere fideli, et mulier infidelis sanctificata est in fratre' (hoc est in Christiano)." Alioquin filii uestri, inmundi essent: nunc autem sancti sunt." Sic ad lucrandos coniuges et filios Christo etiam exemplis, que iam prouenerant, uidetur hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles coniuges dimitti a fidelibus, causa euidenter expressa est. Non enim propter uinculum cum talibus coniugale seruandum, sed ut querantur in Christo, recedi ab infidelibus coniugibus Apostolus uetat. Multa sunt autem facienda non iubente lege, sed libera karitate, et ea sunt in nostris offitiis gratiora, que, cum liceret nobis etiam non inpendere, tamen causa dilectionis inpendimus. Unde Dominus ipse prior, cum se tributum non debere monstrasset, soluit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad eternam salutem gerens morem consulebat. Iam uero Apostolus, quemadmodum ista conmendet, eius uerba testantur ubi dicit: "Cum sim liber ex omnibus, omnium ne seruum feci, ut plures lucrifacerem," cum paulo superius dixisset: "Numquid non habemus licentiam manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? An ego solus, et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat uineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non comedit?" Et paulo post: "Si alii," inquit, potestatis uestrae iure participant, nonne magis nos? sed non sumus usi hac potestate, sed omnia tolleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi.

C. IX. Ab infidelibus coniugibus licet alicui recedere, sed non expedit. Item. [ibidem, c. 18. et sequentibus.] Sic enim neque recedere ab uxoribus infidelibus uel maritis fideles uiri uel feminae non prohibentur a Domino. ut neque iubeantur. Nam si dimittere tales coniuges iuberentur, nullus locus esset consilio monentis Apostoli, ne hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus iubet seruus Domini prohibet. Item: Cum ergo cepisset gentibus euangelium predicari, iunctos gentiles gentilibus conperit coniugibus. Ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iusticia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec uera eius pudicitia cum coniuge quidem dici potest, quia omne, quod non est ex fide, peccatum est, quamuis ueram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, que non habet ueram. Ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti. . 1. Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere non prohibet, nec iubet Dominus: ideo, ut non discedat, Apostolus dicit, non Dominus, habens utique Spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cuius uir mortuus fuerit: "Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum," ne quis hoc consilium tamquam humanum, non diuinum, contempnendum putaret, adiecit: "Puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam." Proinde intelligendum est, etiam ipsa, que a Domino non iubentur, sed a sancto eius famulo utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit enim, ut quisquam catholicus dixerit, quod suadet Spiritus sanctus non Dominum suadere, cum et ipse Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen Apostolus: "De uirginibus autem preceptum Domini non habeo; consilium autem do," non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo sequatur, et dicat: "tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem." Secundum Deum ergo dat consilium fidele in eodem spiritu, de quo ait: "Puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam." . 2. Verumtamen aliud est Domini iubentis inperium aliud serui secundum misericordiam karitatis, que illi a Domino est inspirata atque donata, fidele consilium. Aliud enim ibi facere non licet, hic autem licet, ita sane, ut licitum ipsum partim quidem expediat, partim uero non expediat. Expedit tunc, quando non solum propter iusticiam, que coram Deo est permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc inpedimentum salutis infertur; uelut cum dat consilium non nubendi Apostolus uirginibus (unde preceptum Domini se non habere testatur), licet aliud facere, id est nubere, et minus continentiae bonum tenere in nuptiis, ipsumque licitum etiam expedit, quoniam in uetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excepit honestate nubendi, ut neminem inpediat ad salutem, quamuis magis expediret magisque honestum esset, si uirgo consilium, quo preceptum eam non conpellit, arriperet. Tunc autem non expedit id, quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert inpedimentum salutis, sicut est (unde iamdiu loquimur) discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus precepto legis, quia coram illo iniusta non est, sed prohibet Apostolus consilio karitatis, quia infidelibus affert inpedimentum salutis non solum, quia perniciosissime scandalizantur offensi, uerum etiam, quia, cum in alia coniugia ceciderint uiuentibus eis, a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficile resoluuntur. . 3. Ideo hic, ubi, quod licet, non expedit, non potest dici, si dimiserit infidelem, bene facit, si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: "Qui dat nuptum bene facit, et qui non dat nuptum melius facit;" quoniam illud non solum sed utrumque pariter licet (unde ad nichil horum precepto Domini quisque conpellitur), sed utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius. Unde ad id, quod amplius expedit, consilio Apostoli quicumque potest capere prouocatur. Hic autem, ubi de dimittendo uel non dimittendo infidelis cum fideli coniugio queritur, utrumque quidem pariter licitum est per iusticiam, que coram Domino est, et ideo nichil horum prohibet Dominus; sed utrumque non expedit propter infirmitatem hominum, et ideo id, quod non expedit, Apostolus prohibet, Domino dante sibi liberum prohibendi locum, quia neque id, quod monet Apostolus, prohibet Dominus, neque id, quod prohibet Apostolus, iubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra iussionem eius aliquid prohiberet. . 4. Proinde in his duabus causis, una de nubendo uel non nubendo, altera de infideli coniuge dimittenda uel non dimittenda, aliquid simile est in uerbis Apostoli, aliquid dissimile. Simile quidem est illud, quod et ibi dicit: "Preceptum Domini non habeo, consilium autem do," et hic dicit: "Ego dico, non Dominus." Quale est enim: "preceptum Domini non habeo," tale est: "non dicit Dominus," et quale est: "consilium do," tale est: "ego dico." Illud autem dissimile est, quia de nubendo uel non nubendo dici potest, hoc bene fieri potest, illud autem melius, quoniam utrumque expedit unum minus, aliud magis: at uero de coniuge infideli dimittendo uel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet, qui dimittit bene facit, et qui non dimittit melius facit: sed dici oportet, non dimittat, quia scilicet non expedit. Sic ergo possumus dicere, melius esse infidelem coniugem non dimittere, quamuis liceat et dimittere, quemadmodum recte dicimus melius esse quod licet et expedit, quam id, quod licet et non expedit. . 5. His de causis factum est, ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi uentum est ad questionem de coniugibus dimittendis uel non dimittendis, adhibuerim ab Apostolo, non preceptum Domini, ubi ait: "Ceteris autem ego dico, non Dominus," monens eos, qui habent coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. Quod utique ideo monendum, non iubendum fuit, quia non tanto pondere prohibentur homines facere licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibenda sunt illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa, que iubenda sunt, monere dignatur, hoc facit parcendo infirmitati, non preiudicando iussioni. Unde sic dixit: "Non ut confundam uos, hec scribo, sed ut filios karissimos moneo;" quid habet questionis, ubi ait: "Ego dico, non Dominus;" item, ubi ait: "Ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nichil proderit?" Numquid etiam hic dixit: Ecce ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, que iubet Dominus, non est indignum uel contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim quos karos habemus, ut faciant Domini precepta uel iussa. Cum uero dicit: "Ego dico, non Dominus," satis ostendit, Dominum non prohibere quod ipse prohibebat. Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum ea, que supra diximus multumque uersauimus, licitum erat per iusticiam; sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam beniuolentiam. . 6. Tu autem, cui placet ita non licere quod non uetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod uetat Dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uelit quod ait: "Ego dico, non Dominus," cum alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti, quia Dominus iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur, et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis: "Non accipies uxorem filio tuo de filiabus alienigenarum, ne traducat eum post Deos suos, ut pereat anima eius." Addidisti etiam uerba Apostoli, ubi ait: "Mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quod si mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat: tantum in Domino." Quod ita exposuisti, ut adiungeres: id est Christiano. Deinde secutus es, et addidisti: Hoc est ergo Domini preceptum tam in ueteri testamento quam in nouo, et hoc iubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non nisi eiusdem religionis et fidei maneant copulata coniugia: quare contra Domini iussum, contra doctrinam sanctam, contra preceptum ueteris et noui testamenti iubet Apostolus, ut diuersae fidei maneant coniugia copulata?

Quia Paulus, inquit, predicator gentium et apostolus, iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam iubet, ut si alter ex coniugibus credidisset, alterum non credentem, secum habitare tamen consentientem, non dimitteret. His uerbis tuis aliud hoc esse, aliud illud, satis euidenter ostendis. Illud enim de his coniugiis agitur, que non sunt primitus copulata ne nubat femina nisi suae religionis uiro, uel ne uir talem ducat uxorem; id enim (ut dicis) iubet Dominus, docet Apostolus, utrumque precipit testamentum. Hoc autem diuersum esse quis abnuat, ibi agitur non de coniungendis, sed de coniunctis? Ambo quippe unius eiusdemque infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed euangelium cum uenisset, alter sine altera, uel altera sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc (quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet), cur fidelem cum infideli coniuge permanere non licet nonne etiam Dominus, sicut Apostolus iubet? Nisi forte loco isto uacat illud quod tam fideliter Apostolus ait: "An uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus?" Et utique Dominus est Christus. . 7. Intelligisne quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius inmorabor? Attende, ut rem ipsam explanandam tamquam in conspectu declarandam planiore sermone ponamus. Ecce, coniuges duo unius infidelitatis ita fuerunt, quando iuncti sunt. Nulla de his questio est, que pertineat ad illam Domini iussionem, doctrinamque apostolicam, et preceptum testamenti ueteris et noui, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. Iam sunt coniuges, et ambo adhuc sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt ante, quam coniungerentur, qualesque coniuncti sunt. Venitque euangelii predicator, credidit eorum aut unus, aut una; sed ita, ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Iubet fideli Dominus, ut infidelem dimittat, an non iubet? Si dixeris, iubet, reclamat Apostolus: "Ego dico, non Dominus." Si dixeris, non iubet, causam requiro. Neque illam michi responsurus es, quam tuis litteris indidisti, quia Dominus uidelicet prohibet fideles infidelibus iungi. Hic enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur, non de coniungendis. Si ergo tuam causam non inuenisti, cur non uetet Dominus quod prohibet Apostolus: (cernis iam, ut estimo non esse ipsam, quam esse putaueras). IV. Pars. Gratian. Contra inuenitur in Concilio Tolletano IV.: [c. 62.]

C. X. Nisi ad fidem Iudeus accesserit, separetur ab uxore fideli. Iudei, qui Christianas mulieres in coniugio habent, admoneantur ab episcopo ciuitatis illius, ut, si cum eis permanere cupiunt, Christiani efficiantur. Quod si admoniti noluerint, separentur, quia non potest infidelis in eius permanere coniunctione, que iam in Christianam translata est fidem. Filii autem, qui ex talibus nati sunt, fidem atque condicionem matris sequantur. Similiter illi, qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus uiris, Christianam sequantur religionem, non Iudaicam supersticionem. Gratian. Verum hoc ideo statutum est, ne, dum fidelis salutem querit infidelis, pocius ipse cum eo infidelitatis perditionem inueniat. Unde in eodem Concilio [c. 59.] tam de filiis Iudeorum quam de ceteris ad fidem uenientibus statutum est, ut infidelium consortia euitent:

C. XI. A parentum separentur consortio fideles, ne eorum inuoluantur erroribus. Iudeorum filios uel filias, ne parentum ultra inuoluantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus, deputatos aut monasteriis, aut Christianis mulieribus ac uiris, Deum timentibus, ut sub eorum conuersatione cultum fidei discant, atque melius instituti tam in moribus quam in fide proficiant.

C. XII. Iudeis ad fidem uenientibus cum infidelibus nulla sit conmunio. Item. [in eodem, c. 61.] Sepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt; quanto magis eos, qui ad uicia proni sunt? Nulla igitur ultra conmunio sit Hebreis ad fidem Christianam translatis cum his, qui adhuc in ueteri ritu consistunt, ne forte eorum participatione subuertantur. Quicumque ergo amodo ex his, qui baptizati sunt, infidelium consortia non uitauerint, et hi Christianis donentur, et illi publicis cedibus deputentur.

C. XIII. Cum Iudeis nec manducandum, nec habitandum, nec ab eis medicamentum accipiendum est. Item ex VI. Sinodo. [c. 11.] Nullus eorum, qui in sacro sunt ordine, aut laicus azima eorum manducet, aut cum eis habitet aut aliquem eorum in infirmitatibus suis uocet, aut medicinam ab eis percipiat, aut cum eis in balneo lauet. Si uero quisquam hoc fecerit, si clericus est, deponatur, laicus uero excommunicetur.

C. XIV. Clerici siue laici Iudeorum conuiuia uitent, nec ad sua consortia eos recipiant. Item ex Concilio Agatensi. [c. 40.] Omnes deinceps clerici siue laici Iudeorum conuiuia uitent, nec eos quisquam ad conuiuium excipiat, quia, cum apud Christianos conmunibus cibis non utantur, indignum atque sacrilegum est eorum cibos a Christianis sumi, cum ea, que Apostolo permittente nos sumimus, ab illis iudicentur inmunda, ac sic inferiores Christiani incipient esse, quam Iudei, si nos que ab illis apponuntur utamur, illi uero a nobis oblata contempnant. V. Pars. Gratian. Ex his itaque euidenter colligitur, coniugium esse inter infideles. Illud uero Apostoli: "Quicquid non est ex fide, peccatum est," non ita intelligendum est, ut quicquid ab infidelibus fit peccatum esse credatur, sed omne, quod contra conscientiam fit, edificat ad gehennam. Unde Ambrosius: "Peccatum est, quod aliter fit quam probatum est." . 1. Item Augustinus super eundem locum: "Omne, quod aliter fit quam probatur, peccatum est; non tamen omne, quod fit cum fide, bonum est. Ignorantia enim, que est ex culpa, nocet." Hinc etiam Apostolus ait: "Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo, quod probat," id est qui non facit dampnabilem semetipsum aliter faciendo quam probet esse faciendum. Vel omne, quod non est ex fide, dicitur esse peccatum, quia quicquid non fit ea fide, ut ad eternam ualeat salutem, inutile reputatur apud Dominum. Unde Augustinus ait: "Omnis uita infidelium peccatum est, nec ualet bonum esse quod fit absque Deo. Ubi enim agnitio eternae et inconmutabilis ueritatis, falsa uirtus est etiam in optimis moribus." . 2. Item cum dicitur: "non est uera pudicitia hominis infidelis cum coniuge sua," negatur pudicitia esse uera quantum ad effectum, ad premium uidelicet eternae salutis. Sicut enim apud hereticos sacramenta negantur esse uera, non quantum ad formam, sed quantum ad uirtutem, sic et uirtutes negantur apud infideles esse uerae, non quin uerae sint in eis, iuxta illud Ieronimi: "Virtutibus Romani promeruerunt inperium," sed quia effectu carent eternae salutis. . 3. Item illud Ambrosii: "Non est inputandum matrimonium, quod extra Dei decretum factum est; sed cum cognoscitur, est emendandum," non ostendit coniugium non esse inter infideles. Nullo enim Domini precepto gentiles prohibentur coniungi gentilibus. Nec ergo eorum coniugium extra i. e. contra Dei decretum fit. Illa itaque auctoritate iubentur separari ab inuicem qui contra Dei uel ecclesiae decretum copulati sunt, utpote infideles cum fidelibus, consanguinei cum consanguineis, uel affines cum affinibus. Hii omnes, si sibi inuicem copulati fuerint, separandi sunt. Hinc etiam idem Ambrosius in libro de Patriarchis: [lib. I. de Abraham, c. 9.]

C. XV. Fideles infidelibus non sunt coniugio sociandi. Caue, Christiane, gentili aut Iudeo filiam tuam tradere, Caue, inquit, gentilem, aut Iudeam atque alienigenam, hoc est hereticam, et omnem alienam a fide tua uxorem accersas tibi. Prima coniugii fides gratia castitatis est. . 1. Si Christiana sit, non est satis, nisi ambo initiati sitis sacramento baptismatis. Simul ad orationem nocte uobis surgendum est, et coniunctis precibus obsecrandus Deus.

C. XVI. Cum hereticis catholici non misceant coniugia. Item ex Concilio Agatensi. [c. 67.] Non oportet cum omnibus hereticis miscere conubia, et uel filios uel filias dare, sed potius accipere, si tamen se profitentur Christianos esse futuros et catholicos.

C. XVII. Christiana conmunione careat qui Iudaicae prauitati coniugali uinculo se sociat. Item ex Concilio Aruernensi. Si quis Iudaicae prauitati coniugali societate iungitur, siue Christiana Iudeo, siue Iudea Christiano mulier carnali consortio misceatur, quicumque eorum tantum nefas admisisse cognoscitur, a Christiano cetu atque conuiuio, et a conmunione ecclesiae protinus segregetur. Gratian. Item illud Augustini: "Non est ratum coniugium, quod sine Deo est," non negat coniugium esse inter infideles. Coniugium enim aliud est legitimum et non ratum, aliud ratum et non legitimum, aliud legitimum et ratum. Legitimum coniugium est, quod legali institutione uel prouinciae moribus contrahitur. Hoc inter infideles ratum non est, quia non est firmum et inuiolabile coniugium eorum. Dato enim libello repudii licet eis discedere ab inuicem, et aliis copulari lege fori, non lege poli, quam non secuntur. Inter fideles uero ratum coniugium est, quia coniugia, semel inita inter eos, ulterius solui non possunt. Horum quedam sunt legitima, ueluti cum uxor a parentibus traditur, a sponso dotatur, et a sacerdote benedicitur. Hec talia coniugia legitima et rata appellantur. Illorum uero coniugia, qui contemptis omnibus illis solempnitatibus solo affectu aliquam sibi in coniugem copulant, huiuscemodi coniugium non legitimum, sed ratum tantummodo esse creditur.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Quod uero uxore uiuente alteram ducere non possit, testatur scriptura, dicens: "Alioquin si disceditis ab inuicem, et uolentes cohabitare dimittitis, et aliis uos copulaueritis adulteri eritis, et filii uestri, qui postea nascentur, erunt inmundi, id est spurii."

C. I. Non potest aliquis post baptismum alteram ducere uiuente ea, que ante baptismum sibi fuerit uirgo copulata. Item ex Concilio Meldensi. [c. 1.] Si quis habuerit uxorem uirginem ante baptismum, uiuente illa post baptismum alteram habere non potest. Crimina enim in baptismo soluuntur, non coniugia. Gregorius autem contra testatur, dicens:

C. II. Licet fideli uxorem aliam ducere, quam Christianae fidei odio infidelis dimittit. "Si infidelis discedit odio Christianae fidei, discedat. Non est enim frater aut soror subiectus seruituti in huiusmodi." Non est enim peccatum dimisso propter Deum, si alii se copulauerit. Contumelia quippe creatoris soluit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur. Infidelis autem discedens et in Deum peccat, et in matrimonium, nec est ei fides seruanda coniugii, qui propterea discessit, ne audiret Christum esse Deum Christianorum coniugiorum. Gratian. Hic distinguendum est, aliud esse dimittere uolentem cohabitare, atque aliud discedentem non sequi. Volentem enim cohabitare licet quidem dimittere, sed non ea uiuente aliam superducere; discedentem uero sequi non oportet, et ea uiuente aliam ducere licet. Verum hoc non nisi de his intelligendum est, qui in infidelitate sibi copulati sunt. Ceterum si ad fidem uterque conuersus est, uel si uterque fidelis matrimonio coniunctus est, et procedente tempore alter eorum a fide discesserit, et odio fidei coniugem dereliquerit, derelictus discedentem non comitabitur; non tamen illa uiuente alteram ducere poterit, quia ratum coniugium fuerat inter eos, quod nullo modo solui potest.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Utrum uero bigamus sit reputandus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, auctoritate Ieronimi patet. Ait enim super epistolam Pauli ad Timotheum:

C. I. Non est bigamus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram. Oportet episcopum esse unius uxoris uirum. Verum hoc post baptismum. Ceterum, si ante baptismum habuerit unam, et post baptismum habuerit alteram, non est reputandus bigamus, cui prorsus innouato per baptismum omnia uetera sunt dimissa. Augustinus uero contra testatur, et Innocentius. Ait enim Augustinus super epistolam Pauli ad Titum:

C. II. Non debet fieri episcopus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram. Acutius uero intelligunt, qui nec eum ordinandum censuerunt, qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram. In baptismate enim crimina abolentur, non federatio coniugii dissoluitur. Sicut illa, que catecumina uitiata est, inter Dei uirgines consecrari non potest, sic et qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, non nisi bigamus reputandus est. Amisit enim quiddam non ad uitae meritum, sed ad signaculi sacramentum. Gratian. Item Innocentius Rufo et Eusebio episcopis Macedoniae multis argumentis probat, talem bigamum reputari. Quia ergo iste, cuius causa in presenti agitur, ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, bigamus iudicatur, et, licet uitae merito et industria scientiae polleat, tamen in episcopum ordinari non potest.

---------------------------------------------------------------------------

CAUSA XXIX.
GRATIANUS.
Cuidam nobili mulieri nunciatum est, quod a filio cuiusdam nobilis petebatur in coniugem; prebuit illa assensum. Alius uero quidam ignobilis atque seruilis condicionis nomine illius se ipsum obtulit, atque eam in coniugem accepit. Ille, qui sibi prius placuerat, tandem uenit, eamque sibi in coniugem petit. Illa se delusam conqueritur, et ad prioris copulam aspirat. (Qu. I.) Hic primum queritur, an sit coniugium inter eos? (Qu. II.) Secundo, si prius putabat, hunc esse liberum, et postea deprehendit, illum esse seruum, an liceat ei statim ab illo discedere?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
Quod autem coniugium sit inter eos, probatur hoc modo. Coniugium siue matrimonium est uiri et mulieris coniunctio, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Item consensus utriusque matrimonium facit. Quia ergo isti coniuncti sunt, ut indiuiduam uitae consuetudinem conseruarent, quia uterque consensit in alterum, coniuges sunt appellandi. . 1. His ita respondetur: Consensus est duorum uel plurium sensus in idem. Qui autem errat non sentit, non ergo consentit, id est simul cum aliis sentit. Hec autem errauit; non ergo consensit: non itaque coniux est appellanda, quia non fuit ibi consensus utriusque, sine quo nullum matrimonium esse potest. Sicut enim qui ordinatur ab eo, quem putat esse episcopum, et adhuc est laicus, errat, nec uocatur ordinatus, immo adhuc ab episcopo est ordinandus: sic ista errans nulli est copulata coniugio, immo adhuc est copulanda. . 2. Ad hec, non omnis error consensum euacuat; qui enim accipit in uxorem, quam putat uirginem, uel qui accipit meretricem, quam putat esse castam, uterque errat, quia ille corruptam existimat esse uirginem, et iste meretricem reputat castam. Numquid ergo dicendi sunt non consensisse in eas? aut dabitur utrique facultas dimittendi utramque, et ducendi aliam? Verum est, quod non omnis error consensum excludit; sed error alius est personae, alius fortunae, alius condicionis, alius qualitatis. Error personae est, quando hic putatur esse Virgilius, et ipse est Plato. Error fortunae, quando putatur esse diues qui pauper est, uel e conuerso. Error condicionis, quando putatur esse liber qui seruus est. Error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatis coniugii consensum non excludit. Error uero personae et condicionis coniugii consensum non admittit. Si quis enim pacisceretur, se uenditurum agrum Marcello, et postea ueniret Paulus dicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cum Paulo conuenit iste de precio, aut dicendus est agrum sibi uendidisse? Item si quis promitteret, se uenditurum michi aurum, et pro auro offerret michi auricalcum, et ita me deciperet, numquid dicerer consensisse in auricalcum? Numquam uolui emere auricalcum, nec ergo aliquando in illud consensi, quia consensus non nisi uoluntatis est. Sicut ergo hic error materiae excludit consensum, sic et in coniugio error personae. Non enim consensit in hunc, sed in eum, quem hunc putabat esse. . 3. Sed obicitur: Iacob non consenserat in Liam, sed in Rachel septem quidem annis pro Rachel seruierat. Cum ergo eo ignorante Lia esset sibi subposita, non fuit coniugium inter eos, si error personae consensum excludit, quia, ut dictum est, non in eam consenserat, sed in Rachel. His ita respondetur: Consensus est alius precedens, alius subsequens. Precedit consensus, quando ante carnalem copulam in indiuiduam uitae consuetudinem uterque consentit; subsequitur, quando post concubinalem siue fornicarium coitum consentiunt in idem. Iacob ergo et Liam non fecit coniuges precedens consensus, sed subsequens; nec tamen ex primo concubitu fornicarii iudicantur, cum ille maritali affectu eam cognouerit, et illa uxorio affectu sibi debitum persoluerit, putans lege primogenitarum et paternis inperiis se sibi iure copulatam. . 4. Quod autem error personae nonnullos excuset, illa auctoritate probatur, qua soror uxoris utroque inscio, sorore uidelicet et marito, in lectulum eius iisse, et a uiro suae sororis cognita perhibetur, que cum sine spe coniugii perpetuo manere censeatur, ille tamen, qui cognouit eam per ignorantiam, excusatur. Aliter etiam hoc probatur. Diabolus nonnumquam se in angelum lucis transformat, nec est periculosus error, si tunc creditur esse bonus, cum se bonum simulat. Si ergo tunc ab aliquo simplici quereret, an suae beatitudinis uellet esse particeps, et ille responderet, se in eius consortium uelle transire, numquid dicendus esset consensisse in consortium diabolicae dampnationis, an non pocius in participationem eternae claritatis? Item, si quis hereticorum, nomine Augustini, uel Ambrosii, uel Ieronimi, alicui catholicorum se ipsum offerret, atque eum ad suae fidei imitationem prouocaret, si ille preberet assensum, in cuius fidei sentenciam diceretur consensisse non in hereticorum sectam, sed in integritatem catholicae fidei, quam ille hereticus se mentiebatur habere. Quia ergo hec persona decepta errore non in hunc, sed in eum, quem iste se mentiebatur esse, consensit, patet, quod eius coniux non fuerit. . 5. Error fortunae et qualitatis non excludit consensum, ueluti si quis consentiret in prelaturam alicuius ecclesiae, quam putaret esse diuitem, et illa esset minus copiosa, quamuis hic deciperetur errore fortunae, non tamen posset renunciare prelaturae acceptae. Similiter, que nubit pauperi, putans illum esse diuitem, non potest renunciare priori condicioni, quamuis errauerit. Error qualitatis similiter non excludit consensum; utpote si quis emerit agrum uel uineam, quam putaret esse uberrimam, quamuis iste erraret qualitate rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen uenditionem rescindere. Similiter, qui ducit meretricem in uxorem uel corruptam, quam putat esse castam uel uirginem, non potest eam dimittere, et aliam ducere.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Secunda questio de condicione proposita est, an liceat mulieri dimittere eum, quem putabat liberum, si postea inuenerit illum seruum? Quod uero mulieri non liceat a seruo discedere, multis rationibus uidetur posse probari. In Christo enim Iesu nec Iudeus, nec Grecus, nec seruus, neque liber: ergo nec in coniugio Christianorum. Eadem enim lege in fide Christi uterque regitur. Indifferenter enim ab Apostolo dicitur omnibus: "Qui uult nubere nubat in Domino." Et item: "Mulier nubat cui uult; tantum in Domino." Non precipitur, ut ingenua nubat ingenuo, ancilla seruo; sed quelibet nubat earum cui uult, dummodo in Domino.

C. I. Licet seruis matrimonia contrahere. Item Iulius Papa, c. 4. Omnibus nobis unus pater est in celis, et unusquisque, diues et pauper, liber et seruus, equaliter pro se et pro animabus eorum rationem reddituri sunt. Quapropter omnes, cuiuscumque condicionis sint, unam legem quantum ad Dominum habere non dubitamus. Si autem omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti non potest, sic nec seruus semel coniugio copulatus ulterius dimitti poterit.

C. II. Ancillam in matrimonio susceptam uiro dimittere non licet. Item Zacharias Papa. Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam si consensu amborum coniuncti sunt, excepta causa fornicationis; sed una lex deinceps erit per omnia et uiro et feminae.

C. III. Inter patronum et libertam constat esse coniugium legitimum. Item Iulius Papa. Si quis ancillam suam libertate donauerit, et in matrimonio sibi sociauerit, dubitabatur apud quosdam, utrum huiusmodi nuptiae legitimae esse uideantur, an non. Nos itaque, uetustam ambiguitatem decidentes talia conubia legitima esse censemus. Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae, nichil inpium et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare predictas nuptias inhibendas existimauerimus? II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Non negatur, ingenuam posse nubere seruo, sed dicitur, quod si nescitur esse seruilis condicionis, libere potest dimitti, cum seruitus eius fuerit deprehensa. Illud autem Apostoli et Iulii Papae intelligendum est de his, quorum condicio utrique nota est. Huius autem condicio mulieri incognita erat; non ergo premissis auctoritatibus cogitur manere cum eo, sed liberum illi esse ostenditur uel manere, uel discedere. Unde in Concilio apud Vermeriam, cui interfuit Rex Pipinus, statutum est c. 6.:

C. IV. De eo, qui ancillam ducit in uxorem, quam putat liberam esse. Si quis ingenuus homo ancillam uxorem alterius acceperit, et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina fuerit postea in seruitute detecta, si eam a seruitute redimere potest, faciat; si non potest, si uoluerit, aliam accipiat. Si autem ancillam eam scierat et collaudauerat, post ut legitimam habeat. Similiter et mulier ingenua de seruo alterius facere debet.

C. V. Non licet mulieri dimittere quem sciens seruum accepit in uirum. Item ex eodem c. 8. Si femina ingenua acceperit seruum, sciens quod seruus esset, habeat eum, quia omnes unum patrem habemus in celis. Una lex erit uiro et feminae.

C. VI. Seruitutis occasione dimitti non ualet que post controuersiam status se in libertatem asseuerauerit. Item Gregorius. [lib. VI. epist. 1. ad Fortunatum Episcopum] Cuius rei causa cum matre sua huc conpulsa anno preterito presentium uenerit latrix, fraternitas tua cautius nouit, quia scilicet maritus suus clericus uester quod de seruili fuerat condicione pulsata, a suo noscitur remouisse consortio, uosque hic positos asserunt promisisse, ut, si probare se liberam adiuuante Domino ualuisset, suo eam uos coniugio reformaretis. Fraternitas igitur uestra cognoscat, quod reuelante Deo libertatis auctore, approbata sit libera, nullaque in ea macula est seruilis inuenta. His ergo cognitis, sine mora aliqua suo eam uolumus marito restitui, nec ulterius idem uir eius argumenta sibi occasionis exquirat, quibus eam possit abicere. Nam si a uobis (quod non credimus) minime fuerit adinpletum, eamque recipere forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta uindicta corrigere. Gratian. Cum dicitur: "sciens illum seruum," datur intelligi, quod si nescierit, illum seruum esse, non cogitur cum eo manere. Quia hec ergo et personae et condicionis dolum passa est, non cogitur adherere ei, cuius fraude decepta est; si uero liberum acceperit, et ille, ut causam prestet dissidii, se alicuius seruum fecerit, nec uxorem dimittere, nec illa ob uinculum coniugii in seruitutem redigi poterit. Unde in Triburiensi Concilio:

C. VII. Occasione condicionis dolose mutatae uir non discedat ab ea, quam tempore libertatis accepit. Perlatum est ad sanctam sinodum, quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione diuortii cuiusdam seruum se fecerit, utrum necessario mulierem tenere debeat, et si tenuerit, utrum illa quoque secundum secularem legem seruituti subici debeat, quesitum est. Iudicatum est, uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem mulierem in seruitutem redigi, dum ille non ex consensu coniugis se seruum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat. Gratian. Queritur etiam, si seruus unius alterius ancillam acceperit, an sit coniugium inter eos? De his ita statutum est in Concilio Cabillonensi: [II. cap. 30.]

C. VIII. Legitima seruorum coniugia sua auctoritate domini non dirimant. Dictum est nobis, quod quidam legitima seruorum matrimonia potestatiua quadam presumptione dirimant, non adtendentes illud euangelii "Quod Deus coniunxit homo non separet." Unde nobis uisum est, ut coniugia seruorum non dirimantur, et si diuersos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes dominis seruiant suis. Et hoc in illis obseruandum est, ubi legalis coniunctio fuit, et per uoluntatem dominorum.

---------------------------------------------------------------------

CAUSA XXX.
GRATIANUS.
Populorum frequentia quidam inpeditus filium suum de baptismate suscepit, dum crederet se alienum suscipere; uxor eius, dum callide uellet suscipere proprium, suscepit alienum, quem uir adoptauit sibi in filium, et ex uxore sibi filia nascitur, quam filio suo adoptiuo, spirituali uxoris, dum uterque esset in cunabulis, tradidit. Post triennium uxor moritur, et conpater eius relictam conpatris uxoris suae uir clam sibi desponsauit; aliquantulum temporis effluxit, et alius publice duxit eam in uxorem. (Qu. I.) Queritur, an uxori suae debitum reddere ualeat qui proprium filium de sacro baptismate suscepit? (Qu. II.) Secundo, an sponsalia contrahantur inter infantes? (Qu. III.) Tertio, an spirituales uel adoptiui filii naturalibus copulari ualeant? (Qu. IV.) Quarto, an uxorem conpatris uxoris suae alicui ducere liceat? (Qu. V.) Quinto, an clandestina desponsatio manifestae preiudicet?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem proprium filium in spiritualem sibi transferens suae uxori debitum reddere non ualeat, ratione et auctoritate probatur. Nulla enim auctoritate permittitur, ut quis conmatri suae carnaliter copuletur. Hic autem uxorem suam sibi conmatrem effecit: non erga illi ulterius carnaliter copulari poterit. Hinc Deusdedit Sanctae Romanae Ecclesiae Episcopus, scribit Gordiano, Hispaniensis ecclesiae Episcopo, et fratri karissimo:

C. I. Separentur uiri ab uxoribus, que aliquo casu natos suos coram episcopis tenent. Peruenit ad nos diaconus, sanctitatis uestrae epistolam deferens, quod quidam uiri et mulieres, preterito sabbato pascali die, pro magno populorum incursu nescientes proprios filios suscepissent ex lauacro sancto. Cupis ergo scire, utrum pro tali ratione accidenti debeant uiri ac mulieres ad proprium usum redire, an non. Nos uero hac re mesti inquisiuimus priorum dicta. Inuenimus in archiuis apostolicae sedis, iam talia contigisse in ecclesiis Isauriae et Ephesiorum, simulque Iherosolimorum, aliarumque ecclesiarum. Episcopis etiam earum ciuitatum ab hac apostolica sede uolentibus scire, utrum uiri ac mulieres redirent ad proprium torum, beatae memoriae sancti Patres Iulius, Innocentius, et Celestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotum consensu in Apostolorum principis ecclesia prohibentes talia prescripserunt, et confirmauerunt, ut nullo modo se in coniugio reciperent mulieres ac uiri, quicumque aliqua ratione susceperunt natos, sed separarent se, ne suadente diabolo tale uicium inolescat. Scitis, quia quomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septem dona baptismi a primo ergo pabulo sacrati salis et ingressu ecclesiae usque ad confirmationem per crisma. Hoc est a primo usque ad septimum nullus Christianus suam conmatrem in coniugium suscipere debet. Et qui presumpserit tamdiu anathematis uinculo religetur, donec penitenciam digne egerit.

C. II. Ab uxore separetur qui filiastrum suum coram episcopo tenuit. Item ex Concilio apud Vermeriam c. 4. Si quis filiastrum uel filiastram suam ante episcopum tenuerit ad confirmationem, separetur ab uxore sua, et aliam numquam accipiat. Similiter et mulier. II. Pars. Gratian. Econtra uero scribit Nykolaus Salonitano Episcopo, dicens:

C. III. Non separetur a uiro que filiastrum suum de sacro fonte leuauit. Nosse desideras, utrum mulier, que uiri filium ex alia femina genitum de sacro fonte leuauerit, postmodum possit cum eodem uiro copulari. Quos ideo coniungi posse decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum consensu, nullius religionis obtentu debet coniux dimittere coniugem. Pertinet ad ingens uxoris exitium, que habens odio uirum, uel infirmitatem eius non considerans, quasi causa pietatis operatur inpietatem, maxime cum Apostolus precipiat: "Nolite," inquiens, "fraudare inuicem, nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas propter incontinentiam uestram." Ergo si non ex consensu utriusque coniugis factum esse probatur, non fraudentur inuicem, sed reuertantur in id ipsum, presertim cum dicat Apostolus: "Uxor sui corporis potestatem non habet, sed uir; sicut uir potestatem sui corporis non habet, sed mulier."

C. IV. Non separetur a uiro, sed penitenciam agat que filium suum coram episcopo fraudulenter tenuit. Item ex Concilio Cabillonensi: [II.,] c. 4. Dictum est nobis, quasdam feminas desidiose, quasdam uero fraudulenter, ut a uiris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus, ut, si qua mulier filium suum desidia aut fraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam suam aut propter fraudem, quamdiu uiuat penitenciam agat; a uiro tamen suo non separetur.

C. V. Separentur et graui pena plectantur qui filiolam suam uel spiritualem matrem ducunt in uxorem. Item ex Concilio Magontiensi c. 10., in claustro sancti Albani habito. De eo, quod interrogastis, si aliquis filiolam suam duxit uxorem, et de eo, qui concubuit cum conmatre spirituali, et de eo, qui filium suum baptizauit et cuius uxor eum de fonte suscepit, hac causa, ut discidium fieret coniugii, si postea in tali copulatione possint permanere: de talibus sic respondendum est. Si filiolam aut conmatrem suam aliquis in coniugio duxerit, separandos esse iudicamus, et graui penitencia plectendos Si autem coniuges legitimi, unus aut ambo, ex industria fecerint, ut filium suum de fonte susciperent, si innupti manere uoluerint, bonum est; sin autem, grauis penitencia insidiatori iniungatur, et simul maneant, et, si preuaricator coniugii superuixerit, acerrima penitencia multetur et sine spe coniugii maneat.

C. VI. Non separentur ab uxoribus qui filiastros suos coram episcopo tenent. Item Nykolaus Papa Rodulfo, Bituricensi Episcopo. De his, qui filiastros suos ad confirmationem coram episcopis tenent, id est qui filios uxoris suae de uiro priori, dum crismantur ab episcopis, super se sustinent, si inscientia, sicut asseris, fiat, licet sit peccatum, tamen non usque ad separationem coniugii puniendus est; lugeant tamen, et digna penitencia hoc diluentes Domino dicant: "Delicta ignorantiae nostrae ne memineris."

C. VII. Non separetur ab uxore qui causa necessitatis filium suum baptizauit. Item Iohannes Papa Anselmo, Lemosinae ecclesiae Episcopo. Ad limina beati Petri apostolorum principis hic presens homo, nomine Stephanus, orationis causa ueniens, nostro presulatui suggerendo innotuit, quod filium suum in extremo uitae positum, necdum baptismatis unda lotum, absentia scilicet sacerdotum, nimia cogente baptizauit eumque ipse propriis manibus retinendo suscepit, atque pro huius rei negocio noticiae tuae patefacto reuerentia tua, quasi rectitudinis zelo flagrans, prefatum hominem a sua coniuge iudicauit esse separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente scriptura, a Domino iunctam esse uiro uxorem, et: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Unde et Dominus in euangelio non dimittere posse uxorem suam, nisi causa fornicationis, apertissime iubet. Et nos, tantae auctoritatis precipua freti iussione, dicimus dimittendum esse, et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit. Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus iuxta canonicam auctoritatem, si necesse fuerit facere, libere conceditur. Unde si supradictus genitor filium suum corpore morientem aspiciens, ne animam perpetua morte pereuntem dimitteret, sacri unda baptismatis lauit, ut eum de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et in regnum Christi iam regnaturum sine dubitatione transmitteret, bene fecisse laudatur; et idcirco suae uxori sibi iam olim legitime sociatae inpune, quamdiu uixerit, iudicamus manere coniunctum, nec ob hoc contra prefatas auctoritates diuinas aliquatinus separari debere. III. Pars. Gratian. Filia dicitur spiritualis non solum eius, qui accipit, sed etiam eius, qui trinae mersionis uocabulo eam sacro baptismate tingit. Dicitur etiam spiritualis filia sacerdotis, que ei peccata sua confitetur. Harum omnium flagitiosa conmixtio est, et eadem pena plectenda est. Unde Simacus ait:

C. VIII. Par penitencia ei indicitur, qui spiritualem filiam, et penitencialem suam uiolare monstratur. Omnes, quos in penitencia suscipimus, ita nostri spirituales sunt filii, ut et ipsi, quos uel nobis suscipientibus, uel sub trinae mersionis uocabulo mergentibus, unda sacri baptismatis regenerauit. Siluester quoque docens ammonet unumquemque sacerdotem, ut nullus causa fornicationis ad suam penitencialem accedat, quia scriptum est: "Omnes, quos in penitencia accipimus, ita nostri filii sunt, ut baptismate suscepti." Quapropter si quis hoc scelus perpetrauerit, non solum dignitatis honorem amittat, uerum etiam usque ad exitum iugi penitenciae se subdat.

C. IX. De eodem. Item Celestinus. Si quis sacerdos cum filia spirituali fornicatus fuerit, sciat, se graue adulterium conmisisse. Idcirco femina si laica est, omnia derelinquat et res suas pauperibus tradat, et conuersa in monasterio Deo usque ad mortem seruiat. Sacerdos autem, qui malum exemplum dedit hominibus, ab omni offitio deponatur, et peregrinando quindecim annis peniteat, postea uero ad monasterium uadat, ibique cunctis diebus uitae suae Deo seruiat.

C. X. De eodem. Idem. Non debet episcopus aut presbiter conmisceri cum mulieribus, que ei sua fuerint confessae peccata. Si forte (quod absit) hoc contigerit, sic peniteat, quomodo de filia spirituali, episcopus quindecim annis, presbiter duodecim, et deponatur; si tamen in conscientia populi deuenerit. Gratian. His itaque auctoritatibus apparet, quod siue proprium, siue tantummodo uiri filium mulier de sacro fonte susceperit, non ideo a uiro suo est separanda. Quod et de uiro similiter oportet intellegi.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Sponsalia ante septennium contrahi non possunt. Solo enim consensu contrahuntur, qui interuenire non potest, nisi ab alterutra parte id intelligatur, quod inter eos agitur. Probantur ergo sponsalia non posse contrahi inter pueros, quorum etatis infirmitas consensum non admittit. Testatur hoc idem Nykolaus Papa dicens:

C. UN. Ante tempus consentiendi coniugium contrahi non potest. Ubi non est consensus utriusque, non est coniugium. Ergo qui pueris dant puellas in cunabulis, et e conuerso, nichil faciunt, nisi uterque puerorum post, quam uenerit ad tempus discretionis, consentiat, etiamsi pater et mater hoc fecerint et uoluerint.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem spirituales uel adoptiui filii naturalibus copulari non possint, Nykolaus Papa respondens ad consulta Bulgarorum [cap. 2.] testatur, ita dicens:

C. I. Qui de sacro fonte suscipitur filius eius est, a quo suscipitur. Ita diligere debet homo eum, qui se suscepit de sacro fonte, sicut patrem. Item: . 1. Est inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta conmunio, que dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri quodlibet legale coniugium, quod quidem nec inter eos, qui natura, et eos, qui adoptione filii sunt, uenerandae leges matrimonia contrahi permittunt. Item: . 2. Si inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio iungit, quanto potius a carnali oportet inter se contubernio cessare quos per celeste sacramentum regeneratio Spiritus sancti uincit? Longe ergo inquit congruentius filius patris mei uel frater meus appellatur is, quem diuina gratia potius, quam humana uoluntas, ut filius eius uel frater meus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis conmixtione secernimus.

C. II. Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest. Item Zacharias Episcopus, seruus seruorum Dei, reuerentissimo Theodoro Episcopo ecclesiae Ticinensis. Pitacium quod nobis tua ueneranda fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari uoluisti, si liceat filio, cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit, susceptam, id est spiritualem eius patris filiam (quod dici crudele est), in matrimonio suscipere, quod apud te enormiter asseruisti contigisse. . 1. Sed bene tua sancta fraternitas conpertum habet, quod Dominus precepit Moysi, dicens: "Turpitudinem patris tui, uel matris, uel sororis non reuelabis; turpitudo enim tua est." Cum ergo a propria consanguinitate iubemur abstinere, multo magis a spirituali patris nostri filia omni excusatione aut argumento seposito sub nimia districtione nos cauere conuenit, ne in iram diuinae examinationis incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit frena luxuriae. Unde etiam omnes cauendi sunt a tali sceleris conmixtione, ne in perpetuum pereant; sed hunc, qui huius perniciosae temeritatis, animae suae salutem despiciens, inpio se miscuit matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat separare, et penitenciae dignae submittere, quatinus ab eterna erutam dampnatione animam eius lucreris.

C. III. Filio suo, quam de sacro fonte susceperit nullus tradere audeat. Item Zacharias et Deusdedit. Non oportet filiam, quam de sacro fonte susceperit, aliquando filio suo in matrimonium tradere, quia in diuina sentencia germani esse inueniuntur. Si quis tali facinore conmixtus minime restrinxerit frena luxuriae, ab ecclesia catholica abhominabitur. Sed si conuersus fuerit, post separationem septem annis penitenciam gerat. Consciis simul cum auctore sit ista condicio, id est simul cum cooperatoribus et consentientibus peniteat. II. Pars. Gratian. Filii uero, siue ante conpaternitatem siue post nati fuerint, licite coniungi possunt. Unde Urbanus II. scribit Vitali Presbitero Brisciensi, dicens:

[C. IV.] "Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc uidetur nobis ex sentencia respondendum, ut et baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizauerit, et quod spiritualium parentum filii uel filiae, ante uel post conpaternitatem genitae, possunt legitime coniungi, preter illam personam, qua conpatres sunt effecti." Pascalis uero secundus, post compaternitatem genitos copulari prohibet, scribens Regino Episcopo:

C. V. Qui ex conpatre uel conmatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, coniungi non possunt. Post susceptum uero de fonte filium uel filiam spiritualem, qui ex conpatre uel conmatre nati fuerint, matrimonio coniungi non possunt, quia leges seculi non emancipatos adoptiuis prohibent copulari.

[PALEA. C. VI. Idem ex libro XXIII. Digestorum, titulo de ritu nuptiarum, perpenditur, in quo ita legitur: Per adoptionem quesita fraternitas eousque inpedit nuptias, donec manet adoptio, ideoque eam, quam pater meus adoptauit et emancipauit, potero uxorem ducere. Eque et si me emancipato illam in potestate retinuerit, poterimus iungi matrimonio. Itaque uolenti generum adoptare, suadetur, ut filiam emancipet. Similiter suadetur ei, qui uelit nurum adoptare, ut emancipet filium. ] III. Pars. Gratian. Si quis uero aliquo fortuito casu filiam suae conmatris uxorem acceperit, non cogitur eam dimittere. Unde in Triburiensi Concilio legitur: [c. 48.]

C. VII. Non cogitur quis dimittere filiam suae conmatris, quam duxit in coniugium. Illud etiam nec canonica institutione diffinimus, nec interdictione aliqua refutamus, sed propter eos, qui diuerse de eo sentiunt, hoc loco aliquid conmemoramus. Si quis suae spiritualis conmatris filiam fortuitu et ita contingente rerum casu in coniugium duxerit, consilio maturiori seruato habeat, atque honeste legitimo coniugio operam det.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Relictam uero conpatris uxoris suae nullus in coniugem ducere potest. Unde Nykolaus Papa scribit Constantiensi Episcopo Salomoni:

C. I. Duas conmatres alicui habere non licet. Sciscitatur a nobis sanctitas uestra, si aliquis homo duas conmatres habere ualeat unam post alteram. In quo meminisse debet scriptum esse: "Erunt duo in carne una." Itaque cum constet, quia uir et mulier una caro per conubium efficiuntur, restat nimirum uirum conpatrem constitui illi mulieri, cuius matrimonio assumpta uxor conmater esse uidebatur, et idcirco liquet, uirum illi feminae non posse iungi in copula, que conmater eius erat, cum qua idem fuerat una caro effectus.

C. II. Octo annis peniteat qui duabus conmatribus conmiscetur. Item ex Concilio Calcedonensi. Si pater et filius, aut duo fratres cum una muliere, aut si cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum duabus conmatribus aliquis concubuerit, secundum antiquam et humaniorem diffinitionem octo annis peniteat.

C. III. Nullus duabus conmatribus misceatur. Item Innocentius Exsuperio Tolosano Episcopo. Si quis unus ex coniugio filium aut filiam alterius de sacro fonte susceperit, aut ad crisma tenuerit, uel Christianitatis misterium dederit, ambo, et uxor et uir, conpatres existunt parentibus infantis, quia uir et mulier caro una effecti sunt. II. Pars. Gratian. Econtrario inuenitur in Concilio Triburiensi, c. 47.:

C. IV. Uxorem conpatris ducere potest, cuius ipsa conmater non fuerat. Qui spiritualem conpatrem habet, cuius filium de lauacro sacri fontis accepit, et eius uxor conmater non est, liceat ei defuncto conpatre suo eius uiduam ducere in uxorem, si nullam habet consanguinitatis propinquitatem. Quid enim? Numquid non possunt coniungi quos nulla propinquitas carnalis, uel nulla generatio secernit spiritualis?

C. V. De eodem. Item ex epistola Pascalis Papae II. ad Reginum Episcopum. Post uxoris obitum cum conmatre uxoris uiri superstitis coniugio copulari, nulla uidetur ratio uel auctoritas prohibere. Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus conparatur, neque per carnis unionem ad unionem spiritus pertransitur. III. Pars. Gratian. Notandum uero est, quod aliud est conmatrem alicuius cognoscere, atque aliud derelictam ab aliquo conmatrem alicuius fieri. Auctoritas illa Nykolai Papae et Calcedonensis sinodi illum prohibet conmatris suae uxoris matrimonio copulari, qui uxori suae debitum reddidit, postquam illius conmater extitit. Illa uero auctoritas Triburiensis concilii illos permittit matrimonio copulari, cuius uxor post, quam a uiro suo derelinquitur, illius conmater efficitur, nec post conpaternitatem a uiro suo cognoscitur. Queritur autem, an uxor cum marito in baptismate simul debeant suscipere puerum? De his ita scribit Urbanus II. Vitali, Presbytero Brixiensi:

C. VI. Uxor simul cum uiro filium alicuius in baptismate non suscipiat. Quod autem uxor cum marito in baptismate non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum. Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conseruetur inmunis, dignum esse decreuimus, ut utrique insimul ad hoc aspirare minime presumant. Quia uero piaculare flagicium conmisit qui duabus conmatribus uel duabus sororibus nupsit, magna iuxta modum culpae penitencia sibi debet iniungi. Gratian. Illud uero Triburiensis concilii: "Qui spiritualem habet conpatrem etc.," ante hanc prohibitionem dictum intelligitur, uel uxor conmater accipiatur non ex eodem filio cum uiro, sed ex alio.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem clandestina coniugia fieri non debeant, Euaristus Papa testatur, scribens Episcopis Affricae: [epist. I.]

C. I. Clandestina coniugia fieri non debent. Aliter legitimum non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere uidentur, et a quibus custoditur uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranimphis, ut consuetudo docet, custodita et sociata, a proximis congruo tempore petita legibus dotetur, ac solempniter accipiatur, et biduo uel triduo orationibus uacent, et castitatem custodiant. Item: . 1. Ita peracta legitima scitote esse conubia; aliter uero presumpta non coniugia, sed adulteria, uel contubernia, uel stupra, aut fornicationes potius, quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi uoluntas propria suffragauerit, et uota succurrerint legitima.

C. II. Nuptias occulte celebrari non licet. Item ex Decreto Hormisdae Papae, c. 6. Nullus fidelis, cuiuscumque condicionis sit, occulte nuptias faciat, sed benedictione accepta a sacerdote publice nubat in Domino.

C. III. Nuptiae publice celebrari debent. Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 3.] Nostrates, tam mares quam feminae, non ligaturam auream, uel argenteam, aut ex quolibet metallo conpositam, quando nuptialia federa contrahunt, in capitibus deferunt: sed post sponsalia, que futurarum sunt nuptiarum promissio, federa quoque consensu eorum, qui hec contrahunt, et eorum, in quorum potestate sunt, celebrantur; et post, quam arrhis sibi sponsam sponsus per digitum fidei annulo insignitam desponderit, dotemque utrique placitam sponsus ei cum scripto pactum hoc continente coram inuitatis ab utraque parte tradiderit (aut mox aut apto tempore, ne uidelicet ante tempus lege diffinitum tale quid facere presumant), ambo ad nuptialia federa perducuntur, et primum in ecclesia Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo per sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum benedictionem et uelamen celeste suscipiunt. Item: . 1. Hec sunt, preter alia, que ad memoriam non occurrunt, pacta coniugiorum solempnia. Peccatum autem esse, si hec cuncta in nuptiali federe non interueniant, non dicimus.

C. IV. In contrahendo coniugio ista sunt obseruanda. Item Leo Papa. Qualis debeat esse uxor, que habenda est secundum legem. Virgo casta, et desponsata in uirginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranimphis accipienda, et ita secundum legem et euangelium publicis nuptiis in coniugium liquide sumenda, et omnibus diebus uitae suae (nisi ex consensu, et causa uacandi Deo) numquam propter hominem separanda, et, si fornicata fuerit, dimittenda, sed illa uiuente altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et penitencia illius per scripturam recipienda.

C. V. Quomodo sponsus et sponsa ad benedictionem accedant. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 13.] Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus uel a paranimphis offerantur in ecclesia sacerdoti, qui, cum acceperint benedictionem, eadem nocte pro reuerentia benedictionis in uirginitate permaneant.

C. VI. Sine publicis nuptiis nullus ducat uxorem. Item ex Concilio Arelatensi, c. 6. Nullum sine dote fiat coniugium; iuxta possibilitatem fiat dos, nec sine publicis nuptiis quisquam nubere uel uxorem ducere presumat. Gratian. His omnibus auctoritatibus occultae nuptiae prohibentur, atque ideo, cum contra auctoritatem fiunt nuptiae, pro infectis haberi debent. II. Pars. . 1. Sed queritur, quid sibi uelint solempnitates illae uelaminis et annuli, que in coniugiis obseruantur? De his ita scribit Ysidorus in II. libro de offitiis, c. 16.:

C. VII. Quare feminae uelantur, dum maritantur. Feminae, dum maritantur, ideo uelantur, ut nouerint, se semper uiris suis subditas esse et humiles. . 1. Item, quod nubentes post benedictionem uitta inuicem, uno uinculo copulantur, uidelicet fit ideo, ne conpagem coniugalis unitatis disrumpant. . 2. At uero, quod eadem uitta candido purpureoque colore permiscetur, candor quippe est mundicia uitae, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentia et lex continendi ab utrisque ad tempus admoneatur, et posthec reddendum debitum non negetur. . 3. Item, quod in primis annulus a sponso sponsae datur fit nimirum uel propter mutuae dilectionis signum, uel propter id magis, ut eodem pignore corda eorum iungantur. Unde et quarto digito annulus inseritur, ideo quod in eo uena quedam, ut fertur, sanguinis ad cor usque perueniat.

C. VIII. Nuptiae dicuntur ab obnubendo, eo quod caput suum obnubere soleant. Ambrosius in libro de Patriarchis. III. Pars. Nec illud otiosum, quod cum Rebecca ueniret, uidit Ysaac deambulantem, et cum interrogasset quis esset, cognito, quod ipse esset, cui duceretur uxor, descendit et caput suum obnubere cepit, docens uerecundiam nuptiis preire debere. Inde enim et nuptiae dictae, quod pudoris gratia se puellae obnuberent. IV. Pars. Gratian. Sed obicitur premissis: Multa sunt, que prohibentur, que, si fiant, ex postfacto conualescunt. Prohibentur uouentes matrimonia contrahere, que tamen si contraxerint, inuiolata permanere oportet. Sic et clandestina coniugia contra leges quidem fiunt, tamen contracta dissolui non possunt, quia ex legitimo uoto subsequente corroborantur. Unde et Euaristus, cum dixisset: "aliter coniugia presumpta non sunt, sed adulteria;" addidit: "nisi uoluntas propria suffragauerit, et uota succurrerint legitima." Hinc etiam in Nouellis:

[C. IX.] "Si quis diuinis tactis scripturis iurauerit mulieri, legitimam se eam uxorem habiturum, uel si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quamuis nulla dos, nulla scriptura alia interposita sit." [Gratian.] His ita respondetur: Coniugia, que clam contrahuntur, non negantur esse coniugia, nec iubentur dissolui, si utriusque confessione probari poterunt: uerumtamen prohibentur, quia mutata alterius eorum uoluntate, alterius confessione fides iudici fieri non potest. Unde publice, cum alterius uota in alteram partem se transtulerint, pro priori coniugio, quod iudici incertum est, sentencia ferri non poterit. Incerta enim (ut Syxtus Papa scribit episcopis per Hispaniam constitutis) nemo pontificum iudicare presumat, et quamuis uera sint, non tamen credenda sunt nisi que certis indiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur. Hinc etiam Victor Papa scribit Theophilo episcopo: "Incerta, karrissime, nullatenus iudicemus, quousque ueniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamuis enim uera sint, non tamen credenda sunt nisi que manifestis indiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur."

C. X. Ante iustam probationem nullus iudicandus aut dampnandus est. Item Euaristus Papa [epist. II.] omnibus Episcopis. Nullum ante ueram iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus, teste Apostolo, qui ait: "Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Suo domino stat aut cadit?" Mala itaque audita nullum moueant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam umquam credat; sed ante audita diligenter inquirat, nec precipitando quicquam aliquis agat.

C. XI. Non sunt aliqua iudicanda prius, quam certis demonstrentur indiciis. Item Eleutherius Papa. [epistola ad Galliae prouincias] Iudicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi et respondendi obiciendique prebita patiencia ab eo, ut ibi ambarum actio partium illuminata sit pleniter, nec litigantibus prius uelit iudex sua sententia obuiare, nisi quando iam peractis omnibus nichil habeant in questione, quod proponant, et tamdiu actio uentiletur, quousque ad ueritatem rei perueniant. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat, quod annecti conueniat. Gratian. Ex premissis manifestissime colligitur quod pro incertis a certis recedendum non est, nec in re dubia certa danda est sentencia. Cum autem fides dubiae rei nisi testium approbatione uel legitima confessione iudici fieri non ualeat, testes autem auctoritate Calixti Papae de aliis causis uel negociis testimonium dicere non ualeant, nisi de his, que sub eorum presentia facta noscuntur: apparet clandestina coniugia ideo esse prohibita, quia, cum alter eorum coniugalem affectum se ad alterum habuisse negare uoluerit, legitimis probationibus conuinci non poterit, quibus deficientibus, iudicis sentencia rite absolutus, reatum adulterii uterque incurrit, dum utroque eorum uiuente aliis se copulauerint.

---------------------------------------------------------------------

CAUSA XXXI.
GRATIANUS.
Uxorem cuiusdam alius constuprauit; eo mortuo adulter adulteram sibi in uxorem accepit; filiam ex ea susceptam cuidam in coniugem se daturum iurauit; illa assensum non prebuit; deinde pater alii eam tradidit; a primo reposcitur. (Qu. I.) Queritur: an possit duci in coniugium que prius est polluta per adulterium? (Qu. II.) Secundo, an filia sit tradenda inuita alicui? (Qu. III.) Tertio, an post patris sponsionem illa possit nubere alii?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Adulterio polluta prohibetur duci in coniugium auctoritate Leonis Papae, qua dicitur:

C. I. Adulterio polluta non ducatur ab eodem in matrimonium. Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio. Sed Augustinus econtra testatur, scribens ad Valerium de nuptiis et concupiscentia: [lib. I. c. 10.]

C. II. Licet alicui ducere in matrimonium quam prius polluit per adulterium. Denique mortuo eo, cum quo fuit uerum conubium fieri potest coniugium, cum qua precessit adulterium. Item in libro de bono coniugali: [c. 14.] . 1. Posse sane fieri licitas nuptias ex personis licite coniunctis, honesto placito subsequente, manifestum est. Gratian. Hec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens, concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum. Prima auctoritas Augustini loquitur de repudiata, quam dum uiuente uiro suo aliquis ducit in coniugium, conmittit adulterium; cuius adulterii aliquam habet ueniam, dum eius copula creditur esse licita. . 1. Illud uero Leonis Papae de ea intelligendum est, que a uiro suo non erat repudiata, cuius uiuebat uir, reddens ei coniugale debitum. Unde in Concilio apud Altheum habito presente Conrado Rege statutum est c. 6.:

C. III. Nullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium. Illud uero communi decreto secundum canonum instituta diffinimus et preiudicamus, ut, si quis cum uxore alterius uiuente eo fornicatus fuerit, moriente marito sinodali iudicio aditus ei claudatur illicitus, nec ulterius ei coniungatur matrimonio, quam prius polluit adulterio. Nolumus enim, nec Christianae religioni conuenit, ut ullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium. Gratian. Hic subaudiendum est, nisi peracta post penitenciam et si nichil in morte uiri machinatus fuerit, uel si uiuente uiro fidem adulterae non dedit, sumpturum eam sibi in coniugem si uiro eius superuiueret. Unde in Concilio Triburiensi legitur.

C. IV. Post mortem uiri non potest adulteram in coniugium ducere qui uiro uiuente iuramentum sibi futurarum prebuit nuptiarum. Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quendam alterius uxorem stupro uiolasse, et insuper mechae uiuente uiro suo iuramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem, si superuixisset, duceret eam uxorem, quod et factum est. Tale igitur conubium prohibemus et anathematizamus.

C. V. Post peractam penitenciam uiduam in coniugem ducere poterit, quam uiuente uiro polluit adulterio. Item in eodem. Si quis uiuente marito coniugem illius adulterasse accusatur, et, eo in proximo defuncto, eandem sumpsisse dinoscitur, omnimodis penitenciae publicae subiciatur. De quo etiam post penitenciam prefata, si expedierit, seruabitur regula; nisi forte idem, aut mulier uirum, qui mortuus fuerat, occidisse notentur, aut propinquitas, uel alia quelibet actio criminalis inpediat. Quod si probatum fuerit, sine ulla spe coniugii cum penitencia perpetuo maneant.

[PALEA. C. VI. Item ex Concilio apud Vermerias. Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis consiliata sit, et ipse uir aliquem illorum se defendendo occiderit, si probare potest ille uir, eam ream esse consilii, potest (ut nobis uidetur) ipsam uxorem dimittere, et, si uoluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix penitenciae subiecta absque spe coniugii maneat. ]

C. VII. Post penitenciam reconcilietur ad conmunionem uidua, que mechum suum in uirum accepit. Item ex Concilio Elibertano. [c. 72.] Si qua fuerit uidua mechata, et postea eundem habuerit maritum, post quinquennii tempus acta legitima penitencia placuit eam ad conmunionem reconciliari. II. Pars. Gratian. Sed obicitur: Dauid cum Bersabee adulterium conmisit, et mortem Uriae machinatus est, et tamen Bersabee eandem postea duxit in uxorem. Sed in ueteri testamento multa permittebantur propter infirmitatem, que in euangelii perfectione eliminata sunt: sicut permittebatur quibuslibet dare libellum repudii, ne per odium funderetur sanguis innoxius. Quod postea Dominus in euangelio prohibuit, dicens uxorem a uiro non esse dimittendam, nisi causa fornicationis. Quedam permittebantur causa infirmitatis, et sacramenti futurorum: sicut Dominus permisit filiis Israel offerre animalia sibi in sacrificium, que in Egipto consueuerant inmolare demonibus, malens ea sibi offerri quam idolis, et ut essent illis sacramenta futurorum. Sic et Bersabee permissa est duci in uxorem, non magis causa suae infirmitatis, quam significatione futurorum. . 1. Sed est alia ratio, qua uxor defuncti huic nubere non possit. Generaliter enim prohibentur uiri et mulieres frequenter matrimonia contrahere. Unde in conubio nuptiarum secundarum presbiteri interesse non debent, sicut in Neocesariensi Concilio [c. 3. et 7.] legitur:

C. VIII. Fides et conuersatio penitenciam adbreuiet eorum, qui frequenter ducunt uxores. De his, qui frequenter uxores ducunt, et de his, qui sepius nubunt, tempus quidem his manifestum constitutum est, sed conuersatio et fides eorum tempus adbreuiat. . 1. Presbiterum uero secundarum nuptiarum conubio interesse non debere; maxime cum precipiatur secundis nuptiis penitenciam tribuere: quis erit presbiter, qui propter conuiuium illis consentiat nuptiis?

C. IX. Secundum ueritatis rationem fornicari conuincitur qui secundam ducit uxorem. Item Iohannes Crisostomus. [id est auctor operis imperfecti in Matth., hom. XXXII.] Hac ratione et Apostoli preceperunt secundas adire nuptias propter incontinentiam hominum. Nam secundam quidem accipere secundum preceptum Apostoli licitum est, secundum ueritatis rationem uere fornicatio est. Sed cum permittente Deo publice et licenter conmittitur, fit honesta fornicatio. Propterea bene dixit, quia Moyses hoc permisit, non precepit. Aliud est enim precipere, aliud permittere. Quod enim permittimus nolentes precipimus, quia malas hominum uoluntates ad plenum prohibere non possumus.

C. X. Ut uitetur periculum fornicationis, secunda matrimonia conceduntur. Item Ieronimus de uirginibus. Quomodo uirginibus fornicationis periculo concedit nuptias, et excusabile facit quod per se non appetitur, ita eodem fornicationis periculo concedit uiduis secunda matrimonia. Melius est enim, licet alterum et tertium, unum uirum nosse, quam plurimos, id est tollerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis. Siquidem et illa in euangelio Samaritana, sextum maritum habere se dicens, arguitur a Domino, quod non sit uir eius; ubi enim numerus maritorum est, ibi uir, qui proprie unus est, esse desistit. Una costa a principio in unam uxorem uersa est. "Et erunt," inquit, "duo in carne una," non tres, neque quatuor, alioquin non duo, sed plures. Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem in duas diuisit uxores; fratricidium et digamiam eadem cataclismi pena deleuit: de altero septies, de altero septuagies septies uindicatum est. Quantum distant in numero, tantum et in crimine. . 1. Quam sancta sit digamia, hinc ostenditur, quod digamus ad clerum eligi non potest, et idem Apostolus ad Timotheum: "Vidua," inquit, "eligatur non minus sexaginta annorum, que fuerit unius uiri uxor." Hic commune preceptum de his uiduis est, que ecclesiae pascuntur elemosinis, et idcirco etas prescribitur, ut illae tantum accipiant pauperum cibos, que iam laborare non possunt. Simulque considera, quod que duos habuit uiros, etiamsi anus est, et decrepita, et egens, ecclesiae stipes non meretur accipere; si autem panis illi tollitur elemosinae, quanto magis, qui descendit de celo, quem qui indigne comederit, reus erit uiolati corporis et sanguinis Domini? Quamquam hec testimonia, que supra posui, in quibus uiduis conceditur, ut, si uelint, denuo nubant, quidam interpretantur super his uiduis, quas amissis maritis sic inuenerat fides Christi. III. Pars. Gratian. Verum hoc eum ad exhortationem uidualis continentiae, non in condempnationem secundarum et deinceps nuptiarum dixisse, quam multorum auctoritatibus constat licitas esse, ut ex uerbis eiusdem datur intelligi. Ait enim ad Pamachium: [in Apologetico contra Iouinianum]

C. XI. Nec secundae, nec tertiae, nec deinceps nuptiae sunt condempnandae. Aperiant, queso, aures obtrectatores mei, et uideant, me concessisse secundas et tercias nuptias in Domino. Qui secundas et tercias nuptias non dampnaui, primum potui dampnare matrimonium? Idem: . 1. Non dampno digamos imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos. Idem: . 2. Ego nunc libera uoce proclamo, non dampnari in ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo et secundo marito nubere.

C. XII. Secunda coniugia, sicut et prima, licita esse probantur. Item Augustinus libro II. contra aduersarium legum et Prophetarum. [c. 11.] Deus masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate coniunxit, et secundas nuptias, que in nouo quoque testamento permittuntur, licitas esse monstrauit.

[C. XIII.] Idem super primam epistolam ad Chorinthios. "Quod si dormierit uir eius." Non dicit, primus uel secundus, uel quartus, nec nobis diffiniendum est quod non diffinit Apostolus. Unde nec ullas debeo dampnare nuptias, nec eis uerecundiam numerositatis auferre. Dominus autem septemuiram non dampnauit, nec dicit in resurrectione non posse esse, sed tantum: "Neque nubent, neque nubentur." Unde nec contra humanae uerecundiae sensum audeo dicere, ut quotiens uoluerint nubant, nec ex corde meo quotaslibet nuptias condempnare. Quod dicitur uniuirae, hoc omni uiduae: "Beatior erit, si sic permanserit."

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Quod autem aliqua non sit cogenda nubere alicui, Ambrosius testatur super primam epistolam ad Chorinthios: "Nubat uidua cui uult: tantum in Domino;" id est quem sibi aptum putauerit, illi nubat; quia inuitae nuptiae solent malos prouentus habere. "Tantum autem in Domino:" Id est, ut sine suspicione turpitudinis nubat, et uiro suae religionis nubat.

C. I. Iuramento patris non cogitur puella nubere, cui numquam assensum prebuit. Item Iudicium Urbani Pape. Si uerum esse constiterit, quod nobis legati Iordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro uiribus renitentem, non assentientibus, sed ualde dolentibus matre et parentela, Rainaldo Rodelli filio desponsauerit, quoniam canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum quod dicimus uideatur, ita sentenciam temperamus, ut, si princeps cum filiae, matris, et parentelae assensu id, quod ceptum est, perficere uoluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nichil fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quod inpediat, ab ipso Iordane sacramentum, quod ita constent hec, ut dicta sunt, accipiat, et nos canonum ac legum scita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii uiro, si uoluerit, predicta filia eius tantum in Domino nubat.

[PALEA. C. II. Econtra Hormisda Papa scribit Eusebio Episcopo. Tua sanctitas nos requisiuit, frater uenerande, de filio adulto, quem pater matrimonium contrahere uult, si sine uoluntate filii adulti facere potest. Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse. Potest autem de filio nondum adulto, uoluntas cuius nondum discerni potest, pater eum, cui uult, in matrimonium tradere, et post, quam filius peruenerit ad perfectam etatem, omnino obseruare et adinplere debet. Hoc ab omnibus orthodoxae fidei cultoribus sancitum a nobis tenendum mandamus. ]

C. III. Quorum unum futurum est corpus, unus debet esse et animus: atque ideo nulla inuita est copulanda alicui. Item Sanctio, Regi Aragonum. De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc equitate dictante decernimus, ut, si illa uirum illum, ut dicitur, omnino rennuit, et in eadem uoluntatis auctoritate persistit, ut uiro illi prorsus se deneget nupturam, nequaquam eam inuitam et renitentem eiusdem uiri cogas sociari coniugio. Quorum enim unum corpus est, unus debet esse et animus, ne forte, cum uirgo fuerit alicui inuita copulata contra Domini Apostolique preceptum aut reatum discidii, aut crimen fornicationis incurrat. Cuius uidelicet peccati malum in eum redundare constat, qui eam coniunxit inuitam. Quod pari tenore de uiro est sentiendum.

C. IV. Non licet deserere uiro quam premissis dotibus in publica attestatione duxit uxorem. Item Nykolaus Radualdo Portuensi, et Iohanni Ficolensi Episcopis. Lotharius rex (in conmonitorio profitetur, Gualdradam se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse Huberti. Ubi primum diligenti inuestigatione inquirite, et si eundem gloriosum regem predictam Gualdradam premissis dotibus, coram testibus, secundum legem, et ritum, quo nuptiae celebrari solent, per omnia inueneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Gualdrada in matrimonium ipsius admissa est, restat, ut perscrutemini, cur illa repudiata sit, uel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus rex metu Thebergam se admisisse dicit, metu unius hominis non debuit tantus rex contra diuinum preceptum in inmane precipitium mergi. In hoc certe magis reprehensibilem se ostendit, in quo amorem Dei amori mundi postposuit, cum nec etiam occisores corporis sint timendi, contra iusticiam hominem inpellentes. Nichil itaque precipimus aliud uobis, manifestatione sua eodem rege conuicto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra uice freti causam illius diffiniatis. Si uero minime probatum fuerit Gualdradam uxorem fuisse legitimam, neque nuptiis more celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis, filio nostro Lothario extitisse coniunctam, suggerite illi, ut non moleste ferat legitimam sibi (si ipsa innocens apparuerit) reconciliari uxorem. . 1. Preterea uos scire uolo, quia prefata Theberga apostolicam sedem bis et ter appellauit, et se a prefato glorioso rege questa est iniuste fuisse deiectam, et ui coactam falsum contra se conposuisse piaculum. Nam eo tempore appellationis suae libellum ad apostolicam sedem misit, in quo non quidem adhuc confessam, sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi sese innotuit, insuper subiungens: "Quod si amplius conpulsa fuero, scitote, non ueritate, sed timore mortis et euadendi studio (quia aliter non possum) quod uoluerint dicam". Unde uobis precipimus, ut cum eadem Theberga ad condictam sinodum, sicut statuimus, aduenerit, causam eius diligenti examinatione tractetis, et, si ei obicitur, quod illa se crimen aliquod admisisse confessa fuisset, et econtra, illa uiolentiam se pertulisse proclamauerit, uel si inimicos iudices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renouetis iudicium secundum equitatis normam, ut iniusticiae mole non obprimatur. Gratian. His auctoritatibus euidenter ostenditur, quod nisi libera uoluntate nulla est copulanda alicui.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem post parentum sponsionem aliis nubere non ualeant, auctoritate Elibertani Concilii [c. 54.] monstratur, qua dicitur:

C. UN. De parentibus, qui fidem frangunt sponsaliorum. Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii tempore a conmunione abstineant. Si uero idem sponsus uel sponsa in illo graui crimine non fuerint deprehensi, excusati erunt parentes. Si uero in eodem fuerint uicio, et polluerint se consentiendo, superior sentencia seruetur. Gratian. Ecce, quod non licet parentibus sponsalia filiorum suorum frangere. Verum hoc de illis intelligendum est, que illorum consensu contrahuntur.

----------------------------------------------------------------------

CAUSA XXXII.
GRATIANUS.
Quidam, cum non haberet uxorem, quandam meretricem sibi coniugio copulauit, que erat sterilis, neptis ingenui, filia originarii; quam cum pater uellet alii tradere, auus huic eam copulauit, causa solius incontinentiae. Deinde hic, penitencia ductus, ex ancilla propria filios sibi querere cepit. Postea de adulterio conuictus et punitus quendam rogauit, ut ui uxorem suam opprimeret, ut sic eam dimittere posset, quo facto quandam infidelem sibi copulauit, ea tamen condicione, ut ad Christianam religionem transiret. (Qu. I.) Hic primum queritur, an licite meretrix ducatur in uxorem? (Qu. II.) Secundo, an ea, que causa incontinenciae ducitur, sit coniux appellanda? (Qu. III.) Tercio, cuius arbitrium aliqua sequatur, an liberi aui, an originarii patris? (Qu. IV.) Quarto, si uiuente uxore liceat alicui ex ancilla filios querere? (Qu. V.) Quinto, si ea, que uim patitur, pudicitiam amittere conprobetur? (Qu. VI.) Sexto, si adulter adulteram possit dimittere? (Qu. VII.) Septimo, si uiuente dimissa aliam possit accipere? (Qu. VIII.) Octauo, si infidelem sub premissa condicione licet alicui fidelium in coniugem ducere?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem meretrix in coniugem duci non debeat, multis auctoritatibus et rationibus probatur. Illa enim, que adulterii rea conuincitur, nisi post peractam penitenciam in coniugii consortio retineri non debet. Unde Iohannes Crisostomus [id est auctor operis imperfecti hom. XXXII.] ait super Mattheum c. 9:

C. I. Patronus turpitudinis est qui uxorem suam adulteram dimittere noluerit. Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, sic fatuus est et iniustus qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis est, qui celat crimen uxoris.

C. II. Causa fornicationis uir dimittat uxorem, non tamen alteram ducat. Item Ieronimus. [in comm. ad c. 19. Matth.] Ait Dominus in euangelio: "Quicumque dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur, et qui dimissam duxerit, mechatur." Sola fornicatio est, que uxoris uincit affectum; imo, cum illa unam carnem in aliam diuiserit, et se fornicatione a marito separauerit, non debet teneri, ne uirum quoque sub maledicto faciat, dicente scriptura: "Qui tenet adulteram stultus et inpius est." Ubicumque est igitur fornicatio uel fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur. Et quia poterat accidere, ut aliquis calumpniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptialem ueteri copulae crimen inpingeret, sic priorem dimittere iubetur uxorem, ut prima uiuente secundam non habeat.

C. III. Sola uiri fornicatio uxorem maculat. Idem in epistola Pauli ad Corinthios. [1. c. 6. in glossa ordinaria] In coniugio quis positus quecumque peccata fecerit, non propriam infuscant coniugem; sed fornicatio etiam uxorem coinquinat, ut iam non sit uiro suo licita, sed adultera.

C. IV. Qui uxorem suam dimittere noluerit adulteram, duobus annis peniteat, si ei debitum reddiderit. Item Iohannes Crisostomus. Si quis uxorem suam inuenerit adulteram, et postea deinceps placuerit habere eam in matrimonio, duobus annis peniteat ideo, quia cum adultera mixtus sit, que adhuc crimine suo non est purgata, aut abstineat se a matrimonio eius, donec expleatur satisfactio criminis penitenciae suae, ideo, quia post satisfactionem penitenciae non meretur uocari adultera. Similiter, si uxor inuenerit uirum suum adulterum, non ad inparia iudicatur. II. Pars. Gratian. Subauditur, nisi ab adulterio mulier uoluerit recedere, quo casu uxorem suam uir recipere potest, nullum periculum ei illaturus. Unde Pelagius Papa Melleo Subdiacono:

C. V. Post penitenciam adulterii uxorem suam uir recipere potest. De Benedicto quoque, quem uxorem alienam facinoroso spiritu indicasti sustulisse, et in suum hactenus presumere detinere consortium, si hoc rerum ueritas habet, iubemus experientiae tuae, ut eum cum ipsa quoque adultera districte non differas mactare, et caluatos ab inuicem separare, et illum quidem ad Lucium defensorem in Apuliae prouinciae patrimonium sine dilatione migrare; illam uero, siquidem maritus suus sine aliquo dolo recipere forte uoluerit, tua ordinatione sub cautela recipiat, nullum ei dumtaxat de cetero simile conmittenti periculum illaturus. Si uero omnino eam recipere noluerit, in alium quendam locum, in quo ei non liceat male uiuere, prouida eam dispensatione constitue.

C. VI. Qui adulterae reddit debitum tribus annis peniteat. Item ex Penitenciali Theodori. Si quis uxorem suam scit adulteram, et non uult dimittere eam, sed in matrimonio habere, tres annos peniteat, et quamdiu illa penitet, abstineat se ab illa.

C. VII. Adulterio purgato per penitenciam potest fieri reconciliatio coniugii. Item Augustinus ad Polentium [de adulterinis coniugiis] libro II. [c. 6.] Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus uel baptismate ablutos, uel penitencia esse sanatos? Hec crimina in ueteri lege Dei nullis sacrificiis mundabantur, que in lege noui testamenti sine mundatione mundantur, et ideo tunc omnino prohibitum est ab alio contaminatam accipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam noui testamenti prefigurator sine cunctatione receperit. Nunc autem, posteaquam Christus ait adulterae: "Nec ego te condempnabo; uade, deinceps noli peccare:" quis non intelligat maritum debere ignoscere quod uidet ignouisse Dominum amborum? nec iam se debere adulteram dicere, cuius penitentis crimen deletum est a Deo?

C. VIII. De eodem. Idem de adulterinis coniugiis. Non erit turpis neque difficilis etiam post patrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claues regni celorum non dubitatur fieri remissio peccatorum; non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut post Christi consortium adultera non uocetur.

C. IX. Cum fornicationis uicium excluditur, castitatis uirtus asciscitur. Item Ambrosius. [l. II. de Cain et Abel, c. 4.] Cum renunciatur inprobitati, statim asciscitur uirtus. Egressus enim maliciae uirtutis operatur ingressum, eodemque studio, quo crimen excluditur, innocentia copulatur.

C. X. Non habetur fallax apud Deum qui penitendo ad ueritatem reuertitur. Item Gregorius. [hom. XXIX. Euangel.] Apud misericordem namque iudicem nec ille fallax habebitur, qui ad ueritatem reuertitur, etiam postquam mentitur, quia omnipotens Deus, dum libenter nostram penitenciam suscipit, ipse suo iudicio hoc, quod errauimus, abscondit. Gratian. Quod si in adulterio perseuerare elegerit, patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere uoluerit. Unde in VIII. libro Codicis titulo de adulterio et stupro Inp. Seuerus et Antoninus: "Crimen lenocinii contrahunt qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio detinuerunt, non qui suspectam habuerunt adulteram." . 1. Hoc in mulieribus non obtinet. Non enim eis permittitur maritos suos adulterii reos facere. Unde in libro, et titulo eodem, idem Imp.: "publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamuis de matrimonio uiolato queri uelint, lex Iulia declarat, que cum masculis iure mariti accusandi facultatem detulisset, non idem feminis priuilegium detulit." . 2. Si ergo, ut ex his auctoritatibus colligitur, adulteram retinere nulli permittitur, multo minus in coniugium duci licebit cuius pudicitiae nulla spes habetur. Debet enim inter coniuges fides seruari et sacramentum, que cum defuerint, non coniuges, sed adulteri appellantur. Unde Augustinus scribit contra Iulianum libro I:

C. XI. Veritas nuptiarum non consistit in conmixtione maris et feminae. Non in sola, ut deliras, conmixtione maris et feminae nuptiarum ueritas est, quamuis sine illa nuptiae filios procreare non possint. Sed alia sunt proprie ad nuptias pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae decernuntur, sicuti est tori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi, et (que maxima differentia est) bonus usus mali, hoc est bonus usus concupiscentiae carnis, quo bono adulteri male utuntur. Gratian. Hec sunt bona, quibus conmendantur, et ab illicito usu discernuntur. III. Pars. Contra uero Ambrosius inprobare nuptias uidetur, dicens:

C. XII. Primae ac secundae nuptiae hac auctoritate inprobari uidentur. Nuptiae terram replent, uirginitas paradisum. Sed et hoc intuendum est dumtaxat iuxta hebraicam ueritatem, quod scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto, et sexto die expletis operibus singulorum dierum dixit: "Et uidit Deus, quia bonum est;" in secundo die hoc omnino subtraxit, nobis intelligentiam derelinquens non esse bonum dupplicem numerum, qui ab unione diuidat, et prefiguret federa nuptiarum. Unde et in arca Noe omnia animalia, quecumque bina ingrediuntur, inmunda sunt. Inpar numerus mundus est, quamquam in duplici numero intelligatur et aliud sacramentum, quod nec in bestiis quidem, et inmundis auibus digamia conprobata sit: bina enim et bina ingrediuntur inmunda, et septena, que munda sunt; ut haberet Noe post diluuium, quod inpari numero statim Deo posset offerre. Gratian. Verum hoc ad exhortationem, non ad necessitatem obseruandae uirginitatis refertur. Unde idem Ambrosius ait: [in libro exhortationis ad uirgines]

C. XIII. Virginitas ex consilio suadetur, non ex inperio precipitur. Integritas corporis expetenda a nobis est, quam ego pro consilio suadeo, non pro inperio precipio. Sola est enim uirginitas, que suaderi potest, inperari non potest: res magis est uoti, quam precepti. IV. Pars. Gratian. Cum ergo in meretrice, ut diximus, nulla sit spes fidei, nulla sit certitudo pudicitiae, patet, quod non est in coniugium ducenda. . 1. Sed obicitur: Raab Hierichontina, quamuis esset meretrix, tamen principi de tribu Iuda coniugio copulata est, de qua etiam Christus postea nasci dignatus est. Osee quoque, duodecim Prophetarum primus, ex precepto Domini choro hordei meretricem emit, quam sibi in coniugio sociauit. Sed aliud est meretricem ducere, uel adulteram retinere, quam tua consuetudine, castitate et pudicitia exornes: atque aliud aliquam habere earum, quam nullo pacto a luxu carnis suae reuocare ualeas. Hoc enim penitus prohibetur: illud laudabiliter factum legitur. Unde Ieronimus super Osee libro I.:[ad c. 1.]

C. XIV. Non est peccatum meretricem ducere in uxorem. Non est culpandus Osee propheta si meretricem, quam duxit, ad pudicitiam conuertit: sed potius laudandus, quod ex mala bonam fecit. Non enim qui bonus permanet polluitur, si societur malo: sed qui malus est in bonum uertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus, non Prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam, quam antea non habebat.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem non sit uxor que sola causa incontinentiae ducitur, hinc uidetur posse probari, quia coniugium propagationis, non explendae libidinis causa a Deo institutum est. Hec namque fuit benedictio coniugii: "Crescite et multiplicamini." Unde Ambrosius super Lucam: [l. I. ad c. 1.]

C. I. Partus feminarum est eis sola causa nubendi. Pudor est feminis nuptiarum premia non habere, quibus hec sola nubendi causa est. Idem: [lib. 2. in princ.] . 1. Cum coniugii premium et gratia nuptiarum partus sit feminarum, non mediocris causa est, ut uirginitas Mariae falleret principem mundi. Gratian. Qui ergo non procreandae causa sobolis, sed explendae libidinis sibi inuicem copulantur, non tam coniuges quam fornicarii uidentur. Hinc etiam Ieronimus: [ad c. 5. epistolae ad Ephesios]

C. II. Non coniuges, sed adulteri uocantur, qui non secundum precepta Christi iunguntur. Sicut non omnis congregatio hereticorum ecclesia Christi dici potest, nec caput eorum Christus; sic non omne matrimonium, quo non uiro suo secundum precepta Christi coniungitur, rite coniugium appellari potest, sed magis adulterium. II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Prima institutio coniugii in paradyso facta est, ut esset inmaculatus thorus, et honorabiles nuptiae, ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent. Secunda propter illicitum motum eliminandum extra paradysum facta est, ut infirmitas, prona in ruinam turpitudinis, honestate exciperetur coniugii. Unde Apostolus scribens ad Chorinthios ait: "Propter fornicationem unusquisque suam uxorem, et unaqueque uirum suum habeat." Ex hac itaque causa fit, ut coniugati se sibi inuicem debeant, nec se sibi negare possint. Unde Apostolus: "Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu, et ad tempus, ut expeditius uacetis orationi, et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas. Hoc autem dico propter incontinentiam uestram." Qui ergo propter incontinentiam in naturalem usum redire monentur, patet, quod non propter filiorum procreationem tantum misceri iubentur. . 1. Non tamen ideo nuptiae malae iudicantur. Quod enim preter intentionem generandi fit, non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum, quod est tripertitum; fides uidelicet, proles, et sacramentum. Unde Augustinus de bono coniugali: [c. 6.]

C. III. Inmoderatus usus coniugatorum non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum. Quicquid inter se coniugati inmodestum, inuerecundum, sordidum gerunt, uicium est hominum, non culpa nuptiarum. Iam in ipsa quoque inmoderata exactione debiti carnalis, quam eis non secundum inperium precepit, sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut etiam preter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui mores ad talem concubitum inpellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui conmiscendi fidem liberorum procreandorum causa (que prima est humani generis in ista mortalitate societas), uerum etiam infirmitatis inuicem excipiendae, ad illicitos concubitus euitandos, mutuam quodammodo seruitutem, ut, etsi alteri eorum continentia perpetua placeat, nisi ex alterius consensu non possit. III. Pars. Gratian. Non autem datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur. Unde Ieronimus super Mattheum:

C. IV. Non datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur. Conubia legitima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo, quo coniugales actus geruntur, presentia S. Spiritus dabitur, etsi propheta esse uideatur qui offitio generationis obsequitur. Sed et alia plura sunt, in quibus sufficit sibi sola uis humana, et neque res indiget, neque decet adesse presentiam S. Spiritus. Gratian. Sicut ergo talis concubitus non est fornicarius, sed propter bonum coniugii licitus: sic et coniunctio illa, de qua queritur, non est fornicaria, sed propter bonum coniugii licita. Item, sicut Augustinus ait in libro de bono coniugali: [c. 14.]

[C. V.] "Concubinae ad tempus adhibitae, nec etiamsi causa filiorum concumbant, iustum faciunt concubinatum suum." IV. Pars. [Gratian.] Sic econtrario datur intelligi de his, qui coniugali affectu sibi copulantur, quod etsi non causa procreandorum filiorum, sed explendae libidinis conueniunt, non ideo fornicarii, sed coniuges appellantur. Probatur hoc idem auctoritate Augustini in libro de bono coniugali: [c. 5.]

C. VI. Coniuges sunt qui causa solius incontinentiae sibi inuicem copulantur. Solet queri, cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec ille cum altera, nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sint uocandae? Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari conubium, si usque ad mortem alicuius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamuis non ea causa coniuncti sint, non tamen uitauerint, ut uel nolint sibi nasci filios, uel etiam opere aliquo malo agant ne nascantur. Ceterum, si uel utrumque, uel unum horum desit, non inuenio, quemadmodum has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam honoribus, uel suis facultatibus inueniat, quam in coniugio ducat, animo ipso adulter est, nec cum illa, quam cupit inuenire, sed cum ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium.

C. VII. Fornicarii sunt non coniuges, qui sterilitatis uenena procurant. Idem de nuptiis et concupiscentiis. [lib. I. c. 15.] Aliquando eo usque peruenit hec libidinosa crudelitas, uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret, et, si nichil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uiscera exstinguat aut fundat, uolendo suam prolem prius interire quam uiuere; aut, si in utero uiuebat, occidi ante, quam nasci. Prorsus, si ambo tales sint, coniuges non sunt, et, si ab initio tales fuerunt, non sibi per conubium, sed per stuprum pocius conuenerunt. Si autem ambo tales non sunt, audeo dicere, aut illa quodammodo est mariti meretrix, aut ille adulter uxoris. V. Pars. Gratian. De his, qui aborsum procurant, queritur, an iudicentur homicidae, uel non? Augustinus in libro questionum Exodi [quest. LXXX.] ait:

C. VIII. Non est homicida qui aborsum procurat ante, quam anima corpori sit infusa. Quod uero non formatum puerperium ad homicidium pertinere noluit, profecto nec hominem deputauit, quod tale in utero geritur. Hic de anima questio solet agitari, utrum quicquid formatum non est nec animatum quidem possit intelligi, et ideo non homicidium sit, quia nec exanimatum dici potest, si animam non habebat. Item: . 1. Si illud informe puerperium iam quidem fuerat sed adhuc informiter quodammodo animatum (quoniam magna de anima questio non est) precipitanda indiscussa temeritate sentenciae, ideo lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore, quod sensu caret.

[C. IX.] Idem in libro questionum Veteris et Noui Testamenti. [c. 23.] Moyses tradidit: "Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiuum fecerit, si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum fuerit, mulctetur pecunia," ut probaret non esse animam ante formam. Itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine deriuata. Nam si cum semine et anima existit ex anima, et multae animae cottidie pereunt, cum semen fluxu quodam non proficit natiuitati; sed si prius respiciamus, uidebimus, quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia iam formatum corpus accepit animam. Nam poterat animam limo terrae admiscere, et sic formare corpus. Sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur habitare. Cum ergo liniamenta conpacta non fuerint, ubi erit anima?

[C. X.] Item Ieronimus ad Algasiam. [quest. IV.] Sicuti semina paulatim formantur in utero, et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant: ita sensus ratione conceptus, nisi in opera proruperit, adhuc in uentre retinetur, et cito perit ab hoste. VI. Pars. Gratian. Cum ergo qui aliquam sibi ad tempus adhibet, cum ea adulter esse dicitur, nec ab ea discedens, nec filiam suam illi tradens peccat. Unde Leo: [Papa ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII., c. 5. et 6.]

C. XI. Profectus est honestatis fornicariam abicere, et uxorem legitimam accipere. Ancillam a thoro abicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio coniugii, sed profectus est honestatis. . 1. Culpanda sit sane talium negligentia, sed non penitus desperanda, ut crebris cohortationibus incitati quod necessarie expetiuerunt fideliter exequantur. Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis differtur consilio maturiore perficitur.

C. XII. Legitimo matrimonio copulatur que concubinam habenti traditur. Idem. [ibidem, c. 4.] Non omnis mulier coniuncta uiro uxor est uiri, quia nec omnis filius heres est patris. Nuptiarum autem federa inter ingenuos sunt legitima, et inter coequales et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla et aliud libera. . 1. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandum harum personarum discretionem testimonium posuit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: "Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae". . 2. Igitur cuiuslibet loci clericus si filiam suam uiro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis honestata nuptiis uideatur. . 4. Paterno arbitrio uiris iunctae carent culpa, si mulieres, que a uiris habebantur, in matrimonio non fuerint, quia aliud est uxor, aliud concubina. VII. Pars. Gratian. Cum dicitur: "paterno arbitrio feminae iunctae uiris," datur intelligi, quod paternus consensus desideratur in nuptiis, nec sine eo legitimae nuptiae habeantur, iuxta illud Euaristi Papae: "Aliter non fit legitimum coniugium, nisi a parentibus tradatur."

[C. XIII.] Item Ambrosius in libro de Patriarchis. [id est lib. I. de Abraham, cap. ult.] "Honorantur parentes Rebeccae muneribus, consulitur puella non de sponsalibus (illa enim iudicium expectat parentum: non est enim uirginalis pudoris eligere maritum), sed iam desponsata uiro de profectionis consulitur die, nec inmerito dilationem non attulit. Iure etenim properare debuit ad maritum. Unde illud Euripideon, quod mirantur plerique, unde translatum sit manifestum est. Ait enim in persona mulieris, que tamen maritum uolebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias: 'sponsaliorum meorum pater meus curam subibit. Hoc enim non est meum.' Ergo quod et ipsi philosophi mirati sunt seruate uirgines. Sed etiam, si qua mulier amisso cito marito adolescentula laqueum infirmitatis suae timet incidere, si uult nubere, nubat, tantum in Domino; ut electionem mariti parentibus deferat, ne appetentiae estimetur auctor si ipsa de nuptiis suis electionem sibi uendicet. Expetita magis debet uideri a uiro, quam ipsa uirum expetisse. Verecundiam premittat ante, quam nubat, quo ipsum coniugium plus conmendet uerecundia."

[C. XIV.] Item in libro Numerorum. [c. XXX. u. 4. seqq.] "Mulier, si quippiam uouerit, et se constrinxerit iuramento, que est in domo patris sui, et in etate adhuc puellari, si cognouerit pater uotum, quod pollicita est, et iuramentum, quo obligauit animam suam, et tacuerit, non rea erit, quicquid pollicita est et iurauit, opere conplebit. Sin autem statim, ut audierit, contradixerit pater, et uota et iuramenta eius irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni eo, quod contradixerit pater."

[C. XV.] Augustinus. [quest. LVII. super Numero] "Merito hic queritur etiam de uoto uirginitatis. Mulieres enim etiam uirgines in scriptura solent appellari, et uidetur etiam Apostolus de patre loqui, cum dicit: 'Seruet uirginem suam;' et: 'Det nuptum uirginem suam.'" Contra in Concilio Tolletano III: [c. 10.]

C. XVI. Viduae et uirgines propria uoluntate sibi maritos eligant. Hoc sanctum affirmat concilium, ut uiduae, quibus placuerit, teneant castitatem. Quod si prius, quam profiteantur continentiam, elegerint nubere, illis nubant, quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis condicio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentum uel suam cogantur maritos accipere. Si quis uero propositum castitatis uiduae uel uirginis inpedierit, a sancta conmunione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus. Gratian. Premissis auctoritatibus euidenter asseritur quod, quamuis aliqui non filiorum procreandorum, sed incontinentiae causa conueniant, tamen coniuges appellantur.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
De tercia uero questione Pelagius diffinit, scribens Potentio Defensori:

C. UN. Arbitrium liberi aui, non originarii patris, puellam in nuptiis sequi oportet. Patrem puellae ecclesiae uestrae famulum, auum uero liberis ortum constat esse natalibus, et ideo aui magis electionem de coniunctione neptis, quam patris eius, cuius nullo modo liberum potest esse arbitrium, decernimus attendi. Gratian. Quia ergo electione aui huic ista nupsisse probatur, hanc constat legitime sibi copulatam.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod autem ex ancilla propter uxoris sterilitatem filios querere alicui liceat, exemplo probatur Abrahae, qui propter sterilitatem uxoris suae Sarai ingressus est ad Agar Egiptiam, ut ex ea filios acciperet. Item Iacob, cum ex Rachele filios habere non posset, filios ex ancilla eius sibi suscitauit, nec solum propter sterilitatem, uerum etiam propter fecunditatem cessantem legitur intrasse ad ancillam Liae, et ex ea filios genuisse. Ex quibus omnibus colligitur, propter sterilitatem uxoris siue ex ancilla siue ex qualibet alia licite filios queri; alioquin adulterii macula Abraham et Iacob notabuntur. Sed sicut post mortem Sarae Abraham Cethuram duxit in uxorem, ne secundum Augustinum Christiani putarent esse peccatum post mortem uxoris aliam ducere: sic uidetur uiuente uxore sua filios ex ancilla suscepisse, ne aliquibus hoc reputaretur in crimen. Illud autem Augustini dicitur contra aduersarium legum et Prophetarum, libro II.: [c. 9.]

C. I. Quomodo Abraham excusetur a crimine fornicationis. Iste Abrahae etiam usque ad decrepitam senectutis etatem fornicationis obicit crimen: profecto quia et post mortem Sarae alteram duxit. Ubi etsi nullum intelligeretur rei abditae sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent heretici aduersus populum Dei (quibus etiam Tertullianus astipulator assistit) post uxoris mortem crimen esse ducere uxorem. Gratian. Sacramentum huius rei est quod per bonos mali et boni erant in fide generandi, et per malos boni et mali ad fidem accessuri. Unde Augustinus super Iohannem: [tract. XI.]

C. II. Sicut bonorum ministerio mali et boni, ita ministerio malorum boni et mali in fide generantur. Recurrat nunc animus uester ad Abraham, Ysaac, et Iacob. In istis tribus inuenimus parere liberas, parere ancillas. Inuenimus ibi partus liberarum, inuenimus ibi partus ancillarum. Ancilla nichil boni significat. "Eice ancillam," inquit, "et filium eius." . 1. Inuenimus rem miram in istis generationibus liberarum et ancillarum: quatuor scilicet genera hominum, in quibus quatuor generibus conpletur figura totius populi Christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est: "Ego sum Deus Abraham, et Deus Ysaac, et Deus Iacob." In omnibus enim Christianis (fratres adtendite) aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali. Amplius istis quatuor generibus non potest inueniri. . 2. Inuenis ibi bonos filios Iacob natos de ancillis, et bonos filios natos de liberis. Nichil obfuit natiuitas de uteris ancillarum, quando in patre cognouerunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Iacob non obfuit illis, qui nati sunt de ancillis, quo minus tenerent regnum, et terram promissionis quam cum fratribus acceperunt, non illis obfuerunt natales ancillarum, sed preualuit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur tamquam de ancillis uidentur nati, sed tamen, quia ex semine uerbi Dei, quod figuratur in Iacob, simul hereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur: tantum ne imitetur ancillam. Si de ancilla nasceris, ancillam malam superbientem ne imiteris. Unde enim filii Iacob de ancillis nati possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismahel autem de ancilla natus expulsus est ab hereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille ceruicem, et uoluit seducere fratrem suum, ludens cum illo. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismahel et Ysaac; uidit illos Sara ludentes. . 3. Que autem peperit Abel, et Enoch, et Noe, et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas tempore posteriores ante Domini aduentum, et que istos, ipsa et Apostolos, et martires nostros, et bonos omnes Christianos. Omnes enim peperit qui diuersis temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem ceteri experientur. Item que peperit Cayn, et Cham, et Ismahel, et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan, et alios in eodem populo similes, et que istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum, et Symonem magum, et ceteros usque ad hec tempora pseudochristianos, in affectione animali pertinaciter obduratos, siue sint permixti in unitate, siue aperta precisione dissentiant. . 4. Sed cum tales a spiritualibus euangelizantur, et sacramentis inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicut Esau; cum autem per illos, qui non caste annunciant euangelium, tales in eodem populo generantur, non Sara quidem per se ipsam parit, sed per Agar. Item boni spirituales, quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos, sed per ancillarum uterum parit. . 5. Cum uero per spirituales in euangelio generantur boni fideles, qui uel uadunt in spiritualem affectum pietatis, uel eo tendere non desistunt, uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarae Ysaac, uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et nouum testamentum nascuntur. Itaque siue intus uersari uideantur, siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue in area in sua sterilitate perseuerent, siue occasione temptationis tamquam uento extra tollantur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae, que sine macula est et ruga, unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen desperandum est, siue qui intus talis appareat, siue qui foras manifestius aduersetur. II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Pro uarietate temporum uaria inuenitur dispensatio conditoris. Promissum erat Abrahae, quod in semine eius benedicerentur omnes gentes; promiserat quoque se daturum semini eius terram peregrinationis suae. Cum ergo, ceteris in idolatria relictis, Abraham et filios eius in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio querebatur, quia in successione sanguinis erat successio fidei. Unde in lege dicebatur: "Maledicta sterilis, que non reliquerit semen suum super terram." Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt, quia in successione familiae successio constabat offitii. Quia uero per incarnationem Christi gratia fidei ubique dilatata est, nec iam dicitur: "Dic domui Iudae, et domui Israel;" sed: "Euntes docete omnes gentes," et: "In omni gente quicumque timet Deum, et operatur iusticiam, acceptus est illi:" nec electio muneris queritur in successione generis, sed in perfectione uitae et sinceritate scientiae, et uirginitas fecunditati prefertur, et sacerdotibus continentiae castitas inperatur. Nec ergo Abraham aut Iacob deliquit, quia preter uxorem filios ex ancilla quesierit, nec illorum exemplo, preter coniugale debitum, fecunditatem in aliqua licet alicui querere, cum illorum coniugia nostrorum equentur uel preferantur uirginitati, et inmoderatus usus coniugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis. Unde Ambrosius scribit in libro de Patriarchis: [lib. I. de Abraham, c. 4.] :

C. III. Abraham non est reus adulterii, qui uxore uiuente filios ex ancilla suscepit. Dixit Sara ad Abraham: "Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, ut filium facias ex illa". Et ita factum est. Sed considera primum, quod Abraham ante legem Moysi et ante euangelium fuit; nondum interdictum adulterium uidebatur. Pena criminis ex tempore legis est, que crimen inhibuit, nec ante legem nulla rei dampnatio est, sed ex lege. Non ergo in legem conmisit Abraham, sed legem preuenit. Deus in paradiso coniugium laudauerat, non adulterium dampnauerat. . 1. Habes Abrahae defensionem primam. Secunda illa est, quod non ardore aliquo uagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio coniugalem posthabuit thorum, sed studio querendae posteritatis, et propagandae sobolis. Adhuc post diluuium raritas erat generis humani; erat etiam religionis, ne quis non reddidisse debitum uideretur naturae. Denique et Loth sancti hanc filiae causam querendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum, et ideo publici muneris gratia priuatam culpam pretexuit.

C. IV. Quod preter legitimam uxorem conmittitur adulterii crimine dampnatur. Idem in eodem. [libro de cap.] Nemo sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum adulterium est, nec uiro licet quod mulieri non licet. Eadem a uiro, que ab uxore, debetur castimonia. Quicquid in eam, que non sit legitima uxor, conmissum fuerit, adulterii dampnatur crimine. In eodem: [lib. cap. 7.] . 1. Nulli licet scire mulierem preter uxorem; ideoque coniugii tibi datum est ius, ne in laqueum incidas, et cum aliena muliere delinquas. . 2. Tollerabilior est, si lateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas. Nec hoc solum est adulterium, cum aliena peccare coniuge, sed omne, quod non habet potestatem coniugii. Tamen locus iste docet, grauius crimen esse, ubi celebrati coniugii iura temerantur, et uxoris pudor soluitur. Ideoque, cum pretenderet Abimelech, quod uxorem alienam esse ignorauerit, quam sororem esse uir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus: "Et ego cognoui, quoniam puro corde fecisti hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me; propter hoc non sum passus te tangere eam". Cognoscimus uelut presulem custodemque esse coniugii Deum, qui non patiatur alienum thorum pollui, et si quis fecerit, eum peccare in Deum, cuius legem uiolet, et gratiam soluat. Et, quia in Deum peccat, sacramenti celestis amittit consorcium.

C. V. Nichil fedius est quam amare uxorem quasi adulteram. Item Ieronimus. [contra Iouinianum lib. I.] III. Pars. Origo quidem honesta erat amoris, sed magnitudo deformis. . 1. Nichil autem interest ex qua honesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in sentenciis: "Adulter est," inquit, "in suam uxorem amator ardentior." In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius. Sapiens iudicio debet amare coniugem, non affectu. Non regnat in eo inpetus uoluptatis, nec preceps fertur ad coitum. Nichil est fedius quam uxorem amare quasi adulteram. . 2. Certe, qui dicunt se causa reipublicae et generis humani uxoribus iungi, et filios procreare, imitentur saltim pecudes, et post, quam uenter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos.

C. VI. Virginalis castitas non prefertur coniugio Abrahae. Idem. [libro II.] Quis ignoret, sub altera dispensatione Dei retro omnes sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in coniugio, sic nunc uirgines placent in castitate. Seruiuit ille legi et tempori suo: seruiamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt.

C. VII. Patriarchae non concupiscentia explendae libidinis, sed causa numerosae prolis plures habebant uxores. Item Augustinus. [lib. XXII. contra Faustum, c. 47. et 48.] Obiciuntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos erat, crimen non erat. Sicut Patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia perficiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandae successionis: sic Apostoli admirantibus auditoribus doctrinam suam condelectabantur, non auiditate consequendae laudis sed karitate seminandae ueritatis.

C. VIII. Satius est absque liberis defungi, quam ex illicito concubitu stirpem querere. Item Augustinus de bono coniugali. [c. 16.] IV. Pars. Sicut satius est mori fame, quam ydolothitis uesci: ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem querere. Undecumque autem nascantur homines, si parentum uicia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salui erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.

C. IX. Ex ancilla filii non sunt querendi. Item sermo sancti Ambrosii de S. Iohanne, qui sic incipit: "Diximus superiore Dominica." [num. LXV.] Dicat aliquis: uxorem non habeo, et ideo ancillam michi sociaui. Audi, quid dicat scriptura ad Abraham: "Eice ancillam et filium eius; non enim erit heres ancillae filius cum filio liberae." Si igitur ancillae filius heres non est, nec ergo filius est. Cur autem queritur tale coniugium, de quo susceptus filius nec successionis possit esse heres nec sanguinis? Nec enim potest habere hereditatis consortium qui non habet originis priuilegium. Cur, inquam, queritur tale contubernium, de quo nati filii non sunt testes matrimonii, sed adulterii? Cur huiusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sunt, non honori? Dicit scriptura: "Adulterorum filii etc." Mulier igitur tua, si talibus moribus predita est, ut mereatur consortium, mereatur et nomen uxoris. Presta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris, ne tui adulter sis potius quam maritus.

C. X. Adulteria non sunt facienda uoluntate generandi filios. Item Augustinus ad Claudium contra Iulianum libro V. Sic non sunt facienda adulteria etiam uoluntate filios generandi, quemadmodum nec furta sunt facienda etiam uoluntate pascendi pauperes sanctos; quod tamen est faciendum non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis. V. Pars. Gratian. Ecce, quod nullo modo licet alicui uiuente uxore sua, uel ex ancilla, uel ex alia qualibet filios querere, qui etiam suscepti filiorum nomine iudicantur indigni. Simplex etiam fornicatio sacra scriptura prohibetur. Unde Augustinus in questionibus Deuteronomii: [quest. XXXVII. ad c. 23.]

C. XI. Illicitus concubitus et omnis non legitimus usus illorum membrorum nomine mechiae intelligitur. Meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet Dominus, quarum publice uenalis est turpitudo. In Decalogo autem mechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse, quoniam mechia non nisi adulterium intelligi solet. Idem super Exodum: [quest. 71.] . 1. Omnis mechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnis fornicatio mechia dici possit, in eisdem scripturis non michi interim occurrit locutionis exemplum; sed si omnis fornicatio etiam mechia dici non potest, ubi sit in Decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt qui uxores non habent, cum feminis, que uiros non habent, an inueniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique a parte totum intelligere uoluit, quicquid illicite rerum proximi aufertur) profecto nomine mechiae omnis illicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.

C. XII. Extraordinaria uoluptas et inuerecunda opera nuptiarum luxuria et inmundicia appellantur. Item Ieronimus. [in c. 5. epist. ad Gal. ad uers. Manifesta autem.] In eo fornicator est maioris criminis, quia tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis; "erunt quippe duo in carne una." Qui non est fidelis, nec credit in Christo, sua membra facit membra meretricis. E contrario infidelis in fornicatione sua utrum uiolet, an edificet templum idolo, nescio. Per uicia quippe uel maxime demones coluntur. Hoc unum scio, quod qui post fidem Christi fornicatur uiolat templum Dei. Secundum opus carnis inmunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur. Quomodo enim in ueteri lege de nefandis criminibus, que in occulto fiunt, que etiam nominare turpissimum est, ne et dicentis os, et aures audientium polluerentur, generaliter scriptura conplexa est, dicens: "Verecundos uel uerentes facite filios Israel ab omni inmundicia," sic in hoc loco ceteras extraordinarias uoluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non uerecunde et cum honestate quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis seruiatur immunditiam et luxuriam nominauit.

C. XIII. Inmoderatus usus mulierum Salomonem ad idolatriam traxit. Item Gregorius. [in Moralibus lib. XII. c. 12.] Salomon quippe inmoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret, et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis et perfidiae substratus idolis construere templa non timuit.

C. XIV. Liberorum procreatio in matrimonio laudatur; meretricia uoluptas etiam in uxore dampnatur. Item Ieronimus. [in c. 5. epist. ad Ephesios, ad uers. Viri diligite.] Liberorum ergo, ut diximus, in matrimonio opera concessa sunt; uoluptates autem, que de meretricum capiuntur amplexibus, in uxore dampnatae. VI. Pars. Gratian. Quare autem tales non dicantur filii, uel quem suorum parentum sequantur, qui ex libero et ancilla nascuntur, Ysidorus Ethimologiarum libro IX. [c. 5.] determinat:

C. XV. Qui sint liberi, et quam condicionem parentum sequantur. Liberi dicti sunt, qui ex libero matrimonio sunt orti. Nam filii ex libero et ancilla seruilis condicionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem partem sumit. Naturales autem filii dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honesta coniugii. . 1. Hii uero, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem secuntur.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem pudicitia uiolenter eripi non possit, multorum auctoritatibus probatur. Est enim uirtus animi, que uiolentiam non sentit. Corpori namque uis infertur, non animo. Unde, quamuis corpus uiolenter corrumpatur si pudicitia mentis seruetur illesa, tamen castitas duplicatur. Sicut B. Lucia fertur dixisse Pascasio. "Si inuitam me feceris uiolari, castitas michi duplicabitur ad coronam." De sensibus enim et uoluntatibus iudicat Deus. Hinc Ambrosius scribit in libro V. de uirginibus:

C. I. Melior est uirginitas mentis quam carnis. Tollerabilius est mentem uirginem, quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat; si non liceat, saltim non homini casti, sed Deo simus. . 1. Virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque Dei uirgo est, templum Dei est; nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam.

C. II. Mente incorrupta non corrumpitur caro. Idem. [ad uirginem lapsam, c. 4.] Reuera non potest caro ante corrumpi, nisi mens fuerit ante corrupta.

C. III. Aliena libido neminem polluit. Item Augustinus de ciuitate Dei. [lib. I. c. 18.] Ita, ne aliquem polluat aliena libido, metuitur? Non polluet, si aliena erit, si autem polluet, non aliena erit. Sed cum pudicitia sit uirtus animi, comitemque habeat fortitudinem, potius quelibet mala tollerare, quam malo consentire decernat, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate habet quid de sua carne fiat, sed tantum quod annuat mente uel rennuat: quis tandem sana scilicet mente putauerit, se perdere pudicitiam, si forte in apprehensa uel oppressa carne sua exerceatur et expleatur libido non sua?

[C. IV.] Idem. [ibidem] Proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, ipsi corpori non aufert sanctitatem uiolentia libidinis alienae, quam seruat perseuerantia suae continentiae. An uero, si aliqua femina mente corrupta, uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, pergat uicianda ad suum deceptorem, adhuc eam pergentem sanctam uel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificatur, amissa atque destructa? Absit hic error, et hinc potius ammoneamur, ita amitti corporis sanctitatem, etiam intacto corpore. Idem: [c. 19.] . 1. Lucretiam, matronam nobilem ueteremque Romanam, magnis pudicitiae laudibus efferunt. Huius corpore cum uiolentus Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus inprobissimi iuuenis marito Collatino, et propinquo Bruto, uiris clarissimis et fortissimis indicauit, eosque ad uindictam constrinxit. Deinde fedi in se conmissi egra atque inpatiens se peremit. Quid dicimus? adultera hec, an casta dicenda est? Quis in hac controuersia laborabit? Egregie quidam ex hoc et ueraciter declamans ait: "Mirabile dictu; duo fuerunt, et adulterium unus admisit." Splendide atque uerissime. Intuens enim in duum corporum conmixtione unius inquinatissimam cupiditatem, unius castissimam uoluntatem, et non quod corporum coniunctione, sed quod animorum diuersitate ageretur, attendens: "Duo," inquit, "fuerunt, et unus adulterium admisit."

[PALEA. C. V. Idem in eodem libro, capitulo 27. Non fidelibus Christi sit tedio uestra uita, si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis, non consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi sunt. Idem in libro de duabus animabus: [c. 10.] . 1. Non nisi uoluntate peccatur. ]

[C. VI.] Idem in libro I. de libero arbitrio. [c. 5.] De pudicitia quis dubitauit, quin ea sit in animo constituta, quandoquidem uirtus est? Unde a uiolento stupratore nec ipsa eripi potest. Item Ieronimus super epistolam ad Romanos libro 1.: . 1. Fieri non potest, ut, nisi quis prius mechetur in corde, mechari possit in corpore.

[PALEA. Idem super Lucam in libro 2.: . 2. Finge in persecutione aliquam uirginem prostitutam; hec apud euangelium, quia uoluntate non peccat, uirgo suscipitur, in lege quasi corrupta repudiatur. Idem in libro hebraicarum questionum: (in Genes. ad cap. 12.) . 3. Corpus mulieris non uis maculat, sed uoluntas. ] Item Augustinus in libro de sancta uirginitate: [c. 8.] . 4. Sicut nemo inpudice utitur corpore, nisi prius spiritu concepta nequitia: ita nemo seruat pudicitiam in corpore, nisi spiritui prius insita castitate.

C. VII. In corpore pudicitia uiolari non potest, si mens inuiolata seruetur. Idem Victoriano. [epist. CXXII.] Ad Deum ingemiscentibus omnino suis aderit qui suis adesse consueuit, et aut nichil in earum castissimis membris libidine hostili perpetrare permittit, aut si permittit, cum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendunt a crimine, et quicquid in ea nec conmisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpae facientis, omnisque illa uiolencia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis uulnere deputabitur. Tantum enim ualet in mente integritas castitatis, ut illa inuiolata nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuius membra potuerunt superari.

C. VIII. Caro non peccat, si a contagione anima fuerit munda. Item Ysidorus in Sinonimis, libro II. [c. I.] Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit. Munda namque a contagione animi caro non peccat.

C. IX. Pudicitia carnis non eripitur, si mente seruatur. Item Augustinus Honorato Episcopo. [ep. CLXXX.] Magis timeamus, ne sensu interiore corrupto pereat castitas fidei, quam ne feminae constuprentur uiolenter in carne, quia uiolentia non uiolatur pudicitia, si mente seruatur, quoniam nec in carne uiolatur, quando uoluntas patientis turpiter carne non utitur, sed sine consensione tollerat quod alius operatur.

C. X. Nec peccatum, nec iusticia opere sine uoluntate perficitur. Item Iohannes Crisostomus [id est auctor operis imperfecti] super Mattheum. [hom. XXXII. ad. c. 19.] Sicut enim peccatum opus sine uoluntate non facit, ita et iusticia ex opere non consummatur, nisi et uoluntas affuerit. Multi enim corpore quidem castitati student, adulterium quidem uoluntate conmittunt cum Dominus dicat: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Ergo uoluntas sine opere frequenter peccat. Illa est ergo gloriosa continentia, non quam transgredi non potest necessitas debilitatis corporis, sed quam conplectitur uoluntas sancti propositi.

C. XI. Virginitas carnis non seruatur mente corrupta. Item Ieronimus in epistola ad Eustochium. [de custodia uirginitatis] II. Pars. Si Paulus apostolus uas electionis, et preparatus in euangelio Christi, ob carnis aculeos et incentiua uiciorum reprimit corpus suum, et seruituti subicit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur, et tamen uidet aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captiuantem se in lege peccati; si post nuditatem, ieiunia, famem carceres, flagella, supplicia, in semet reuersus exclamat: "Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?" tu te putas securam esse debere? Caue, queso, ne quando et de te dicat Deus: "Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam." Audenter dicam: cum omnia possit Deus suscitare uirginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de pena, sed non ualet coronare corruptam. . 1. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: "Et uirgines bonae deficient." Obserua quid dicat: Et uirgines bonae deficient, quia sunt et uirgines malae. "Qui uiderit," inquit, "mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Perit ergo et mente uirginitas. Istae sunt uirgines malae, uirgines carne, non spiritu; uirgines stultae, que oleum non habentes excluduntur a sponso. Si autem et illae, que uirgines sunt, ob alias tamen culpas uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, que prostituerunt membra Christi, et inmutauerunt templum sancti Spiritus in lupanar? Illico audient prophetam dicentem: "Descende, sede in terra uirgo filia Babilonis, sede in terra; non est filiae Chaldeorum thronus; non uocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole farinam, discooperi uelamen tuum, denuda crura tua, transi flumina, reuelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua." Et hoc post Dei filii thalamum, post oscula fratruelis et sponsi; illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: "Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate," nudabitur, et posteriora eius ponentur in faciem ipsius. Sedebit ad aquas solitudinis, et posito uase diuaricabit pedes suos omni transeunti, et usque ad uerticem polluetur. Rectius fuerat hominem subisse coniugium, et ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. Non fiat, obsecro, ciuitas meretrix filia Syon, ne post Trinitatis hospitium ibi demones saltent, et Syrenae nidificent et hericii.

C. XII. Corpore intacto nonnumquam castitas amittitur. Item Augustinus de fide christiana. III. Pars. Nec solo tactu et affectu sed aspectu quoque concupiscentia appetitur et appetit feminarum. Nec dicatis uos habere animos pudicos, si habeatis oculo inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuncius et, cum se inuicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nunciant inpudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda uiolatione corporibus fugit ipsa castitas de moribus.

C. XIII. Adulterium perpetratur, cum uel innupta uel nupta turpiter concupiscitur. Item Gregorius. [in Moralibus, lib. XXI. c. 9.] "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Quia enim greco uerbo adulter mechus dicitur, cum non aliena coniux, sed mulier uideri prohibetur, aperte ueritas ostendit, quia etiam solo uisu, cum turpiter uel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco uel ordine concupiscentium discernitur, quia sic hunc studiosa in sacro ordine concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa, in personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus. IV. Pars. Gratian. Quamuis autem uiolenter oppressae pudicitiam non amiserint, incontaminatis tamen se non audeant exequare uirginibus. Unde Leo Papa: [epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad Episcopos Afric., c. 5.]

C. XIV. Que opprimuntur incontaminatis se uirginibus conparare non audeant. Illae autem famulae Dei, que integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac uerecundia, si se incontaminatis non audeant conparare uirginibus. Quamuis enim omne peccatum ex uoluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens inuita non pollui, minus tamen hoc illis oberit, si quod potuerunt animo non amittere doleant se uel corpore perdidisse. Gratian. Cum ergo hec, que uiolentiam passa est, pudicitiam amisisse probari non potest, nullo modo conuincitur fornicationis uel adulterii crimen incurrisse. Ut enim Augustinus ait in libro de bono coniugali: [c. 4.] "Adulterium conmittitur, cum uel propriae libidinis instinctu, uel alienae consensu cum altera uel altero contra pactum coniugale concumbitur, atque ita frangitur fides, que in rebus corporeis et abiectis magnum animi bonum est, et ideo ei salutem quoque corporalem, qua etiam uita ista continetur, certum est debere postponi."

C. XV. Mechatur qui alicui preter matrimonii fedus miscetur. Item Ysidorus super Exodum. [c. 29.] "Non mechaberis," id est, nec quisquam preter matrimonii federa aliis feminis admisceatur ad explendam libidinem. Nam adulterium facit qui preter suam ad alteram accedit.

C. XVI. Qui uiuente uxore sua alteram cognoscit adulterium conmittit. Item Augustinus de adulterinis coniugiis. [l. II. c. 13.] Puto Christianum neminem reluctari, adulterum esse, qui uel diu languente, uel diu absente, uel continenter uiuere cupiente sua uxore, alteri conmixtus est feminae. V. Pars. Gratian. Cum ergo nichil horum in ista deprehendatur fuisse, quia nec propriae libidinis instinctu, nec alienae consensu, nec uiro languente uel absente, uel continenter uiuere cupiente alii adhesit, sed uiolenter aliena libidine oppressa uim pertulit, apparet, quod nec fornicaria, nec adultera dici potest. Unde nec aliqua occasione ualet dimitti. Cum enim quererent Iudei Christo, utrum liceret homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa, respondit eis: "Numquam legistis, quia qui fecit eos ab inicio masculum et feminam creauit eos? Quod ergo Deus coniunxit homo non separet." Deinde ita sermonem suum conclusit, ut diceret, neminem posse dimittere uxorem suam, excepta causa fornicationis. Hinc Apostolus ait in epistola ad Chorinthios: "His, qui matrimonio iuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere." Unde datur intelligi, quod qualiscumque fuerit uir et uxor, ex quo coniugali affectu sibi adheserint, ulterius ab inuicem discedere non ualent. Unde Ambrosius in Hexameron, titulo diei quartae, scribit:

C. XVII. Qualiscumque sit uir, ex quo semel placuit, non est dimittendus. Horrendus et incultus est uir qui semel placuit; numquid uir alius est eligendus? Conparem suum equus diligit, et, si mutetur alius, trahere iugum nescit conpar alterius, et se non totum putat. Tu iugalem repudias tuum, et sepe mutandum putas? muta et si uno defecerit die, superduc riualem, et statim, incognita causa, quasi cognitam pudoris exequeris iniuriam?

C. XVIII. Similiter de uxore intelligitur. Item Augustinus. [de sermone Domini in monte, lib. I. c. 32.] Si uxorem quis habeat sterilem, siue corpore deformem siue debilem membris, uel cecam, uel surdam, uel claudam, uel si quid aliud, siue morbis, uel laboribus doloribusque, confectam, et quicquid (excepta fornicatione) cogitari potest uehementer horrible, pro societate fideque sustineat.

C. XIX. Non licet uiro uxorem dimittere nisi causa fornicationis. Item Ieronimus ad Oceanum de morte Fabiolae. Precepit Dominus, uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis, et, si dimissa fuerit, manere innuptam. Quicquid uiris precipitur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et uir mechus tenendus est.

[C. XX.] Item. Apud nos quod non licet feminis eque non licet uiris, et eadem seruitus pari condicione censetur.

C. XXI. Conmunione priuetur qui citra fornicationis causam uxorem suam dimittit. Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 8.] VI. Pars. Preceptum Domini est, ut excepta causa fornicationis uxor a uiro dimitti non debeat, et ideo quicumque citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacumque occasione reliquerit, quia quod Deus iunxit ille separare disposuit, tamdiu ab ecclesiastica conmunione priuatus, et a cetu omnium Christianorum maneat alienus, quamdiu societatem relictae coniugis sinceriter amplectatur et foueat. Itaque qui iam admoniti sacerdote semel et bis et ter, ut corrigantur, ad suae coniugis noluerint redire consortium ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis offitio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonium, quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam discidii iugulo tradiderunt.

[C. XXII.] Item. Nykolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 96.] Quicquid mulier contra te cogitauerit uel si te accusauerit, non est, excepta causa fornicationis, reicienda uel prorsus odio habenda VII. Pars. Gratian. Sed queritur, cum sit par utriusque condicio, cur communicantes uiri cum adulteris uxoribus non conueniant, cum econtra uxores in consortio adulterorum uirorum manere uideantur. De his ita scribit Innocentius Papa: [epist. III., ad Exsuperium Episcopum, c. 4.]

C. XXIII. In utroque sexu adulterium pari ratione punitur. Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condempnat. Sed uiros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata uindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueuerunt, et ideo mulieribus, prodito earum crimine, conmunio denegatur; uirorum autem latente conmisso non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur; qui utique submouebitur, si eius flagicium detegatur. Cum enim par causa sit, interdum probatione cessante uindictae ratio conquiescit.

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
Ecce, quod ista dimitti non ualet, cum innocens a fornicatione inueniatur. Sed ponatur, quod ipsa sit adultera, queritur, si adulter possit dimittere eam causa fornicationis? Non enim uidetur, quod pari crimine infectus alium de eodem punire possit. Unde, cum Iudei adulteram accusarent equitatis sentenciam a Domino acceperunt: "Quicumque uestrum sine peccato est primus in illam lapidem mittat." Hinc etiam in euangelio precipitur: "Ypocrita, primum eice trabem de oculo tuo, et postea educes festucam de oculo fratris tui." Hinc etiam Augustinus scribit in libro I. de sermone Domini in monte: [c. 28.]

C. I. Qui fornicatur fornicationis causa uxorem suam dimittere non potest. Nichil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse conuincitur fornicari. Occurrit enim illud: "In quo alterum iudicas te ipsum condempnas, eadem enim agis, que iudicas." Quapropter quisquis fornicationis causa uult abicere uxorem, prior debet a fornicatione esse purgatus. Quod similiter etiam de femina dixerim.

C. II. Qualem quisque uult inuenire uxorem, talem se seruet eidem. Idem de uerbis Domini, tractatu [siue serm.] XLVI. Si ducturi estis uxores, seruate uos uxoribus uestris. Quales uultis eas inuenire, tales et ipsae uos inueniant. Quis iuuenis est, qui non castam uelit ducere uxorem? et si accepturus est uirginem, quis non intactam desideret? Intactam queris intactus esto; queris puram? purus esto. Non enim illa potest, et tu non potes.

C. III. Iudicium de alio expetere non debet qui de se iudicari contempnit. Idem in epistola ad Paxentium, Comitem Arrianum. [epist. CLXXIV.] Iniquum est, ut quisque de alio iudicare uelit, et iudicari de se nolit.

C. IV. Viri grauius sunt puniendi quam mulieres de adulterio. Idem de adulterinis coniugiis. [lib. II. c. 8.] Indignantur mariti, si audiant adulteros uiros pendere similes adulteris feminis penas, cum tanto grauius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et uirtute uincere, et exemplo regere feminas.

C. V. Sicut uir est caput mulieris, sic adulterando grauius delinquit quam mulier. Idem de decem cordis. [c. 3.] "Non mechaberis," id est non ibis ad aliquam aliam preter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, et non uis reddere hoc uxori? et cum debeas in uirtute precedere uxorem, (quoniam castitas uirtus est) tu sub uno impetu libidinis cadis? et uis uxorem tuam uictricem esse, tu uictus iaces? et cum tu caput sis uxoris precedit te ad Deum cuius caput es? uis tuam domum capite deorsum pendere? Caput enim mulieris est uir. Ubi autem melius uiuit mulier quam uir, capite deorsum pendet domus. Si caput est uir, melius debet uiuere uir, et precedere in omnibus bonis factis uxorem suam. Gratian. His auctoritatibus monstratur, quod adulter adulteram dimittere non ualet.

QUESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc autem queritur, si ille, qui dimiserit uxorem suam causa fornicationis, illa uiuente aliam ducere poterit? Quod autem hoc fieri non possit, testatur Augustinus in libro de bono coniugali [c. 7.] dicens:

C. I. Vinculum coniugii fornicatione dissolui non potest. Interueniente diuortio non aboletur confederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sint etiam separati, cum illis autem adulterium conmittitur, quibus etiam fuerint post suum repudium copulati.

C. II. Nulla ratione dissoluitur coniugium, quod semel initum probatur. Idem de adulterinis coniugiis, libro II. [c. 4. et 5.] Licite dimittitur uxor ob causam fornicationis, sed manet uinculum prioris. Propter quod fit reus adulterii quicumque duxerit dimissam ob causam fornicationis. Sicut autem, manente in se sacramento regenerationis, excommunicatur quisquis reus criminis est, ita que separatur a uiro numquam carebit sacramento coniugii, etiamsi non reconcilietur uiro. Carebit autem, si mortuus fuerit uir eius. Reus uero excommunicationis ideo numquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quia numquam moritur Deus.

C. III. Siue uir ab uxore, siue uxor a uiro causa fornicationis discesserit, alteri adherere prohibetur. Idem super epistolam Pauli ad Chorinthios. Apostolus dicit: "His, qui sunt in coniugio precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari uir suo." Potest enim fieri, ut discedat ea causa, quam Dominus permisit. At, si feminae licet uirum dimittere propter causam fornicationis quid respondebimus de hoc, quod dicit posterius: "Et uir uxorem non dimittat?" quare non addit: "excepta causa fornicationis," quod Dominus permittit? nisi quod similem formam uult intelligi, ut, si dimiserit, (quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Et post pauca: . 1. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti. Sed quia permisit, non iussit.

[C. IV.] Idem de sermone Domini in monte. [lib. I. c. 25.] Fieri potest, ut uir dimittat uxorem causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse uoluit. Iam uero si nec illi nubere conceditur uiro uiuo, a quo recessit, neque huic alteram ducere uiua uxore, quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra conmittere.

C. V. Ab uxore dimissus, uel dimissa a uiro, ad penitenciam redigantur, nisi aut continenter uiuere, aut sibi reconciliari uoluerint. Item ex Concilio Mileuitano. [c. 17.] Placuit, ut secundum euangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito alteri coniungatur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad penitenciam redigantur.

C. VI. Mechatur qui a uiro dimissam ducere presumit. Item Augustinus [l. I.] de sermone Domini in monte. [c. 25.] Dominus ad illud confirmandum, ut non facile dimittatur uxor, solam causam fornicationis excepit, ceteras uero uniuersas molestias, si que extiterint, iubet pro fide coniugali, et pro castitate fortiter sustineri. Et mechum dicit etiam uirum, qui eam duxerit, que soluta est a uiro.

C. VII. Adultera probatur que uiuente marito alteri nubit. Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum. Omnes causationes Apostolus amputans apertissime diffiniuit, uiuente uiro esse adulteram mulierem, si alteri nupserit. Nolo michi proferas raptoris uiolentiam, matris prestationem, patris auctoritatem, propinquorum cateruam, seruorum insidias, parentum dampna rei familiaris. Quamdiu uiuit uir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagiciis omnibus coopertus, et ab uxore propter hec scelera derelictus, maritus est reputatus, cui alterum uirum accipere non licet. Non hoc Apostolus propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente Christi uerba sectatus est, qui ait in euangelio: "Qui dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam mechari, et qui dimissam acceperit adulter est." Unde et Apostoli grauem coniugii sarcinam intelligentes: "Si ita est," inquiunt, "non expedit homini uxorem accipere." Ad quod Dominus, "qui potest," inquit, "capere capiat," statimque sub exemplo trium eunuchorum uirginitatis infert beatitudinem, que nulla carnis lege retinetur.

C. VIII. Mulieri fideli, que uirum adulterum dimittit, alii nubere non licet. Item ex Concilio Elibertano. [c. 9.] Fidelis femina, que adulterum maritum reliquerit fidelem, et alterum ducit, prohibeatur ne ducat. Si autem duxerit, non prius accipiat conmunionem, quam is, quem reliquerit, de seculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis dare conpulerit.

C. IX. Ad penitenciam est cogendus qui multis nuptiis copulatur. Item ex Concilio Martini Papae. [id est ex cap. Martini Bracarensis, c. 80.] Si quis fuerit multis nuptiis copulatus, penitenciam agat. Conuersatio autem et fides penitentis tempus conprehendat.

C. X Qui ob fornicationem uxorem dimittit, et aliam ducit, mechari probatur. Item Augustinus de adulterinis coniugiis, libro I. [c. 9.] Quemadmodum non recte dici potest: si nescit homo, non peccat, (sunt enim etiam peccata ignorantium, quamuis minora quam scientium), ita non recte dici potest: si causa fornicationis dimiserit uxorem uir, et aliam duxerit, non mechatur. Est enim mechatio etiam eorum, qui alias ducunt relictis propter fornicationem prioribus, sed utique minor, quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt. II. Pars. Gratian. Sunt enim in fornicatione gradus, ut, sicut grauius peccat adulter quam fornicator, sic grauius delinquit qui nec sua dimissa aliam ducit, eo, qui suam dimittens aliam cognoscit; grauius quoque, qui uxorem habens ad coniugem proximi sui accedit, quam qui sine uxore thorum alterius uiolat, uel uxoratus ad solutam accedens. Sed hos omnes incestuosi transcendunt, quos uincunt contra naturam delinquentes. Unde Augustinus de adulterinis coniugiis:

[C. XI.] "Adulterii malum uincit fornicationem, uincitur autem ab incestu. Peius est enim cum matre, quam cum aliena uxore concumbere. Sed omnium horum pessimum est quod contra naturam fit, ut si uir membro mulieris non ad hoc concesso uoluerit uti. Usus enim naturalis si ultra modum prolabitur, in uxore quidem ueniale est, in meretrice dampnabile Iste, qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore. Tantum ualet ordinatio creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tollerabilius, quam in eis, que concessa non sunt, uel unus uel rarus excessus."

C. XII. Minus est secundum naturam coire, quam contra naturam delinquere. Item Ambrosius in libro de Patriarchis. [lib. I. de Abraham c. 6.] Offerebat sanctus Loth filiarum pudorem. Nam etsi illa quoque flagiciosa inpuritas erat, tamen minus erat secundum naturam coire, quam aduersus naturam delinquere. Preferebat domus suae uerecundiae hospitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inuiolabilem.

C. XIII. Grauiora sunt flagicia, que contra naturam probantur. Item Augustinus Confessionum libro III. [c. 8.] Flagicia, que sunt contra naturam, ubique ac semper repudianda atque punienda sunt; qualia Sodomitarum fuerunt. Que si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur, que non sic fecit homines, ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas, que cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ipse auctor est, libidinis peruersitate polluitur.

C. XIV. Turpior et flagitiosior est usus contra naturam, quam fornicationis uel adulterii. Idem contra Iouinianum, libro I. Usus naturalis et licitus est sicut in coniugio, et illicitus sicut in adulterio. Contra naturam uero semper illicitus, et proculdubio flagiciosior atque turpior, quem S. Apostolus et in feminis, et in masculis arguebat, dampnabiliores uolens intelligi, quam si in usu naturali uel adulterando uel fornicando peccarent.

C. XV. Omnis inmunda pollutio fornicatio est, licet uaria sint peccata fornicationis. Item Ysidorus. [lib. II. de summo bono c. 39.] III. Pars. Non solum de conmissa fornicatione peccatum regnat in homine, sed, si adhuc delectatur, atque animum teneat, proculdubio regnat. Fornicatio carnis adulterium est: fornicatio animi seruitus est idolorum. Est autem et spiritualis fornicatio, de qua Dominus ait: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Omnis inmunda pollutio fornicatio dicitur, quamuis quisque diuersa turpitudinis uoluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi uaria gignuntur flagicia, quibus regnum Dei clauditur, ut homo a Deo separetur. . 1. Inter cetera septem uicia fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis inmunditiam templum Dei uiolat. Sunt autem quedam, que sicut animalia absque ulla discretione indesinenter libidini seruiunt, quas ego nec mutis pecudibus conparauerim. Pecora enim cum conceperint, ultra non indulgent maribus copiam sui.

C. XVI. Adulterium secundum in penis obtinet locum. Item ex epistola [I.] Clementis. [ad Iacobum] Quid in omnibus peccatis est adulterio grauius? Secundum namque in penis obtinet locum, quem quidem primum illi habent, qui aberrant a Deo, etiamsi sobrie uixerint. Gratian. His auctoritatibus euidentissime monstratur, quod quicumque causa fornicationis uxorem suam dimiserit, illa uiuente aliam ducere non poterit, et, si duxerit, reus adulterii erit. IV. Pars. . 1. His ita respondetur. He auctoritates de eis locuntur, quorum continentiam carnalis infirmitas non inpedit, uel de his, qui, prestantes causam discidii, aliorum coniunctione se reddiderunt indignos. Unde Ambrosius super [1.] epistolam Pauli ad Chorinthios: [ad c. 7.]

[C. XVII.] "'Uxor a uiro non discedat, nisi causa fornicationis; quod si discesserit, aut maneat innupta, aut reconcilietur uiro suo; et uir similiter non dimittat uxorem.' Ideo non subdit de uiro quod de uxore premisit, quia uiro licet ducere aliam."

C. XVIII Licet ducere aliam infirmo, cui sua ob infirmitatem corporis debitum reddere non ualet. Item Gregorius iunior Bonifatio Episcopo. [epist. IV.] Quod posuisti, si mulier infirmitate correpta non ualuerit uiro debitum reddere, quid eius faciat iugalis: bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae uacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille, qui se non poterit continere, nubat magis; non tamen ei subsidii opem subtrahat, quam infirmitas prepedit, non detestabilis culpa excludit. V. Pars. Gratian. Sed illud Ambrosii a falsatoribus dicitur insertum. Illud Gregorii sacris canonibus, imo euangelicae et apostolicae doctrinae penitus inuenitur aduersum. Quidam uero, sentenciam Ambrosii seruare cupientes, non de qualibet fornicatione illud arbitrantur intelligi, ut ob quamlibet fornicationem uir licite dimittat uxorem, et uiuente dimissa aliam ducat, sed de incestuosa tantum fornicatione intelligitur, cum uxor uidelicet alicuius, patri et filio, fratri uel auunculo uiri sui, uel alicui similium se constuprandam publice tradiderit. Hec autem, quia uiro suo se illicitam reddidit in perpetuum, dum per copulam consanguinitatis in primum, uel secundum, uel tertium gradum transiuit affinitatis, licite dimittitur, et ea uiuente superducitur alia. Hic si quis contendat, non magis uiro, quam mulieri licitum esse, si uir alicuius eodem modo fornicetur, sciat, uirum ab Ambrosio appellatum non sexu, sed animi uirtute; mulierem quoque nominatam sentiat non sexu corporis, sed mollicie mentis. Sed quia nulla auctoritate permittitur, ut uiuente uxore alia superducatur, intelligitur illud Ambrosii in supradicto fornicationis genere: non tamen, quod uiuente dimissa aliam ducere possit, sed post mortem fornicariae uel fornicarii, (quorum uterque, ut supra dictum est, a corruptione luxuriae mulier appellatur), ille, qui a fornicatione mundus est, uir siue mulier aliis copulari possunt; adulteri autem, si superuixerint, nullo modo aliis copulari poterunt. Sic et illud intelligitur, quod in Capitulo cuiusdam Concilii legitur:

C. XIX. Licitum coniugium non negetur illi, cuius uxor cum suo fratre dormiuit. Quedam cum fratre uiri sui dormiuit: decretum est, ut adulteri numquam coniugio copulentur; illi uero, cuius uxor stuprata est, licita coniugia non negentur. Sic et illud Maguntiensis Concilii intelligitur:

C. XX. Disiungantur, et numquam coniugio copulentur, qui quodlibet infra subiectorum admiserit. Si quis uiduam duxerit uxorem, et postea cum filiastra fornicatus fuerit, seu cum duabus sororibus, aut si qua cum duobus fratribus, seu cum patre et filio, si quis relictam fratris, si quis neptem, aut nouercam, aut nurum, aut consobrinam, aut filiam auunculi, aut eius relictam, aut priuignam polluerit, eos disiungi, et ulterius numquam coniugio copulari precipimus.

C. XXI. Sororem uxoris polluens neutram habere ualet. Item. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea uxor fuerit, neutram ex ipsis habeat: nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur.

C. XXII. Causa adulterii uxorem relinquens continentiam seruet. Item illud Gregorii. Hii uero, qui uxores suas in adulterio deprehendunt, non licebit nec eum, nec illam aliam uxorem accipere, uel alium uirum, quamdiu ambo uiuunt. Si autem adultera mortua fuerit, uir eius, si uult, nubat, tantum in Domino; adultera uero numquam, etiamsi mortuus fuerit uir eius. Omnibus tamen diebus uitae suae acerrimae penitenciae lamenta persoluat.

C. XXIII. Neutram habeat qui sororem uxoris polluit. Item ex Decreto Zachariae Papae. Concubuisti cum sorore uxoris tuae? si fecisti, neutram habeas, et si illa, que uxor tua fuit, conscia sceleris non fuit, si se continere non uult, nubat in Domino cui uelit. Tu autem et adultera sine spe coniugii permaneatis, et, quamdiu uiuitis, iuxta preceptum sacerdotis penitenciam agite.

C. XXIV. Cum nouerca, uel filiastra, uel sorore uxoris dormiens ad coniugium non potest peruenire; uiris earum legitima non negantur coniugia. Item ex Triburiensi Concilio. Si quis cum nouerca sua dormierit, neuter potest ad coniugium peruenire; sed uir eius potest, si uult, aliam accipere, si se continere non potest. . 1. Similiter qui cum filiastra sua, uel cum sorore suae uxoris dormierit, obseruandum est. Gratian. Quamuis illud, quod in fine Maguntiensis concilii ponitur, a nonnullis non de legitime coniunctis, sed de fornicariis dictum intelligatur, uidelicet ut fornicarii discedant ab inuicem, et sine spe coniugii maneant; illud uero Gregorii ad Bonifatium Anglicis pro tempore permissum est, quibus B. Gregorius in quarta et quinta generatione coniugia contrahi permisit; alias autem inane esset, cum Augustinus dicat in sermone Domini in monte: "Si uxorem quis habeat sterilem, etc."

C. XXV. Ob infirmitatem uel dampna corporis coniugium solui non licet. Item Nykolaus ad Carolum, Maguntiensem Episcopum. VI. Pars. Hii, qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus amentia, aut furor, aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem coniugia talium solui non possunt. Similiter est sciendum de his, qui ab aduersariis excecantur, aut membris truncantur, aut a barbaris exsecti fuerint.

C. XXVI. Furiosus et furiosa matrimonium contrahere non possunt. Item Fabianus Papa. Neque furiosus, neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur. VII. Pars. Gratian. Ut ergo ex premissis colligitur, non licet huic dimissa uxore sua aliam ducere. Manet enim inter eos quoddam uinculum coniugale, quod nec ipsa separatione dissoluitur. Unde Augustinus ait in libro de bono coniugali: [cap. 7.]

C. XXVII. Sterilem uxorem dimittere, et causa fecunditatis aliam ducere alicui non licet. Tantum ualet sociale uinculum, ut, cum causa procreandi colligitur, nec ipsa causa procreandi soluatur. Posset enim homo dimittere sterilem uxorem et ducere de qua filios haberet, et tamen non licet. Item: [c. 15.] . 1. Manet uinculum nuptiarum, etiam si proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur, ita, ut iam scientibus coniugibus non se filios habituros, separare se tamen uel ipsa causa filiorum, atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulauerint, adulterium conmittunt, ipso autem coniugio manente. Plane uxoris uoluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius conmixtione ac semine, alterius autem iure ac potestate, apud antiquos patres fas erat. Utrum et nunc fas sit, temere non dixerim.

[C. XXVIII.] Idem in eodem. Usque adeo manent inter uiuentes semel inita iura nuptiarum, ut potius inter se sint coniuges etiam separati, quam cum his, quibus adheserunt. Et post: . 1. Manet inter uiuentes quoddam uinculum coniugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre; sicut apostata anima, uelut de coniugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lauachro regenerationis accepit. Redderetur enim proculdubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem hoc, qui recessit, ad cumulum supplicii, non ad meritum premii.

QUESTIO VIII.
GRATIANUS.
Cum itaque probatum sit, quod hic uxorem suam dimittere, et aliam ducere non potest, queritur, si liceat ei hac condicione peccare, ut infidelem ad fidem adducat? Quod non posse fieri Augustinus affirmat, in libro [I.] de adulterinis coniugiis [c. 24.] ita dicens:

C. UN. Non debet aliquis a continentiae uoto recedere, etiamsi infidelis Christianam se fieri polliceatur. Non solum mechandum non est, (quod faciunt quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut Christianam faciat,) sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo uouit, nullo modo debet ista conpensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit que nuptias eius appetit, futuram se esse Christianam. Quod enim cuiquam ante, quam uouisset, licebat, cum id se numquam facturum uouerit, non licebit: si tamen id uouerit, quod uouendum sit, sicuti est perpetua uirginitas, uel post experta conubia solutis a uinculo coniugali uidualis castitas, seu ex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem relaxantibus fidelibus castisque coniugibus (quod alterum sine altera, uel alteram sine altero uouere fas non est) iugis continentia. Hec ergo, et si qua alia sunt, que rectissime uouentur, cum homines uouerint, nulla condicione rumpenda sunt, que sine ulla condicione uouerunt.

------------------------------------------------------------------

CAUSA XXXIII.
GRATIANUS.
Quidam uiri maleficiis inpeditus uxori suae debitum reddere non poterat. Alius interim clanculo eam corrupit; a uiro suo separata corruptori suo publice nubit; crimen, quod admiserat, corde tantum Deo confitetur; redditur huic facultas cognoscendi eam: repetit uxorem suam; qua recepta, ut expedicius uacaret orationi, et ad carnes agni purus accederet, continentiam se seruaturum promisit; uxor uero consensum non adhibuit. (Qu. I.) Queritur, an propter inpossibilitatem coeundi, a uiro suo) aliqua sit separanda? (Qu. II.) Secundo, an post separationem ei nubere ualeat, cum quo prius fornicata est? (Qu. III.) Tertio, si sola confessione cordis crimen possit deleri? (Qu. IV.) Quarto, si tempore orationis quis ualeat reddere coniugii debitum? (Qu. V.) Quinto, an uir sine consensu uxoris continenciam uouere possit, uel si minis uel terroribus licentiam uouendi ab ea extorquere ualeat?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem propter inpossibilitatem reddendi debitum mulier a uiro suo separari non possit, auctoritate euangelica et apostolica probatur. Sic enim Christus ait in euangelio: "Nulli licet dimittere uxorem suam, nisi causa fornicationis," uel qua alter eorum (sicut Augustinus exponit) fornicatus fuerit, uel ad quam alter alterum pertrahere uoluerit. Item Apostolus: "Mulier, quanto tempore uiuit uir eius, alligata est legi ipsius," non legi reddendi sibi debitum, sed non transferendi se ad alium. Item: "His, qui matrimonio iuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere, nisi causa fornicationis." Euangelica itaque et apostolica auctoritate prohibetur mulier a uiro discedere, nisi ob causam illam cunctis notissimam, qua interueniente si discesserit, oportet eam manere innuptam, aut reconciliari uiro suo. Unde datur intelligi, quod inpossibilitas reddendi debitum non facit discidium coniugii. . 1. His ita respondetur: Coniugium confirmatur offitio, ut supra probatum est; postquam uero offitio confirmatum fuerit, nisi causa fornicationis non licet uiro uxorem dimittere, uel uxori a uiro discedere. Verum ante, quam confirmetur, inpossibilitas offitii soluit uinculum coniugi. Unde Gregorius scribit Iohanni, Rauennati Episcopo:

C. I. Licet mulieri alteri nubere, quam ob frigiditatem uir cognoscere non potuit. Quod autem interrogasti de his, qui matrimonio iuncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, uel illa alium ducere possit? De quibus scriptum est: "Vir et mulier, si se coniunxerint, et dixerit postea mulier de uiro, quod non possit coire cum ea, si potest probare, quod uerum sit, per iustum iudicium, accipiat alium. Si autem ille aliam acceperit, separentur."

[C. II.] Item ex epistola eiusdem. De his requisisti, qui ob causam frigidae naturae dicunt se inuicem non posse operam carni dantes conmisceri. Iste uero si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. Quod si retinaculum uoluerint coniugale rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conueniet? Igitur si uir aliam uult uxorem accipere, manifesta patet ratio, quia, suggerente diabolo odii fomitem, exosam eam habuit, et idcirco eam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit: Volo mater esse, et filios procreare, uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando dicat, ut numquam per conmixtionem carnis coniuncti una caro effecti fuissent, tunc uidetur mulierem secundas posse contrahere nuptias. Humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine coniuge. Quod si et ille aliam copulam acceperit, tunc hii, qui iurauerant, periurii, crimine rei teneantur, et penitencia peracta priora cogantur recipere conubia. II. Pars. Gratian. Hoc autem seruari precipitur, cum uterque idem fatetur. Ceterum si uir asseruerit, se reddidisse debitum uxori, et illa diffitetur, cui potius habenda sit fides, merito queritur. De his in Concilio apud Conpendium habito ita statutum est:

C. III. In ueritate uiri consistat, si mulier negat se cognitam ab eo. Si quis accepit uxorem, et habuit eam aliquo tempore, et ipsa femina dicit, quod numquam coisset cum ea, et ille uir dicit, quod sic fecit, in ueritate uiri consistat, quia uir est caput mulieris. III. Pars. Gratian. Ecce, quod inpossibilitas reddendi debitum uinculum soluit coniugii. Sed hoc de naturali inpossibilitate statutum est. Hec autem maleficii inpedimento, non frigiditate naturali debitum coniugale prohibente, a uiro suo separata est. Unde queritur, si liceat ei etiam in hoc casu a uiro suo discedere, et alii se copulare? De his ita scribit Igmarus Remensis Archiepiscopus:

C. IV. De his, qui maleficiis inpediti coire non possunt. Si per sortiarias atque maleficas occulto, sed numquam iniusto Dei iudicio permittente, et diabolo preparante, concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus ista eueniunt, ut corde contrito et spiritu humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant, et profusis lacrimis, et largioribus elemosinis et orationibus atque ieiuniis Domino satisfaciant, et per exorcismos ac cetera munia ecclesiasticae medicinae ministri ecclesiae tales, quantum annuerit Dominus, qui Abimelech et domum eius Abrahae orationibus sanauit, sanare procurent. Qui si forte sanare non potuerint, separari ualebunt; sed post, quam alias nuptias expetierint, illis in carne uiuentibus, quibus iunctae fuerint, prioribus, quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt. Gratian. Sed in hoc uidetur contrarius premisso capitulo Gregorii. Ibi enim post possibilitatem redditam iubetur separari ab eo, cui secundo nupserat, et redire ad primum. Hic autem uiuente eo, cui secundo copulata fuerat, primo reconciliari non poterit.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ei, cum quo prius fornicata fuerat, post separationem nubere possit, superius probatum est. Mortuus est enim sibi uir eius. Ex quo, iudicio ecclesiae ab eo separata, ab eius lege soluta est. Unde iuxta Apostolum nubat cui uult, tantum in Domino. . 1. Sed queritur, si sine ecclesiastico iudicio nulla causa discidii rationabiliter probata ab ea discessisset, an esset cogendus redire ad eam. De hoc ita statutum est in Concilio Cartaginensi, cui interfuit Augustinus, c. 30.:

C. I. Non licet alicui uxorem dimittere, nisi causa discidii primum ecclesiae probetur. Seculares, qui coniugale consortium nulla grauiori culpa dimittunt uel etiam dimiserunt, et, nullas causas discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut illicita aut aliena presumant: si ante, quam apud episcopos conprouinciales discidii causas dixerint, et prius, quam iudicio dampnentur, uxores suas abiecerint, a conmunione ecclesiae et sancto populi cetu pro eo, quod fidem et coniugia maculant, excludantur.

C. II. Lex diuina prohibet uirum uxorem dimittere, nisi causa fornicationis. Item Ambrosius super Lucam. [ad c. 16.] An quod in subditos nefas est in conparem fas est? dimittis ergo uxorem quasi iure, sine crimine, et putas, hoc tibi licere, quia lex humana non prohibet? Sed prohibet lex diuina. Qui hominibus obsequeris, Deum uerere; audi legem Domini, cui obsecuntur etiam qui leges ferunt: "Quos Deus coniunxit homo non separet."

C. III. Absque causae cognitione a uiro suo dimissa ad omnia restituatur. Item Nykolaus Papa Karolo Inperatori. Istoria ecclesiastica, ab Eusebio Cesariensi episcopo confecta, de muliere quadam, que de castitate a marito accusabatur, ait: "Preceptum est ab inperatore lege lata, ut primo permitteretur ei libere rem familiarem diutius ordinare; tunc deinde responderet obiectis. Hoc omnes leges tam ecclesiasticae quam uulgares publicaeque precipiunt." . 1. Si autem de mulieribus et secularibus uiris hec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis hominibus et sacerdotibus sunt concessa.

C. IV. Nisi post restitutionem, neque de coniugii federe, neque de adulterii crimine inter uirum et uxorem iudicium est agitandum. Item Nykolaus Papa. [in epistola Karolo Regi] II. Pars. Siue de coniugii federe, siue de adulterii crimine iudicium sit agitandum, nulla ratio patitur, Thebergam cum Lothario posse inire certamen, nisi prius ad tempus suae fuerit reddita potestati, et consanguineis propriis libere sociata. Inter que etiam locus prouidendus est, in quo nulla uis multitudinis formidetur, nec sit difficile testes producere uel ceteras personas, que tam a sanctis canonibus, quam a uenerandis Romanis legibus in huiusmodi controuersiis requiruntur. III. Pars. Gratian. In hoc capitulo quamuis causa uideatur exposita, quare sua auctoritate non licet alicui uxorem dimittere, qua cessante ipsa quoque prohibitio cessare uidetur: tamen quia ipsa separatio pena est, et pena nulli est inferenda nisi per iudicem, generaliter hoc intelligendum est, ut siue ob causam premissam, siue nulla causa existente, non liceat alicui sua auctoritate uxorem dimittere. Quod etiam de pena homicidii uel qualibet alia intelligendum est. Unde Nykolaus Papa scribit Rodulpho, Bituricensi Archiepiscopo:

C. V. Coniugia penitus interdicantur his, qui suas uxores occidunt. Interfectores suarum coniugum sine iudicio, cum non addis, adulterarum, uel aliquid huiusmodi, quid aliud habendi sunt quam homicidae, ac per hoc ad penitenciam redigendi? Quibus penitus coniugium denegatur, exceptis adolescentibus, de quibus est B. Leonis Papae XXV. regula decretalium, imo indulgentia obseruanda. Gratian. In hoc capitulo uidetur Nykolaus permittere maritis causa adulterii, uel alterius eiusmodi criminis, uxores suas interficere. Sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali criminosos feriri iubet; illo uidelicet gladio, quo Petrus iubetur mactare et manducare. De quo etiam gladio Christus ait in euangelio: "Non ueni pacem mittere in terram, sed gladium." Hinc idem Nykolaus scribit Albino Archiepiscopo:

C. VI. Non licet alicui uxorem adulteram occidere. Inter hec uestra sanctitas addere studuit, si cuius uxor adulterium perpetrauerit, utrum marito illius liceat secundum mundanam legem eam interficere. Sed sancta Dei ecclesia numquam mundanis constringitur legibus; gladium non habet, nisi spiritualem; non occidit, sed uiuificat.

C. VII. Penitencia eius, qui propriam uxorem absque causa perimit. Item Pius Papa. Quicumque propriam uxorem absque lege, uel sine causa et certa probatione interfecerit, aliamque duxerit uxorem, armis depositis publicam agat penitenciam, et, si contumax fuerit, et episcopo suo inobediens extiterit, anathematizetur, quousque consentiat. Eadem lex erit illi, qui seniorem suum interfecerit.

C. VIII. Penitencia Astulphi, qui uxorem suam interfecerat. Item Stephanus V. Astulpho. Admonere te cum lacrimis et multo gemitu cordis curamus, fili Astulphe; sed non filius dici debes, qui tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam occidisti uxorem tuam, partem corporis tui, legitimo matrimonio tibi sociatam, sine causa mortis, non tibi resistentem, non insidiantem quocumque modo uitae tuae. Non inuenisti eam cum alio uiro nefariam rem facientem, sed concitatus a diabolo, inpio furore flammatus, more latronum atrocius eam gladio tuo, crudelior omni bestia, interemisti, et nunc post mortem eius addis iniquitatem super iniquitatem, filiorum tuorum inprobe predo. Qui matri non pepercisti, filios tuos orphanos fecisti, inducere super eam uis mortis causam post mortem, per unum hominem homicidam et reprobum testem. Quoniam nec euangelium, nec ulla diuina humanaque lex unius testimonio etiam idoneo quempiam condempnat uel iustificat: quanto magis per istum scelestum et flagiciosissimum nec illa uiua debuit condempnari, nec a te post mortem eius accusari? Prius causa criminis subtiliter erat inuestiganda, et tunc, si ita fuisset inuenta, secundum legis tramitem debuit excipere ultionis uindictam. Nam si uerum (quod absit) fuisset, sicut adulter mentitus est, post septem annos peracta penitencia dimittere eam per approbatam causam poteras, si uoluisses; occidere tamen eam nullatenus debuisti. Non enim uult Deus mortem peccatoris, sed ut conuertatur ad penitenciam, et uiuat. Idcirco placeat tibi consilium nostrum, et facias hoc, quod melius tibi et leuius uideri potest: miserere animae tuae, ut non sis tuus tibimet ipsi homicida. Relinque quapropter, te rogamus, hoc malum seculum, quod te traxit ad tam inmanissimum peccati facinus; ingredere monasterium, humiliare sub manu abbatis, multorum fratrum precibus adiutus obserua cuncta supplici animo, que tibi fuerint inperata, si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis et refrigeret animam tuam prius, quam crucieris perpetuis flammis. Hoc leuius et melius tibi esse certissime scias. Sin autem publicam penitenciam, permanens in domo tua uel in hoc mundo, uis agere (quod tibi peius, et durius, et grauius esse non dubites) ita, ut agere debeas, exhortamur, omnibus diebus, quibus penitere debes, uinum et omnem siceram non libas, carnem numquam ullo tempore comedas, preterquam in Pasca, et in die Natalis Domini; in pane, et aqua, et sale penitenciam age; in ieiuniis, in uigiliis, orationibus, et elemosinis omni tempore perseuera; armis numquam cingere, nec in quolibet loco litigare presumas. Uxorem numquam ducere, concubinam non habere, nec adulterium committere audeas; in balneo numquam laueris, in conuiuiis letantium numquam te misceas; in ecclesia segregatus ab aliis Christianis post hostium et postes humiliter te repone; ingredientium et egredientium suppliciter orationibus conmendare, conmunione corporis et sanguinis Domini cunctis diebus uitae tuae indignum te existimes; in ultimo tamen exitus uitae tuae die, si merueris, pro uiatico, si sit qui tribuat, tantummodo uenialiter tibi ut accipias concedimus. Sunt et alia multa, que tibi durius et satis acrius erant iuxta magnum pondus peccati, infelix, adicienda. Sed si hec omnia, que tibi misericorditer supra dicta sunt, perfecto corde Domino auxiliante feceris et custodieris, confidimus de inmensa clementia Dei, remissionem te tuorum habiturum peccatorum, et secundum dictum iusti bonique pastoris resoluet te sancta ecclesia ab hoc uinculo peccati in terris, ut per ipsius gratiam, qui eam suo sanguine acquisiuit, solutus sis in celis. Si autem aliter feceris, et sanctae matris ecclesiae tam salubrem admonitionem despexeris, ipse tibi sis iudex, et in laqueo diaboli, quo irretitus teneris, permanebis; sanguis tuus super caput tuum; nos alieni a consortio tuo pro aliorum filiorum Dei salute, ipso opitulante, omni sollicitudine nitimur desudare, et Domini misericordiam attentius cottidie inplorare.

C. IX. Potius uxore uiuente quis aliam ducat, quam humanum sanguinem fundat. Item Augustinus de adulterinis coniugiis. [lib. II. c. 15.] Si (quod uerius dicitur) non licet homini Christiano adulteram coniugem occidere, sed tantum dimittere: quis est tam demens, qui dicat ei: fac quod non licet, ut liceat tibi quod non licet? Cum enim utrumque secundum legem Christi illicitum sit, siue adulteram occidere, siue alteram ducere illa uiuente, ab utroque est abstinendum, non illicitum pro illicito faciendum. Si enim facturus est quod non licet, iam faciat adulterium et non faciat homicidium, ut uiuente uxore aliam ducat, non humanum sanguinem fundat. IV. Pars. Gratian. In premissis auctoritatibus quique prohibentur adulteras coniuges suas occidere; sed post septem annorum penitenciam permittitur eis illas dimittere. Si autem illas interfecerint, iubentur sine spe coniugii perpetuo manere, nisi forte propter lapsum iuuenilis incontinentiae ad matrimonia contrahenda eis misericordia inpendatur. Clericis autem conceditur, si uxores eorum peccauerint, sine mortis acerbitate habere eas in custodia, et ad ieiunia eas cogere, non tamen usque ad necem affligere. Unde in Tolletano Concilio I. [c. 7.] legitur:

C. X. Clerici si uxores eorum peccauerint, preter necem eas domi custodiant, et ad salutaria eas ieiunia cogant. Placuit, ut, si quorumcumque clericorum uxores peccauerint, ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant mariti earum hanc potestatem, preter necem custodiendi, ligandi in domo sua, ad ieiunia salutaria, non mortifera eas cogentes, ita, ut inuicem sibi clerici pauperes auxilium ferant, si seruicia non habeant. Cum uxoribus autem ipsis, que peccauerant, non cibos sumant, nisi forte ad timorem Dei acta penitencia reuertantur. V. Pars. Gratian. Nunc autem queritur, quare sacris canonibus sit institutum, ut post septem annos penitentes in pristinum statum reuocentur? De his ita scribit Ysidorus ad Masonem Episcopum: [in prefatione ad librum de summo bono]

C. XI. Quare sit institutum post septem annos in pristinum statum penitentem redire. Hoc ipsum, quod canonum censura post septem annos remeare penitentem in pristinum statum precepit non electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius ex sentencia diuini iudicii sanxerunt. Nam legitur, quod Maria soror Aaron prophetissa, dum detractionis aduersum Moysen incurrisset delictum, illico stigmate leprae perfusa est, cumque peteret Moyses, ut emundaretur, precepit eam Dominus extra castra septem diebus egredi, et post emundationem rursus eam in castra admitti. Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis, que, dum superbiae dedita sordidissimis cogitationum maculatur contagiis, extra castra septem diebus, hoc est extra collegium sanctae ecclesiae septem annis proiciatur, ut post emundationem uiciorum loci uel pristinae dignitatis recipiat meritum. Et post pauca: . 1. In fine autem epistolae hoc adiciendum putaui, ut, quotiescumque in gestis conciliorum discors sentencia inuenitur, illius magis teneatur sentencia, cuius antiquior aut potior extat auctoritas. Gratian. Hoc quamquam de sacerdotibus uideatur specialiter dictum, generaliter tamen de omnibus penitentibus oportet intelligi. Ad imitationem namque illius dominicae sentenciae Dauid de adulterio et homicidio reprehensus unius ebdomadae ieiunium in satisfactionem admissi sceleris Deo legitur obtulisse. Hinc etiam ecclesiastica consuetudine est usurpatum, ut maiorum criminum penitencia septem annorum spacio concludatur, nisi uel offitii exellentia, uel criminum magnitudo uulgarem consuetudinem excedens (ueluti dum contra naturam humanae societatis parentibus, uel liberis, uel aliis huiusmodi personis inpudice adheremus, uel dum relicto naturali usu contra naturam more Sodomitico fornicamur, uel usque ad coitum brutorum animalium prolabimur), premissum spacium transcendere cogat. VI. Pars. . 1. De penitentibus quoque queritur, an eis generaliter post penitenciam peractam coniugia concedantur? Generaliter enim canonica auctoritate penitentes prohibentur ad secularem miliciam redire, uel matrimonia contrahere. Unde Siricius Papa: [epist. I. ad Himerium Episcopum, c. 5.]

C. XII. Penitentes matrimonia contrahere prohibentur. De his uero non incongrue dilectio tua sedem apostolicam credidit consulendam, qui acta penitencia tamquam canes et sues ad uomitus pristinos et uolutabra redeuntes, et miliciae cingulum, et ludicras uoluptates, et noua coniugia, et inhibitos denuo appetiuere concubitus, quorum inprofessam continentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus, quia iam suffragium non habent penitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione iungantur, sacris misteriorum celebritatibus (quamuis non mereantur) intersint, a dominicae autem mensae conuiuio segregentur, ut hac saltim districtione correcti et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quibus tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, uiatico munere, cum ad Dominum ceperint proficisci, per conmunionis gratiam uolumus subueniri, quam formam et circa mulieres, que se post penitenciam talibus pollutionibus deuinxerunt, seruandam esse censemus. Gratian. Sed quia timore soluendi coniugii nonnulli ad penitenciam accedere differunt, uel propter lapsum adolescentiae, quem formidant, penitenciae remedium suscipere negligunt, auctoritate canonica permittitur eis uel contracta matrimonia retinere, uel alia contrahere. Unde Leo Papa scribit Galerio Episcopo Tripolitano:

C. XIII. Ex indulgentia post penitenciam legitima non negentur matrimonia. Audiuimus a quibusdam, quod in uestris diocesibus et finibus Christianorum cetus leui occasione se subtrahunt penitenciae iugo, dicentes, quia, si penitenciam agimus, coniugii debemus relinquere copulam; in quo errant et de ueritatis calle discedunt, quia pro omnibus illicitis penitenciam unusquisque Christi nominis cultor sustinere atque peragere summopere debet, dicente Domino: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum." Coniugium uero legitimum nulli orthodoxorum penitenciam sustinenti soluere licet. Et infra: . 1. Sacris uos expedit eos alloquiis edocere, ut erroris eripiantur caligine, et licitis copulationibus iuncti de omnibus illicitis penitenciam agere procurent.

C. XIV. Propter lapsum iuuenilis incontinentiae non negentur penitentibus licita coniugia. Item Leo IV. In adolescentia constitutus si urgente aut metu mortis, aut captiuitatis periculo penitenciam gesserit et postea timens lapsum incontinentiae iuuenilis copulam uxoris elegerit, ne crimen fornicationis incurreret, rem uidetur fecisse uenialem, si preter coniugem nullam omnino cognouerit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tollerabilius estimamus.

C. XV. Hec penitencia est inponenda ei, qui matrem occiderit. Item Nykolaus Papa Rhatoldo, Episcopo sanctae Argenteae Retensis. VII. Pars. Latorem presentium matricidam esse cognouimus. Cui precipimus, ut sub penitenciae iugo permaneat ita, ut per annum unum ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicae stans orans, et deprecans Deum perseueret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Conpleto uero anni circulo introeundi licentiam in ecclesiam habeat; tantum inter audientes stet, et nondum conmunicet. Conpletis autem trium annorum curriculis sacrae conmunionis illi gratia concedatur, oblationes uero non offerat, nisi prius aliorum septem annorum curricula expleantur. . 1. In his autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec uinum bibere presumat, exceptis festis diebus atque dominicis, et a Pasca usque ad Pentecosten. Et, quocumque ire uoluerit, nullo uehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur; arma non sumat, nisi contra paganos; ieiunet autem tribus diebus per ebdomadam usque ad uesperam. A propria ac legitima coniuge non separetur, ne in fornicationis uoraginem corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante annorum trium cursum finis uitae illius appropinquauerit, corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi particeps fiat; sin autem, ut supra statui efficiatur. Tamen, si illius conuersationem et lacrimarum fontem in omnibus uideritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare, humanius circa eum sollicitudo peruigil appareat, mitisque omnibus demonstretur.

C. XVI. Post penitenciam legitimam adolescentibus permittuntur licita coniugia. Item. VIII. Pars. Si quis cum duabus fuerit sororibus fornicatus, aut cum his personis, de quibus sancta scriptura prohibet, si dignam egerit penitenciam, et castitatis non ualuerit sustinere continentiam, liceat ei legitimam in coniugio uxorem accipere. Similiter et mulier, que tali fuerit scelere lapsa, ut fornicationis non perducatur ad chaos. Sed hoc de laicis uiris ac mulieribus solummodo statuimus.

C. XVII. Puniatur qui hec crimina conmittit, non tamen legitimam dimittat uxorem. Idem. Si quis cum matre spirituali fuerit fornicatus, anathematis (ut scitis) percutitur ictibus. Similiter autem et illum percutere promulgamus, qui cum ea, quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut cum illa, quam ante episcopum tenuerit, cum sacro crismate fuerit uncta, fornicationis perpetrauerit scelus; legitimam tamen, si habuerit, non dimittat uxorem. IX. Pars. Gratian. . 1. Quos enim Deus coniunxit iudex sua auctoritate separare non debet. Quamquam Ysidorus hoc aliter intelligat, dicens:

C. XVIII. Non homo separat quos pena condempnat. "Quos Deus coniunxit homo non separet." Queris quomodo? subaudis uiolenter, sine lege, absque ratione quos Deus coniunxit homo non separet. Non enim homo separat quos pena dampnat, quos reatus accusat, quos maleficium coartat. Gratian. Verum hoc pro his dictum intelligitur, quos iudices seculi pro suis sceleribus legum seueritate percellunt, quos uel morte puniunt, uel deportari iubent.

C. XIX. De eodem. Item ex Concilio Tolletano VI. [c. 8.] X. Pars. Antiqui et sanctissimi est patris sentencia Papae Leonis, ut is, qui in etatis adolescentia positus, dum mortis formidat casum, si peruenerit ad penitenciae remedium, si coniugatus forte fuerit incontinens, ne postea adulterii lapsum incurrat, redeat ad pristinum coniugium, quousque possit adipisci temporis maturitate continentiae statum, quod nos ut de uiris, ita et de feminis equo modo censemus. Non quidem hoc generaliter et canonice preceptum, sed constat uobis pro humana fragilitate indultum ea dumtaxat ratione, ut si is, qui penitenciae non est legibus deditus, ante ab hac uita discesserit, quam ex consensu ad continentiam unus eorum fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxoris transire amplexus. Si autem illius uita extiterit superstes, qui non accepit absolutionem penitentis, nubat, si se continere non potest, et alterius consortio fruatur uxoris. Quod in utroque sexu pari modo a nobis manifestum est esse decretum, ita uidelicet, ut in his omnibus sacerdotis expectetur ordinatio, ut, iuxta quod etatem aptam prospexerit, penitenciae absolutionis tribuat legem.

QUESTIO III.
[ TRACTATUS DE PENITENCIA. ] - (DISTINCTIOs 1-7)
GRATIANUS.
His breuiter decursis, in quibus extra negocii finem aliquantulum euagati sumus, ad propositae causae terciam questionem pertractandam, qua queritur:

DISTINCTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Utrum sola cordis contritione, et secreta satisfactione, absque oris confessione quisque possit Deo satisfacere, redeamus. Sunt enim qui dicunt, quemlibet criminis ueniam sine confessiones a ecclesias et sacerdotali iudicio posse promereri, iuxta illud Ambrosii super Lucam: [ad cap. 22.]

[C. I.] "Petrus doluit et fleuit, quia errauit, ut homo. Non inuenio quid dixerit; scio, quod fleuerit. Lacrimas eius lego, satisfactionem non lego."

[C. II.] Item Iohannes Chrisostomus. "Lacrimae lauant delictum, quod uoce pudor est confiteri." [C. III.] Item Propheta. "Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies."

[C. IV.] Item. "Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam Domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei." Quod Augustinus exponens, ait:

[C. V.] "Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit. . 1. Nondum pronunciat ore, et tamen Deus iam audit in corde, quia ipsum dicere quasi quoddam pronunciare est. Votum enim pro opere reputatur."

[C. VI.] Codicis libro I. titulo de Episcopis et Clericis Inp. Iouinianus. II. Pars. "Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantum matrimonii iungendi causa sacratissimas uirgines ausus fuerit, capitali pena ferietur."

[C. VII.] Libro Codicis titulo de postulando Inp. Leo et Ant. Nicostrato P. P. "Nemo uel in foro magnitudinis tuae, uel in prouinciali iudicio, uel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit inbutus misteriis. Sin autem aliquid quoquo modo uel quadam machinatione factum uel attemptatum fuerit, offitium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri iacturam pro condempnatione sustineat."

[C. VIII.] Idem. "Quicumque uero ausus fuerit contra prouidum nostrae serenitatis decretum offitium aduocationis per subreptionem arripere, et prohibitum patrocinium prestiterit, aduocationis offitia remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit; scituris etiam prouinciarum rectoribus, quod is, sub cuius amministratione aliquid huiusmodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem, et penam exilii per quinquennium sustinebit."

[C. IX.] Item libro IX. titulo ad legem Iuliam maiestatis. [l. 5.] "Quisquis cum militibus cogitauerit (eadem enim seueritate uoluntatem sceleris, qua effectum iura puniri uoluerunt)." [Gratian.] Item ad legem Corneliam de sicariis: "Is qui cum telo ambulauerit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit, uel cuius dolo malo factum erit conmissum, legis Corneliae de sicariis coherceatur pena."

[C. X.] Inpp. Valentinianus, Valens, et Gratianus. "Si quis necandi infantis piaculum aggressus aggressaue fuerit, sciat, se capitali supplicio esse puniendum."

[C. XI.] Inpp. Gratianus et Valentinianus. "Si forte mulier marito mortis parasse insidias, uel quolibet alio genere uoluntatem occidendi habuisse inueniatur, uel forte maritus eo modo insequetur uxorem, in eadem questione non solum ab omni familia mariti, sed etiam uxoris (que tamen tunc temporis domi fuerit) querendum est, sine cuiusquam defensione."

[C. XII.] Item Digestorum titulo de iniuriis, lege Sed est questionis. "Si quis tam masculum quam feminam, siue ingenuos siue libertinos, inpudicos facere attemptauerit, iniuriarum tenebitur. . 1. Sed et si serui pudicitia attemptata sit, iniuria locum habet. . 2. Attemptari pudicitia dicitur, cum id agitur, ut ex pudico inpudicus fiat. . 3. Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, uerum ille quoque continetur, qui dolo fecit, uel qui curauit ut cui mala pugno percuteretur."

[C. XIII.] Item apud Labeonem. "Si quis pulsatus quidem non est, uerum manus aduersus eum leuatae, et sepe territus, quasi uapulaturus, non tamen percussus, iniuriam actione tenetur." III. Pars. Contra libro eodem titulo de penis:

[C. XIV.] "Cogitationis penam nemo patiatur."

[C. XV.] Titulo de extraordinariis criminibus. "Sollicitatores alienarum nuptiarum, itemque matrimoniorum interpellatores, etsi effectu sceleris potiri non possunt, propter uoluntatem perniciosae libidinis extra ordinem puniuntur. . 1. Qui stuprum puero (abducto uel corrupto comite,) persuaserit, aut mulierem aut puellam interpellauerit, quidue inpudicitiae gratia fecerit, domum prebuerit pretiumue, quo is persuadeat, dederit, perfecto flagicio punitur capite, inperfecto in insulam deportatur. Corrupti comites summo supplicio afficiuntur."

[C. XVI.] Item titulo de furtis. "Vulgaris est questio, an is, qui ex aceruo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat, an uero eius tantum, quod abstulit. Ofilius totius acerui furem esse putat. Nam et qui aurem alicuius tetigit (inquit Trebatius) totum eum uideri tetigisse. Proinde et qui dolium aperuit, et exinde parum abstulit uini, totius furtum uidetur fecisse. Sed uerum est, in tantum eum furti actione teneri, quantum abstulerit. Nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit, et omnes res, que in eo erant, contrectauerit, atque ita discesserit, deinde reuersus unam ex his abstulerit, et ante, quam reciperet se quo destinauerat, deprehensus fuerit, eiusdem rei et manifestus, et nec manifestus fur erit. Sed et si quis segetem ante lucem secat et contrectat eius, quod secat, manifestas et nec manifestus fur est."

[C. XVII.] Item libro II. titulo Quod quisque iuris, lege 1. "Hec autem uerba: 'Que statuerit qui iurisdictioni preest,' cum effectu accipimus, non uerbotenus; et ideo, si, cum uellet statuere, prohibitus sit, nec effectum decretum habuit, cessat edictum. Nam 'statuit' uerbum rem perfectam significat, et consummatam iniuriam, non ceptam."

[CAP. XVIII.] "Penae" (sicut in Digestorum titulo de penis legitur) "legum interpretatione molliendae sunt pocius, quam exasperandae." [Gratian.] Atque ideo proprium casum non excedunt; sed que de raptu uirginum, uel aduocatis, seu de crimine maiestatis, uel de sicariis dicta sunt, fauore religionis et fidei, atque principali odio sicariorum introducta sunt. Iniuriarum uero pro earum uarietate multipliciter quis reus fieri potest. Varietas itaque criminum uarietatem inducit penarum. Unde in Digestis titulo de penis:

[C. XIX.] [IV. Pars.] "Aut facta puniuntur, ut furta cedesque; aut dicta, ut conuicia et infidae aduocationes; aut scripta, ut falsa et famosi libelli; aut consilia, ut coniurationes, aut latronum conscientia, quosque alios suadendo monuisse sceleris est instar. . 1. Sed hec quatuor genera consideranda sunt septem modis: causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate, euentu. . 2. Causa, ut in uerberibus, que inpunita sunt a magistro illata uel parente, quoniam emendationis animo, non iniuriae gratia uidentur adhiberi. Puniuntur, cum quis per iram ab extraneo pulsatur. . 3. Persona duppliciter spectatur, eius qui fecit, et eius qui passus est. Aliter enim puniuntur ex eisdem facinoribus serui, quam liberi; et aliter qui in dominum parentemue ausus est, quam qui in extraneum et in magistratum quam qui in priuatum. In huius rei consideratione etatis quoque ratio habeatur. . 4. Locus facit, ut idem uel furtum uel sacrilegium sit, et capite luendum, uel minore supplicio. . 5. Tempus discernit emansorem a fugitiuo et effractorem uel furem diurnum ac nocturnum. . 6. Qualitate, factum uel atrocius, uel leuius est, ut furta manifesta a non manifestis discerni solent, rixa a crassaturis, expilationes a furtis, a uiolentia petulantia, de qua re maximus apud Grecos orator Demosthenes sic ait. . 7. Quantitas discernit furem ab abigeo. Nam qui unum suem subripuerit, ut fur cohercebitur: qui gregem, ut abigeus. . 8. Euentus spectatur, ut a clementissimo queque facta; quamquam lex non minus eum, qui inuentus occidendi hominis causa cum telo fuerit, quam eum, qui occiderit, puniat, et ideo apud Grecos exilio uoluntario fortuiti casus luebantur, ut apud precipuum poetarum scriptum est."

[C. XX.] V. Pars. Cogitatio non meretur penam lege ciuili, cum suis terminis contenta est. Discernuntur tamen a maleficiis ea, que de iure effectum desiderant. In his enim non nisi animi iudicium consideratur. Unde in Digestis titulo de repudiis:

[C. XXI.] "Diuortium non est uerum nisi, quod animo perpetuam constituendi dissensionem fit. Itaque quicquid calore iracundiae fit, uel dicitur, non aliter ratum est, quam si perseuerantia apparuerit, iudicium animi fuisse. Ideoque per eum calorem misso repudio, si breui reuersa est uxor, nec diuertisse uidetur." Hinc etiam in Canonibus:

[C. XXII.] "Si quis iratus crimen alicui obiecerit etc." VI. Pars. [Gratian.] Ex consilio autem uelut ex facto aliquem teneri Augustinus probat, ita dicens:

C. XXIII. Non solum qui manibus occidunt, sed etiam quorum consilio et fraude alii occiduntur, homicidae probantur. Periculose se decipiunt, qui existimant, eos tantum homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem homines exstinguntur. Nam Iudei Dominum nequaquam propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum est: "Nobis non licet interficere quemquam." Sed tamen illis Domini mors inputatur, quia ipsi lingua eum interfecerunt, dicentes: "Crucifige, crucifige eum." Unde unus Euangelista dicit, Dominum crucifixum esse hora tertia, alius sexta, quia Iudei crucifixerunt eum hora tertia lingua, milites hora sexta manibus. Qui ergo hominem tradidit, ille interfecit eum, Domino dicente: "Maius peccatum habet qui me tradidit tibi." Unde Psalmo: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus." Subiciant ergo se penitenciae quorum consilio sanguis funditur, si ueniam promereri uoluerint.

C. XXIV. Interfectores fratrum, detractores eorum, eosque odientes, homicidae habentur. Item ex epistola Clementis. [I. ad Iacobum] Homicidiorum uero tria genera esse dicebat B. Petrus, et penam eorum parilem fore dicebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita detractores eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat, quia et qui occidit fratrem suum, et qui odit, et qui detrahit, ei pariter homicidae esse demonstrantur.

C. XXV. In maleficiis uoluntas pro opere reputatur. Item Ieronimus in Ysaia. [c. 33.] Omnis iniquitas, et oppressio, et iniusticia, iudicium sanguinis est: et, licet gladio non occidas, uoluntate tamen interficis.

C. XXVI. De eodem. Item Ciprianus. [tract. IV. de mortalitate.] Numquid Cayn, cum Domino, munus offerret peremerat fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus ante dampnauit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, apud quos cogitatur, et martirium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice coronatur. Aliud est martirio animum deesse, aliud animo defuisse martirium. Qualem te inuenit Dominus, cum uocat, talem pariter et iudicat, quando ipse testatur et dicit: "Et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutator renum et cordis."

C. XXVII. Homicida est qui fratri suo mala suadet. Item Augustinus. [tract. XLII. ad c. 8. Ioannis.] Noli putare, te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades. Si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias, quia occidis, audi Psalmum: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machera acuta."

C. XXVIII. Occidit qui ad nocendum mouetur. Idem. [lib. XIX. contra Faustum, c. 23.] Homicidium lege uetitum putabatur non aliud esse, nisi corporis peremptio. Aperuit ergo Dominus, omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari.

C. XXIX. Furti tenetur qui solo timore non furatur. Item Augustinus. [lib. L. Hom., homil. 28.] Si propterea non facis furtum, quia times ne uidearis, intus, in corde fecisti; furti teneris, et nil tulisti.

C. XXX. Non ideo minus delinquit, cui sola deest facultas. Idem de libero arbitrio. [lib. I. c. 3.] Si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit eum cupere, et, si potestas detur, facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. Item, sicut auctoritas testatur: . 1. Voluntas remuneratur, non opus. Voluntas autem in cordis contritione est, opus uero in oris confessione. Gratian. Luce clarius constat cordis contritione, non oris confessione peccata dimitti.

[C. XXXI.] Item Prosper. [lib. II. de uita contemplatiua, cap. 7.] "Porro illi, quorum peccata humanam noticiam latent, non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri uel emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum iudicium uitare, cum, si in malo suo permanserint, ituri sunt in eternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si sui ipsi iudices fiant, et ueluti suae iniquitatis ultores, hic in se uoluntariam penam seuerissimae animaduersionis exerceant, temporalibus penis mutabunt eterna supplicia, et lacrimis ex uera cordis conpunctione fluentibus restinguent eterni ignis incendia."

[C. XXXII.] Et infra. "Facilius Deum sibi placabunt illi, qui non humano conuicti iudicio, sed ultro agnoscunt crimen, qui aut propriis illud confessionibus produnt, aut nescientibus aliis (quales occulti sunt) ipsi in se uoluntariae excommunicationis sentenciam ferunt, et ab altari, cui ministrabant, non animo, sed offitio separati uitam suam tamquam mortuam plangunt, certi, quod reconciliati sibi efficacis penitenciae fructibus a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam ciues supernae ciuitatis effecti ad gaudia sempiterna perueniant." VII. Pars. [Gratian.] Hoc idem probatur auctoritate illa prophetica: "In quacumque hora peccator fuerit conuersus, et ingemuerit." Non enim dicitur: ore confessus fuerit, sed tantum: "Conuersus fuerit, et ingemuerit, uita uiuet, et non morietur." Hinc Iohel Propheta ait:

[C. XXXIII.] "Scindite corda uestra, et non uestimenta uestra." [Gratian.] Ostendens contritionem cordis, que in eiusdem scissione intelligitur, non in confessione oris, que pars est exterioris satisfactionis, quam scissuram uestium nominauit, a parte totum intelligens, peccata dimitti. Hinc etiam per eundem Prophetam Dominus ait:

C. XXXIV. "Conuertimini ad me et ego conuertar ad uos." [Gratian.] Conuersio autem dicitur quasi cordis undique uersio. Si autem cor nostrum undique ad Deum a malo uertitur, mox conuersionis suae fructum meretur, ut Deus ab ira ad misericordiam conuersus peccati prestet indulgentiam, cuius primo preparabat uindictam. Unde datur intelligi, quod etiam ore tacente ueniam consequi possumus. Hinc etiam leprosi illi quibus Dominus precepit, ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, ante, quam ad sacerdotes uenirent, mundati sunt. Ex quo facto nimirum datur intelligi, quod ante, quam sacerdotibus ora nostra ostendamus, id est peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Hinc etiam Lazarus de monumento uiuus prodiit; non prius de monumento est eductus, et postea a Domino suscitatus, sed lapide remoto, quo monumentum claudebatur, in sepulchro reuixit, et foras uiuus prodiit. . 1. Hinc etiam, ut Dominus ostenderet, quod non sacerdotali iudicio, sed largitate diuinae gratiae peccator emundatur, leprosum tangendo mundauit, et postea ut sacerdoti sacrificium ex lege offerret precepit. Leprosus enim tangitur, cum respectu diuinae pietatis mens peccatoris illustrata conpungitur. Unde post trinam negationem Petrus, Domino eum respiciente, profudit amaras lacrimas, quibus culpam suae negationis diluit. Leprosus semetipsum sacerdoti representat, dum peccatum suum sacerdoti penitens confitetur. Sacrificium offert ex lege, dum satisfactionem ecclesiae iudicio sibi inpositam factis exequitur. Sed ante, quam ad sacerdotes perueniat, emundatur, dum per contritionem cordis ante confessionem oris peccati uenia indulgetur. Hinc etiam medici negantur resuscitare aliquem, ut resuscitatus confiteatur, dum per prophetam dicitur: "Numquid medici resuscitabunt, et confitebuntur tibi?" Item: "A mortuo, ut auctoritas ait, uelut ab eo, qui non est, perit confessio." Unde penitens ille, qui timore octauae territus exclamauerat: "Domine, ne in furore tuo arguas me," postea supplicans aiebat: "Saluum me fac propter misericordiam tuam, quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem nullus confitebitur tibi." Si ergo nullus confitetur, nisi suscitatus, nemo autem uiuit eternae gehennae filius, et perpetua dampnatione dignus, patet, quod ante, quam quisque confiteatur peccatum, a reatu suae preuaricationis, quo eterna sibi debebantur supplicia, per gratiam internae conpunctionis absoluitur. . 2. Item: Si ante, quam quisque confiteatur, a Domino resuscitatur, uel resuscitatus uiuit, dum confitetur, uel post resuscitationem iterum mortuus est, et confitetur. Sed, sicut ante, quam resuscitaretur mortuus, confiteri non poterat, sic post resurrectionem mortuus confiteri non ualet. Restat ergo, ut resuscitatus uiuat, dum peccatum confitetur. Habet itaque resuscitatorem suum sibi presentem, seque inhabitantem. Ut enim Augustinus ait in Psalmo LXII.:

[C. XXXV.] "Resuscitatus corpore uiuit absente suscitatore. Non autem sic resuscitatus in anima." [Gratian.] Cum enim Deus sit uita animae, anima uero uita corporis, sicut corpus uiuere non potest anima absente, ita non nisi Deo presente anima uiuere ualet. Habet itaque anima sibi Deum presentem per gratiam, que uiuens peccatum suum confitetur, eamque uita, que Deus est, inhabitat, quam inhabitando uiuere facit. Si autem illam inhabitat, ergo templum Spiritus sancti facta est, ergo illuminata est, ergo a tenebris peccatorum expiata est, ergo templum diaboli esse desiit, que ad lucem uenit, cuius respectus tenebras fugat. Nulla enim (ut ait Apostolus) conuentio Christi ad Belial, nulla participatio lucis ad tenebras, nulla conmunicatio iusticiae et iniquitatis, nullus consensus templo Dei cum ydolis. Item, ut Christus ait: "Omnis, qui odit malum, in luce agit." Qui autem in luce agit, operatur, sicut Augustinus ait, cum Deo. Qui autem in Christo operatur, eius filius probatur. Cuius enim opera quisque facit, eius filius esse perhibetur. Unde quibusdam Dominus ait: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite." Item: "Vos ex patre diabolo estis, quia opera patris uestri uultis facere." Nemo autem filius Dei et diaboli simul esse potest. "Nemo enim," ut ipse ait, "potest duobus Dominis seruire." Item, ut Iohannes ait in epistola sua: [I. cap. 3.]

[C. XXXVI.] "Qui natus est ex Deo, non peccat". [Gratian.] Ergo nec est filius diaboli. Solo enim peccato filii diaboli sumus. Ergo de regno eius translati sumus in regnum karitatis filii Dei, et sumus erepti de potestate tenebrarum, et facti filii lucis. Cum ergo ante confessionem, ut probatum est, simus resuscitati per gratiam, et filii lucis facti, euidentissime apparet, quod sola contritione cordis sine confessione oris, peccatum remittitur.

[C. XXXVII.] Item. "Omnis, qui non diligit, manet in morte." [Gratian.] Si ergo uiuit, et diligit; si diligit, dilectio in eo est; dilectio autem in malo non est. Est enim fons bonorum proprius, in quo non conmunicat alienus. Ergo bonus factus est iste per gratiam ante confessionem peccati: non itaque malus est; bonus enim et malus aliquis simul esse non potest. Quod si malus non est, membrum diaboli non esse probatur: nec ergo dignus est gehenna, que diabolo et eius membris solummodo debetur, sicut eterna beatitudo solummodo membris Christi paratur. Non ergo in confessione peccatum remittitur, quod iam remissum esse probatur. Fit itaque confessio ad ostensionem penitenciae, non ad inpetracionem ueniae, sicut circumcisio data est Abrahae in signum iusticiae, non in causam iustificationis, sic confessio sacerdoti offertur in signum ueniae acceptae, non in causam remissionis accipiendae. II. Pars. . 11. Alii e contra testantur, dicentes sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato posse mundari, si tempus satisfaciendi habuerit. Unde Dominus per Prophetam ait: "Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris."

[C. XXXVIII.] Item Ambrosius in libro de Paradyso. [cap. 14.] "Non potest quisquam iustificari a peccato, nisi fuerit peccatum ante confessus."

[C. XXXIX.] Idem in sermone [I.] Quadragesimae. "Ecce nunc tempus acceptabile adest, in quo confessio a morte animam liberat, confessio aperit paradysum, confessio spem saluandi tribuit. Unde scriptura dicit: 'Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris.' His uerbis ostenditur, quia non meretur iustificari qui in uita sua peccata non uult confiteri. Illa confessio uos liberat, que fit cum penitencia. . 1. Penitencia uera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis, que quisque conmisit. Penitencia est et mala preterita plangere, et plangenda iterum non conmittere."

[C. XL.] Item Iohannes Os aureum. [in hom. de penitencia, que incipit: "Prouida mente."] "Perfecta penitencia cogit peccatorem omnia libenter sufferre. . 1. In corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas: hec est fructifera penitencia."

[C. XLI.] Idem. "Non potest quis gratiam Dei celestis accipere, nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per penitenciae confessionem, per donum baptismi salutaris."

[C. XLII.] Item Augustinus. [in lib. de continentia, cap. 6.] "Nullus debitae grauioris penae accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, soluerit penam. Ita enim inpertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur iusticia disciplinae."

[C. XLIII.] Idem Vincentio. [epist. XLVIII.] "Neminem putes ab errore ad ueritatem, et a peccato quocumque seu paruo seu magno ad correctionem sine penitencia posse transire."

[C. XLIV.] Idem [in lib. L. Homil., hom. 49.] de penitencia. "Agite penitenciam, qualis agitur in ecclesia, ut oret pro uobis ecclesia. Nemo dicat sibi: occulte ago, apud Deum ago, nouit Deus, qui ignoscit michi, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: 'Que solueritis in terra soluta erunt et in celo.' Ergo sine causa claues datae sunt ecclesiae Dei, frustramus euangelium Dei, frustramus uerba Christi; promittimus uobis quod ille negat: nonne uos decipimus? Iob dicit: 'Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri.' Atque ideo, si non potuistis habere uel noluistis pudicitiam coniugalem, seu continentiam, et deuiastis a proposito, uel uinculo coniugali, uel deuotione continentiae, sit in uobis humilitas et dolor penitenciae. Apertius dico: Nemo dicat, non intellexi. Quia post uxores uestras illicito concubitu uos maculastis, si preter uxores uestras cum aliqua concubuistis, agite penitenciam etc."

[C. XLV.] Item Ieronimus super Exodum. II. Pars. "'Et uenit,' inquit, 'Aaron, et omnes presbiteri de Israel, manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei.' Omnia ergo, que faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt, peccator autem a conspectu Dei fugit. Denique scriptum est, quia Adam, postquam peccauit, fugit a conspectu Dei, et interrogatus respondit: 'Audiui,' inquit, 'uocem tuam, et abscondi me, quia nudus eram.' Sed et Cayn, de fratricidio condempnatus Deo: 'Exiit,' inquit, 'a facie Dei, et habitauit in terra Naim.' Exiit ergo a facie Dei qui indignus est conspectu eius. Sancti autem manducant et bibunt in conspectu Dei, et omnia, que agunt, in conspectu Dei agunt. Ego amplius adhuc locum presentem discutiens uideo, quia qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, et plenius diuinis inbuti sunt disciplinis, isti, etiamsi malum faciunt, coram Deo faciunt, et in conspectu eius faciunt, sicut ille, qui dixit: 'Tibi soli peccaui, et malum coram te feci.' Quid ergo plus habet qui malum coram Deo facit? Continuo penitet, et dicit: Peccaui. Qui autem discedit a conspectu Dei, nescit conuerti, et peccatum penitendo purgare. Hoc ergo interest, malum coram Deo facere, et a Dei conspectu discessisse peccantem."

[C. XLVI.] Item Augustinus. "Sed et continuo, qui dixerat: 'Sicut Adama faciam te, et sicut Seboym,' que duae urbes ex uicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium, 'Conuersum est,' inquit, 'cor meum: in me ipso conturbata est anima mea; non faciam secundum iracundiam furoris mei.' Nonne ergo apparet, quod ideo nobis peccantibus indignatur Dominus Iesus, ut indignationis suae terrore nos conuertat? Indignatio ergo eius non ultionis executio, sed magis absolutionis operatio est."

[C. XLVII.] Item Ambrosius in libro de Paradyso. [cap. 14.] "'Serpens decepit me, et manducaui.' Venialis culpa, quam sequitur professio delictorum. Ideo non desperata mulier, que non reticuit Deo, sed magis confessa est peccatum quam medicabilis sentencia secuta est. Bonum est condempnari in peccato, et flagellari in delicto, ut cum hominibus flagellemur. Denique Cayn, qui uoluit crimen negare, indignus iudicatus est, qui puniretur in peccato, sed remissus est sine prescripto penae, fortasse non tam maiore crimine parricidii (illud enim conmisit in fratrem) quam sacrilegii, quod Deo credidit mentiendum, dicens: 'Nescio; numquid custos fratris mei sum ego?' Et ideo accusatori eius diabolo accusatio reseruata est, ut cum eius angelis flagelletur, qui cum hominibus noluit flagellari. . 1. Nam pastor ille euangelicus lapsam ouem uexisse legitur, non abiecisse, et Salomon ait: 'Noli esse nimis iustus.' Debet enim iusticiam temperare moderatio. Nam quemadmodum tibi curandus prebeatur, quem fastidio habeas? qui contemptui se, non conpassioni medico suo putet futurum?"

[C. XLVIII.] Idem. "Libenter ignosco, prompte indulgeo, misericordiam malo quam sacrificium, quia per sacrificium iustus conmendatur, per misericordiam peccator redimitur. 'Non ueni uocare iustos, sed peccatores ad penitenciam.' In lege sacrificium, in euangelio misericordia est; lex per Moysen data est, per me gratia."

[C. XLIX.] Item Leo Episcopus Theodoro, Foroiuliensi Episcopo. [epist. LXXXIX. al. XCI.] "Multiplex misericordia Dei lapsibus humanis ita subuenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per penitenciae medicinam spes uitae reparetur eternae, ut qui regenerationis dona uiolassent, proprio iudicio se condempnantes, ad remissionem criminum peruenirent, sic diuinae uoluntatis presidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum, nequeat obtineri. Mediator enim Dei et hominum homo dominus Christus Iesus hanc prepositis ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus penitenciae satisfactionem darent, et eadem salubri satisfactione purgatos ad conmunionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent." Et post pauca: . 1. "Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo a munere indulgentiae presentis excesserit, et prius, quam ad constituta remedia perueniat, temporalem uitam humana condicione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit." Et post aliqua: . 2. "His autem, qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia presidium penitenciae, et mox reconciliationis inplorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas ueniae moras patitur conuersio." Et item: . 3. "Ita ergo necessitati auxiliandum est, ut nec actio illis penitenciae, nec conmunionis gratia denegetur, si eam etiam amisso uocis offitio per indicia integri sensus querere conprobentur. Quod si aliqua egritudine ita fuerint aggrauati, ut quod paulo ante poscebant sub presenti significare non ualeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simul tamen et penitenciae, et reconciliationis beneficium consequantur. Seruata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide discedendo peccauerunt."

[C. L.] Item Ambrosius. [lib. I. de penit., c. 1.] III. Pars. "Nemo potest bene agere penitenciam, nisi qui sperauerit indulgentiam. Sed negant, his oportere reddi conmunionem, qui preuaricatione lapsi sunt. . 1. Deus autem nullius crimen excepit, qui peccata omnia donauit."

[C. LI.] Item Ambrosius. [lib. II. de Cain et Abel, c. 4.] "Verbum Dei dimittit peccata: sacerdos est iudex; sacerdos quidem offitium suum exhibet, et nullius potestatis iura exercet." Et paulo post: . 1. "Dominus par ius et soluendi esse uoluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Ergo qui soluendi ius non habet nec ligandi habet." Et infra: . 2. "Certum est, quod utrumque licet ecclesiae, heresis utrumque non habet. Ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Recte igitur ecclesia hoc uendicat, que ueros habet sacerdotes; heresis uendicare non potest, que sacerdotes Dei non habet."

[C. LII.] Item in eodem. [I. lib. de penit. c. 3.] IV. Pars. "Potest fieri, ut aliquis uictus suppliciis sermone neget, et corde adoret. Numquid eadem causa eius, qui sponte negat, et eius, quem tormenta inclinauerunt ad sacrilegium? Non. Quam indignum autem est, cum apud homines ualeat certaminis gratia, ut apud Deum non ualere asseratur? Nam sepe in hoc athletarum seculari certamine etiam uictos, quorum fuerunt certamina probata, hominum uulgus cum uictoribus coronare consueuit; maxime quos uiderit aut forte, dolo, aut fraude excussos uictoria. Et Christus athletas suos, quos uiderit grauibus paulisper cessisse suppliciis, sine uenia patietur manere? Numquid non habebit remunerationem laboris, qui etiam aliquos proiecit?" Et infra: [c. 6.] . 1. "Dicis Petro excusanti, ne eius pedes lauares: 'Nisi lauero tibi pedes, non habebis partem mecum.' Quid ergo isti possunt tecum consortium habere, qui claues regni non suscipiunt, negantes, quod peccata dimittere debeant? Quod recte quidem de se fatentur. Non enim Petri hereditatem habent qui Petri sedem non habent, quam inpia diuisione discerpunt." Et paulo post: . 2. "Egritudo carnis peccatum repellit, luxuria autem carnis culpam adolet. Illuditur ergo diabolus, ut se ipsum morsu suo uulneret, et contra se armet, quem debilitandum putauit." Et infra: . 3. "Quod nocet corpori iuuat spiritum." Et paulo post: . 4. "Sicut semel pro omnibus inmolatus est Christus, ita, quotiescumque peccata donantur, corporis eius sacramentum sumimus, ut per sanguinem eius remissio peccatorum detur. Ergo euidentissime Domini predicatione mandatum est etiam grauissimi criminis reis, si ex toto corde et manifesta confessione peccati penitenciam gerant, sacramenti celestis perfundendam gratiam."

[C. LIII.] Idem. [lib. II. de penit., c. 7.] V. Pars. "Quantuslibet ergo mortui fetor sit, aboletur omnis, ubi sacrum redoleuerit unguentum, et surgit defunctus, solui iubentur uincula eius, qui adhuc in peccato est; tollitur uelamen de facie eius, quod ueritatem gratiae, quam acceperat, obumbrabat. Sed quia uenia donatus est, reuelare faciem, aperire uultum iubetur. Non enim habet quod erubescat, cui peccatum dimissum est. In tanta enim Domini gratia tantoque diuini muneris miraculo cum oporteret uniuersos letari, conmouebantur inpii, et aduersus Christum concilium congregabant, Lazarum quoque interficere uolebant. Nonne merito eorum successores uos fore cognoscitis, quorum heredes duriciae estis? Nam et uos indignamini, et contra ecclesiam congregatis concilium, quia uidetis mortuos in ecclesia reuiuiscere, et peccatorum indulgentia resuscitari. Itaque (quod in uobis est) per inuidiam rursus uultis interficere resuscitatos. Sed Iesus non reuocat beneficia, immo cumulo libertatis amplificat, reuiuiscit sollicite suscitatus, et celebrata resurrectionis gratia letus ad cenam uenit."

[C. LIV.] Item. [ibidem, c. 4.] "His potestatis suae gratiam negat, (que in remissione peccatorum est), qui celestem eius potestatem diabolico spiritu separant ab ecclesia Domini, ut omnium temporum hereticos et scismaticos conprehenderet, quibus indulgentiam negat quod omne peccatum circa singulos est ac uniuersos." Et infra: [c. 5.] . 1. "Quid mirum, si salutem negatis aliis, qui uestram recusatis? licet illi nichil a uobis differant, qui a uobis penitenciam petunt. Arbitror enim, quod et Iudas potuisset tanta miseratione Domini non excludi a uenia, si penitenciam non apud Iudeos, sed apud Christum gessisset." Et paulo post: . 2. "Qui agit penitenciam, non solum diluere lacrimis debet peccatum sed etiam emendationibus operire, et tegere delicta superiora, ut non inputetur ei peccatum."

[C. LV.] Item in eodem. [II. lib. c. 9.] VI. Pars. "Nonnulli ideo poscunt penitenciam, ut statim sibi reddi conmunionem uelint. Hii non tam se soluere cupiunt, quam sacerdotem ligare. Sua enim conscientia se non tam exuunt, quam sacerdotem indui cupiunt, cui preceptum est: 'Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos;' hoc est: inmundis spiritibus sacrae communionis non sunt facile tribuenda consortia."

[C. LVI.] In eodem. "Sunt qui arbitrentur, hanc esse penitenciam, si abstineant sacramentis celestibus. Hii seueriores in se iudices sunt, qui penam prescribunt si remedium declinant, quos ob penam conueniebat dolere, quia celesti fraudarentur gratia." Et paulo post: . 1. "Facilius autem inuenis qui innocentiam seruauerit, quam qui congrue egerit penitenciam peccati; ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi uini effusio, ubi ipsius copulae coniugalis usus? Renunciandum seculo est, et ipsi somno minus indulgendum quam natura postulet, interpellandum est gemitibus, interrumpendum est suspiriis, sequestrandum orationibus, uiuendum ita, ut uitali huic moriatur usui, se ipsum homo abneget, et totus inmutetur." Et infra: [c. 11.] . 2. "Nemo in peccatis positus arrogare sibi debet auctoritatem aut usurpationem sacramentorum, quia scriptum est: 'Peccasti? quiesce.'" (Et paulo post): . 3. "Dicimus ergo, agendam penitenciam, et eo tempore agendam, quo culpa deferuescat luxuriae, et in peccati captiuitate positos reuerentiores, non usurpatores esse debere. Nam si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem misterii celestis hauriret, dicitur: 'Solue calciamentum pedum tuorum:' quanto magis nos animae nostrae pedes exuere uinculis corporalibus, et nexu mundi istius gressus eius debemus absoluere?" Et infra: . 4. "Nichil est, quod tam summi doloris sit, quam si unusquisque positus sub captiuitate peccati recordetur, unde lapsus sit, atque unde deciderit, et quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa ac pulchra diuinae conditionis intentione defluxerit."

[C. LVII.] Item Ciprianus. [lib. IV. epist. 2. ad Antonianum] "Miror autem quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis penitenciam, aut penitentibus existiment ueniam denegandam, cum scriptum sit: 'Memento, unde cecideris, et age penitenciam, et priora opera fac.' Quod utique ei dicitur, quem constat cecidisse, et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum est: 'Elemosina a morte liberat,' non utique ab illa morte, quam semel Christi sanguis exstinxit, et a qua nos salutaris baptismi et redemptoris nostri gratia liberauit, sed ab ea, que per delicta postmodum serpit."

[C. LVIII.] Item Ieronimus. "Inportuna in euangelio mulier tandem meruit audiri, et clauso cum seruis ostio, media licet nocte, ab amico panes amicus accepit; Deus ipse, qui nullis intra se superari uiribus potest, publicani precibus uincitur. Niniue ciuitas que peccato periit, fletibus stetit. Quorsum ista tam longo repetita principio? uidelicet ut paruum magnus aspicias, ut diues pastor morbidam non contempnas ouem. Christus in paradysum de cruce latronem intulit, et, ne quis aliquando seram conuersionem putaret, fecit homicidii penam martirium. Christus, inquam, prodigum filium reuertentem letus amplectitur, et nonaginta nouem pecudibus derelictis una ouicula, que remanserat, humeris boni pastoris aduehitur. . 1. Ubi uero peccator intelligens uulnus suum tradit medico se curandum, ibi non est uirga necessaria, sed spiritus lenitatis." III. Pars. [Gratian.] Quod autem omni peccanti auctoritate Ambrosii uenia promittitur, falsum uidetur. Quibusdam enim uenia denegatur aut ex magnitudine peccati, aut ex gradu offitii. Unde Iohannes in epistola: "Est peccatum ad mortem: quis orabit pro eo?" Alibi quoque legitur: "Quis medebitur incantatori uulnerato a serpente?"

[C. LIX.] Item. "Si sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?" [Gratian.] Sed huiuscemodi interrogationes non semper negationem inferunt; sed potius difficultatem uel raritatem notant, ut est illud euangelii: "Quis, putas, est fidelis seruus et prudens etc." Hinc etiam Ambrosius: "Deus, quis similis erit tibi? non utique nullus; quia imago patris filius est." Similiter accipiendum: "Quis orabit pro eo?" hoc est, singularis uitae aliquis debet orare pro eo, qui peccauit in Domino. "Nam quomodo Iohannes diceret, non orandum pro delicto grauiori, qui legisset, Moysen rogasse, et inpetrasse, ubi erat preuaricatio uoluntaria? qui sciret etiam Ieremiam rogasse?" . 1. Potest etiam secundum Augustinum aliter intelligi illud Iohannis: "Est peccatum ad mortem etc." ut nulla sit eius et superiorum contrarietas. Ait enim: 'Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis.' De quo peccato, quoniam non est expressum, possunt multa et diuersa sentiri. Ego autem dico, hoc esse peccatum, fidem, que per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem." Hec etiam est blasphemia in Spiritum sanctum, quam neque in hoc seculo, neque in futuro remittendam in euangelio Dominus asseruit. Siue autem delectatione peccati, siue desperatione ueniae usque ad mortem quis in peccato perseueret, iustum est, ut sine fine puniatur qui sine fine peccauerit. Unde Gregorius: [Papa, lib. IV. Dial. c. 43.]

[C. LX.] "Voluissent iniqui, si potuissent, sine fine uiuere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt quia in peccato semper uiuere cupiunt, qui numquam peccare desinunt, dum uiuunt. Ad magnam ergo iusticiam iudicantis pertinet, ut numquam careant supplicio qui in hac uita numquam uoluerunt carere peccato." IV. Pars. [Gratian.] Ex his itaque apparet, quod sine confessione oris et satisfactione operis peccatum non remittitur. Nam si iniquitates nostras necesse est, ut dicamus, ut postea iustificemur; si nemo potest iustificari a peccato, nisi antea fuerit confessus peccatum; si confessio paradysum aperit, ueniam acquirit; si illa solum confessio utilis est, que fit cum penitencia (in quo notatur aliud esse confessio, aliud penitencia, siue interior siue exterior accipiatur); si ille, qui promittit ueniam occulte apud Deum non apud ecclesiam penitenciam agenti, frustrat euangelium et claues datas ecclesiae, promittit etiam quod Deus negat delinquenti; si nemo potest consequi ueniam, nisi quantulamcumque, etsi minorem quam debeat, peccati soluerit penam; si solis sacerdotibus ligandi soluendique potestas a Deo tradita est; si nullus ueniam accipit, nisi ecclesiae supplicationibus ipsam inpetrare contendat: concluditur ergo, quod nullus ante confessionem oris et satisfactionem operis peccati abolet culpam. . 1. Denique, ut perspicue appareat, neminem sine confessione a peccato mundari, ab ipsius humani generis principio sumamus exordium. Peccato transgressionis primi parentes corrupti a Domino sunt requisiti de culpa, ut peccatum, quod transgrediendo conmiserant, confitendo delerent. Serpens autem de culpa requisitus non est, quia per confessionem non reuocabatur ad uitam. Cayn quoque, cum primae preuaricationi fratricidium addidisset, similiter a Domino de culpa requisitus est, dum dicitur ei: "Ubi est Abel frater tuus?" Sed quia superbus peccatum suum confiteri noluit, potius mendaciter negando Dominum fallere conatus est, dicens: "Numquid custos fratris mei sum ego?" indignus uenia iudicatus est. Unde in desperationis profundum mersus, dum ait: "Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear" Vagus et profugus exiit a facie Domini, significans, eos, qui peccatum suum confiteri dissimulant, respectu diuinae miserationis indignos haberi. Reges quoque, qui ignorantia ducti in Abraham deliquerant, non nisi eodem orante sanari meruerunt. In quo figuratur, quod passiones morum non sanantur, nisi orationibus ecclesiae. Moysi quoque precepit Dominus, ut lepra, siue in cute, siue in domo, siue in ueste, appareret, sacerdoti ostenderetur, et, iuxta eius arbitrium separata, eius iudicio contaminaretur, uel mundaretur. Saul quoque, cum a spiritu maligno uexaretur, non poterat ad sanae mentis offitium redire, nisi prius Dauid psalterium arriperet, et coram eo psalleret, et ita ab eius uexatione cessaret diabolus. In quo mistice ostenditur, quod quicumque diabolo propter peccatum mancipatur, ab eius dominio eripi non ualet, nisi Dauid, id est ecclesia, psalterium accipiat, et coram eo psallat, id est participem spiritualis gratiae ipsum faciat, et salubriter ammonendo, et pie pro eo orando, et exempla boni operis sibi prebendo, diabolum ab inuisibili eius uexatione conpescat. Dauid quoque, cum adulterium conmisisset et homicidium, non ante audiuit a Propheta: "Transtulit Dominus peccatum tuum a te," quam ipsum peccatum confiteretur. Prius enim Prophetae redarguenti peccatum confessus est, et postea audiuit: "Transtulit Dominus peccatum tuum a te." Achab quoque, cum de innocentis sanguinis effusione sentenciam conminantis Dei audiret, induit se ipsum cilicio, satisfaciens Deo per penitenciam. Unde Dominus ad Helyam ait: "Quoniam Achab reueritus est faciem meam, non inducam malum in diebus eius." Niniuita cum audirent: "Adhuc quadraginta dies, et Niniue subuertetur," ex edicto regis et principum penitenciam egerunt, dicentes: "Quis scit, si conuertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem?" Hac humilitate satisfactionis inminentem subuersionem euadere meruerunt. Quorum exemplis euidenter ostenditur, quod nullus a Deo consequatur ueniam, nisi primum satisfecerit sibi per penitenciam. Nabuchodonosor propter superbiam suam a rationabili mente in bestialem animum conmutatus, atque a regno suo profugus recedens, non ante regnum recepit, quam conuersus Deum predicauit. Denique plebs Israelitica ob culpam suae transgressionis captiuitati tradita non ante liberari meruit, quam peccata sua confitens Danielis et aliorum sanctorum precibus ueniam accepit. . 2. In euangelio quoque uenientes ad Iohannem, ut baptizarentur ab eo baptismo penitenciae, primum confitebantur peccata sua, ostendentes, quod quisque debet peccata sua dampnando: confiteri, et innouationem melioris uitae promittere, si regenerationis gratiam desiderat accipere. Christus quoque alios legitur suscitasse a mortuis, alios a lepra mundasse, alios illuminasse, aliorum membra paralisi dissoluta consolidasse: omnium tamen sanitatem petitio propriae uocis uel amicorum legitur precessisse. Luca enim referente didicimus, quod pro socru Petri prius rogatus est, quam eam sanitati redderet. Leprosus uero ille, quem descendens Dominus de monte mundauit, prius clamauit ad eum: "Domine, si uis, potes me mundare," quem postea tangendo mundauit. Cecus quoque dum clamaret ad eum: "Miserere mei, fili Dauid," interrogauit eum Iesus: "Quid uis, ut faciam tibi?" ait: "Rabboni, ut uideam lumen." Tres quoque mortuos audiuit, quos aliis orantibus reddidit uitae. Quartum quoque discipulo nunciante audiuit; sed quia defuerunt uiui, qui pro eo precarentur, resuscitari non meruit. . 3. Quibus nimirum exemplis euidentissime datur intelligi, quod ille, quem macula grauioris culpae inficit, nisi confessione proprii oris, uel intercessione ecclesiae suffragante, sanari non poterit. Hinc penitens ille, qui prius tacendo peccata flagellari meruerat, postea correptus dicebat: "Quoniam tacui, inueterauerunt ossa mea, dum clamarem tota die." Hinc Christus ex persona membrorum ait: "Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum." Quod Augustinus exponit, dicens: "Puteus est humanae iniquitatis profunditas, in quem si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum; confitere ergo, et dic: De profundis clamaui ad te, Domine, et euades. Claudet super illum, qui in profundo contempnit, a quo mortuo, uelut ab eo, qui non est, perit confessio." Hinc idem Propheta ait: "Introite portas eius in confessione," ostendens ad portas misericordiae non nisi per confessionem peccati aliquem posse pertingere. . 4. Hinc etiam B. Iohannes Baptista, et Saluator noster exordium suae predicationis a penitencia sumpserunt dicentes: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum;" ostendentes neminem ad regna celorum posse pertingere, nisi primum per penitenciam Deo curauerit satisfacere. Hinc etiam in Actibus Apostolorum legitur, quod credentes ueniebant ad Apostolos, annunciantes actus suos. . 5. Ex his omnibus facile monstratur, sine confessione nullum ueniam posse mereri. Hinc etiam Leo Papa ait: [epist. LXXVIII. al. LXXX. ad Episcopos Campaniae]

[C. LXI.] "Sufficit penitentia confessio, que primum Domino offertur, deinde sacerdoti, qui pro delictis penitencium precator accedit."

[C. LXII.] Idem. [ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII. c. 7.] "Penitencia, que dilata est, cum studiosius petita fuerit, non negetur, ut eo modo ad indulgentiae medicinam anima uulnerata perueniat."

[C. LXIII.] Item Augustinus in sermone de penitencia: [al. lib. de penitenciae medicina] "Non sufficit mores in melius conmutare, et a preteritis malis recedere, nisi etiam de his, que facta sunt, satisfiat Domino per penitenciae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus elemosinis et ieiuniis."

[C. LXIV.] Item Ambrosius. [in c. 1. Lucae.] "Nouit Deus mutare sentenciam, si tu noueris emendare delictum."

[C. LXV.] Item Leo Papa. [epist. XC. al. XCII. Ad Rusticum, c. 8.] "Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contempnere. Illicitorum ueniam postulantem oportet etiam a multis licitis abstinere; dicente Apostolo: 'Omnia michi licent, sed non omnia expediunt.' Unde si penitens habeat causam, quam negligere forte non debeat, melius expetet ecclesiasticum, quam forense iudicium."

[C. LXVI.] Item Ieronimus in Malachia. "Qui sanctus sacerdos est, et comedit Pasca Domini, accingatur baltheo castitatis, et audiat cum Apostolis: Sint lumbi uestri precincti, et lucernae ardentes in manibus uestris. Qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia, cilicio accingatur, et plangat uel propria delicta uel populi, et ingrediatur ecclesiam, de qua fuerat egressus propter peccata, et cubet uel dormiat in sacco, ut preteritas delicias, per quas Deum offenderat, austeritate uitae conpenset."

[C. LXVII.] Idem in Amos Propheta. [ad c. 9.] "Si agamus penitenciam, ipsum quoque suae penitebit sentenciae. Rursus iuxta eundem Iheremiam promittit prospera si penitenciam egerimus. Quod si negligentia dissoluamur, et illum penitebit sponsionis, promissaque mutabit. Cuius rei exemplum Samariam et Iherusalem habere possumus, quorum alii de inminentibus suppliciis liberati sunt, alii que patribus promissa fuerant perdiderunt."

[C. LXVIII.] Idem super Danielem. [ad c. 4.] "'Quamobrem, consilium meum placeat tibi, et peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas in misericordiis pauperum: si forte ignoscat Deus delictis tuis.' Si predixit sentenciam, que mutari non potest, quomodo hortatur ad elemosinas pauperum et misericordiam ut Dei sentencia permutetur? Quod facile soluitur regis Ezechiae exemplo (quem Ysaias dixit esse moriturum) et Niniuitarum, quibus dictum fuerat: 'Adhuc quadraginta dies et Niniue subuertetur.' Et tamen ad preces Ezechiae et Niniue Dei sentencia mutata est. Rursum bona agenti se asserit polliceri et indulgentiam, alioquin et in reuerentiam loquitur deus se mala minari super gentem, et, si bona fecerit minas clementia commutare. Rursum agenti asserit polliceri, et, si male fecerit, dicit, suam mutare sentenciam, non in homines, sed in opera, que mutata sunt. Neque enim Deus hominibus irascitur, sed uiciis, que cum in homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est. Dicamus quidem et aliter. Fecit igitur Nabuchodonosor iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes, et idcirco usque ad mensem duodecimum in eo dilata est sentencia. Sed quia postea ambulans in aula Babylonis gloriatur, et dicit: 'Nonne hec est Babilon magna, quam ego edificaui in domum regis et in robore fortitudinis meae, et gloria nominis mei?' bonum misericordiae perdidit malo superbiae. 'Forsitan ignoscat Deus delictis tuis.' Cum B. Daniel prescius futurorum de sentencia Dei dubitet, rem temerariam faciunt qui audacter ueniam peccantibus pollicentur. Et tamen sciendum est, quod Nabuchodonosor bona opera facienti uenia repromittitur."

[C. LXIX.] Idem. "Vide benignum Dominum misericordiam cum seueritate miscentem, et ipsius penae modum iusta et clementi libratione pensantem. Non in perpetuum tradidit delinquentes, sed quanto, inquit, tempore seruierunt Chusarsathon, hoc est octo annis. Disce et hoc, o tu auditor, quisquis ille es, qui tibi conscius es alicuius erroris, et quanto tempore errasse te nosti, quanto tempore deliquisti, tanto nichilominus tempore humilia te ipsum Deo, et satisfacito ei in confessione penitenciae; non expectes, ut humiliet te Chusarsathon, et inuito necessitas extorqueat penitenciam: sed ipse preueni tortoris istius duriciam, quia, si te ipse emendaueris, si te ipse correxeris, pius est Dominus et misericors, qui uindictam temperet ab eo, qui illam penitendo preuenit. Sed et illud consideremus, quia, donec seruierunt Chusarsathon hi, qui traditi fuerant pro delictis suis, et non clamauerunt ad Dominum, nemo suscitatus est, qui saluare eos posset. Cum uero clamauerunt ad Dominum, tunc suscitauit Dominus saluatorem Israel et saluauit eos."

[C. LXX.] Idem. [Ieronimus in c. 5. Epistolae ad Ephesios] "Ecclesia Christi est, non habens maculam neque rugam, aut aliquid istiusmodi. Qui ergo peccator est, et aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subiectus dici. Possibile autem est, ut, quomodo ecclesia, que prius rugam habuerit et maculam, et inmunditiam postea restituta est, ita et peccator currat ad medicum, quia non habent opus sani medico, sed male habentes, ut curent uulnera ipsius, et fiat de ecclesia, que est corpus Christi."

[C. LXXI.] Idem. [in c. 1. Amos.] "'Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non conuertam eum.' Iuxta tropologiam hoc possumus dicere. Primum peccatum est cogitasse que mala sunt. Secundum, cogitationibus acquieuisse peruersis. Tertium, quod mente decreueris opere conplesse. Quartum, post peccatum non agere penitenciam, et suo sibi conplacere delicto."

[C. LXXII.] Idem. [epist LXV. ad Pammachium et Oceanum] "Secunda post naufragium tabula est culpam simpliciter confiteri. Imitati estis errantem, imitamini et correctum. Errauimus iuuenes, emendemur senes; iungamus gemitus et lacrimas copulemus."

[C. LXXIII.] Idem. "Quia diuinitatis natura clemens est et pia, magisque ad indulgentiam quam ad uindictam prona, quia non uult mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat: si quis post lapsum peccatorum ad ueram penitenciam se conuertit, cito a misericordiae iudice ueniam inpetrabit."

[C. LXXIV.] Idem in Malachia. "Ne forsitan peccati memores tardius reuertantur 'adhuc,' inquit, 'sedere uos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festiuitatis,' ut, quod facit baptisma, hoc faciat penitencia, et habitent in tabernaculis Saluatoris, hoc est in ecclesia."

[C. LXXV.] Idem. [in c. 9. Danielis] "Predixerat Iheremias septuaginta annos dessolationis templi, post quos rursum ueniret populus in Iudeam, et edificaretur ibi templum et Iherusalem. Que res Danielem non facit negligentem, sed magis prouocat ad rogandum, ut quod Deus per suam clementiam promisit per eorum inpleat preces, ne negligentia, et superbia pariat offensam. . 1. Denique in Genesi legimus, centum et uiginti annos penitencias constitutos ante diluuium, quia tanto tempore, hoc est centum annis, noluerunt agere penitenciam, nequaquam expectat, ut et uiginti alii conpleantur, sed infert ante quod postea fuerat conminatus. Unde Iheremiae dicitur ob duriciam cordis populi Iudeorum: 'Ne ores pro populo hoc, quia non exaudiam te.' Et ad Samuel: 'Usquequo luges super Saul? Et ego abieci eum.' In cinere igitur et sacco postulat inpleri quod promiserat Deus, non quod esset incredulus futurorum, sed ne securitas negligentiam, et negligentia preparet offensam."

C. LXXVI. Operibus misericordiae non Deum emimus, sed nosmetipsos redimimus. Item Ambrosius in sermone in Dominica de Abraham. "Medicina misericordiae tollit peccata magna." Habemus plura subsidia, quibus peccata nostra redimimus: pecuniam habes, redime peccatum tuum. Non uenalis est Dominus, sed tu ipse uenalis es. Peccatis tuis uenundatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia tua; uilis pecunia, sed preciosa est misericordia. . 1. "Elemosina," inquit, "a peccato liberat." Gratian. Crimina ergo elemosinis redimuntur.

[C. LXXVII.] Item Iohannes Os aureum. [homil. IX. ad c. 6. epist. ad Hebraeos.] "Medicamentum fortius, quod maxime operatur in penitencia, hoc est. Sicut in preceptis medicinae medicamentum multas quidem herbas accipit, unam autem dominantissimam: sic et in penitencia ista herba dominantior et potentior est, et uniuersum ipsa efficit. Audi enim quid dixit diuina scriptura: 'Date elemosinam, et ecce, omnia munda sunt uobis.'"

[C. LXXVIII]. Item Ambrosius in libro [I.] de penitentia. [c. 2.] "Deus diffinitionem non facit, qui misericordiam suam omnibus promisit, et sacerdotibus suis relaxandi licentiam sine ulla exceptione concessit. Sed qui culpam exaggerauerit exaggeret penitenciam. Maiora enim crimina maioribus abluuntur fletibus."

[C. LXXIX.] Idem. [lib. II. de penit. c. 10.] "Fleat pro te mater ecclesia, et culpam tuam lacrimis lauet. Videat te Christus merentem, et a dicat: 'Beati tristes, quia gaudebitis,' Amat, ut pro uno multi rogent. Denique in euangelio motus uiduae lacrimis, quia plurimi pro ea flebant, filium eius resuscitauit."

[C. LXXX.] Idem. [eodem lib. II. c. 11.] "Adam de paradyso statim post culpam Deus eiecit. Non distulit; sed statim separauit a deliciis, ut ageret penitenciam; statim tunica uestiuit eum pellicea, non serica."

[C. LXXXI.] Item Augustinus ad Felicianum. V. Pars. "Tres sunt autem actiones penitenciae, quas mecum uestra eruditio recognoscit. Una est, que nouum hominem parturit, donec per baptismum salutare omnium preteritorum fiat ablutio peccatorum. Omnis enim, qui iam uoluntatis suae arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramenta fidelium, nisi eum peniteat uitae ueteris, nouam non potest inchoare. Ab hac penitencia, cum baptizantur, soli paruuli inmunes sunt. Nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur. . 1. Altera uero penitencia est, cuius actio per totam uitam istam, qua in carne degimus mortali, perpetua supplicationis humilitate subeunda est. Primo, quia nemo uitam eternam, incorruptibilem inmortalemque desiderat, nisi eum uitae huius temporalis, corruptibilis, mortalis peniteat. Non enim sic quisque in nouam uitam per sanctificationem baptismi nascitur, ut, quemadmodum ibi deponit omnia peccata preterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam carnis, corruptionemque deponat. . 2. Tertia est actio penitenciae, que pro illis peccatis subeunda est, que legis Decalogus continet, et de quibus Apostolus ait: 'Si enim nos iudicaremus, non a Domino utique iudicaremur.'" Et infra: . 3. "Est etiam penitencia humilium et bonorum fidelium pena cottidiana, in qua pectora tundimus, dicentes: 'Dimitte nobis debita nostra etc.' Neque ea dimitti nobis uolumus, que dimissa in baptismo non dubitamus, sed illa utique, que humanae fragilitati quamuis parua, tamen crebra subrepunt, que, si collecta contra nos fuerint, ita nos grauabunt, eo oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum non grandi fluctu nauis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta inpleat nauem atque submergat? propter hec ieiunia, elemosinae, et orationes inuigilant: in quibus cum dicimus: 'Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus,' manifestamus nos habere quod nobis dimittatur, atque in his uerbis humiliantes animas nostras cotidianam quodammodo agere penitenciam non cessamus."

[C. LXXXII.] Item Gregorius. VI. Pars. "Si peccatum Dauid Dominus transtulit tam detestabile, quid est, quod post omnia que de eodem peccato per Prophetam ei a Domino dicta sunt postmodum tanta tollerauit? Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse homo hoc in se penitens punit, aut hoc Deus cum homine uindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine uindicta laxatur. Sic enim Dauid audire post confessionem meruit: 'Dominus transtulit peccatum tuum,' et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens reatum culpae, quam perpetrauerat, exsoluit. Sicut nos salutis unda a culpa primi hominis absoluimur. Sed tamen, reatum eiusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra siue per nos, siue per semetipsum resecat etiam, cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non uult uidere."

[C. LXXXIII.] Item Augustinus. [de peccatorum meritis et remiss. lib. II., c. 34.] "Sicut primi homines postea iuste uiuendo merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo iudicio liberati non tamen illa uita meruerunt ad paradysum reuocari: sic et caro peccati, etiamsi peccatis remissis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati. Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem cum Propheta missus esset, eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala conminaretur, confessione peccati ueniam meruit, respondente Propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum sit; et tamen consecuta sunt que Deus fuerat conminatus, ut sic humiliaretur a filio. Quare et nunc dicitur, si Deus propter peccatum illud fuerat conminatus, cur dimisso peccato, quod erat ei minatus, inpleuit? nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondetur, remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita inpediretur eterna; subsecutum uero illud conminationis exemplum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic et mortem corporis propter peccatum Deus homini inflixit, et post peccatorum remissionem propter exercendam iusticiam non ademit."

C. LXXXIV. Doloris mensura potius quam temporis in actione penitenciae consideranda est. Idem in omelia de penitencia. VII. Pars. In actione penitenciae, ubi tale conmissum est, ut is, qui conmisit, a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris: "Cor enim contritum et humiliatum Deus non despiciet." Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum noticiam nisi per uerba uel quecumque alia signa procedit, cum sit coram illo, cui dicitur: "Gemitus meus a te non est absconditus;" recte constituuntur ab his, qui ecclesiis presunt, tempora penitenciae, ut satisfiat etiam ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata. Extra eam quippe non remittuntur. Ergo cum tanta est plaga peccati, atque inpetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis debet se quisque ab altario remouere ad agendam penitenciam, et eadem auctoritate reconciliari.

C. LXXXV. Idem in eadem. [hom. L., c. 11.] Iudicet se ipsum homo uoluntate, dum potest, et mores conuertat in melius, ne, cum iam non poterit, preter uoluntatem a Domino iudicetur. Et cum in se protulerit seuerissimae medicinae sed tamen utilissimae sentenciam, ueniat ad antistites, per quos illi claues in ecclesia ministrantur tamquam bonus iam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a prepositis sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum, in offerendo sacrificio contribulati cordis deuotus et supplex, id tamen agat, quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam ceteris ad exemplum, ut, si peccatum eius non solum in graui eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati ecclesiae uidetur antistiti, in noticia multorum, uel coram totius plebis multitudine, agere penitenciam non recuset, nec resistat, ne letali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. . 1. Multi enim corriguntur, ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas, etc.

C. LXXXVI. Mortificatio uiciorum magis quam abstinentia ciborum penitenti est necessaria. Item Ieronimus. Mensuram temporis in agenda penitencia idcirco non satis aperte prefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam ualet mensura temporis, quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, quam mortificatio uiciorum. Propter quod tempora penitenciae pro fide et conuersatione penitentium abbreuianda precipiunt, et pro negligentia protelanda existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi penitenciae sunt inpositi.

C. LXXXVII. Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homil. 40.] Quis aliquando uidit clericum cito penitenciam agentem? et si deprehensus humiliauerit se, non ideo dolet, quia peccauit, sed confunditur, quia perdidit gloriam suam.

VII. Pars. Gratian. His auctoritatibus asseritur, neminem sine penitencia et confessione propriae uocis a peccatis posse mundari. Unde premissae auctoritates, quibus uidebatur probari, sola contritione cordis ueniam prestari, aliter interpretandae sunt, quam ab eis exponantur. Negationem namque Petri secuta est satisfactio lacrimarum, et trina confessio dominicae dilectionis, qua penitus deleuit peccatum trinae negationis. Non ergo necessaria sibi erat certa satisfactio peccati, cuius totum uitae tempus obedientiae inpendebatur sui conditoris. Imitabatur enim illud propheticum: "Declina a malo, et fac bonum;" et illud Ysaiae: "Derelinquat inpius uiam suam, et uir iniquus cogitationes suas etc." Amplius horum a peccatore nichil exigitur. Non ergo illa auctoritate Leonis Papae satisfactio penitenciae negatur esse necessaria cuilibet delinquenti, sed ei tantum, qui B. Petrum imitatus huic seculo penitus abrenunciat, et cunctorum uitiorum fomitem in se funditus mortificat. . 1. Item illud Iohannis Crisostomi: "Lauant lacrimae delictum, quod uoce est pudor confiteri;" et illud aliud, quod scribit in epistola ad Ebreos: "Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios accuses; sed obedire te uolo Prophetae dicenti: Reuela uiam tuam ante Dominum. Ergo confitere peccata tua, apud uerum iudicem cum oratione delicta tua pronuncia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria, et tunc demum spera, te misericordiam posse consequi, si habueris in mente peccata tua continue, numquam malum in corde aduersus proximum tenebis," non ita intelligendum est, ut sine confessione oris peccata dicantur dimitti, sed sine publica satisfactione. Secreta namque peccata secreta confessione et occulta satisfactione purgantur, nec est necesse, ut que semel sacerdoti confessi fuerimus denuo confiteamur, sed lingua cordis, non carnis apud iudicem uerum ea iugiter confiteri debemus. Hinc etiam idem Iohannes Crisostomus ait: "Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronuncies, et pro eis clementiam eius depreceris, citius illa delebis. Si autem nunc obliuiscaris peccatorum tuorum, tunc eorum recordaberis nolens, quando in toto mundo publicabuntur, et in conspectu proferentur omnium tam amicorum quam inimicorum tuorum, et sanctorum angelorum, celestiumque uirtutum. Non enim ad Dauid solum dicebat: 'Tu secreto fecisti ego cunctis manifestabo;' sed etiam ad omnes nos hoc dicitur." . 2. Similiter et illud Prosperi intelligitur: "Qui crimen suum ultro agnoscunt, et aut propriis confessionibus illud produnt, aut nescientibus aliis, quales occulti sunt etc." Aliis nescientibus, id est occulta confessione istis peccatum suum confitentibus, non publice illud manifestantibus. Item illud prophetae: "Dixi: confitebor, et tu remisisti," id est remissibilem iudicasti, "inpietatem peccati mei." Ita et illud Augustini intelligitur: "Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit," id est remissibilia iudicauerit. Item: "Votum pro opere reputatur, cum deest facultas operis." Unde uotum confessionis reputatur pro opere uocis, cum deest facultas confessionis. Item: "Voluntas remuneratur, non opus," ita intelligitur: uoluntas facit opus remunerabile, non opus uoluntatem. Item illud: "In quacumque hora peccator conuersus fuerit," conuerti dicitur qui omnino uertitur: omnino uertitur, cuius opus, uox et cogitatio ita mortificationi desudat peccati, sicut prius seruierat iniquitati. Ita et illud intelligitur: "Conuertimini ad me etc." Item: "Scindite corda uestra, et non uestimenta, "eis dicitur, qui nulla interiori satisfactione precedente, sed sola exteriori se Deum posse placare confidunt. Item cuncta, que de leprosis mundatis uel de Lazaro suscitato inducuntur, ad contritionem cordis, non ad ueniam remissionis referenda sunt. Obstinatio enim animi, et confessionis contemptus, quedam mors est inpietatis et lepra superbiae, a qua quisque reuiuiscit, dum sibi per gratiam dolor delicti et uotum confessionis inspiratur. . 3. Ad hunc etiam articulum pertinent ea, que de uiuentibus, uel in luce ambulantibus, uel dilectionem Dei habentibus, uel de habitaculis Spiritus sancti factis dicta sunt, ut hec omnia quisque dicatur assecutus ex cordis contritione, quam habet, non ex plenaria peccati remissione, quam nondum inuenit. Sicut enim in baptismate peccatum remittitur, et tamen eius pena reseruatur, sic per contritionem cordis quisque a Deo resuscitari dicitur, licet adhuc peccati reatu teneatur. Non ergo premissis auctoritatibus uel argumentis sine confessione oris et satisfactione operis aliquis probatur a peccato mundari. II. Pars. . 4. Econtra auctoritas illa Iohannis Crisostomi et Prosperi contra mentem auctoris extorta uidetur. Non enim dicitur: "non tibi dico, ut te publice accuses," sed: "non tibi dico, ut apud alios te accuses." Sic et Prosper non ait: "omnibus," sed simpliciter: "aliis nescientibus." Unde euidentissime datur intelligi, quod sine confessione oris possunt peccata deleri. Ea uero, que ad exhortationem penitenciae et confessionis dicta sunt, non huic sentenciae contraria uidentur. Vel enim sunt uerba exhortationis, non iussionis, sicut illud: "Confitemini alterutrum peccata uestra," uel si qua iubendo dicta sunt, non ad oris confessionem, sed cordis, non ad exteriorem satisfactionem, sed ad interiorem referenda sunt. . 5. Est enim penitencia alia interior, alia exterior. Interior penitencia est illa, de qua Augustinus ait: "Omnis, qui suae uoluntatis arbiter est constitutus, non potest inchoare nouam uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae." Item de eadem Petrus in Actibus Apostolorum legitur dixisse: "Penitenciam agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Quod de interiori penitencia, non de exteriori dictum accipitur. De exteriori uero penitencia Ambrosius ait super epistolam ad Romanos: "Gratia Dei in baptismate non requirit gemitum uel planctum, non opus aliquod, sed solam confessionem cordis, et omnia gratis condonat." Quecumque ergo de penitencia iubendo dicta sunt, non ad exteriorem, ut diximus, sed ad interiorem referenda sunt, sine qua nullus umquam Deo reconciliari potuit. . 6. Illud autem Augustini, quo quisque negatur ueniam consequi, nisi prius quantulamcumque peccati soluerit penam, non huic sentenciae inuenitur aduersum. Nullus enim asseritur a peccato mundari, nisi penam peccati passus fuerit. Sed aliud est peccatum sacerdoti confiteri, et eius arbitrio de peccato satisfacere: atque aliud Deo confiteri corde, et secreta satisfactione in se ipso peccatum punire. Est enim penitencia (ut ait Augustinus) dolor cordis, quo quisque in se punit quod deliquit. De hac iterum satisfactione idem ait in Psalmo L. exponens: "Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Tu ne punias, quia ego punio: ignosce, quia ego cognosco non dissimulo." Et infra: "Sic Deus misericordiam dat, ut seruet ueritatem, ut nec peccata eius sint inpunita, cui ignoscit. Ignoscit enim se ipsum punienti. Misericordia est, quod homo liberatur; ueritas, quod peccatum punitur." Idem in Psalmo LXXXIV.: "Veritas de terra oritur, id est confessio de homine, ut se accuset, et sic iusticia de celo prospexit, ut publicanus confitens rediit iustificatus; iusticia prospicit, quasi Deus dicat: parcamus huic, quia non parcit sibi; ignoscamus, quia agnoscit. De celo ergo iusticia prospexit, id est, a Deo data est iustificatio penitenti." . 7. Hec ergo secreta satisfactio leuium siue occultorum criminum Deo offerenda est, nec sine pena relaxari probantur que sic expiari creduntur. Ea uero, que de publica satisfactione uel oris confessione dicuntur, in publicis et manifestis criminibus intelligenda sunt. Peccata namque Nabuchodonosor, que propheta misericordiis et elemosinis redimi suasit, peccata quoque Niniuitarum, que publica satisfactione expiata sunt, cunctis nota erant. Et publica noxa (ut Augustinus testatur) publico eget remedio. . 8. Premissis itaque auctoritatibus pro manifestis criminibus manifesta probatur offerenda satisfactio et oris confessio. Latentia uero peccata non probantur sacerdoti necessario confitenda, et eius arbitrio expianda. III. Pars. . 9. Econtra ea, que in assertione huius sentenciae dicta sunt, partim ueritate nituntur, partim pondere carent. Sine contritione etenim cordis nullum peccatum posse dimitti, occulta uero peccata secreta satisfactione, publica quoque manifesta penitencia expiari debere, firmissima constat ratione subnixum. Porro sine confessione oris, si facultas confitendi non defuerit, aliquod graue delictum expiari, auctoritati penitus probatur aduersum. Quomodo enim secundum auctoritatem Leonis Papae sine supplicationibus sacerdotum indulgentia nequit obtineri, si sine confessione oris a peccato possumus emundari? Quis enim supplicabit pro peccato, quod nescit? . 10. Item, quomodo secundum Augustinum frustrat claues ecclesiae qui sine arbitrio sacerdotis penitenciam agit, si sine oris confessione criminis indulgentiam inpetrat? . 11. Item, quomodo secundum Ambrosium ius ligandi et soluendi solis sacerdotibus a Domino creditur esse permissum, si quisque suo arbitrio se ipsum peccando ligat, uel secreta penitencia, secundum Prosperum, in se ipsum sentenciam profert excommunicationis, atque post satisfactionem absque sacerdotali iudicio se ipsum Deo uel altario eius reconciliat? . 12. Non sunt hec premissis auctoritatibus consentanea: sed multorum exemplis probantur aduersa. Filiam namque archisynagogi turbis eiectis Dominus resuscitauit: non tamen, nisi presentibus matre et patre puellae, Petro quoque, Iacobo, et Iohanne, uitae reddita est. In quo moraliter instruimur, ut secreta peccata, que per mortem puellae intelliguntur, non nisi supplicationibus ecclesiae, que per matrem et patrem puellae designantur, et sacerdotum ministerio, qui per Petrum et ceteros intelliguntur, a Domino existimentur dimitti. . 13. Item in Leuitico: "Qui domum suam uel agrum Domino uouendo consecrauerit, non potest eam redimere, nisi syclo sanctuarii, sacerdote quoque (non ipso) supputante annorum numerum usque ad iubileum." In quo similiter docemur, quod quicumque domum conscientiae uel agrum conuersationis per penitenciam Domino offerre, atque precio bonorum operum de uana uitae suae conuersatione se ipsum redimere uoluerit, non potest hoc facere, nisi syclo sanctuarii, id est operibus penitenciae, sacra scriptura prefixis. Unde uenientibus ad se turbis B. Iohannes non ait simpliciter: facite penitenciam, uel fructus penitenciae, sed addidit: "dignos," ut pro qualitate uidelicet peccatorum qualitas offeratur operum bonorum. Non par enim debet esse fructus boni operis eius, qui nichil uel parum deliquit, atque eius, qui grandia conmisit. Ille tamquam nullius criminis sibi conscius usum sibi in rebus licitis prebet; hunc tamquam multis grauatum etiam a licitis temperare oportet. In iubileo plena remissio prestabatur. Unde per eum perfecta remissio peccati figuratur. Sacerdos ergo numerum annorum usque ad iubileum supputat, cum eius arbitrio penitenciae tempora diffiniuntur, quibus quisque plenam peccati remissionem inueniat. Non enim (sicut Esicius ait super eundem locum) statim post diffinitam penitenciam quisque a peccato plene mundatur. . 14. Cum ergo, ut ex premissis colligitur, tempora penitenciae sacerdotis arbitrio diffiniantur, euidentissime apparet, sine confessione propriae uocis peccata non dimitti. Quis enim tempora penitenciae alicui prefiget, nisi primum peccata sua sibi manifestare curauerit? . 15. Item: Taciturnitas peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quisque celare desiderat, ne iniquitas sua aliis manifesta fiat, ne talis reputetur apud homines foris, qualem se iamdudum exhibuit diuino conspectui. Quod ex fonte superbiae nasci nulli dubium est; species etenim superbiae est, se uelle iustum uideri, qui peccator est; atque ypocrita conuincitur qui ad imitationem primorum parentum uel tergiuersatione uerborum peccata sua leuigare contendit, uel, sicut Cayn, peccatum suum reticendo penitus supprimere querit. Ubi autem superbia regnat, uel ypocrisis, humilitas locum habere non ualet. Sine humilitate uero alicui ueniam sperare non licet. Nec ergo, ubi est taciturnitas confessionis, uenia speranda est criminis. Probatur hoc idem auctoritate Augustini, qui in libro de penitencia [c. 10.] ait:

[C. LXXXVIII.] "Quem penitet omnino peniteat, et dolorem lacrimis ostendat, representet uitam suam Deo per sacerdotem, preueniat iudicium Dei per confessionem. Precepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali presentia confitenda peccata, non per nuncium, non per scriptum manifestanda. Dixit enim: 'Ora monstrate,' et: 'Omnes,' non unus pro omnibus; non alium statuatis nuncium, qui pro uobis offerat munus a Moyse statutum, sed qui per uos peccastis et uos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc precepit Dominus, ut neminem eniteret in occulto. In hoc enim, quod per se ipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam uincit timore offensi, fit uenia criminis. Fit enim ueniale per confessionem quod criminale erat in operatione, et, si non statim purgatur, et tamen uitale quod conmiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit qui erubescentiae dominans nichil eorum, que conmisit, nuncio Dei denegauit. Deus enim qui misericors et iustus est; sicut conseruat misericordiam in iusticia, ita et iusticiam in misericordia. Opus enim est misericordiae peccanti peccata dimittere: sed oportet, ut iustus iuste misereatur. Oportet enim, ut non solum quid, sed in quo doleat consideret, si dignus est, non dico iusticia, sed misericordia. Iusticia enim sola dampnat; sed dignus est misericordia qui spirituali labore petit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam, et, quoniam uerecundia magna est pena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. Unde patet, quia quanto pluribus confitebitur in spe ueniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus iam possunt proficere, plus confitentibus parcere. Quibus enim remittunt remittit Deus. Lazarum enim iam de monumento suscitatum obtulit discipulis soluendum, per hoc ostendens potestatem soluendi concessam sacerdoti. Dixit enim: 'Quodcumque solueritis super terram erit solutum et in celis,' hoc est: ego Deus, et omnes celestis miliciae ordines, et omnes sancti in gloria mea laudant uobiscum et confirmant quos ligatis et soluitis. Non dixit: quos putatis ligare et soluere, sed in quos exercetis opus iusticiae aut misericordiae. Alia autem opera uestra in peccatores non cognosco. . 1. Quare, qui confiteri uult peccata, ut inueniat gratiam, querat sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit. . 2. Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundari coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec tempus. Et si ille cui confitebitur, potestatem soluendi non habeat, tamen fit dignus uenia ex desiderio sacerdotis, qui confitetur socio turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidem eos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniunt moriuntur. Sed misericordia est Dei ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, sicut soluerentur a sacerdote. . 3. Qui ergo omnino confitetur, et sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur, si peccatum occultum est, sufficiat referre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione filiae principis pauci interfuerunt qui uiderent. Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam ciuitatis delata, nondum extra domum in noticiam portata. Intus resuscitauit quam intus inuenit, relictis solis Petro, et Iacobo, et Iohanne, patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes ecclesiae. Quos autem extra inuenit, animaduertendum est, quomodo suscitauit. Flebat enim turba post filium uiduae. Fleuit Martha et Maria, supplicantes pro fratre. Flebat et turba, que Mariam fuerat secuta, lacrimis Mariae admonita. In quo docemur peccantibus publice non proprium, sed ecclesiae sufficere meritum."

C. LXXXIX. Sufficit illa confessio, que primum Deo, deinde sacerdoti offertur. Item Leo Papa. [epist. LXXVIII. al. LXXX.] IX. Pars. Quamuis plenitudo fidei uideatur esse laudabilis, que propter Dei timorem apud homines erubescere non ueretur, tamen, quia non omnium huiusmodi sunt peccata, ut ea, que penitenciam poscunt, non timeant publicare, remoueatur inprobabilis consuetudo, ne multi a penitenciae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis suis sua facta reserare, quibus possint legum percelli constitutione. Sufficit enim illa confessio, que primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti, qui pro delictis penitentium precator accedit. Tunc enim plures ad penitenciam poterunt prouocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. Gratian. Quibus auctoritatibus, uel quibus rationum firmamentis utraque sentencia confessionis et satisfactionis nitatur, in medium breuiter proposuimus. Cui autem harum potius adherendum sit, lectoris iudicio reseruatur. Utraque enim fautores habet sapientes et religiosos uiros. Unde Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus ait in Penitenciali suo:

[C. XC.] "Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Greci. Quidam uero sacerdotibus confitenda esse percensent, ut fere tota sancta ecclesia. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat, ut Deo, qui remissor est peccatorum, peccata nostra confiteamur, et hoc perfectorum est, et cum Dauid dicamus: 'Delictum meum cognitum tibi feci, et iniusticiam meam non abscondi. Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam Domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei.' Sed tamen Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro inuicem, ut saluemur. Confessio itaque que soli Deo fit, quod iustorum est purgat peccata. Ea uero, que sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque, salutis et sanctitatis auctor et largitor, plerumque prebet hanc suae penitenciae medicinam inuisibili amministratione, plerumque medicorum operatione."

DISTINCTIO II.
[CAUSA XXXIII - QUESTIO III cont.]
GRATIANUS.
I. Pars. Quia uero de penitencia semel cepit haberi sermo, aliquantum altius repetendum uidetur, diuersorum sentencias certis auctoritatibus munitas in medium proponentes. Alii dicunt penitenciam semel tantum esse utilem. Unica enim est, nec reiterari potest. Si uero reiteratur, precedens penitencia non fuit. Et si de sentencia iudicis eius merito peccata uidentur esse remissa, apud eius tamen presentiam, cui omnia futura presentia sunt, numquam habentur remissa: quia non est seruata sentencia illa ueri sacerdotis: "Vade, et amplius noli peccare." Item: "Ecce sanus factus es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat." Item ex VIII. Sinodo:

C. I. Primam uicii causam non penitus extinguit qui in idem illam postea recidit. Si quis semel notatus fuerit inuidiae uel contentionis uicio, et rursum in hoc ipsum inciderit, sciat, se primam causam, ex qua inuidia uel contentio nascitur, in interioribus medullis habere reconditam. Oportet ergo eum per contraria atque aduersa curari, id est per humilitatis exercitum. Exercitia uero humilitatis sunt, si se uilioribus offitiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat. Ita namque arrogantiae et humanae gloriae uicium curari poterit, ut in consuetudine humilitatis affectus iam ultra non incidat arrogantiae et uanae gloriae delictum. Sed in huiuscemodi singulis uiciis cura similis adhibetur. Gratian. Item sine karitate nulli adulto peccatum remittitur. Non autem habet karitatem qui aliquando peccaturus est criminaliter. Unde Augustinus ad Iulianum Comitem:

[C. II.] "Karitas, que deseri potest, numquam uera fuit."

[C. III.] Idem super epistolam [I.] Iohannis. [tract. 8.] "Radicata est karitas? securus esto; nichil mali procedere potest."

[C. IV.] Item Gregorius in Moralibus. "'Valida est, ut mors, dilectio.' Virtuti etenim dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel a delectatione mundi funditus occidit."

[C. V.] Item Prosper in libro [III.] de contemplatiua uita. [c. 13.] "Karitas est, ut michi uidetur, recta uoluntas, ab omnibus terrenis ac presentibus prorsus auersa, iuncta Deo inseparabiliter et unita, igne quodam Spiritus S. a quo est et ad quem refertur, incensa, inquinamenti omnis extranea, corruptionis nescia, nulli uicio mutabilitatis obnoxia, supra omnia, que carnaliter diliguntur, excelsa, affectionum omnium potentissima, diuinae contemplationis auida, in omnibus semper inuicta, summa actionum bonarum, salus morum, finis celestium preceptorum, mors criminum, uita uirtutum, uirtus pugnantium, palma uictorum, sanctarum mentium anima, causa meritorum bonorum, premium perfectorum; sine qua nullus Deo placuit, cum qua aliquis nec potuit peccare, nec poterit; fructuosa in penitentibus, leta in proficientibus, gloriosa in perseuerantibus, uictoriosa in martiribus, operosa in omnibus omnino fidelibus, ex qua quicquid operis boni est uiuet." Item: . 1. "Hec est karitas uera germana, perfecta, quam excellentiorem uiam nominat S. Apostolus. Sicut enim sine uia nullus peruenit quo tendit, ita sine karitate, que dicta est uia, ambulare non possunt homines, sed errare." Item: [ibidem cap. 15.] . 2. "Ergo si karitatem Deo exhibeamus, et proximo de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, facile peccato resistimus, bonis omnibus habundamus, seculi blandimenta contempnimus, et omnia, que difficilia humanae fragilitati sunt, uel aspera etiam, cum dilectione perficimus, si tamen Deum karitate perfecta, que nobis ab illo est, ex toto corde et ex tota anima, et ex totis uiribus diligamus. Ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus diligit Deum; quem si ex toto corde diligamus, nichil erit in nobis, unde peccati desideriis seruiamus. Et quid est diligere Deum, nisi illi occupari animo, concipere fruendae uisionis eius affectum, peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum, quem in se censuit diligendum, in ipso amore seruare legitimum modum, nec peruertere dilectionis ordinem constitutum? Ordinem dilectionis illi peruertunt, nec modum diligendi custodiunt, qui aut mundum, qui contempnendus est, diligunt, aut corpora sua minus diligenda plus diligunt, aut proximos non sicut se ipsos, aut Deum plus quam se ipsos forte non diligunt." Item: . 3. "Corpus nostrum, qua pars nostri est, ad hoc nobis diligendum est, ut saluti eius ac fragilitati naturaliter consulamus, et agamus, quatinus spiritui ordinate subiectum ad eternam salutem accepta inmortalitate et incorruptione perueniat." Item: . 4. "Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, non propter speranda beneficia uel accepta, non propter affinitates uel consanguinitates, sed propter hoc tantum, quod sunt naturae nostrae participes, diligamus." Item: . 5. "Non illi proximi nostri tantum credendi sunt, quos nobis gradus sanguinis iungit, sed proximi nostri credendi sunt omnes homines naturae nostrae, sicut dixi, participes." Item: . 6. "Proinde, secundum nos proximos omnes diligimus, quando ad mores bonos, et ad eternam uitam consequendam, sicut nobis, eorum saluti consulimus; quando nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus, et, sicut nobis subueniri optaremus, ita eis subuenimus, aut, si facultas defuerit, uoluntatem subueniendi tenemus. Quapropter est proximi tota dilectio, ut bonum, quod tibi conferri uis, uelis et proximo. Illi uero plus quam se diligunt Deum, qui pro eius amore suae ad tempus saluti non parcunt, se ipsos tribulationibus ac periculis tradunt, nudari facultatibus propriis, patriae suae extorres fieri, parentibus, et uxoribus, ac filiis renunciare parati sunt, et, ut totum dicam, ipsam mortem corporis non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes a corporis sui uita magis, quam a Deo uita uitae suae discedere."

[C. VI.] Item Beda super Iohannem. [ad c. 1.] "Querendum est interea, quomodo speciale filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. . 1. Quid magni est filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandum, quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus; in sanctis autem hominibus, quamdiu mortale corpus gestauerint, partim maneat in eternum, partim rediturus secedat. Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, uoluntariam paupertatem diligant, mansuetudinem consequantur, pro eterno desiderio lugeant, esuriant et sitiant iusticiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur: sed et pro obseruatione iusticiae persecutionem pati non uereantur, elemosinis, orationibus, ieiuniis, ceterisque Spiritus fructibus insistere desiderent. Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi mortuos suscitandi, demones eiciendi, uel etiam prophetandi habeant facultatem. Manet semper, ut possint habere uirtutes, ut mirabiliter ipsi uiuant. Venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant."

[C. VII.] Item Apostolus. [I. Cor. 13.] "Karitas numquam excidit."

[C. VIII.] Item Augustinus super epistolam [I.] Iohannis. [tract. 3.] "Unctio inuisibilis Spiritus sanctus est, unctio inuisibilis karitas est, que, in quocumque fuerit tamquam radix illi erit, quamuis ardente sole arescere non potest, nutritur calore solis, non arescit."

[C. IX.] Item Gregorius super Ezechielem. [hom. III.] "Pennata animalia, minime reuertuntur, cum incedunt, quia sancti predicatores, sic a terrenis actibus ad spiritualia transeunt, ut ad ea, que reliquerant, ulterius nullatenus reflectantur." Et paulo post: 'Nemo mittens manum suam in aratrum, etc.' Manum quippe in aratrum mittere est quasi per quendam conpunctionis uomerem ad proferendos fructus terram sui cordis aperire. Sed retro post aratrum aspicit, qui post exordia boni operis ad mala reuertitur, que reliquit. Quod quia electis Dei minime contingit, recte nunc per Prophetam dicitur: 'Non reuertebantur, cum incederent.' Et paulo post: "Unde et Paulus: 'Unum uero, que retro sunt, oblitus, in ea, que sunt ante, extendens me, sequor ad palmam supernae uocationis.' In anteriora etenim extentus, eorum, que retro sunt, oblitus fuerat, quia temporalia despiciens sola que sunt eterna requirebat."

[C. X.] Idem in eodem, omelia V. "'Non reuertebantur, cum incederent,' quia electi quique sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non redeant. 'Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.' Et, sicut per Salomonem dicitur: 'Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.' In eorum namque animo bonum desiderium atque intellectus lucis intimae iam pars diei est; sed quia usque ad finem uitae in uirtute proficiunt, ad perfectum diem tunc ueniunt, quando ad regna celestia perducti, in ea luce, quam desiderant, iam minus aliquid non habebunt."

[C. XI.] Idem in eodem omelia V. "Potest discursus atque mobilitas Spiritus sic intelligi. In sanctorum quippe cordibus iuxta quasdam uirtutes semper manet; iuxta quasdam uero recessurus uenit, et uenturus recedit. In fide enim, spe atque karitate, et in bonis aliis, sine quibus ad celestem patriam non potest perueniri (sicut est castitas, humilitas, iusticia atque misericordia) perfectorum corda non deserit. In prophetiae uero uirtute, doctrinae facundia, miraculorum exhibitione, electis aliquando adest, aliquando se subtrahit." Et paulo post: . 1. "In his itaque uirtutibus, sine quibus ad uitam minime peruenitur, Spiritus sanctus in cordibus electorum suorum permanet, unde recte stabilis dicitur. In his uero, per quas sanctitatis uirtus ostenditur, aliquando misericorditer presto est, aliquando misericorditer recedit." Unde Ambrosius super epistolam II. ad Chorinthios: [ad c. 6.]

[C. XII.] "Ficta karitas est, que deserit in aduersitate." II. Pars. [Gratian.] Ex premissis itaque apparet, quod karitas semel habita ulterius non amittitur. Qui autem karitatem semel habuerit criminaliter ulterius peccare non poterit, ut ad gratiam, non ad naturam inpossibilitas referatur. Quod autem karitatem habens criminaliter peccare non possit, testatur Augustinus [in lib. L. Homiliarum,] omelia 8. dicens:

[C. XIII.] "Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est karitas, et simul ambae esse non possunt, nisi una radicitus euulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit euellere." [Gratian.] Cum ergo qui criminaliter peccat karitatem numquam habuisse probatur, euidenter colligitur, penitenciam non agere, qui quandoque criminaliter peccauit. Unde Augustinus:

[C. XIV.] "Karitas est aqua, de qua Dominus ait in euangelio: 'Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.'" [Gratian.] Reprobus ergo, cum eternis mancipatus incendiis in eternum sitiat, quomodo bibet aquam uiuam, aut quomodo potabit aquam salientem in uitam eternam, qui, quasi plumbeus demersus in ima, penas luit dampnationis eternae? Item: Sine karitate quomodo ueram contritionem cordis quis habere poterit? quomodo ergo delictorum remissionem? que si non dimissa, quomodo non omnia prorsus ad penam exigenda? Item Dominus: "Amen, amen dico uobis, qui credit in me habet uitam eternam." Qui ergo non habet uitam eternam non credit in Christum. In Christum uero credit qui karitatem habet. In Christum quippe credere est amando in ipsum tendere. Hec est fides, ut diffinit Apostolus, que per dilectionem operatur; huic duntaxat delictorum remissio promittitur. Quod si karitas a fide Christianorum seiungi nequit, cui scilicet soli uenia promittitur, quomodo qui karitatem non habuit fidem Christianorum habuit, id est in Christum credidit? quomodo ergo ueniam delictorum accepit? quam si non accepit, quomodo non omnia prorsus opera eternis sunt ferienda suppliciis? Item Dominus: "Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in eternum." Qui ergo non uiuit in eternum non manducauit panem uiuum: sed qui non manducauit in eum non credidit. Hoc est enim manducare panem uiuum, quod credere in Christum, id est amando tendere in ipsum. Cum igitur reprobus in eum non crediderit, quem non manducauit, et ita fidem Christianorum (qua sola peccata relaxantur) non habuerit, quomodo, si uiuit Dominus, cui omne iudicium dedit Pater, iudicium perpetuae dampnationis effugiet omnium non solum actualium, sed etiam originalium? III. Pars. . 1. Hec, que de karitate dicuntur, de perfecta intelligi possunt, que semel habita numquam amittitur. Exordia uero karitatis enutriuntur, ut crescant, et conculcantur, ut deficiant. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conuersatione, que sine karitate nulla est, a minimis quisque inchoat, ut ad magna perueniat. Sunt itaque gradus non solum inter uirtutem et uirtutem, sed etiam in eadem uirtute. Unde Gregorius super Ezechielem [homil. XV.] scribit, dicens:

[C. XV.] "Dum sanctam ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus eius dinoscitur, quia eius gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta ecclesia ascendendo proficit, tantum Deus hominibus ex eius uirtute innotescit. De his quoque gradibus B. Iob loquitur, dicens: 'Per singulos gradus meos pronunciabo illum.' Omnipotentem quippe Dominum per singulos gradus suos pronunciat, qui per incrementa uirtutum, que accipit, ei semper laudem suae pietatis reddit. Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: 'Ambulabunt de uirtute in uirtutem.' Nec mirum, si de uirtute in uirtutem gradus sunt, quando ipsa unaqueque uirtus quibusdam quasi gradibus augetur, et sic per incrementa meritorum ad summam perducitur. . 1. Alia namque sunt uirtutis exordia, aliud prouectus, aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam non gradibus quibusdam duceretur, sancti Apostoli minime dixissent: 'Auge nobis fidem.' Et quidam uenit ad Dominum, qui curari uoluit filium suum; sed requisitus, an crederet, respondit: 'Credo, Domine, adiuua incredulitatem meam.' Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si uero incredulitatem habere se nouerat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae suorum meritorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is, qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat. . 2. Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens: 'Sic est regnum Dei, quemadmodum si iactet homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet, et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica; et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis.' Semen homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit, et post, quam semen iactauerit, dormit, quia iam in spe boni operis quiescit. Nocte uero surgit ac die, quia inter aduersa et prospera proficit, et semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia, et cum adhuc metiri sua incrementa non ualet, semel concepta uirtus ad prouectum ducitur, et ultro terra fructificat, quia preueniente se gratia mens hominis spontanea ad fructum boni operis assurgit. Sed hec eadem terra primum herbam, deinde spicam deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam uero herba uenit, cum se uirtus animo concepta ad prouectum boni operis pertrahit. Plenum uero frumentum in spica fructificat, quando iam tantum uirtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. Sed cum ex se produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat, quia, cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, eius temporalem uitam per emissam sentenciam incidit, ut granum suum ad celestia horrea perducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus. Cum uero operari recta incipimus, herba sumus. Cum autem ad prouectum boni operis crescimus, ad spicam peruenimus, cumque in eiusdem operationis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica proferimus. . 3. Herba etenim Petrus fuerat, qui, passionis tempore per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante ancillae uocem timebat. Erat enim iam uiriditas in mente, quia credebat omnium redemptorem; sed ualde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Iam in spica surrexerat, quando eum, quem moriturum confiteri timuerat, nunciante angelo in Galilea uiuentem uidebat. Sed ad plenum granum in spica peruenerat, quando ueniente desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut uires persequentium cesus despiceret, et redemptorem suum libere inter flagella predicaret. . 4. Nullus itaque, qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit, ut granum fiat. Vir ergo uenit ad portam, quia Dominus ac redemptor noster membris suis intrantibus perducit ad se, et ascendit per gradus eius, quia nobis proficientibus eo amplius exaltatur, quo altus et inconprehensibilis esse cognoscitur. In uirtutum quippe nostrarum gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse nobis sublimior ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis separatur." Hinc etiam Augustinus ait in libro de libero arbitrio: [c. 17.]

[C. XVI.] "Qui uult facere Dei mandata, et non potest, iam quidem habet bonam uoluntatem, sed adhuc paruam et inualidam. Poterit autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martires illa mandata magna fecerunt, magna utique uoluntate, id est magna karitate fecerunt, de qua ipse Dominus ait: 'Maiorem karitatem nemo habet etc.'" Et paulo post: . 1. "Ipsam karitatem apostolus Petrus nondum habebat, quando timore Dominum ter negauit. Et tamen, quamuis parua et inperfecta, non deerat ei karitas, quando dicebat: 'Domine, animam meam pro te ponam.'" Idem super epistolam Iohannis: [tract. 5.] . 2. "Si quis tantam habuerit karitatem, ut paratus sit etiam pro fratribus mori, perfecta est in illo karitas; sed numquid mox, ut nascitur, iam prorsus perfecta est? ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectum uenerit, quid dicis? 'Michi uiuere Christus est et mori lucrum.'"

[C. XVII.] In eadem. [tract. IX.] "Sicut seta introducit linum, ita timor karitatem; crescit karitas, minuitur timor, et e conuerso."

[C. XVIII.] In eadem. "Forte nata est in te karitas, sed nondum perfecta; noli desperare, nutri eam, ne forte suffocetur."

[C. XIX.] Idem ad Ieronimum. [epist. XXIX.] "Karitas in quibusdam perfecta est, in quibusdam inperfecta: perfectissima autem in hac uita haberi non potest."

[C. XX.] Item Gregorius. "Si sermo meus inuenerit in cordibus uestris aliquam scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite, ad hanc augendam uos aduocare studete." Et paulo post: "Flate, nutrite in uobis; ut cum creuerit, et flammam dignissimam fecerit omnium cupiditatum ligna consumat." [Gratian.] E contrario etiam gradus in uirtute esse probantur, quia et ipsius peccati gradus euidenter apparent. Sicut enim nemo repente fit summus, ita nemo repente fit turpis. Hinc etiam Augustinus in [lib. I.] sermone Domini in monte: [c. 23.]

[C. XXI.] "Sicut tribus gradibus ad peccatum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione: ita ipsius peccati tres sunt differentiae, et in corde, et in facto, et in consuetudine, tamquam tres mortes; una, quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini; altera, quasi prolata iam extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia, cum in consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulchro iam putens. Que tria genera mortuorum Dominum resuscitasse, quisquis euangelium legit agnoscit."

[C. XXII.] Item Gregorius. [lib. XXV. Moralium, c. 16.] "Sciendum quippe est, quod peccatum tribus modis admittitur. Nam aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur, et grauius quidem infirmitate, quam ignorantia, sed multo grauius studio, quam infirmitate peccatur."

[C. XXIII.] Idem. [lib. XXI. Moralium c. 3.] "Inter hec sciendum est, aliud esse, quod animus de temptatione carnis patitur, aliud uero, cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione praua pulsatur, sed renititur. Plerumque autem peruersum quid concipit intra semetipsum etiam per desiderium uoluit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio inmunda inquinat, cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subiugat. Hinc etenim predicator egregius: 'Temptatio uos non apprehendat, nisi humana.' Humana quippe temptatio est, qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia, ut nonnumquam illicita ad animum ueniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Iam uero demoniaca et non humana est temptatio, cum ad hoc, quod carnis corruptibilitas suggerit, per consensum se animus astringit."

[C. XXIV.] Item Ieronimus. [ad c. 1. Amos.] "Super tribus sceleribus Damasci etc." ut supra. [Gratian.] Non est mirum, si in uirtute gradus esse dicuntur, quandoquidem et peccati gradus ita euidenter monstrantur. . 1. Hec itaque karitas, que in Petro ante negationem herba fuit, et in singulis nascitur ante, quam roboretur, ante sui perfectionem amittitur et reparatur. Unde Augustinus in libro de correctione et gratia: [c. 7.] "Quicumque ab illa originali dampnatione ista diuinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium, quin procuretur eis euangelium, et, cum audiunt, credunt, et in fide, que per dilectionem operatur, usque in finem perseuerant, et, si quando exorbitant, correcti emendantur, et quidam eorum, etsi ab hominibus non corripiantur, in uiam, quam reliquerant, redeunt et cetera."

[C. XXV.] In eodem. "'Firmum fundamentum Dei stat, inmobile habens signaculum hoc: Scit Dominus qui sunt eius.' Horum fides, que per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut, si qui sunt, quorum deficit, reparantur ante, quam uita ista finiatur, et deleta iniquitate, que intercurrerat, usque in finem perseuerantia deputatur."

[C. XXVI.] In eodem. [c. 9.] "Nullus eorum ex bono in malum conmutatus finit hanc uitam."

[C. XXVII.] In eodem. "Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum, usque adeo prorsus omnia, ut etiam, si qui eorum deuiant et exorbitant, etiam hoc ipsum faciet eis proficere in bonum."

[C. XXVIII.] Item Apostolus ad Galathas. [c. 5. u. 6.] "Circumcisio non est aliquid, neque preputium, sed fides, que per dilectionem operatur. Et hoc olim in uobis, quia currebatis bene per opera fidei et ex dilectione."

[C. XXIX.] Item ad Ebreos. [c. 6. u. 10.] "Non est tam iniustus Deus, ut obliuiscatur operis uestri etc." [Gratian.] Operis, quod omnia sua fecerunt conmunia, et hoc ex dilectione, et hoc ad gloriam Dei. Ecce triplex bonum, quasi diceret: olim multa operati estis, pro quibus, si penitetis de malis, benefaciet uobis Deus. Romanos quoque et Galathas dum Apostolus redargueret, merito fidei probat assecutos remissionem peccatorum, et sanctificationem in Spiritu sancto, et iusticiam bonae operationis, que omnia aut sine karitate numquam uere in eis fuerunt, aut ueram karitatem habuerunt, a qua postea lapsi sunt qui de operibus legis gloriabantur. Item de quolibet adulto Augustinus ait:

[C. XXX.] "Tolle karitatem, odium tenet." Item: . 1. "Omnis, qui non diligit, odit." Item in euangelio: . 2. "Nemo potest duobus Dominis seruire; aut enim unum odio habebit, et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contempnet." [Gratian.] Adam uero, cum in uirili etate a Domino creatus sit, ante, quam a diabolo temptaretur, dum de latere eius uxor formabatur, dum in extasi raptus angelicae curiae intererat, dum euigilans futura Christi et ecclesiae sacramenta uaticinabatur, aut karitatem, aut odium habebat. Si autem odium habebat, non fuit diabolus auctor nostri peccati. Item, si sine karitate a Deo creatus est, similitudinem eius nequaquam in sui creatione accepit. Item, si sine karitate creatus est, iustus et innocens a Deo factus non est; creatura namque, rationis capax et liberi arbitrii, iusticiae et innocentiae sine karitate particeps esse non potest. Colligitur ergo, quod Adam ante, quam peccaret, karitatem habuit, sine qua iustus et innocens esse non potuit. Unde Augustinus in Genesi ad litteram: [lib. VI. c. 24.]

[C. XXXI.] "Quomodo renouari dicimur, si non recipimus, quod perdidit primus homo? Hoc plane recipimus, quia iusticiam, ex qua per peccatum lapsus est." Et paulo post: [c. 7.] . 1. "'Expoliantes uos ueterem hominem, induite nouum, qui renouatur in agnitione fidei secundum imaginem eius, qui creauit eum.' Hanc imaginem in spiritu mentis inpressam perdidit Adam per peccatum." Et post pauca: . 2. "Stola illa prima ipsa iusticia est, unde lapsus est Adam."

[C. XXXII.] Idem in omelia XI. "Princeps uiciorum omnium, dum uidit Adam ex limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia conpositum, karitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis expoliauit, pariter ac peremit. Namque cum homini abstulisset pudicitiam, continentiam, suo dominio eum subiugauit." Et paulo post: . 1. "Adam amissa temperantia factus est intemperans; perdita karitate malus inuentus est."

[C. XXXIII.] Item Ambrosius [lib. VI. epist. 14.] ad Sabinum. "Quando Adam solus erat, non est preuaricatus, quia mens eius adherebat Deo."

[C. XXXIV.] Idem ad eundem. [eodem lib., ep. 42.] "Primus homo Dei opus recens, confabulator assiduus, qui sanctorum, conplantatus erat uirtutibus."

[C. XXXV.] Idem in Exameron. [lib. VI. c. 7.] "Illa anima a Deo pingitur, que habet in se uirtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis. Illa anima bene dicta est, in qua elucet diuinae operationis effigies. Illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae, et paternae imago substantiae. Secundum hanc imaginem, que refulget, pictura preciosa est. Secundum hanc imaginem depictus fuit Adam ante peccatum; sed ubi lapsus est deposuit."

[C. XXXVI.] Idem de fuga seculi. [c. 4.] "Similem Dei esse est habere iusticiam, sapientiam, et in uirtute esse perfectum."

[C. XXXVII.] Idem de uita beata. [c. 5.] "Sapiens numquam inanis est, sed semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: 'Iusticiam induebam, uestiebam iudicium.' Mentis namque hec sunt interna uelamina, que nemo alius potest auferre, nisi cum aliquem sua culpa despoliat. Denique sic spoliatus Adam nudus inuentus est."

[C. XXXVIII.] Idem in libro de Ysaac et anima. [c. 5.] "Sed nec Adam primus nudus erat, quem innocentia uestiebat."

[C. XXXIX.] Idem in libro de Paradyso. [c. 13.] "'Ut cognouerunt, quia nudi essent.' Et ante quidem nudi erant; sed non sine uirtutum tegumento." [Gratian.] Opponitur etiam illud, quod omnis clamat auctoritas: si sic permansisset, ut erat ante peccatum, esset translatus in gloriam, quam habituri sunt sancti; sed nemo adultus sine karitate intrat: karitatem ergo habebat. . 1. Item opponitur de Moyse, cuius fidem Apostolus in epistola sua ad Ebreos conmendans, dignis preconiis eius merita predicauit, dum se negauit esse filium filiae Pharaonis, malens affligi cum fratribus, quam perfrui iocunditate temporalis palacii; dum fratri conpatiens Egiptium sabulo obruit; dum ueritus animositatem regis Egiptum reliquit; dum diuino uallatus auxilio regis furorem contempsit, atque in uirtute signorum populum de Egipto eduxit. Que omnia quibus laudibus sunt efferenda, si tunc karitas in eo non erat, cum non habeat in se aliquid uiriditatis ramus boni operis, nisi procedat ex radice karitatis? Quomodo autem karitatem non habebat, cui Dominus facie ad faciem loquebatur, sicut loqui solet homo cum amico suo? Quomodo karitatem non habebat, qui pro populo supplicans dicebat: "Aut dimitte ei hanc noxam, aut dele me de libro tuo? "An non proximum diligebat, qui pro populo se obiciens, illum ab interitu liberauit? An non Deum diligebat, qui pro eo in uituli cultores deseuiens, ipsius uituli caput in puluerem conminuit, atque, ut in secessum proiceretur, aquae inmixtum Israelitis bibendum dedit, nonnullos ex eius cultoribus gladio feriri precipiens, ut populum, cuius erat interitus maior futurus, Deo reconciliaret? An non karitatem habebat, de cuius spiritu Dominus accepit, et super septuaginta seniores Israelis posuit? Qui tamen ad aquam contradictionis de Dei potencia, siue de eius benignitate dubitans, cum cetera certa fide promisisset, producturus aquam de petra, diffidenter excrepuit, dicens: "Numquid de petra hac potero uobis aquam educere?" Quod nulli leue uideatur, cum in penam eius delicti sibi et Aaron a Domino dictum sit: "Quia non exaudistis uocem meam, ut glorificaretis me coram filiis Israel, non introducetis populum hunc in terram, quam dedi eis." . 2. An non karitatem habebat Aaron, quando fratri coadiutor datus est, ut esset os eius ad populum, ut fierent signa in Egipto per eum? Qui tamen in cultura uituli postea consensum populo adhibuit. An non karitatem habebat, quando ex omni multitudine filiorum Israel solus electus est a Domino, ut pontificatu ante eum fungeretur? Si karitatem non habebat, bonus non erat; si autem bonus non erat, cur pre ceteris a Domino in pontificem electus est? An non karitatem habebat, quando pro populo cum thuribulo incendio se opposuit, et iram placauit? Et tamen, ut premissum est, ad aquam contradictionis iram Domini aduersum se postea prouocauit. . 3. Numquid etiam Dauid karitatem non habuit, super quem spiritus Domini a die unctionis directus est? An forte dicetur directus esse super eum, ut ex tunc gratiam prophetandi haberet, non ut ex eo gratiam diuinae dilectionis acciperet? Quod absurdum plane uidetur de eo sentire, de quo Dominus ait: "Inueni hominem secundum cor meum." Quomodo etiam karitatem non habebat, qui querenti animam suam pepercit, et quia oram clamidis eius precidit, postea cor suum grauiter percussit, clamans: "Quem persequeris rex Israel, canem mortuum, et culicem unum?" Quomodo karitatem non habebat, qui mortem inimici sui tam grauissime tulit? Quomodo karitatem non habebat, qui aquam de cisterna Bethleem suorum periculo sibi oblatam non bibit, sed coram Domino libauit? Quomodo karitatem non habebat, qui irrisus a Michol filia Saul, eo quod ante archam Domini cytharam et psalterium percutiens saltasset, ait: "Ludam, et uilior fiam in oculis meis." Si karitatem non habebat, qua conscientia securus sibi ipsi inprecabatur dicens: "Si reddidi retribuentibus michi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis?" Si karitatem non habebat, qua temeritate iuste se iudicari rogabat, dicens: "Iudica me, Domine, secundum iusticiam meam, et secundum innocentiam meam super me?" Idem: "Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum?" Et tamen post tot et innumera alia diuinae et supernae dilectionis iudicia quam grauiter deliquerit nullus ignorat, qui Bethsabeae adulterium, et Uriae homicidium audiuit. Cuius penitenciam si sine karitate Domino obtulit, ueram cordis contritionem non habuit. Quomodo ergo sacrificium contriti cordis et spiritus contribulati Domino promittere audebat, dicens: "Si uoluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc.?" Denique, cum falsae penitenciae nulla a Deo promittatur remissio, quomodo a Propheta audire meruit: "Dimissum est peccatum tuum," si ueram contritionem cordis non habuit? Euidenter itaque apparet, eum tunc karitatem habuisse, et ex karitate sacrificium cordis contriti et spiritus contribulati Domino obtulisse; alioquin temerarie postulasset: "Auerte faciem tuam a peccatis meis," et cetera, que in eodem Psalmo continentur, nisi odium mali et dilectio boni ad humilitatem penitenciae illum prouocasset. De quo etiam S. Ambrosius in libro de anima et Ysaac [c. 3.] scribit, dicens: "Fugerat sanctus Dauid odia Saul regis, non relinquens terras, sed declinans contagia regis inmitis et superbi, quia mens eius adherebat Deo" cui nullus adultus sine karitate adherere potest. Et tamen, quam grauiter in populi dinumeratione postea deliquerit, ipsius delicti pena indicauit. . 4. Item, secundum hanc sentenciam qui criminaliter delinquit ueram peccatorum remissionem in baptismo consecutus non est, siue in annis infantiae siue adultus ad baptisma accessit, quia Dei amorem non habuit, sine quo nemo inuenit umquam gratiam, atque ita secundum heresim Iouiniani, si uere ex aqua et Spiritu quis renatus est, ulterius criminaliter peccare non potest, uel, si criminaliter peccat, aqua tantum, non Spiritu probatur esse renatus. Cui sentenciae illud epistolae Iohannis consentire uidetur: "Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare quia ex Deo natus est. In hoc enim manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli." Et in fine epistolae: "Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conseruat eum, et malignus non tangit eum." Verum hec auctoritas Apostoli quantum illi sentenciae faueat, atque illa erroris secta quam ueritati sit aduersa, Ieronimus ostendit, scribens contra Iouinianum: [lib. II. in principio]

[C. XL.] "Si enim, 'omnis,' inquit, 'qui natus est ex Deo, non peccat, et a diabolo temptari non potest:' quomodo precipit, ut caueant, ne temptentur, dicens: 'Filioli, custodite uos a simulachris?' Et in eadem rursus epistola: 'Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem facimus eum, et uerbum eius non est in nobis.' Estimo, quod beatus Iohannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum ex diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur, et sperat remissionem peccatorum post baptisma. Et Iouinianus meus dicit: 'Ne tangas me, quoniam mundus sum.' Quid ergo? Contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem quippe loco, cur hoc dixerit, statim edixit: 'Filioli mei, hec scribo uobis, ut non peccetis; sed et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostri autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruemus. Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est. Qui autem seruat uerbum eius, uere in hoc karitas Dei perfecta est. In hoc scimus, quoniam in ipso sumus. Qui dicit, se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.' Propterea scribo uobis, filioli mei, omnis, qui natus est ex Deo, non peccat. Ideo dico uobis ut non peccetis, et tamdiu uos sciatis in generatione Domini permanere, quamdiu non peccaueritis; immo, qui in generatione Domini perseuerant peccare non possunt. Que enim conmunicatio luci et tenebris? Christo et Belial? Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic iusticia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et antichristus. Si susceperimus Christum in hospicio pectoris nostri, illico fugamus diabolum. Si peccauerimus, et per peccati ianuam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedit. Unde et Dauid post peccatum: 'Redde michi,' ait, 'leticiam salutaris tui,' scilicet quam peccando amiserat. 'Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est.' Christus ueritas appellatur immo est: 'Ego sum,' inquit, 'uia et ueritas, et uita.' Frustra in eo nobis applaudimus cuius mandata non facimus. 'Scienti bonum et non facienti illud, peccatum est. Quomodo enim corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est.' Nec grande putemus unum Deum nosse, cum et demones credant et contremiscant. 'Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.' IV. Pars. . 1. Eligat aduersarius e duobus quod uult, optionem damus; manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet, ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem uirtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur, ut Christus. Ille peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, qui, cum malediceretur, non remaledixit, et tamquam agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum; ad quem uenit princeps mundi istius, et inuenit in eo nichil; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus. Nos autem iuxta epistolam Iacobi multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec infans, si unius diei quidem fuerit uita eius. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum a peccatis se esse? tenemurque rei in similitudinem preuaricationis Adae. Unde et Dauid: 'Ecce,' ait, 'in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.' Et B. Iob: 'Si fuero iustus, os meum inpia loquetur, et si sine crimine, prauus inueniar, et si purificatus in niue, et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et execratum est uestimentum meum.' Verum, ne penitus desperemus, arbitrantes, nos post peccata baptismi non posse saluari, statim hoc ipsum temperat. 'Et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.' Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et aduocatum pro delictis eorum Dominum pollicetur. Nec dicit, siquid peccaueritis, aduocatum habetis apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis uestris, ne eos diceres non plena fide baptisma consecutos; sed: 'aduocatum,' inquit, 'habemus apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris,' et non solum pro Iohannis aliorumque peccatis, sed etiam, 'pro totius mundi.' In toto autem mundo et Apostoli sunt, omnesque credentes. Ex quibus liquido conprobatur, post baptisma posse peccare. Frustra enim aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum, si peccari non potest. Petrus apostolus, ad quem dictum fuerat: 'Qui lotus est, non habet necesse, ut iterum lauet;' et: 'Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam,' ab ancilla perterritus negat. Et ipse Dominus: 'Symon, ecce,' inquit, 'sathanas postulauit uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficeret fides tua.'" Et infra: . 2. "Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, que in baptismate iam dimissa sunt? Aliud est autem, si ad catecuminos hec oratio pertinet, 'dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris' et non conuenit fidelibus et Christianis. Paulus uas electionis castigat corpus suum, et in seruitutem redigit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur. . 3. Ad Ebreos quoque scribens ait: 'Inpossibile est enim, eos, qui semel sunt illuminati, et gustauerunt donum celeste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustauerunt nichilominus bonum Dei uerbum, uirtutesque seculi futuri, et prolapsi sunt, renouari iterum ad penitenciam, rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes.' Certe eos, qui illuminati sunt, et gustauerunt donum celeste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaueruntque bonum Dei uerbum, negare non possumus baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit: 'Et prolapsi sunt?' Verum ne Montanus et Nouatus hinc redeant, qui contendunt, non posse renouari per penitenciam eos, qui crucifixerunt sibimet filium Dei, et ostentui habuerunt, consequenter hunc errorem soluit et ait: 'Confidimus autem de uobis, dilectissimi, meliora et uiciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non iniustus est Dominus, ut obliuiscatur operis uestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis.' Et reuera grandis iniusticia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Locutus sum, inquit Apostolus ita, ut a peccatis uos retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Ceterum confido de uobis, karissimi, meliora et uiciniora saluti. Neque enim iusticiae Dei est, ut obliuiscatur bonorum operum, et ministerii, quod propter nomen eius exhibuistis et exhibetis in sanctos, et tantum meminerit peccatorum." Et paulo post: . 4. "Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad uirtutem, nec ad uicia necessitate trahimur; alioquin, ubi necessitas nec corona est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus: (non est enim uolentis, neque currentis, sed miserentis Dei et adiuuantis, ut peruenire ualeamus ad calcem), sic in malis atque peccatis semina nostra sunt incentiua, et perfectio diaboli. Cum uiderit, nos super fundamentum Christi edificasse fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. Edificemus aurum, argentum, lapides pretiosos, et temptare non audebit. Quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet quippe leo in insidiis, ut in occultis interficiat innocentem: et uasa figuli probat fornax, homines autem iustos temptatio tribulationis. Et in alio loco scribitur: 'Fili, accedens ad seruitutem Dei, prepara te ad temptationem.' Rursus idem Iacobus ait: 'Estote factores uerbi, et non auditores tantum. Si quis auditor est uerbi, et non factor, iste similis est uiro, qui considerat uultum natiuitatis suae in speculo; considerauit illud, et statim recedens oblitus est, qualis fuerit.' Frustra monuit, ut iungerent opera fidei si post baptisma peccare non poterant. 'Qui totam,' inquit, 'legem, seruauerit, et in uno peccauerit, factus est omnium reus.' Quis nostrum est absque peccato? conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur. Petrus quoque: 'Nouit,' inquit, 'Deus pios de temptatione eripere.' Et de falsis doctoribus: 'Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruatur. Superba enim uanitatis loquentes pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugerant, et ad errorem conuersi sunt.' Nonne tibi uidetur pinxisse sermo apostolicus nouam imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae, qui aquam non habent doctrinarum, promittunt imbrem, uelut nubes propheticae, ad quas perueniat ueritas Dei, et turbinibus exagitantur demonum atque uiciorum. Locuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est, (inmundus autem est apud Deum omnis, qui exaltat cor suum), ut qui paululum refugerant a peccatis ad suum reuertantur errorem, et suadent in luxuria ciborum carnisque deliciis. Quis enim non libenter audiat: Manducemus, et bibamus, et in eternum regnabimus? Sapientes et prudentes prauos uocant; eos uero, qui dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. Iohannes apostolus, immo in Iohanne Saluator scribens Angelo ecclesiae Ephesi: 'Scio,' inquit, 'opera tua, et laborem, et patienciam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti; sed habeo aduersum te, quod karitatem tuam primam reliquisti. Memor esto, unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac. Sin autem, uenio tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitenciam egeris.' Similiter ceteras ecclesias, Smirnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelfiam, Laodiciam, ad penitenciam prouocat, et, nisi reuertantur ad opera pristina, conminatur, et in Sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinauerunt uestimenta sua, et ambulaturi sunt cum eo in albis, quia digni sunt. Cui autem scribit: 'Memento, unde cecideris,' et: 'Ecce, missurus est diabolus ex uobis in carcerem, ut temptemini,' et: 'Scio, ubi habitas, ubi est sedes sathanae,' et: 'In mente habe, qualiter acceperis et audieris,' et: 'Serua, et penitenciam age,' et reliqua? utique dicit, qui crediderit, et baptizatus fuerit, et stans quondam corruit per delictum. . 5. Paulisper de ueteri testamento exempla distuleram, quia solent, ubicumque contra eos facit, dicere: 'Lex et prophetae usque ad Iohannem.' Ceterum quis ignoret sub alta dispensatione Dei omnes retro sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in coniugio, sic nunc placent uirgines in perpetua castitate. Seruiuit ille legi et tempori suo, seruiamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt. Dauid electus secundum cor Domini, qui omnes eius faceret uoluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat: 'Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos, et cor meum,' postea temptatus a diabolo, et post peccatum penitens loquitur: 'Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.' Magnum peccatum magna uult deleri misericordia. Salomon amabilis Domino, et cui bis fuerat Deus reuelatus, quia amator mulierum fuit, a Dei amore discessit; Manassem impiissimum regem post captiuitatem Babilonicam in pristinam dignitatem liber dierum restitutum refert. Et Iosias uir sanctus in campo Mageddon ab Egiptio rege confoditur. Iesus quoque filius Iosedech sacerdos magnus, quamquam in typo precesserit Saluatoris, qui nostra peccata portauit, et alienigenam sibi ex gentibus copulauit ecclesiam, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dextris eius, et candida illi deinceps uestimenta redduntur. Superfluum est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis offenderint Deum, et terram repromissionis non intrauerint, cum B. Iob angelos quoque et omnem creaturam peccare posse conmemoret, dicens: 'Quid enim numquid homo mundus est coram Deo? aut ab operibus suis sine macula uir? si contra seruos suos non credit, et aduersos angelos suos prauum quid repperit: quanto magis habitantes in domibus luteis, de quibus et nos ex eodem luto sumus? Temptatio est uita hominis super terram.' Et cecidit lucifer, qui mittebat ad uniuersas nationes, et ille, qui in paradyso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, uulneratus a monte Domini ad inferna descendit. Unde et Saluator in euangelio: 'Videbam,' inquit, 'sathanam, quasi fulgur de celo cadentem.' Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? Si in celo ruinae, quanto magis in terra. Et tamen, cum ceciderit lucifer, immo post casum coluber antiquus, uirtus eius in lumbis est et potestas eius super umbilicum uentris. Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit iuxta iuncum, et calamum, et caricem. Ipse est rex omnium, qui in aquis sunt, ubi scilicet uoluptas, et luxuria, et propago et irrigatio nuptiarum." Et infra: . 6. "Transiuimus ad secundam particionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare, et docuimus, quod excepto Deo omnis creatura sub uicio sit, non quod uniuersi peccauerint, sed quod peccare possint, et similium uina stantium metus sit." [Gratian.] Euidenter itaque ex premissis apparet, nonnullos karitatem habere, quam postea criminaliter delinquendo amittunt. Quod si quis contendat non de uirtute, sed de uirtutis opere debere intelligi, deliberet quid respondeat de innocentia Adae, de iusticia Dauid Moysi, et ceterorum, qui plena fide ad baptisma accedentes, licet postea prolapsuri sint, tamen celestia dona degustant, et Spiritus sancti fiunt participes, ut non solum ante humanos, uerum etiam ante Dei oculos ex aqua et Spiritu sancto inueniantur renati; qui, si karitatem non haberent ante Dei oculos; aqua tantum regenerarentur, non Spiritu. Opera enim, seu sacramentorum participatio, nisi ex karitate procedant, apud Deum nec iusticiam, nec innocentiam prestant. "Si enim," inquit Apostolus, "habuero omnem finem, ita ut montes transferam, et si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non habeam, nichil michi prodest." . 1. Sed quia de predestinatis ad uitam a nonnullis conceditur, quod karitatem amittant, et amissam recuperent, de reprobis etiam uidendum est, an ipsi karitatem habeant, qua amissa postea dampnentur. De his ita scribit Augustinus in libro de correctione et gratia: [c. 9.]

[C. XLI.] "Apostolus, sciens, nonnullos diligere Deum, et in eo modo usque in finem non perseuerare, mox addidit: 'his, qui secundum propositum uocati sunt sancti etc.'" In eodem: [c. 6.] . 1. "An adhuc et iste nolens corripi poterit dicere: Quid ego feci, quod non accepi? quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse. Possum, inquit, possum omnino, quando me arguis dicere, quod ex bona uita in malam mea uoluntate relapsus sum adhuc: quid feci, quod non accepi? Accepi enim fidem, que per dilectionem operatur, sed in illa usque in finem perseuerantiam non accepi." In eodem: [c. 9.] . 2. "In bono illos uolebam proculdubio manere; erant utique in bono, sed in eo non permanserunt." In eodem: [c. 13.] . 3. "Propter huius utilitatem secreti credendum est, quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseuerandi usque in finem, fide, quae per dilectionem operatur, incipere uiuere, et postea cadere" etc. [Gratian.] Multa similia de reprobis de euangelio etiam: "Qui perseuerauerit usque in finem, etc." In eodem: "Iterum homo iste incepit, etc."

[C. XLII.] Item in eodem. [c. 8.] "Mirandum est, quare Deus quibusdam filiis perditionis det fidem per dilectionem operantem, nec det in ea perseuerantiam." [Gratian.] Item illud euangelii: "Non qui ceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit."

[C. XLIII.] Item Gregorius. [lib. VIII. Moralium, cap. 35.] "Multi bene incipiunt, qui in malo uitam finiunt." [Gratian.] Non autem bene incipit qui numquam ex karitate operatur. Quod si ex karitate aliquid agit, et karitatem aliquando in ipso necesse est esse. V. Pars. . 1. Illud autem Gregorii: "Qui seduci possunt quandoque non reuersuri etc.," non de omnibus generaliter reprobis, sed de ypocritis specialiter intelligendum est. Quod ex uerbis eiusdem euidenter datur intelligi. Cum enim questionem proponeret, cur misericors Deus ista fieri permittat, ut Leuiathan seu nunc per suggestiones callidas, siue per dampnatum illum, quem replet, hominem, uel solis sibi radios, id est doctos quosque sapientesque subiciat, uel aurum, hoc est uiros sanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi uiciis coinquinando substernat, mox in eiusdem questionis solutione supposuit, dicens:

[C. XLIV.] "Citius ad hoc respondemus, quia aurum, quod prauis eius persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei oculos numquam fuit. Qui enim seduci quandoque non reuersuri possunt, quasi habitam sanctitatem ante oculos hominum uidentur amittere, sed eam ante Dei oculos numquam habuerunt. Sepe namque homo multis occulte peccatis inuoluitur, et in una aliqua uirtute magnus uidetur, que ipsa quoque uirtus inanescens deficit, quia, dum innotescit hominibus, proculdubio laudatur, eiusque fauor inhianter appetitur: unde fit, ut et ipsa uirtus ante Dei oculos uirtus non sit, dum abscondit quod displicet, prodit quod placet. Que itaque esse merita apud Deum possunt, quando et mala occulta sunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut diximus, latet superbia, et castitas innotescit. Atque ideo ostensa diu castitas circa finem uitae perditur, quia cooperta superbia usque ad finem incorrecta retinetur. Alius elemosinis uacat, propria distribuit, sed tamen multis iniusticiis seruit, uel fortasse linguam in detractionibus exercet, et fit plerumque, ut is, qui misericors fuerat, iuxta uitae suae terminum rapacitatis et crudelitatis stimulis inardescat. Quod ualde iusto iudicio agitur, ut perdat et ante homines unde hominibus placuit, qui hoc, unde Deo displicuit, corrigere numquam curauit. Alius patienciae studet, sed inuidere aliis, et seruare maliciam in corde non cauet, fit quandoque inpatiens, quia diu latuit dolens. Hi itaque et per aliquid aurum sunt, et per aliquid lutum sunt. Atque hoc aurum quasi lutum sternitur, quando occultis peccatis exigentibus etiam uirtus, que publice claruerat, dissipatur. . 1. Sed operae precium credimus, si in his uirtutem superni ordinis subtilius perpendamus. Sepe enim Deus omnipotens occulta eorum mala diu tollerat, et aperta eorum bona electorum suorum usibus profutura dispensat. Nam nonnulli, mundum nequaquam funditus deserentes, non perseueraturi angustum iter arripiunt, sed ad querendam angustam uiam exemplo suo eos, qui perseueraturi sunt, accendunt. Unde contingit plerumque, ut hoc ipsum, quod bene uidentur uiuere, non sibi, sed potius solis electis uiuant, dum exemplis suis ad bene uiuendi studia perseueraturos alios non perseueraturi prouocant. Sepe enim quosdam uidemus ad uiam ingredi, ad locum propositum festinare, quos alii, quia euntes conspiciunt, secuntur, eundemque pariter locum petunt; sed fit plerumque, ut irruente aliquo inplicationis articulo post se redeant qui preibant, et hi ad locum perueniant, qui sequebantur. Ita nimirum sunt qui non perseuerant et uiam sanctitatis arripiunt. Idcirco enim uirtutis iter non peruenturi inchoant, ut eis, qui peruenturi sunt, uiam, qua gradiantur, ostendant, quorum etiam casus utilitate non modica electorum prouectibus seruit, quia illorum lapsum dum conspiciunt, de suo statu contremiscunt, et ruina, que illos dampnat, istos humiliat. Discunt enim in superni adiutorii protectione confidere, dum plerosque conspiciunt de suis uiribus cecidisse. Quando ergo bene agere uidentur reprobi, quasi planum iter electis sequentibus monstrant. Quando uero in lapsum nequiciae corruunt, electis post se pergentibus quasi cauendam superbiae foueam ostendunt." [Gratian.] Quod uero reprobi negantur comedere panem, qui de celo descendit, uel bibere aquam uiuam, non sic accipiendum est, ut a karitate penitus credantur alieni, sed ut in karitate radicem figere non intelligantur. Aliud est enim manducare uel bibere, atque aliud degustare. Unde in euangelio de Christo legitur: "Et cum gustasset, noluit bibere." Bibit ergo aquam uiuam, manducat panem, qui de celo descendit, qui in karitate radicem figit; degustat, qui ea aliquatenus conmunicat, a qua postea recedit delinquendo. De qualibus Apostolus ait: "Inpossibile est, eos, qui semel illuminati sunt, et gustauerunt celeste donum, et post hec omnia prolapsi sunt, rursus renouari ad penitenciam." . 1. Hinc etiam diabolus in ueritate stetisse, non in ea creatus esse negatur. Fuit enim in ueritate conditus; sed, dum de se superbiendo presumpsit, ab ea alienus factus est. In ueritate autem quomodo creatus perhibetur, si sine dilectione sui conditoris creatus esse probatur? Aut quomodo bonus a Deo conditus asseritur, si nichil diuinae directionis in sui creatione accepit? Quomodo ante superbiae motum sine uicio extitit, si conditorem suum nullatenus dilexit? Aut quomodo par, siue exellentior ceteris creatus dicitur, si, nonnullis eorum in Dei amore conditis, hic ab eius dilectione uacuus factus est? Unde autem hec differentia inter bonos et malos angelos processit? Si ex creante, iniustus uidetur Deus, qui ante peccatum infert penam, uel qui hoc punit, quod creando infudit. Si autem non ex creante, cum non ex traduce, restat, ut ex propriae libertatis arbitrio uicium superbiae in angelicam naturam processerit. Bona ergo condita est, que suo uicio a bono in malum conmutata est. Sed quomodo bona esse potuit, si dilectione penitus caruit? Neque enim angelus nobis similis factus est, quos usque ad tempus etatis certum infirmitas grauat, ut neque uirtus, neque uicium ullum in nobis obtineat locum. Accepit ergo dilectionem in sui creatione, sicut et ceteri, de quibus dicitur: "Angelicae uirtutes, que in Dei amore perstiterunt." Non ait, que Deum diligere ceperunt, sed: "que in eius amore perstiterunt," que ex creatione diligere ceperant, ut principium diuinae dilectionis omnibus credatur esse conmune, perseuerantia uero eorum tantummodo intelligatur, qui in retributione hoc accipere meruerunt, ut confirmati ulterius cadere non possent, et hoc de se certissime scirent. Unde bene apud Moysem prius celum, deinde firmamentum factum esse dicitur, qua nimirum angelica natura prius equaliter subtilis in superioribus est condita, postea in persistentibus in amore sui conditoris mirabiliter confirmata. . 2. Hinc etiam Gregorius in Moralibus multa de perfectione angelicae creationis replicans, karitate repletum negat, non ea penitus uacuum asserit, qua si penitus caruisset, numquam ea, que de eius excellentia dicuntur, conuenienter de eo intelligi possent.

[C. XLV.] "Principium enim," inquit B. Gregorius, "uiarum Dei Behemoth dicitur, quia nimirum, cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Huius primatus eminentiam conspicit Propheta, cum dicit: 'Cedri non fuerunt altiores illo in paradyso Dei; abietes non adequauerunt summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus illius; omne lignum preciosum paradysi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, quoniam speciosum fecit eum in multis, condensisque frondibus.' Quid namque accipi in cedris, abietibus, et platanis potest, nisi illa uirtutum celestium procerae celsitudinis agmina, in eternae leticiae uiriditate plantata? Que quamuis exelsa sint condita, huic tamen nec prelata sunt, nec equata, qui speciosus factus in multis, condensisque frondibus dicitur, quia prelatum ceteris legionibus tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita angelorum multitudo decorauit. Ista arbor in paradyso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui et idcirco peccans sine uenia est dampnatus, quia magnus sine conparatione fuerat creatus. Hinc ei rursum per eundem Prophetam dicitur: 'Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradysi Dei fuisti.' Multa enim de eius magnitudine locuturus, primo uerbo cuncta conplexus est. Quid namque boni non habuit qui signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit, angelo tamen quasi maius aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut, quo subtilior est natura, eo in illum similitudo Dei plenius credatur expressa. . 1. Hinc est, quod primatus eius potenciam adhuc insinuans idem Propheta subiungit: 'Omnis lapis preciosus operimentum tuum, sardius, et topazius, et iaspis, crisolitus, onix, et berillus, saphirus, carbunculus, et smaragdus.' Nouem dixit genera lapidum, quia nimirum nouem sunt ordines angelorum. Nam cum per sacra eloquia angeli, archangeli, throni et dominationes, uirtutes, principatus, potestates, Cherubim et Seraphim aperta narratione memorantur, supernorum ciuium quantae sint distinctiones ostenditur; quibus tamen Behemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi uestem ad ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum conparatione clarior fuit. . 2. De cuius adhuc descriptione subiungit: 'Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die, qua conditus es, preparata sunt.' Aurum opus extitit decoris eius, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit. Foramina uero in lapidibus idcirco fiunt, ut uinculati auro in ornamenti conpositione iungantur, et nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Huius ergo lapidis in die condicionis suae foramina preparata sunt, quia uidelicet capax karitatis est conditus, qua si repleri uoluisset, stantibus angelis tamquam positis in regis ornamento lapidibus inherere potuisset. Si enim karitatis auro sese penetrabilem prebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento, ut diximus, regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina; sed superbiae uicio karitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro, ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis amoris uinculis ligari contempsit. Nunc autem ceteri lapides, qui hic similiter fuerant perforati, penetrantes se inuicem karitate ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt, ut nequaquam iam de ornamento regio cadendo soluantur. . 3. Huius principatus celsitudinem adhuc idem Propheta intuens adiungit: 'Tu Cherub extentus, et protegens in monte sancto Dei, et in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti.' Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur, et idcirco iste Cherub dicitur, quia transscendisse cunctos scientia non dubitatur, qui in medio lapidum ignitorum perfectus ambulauit, quia inter angelorum corda karitatis igne succensa clarus gloria condicionis extitit. Quem bene extentum ac protegentem dicit. Omne enim, quod extenti protegimus, obumbramus, quia conparatione claritatis suae obumbrasse ceterorum claritatem creditur, ipse fuisse extentus et protegens repperitur. Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui eorum magnitudinem excellentia maiore transscendit. . 4. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic Cherub, quod illic protegens dicitur, hoc hic uoce dominica Behemoth iste principium uiarum Dei uocatur. De quo idcirco tam mira, in quibus fuit, et que amisit, insinuat, ut homini ostendat, quid ipse, si superbiat, de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit, quem creando in gloria tantae claritatis eleuauit. Consideret ergo homo, elatus quid in terra mereatur, et si angelis prelatus in celo prosternitur." VI. Pars. [Gratian.] Karitas autem, que in aduersitate deseritur, ficta, id est fictilis et fragilis, esse perhibetur, sicut fides, ex qua karitas procedit, ficta, id est fragilis, apud Apostolum esse negatur. Similiter karitas, que in aduersitate deseri potest, dicitur numquam uera fuisse. Sicut enim Ieronimus contra Iouinianum scribit: "Omnis creatura sub uicio est, non quod omnis peccauerit, sed quia nulla est, que peccare non possit." Posse autem peccare, ut Augustinus ait, non est aliquid posse, immo aliquid non posse. Unde ille solus uocatur omnipotens, qui hoc non potest, quia omnia potest, que posse est aliquid posse. Sicut ergo eius conparatione, qui mutabilitatem nescit, omnis creatura uiciosa dicitur, quia mutabilitatis est capax, iuxta illud: "Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens," et: "Astra non sunt munda in conspectu eius:" sic conparatione eius creaturae, que mutationem non recipit, omnis creatura, que permutatur, non uera sed uana esse probatur. Unde omnis homo mendax dicitur, et uanitati similis factus. . 1. Hinc etiam Ecclesiastes: Cuncta, que sub sole sunt, id est que temporum uicissitudinem recipiunt, non tantummodo uanitas, que omni creaturae ratione mutabilitatis inest, sed etiam uanitas uanitatum, uarietate permutationis, quam recipiunt, esse dicuntur. Sic ergo conparatione diuinae karitatis nulla uirtus uera probatur, aut conparatione eius, que non deseritur, illa, que amittitur, uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo uera esse negatur. Sicut autem omnis creatura suo modo bona et uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo uera esse monstratur: alioquin, si nullo modo in eo esset a nullo desereretur. Quod enim nullo modo uere est nullo modo deseri potest. Quod si aliquo modo uere deseritur, et aliquo modo id uere esse oportet.

DISTINCTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Hec de karitate breuiter scripsimus propter eos, qui penitenciam negant reiterari posse, asserentes, quod sicut karitas semel habita numquam amittitur, ita penitencia semel uere celebrata nulla sequenti culpa maculatur; si uero criminalis culpa illam aliquando sequitur, uera penitencia non fuit, nec ueniam a Domino inpetrauit. Quod ex diffinitione ipsius penitenciae, et multorum auctoritatibus probare contendunt. Ut enim ait Ambrosius in quodam sermone Quadragesimae:

[C. I.] "Penitencia est et mala preterita plangere, et plangenda iterum non conmittere."

[C. II.] Idem in libro [II.] de unica penitentia. [c. 10.] "Repperiuntur qui sepius penitenciam agendam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si uere in Christo penitenciam agerent, iterandam postea non putarent; quia, sicut unum baptisma, ita unica est penitencia. Verum preteriti nos semper debet penitere peccati: sed hec delictorum leuiorum. At ego facilius inueni qui recte seruauerit innocentiam, quam qui congrue egerit penitenciam."

[C. III.] Item Augustinus. [libro de dogmatibus ecclesiasticis, c. 54.] "Satisfactio penitenciae est peccatorum causas excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere."

[C. IV.] Idem in libro de penitentia. [c. 8.] "Penitencia est quedam dolentis uindicta, puniens in se quod dolet conmisisse." Et infra: [c. 19.] . 1. "Continue dolendum est de peccato: quod declarat ipsa dictionis uirtus. Penitere enim est penam tenere, ut semper in se puniat ulciscendo quod conmisit peccando. Pena enim proprie dicitur lesio, que punit et uindicans quod quisque conmisit. Ille penam tenet, qui semper uindicat quod commisisse dolet." [Gratian.] Penitencia itaque est uindicta semper puniens in se quod dolet conmisisse.

[C. V.] In eodem. [c. 13.] "Si Apostolus etiam peccata per baptismum dimissa continue plorat, nobis super fundamentum Apostolorum positis quid preter plorare restat? quid, nisi semper dolere in uita? Ubi enim dolor finitur, deficit et penitencia. Si autem penitencia finitur, quid relinquitur de uenia? Tamdiu enim gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a penitencia. Dicit enim Dominus: 'Vade, et amplius noli peccare.' Non dixit: ne pecces, sed: nec uoluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo seruabitur, nisi dolor in penitencia continue custodiatur? Hinc semper doleat, et de dolore gaudeat, et de doloris penitencia, si contigerit, semper doleat, et non satis sit, quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat."

[C. VI.] Item Gregorius in estiuum tempus. [id est homil. XXXIV. Euang.] "Penitenciam agere digne non possumus, nisi modum quoque eiusdem penitenciae cognoscamus. Penitenciam quippe est agere et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia conmittat, adhuc penitenciam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc auaritiae estibus anhelat?" Idem: [lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam] . 1. "Si autem dicunt, pauci temporis penitenciam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte hos pastoris primi sentencia percutit, qui ait: 'Canis reuersus ad suum uomitum, et sus lota in uolutabro luti.' Magna est enim contra peccatum uirtus penitenciae, sed si quis in eadem penitencia perseueret. . 2. Penitenciam uere agere est conmissa plangere, sed iterum plangenda declinare."

[C. VII.] Idem. [tract. CXXIV. in c. 21. Iohannis.] "Productior est pena, quam culpa, ne parua putaretur culpa, si cum illa finiretur et pena. Ac per hoc uel ad demonstrationem debitae miseriae, uel ad emendationem labilis uitae, uel ad exercitationem necessariae patienciae temporaliter hominem detinet pena, quem iam ad dampnationem sempiternam reum non retinet culpa. . 1. Ira Dei non est ut hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla iusti suplicii constitutio."

[C. VIII.] Item Iohannes Os aureum. [in homilia de penitencia] "Perfecta penitencia cogit peccatorem omnia libenter sufferre." Et infra: "In corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Hec est fructifera penitencia."

[C. IX.] Item Smaragdus. [in expositione regulae S. Benedicti, c. 4.] "Ille penitenciam digne agit, qui sic preterita mala deplorat, ut futura iterum non conmittat. Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi quis lauet laterem crudum: quem quanto magis abluerit, tanto magis lutum facit."

[C. X.] Item Augustinus. [hom. XLI.] "Penitentes (si tamen estis penitentes, et non estis irridentes) mutate uitam, reconciliamini Deo, et uos cum catena pascetis. Qua, inquis, catena? 'Que ligaueritis in terra erunt ligata et in celo.' Audis ligaturam, et Deo putas facere inposturam? penitenciam agis, genua figis, et rides, subsannas patienciam Dei? Si penitenciam agis penitet; si non penitet, penitens non es. Si ergo penitet, cur facis quod male fecisti? si fecisse penitet, noli facere; si adhuc facis, certe non es penitens."

[C. XI.] Item Ysidorus. [lib. II.] de summo bono [c. 16.] "Irrisor est, non penitens, qui adhuc agit quod penitet, nec uidetur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus; canis reuersus ad uomitum est penitens ad peccatum. Multi enim indesinenter lacrimas fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrimas ad penitenciam cerno, et affectum penitenciae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrimas fundunt, nunc uero reuiuiscente usu ea, que fleuerunt, iterando conmittunt. Ysaias de peccatoribus dicit: Lauamini, mundi estote. Lauatur, et mundus est, qui et preterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lauatur, et non est mundus, qui plangit que gessit, nec deserit, et post lacrimas ea, que fleuerat, repetit."

[C. XII.] Item Augustinus in libro soliloquiorum. "Inanis est penitencia, quam sequens culpa coinquinat. Vulnus iteratum tardius sanatur, frequenter peccans et lugens ueniam uix meretur. Nichil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nichil ualet a malis ueniam poscere, et mala denuo iterare. Persiste ergo in confessione; esto in penitencia fortiter confirmatus; uitam bonam, quam cepisti, tenere non deseras; propositum bonae uitae conserua iugiter."

[C. XIII.] Item Gregorius in Pastorali. [part. III., admon. 31.] "Qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, considerare sollicite sciant, quia flendo inaniter mundant qui uiuendo se nequiter inquinant, cum idcirco lacrimis se lauant, ut mundi ad sordes redeant."

[C. XIV.] Item. "Qui admissa plangit, nec tamen deserit, penae grauiori se subicit, quia ipsam, quam flendo inpetrare potuit ueniam, contempnit."

[C. XV.] Item. "'Lauamini, mundi estote.' Post lauachrum enim mundus esse negligit quisquis post lacrimas uitae innocentiam non custodit. Et lauantur ergo, nec mundi sunt, qui conmissa flere non desinunt, sed rursus flenda conmittunt."

[C. XVI.] Item. "Baptizatur quippe a mortuo qui mundat se fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit qui culpas post lacrimas repetit."

[C. XVII.] Item in Moralibus. [lib. I. c. ult.] "Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum uitae deseratur, quia et frustra uelociter currit qui prius, quam ad metas ueniat, deficit." II. Pars. [Gratian.] Sed uerba diffinitionis non ad diuersa tempora, sed ad idem tempus referuntur, uidelicet, ut tempore, quo deflet mala, que conmisit, non conmittat quod adhuc eum flere oporteat. Quod ex subsequentibus uerbis eiusdem auctoritatis datur intelligi, dum dicitur: "Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia conmittat, adhuc penitenciam agere aut ignorat, aut dissimulat."

[C. XVIII.] "Sane cauendum est, ne quisquam existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt, cottidie perpetranda, et elemosinis cottidie redimenda. In melius quippe est uita mutanda, et per elemosinas de peccatis preteritis est propiciandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat inpune conmittere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamuis miserando deleat iam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur."

[C. XIX.] Item. "Qui uult ordinate dare elemosinam, a se ipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Est enim elemosina opus misericordiae uerissimae dictum de qua est: 'Miserere animae tuae placens Deo.' Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus."

[C. XX.] Item Iohannes Crisostomus. "De cottidianis, breuibus, leuibusque peccatis, sine quibus hec uita non ducitur, cottidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere: 'Pater noster, qui es in celis,' qui iam patri taliter sunt regenerati ex aqua et Spiritu sancto. Delet omnino hec oratio minima cottidiana peccata, delet et illa, a quibus uita fidelium etiam scelerate gesta, sed penitendo in melius mutata discedit, sic, quemadmodum ueraciter dicitur: 'Dimitte nobis debita nostra,' quoniam non desunt que dimittuntur ita ueraciter dicatur: 'Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,' id est, fiat quod dicitur, quia et ipsa elemosina est ueniam petentibus omnino ignoscere."

[C. XXI.] Item Pius Papa. [epist. I.] "Nichil prodest homini ieiunare, et orare, et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate reuocetur." III. Pars. [Gratian.] Ex persona huiuscemodi penitentis etiam illud Smaragdi intelligitur: "Ille penitenciam digne agit etc." et illud Augustini: "Penitentes etc.," et illud Ysidori: "Irrisor est, et non penitens," et illud Ysaiae: "Lauamini mundi estote." Item et illud Soliloquiorum: "Inanis est penitencia." Similiter et illud Gregorii: "Qui admissa plangunt," et: "Baptizatur a mortuo." Illud autem Ambrosii: "Repperiuntur etc.," non secundum generalem, sed secundum specialem consuetudinem ecclesiae de solempni penitencia dictum intelligitur, que apud quosdam semel celebrata non iteratur. Unde Augustinus scribit ad Macedonium: [ep. LIV.]

[C. XXII.] "Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus illius humillimae penitenciae semel in ecclesia concedatur, ne medicina uilis minus utilis esset egrotis, que tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat Deo dicere: quare huic homini, qui post primam penitenciam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?" IV. Pars. [Gratian.] Hac auctoritate et illud Ambrosii determinatur, et iterum peccaturo per primam penitenciam uenia dari monstratur; alioquin nequaquam iterum parceret Deus, qui nec dum pepercisset. "Satisfactio quoque penitenciae," et: "Vade, et amplius noli peccare," eundem cum diffinitione intellectum habet. Illud autem, quod in libro de penitencia dicitur, de perfecta intelligendum est. Sicut enim karitas alia est incipiens, alia est proficiens, alia perfecta: sic et penitencia alia est incipientium, alia proficientium, alia perfectorum. Sicut autem karitati, licet nondum perfectae, in baptismo datur uenia peccatorum, ut quamuis postea grauiter aliquis sit peccaturus, tamen tunc intelligatur esse renatus, non aqua tantum (sicut Iouinianus tradidit), sed aqua et spiritu (sicut Ieronimus contra eum scribit): sic et incipientium penitenciae uenia non negatur, que quadam ratione perfecta dici potest, quia toto corde gemit et dolet, licet alia ratione potest dici inperfecta, quia non usque in finem duratura. . 1. Secundum primum modum perfectionis intelligitur illud Iohannis Oris aurei: "Perfecta penitencia etc." Iuxta secundum modum perfectionis illud Augustini intelligitur: "Penitencia est uindicta semper puniens in se quod dolet conmisisse." Illud autem: "Si penitencia finitur, nichil de uenia relinquitur," dupliciter intelligi potest. Si enim iuxta quorumdam sentenciam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere, nichil de uenia relinquitur, quoniam peccata, que prius erant dimissa, iterum replicantur. Sicut enim ille, qui ex iusta seruitute in libertatem manumittitur, interim uere liber est, quamuis ob ingratitudinem in seruitutem postea reuocetur: sic et peccata uere remittuntur penitenti, quamuis ob ingratitudinem ueniae eisdem postea sit inplicandus. Si autem peccata dimissa non redeunt, dicitur nichil relinqui de uenia, quia nichil sibi relinquitur de uitae mundicia, et spe eternae beatitudinis, quam cum uenia assecutus est. Sicut enim argento perfecte purgato nichil sui decoris relinquitur, si sequenti erugine fedatur, non tamen prima, sed subsequenti sordidatur: sic expiato per penitenciam nichil de uenia dicitur relinqui, cum tamen iam non deletis, sed adhuc expiandis coinquinetur. V. Pars. . 2. Quod autem per penitenciam non semel tantum, sed sepissime peccata remittantur, multorum auctoritate probatur. Ait enim Ieronimus ad Rusticum de penitencia:

[C. XXIII.] "'Septies cadit iustus, et resurgit.' Si cadit, quomodo iustus? si iustus, quomodo cadit? sed iusti uocabulum non amittit qui per penitenciam semper resurgit. Et non solum septies, sed septuagies septies delinquenti, si conuertatur ad penitenciam, peccata donantur. 'Cui plus dimittitur, plus diligit.'" [Gratian.] Dauid quoque per penitenciam adulterii simul et homicidii ueniam inpetrauit. De cuius penitencia in eodem libro Ieronimus ait:

[C. XXIV.] "Totam penitenciam peccatoris ostendit Psalmus quinquagesimus, quando ingressus est Dauid ad uxorem Uriae et a Nathan propheta correptus, respondit dicens: 'peccaui,' statimque meruit audire: 'et Dominus abstulit a te peccatum.' Adulterio enim iunxerat homicidium, et tamen conuersus ad lacrimas: 'Miserere,' ait, 'mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam.' Magnum enim peccatum magna indiget misericordia. Unde iungit et dicit: 'Multum laua me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum, meum contra me est semper. Tibi soli peccaui,' (rex enim, alium non timebat,) 'et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas, cum iudicaris.' Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Tantumque profecit, ut dudum peccator et penitens transierit in magistrum: 'Docebo iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur.' Confessio enim et pulchritudo coram eo, ut qui fuerit peccata sua confessus, et dixerit: Corruptae sunt et conputruerunt cicatrices meae, feditatem uulnerum in sanitatis decorem conmutet."

[C. XXV.] Item Ambrosius in Apologia Dauid. [c. 2.] "Ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam, sed prematura confessione atque inmenso dolore reddidit peccatum suum Domino." Et infra: . 1. "Denique Dominum dolor intimi mouet affectus, ut Nathan diceret: 'Quoniam penituit te, et Dominus transtulit peccatum tuum.' Maturitas itaque ueniae profundam regis fuisse penitenciam declarauit, que tanti erroris offensam transduxerit." Et infra: . 2. "Sancti qui consummare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruunt, naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris stimulo maiora reparantes certamina, ut non solum nullum attulisse estimetur lapsus inpedimentum, sed etiam uelocitatis incentiua cumulasse. Ergo si currentium non soluitur cursus, cum aliqui forte ceciderint, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina, quin etiam plerique post unum uel alterum lapsum gratia maiore uicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuit reparare post lapsum?" Et infra: [c. 4.] . 3. "Quod peccauit, condicionis est; quod supplicauit, correctionis; lapsus conmunis, sed specialis confessio. Culpam itaque incidisse naturae est, diluisse uirtutis." Et infra: [c. 13.] . 4. "Peccatum aut donatur, aut deletur, aut tegitur. Donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per karitatem; similiter et iniquitas, que estimatur habitudo mentis iniustae, licet Iohannes in epistola eum, qui fecerit peccatum, et iniquitatem fecisse dixerit. Peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est. Tamen, ut nobis uidetur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti. Prius est ergo, ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum. Itaque quemadmodum intrans in animam sapientis disciplina inprudentiam tollit, et scientia ignorantiam: sic perfecta uirtus iniquitatem, et remissio peccatorum delet omne peccatum."

[C. XXVI.] Item in eodem. [c. 7.] "Illud uero quam ammirabile est, quod angelo ferienti plebem se obtulit, dicens: 'Grex iste quid fecit? fiat manus tua in me, et in domum patris mei.' Quo facto statim sacrificio dignus iudicatus est qui absolutione estimabitur indignus. Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo peccati sui adeptus est ueniam, cum Moyses, offerendo se Domino pro plebis errore peccata diluerit. Texit igitur peccata sua, an non? Sed quis hoc neget cum ipse Propheta docuerit, quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non inputentur a Domino? 'Delictum meum agnosco, et iniusticiam meam non operui. Dixi, pronunciabo iniusticiam meam Domino, et tu dimisisti inpietatem cordis mei.' Si dixit: 'pronunciabo,' et ueniam meruit ante, quam pronunciaret; quanto magis, ubi de se pronunciauit dicens: 'iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper,' remissum est ei omne peccatum? licet specialiter de hoc Nathan propheta responderit: 'Et Dominus transtulit peccatum tuum.' Ergo et remissionem meruit iniquitatis, et texit karitate atque operuit peccata sua et texit operibus bonis, nec inputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus maliciae, sed lapsus erroris; denique non fuit inprobitatis estus, sed umbra misterii, et tamen confessus est delictum suum, agnouit iniquitatem, uidit lauacrum, et uidit, et credidit; dilexit multum, ut nimia karitate tegere quemuis posset errorem." VI. Pars. [Gratian.] Ecce, cuius penitencia hic conmendatur, cui uenia etiam per prophetam data monstratur, quam grauiter postea deliquerit, populi multitudo prostrata ostendit. Achab quoque (ut Ieronimus contra Iouinianum scribit) rex inpiissimus, ut sentenciam Dei subterfugeret, et euersio domus eius differretur in posteros, ieiunio inpetrauit et sacco. De quo ad eundem Rusticum scribit idem Ieronimus, dicens:

[C. XXVII.] "Achab rex inpiissimus uineam Nabuthae cruore possedit, et, cum Iezabel, non tam coniugio sibi quam crudelitate coniuncta, Helyae increpatione corrigitur, hec dicit Dominus: 'Occidisti et possedisti,' et iterum: 'In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthae, ibi lingent sanguinem tuum. Et Iezabel canes comedent ante muros Iezrahel. Quod cum audisset Achab, scidit uestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, ieiunauitque et dormiuit in cilicio. Factusque est sermo Domini ad Helyam, dicens: Quoniam reueritus est faciem meam Achab, non inducam malum in diebus eius.' Unum scelus Achab et Iezabel conmiserunt; tamen et conuerso ad penitenciam Achab pena differtur in posteros, et Iezabel in scelere perseuerans presenti condempnatur iudicio."

C. XXVIII.] Item Iohannes Crisostomus de reparatione lapsi. [epist. V. ad Theodorum lapsum.] "Talis, michi crede, talis est erga homines pietas Dei; talis nunquam spernit penitenciam, si ei sincere et simpliciter offeratur. Etiam si ad summum quis perueniat malorum, et inde tamen reuerti uelit ad uirtutis uiam, suscipit, libenter amplectitur; facit omnia, quatinus ad priorem reuocet statum, quodque est adhuc prestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet breui tempore gestam non respuit penitenciam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae conuersionis perdere mercedem. Hoc enim michi indicat Ysaias, ubi de populo Iudeorum talia quedam dicit: 'Propter peccatum modice conturbaui eum, et percussi eum, et auerti faciem meam ab eo; et contristatus est, et ambulauit tristis, et sanaui eum, et consolatus sum eum.' Euidentius autem nobis testimonium dabit etiam rex ille inpius, qui cupiditatis suae quidem predam uxoris nequicia quesiuit, sed perturbatus ipsius sceleris inmanitate penituit, et cilicio circumdatus facinus suum fleuit, atque erga se ita Domini misericordiam prouocauit, ut a cunctis absolueret eum peccatis. Sic enim Deus ait ad Helyam: 'Vidisti, quomodo conpunctus est Achab a facie mea? et quia fleuit in conspectu meo, non inducam mala in diebus eius.'"

[C. XXIX.] Item Gregorius in omelia X. super Ezechielem. [in extremo.] "Sicut Achab rex iniquus a propheta reprehensus, cum contra se diuinam sentenciam audisset, pertimuit, in magno merore deprehensus est, ita ut Prophetae suo Dominus diceret: 'Nonne uidisti humiliatum Achab coram me? Quia ergo humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius.' In quibus Domini uerbis pensandum est, quomodo ei in electis suis meror amaritudinis placeat, qui amittere timent Deum si sic ei et in reprobo penitencia placuit, qui timebat perdere presens seculum; aut quomodo ei grata sit spontanea afflictio pro culpis in eis, qui placent, si hec ad tempus placuit et in illo, qui displicebat." [Gratian.] Niniuitae quoque, quos Dominus in euangelio conmendat, penitenciam egerunt in predicatione Ionae, et ex misericordia Domini indulgentiam consecuti subuersionis interitum subterfugere meruerunt. Sed qualis Achab post acceptam ueniam uixerit, textus libri Regum declarat, de quo etiam scribit Ambrosius, quod Iezabel uxor eius, cuius inflammabatur arbitrio, cor eius conuertit, et nimiis sacrilegiis execrabilem fecit, et hunc penitenciae eius affectum reuocauit. De Niniuitis autem in principio Ionae scribit Ieronimus

[C. XXX.] "Sicut ait Herodotus, Niniue a Rege Medorum subuersa est, regnante apud Ebreos Iosia. Unde patet, illam predicante Iona ex penitencia ueniam meruisse, sed quia post ad uomitum rediit, ex ira Dei fuisse subuersam."

[C. XXXI.] Item in principio Naum. "Naum prophetam ante aduentum regis Assyriorum, qui populum Israel captiuum in suas regiones transtulerat, fuisse, Ebreorum traditio confirmat. Siquidem in fine huius lectionis predicti regis aduentum idem Propheta annunciare monstratur. Sed cum habitatores Niniuae, Iona interitum ciuitatis predicante, ne diuina ira denunciatum interitum sustinerent, peccatorum et inpietatis penitenciam egissent, accepta Dei misericordia grauioribus se criminibus inplicuerunt. Qua de causa memoratus Propheta, Spiritu sancto plenus iudicium Dei annuncians, ita est elocutus: 'Deus zelans et ulciscens Dominus.'" VII. Pars. [Gratian.] Item, quod frequenter penitenti uenia frequenter prestetur, testatur Augustinus in libro de penitencia scribens contra quosdam hereticos, qui peccantibus post baptismum semel tantum dicebant utilem esse penitenciam, contra quos scribit Augustinus dicens:

[C. XXXII.] "Adhuc instant perfidi, quoniam sapiunt plus quam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram. Dicunt enim: etsi semel peccantibus post baptismum ualeat penitencia, non tamen sepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccatum esset incitatio. Dicunt enim: quis non semper peccaret, si redire semper posset? Dicunt enim Deum incitatorem mali, si semper penitentibus subuenit, et etiam ei placere peccata, quibus semper presto est gratia. Errant autem, immo multum constat ei displicere peccata, qui semper presto est ea destruere. Si enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed conseruaret, atque ut sua munera foueret. Semper destruit peccata, que inuenit, ne soluatur quod creauit, ne corrumpatur quod amauit. Sumunt ypocritae occasionem isti ex factis Domini. Quem enim bis illuminauit? quem leprosum bis mundauit? quem mortuum bis suscitauit? non Lazarum, quem dilexit; non filium uiduae, quem misertus matri reddidit; non filium dissipatorem legitur bis suscepisse; non filiam Abrahae bis a demonio liberasse. In nulla persona iterauit factum, docens, ut aiunt, non sepe a Domino fieri remedium. Dixit multis: 'Vade, et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat,' promittens penam, non amplius ueniam. . 1. Quod autem multos cecos et in diuerso tempore illuminauit, et multos debiles confortauit, ostendit in diuersis illis eadem sepe peccata dimitti, ut quem prius sanauit leprosum alio tempore illuminauit cecum. Ideo enim tot sanauit claudos, cecos, et aridos, ne desperet sepe peccator; ideo non scribitur aliquem nisi semel sanatum, ut quisque timeat iungi peccato. Videmus adhuc cottidie in ecclesia sepe febricitantes, sepe languidos, sepe passionibus captos sepe liberari, ut appareat tociens opus miserentis, quociens confessio fit penitentis. Quomodo enim corpus, quod uilius est et ab ipso dissimilius, sepe sanaret, et animam digniorem et redemptam tociens non liberaret? Medicum se uocat, et non sanis, sed male habentibus oportunum. Sed qualis hic medicus, qui malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum centies curare. Qui ceteris minor esset, si aliis possibilia ignoraret, memor est sui, qui promisit: 'Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.' Quem enim peccatorem excludit? Qui omnibus promisit indulgentiam, aliis promissionibus declarat. 'Qui me confessus fuerit coram hominibus,' omnis quantumcumque et quociens peccator, cuiuscumque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos, 'confitebor et ego eum.' Nam 'qui inuocauerit nomen Domini,' (id est secundum quod nominatur Dominus, id est qui inuocauerit eum ad se seruiendo, et non contradicendo, ut forsitan sepe fecit,) 'omnis' (id est quicumque sit ille peccator,) 'saluus erit.' Omnem enim animam iste promissor saturauit bonis, etiam sedentes in tenebris et umbra mortis, nullam excipiens animam. . 2. Hunc magistrum intellexit discipulus ille, qui Chorinthios per epistolas suas corrigere uoluit, et, ut ipse testatur, ter in litteris eos correxit. Oportebat enim, ut quociens uidebat eos cadere, tociens iuuaret surgere. Memor enim erat illius, qui dixerat: 'Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.' Scimus autem, et primos patres, et in omni tempore ecclesiam Dei semper usque in septuagies septies (quod est semper) peccata remittere. Quam potestatem isti ab ecclesia auferre conantur. Oportet enim ecclesiam sic credere, que confitetur se peccare. Negant enim ueritatem seductis esse, qui se absque peccato audent iactare. In multis enim offendimus omnes, nec infans unius diei absque peccato super terram esse potest. Quapropter eliminandus est ab ecclesia, qui umquam penitentibus negat indulgentiam. Non enim inquirit quid Apostolus senserit, qui dixit: 'Nichil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.' Sentiens etiam iustis peccata solere contingere, non se confirmabat absque peccato, qui se cognouit indissolubili uinculo karitatis coniunctum Christo. Nisi enim sciret, iustos sepe uenire ad ueniam, quomodo dubitaret, se peccare, qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione mundissima ei seruire? Cur enim Dominus pedes lauisset Petri, et ecclesiam hoc idem docuisset, nisi (quoniam cottidiana est offensio) oportet, ut cottidiana sit remissio? Cur docuisset orantes dicere: 'Dimitte nobis debita nostra,' nisi ipse misericors perseueraret, qui nos ab hac petitione non uult deficere?"

[C. XXXIII.] Item Augustinus ad Macedonium. [epist. LIV.] "In tantum autem hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post actam penitenciam, post altaris reconciliationem, uel similia uel grauiora conmittant. Et tamen facit Deus etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit, quam ante tribuerat, largissima munera uitae ac salutis; et quamuis eis in ecclesia locus ille penitenciae non concedatur, Deus tamen super eos patienciae suae non obliuiscitur. Ex quorum numero si quis nobis dicat dicite, utrum michi aliquid prosit ad uitam futuram, si in ista uita illecebrosissimae uoluptatis blandimenta contempsero, si me penitendo uehementius quam prius excruciauero, si miserabilius ingemuero, si fleuero uberius, si uixero melius, si pauperes sustentauero largius, si karitate, que operit multitudinem peccatorum, flagrauero ardentius: quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nichil tibi ista in posterum proderunt; uade, saltim huius uitae suauitate fruere? Auertat Deus tam inanem sacrilegamque dementiam."

VIII. Pars. [Gratian.] Siue autem quis dicat, primam penitenciam tantum post baptismum utilem esse, non sequentem, siue quis contendat, ultimae tantum ueniam dari, non precedenti, semper tamen auctoritati aduersatur, que sepissime penitenti ueniam repromittit. Que autem sit uera penitencia, cui numquam uenia negatur, et que sit falsa, cui numquam indulgentia promittitur, Adamantius et Esitius super Leuiticum testantur. Adamantius:

[C. XXXIV.] "'Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat, etc.' Non peccare solius Dei est: emendare sapientis. Sed raro inuenias qui se corrigat. Rara confessio peccati, rara penitencia. Repugnat natura et uerecundia, quia obnoxia est culpae omnis caro, et quisque erubescit peccatum confiteri, dum magis presentia cogitat quam futura. Vult Moyses peccati uacuam reperire animam, ut exuuias erroris deponat, et culpae nuda sine pudore sui discedat. Sed irrationabilis inpetus preuenit, et flamma celerrimi motus animam depascitur, exurit eius innocentiam. preponderant enim futuris presentia, seriis iocunda, et tristibus leta, et tardioribus prepropera. Velox enim iniquitas, que ad nocendum occasionem suggerit; lenta uirtus et cunctatrix ante iudicat, quam incipit, quid decorum, quid honestum; iniquitas omnia precipitat. Pigra ergo et uerecunda penitencia, quia presentium pudore premitur. Solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus. Interim precurrit inpudentia, et spe presentium penitencia excluditur, et affectus eius exuritur et aboletur. Querit eam lex, et non inuenit, conbusta est enim feruore et fumo iniquitatis. Inde irascitur, et dicit, deuorandam fuisse penitenciam in sanctis sanctorum; sacerdotes quasi segnes increpat. . 1. Respondet Aaron, prouidum esse debere sacerdotale iudicium, nec male sanae conscientiae facile esse credendum id muneris, ne fiat error deterior priore. Vase enim fetido uel oleum uel uinum facile corrumpitur. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri et in conspectu Domini, cui cuncta sunt aperta? quasi non conplacet Deo qui iniusticiam corde inclusam tenet, et se penitenciam agere perhibet. Ignis alienus libido, auaricia, et omnis cupiditas praua. Hic ignis exurit, non mundat. In quibus enim est, si offerant in conspectu Domini, ignis eos celestis absumit, sicut Nadab et Abiud cum his, que pro peccato fuerant oblata. . 2. Qui ergo uult mundari ignem alienum remoueat, et illi igni se offerat, qui culpam exurit, non hominem. Hic ignis siccauit emoroissae sanguinem profluentem; hic siccauit culpam latronis. Ignis enim consumens est; sanat simpliciter et pure confitentes. Iudas: 'Peccaui,' inquit, 'tradens sanguinem iustum;' sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante cucurrit ad laqueum. Indignus autem remedio fuit, quia non pura mente penituit. Culpam ergo eius non auferunt sacerdotes, qui dolose offert se, nec in eo possunt epulari, quorum cibus est peccatorum remissio. Unde uerus sacerdos ait: 'Meus cibus est, ut faciam uoluntatem patris mei,' id est, ut peccatores conuersi et penitentes saluentur. Non est acceptum Deo sacrificium, nisi uerum et sincerum."

[C. XXXV.] Item Esitius. [lib. II. ad c. 10. Leuitici] "'Inter hec hyrcum, qui offertur etc.' Quia omne peccatum per penitenciam deletur, et qui predictum peccatum alterius doctrinae et blasphemiae conmiserunt saluati non sunt, causam mortis eorum Legislator exponit: 'Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat etc.' Quia scilicet non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est, penitenciam conmissi peccati in ecclesia peragi non fecerunt, quibus hoc preceptum est, quos Christus uicarios suos in ecclesia constituit. Ipse autem oblationis suae sanguinem, que pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in celum, in conspectu patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacrificium in loco sancto, scilicet in ecclesia, in propitiationem peccatorum. Unde addit: 'quemadmodum preceptum est michi,' sic precepi. Moyses ergo gerit personam Christi. Exustum repperit, quia in Spiritum sanctum peccauerant; ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro penitencia ablata est. Voluntarie peccantibus non relinquitur hostia pro peccato. Nam sicut uera penitencia ueniam promeretur, ita simulata irritat Deum, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem uitae perseuerare, de potentia et misericordia Dei et redemptoris diffidere."

[C. XXXVI.] Item Iohannes Os aureum [hom. XXXI.] in [c. 12.] epistola ad Ebreos. "Iudas penituit, sed male; laqueo namque se suspendit; penituit etiam Esau, magis iste neque penituit. Lacrimae quippe non erant penitenciae, sed animi uiolenti, et indignationis infernae. Quod eius operibus aperitur. . 1. Non igitur negemus peccata nostra, neque nos inpudentia duros efficiat. Sponte nostra puniamus, ne pendamus non sponte supplicia. Audiuit Cayn a Deo: 'Ubi est Abel frater tuus?' et dixit: 'Nescio, numquid custos fratris mei sum?' Vides, quomodo ex hoc peccatum amplius operatus est; nonne et pater eius similiter? Audiens enim et ipse: 'Adam ubi es?' dixit: 'Vocem tuam audiui Domine, et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me.' Magnum est, ut quis peccata sua agnoscat, et memoriam eorum perseueranter retineat. Nullum inuenitur delictorum tale remedium, sicut eorum continuata memoria."

[C. XXXVII.] Item Ambrosius in libro [II.] de penitencia. [c. 11.] "'In Salicibus,' inquit, 'in medio eius suspendimus organa nostra.' Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi gubernaculo et mentis inperio, aliena est terra, que non domatur exercitio cultoris. Non potest fructus karitatis penitenciae pacis afferre. Melius ergo est tunc quiescere, quam exercere non queras opera penitenciae, ne in ipsa penitencia fiat quod postea indigeat penitencia. Que si semel fuerit usurpata, nec iure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et usum aufert posterioris. Sane et cum caro repugnat, mens ad Deum debet esse intenta, et, si opera non secuntur, fides non deserat; et, si carnis inpugnant illecebrae uel potestates aduersariae, maneat mens Deo dedita. Tunc enim maxime urgetur, cum caro non cedit, et sunt qui uehementer incumbant, miserae animae querentes omne auferre presidium. Unde illud est: 'Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.' Quam miseratus Dauid ait: 'Filia Babylonis misera,' utique, Babylonis filia est, que Dei esse filia desinit, cui tamen medicum inuitat, dicens: 'Beatus, qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram,' hoc est qui infirmas et lubricas cogitationes habet elidat ad Christum, qui omnes irrationabiles motus sui reuerentia et discretione conminuat."

[C. XXXVIII.] Item Ieronimus super Mattheum. [ad c. 27.] "Nichil profuit Iudae egisse penitenciam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare ualeat quod peccauit, potest ei diuinitus dimitti; sin autem permanent opera, frustra uoce assumitur penitencia. Hoc est quod de eo dicitur: 'Et oratio eius fiat in peccatum,' ut non solum emendare nequiuerit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit."

[C. XXXIX.] Item Leo Papa in sermone: "Inter omnia". "Sceleratior omnibus, Iuda, et infelicior extitisti; quem non penitencia reuocauit ad Dominum, sed desperatio traxit ad laqueum. Expectasses consummationem criminis tui, et donec sanguis Christi pro peccatoribus funderetur, informis lethi suspendium distulisses." IX. Pars. [Gratian.] His auctoritatibus, que sit uera, que falsa penitencia ostenditur, et falsae nulla indulgentia dari probatur; in quo illorum sentencia destruitur, qua eum, qui pluribus irretitus fuerit, asseritur unius delicti penitencia eiusdem ueniam a Domino consequi sine alterius criminis penitencia. Quod etiam multorum auctoritatibus probare conantur. Quarum prima est illa Naum prophethae: "Non iudicabit Deus bis in idipsum." Sed quem sacerdos iudicat Deus iudicat, cuius personam in ecclesia gerit. Qui ergo a sacerdote semel pro peccato punitur, non iterum pro eodem peccato a Deo iudicabitur.

[C. XL.] Item Gregorius super Ezechielem. [hom. X.] "Pluit Dominus super unam ciuitatem, et super alteram non pluit, et eandem ciuitatem ex parte conpluit, et ex parte aridam relinquit. Cum ille, qui proximum odit, ab aliis uiciis se corrigit, una eademque ciuitas ex parte conpluitur, et ex parte arida manet, quia sunt, qui, cum uicia quedam resecant, in aliis grauiter perdurant."

[C. XLI.] Item Ambrosius in XVIII. octonario. [Psalm. 118.] "Prima consolatio est, quia non obliuiscitur misereri Deus; secunda per punitionem ubi etsi fides desit, pena satisfacit et releuat." [Gratian.] Item opponitur de Ieronimo, qui super Naum sentire uidetur, quod, si infidelis adulterando interficeretur, de adulterio non amplius a Deo puniretur. Item, si illa satisfactio non fuit, quam in adulterio uiuens pro homicidio obtulit, cum adulterii eum penituerit, utriusque penitencia ei inponenda erit; quod a ratione alienum ecclesiastica probatur consuetudine, que pro eodem peccato (nisi reiteratum fuerit) nulli penitenciam bis inponit. . 1. Sed quod ei, qui crimen sibi reseruat, de alio uenia non prestetur, non solum premissis probatur auctoritatibus Esitii, Adamantii, Augustini, Smaragdi, Ysidori, Gregorii, uerum etiam alia auctoritate eiusdem Augustini in libro de penitencia. Ait enim:

[C. XLII.] "Sunt plures, quos penitet peccasse, sed non omnino, reseruantes sibi quedam, in quibus delectentur, non animaduertentes, Dominum simul mutum et surdum a demonio liberasse. Per hoc docet, nos numquam nisi de omnibus sanari. Si enim uellet peccata ex parte reseruari, habentem septem demonia, perficere potuit sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul eicienda doceret. Legionem autem ab alio eiciens, neminem reliquit de omnibus, qui liberatum possideret, ostendens, quod, etiamsi peccata sint mille, oportere de omnibus penitere. Laudatus est enim Dominus, quoniam eiecto demonio locutus est mutus. Numquam aliquem sanauit, quem non omnino liberauit. Totum enim hominem sanauit in sabbato, quia et corpus ab infirmitate, et animam ab omni contagione, indicans penitentes oportere simul dolere de omni crimine in anima orto et in corpore. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reseruat de alio reciperet ueniam? Sine amore Dei consequeretur ueniam, sine quo nemo umquam inuenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseueranter. Quedam enim inpietas infidelitatis est, ab illo, qui iustus et iusticia est, dimidiam sperare ueniam. Nam sine uera penitencia inueniret gratiam? Penitencia enim uera ad baptismi puritatem confitentem conatur ducere. Recte enim penitens quicquid sordis post purificationem contraxit oportet ut abluat, saltim lacrimis mentis. Sed satis durus est cuius mentis dolorem oculi carnis nequeunt declarare; sed sciat culpabiliter se durum, qui deflet dampna temporis, uel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrimis. Non itaque est, ut quis excuset se fontem non habere lacrimarum, qui umquam lacrimis ostendit dolorem temporalium. Quem ergo penitet omnino peniteat etc." X. Pars. [Gratian.] Auctoritas illa Naum prophetae: "Non iudicabit Deus bis etc.," non ostendit omnia, que temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda. Quamquam enim Sodomitas, Egyptios, Israelitas in heremo super eundem locum dicat Ieronimus temporaliter a Deo punitos, ne in eternum punirentur, non tamen intelligendum est de omnibus hoc generaliter; alioquin cuique sceleroso optandum esset, ut celesti fulmine percussus, aut aquis inmersus, aut a serpentibus uulneratus pro peccatis suis diuinitus interiret, ut eternos cruciatus breuis et pena momentanea terminaret. Illud etiam Apostoli falsum esset, quod de prostratis in deserto in epistola ad Ebreos scribens ait: "Propter incredulitatem suam non intrauerunt in terram promissionis." Ubi probatur, quod sicut merito suae infidelitatis requiem illam amiserunt, ita propter eandem infidelitatem ueram requiem eternae beatitudinis nullo modo intrauerunt. . 1. Intelligitur ergo illud Ieronimi de his tantum, qui inter ipsa flagella penitenciam egerunt, quam, etsi breuem et momentaneam, tamen non respuit Deus; sicut et illud Prophetae: "Non iudicabit Deus bis in idipsum," de his tantum intelligi oportet, quos supplicia presentia conmutant, super quos non consurget duplex tribulatio. Qui autem inter flagella duriores et deteriores fiunt, sicut Pharao, qui flagellatus a Domino durior factus est, presentibus eterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis eternae dampnationis initium. Unde Augustinus in Cantico Deuteronomii:

[C. XLIII.] "'Ignis succensus est etc.' Hoc est, uindicta hic incipiet, et ardebit usque ad extremam dampnationem." [Gratian.] Hoc contra illos notandum est, qui dicunt: "Non iudicabit Deus bis in id ipsum," ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendantur uel iudicantur, alii hic et in eternum puniuntur, sicut Antiochus et Herodes. . 1. Quod autem super eundem locum de adultero infideli Ieronimus sentire uidetur, ex uerbis eiusdem falsum esse probatur. Exemplo enim illius, qui Israelitas maledixerat, et qui ligna in sabbato collegerat, ostendit parua peccata breuibus et temporalibus suppliciis purgari, magna uero diuturnis et eternis suppliciis reseruari. Ait enim: [in primum caput Naum]

[C. XLIV.] "Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum est hoc, quod dicitur: 'Non iudicabit Deus bis in idipsum in tribulatione;' aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in presentiarum breui pena puniantur ut frustrentur cruciatus eternos. Ad quod respondemus, Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non preueniri sentencia iudicis, nec illi in peccatorum exercendae dehinc penae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus; si quis autem punitus sit, ut ille in lege, qui Israelitae maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio conpensata sit."

[Gratian.] Illud autem Gregorii: "Pluit Dominus super unam ciuitatem etc.," non ad criminis ueniam, sed ad eius detestationem referendum est, ut ideo pars ciuitatis dicatur esse conpluta, quia crimen, quod dilexerat, detestari incipit, non quod eius ueniam consequatur. Criminis autem detestatio pluuia uocatur, quia ex fonte diuinae gratiae cordi nostro instillatur, ut uel sic quisque ad ueram penitenciam perueniat, aut eo minus a Deo puniatur, quod diuturniori delectatione peccati maius sibi supplicium accumulasset. Si uero ad indulgentiam criminis pluuia referatur, euangelicae sentenciae contraire uidebitur. Si enim propter odium fraternum etiam que dimissa sunt replicantur ad penam: multo magis que non sunt dimissa ad uindictam reseruari probantur. . 1. Item, si secundum Augustinum arbiter suae uoluntatis non potest inchoare nouam uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae, quomodo ad nouitatis indulgentiam perueniet qui odii uetustatem non deposuit? Ad detestationem ergo criminis, ut dictum est, non ad eius indulgentiam pluuia illa pertinere probatur. . 2. Item illud Ambrosii: "Et si fides desit, pena satisfacit," non de ea fide intelligitur, de qua dicitur: "fides sine operibus mortua est," sed de ea, de qua Apostolus ait: "Omne, quod non est ex fide," id est omne, quod contra conscientiam fit, "peccatum est." Deest ergo fides, cum non subest conscientia peccati. Sed quia delicta omnia nullus intelligit, est aliquando in homine peccatum, cuius conscientiam non habet. Unde Apostolus: "Nichil michi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum." Cuius ergo peccati deest conscientia, illius pena, si patienter feratur, satisfacit, et releuat grauatum. Quod autem in fine obicitur: "Si satisfactio illa fuit, ueniam inpetrauit; si autem ueniam non inpetrauit, satisfactio non fuit; si autem satisfactio non fuit, adhuc sibi pena inponenda est," non procedit argumentatio; satisfactio namque est, dum exciditur illius peccati causa, et eius suggestionibus aditus non indulgetur, sed eius fructus non percipitur, inpeditus peccato, quod nondum deseritur. Percipietur autem, cum eius penitencia fuerit subsecuta, sicut ad lauacrum ficte accedens regenerationis accipit sacramentum, non tamen in Christo renascitur; renascitur autem uirtute sacramenti, quod perceperat, cum fictio illa de corde eius recesserit ueraci penitencia. Hinc etiam Augustinus scribit in libro de penitencia:

[C. XLV.] "Pium est credere, et nostra fides hoc expostulat, ut, cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona, et, cum destruit quod suum non inuenit, amat et diligit bonum, quod in peccante plantauit." Ex hoc sensu etiam illud Ieronimi dictum uidetur: [ad c. 1. Aggaei]

[C. XLVI.] "Si quando uideris inter multa opera peccatorum facere quemquam aliqua, que iusta sunt, non est tam iniustus Deus, ut propter multa mala obliuiscatur paucorum bonorum." XI. Pars. [Gratian.] Quamquam memoria bonorum ad presentem remunerationem possit referri, sicut Gregorius in omelia de diuite et Lazaro scribit:

[C. XLVII.] "Cauendum est nobis, ut, si forte aliquod bonum agimus, in presenti seculo remunerationem accipiamus, ne forte dicatur nobis: 'Receperunt mercedem suam.' Nisi enim diues iste aliquod bonum egisset, unde in presenti seculo remunerationem accepisset, nequaquam Abraham ei diceret: 'Recepisti bona in uita tua.'"

[C. XLVIII.] Item Iohannes Crisostomus. [hom. LXVII. ad populum Antiochenum] "Quid ergo turbamur? nemo, uidens malignos prosperitatem habere, turbetur. Non est hic retributio malignitatis, neque uirtutis; ac, si aliquando contingit, ut aliqua sit retributio uel maliciae, uel uirtutis, non tamen secundum quod dignum est, sed simpliciter, ueluti quidam gustus iudicii, ut, qui resurrectionem non credunt, talibus doceantur. Quando itaque uidemus malignum ditescere, non subruamur, et quando uidemus bonum mala pati, non turbemur. Illic corona: illic supplicia. Est et alia ratio, quia non potest uel malus in omnibus malus esse, sed habet aliqua bona, neque bonus in omnibus bonus esse, sed habet aliqua peccata. Quando ergo prosperitatem habet malus, malo capitis sui est. Cum enim pro illis bonis paucis retributionem hic accipit, illic iam plenius punietur." [Gratian.] Potest etiam memoria bonorum referri ad mitiorem penam habendam, ut bona, que inter multa mala fiunt, non proficiant ad presentis uel futurae uitae premium obtinendum, sed ad tollerabilius extremi iudicii supplicium subeundum, sicut de fide, et ceteris, que sine karitate habentur Augustinus scribit in libro de patiencia dicens: [c. 26.]

[C. XLIX.] "Si quis autem non habens karitatem, que pertinet ad unitatem spiritus et uinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata connectitur, in aliquo scismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium, uel flammas, uel bestias, uel ipsam crucem timore gehennarum et ignis eterni, nullo modo ista culpanda sunt; immo uero et hic laudanda patiencia est; non enim dicere poterimus, melius ei fuisse, ut Christum negando nichil eorum pateretur, que passus est confitendo, sed estimandum est, fortasse tollerabilius ei futurum iudicium, quam si Christum negando nichil eorum pateretur. Ut illud, quod ait Apostolus: 'Si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non habuero nichil michi prodest,' nichil prodesse intelligatur ad regnum celorum obtinendum, non ad extremi iudicii tollerabilius supplicium subeundum." Et infra: [c. 23.] . 1. "Hec propter karitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse uera penitencia, quoniam in bonis karitas Dei est, que tollerat omnia."

XII. Pars. [Gratian.] Penitencia ergo, ut ex premissis apparet, nulli in peccato perseueranti utilis est, non tamen alicui deneganda est, quia sentiet fructum eius, cum alterius criminis penitenciam egerit. Sic itaque penitenciae diffinitio, et ceterae auctoritates sibi consonantes negant, eum agere penitenciam, qui perseuerat in crimine, utilem uidelicet sibi et fructuosam . 1. Illud autem Ambrosii: "Penitencia semel usurpata, nec uere celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit," de solempni intelligitur, que, cum non uere celebrata fuerit, et fructum prioris, id est sui ipsius secuturam precedentis, amittit, (quia ueniam, quam inpetrare potuit, contempsit), et usum sequentis aufert, secundum consuetudinem quarumdam ecclesiarum, apud quas solempnitas penitenciae non reiteratur. De hac eadem penitencia etiam illud intelligitur: "Non est secundus locus penitenciae."

DISTINCTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Quia uero multorum auctoritatibus supra monstratum est, penitenciam uere celebrari, et peccata uere dimitti ei, qui aliquando in crimen recasurus est: queritur, an peccata dimissa redeant? Huius questionis diuersorum uaria est sentencia, aliis asserentibus, aliis econtra a negantibus, peccata dimissa ulterius replicari ad penam. . 1. Quod autem peccata semel dimissa redeant, multorum probatur auctoritatibus; quarum prima est illa Prophetae: "In memoriam redeat iniquitas patrum eius etc.;" secunda illa euangelii: "Serue nequam, omne debitum dimisi tibi, etc." Deinde Augustinus in libro Psalmorum ait: [ad Psalmum CVIII.]

[C. I.] "Si Iudas teneret illud, ad quod uocatus est, nullo modo ad eum uel sua preterita, uel parentum iniquitas pertineret. Quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem uetusti generis potius elegit, rediit iniquitas patrum in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur." Item Rabanus: . 1. "'Tradidit eum tortoribus etc.' Considerandum est, quod dicit: 'uniuersum debitum,' quia non solum peccata, que post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad penam, uerum etiam peccata originalia, que in baptismo ei dimissa sunt."

[C. II.] Item Gregorius. [lib. IV. Dialog., c. 60.] "Ex dictis euangelicis constat, quia, si, in nos, quod delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur, quod nobis iam per penitenciam dimissum fuisse gaudebamus."

[C. III.] Item Augustinus in omelia L. "Dicit Dominus: 'Dimitte et dimittetur tibi:' sed ego prius dimisi, dimitte uel postea. Nam si non dimiseris, reuocabo te, et quicquid dimiseram replicabo tibi."

[C. IV.] Item. "Qui diuini beneficii oblitus suas uult uindicare iniurias, non solum de futuris peccatis ueniam non merebitur, sed etiam preterita, que iam sibi dimissa credebat, ad uindictam ei replicabuntur."

[C. V.] Item Beda super Lucam. [lib. IV. c. 48.] "'Reuertar in domum meam.' Timendus est uersiculus iste, non exponendus, ne culpa, quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos uacantes opprimat."

[C. VI.] Item. "Quecumque enim post baptisma siue prauitas heretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox prosternet in ima omnium uiciorum."

[C. VII.] Item Augustinus in libro questionum Deuteronomii. [quest. XLII.] "Peccatum, quod ex Adam trahitur, temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in eternum eis qui fuerint per gratiam regenerati, si in ea usque in finem permanserint."

II. Pars. [Gratian.] Eorum uero, qui hanc sentenciam secuntur, alii dicunt, quod peccata reditura dimittuntur secundum iusticiam, sed non secundum prescientiam, sicut nomina discipulorum, qui retro abierunt, erant scripta in libro uitae propter iusticiam, cui deseruiebant, non secundum prescientiam, que in numero saluandorum eos non habebat. Sic a latere Dei dicuntur mille casuri, et decem millia a dextris eius, quos tamen diuina prescientia numquam suis annumerauerat. Hinc etiam Dominus ait Moysi: "Si quis peccauerit ante me, delebo eum de libro uitae," ut secundum iusticiam iudicis ille peccando dicatur deleri, qui secundum prescientiam numquam fuerat ascriptus. . 1. Hinc Augustinus in epistola ad Chorinthios: "Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo," etsi in aliquibus. Communia omnia sacramenta, sed non communis gratia; ita et nunc baptismus communis est, sed non uirtus baptismi.

III. Pars. . 2. Verum hoc de ficte accedentibus, uel de his, qui extra ecclesiam baptizantur, intelligitur, qui sacramenti quidem integritatem accipiunt, uirtutem uero eius minime assecuntur. Paruulis uero, uel adultis plena fide accedentibus omnino peccata remittuntur, etsi aliquando a bono recessuri in malo uitam sint finituri. Unde Augustinus in libro de correctione et gratia: [c. 8. et 9.]

[C. VIII.] "Si ex bono in malum deficientes bona uoluntate moriuntur, respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis rapuit, ne malicia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum? Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nesciuit? Nempe nichil horum nisi peruersissime atque insanissime dicitur. Cur ergo non fecit? Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus exclamamus: 'Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius.' Neque enim hoc non donat Deus quibus uoluerit, aut uero illa scriptura mentitur, que de morte uelut inmatura hominis iusti ait: 'Raptus est, ne malicia mutaret intellectum eius, et ne fictio deciperet animam eius.' Cur igitur hoc tam magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas, nec acceptio personarum, et in cuius potestate est, quamdiu quisque in hac uita maneat, que temptatio dicta est super terram? Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo uitam istam ante, quam ex bono mutetur in malum, cur autem id aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: id tamen donum Dei esse in bono perseuerantiam secundum scripturas (de quibus testimonia multa iam posui), fateantur nobiscum, et cur aliis detur, aliis non detur, sine murmure aduersus Deum dignentur ignorare nobiscum. . 1. Nec nos moueat, quod filiis suis Deus quibusdam non dat istam perseuerantiam. Absit enim, ut ita sit, si de illis predestinatis essent, et secundum propositum uocatis, qui uere sunt filii promissionis. Nam isti, cum pie uiuunt, dicuntur filii Dei; sed quia uicturi sunt inpie, et in eadem inpietate morituri, non eos dicit filios prescientia Dei.

Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo, de quibus euangelista Iohannes ait: 'quia Iesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam, ut filios Dei dispersos congregaret in unum,' quod utique credendo futuri erant per euangelii predicationem, et tamen ante, quam factum esset, iam filii Dei erant in memoriali patris sui inconcussa stabilitate conscripti sunt. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam uel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec tamen sunt Dei, de quibus ait idem Iohannes: 'Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.' Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non manserunt nobiscum, iam non sunt ex nobis; uerum ait: 'ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' hoc est: et quando uidebantur in nobis, non erant ex nobis. Et tamquam ei diceretur, unde id ostendis? 'Quod si fuissent,' inquit, 'ex nobis, permansissent utique nobiscum.' Filiorum Dei uox est: Iohannes loquitur in filiis Dei loco precipuo constitutus. Cum ergo filii Dei dicunt de his, qui perseuerantiam non habuerunt: 'ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' et addunt: 'quod si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum;' quid aliud dicunt, nisi non erant filii Dei, etiam quando erant in professione et nomine filiorum non quia iusticiam simulauerunt, sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: nam, si fuissent ex nobis, ueram, non fictam, iusticiam tenuissent utique nobiscum; sed: 'si fuissent,' inquit, 'ex nobis, permansissent utique nobiscum.' In bono illos uolebat proculdubio permanere, erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est usque in finem non perseuerauerunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est: non erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum, quoniam qui uere filii sunt presciti et predestinati sunt conformes imaginis filii Dei et secundum propositum uocati sunt, ut electi essent. Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis. Fuerunt ergo isti ex multitudine uocatorum; ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis predestinatis non dedit Deus perseuerantiam. Haberent enim eam, si in eo filiorum numero essent, et quid haberent, quod non accepissent secundum apostolicam ueramque sentenciam? Ac per hoc tales filii filio Christo dati essent, quemadmodum ipse dicit ad patrem: 'Ut omne, quod dedisti michi, non pereat, sed habeat uitam eternam.' Hi ergo intelliguntur Christo dari, qui ordinati sunt in uitam eternam. Ipsi sunt illi predestinati et secundum propositum uocati, quorum nullus perit, ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc uitam, quoniam sic et ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat uitam eternam. Et rursus, quos dicimus inimicos eius, uel paruulos filios inimicorum eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide, dilectionem operatur, hanc uitam finiant, iam et ante, quam hoc fiat, in illa predestinatione filii sunt eius, et dati sunt Christo filio eius, ut non pereant, sed habeant uitam eternam. . 2. Denique ipse Saluator: 'Si manseritis,' inquit 'in uerbo meo, uere discipuli mei estis.' Numquid in his conputandi sunt illi, de quibus euangelium sic loquitur? ubi Dominus, cum conmendasset manducandam carnem suam, et bibendum sanguinem suum, ait Euangelista: 'Hec dixit in synagoga docens in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Sciens autem Iesus apud semetipsum, quia murmurabant de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius? Spiritus est qui uiuificat: caro autem non prodest quicquam. Verba, que ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. Sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. Sciebat enim Iesus ab inicio, qui essent credentes, et quis esset eum traditurus, et dicebat: Propterea dixi uobis, quia nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant.' Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente euangelio? et tamen non erant uere discipuli, quia non manserunt in uerbo eius, secundum id, quod ait: 'Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei eritis.' Quia ergo non habuerunt perseuerantiam, sicut non uere discipuli Christi, ita nec filii Dei uere fuerunt, etiam quando esse uidebantur, et ita uocabantur. Appellamus ergo nos electos et Christi discipulos, et Dei filios, quia appellandi sunt quos regeneratos pie uiuere cernimus. Sed tunc uere sunt quod appellantur, si manserint in eo, propter quod sic appellantur. Si autem perseuerantiam non habent, id est in eo, quod ceperunt esse, non manent, non uere appellantur propter quod appellantur, et non sunt. Apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod futuri sunt, id est ex bonis mali."

IV. Pars. [Gratian.] Finis huius auctoritatis eorum sentenciae concordat, qui peccata dicunt remitti secundum iusticiam, et non secundum prescientiam. Alii uero, quamuis fateantur peccata redire, tamen seu per baptisma, seu per penitenciam asserunt omnino remitti peccata, et plena fide accedentem ad lauacrum renasci non aqua tantum, sed etiam Spiritu sancto, et, si postea peccaturus sit, deinde penitentem, etsi aliquando recasurus sit, tamen tempore suae penitenciae ita perfecte expiatum affirmant, ut, si tunc moreretur, salutem inueniret eternam. Quorum sentenciae eiusdem auctoritatis principium consentit. Cum enim questionem proponat, quare prescitos ad mortem, cum fideliter ac pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis Deus rapuit, ne malicia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum, cum de inmatura morte predestinati scriptura dicit: "Raptus est, ne malicia mutaret intellectum eius, et ne fictio deciperet animam illius," euidenter ostendit, illos tales fuisse, qui, si fatali necessitate huius uitae subducti essent periculis, profecto uitam consecuti essent eternam. Ut ergo finis principio conueniat, et ne sibi ipsi contraire uideatur, diffiniendum est, quid sit scribi in libro uitae, uel de eodem deleri secundum iusticiam, quid secundum prescientiam. Secundum prescientiam scribi est ad uitam preordinari; quod ab eterno factum est. Unde Apostolus in epistola ad Ephesios: [c. 1.]

[C. IX.] "Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in celestibus in Christo Iesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in karitate; cui predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum." [Gratian.] Similiter secundum prescientiam deleri est ad mortem, non ad uitam presciri, quod et ipsum ab eterno factum est. Unde Dominus in euangelio: "Qui credit in me, habet uitam eternam; qui autem non credit, iam iudicatus est." Hinc etiam Augustinus ait:

[C. X.] "'Nouit Dominus qui sunt eius.' Ex his nemo seducitur. Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est." [Gratian.] Porro secundum iusticiam scribi est Deo auctore ea operari, quorum merito sit dignus eterna salute. Hunc duplicem modum scribendi in euangelio Deus a assignauit, discipulis dicens: "In domo patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis, quia uado parare uobis locum; et si abiero, et preparauero uobis locum, iterum uenio, et accipiam uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis:" Dicens: "In domo patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis, quia uado parare uobis locum," ostendit, eos, quibus loquebatur, scriptos in libro uitae predestinatione. Subiciens: "si abiero, et preparauero uobis locum etc.," ostendit, illos adhuc esse scribendos operatione. Hinc etiam Augustinus in eiusdem loci explanatione ait:

[C. XI.] "'In domo patris mei mansiones multae sunt.' Domus Dei, templum Dei, regnum celorum sunt homines iusti, in quibus sunt multae differentiae, et hae sunt mansiones ipsius domus. Hae autem iam paratae sunt in predestinatione, sicut ait apostolus: 'Qui elegit nos ante mundi constitutionem,' predestinando, parando autem in operatione. Unde: 'Quos predestinauit, hos et uocauit,' secundum hoc dicitur: 'Fecit Deus que futura sunt,' id est que facturus est." Et infra: . 1. "'Si quo minus,' esse confirmat, quia, si non essent, dixisset: ibo et parabo, id est predestinabo. Sed quia ibi sunt, non est opus aliqua parare. Quia uero nondum sunt in operatione, addit: 'Et si abiero et preparauero.' Abiens, sed non relinquens, parat, quia subtrahit se et latet, ut sit fides, que non est de uisa re, et inde est meritum fidei." . 2. "Ex hac uiuit iustus, et mundatur ei cor, dum peregrinatur, et in ea desideratur quod nondum habetur. Hec preparatio mansionis est, quia sic parat nos sibi, et se nobis, ut maneat in nobis, et nos in eo, quantum quisque erit particeps eius plus uel minus pro diuersitate meritorum. Et hec est multitudo mansionum." [Gratian.] Secundum iusticiam deletur quia gratia subtracta ea operari permittitur, quibus eternam dampnationem meretur. Hinc Propheta loquens ex persona Christi ait: "Deleantur de libro uiuentium," hoc est: subtrahatur eis gratia, qua subtracta hi in profundum uiciorum, deinde in eternam dampnationem precipitentur, "et cum iustis non scribantur," id est: non apponatur eis gratia, quo fiant digni eterna salute. Sic itaque peccata secundum prescientiam remittuntur, cum ab eterno gratia preparatur, qua uocatus iustificetur, iustificatus tandem eternaliter glorificetur. Secundum iusticiam uero peccata remittuntur, cum uel baptisma plena fide accipitur, uel penitencia toto corde celebratur, que remissio et ipsa secundum prescientiam non inconuenienter fieri dicitur. . 1. Ut enim ex premissa auctoritate Apostoli datur intelligi, duae sunt preordinationes; uno, qua quisque preordinatur hic ad iusticiam et remissionem peccatorum percipiendam; altera, qua aliquis predestinatur at uitam eternam in futuro obtinendam. Harum effectus sunt presens iustificatio, et futura glorificatio, que omnia in premisso auctoritate conuenienter distinguuntur. Prima enim predestinatio qua preordinantur ad presentem iusticiam, designatur, dum dicitur: "Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem etc.," cuius effectus infra supponitur: "in qua gratificauit nos in dilecto filio suo etc." Secunda preordinatio ibi ostenditur: "qui predestinauit nos in adoptionem filiorum etc." Eius effectus premittitur, dum dicitur: "qui benedixit nos in omni benedictione etc." . 2. Hae duae preordinationes et earum effectus ita se habent, ut prima et eius effectus natura precedant, lege consequendi inferantur. Si enim est aliquis preordinatus ad uitam, consequenter infertur, ergo predestinatus est ad iusticiam, et, si consequitur uitam eternam, est ergo consecutus iusticiam; sed non conuertitur. Unde multi sunt participes primae preordinationis et eius effectus, ad quos secunda uel eius effectus minime pertinere probantur. . 3. Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Iohannis: Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis." Nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. "Ex nobis," inquit, "exierunt," id est: a nostra societate recesserunt, qua primae preordinationis et eius effectus nobiscum participes erant; "sed non erant ex nobis," id est secundae preordinationis et eius effectus societatem nobiscum non inierant. Quod ex eo uideri potest, quia, si fuissent ex nobis, id est, si illius preordinationis nobiscum participes essent, mansissent utique nobiscum, id est, a societate effectus eius preordinationis, quam nobiscum contraxerant, non recessissent. Si enim ad secundam preordinationem utrumque referretur, non conuenienter illud inferretur: 'mansissent;' immo cepissent utique esse nobiscum. Si uero ad primam, falsa esset propositio: 'si fuissent ex nobis etc.' Multi enim presentis iusticiae et sanctitatis participes fiunt, qui tamen in ea non perseuerant. Unde Dominus in euangelio ait: "Non qui ceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit."

[C. XII.] Hanc societatem si quis solo nomine et professione, non autem rei ueritate a dampnandis dicat contrahi, eiusdem auctoritatis testimonio conuincitur. De his enim, qui primae, non secundae preordinationis sunt participes, ait: "Nec nos moueat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseuerantiam. Absit enim, ut ita sit, si de predestinatis essent," et cetera, que in eadem auctoritate supra continentur. Oues namque, de quibus in euangelio ait Dominus: "Et alias oues habeo, que non sunt ex hoc ouili," et filii, de quibus Iohannes ait: "ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum," ita prescientia erant oues et filii, ut qualitate presentium, non specie tantum, sed etiam ante Dei oculos essent filii irae et perditionis eternae. Unde Apostolus non ait: uidebamur esse, sed: "eramus," inquit, "et nos natura filii irae." Nec ait: reputabimini ab hominibus, sed: "fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino." De se quoque scribens ad Tymotheum non ait: uidebar, sed: "fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; nunc autem sum misericordiam consecutus." Omnes quoque, qui in Christo renascuntur, et qui eius sanguine a diabolo redimuntur, prius ex Adam peccatores nascuntur, et diabolicae seruituti obnoxii. Sicut ergo isti, quamuis sint futuri filii Dei, tamen prius sunt filii diaboli: sic hi, de quibus sermo habetur, quamuis recedendo a iusticia sint filii futuri perditionis eternae, tamen cum pie et fideliter uiuunt, uere sunt filii Dei, et iusti, et eterna beatitudine digni. Unde auctoritas non ait: cum uiderentur pie et fideliter uiuere, sed: "cum pie et fideliter uiuerent." Ne ueraciter a bono in malum conmutarentur qui numquam ueraciter boni fuerunt. Dominus quoque non ait per Ezechielem: si auerterit se iustus a iusticia, quam uidebatur habere, sed: "sua," scilicet quam ueraciter habet. . 1. Quod autem in eadem auctoritate sequitur: "Non erant in numero filiorum, quando erant in professione filiorum," ita intelligendum est: filii Dei duobus modis appellantur. Dicuntur filii Dei participatione hereditatis eternae, sicut Iohannes ait in euangelio: "Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri." Et Apostolus in epistola ad Romanos: "Expectatio creaturae reuelationem filiorum Dei expectat." Et infra: "Ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei." Et infra: "Ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes." Hinc etiam Augustinus, eadem uerba Apostoli exponens, ait: "Modo tantum creatura, cum nondum filiorum forma perfecta." Hoc ergo modo non sunt filii, nisi participes beatitudinis eternae. . 2. In presenti etiam dicuntur filii tribus modis, uel predestinatione tantum (sicut hi, de quibus Iohannes ait: "ut filios Dei, qui erant dispersi etc.;" uel predestinatione, et spe eternae beatitudinis (sicut illi, quibus Dominus ait: Filioli, adhuc modicum uobiscum sum)," uel merito fidei et presentis iusticiae, non autem predestinatione, claritatis eternae, (sicut hi, de quibus Dominus ait: "Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulauerint etc.)" Hi ergo, de quibus in presenti agitur, filii sunt merito fidei et presentis iusticiae, non autem sunt filii adoptionis eternae. Qui ergo peccata dimissa redire fatentur, secundum iusticiam, non etiam secundum prescientiam ea dimitti necesse est ut confiteantur, sicut saluandis peccata secundum iusticiam ad eternam dampnationem inputantur, non secundum prescientiam, quia et illis a bono in malum deficientibus singula replicabuntur ad supplicium, et his usque in finem in bono perseuerantibus nulla inputabuntur ad penam.

V. Pars. [Gratian.] Qui autem dicunt, quod peccata dimissa non redeant, auctoritate Gregorii et Prosperi sentenciam suam affirmare conantur. Ait enim Gregorius in Moralibus, libro XV.: [c. 22.]

[C. XIII.] "Quid est quod dicitur: 'Qui reddis iniquitatem filiis ac nepotibus?' Peccatum scilicet originale a patribus trahimus, et nisi per baptismi gratiam saluamur, etiam parentum culpam portamus, quia unum cum illis sumus. Reddet iniquitatem patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursus non reddit iniquitatem patrum in filiis, quia, cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non iam parentum culpas, sed quas ipsi conmittimus habemus." Item in responsionibus Prosperi: [ad secundam obiectionem Gallorum]

[C. XIV.] "Qui recedit a Christo, et alienus a gratia finit hanc uitam quid nisi in perditionem uadit? sed non in id, quod remissum est, recidit, nec in originali peccato dampnabitur; qui tamen ea morte afficitur, que ei propter dimissa, debebatur." [Gratian.] Finis huius auctoritatis principio contraire uidetur. Neque enim est aliud peccata dimissa redire, uel in originali peccato dampnari, quam penam peccato debitam post eiusdem remissionem excipere. Auctoritates uero sibi contrarias assertores huius sentenciae ita determinant: peccata dimissa redire dicuntur, quia quisquis post acceptam remissionem ad uomitum redierit tanto grauius punietur, quanto magis benignitate Dei abusus singulorum remissionis acceptae ingratus extitit. VI. Pars. . 1. Verum illa sentencia fauorabilior uidetur, quia pluribus roboratur auctoritatibus, et euidentiori ratione firmatur. Ut enim Dominus ait per Ezechielem: [c. 18.]

[C. XV.] "Si auerterit se iustus a iusticia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abhominationes, quas operari solet inpius, numquid uiuet? omnes iusticiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iusticiae eius, quas fecit."

[C. XVI.] Item Gregorius in eiusdem loci explanatione. "Hoc nobis maxime considerandum est, quia, cum mala conmittimus, sine causa bona nostra transacta reuocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum preteritorum."

[C. XVII.] Idem. [in homil. IV. ad c. 1. Ezech.] "De pertuso quippe sacculo aliunde exit quod aliunde inmittitur, quia indiscretae mentes mercedem, que ex bono opere acquiritur, non aspiciunt, quomodo ex malo opere perdatur." [C. XVIII.] Item Petrus in epistola II. [c. 2.] "Si refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et saluatoris Iesu Christi, his rursus inplicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere uiam iusticiae, quam post cognitionem retrorsum conuerti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato."

[C. XIX.] "Intermittentes sermonem inchoationis Christi feramur ad eius perfectionem, non rursus iacientes fundamentum penitenciae ab operibus mortuis." [Gratian.] Dicens opera mortua, priora bona significat, que per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Hec, sicut peccando fiunt irrita, ita per penitenciam reuiuiscunt, et ad meritum eternae beatitudinis singula prodesse incipiunt etiam illa, que peccatis inueniuntur admixta. Unde Augustinus: "Pium est credere etc." et Ieronimus: "Non est iniustus Deus etc." Apostolus etiam scribens ad Ebreos, cum fidem, et dilectionem, et bona opera eorum breuiter conmemorasset, horum omnium mercedem, quam peccando amiserant, post penitenciam a Domino eos recepturos ostendit. Porro, qui per Prophetam dixit: "Si auerterit se iustus a iusticia sua etc.," ipse per eundem prophetam promisit dicens: "Si inpius egerit penitenciam ab omnibus peccatis suis, que operatus est, et custodierit uniuersa precepta mea, et fecerit iudicium et iusticiam, uita uiuet, et non morietur; omnium iniquitatum eius non recordabor, quas operatus est; in iusticia sua, quam operatus est, uiuet." Filiis quoque Israel per Assyrios captiuandis ueteris ydolatriae peccatum per Osee Dominus inproperat, et peccatum, quod Moyse supplicante patribus fuerat dimissum, hoc in filiis reuixisse ostendit, dicens:

[C. XX.] "Ve eis, quoniam recesserunt a me; uastabuntur, quia preuaricati sunt in me. Ego tamen redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamauerunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et uinum ruminabant, et recesserunt a me, et ego erudiui eos, et confortaui brachia eorum, et in me cogitauerunt maliciam; reuersi sunt, ut essent absque iugo; facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae." VII. Pars. [Gratian.] Antiqua peccata parentum filiis inproperat sermo diuinus, et propterea principes eorum in gladio casuros predicit. Sed per eundem Prophetam contra se Dominus facere ostendit, dicens:

[C. XXI.] "Ne forte dicant in cordibus suis, omnem maliciam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinuentiones suae; coram facie mea factae sunt."

[C. XXII.] Ieronimus. [ad c. 7. Oseae] "Cum ita puniantur, ne cogitent, quod pro ueteribus peccatis patrum puniam eos, quia nunc, id est in presenti, pro maliciis suis, quas inuenerunt, circumdati sunt pena, et mala eorum, sicut putant, non possunt me latere; sed potius ipsae adinuentiones apertae sunt coram facie mea, que omnia clare uidet."

[C. XXIII.] Idem. "Heretici non possunt uetera peccata contra Deum causari, cum antiquis operibus nouam addant inpietatem, et suis ligentur peccatis, et, cum Deum celare se putant, oculos eius uitare non possunt, quia uultus Domini super facientes mala."

[C. XXIV.] Item Gelasius. "Diuina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire non patitur." [Gratian.] Sed his auctoritatibus docentur filii, ab originali peccato expiati, non ideo puniendi, quia patres peccauerunt, sed ideo peccata patrum in eos redire, quia eorum culpam secuntur. Sic et bona, que peccato moriuntur, non proficient ad premium, quia facta sunt, sed quia per penitenciam reuiuiscunt. Tale est et illud Augustini in libro Psalmorum: "Si Iudas teneret adoptionem etc." Sic etiam illud Gregorii in Moralibus intelligitur: "Quid est quod dicitur: 'Reddis iniquitatem patrum etc.'" Illis namque parentum iniquitas redditur, qui propterea puniuntur, quia in radice traxerunt amaritudinem peccati. Illis autem non reddi dicitur, in quibus merito suae iniquitatis non reuiuiscunt parentis peccata. Sicut ergo bona, que peccato moriuntur, per penitenciam reuiuiscunt ad premium: sic et mala, que per penitenciam delentur, reuiuiscunt ad supplicium. Unde Propheta ex persona penitentis deplorat dicens: "Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae," id est plagae per baptismum sanatae. Hinc etiam idem propheta, quamuis fide et sacramento circumcisionis ab originali peccato se mundatum cognosceret, tamen adulterio et homicidio, quod conmiserat, illud reuixisse intelligens, non sine causa inter cetera ipsum confitetur, et dicit: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum etc."

DISTINCTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. In penitencia autem, que peccatorem considerare oportet, Augustinus in libro de penitencia docet, dicens:

[C. I.] "Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseuerantia, in uarietate personae, et quali hoc fecerit temptatione, et in ipsius uicii multiplici executione. Oportet enim penitere fornicantem secundum exellentiam sui status aut offitii aut secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter turpitudinem suam peregit, si in loco sacrato, aut cui debuit exellentiam fidei (ut sunt domus dominorum, et aliorum multorum), si in tempore orationi constituto, ut festiuitates sanctorum et tempora ieiunii. Consideret, quantum perseuerauerit, et defleat quod perseueranter peccauit, et quanta fuerit uictus inpugnatione. Sunt qui non solum non uincuntur, sed ultro se peccato offerunt, nec expectant temptationem, sed preueniunt uoluptatem, et pertractet secum, quam multiplici actione uicii delectabiliter peccauit. Omnis ista uarietas confitenda est et deflenda, ut, cum cognouerit quod peccatum est multum, cito inueniat Deum propitium. . 1. In cognoscendo augmentum peccati inueniat se, cuius etatis fuerit, cuius sapientiae, et ordinis, et statum omnem alterius non peccantis. Inmoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrimis omnem qualitatem uicii. . 2. Defleat uirtutem, qua interim caruit. Dolendum enim est, et dolore purgandum, non solum quia peccauit, sed quod se uirtute priuauit. Nam, licet speret se consecuturum ueniam, dolere tamen potest, quia non promeruit unde remunerari confidat. . 3. Anxietur et doleat, quod modo effugiens de preteritis penam, miser non inde exspectet gloriam, cuius omne tempus, quoniam breuissimum est, debuit decertauisse ad consequendum premium. . 4. Defleat etiam, quoniam offendens in uno factus est omnium reus. Ingratus enim extitit qui plenus uirtutibus Deum non omnino timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccauit, quia omni bono habundauit. Etiam alio modo offendens in uno est omnium reus, quia omnis uirtus patitur detrimentum ab uno uicio. Nam si quis cadit in auariciam, largitatem destruit, et etiam castitatem minorauit. Amore enim pecuniae uel uiolaret castitatem, uel saltim minus amaret. Si enim tanta propter Deum adhuc castitas inest, ut nolit eandem perdere, tamen saltim minori gaudio, minori affectione tuetur eam, ubi uidet inde procedere dampnum pecuniae, sicque et in aliis, que, etiamsi non expellantur, tamen perceptione unius uicii uel satis uel parum minuuntur, uel intentione deteriorantur. Unde omnis uirtus cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est petenda. . 5. Animaduertere etiam oportet, et animaduertendo deflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, uel ereptam in malo confirmauit; etiam quod exemplum extitit mali in operatione sui criminis; cui magis profuisset, si aliis causa fuisset conuersionis. Gemat itaque aliorum uitam in sua corruptam, uel incorruptam conseruatam, et commodum proximi, quod dedisset exemplo boni. Doleat de tristicia, quam bonis peccando intulit, et de leticia, quam eis non adhibuit. Et non solum cogitet quid et qualiter fecerit, sed quam iniuste Deum, ut diximus, peccando offenderit. Timeat illam sentenciam ueritatis: 'Non potestis duobus dominis seruire.' Timeat ergo, ne omnia bona, que fecit, dum in uno peccato perseuerauerit, excommunicatione mali perdiderit, ut qui seruiuit diabolo per crimen, Deo, quas obtulit, uirtutes amiserit. Pium tamen est credere, ut recepta gratia Dei, que in eo destruit mala priora, etiam remuneret bona, ut, cum destruxerit quod suum non inuenit, amet et diligat bonum, quod etiam in peccante plantauit. . 6. In omnibus dolens aut seculum derelinquat, aut saltim illa, que sine ammixtione mali non sunt amministrata, ut mercatura, et milicia, et alia, que utentibus sunt nociua, ut amministrationes secularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia. Ponat se omnino in potestate iudicis, in iudicio sacerdotis, nichil sibi reseruans sui, ut omnia eo iubente paratus sit facere pro recipienda uita animae, quecumque faceret pro euitanda corporis morte, et hoc cum desiderio, quia uitam recuperat infinitam, ut Deus. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus que faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, certus de uenia, qui omnibus modis et sine tedio dubius rogaret potestatem terrenam. Abstineat a multis licitis qui in libertate arbitrii conmisit illicita. Semper offerat Deo mentem, et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione; tunc quod offerat securus offerat. 'Respexit enim Dominus ad Abel, et ad munera eius.' Sed prius dicit ad Abel, quam ad munera. Sumens enim mentem, quam cognouit humilem et puram, remunerauit eius largitatis munera. Ad Cayn uero non respexit, neque ad munera eius. Mentem enim eius, quam uiderat, quoniam non cognouit, eius munera non recepit. In iudicio itaque cordis consideranda est elemosina tribuentis, nec iam considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus, que habuerat, minutis larga, plus omnibus posuit. Qui igitur peccata sua redimere uult temporalium oblatione, caueat prius offerat mentem. . 7. Cautus sit, ne uerecundia ductus diuidat apud se confessionem, ut diuersa diuersis uelit sacerdotibus manifestare. Quedam enim uni celant que alii manifestanda conseruant, quod est se laudare, et ad ypocrisim tendere, et semper uenia carere, ad quam per frusta totam putat peruenire. . 8. Paueat preterea quem uera delectat penitencia; non prius ad corpus Domini accedat, quam confortet bona conscientia. Sed in hac separatione tremendum iudicium cogitet ubi maius et terribilius inpenitentes separabit in ignem. Doleat, quod nondum audet sumere, quem multum desiderat, cibum salutarem. Isti sunt digni fructus penitenciae, animam captiuam elaqueantes et in libertate seruantes. . 9. Cohibeat se preterea a ludis, a spectaculis seculi, qui perfectam uult consequi gratiam remissionis. Nam Dina, si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab extraneo raptore corrupta non esset. Tanto itaque magis sibi anima caueat et cohibeat se, que sepe uel semel rapta est et corrupta; timeat iam docta experimento, quod ignorauit uirgo; eligat quem imitetur; non sequatur quem animus suus dampnat. Se enim iudicat qui penitenciae fructus non habentem a se non elongat. Laudat enim et amat quos digne fructificare non ignorat; querat fructus dignos etsi non dignos penitenciae. Sunt enim digni fructus uirtutum fructus, qui non sufficiunt penitentibus. Penitencia enim grauiores expostulat, ut sic pacetur ecclesia, ut, pacata dolore et gemitibus, mortuis uitam inpetret."

C. II. Penitens negotiationis lucra abiciat. Item Leo Papa. [epist. XC. al. XCII. ad Rusticum Episcopum, c. 9.] II. Pars. Qualitas lucri negotiantem aut accusat, aut arguit, quia et est honestus questus, et turpis. Verumtamen penitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est inter ementis uendentisque commercium non interuenire peccatum.

C. III. Post penitenciam ad miliciam secularem redire non licet. Idem. [ibidem, c. 10.] Contrarium omnino est ecclesiasticis regulis, post penitenciae actionem redire ad miliciam secularem, cum Apostolus dicat: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Unde non est liber a laqueis diaboli qui se miliciae mundanae uoluerit implicare.

C. IV. Decennio peniteant qui post penitenciam ad secularem miliciam redeunt. Item ex Niceno Concilio. [c. 11.] Si qui uero per Dei gratiam uocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito miliciae cingulo, post hec autem ad proprium uomitum reuersi sunt, ut et pecunias darent, et ambirent rursus ad miliciam, isti decem annis sint inter penitentes post primum triennium, quo fuerint inter audientes. Ab omnibus uero illud precipue obseruetur, ut animus eorum et fructus penitenciae attendatur. Quicumque enim cum omni timore, et lacrimis perseuerantibus, et operibus bonis conuersationem suam non uerbis solis, sed opere et ueritate demonstrant, cum tempus statutum a his fuerit inpletum, et orationibus iam ceperint conmunicare, licebit episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui uero indifferentem habuerint lapsum, et sufficere sibi, quod ecclesiam introierint, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta conplebunt.

C. V. A communione suspendantur qui post penitenciam ad secularia redeunt. Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 13.] De his, qui suscepta penitencia religionem suae professionis obliti ad secularia relabuntur, placuit eos et a conmunione suspendi, et ab omnium catholicorum conuiuiis separari. Quod si post interdictum cum eis quisque presumpserit manducare, et ipse conmunione priuetur.

C. VI. Que sit falsa penitencia. Item Gregorius. [VII. in Sinodo Romana, celebrata anno 1078., c. 6.] III. Pars. Falsas penitencias dicimus, que non secundum auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminum inponuntur. Ideoque miles, uel negotiator, uel alicui offitio deditus, quod sine peccato exerceri non possit si culpis grauioribus irretitus ad penitenciam uenerit, uel qui bona alterius iniuste detinet, uel qui odium in corde gerit, recognoscat, se ueram penitenciam non posse peragere, per quam ad eternam uitam ualeat peruenire, nisi negotium relinquat, uel offitium deserat, et odium ex corde dimittat, bona quidem que iniuste abstulit, restituat, arma deponat, ulteriusque non ferat, nisi consilio religiosorum episcoporum pro defendenda iusticia. Ne tamen desperet, interim quicquid boni facere poterit hortamur ut faciat, ut omnipotens Deus cor illius illustret ad penitenciam.

C. VII. Post conuersionem ad negotium redire non licet, quod sine peccato agi non potest. Item Gregorius in omelia XXIV. [Euangel.] Negotium, quod ante conuersionem sine peccato extitit, hoc etiam post conuersionem repetere culpa non fuit. Sunt enim pleraque negotia, que sine peccatis exhiberi aut uix, aut nullatenus possunt. Que ergo ad peccatum inplicant, ad hec necesse est ut post conuersionem animus non recurrat.

C. VIII. De eodem. Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 22] IV. Pars. Fratres nostros et presbiteros ammonemus, ne falsis penitenciis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem penitenciam esse constat, cum spretis pluribus de uno solo penitencia agitur, aut cum sic de uno agitur, ut ab alio non discedatur. Unde scriptum est: "Qui totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus;" scilicet quantum ad uitam eternam; sicut enim si peccatis omnibus esset inuolutus, ita si in uno tantum maneat, eternae uitae ianuam non intrabit. Falsa est etiam penitencia, cum penitens ab offitio uel curiali uel negotiali non recedit, quod sine peccatis nullatenus agi preualet; aut si odium in corde gesserit, aut si offenso cuilibet non satisfaciat, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut si arma quis contra iusticiam gerat.

DISTINCTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Cui autem debeat fieri confessio, uel qualem illum oporteat esse, qui aliorum crimina iudicat, ex eodem libro [de penitencia c. 10.] docetur, cum dicitur:

[C. I.] "Qui uult confiteri peccata, ut inueniat gratiam, querat sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit." Et infra: "Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundari coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec tempus offert, et, si ille, cui confitebitur, potestatem soluendi non habet, fit tamen dignus uenia ex desiderio sacerdotis qui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidem eos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniant moriuntur. Sed misericordia Dei est ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, ut soluerentur a sacerdote. Qui ergo omnino confitetur, sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur; si peccatum occultum est, sufficiat referre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris." Et infra: [c. 12.] . 1. "Laboret itaque penitens in ecclesia esse, et ad ecclesiae, unitatem tendere; nisi enim unitas ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua operatione conpleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, et fidei pietas expostulat credere, quod omnes elemosinae totius ecclesiae, et orationes, et opera iusticiae, et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conuersionem. Ideoque nemo digne penitere potest, quem non sustineat unitas ecclesiae, ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab ecclesiae unitate diuisos. Iudas enim qui penitens iuit ad Phariseos, relinquens Apostolos, nichil inuenit auxilii nisi augmentum desperationis. Dixerunt enim: 'Quid ad nos? tu uideris;' si peccasti, tibi sit; non tibi succurrimus, non peccata tua karitatiue suscipimus, non conportanda promittimus, non qualiter deponas onus docemus. Quid enim nobis et misericordiae, qui nec opera sequimur iusticiae? Isset ad fratres, isset ad illos, qui orauerant pro socru Petri febricitante, qui Cananeam inprobam misericordiae obtulerant. Interrogasset Petrum pro se effundentem lacrimas; non fugisset Mariam et Martham, que uitam Lazaro inpetrauerant; non turbam plorantem, que unicum filium acquisierat uiduae. Iuit ad diuisos, et diuisus periit." Et infra: [c. 20.] . 2. "Sacerdos itaque, cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit iudicandus, que in alio est iudicare promptus. Iudicans enim alium, qui est iudicandus, condempnat se ipsum. Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios uidet sibi offerre. Caueat, ut a se proiecerit quicquid in alio dampnosum repperit; animaduertat quod dicitur: 'Qui sine peccato est primus in illam lapidem mittat.' Ideo enim liberauit peccatricem, quia non erat qui iuste proiceret lapidem. Quomodo lapidaret qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato: in quo intelligitur, omnes fuisse reos. Nam uenialia semper remittebantur per ceremonias. Si quod ergo in eis erat peccatum, criminale erat. Deteriores itaque in hoc sacerdotes sunt, se prius non edificantes, illis, qui Dominum obseruabant insidiis. In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum et ultra modum detestabile, qui non prius se iudicant, et alios alligant. Deberent enim timere crimen, quod timuerunt, et detestabile esse senserunt. Hi qui adeo erant ceci, quod summam sapientiam sperabant capere suis insidiis. Quod illis patuit, quod tunc quisque uitauit, uitet sacerdos, qui in hoc errore peior illis Iudeis extitit. . 3. Caueat spiritualis iudex, ut, sicut non conmisit crimen nequiciae, ita non careat munere scientiae. Oportet, ut sciat cognoscere quicquid debet iudicare. Iudiciaria enim potestas hoc expostulat, ut quod debet iudicare discernat. Diligens igitur inquisitor subtilis inuestigator sapienter et quasi astute interroget a peccatore quod forsitan ignoret, uel uerecundia uelit occultare. Cognito itaque crimine uarietates eius non dubitet inuestigare, et locum, et tempus, et cetera, que supra diximus in exponenda eorum qualitate. Quibus cognitis adsit beniuolus, paratus erigere, et secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius crimine, discretionem in uarietate; adiuuet confitentem orando, elemosinas faciendo; et cetera bona pro eo faciendo; semper eum iuuet leniendo, consolando, spem promittendo, et, cum opus fuerit, etiam increpando. Doceat loquendo, instruat operando, sit particeps laboris qui uult particeps feri gaudii: doceat perseuerantiam; caueat, ne corruat, ne iuste perdat potestatem iudiciariam. Etsi enim penitencia ei possit acquirere gratiam, non tamen mox restituit in primam potestatem. Etsi enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et sepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse, ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Inuenitur auctoritas, que concedit et quasi inperat; inuenitur alia, que minime concedit, sed uetat; que scripturae non repugnant, sed concordant, si tempus et locus, et modus penitenciae pacem adhibeant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi sibi faciant, recidenda est spes ista. Si uero locus est, ubi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant. Itaque pontifex iustus atque discretus non cogitur suos sacerdotes semper abicere, nec mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano Pontifice." II. Pars. [Gratian.] Caueat sacerdos, ne peccata penitencium aliis manifestet. Quod si fecerit, deponatur. Unde Gregorius:

[C. II.] Deponatur sacerdos, qui peccata penitentis publicare presumit. Sacerdos ante omnia caueat, ne de his, qui ei confitentur peccata sua, recitet alicui quod ea confessus est non propinquis, non extraneis, neque, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus diebus uitae suae ignominiosus peregrinando pergat. III. Pars. Gratian. Quod autem dicitur, ut penitens eligat sacerdotem scientem ligare et soluere, uidetur esse contrarium ei, quod in canonibus inuenitur, ut nemo uidelicet alterius parrochianum iudicare presumat. Sed aliud est fauore uel odio proprium sacerdotem contempnere, quod sacris canonibus prohibetur; aliud cecum uitare, quod hac auctoritate quisque facere monetur, ne, si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadant. Unde Urbanus II.:

C. III. Cuilibet sacerdoti conmissum, nisi pro eius ignorantia, alter sacerdos ad penitenciam non suscipiat. Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet conmissum alteri sacerdoti ad penitenciam suscipere sine eius consensu, cui se prius conmisit, nisi pro ignorantia illius, cui penitens prius confessus est. Qui uero contra hec statuta facere temptauerit gradus sui periculo subiacebit.

DISTINCTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Tempus uero penitenciae est usque in ultimum articulum uitae. Unde Leo Papa: [ep. XC. ad XCII. ad Rusticum, c. 5.]

[C. I.] "Nemo desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis differtur consilio maturiore perficitur." II. Pars. [Gratian.] Quamquam de differentibus penitentiam Augustinus scribat: [in lib. L. Homil., hom. 41.]

[C. II.] "Si quis positus in ultima necessitate suae egritudinis uoluerit accipere penitenciam, et accipit, et mox reconciliabitur et hinc uadit: fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non presumimus, quia bene hinc exit; si securus hinc exierit, ego nescio; penitenciam dare possumus, securitatem autem dare non possumus. Numquid dico: dampnabitur? Sed nec dico: liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? uis quod incertum est euadere? age penitenciam, dum sanus es. Si sic agis, dico tibi, quia securus es, quia penitenciam egisti eo tempore, quo peccare potuisti. Si autem uis agere penitenciam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa."

[C. III.] Idem. [in eadem homilia, paulo superius.] "Qui egerit penitenciam ueraciter, et solutus fuerit a ligamento, quo erat obstrictus, et a Christi corpore separatus, et bene post penitenciam uixerit, sicut ante penitenciam uiuere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum uadit, ad requiem uadit, regno Dei non priuabitur, a populo diaboli separabitur."

[C. IV.] "Si quis autem etc." Et infra: "Baptizatus ad horam securus hinc exit; fidelis bene uiuens securus hinc exit; agens penitenciam, et reconciliatus, cum sanus est et postea bene uiuens, hinc securus exit. Agens penitenciam ad ultimum, et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde sum securus, dico, et do securitatem; unde non sum securus, penitenciam dare possum, securitatem dare non possum." Et post pauca: . 1. "Sed unde scis, inquit, ne forte Deus dimittat michi? uerum dicis: illud scio; hoc nescio. Nam ideo do tibi penitenciam, quia nescio; nam si scirem nichil tibi prodesse, non tibi darem. Item si scirem, tibi prodesse, non te ammonerem, non te terrerem. Duae sunt res: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur. Quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo tene certum, et dimitte incertum." [Gratian.] Hoc autem quare Augustinus dixerit, Ciprianus ostendit, [lib. IV. epist. 2. ad Antonianum] dicens:

[C. V.] "Idcirco, frater karissime, penitenciam non agentes, nec in dolore delictorum suorum toto corde manifestam lamentationis suae professionem testantes, prohibendos omnino censuimus a spe conmunionis et pacis, si in infirmitate atque periculo ceperint deprecari, quia rogare illos non delicti penitencia, sed mortis urgentis ammonitio conpellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitauit moriturum."

[C. VI.] Item Augustinus in libro de penitencia. [cap. 17. et 18.] "Nullus expectet, quando peccare non potest. Arbitrii enim querit libertatem, ut delere possit conmissa, non necessitatem. Qui prius itaque a peccatis relinquitur, quam ipse relinquat, ea non libere, sed quasi necessitate condempnat. Licet enim latro ueniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseuerandi auctoritatem. Tunc enim baptizatus est qui tunc primum in cruce Christum confessus est. Penitencia enim, si in extremo hiatu uitae aduenerit, sanat et liberat in ablutione baptismi ita, quod nec purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur; sed ipsi ditati bonis sanctae matris ecclesiae recepturi sunt multiplex bonum in uera beatitudine. Illi autem, qui, cum potuerunt, numquam conuerti uoluerunt, confitentes, cum iam peccare nequeunt, nec sic facile acquirunt, quod uolunt. Oportet enim, ut penitencia fructificet, ut uitam mortuo inpetret. Scriptum est, sine karitate saluum neminem esse. Non itaque in solo timore uiuit homo. Quem ergo sero penitet, oportet non solum timere Deum iudicem, sed iustum diligere; non tantum penam timeat sed anxietur pro gloria. Debet enim dolere de crimine, et de omni eius predicta uarietate. Quod quoniam uix licet, de eius salute Augustinus potuit dubitare. . 1. Credo quidem illi, qui dixit: 'Quacumque hora peccator ingemuerit, et conuersus fuerit, uita uiuet.' Dixit conuersum, non tantum uersum uiuere. Versum quidem puto qui dolet de crimine; conuersum, qui dolet de omni eius, quam exposuimus, uarietate. Vertitur a peccato qui iam uult dimittere peccatum; conuertitur id est totus et omnino uertitur, qui iam non penas tantum non timet, sed ad bonum Deum festinat tendere. Que conuersio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de eius remissione. Sed quoniam uix uel raro est tam iusta conuersio, timendum est de penitente sero. Quem enim morbus urget et pena terret, uix ad ueram ueniet satisfactionem, maxime cum filii, quos illicite dilexit, sint presentes, uxor et mundus ad se uocet. Multos solet serotina penitencia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper, etiam in morte iuuare ualet quibus placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera penitencia, inspirare eam potest, quandocumque uult, sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos dampnare potest ex iusticia. Sed quoniam multa sunt, que inpediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est, et interitui uicinum, ad mortem protrahere penitenciae remedium. Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat ueram penitenciam qui exspectat, Dei clementiam, maiorem sentiens Dei bonitatem sua nequicia. . 2. Sed si etiam sic conuersus fuerit, uita uiuat et non moriatur non promittimus, quod euadat omnem penam. Nam prius purgandus est igne purgationis qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis. Hic autem ignis, etsi eternus non sit, miro modo est grauis. Exellit enim omnem penam, quam umquam passus est aliquis in hac uita. Numquam in carne tanta inuenta est pena, licet mirabilia martires passi sint tormenta, et multi nequiter quanta sepe sustinuerunt supplicia. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat penam tollerare. . 3. Quedam enim peccata sunt, que mortalia, in penitencia sunt uitalia, non tamen statim sanata: Sepe enim est qui moreretur, nisi medicaretur. Non statim sanatur; languet uicturus qui prius erat moriturus. Qui autem inpenitens moritur omnino moritur, et eternaliter cruciatur. Qui enim inpenitens finitur, si semper uiueret, semper peccaret. At Dei est miserentis, quod operatur finem peccanti; ob hoc etiam sine fine torquetur, quia numquam uirtute ditatur; semper plenus iniquitate, semper sine karitate, torquetur sine fine."

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem orationis tempore coniugali operi alicui uacare non liceat, B. Ieronimus, scribit in quodam sermone ita dicens:

C. I. Tempore, quo uxori debitum redditur, a carnibus agni abstinere oportet. Sciatis, fratres karissimi, quoniam quicumque uxori debitum reddit uacare non potest orationi, nec de carnibus agni comedere. Item: . 1. Si panes propositionis ab his, qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant, quanto magis panis ille, qui de celo descendit, non potest ab his, qui coniugalibus paulo ante conplexibus hesere, uiolari atque contingi? non quod nuptias condempnemus, sed quod eo tempore, quo carnes agni manducaturi sumus, uacare a carnalibus operibus debeamus.

C. II. A coniugali concubitu in sanctorum solempnitatibus est abstinendum. Item Augustinus. [serm. II. de tempore, id est, de 2. dominica Aduentus] Quocienscumque aut dies natalis Domini, aut reliquae festiuitates aduenerint, non solum ab infidelium concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinere debemus.

C. III. Diebus ieiuniorum a propriis etiam uxoribus abstinere oportet. Item Ambrosius in sermone de aduentu Domini. Fratres, non solum debetis ab omni inmundicia abstinere, sed etiam ab uxoribus propriis studiosissime contineatis. Nullus omnino uxori suae iungatur.

C. IV. Idem super epistolam I. ad Chorinthios. [in c. 7.] Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum uidetur ad ipsum usum, quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus iuxta legem cessare usum carnis debere his temporibus demonstrant.

C. V. Uxoris usus certis diebus cessare iubetur. Item Augustinus libro questionum Veteris et Noui Testamenti. [quest. CXXVII.] Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet, aliquando non licet. Propter processionis enim dies et ieiuniorum aliquando non licet conuenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius inpetrari possit quod postulatur. Unde Apostolus ex consensu, ait, abstinendum est ad tempus, ut uacetis orationi. Nam etiam secundum legem in ieiunio cedere et iurgari non licet, post uero licet.

C. VI. Non uere agit penitenciam qui continentiam non seruat. Item Iohannes Crisostomus. Qui in castigatione uictus se dicit agere penitenciam, frustra hoc sermone promittit, nisi egrediatur de cubili suo, et ieiunio continentiam addat.

C. VII. Ab ingressu ecclesiae temperare debet uir cum propria uxore dormiens. Item Gregorius. [in responsione X. ad interrogationes Augustini] II. Pars. Vir cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua, ecclesiam intrare non debet: . 1. Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post ammixtionem propriae coniugis et lauacri purificationem querere, et ab ingressu ecclesiae paululum temperare. Nec hoc dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita ammixtio coniugis sine uoluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia uoluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest. Non enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo matrimonio susceptus erat qui dicebat: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum." . 2. Oportet itaque legitimam carnis copulam ut causa prolis sit, non uoluptatis, et carnis conmixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uiciorum. Si quis uero sua coniuge non cupidine uoluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque misterio, suo est iudicio relinquendus, quia a nobis prohiberi non debet accipere qui in igne positus nescit ardere. Cum uero non amor procreandae sobolis, sed uoluptas dominatur in opere conmixtionis, habent coniuges etiam de conmixtione sua quod defleant. . 3. Tunc autem uir, qui post ammixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacram communionem ualet accipere, cum ei secundum prefinitam sentenciam ecclesiam licuerit intrare. III. Pars. Gratian. Hinc etiam in diebus abstinentiae nuptiae celebrari prohibentur. Unde in Laodicensi Concilio: [c. 52.]

C. VIII. In diebus Quadragesimae nuptiae celebrare non licet. Non oportet in Quadragesima aut nuptias uel quelibet natalicia celebrari:

C. IX. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 48.] Non licet in Quadragesima natales martirum celebrare, sed tantum in sabbato et dominica pro conmemoratione eorum oblationes offerre. Sed nec natalicia, nec nuptias liceat in Quadragesima celebrari.

C. X. De eodem. Item ex Concilio Ylerdensi. Non oportet a Septuagesima usque in octauam Pascae, et tribus ebdomadibus ante festiuitatem sancti Iohannis et ab Aduentu domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare. Quod si factum fuerit, separentur.

C. XI. De eodem. Item Nycolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 48.] Nec uxorem ducere, nec conuiuia facere in quadragesimali tempore conuenire posse, nullo modo arbitror. IV. Pars. Gratian. Hec autem seruanda sunt, si uxor consensum adhibere uoluerit; ceterum sine eius consensu nec causa orationis continentia seruari debet. Unde Augustinus in libro [I.] de adulterinis coniugiis: [c. 2.]

C. XII. Nisi ex consensu communi orationi coniuges uacare non possunt. Apostolus nec ad tempus, ut uacent orationi, nisi ex consensu uoluit coniuges inuicem carnali fraudari debito. Hinc etiam in II. Concilio Arelatensi [c. 22.] legitur:

C. XIII. Nisi ex consensu coniugatis penitencia non detur. Penitenciam coniugatis non nisi ex consensu dandam esse precipimus.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem sine consensu uxoris uir continentiam uouere non possit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Augustinus super Psalmum CXLVI.:

C. I. Non potest uir continentiam seruare, nisi uxoris teneat assensum. Si dicat uir: continere iam uolo; nolo iam uxorem; non potest. Quod enim tu uis illa non uult. Numquid per tuam continentiam debet illa fieri fornicaria? si alii nupserit te uiuo, adultera erit. Non uult tali lucro Deus tale dampnum conpensari. Redde debitum, et, si non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi conputabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod uxori debetur.

C. II. Non debet extorqueri mulieris consensus ad continentiam Deo uouendam. Item Alexander II. Landulpho in Corsica. Notificasti, te morte tenus infirmatum, et peccatorum tuorum recordatione et terrore ualde pauefactum anxie quesisse monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam occidendi ad hoc licentiam extorsisse, et sic te monachicam uestem sine abbate sumpsisse, et monasterium petisse; postea uero, cum sanus factus esses, tuae uxoris reclamationibus, eiulatibus et planctibus, tuaeque familiae dispersionibus, utpote penitens deuictus, domum remeasse, et post multos dies quorumdam sapientum consilio ad iam dictae mulieris cubile rediisse. Nunc autem, si tua uxore uti liceat, nostrum requiris consilium. Si ita denique est, ut tuus nuncius narrat, non uidetur nobis rationabiliter iuste factum, quoniam, cum omni homini ad monachicam uitam tendenti legaliter, sancte et iuste sit peragendum, tu contra leges minaciter et uiolenter a tua uxore partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus exanimatus, deuia secutus, nulla, ut dicitur, licentia accepta recessisti, et monasterium petisti. Non enim uiolentia, sed ex pari uoluntate et consensu (sicut sancti Patres dicunt) hoc fieri debet, neque uir monasterium eligere, aut professa continentia habitum cum festinatione debet mutare.

C. III. Vir potest abnuere uota continentiae, que sine eius consensu Deo uxor obtulerit. Item ex Concilio apud Conpendium. Mulier, si sine licentia mariti sui uelum in caput miserit, si uiro placuerit, recipiat eam iterum ad coniugium.

C. IV. Non potest uir continentiae uota rescindere, que eius assensu mulier Deo promisit. Item Augustinus ad Editiam. [ep. CXCIX.] Quod Deo pari consensu uoueratis perseueranter usque in finem reddere debuistis. A quo proposito si ille lapsus est, tu saltim instantissime perseuera. Quod non te exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consensit. Nam si numquam tenuisses eius assensum, numerus te nullus defendisset annorum. Et post pauca: . 1. Non quia pariter temperabatis a conmixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat, immo uero tanto sanctius inter uos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita seruabatis. Nichil ergo de tua ueste, nichil de auro uel argento, uel quacumque pecunia, uel rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti. Et infra: . 2. Est quidam pro modulo personae habitus matronalis a uiduali ueste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salua religionis causa uel obseruantia conuenire. Hunc te maritus si deponere noluit, ne te uelut uiduam illo uiuente iactares, puta, quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae malo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim est absurdius, quam mulierem de humili ueste superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus, quam in nigellis uestibus repugnare? quia, etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito obseruato exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemptoque presumi. Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit, ut hinc displiceres Deo, quod coniuge tuo nondum defuncto non indueris sicut Anna, sed sicut Susanna.

C. V. Continentiae meritum habet qui incontinentia uxoris debitum sibi reddere cogitur. Idem. Secundum uerba apostolica, etiam si uir continere uoluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur, et illi Deus inputaret continentiam, si non suae, sed tuae cederet infirmitati, ne in adulterium caderes. . 1. Quisquis igitur conpatiens infirmitati uxoris reddit, non exigit debitum, aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius, quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens, quia duxit, quisquis uendit quod nouit, quia, etsi maneret, beatum non faceret; quisquis emit quod nouit, quia transiet, et de his non presumit, et fecit ex eo, misericordiam cum non habentibus, securus expectat diem nouissimum.

C. VI. Vota continentiae sine uxoris consensu reddi non possunt. Idem ad Armentarium, et Paulinam. [epist. XLV.] Una sola causa esse potest, qua te ad id, quod uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus inplere, si forte tua coniunx hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et uouenda talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et uoluntate conmuni, et, si prepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persoluenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed potius usurpare uetat alienum.

C. VII. Absque ceteris operibus nec sola uirginitas saluat, nec cetera absque uirginitate proficiunt. Item Ieronimus. [lib. I. aduersus Iouinianum.] II. Pars. Tunc saluabitur mulier, si illos genuerit filios, qui uirgines permansuri sunt; si quod ipsa perdidit acquirat in liberis, et dampnum radicis et cariem flore conpenset et pomis.

[C. VIII.] Idem. Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque ceteris operibus uirginitas sola non saluat, sic omnia opera absque uirginitate, puritate, continentia, castitate inperfecta sunt.

[C. IX.] Idem. "Qui sitit ueniat et bibat; qui potest capere capiat." Non dicit: uelitis nolitis, bibendum est uobis atque currendum; sed: qui uoluerit, qui potuerit currere atque potare, ille uincit, ille satiabitur. Et ideo plus amat uirgines Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat inperatum, maiorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam reddere quod exigeris. Apostoli uxoris onere contemplato: "Si talis est," inquiunt, "causa hominis cum uxore, non expedit nubere." Quorum Dominus sentenciam probans: recte ait, quidem sentitis, quod non expediat homini ad regna celorum tendenti accipere uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt uerbum istud, uerum quibus datum est. Alios hominum natura facit eunuchos, alios uis hominum; michi illi eunuchi placent, quos castrauit non necessitas, sed uoluntas; libenter illos in meo sinu recipio, qui se castrauerunt propter regnum celorum, et ob meum cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simulque tractanda est sentencia: "Qui se," inquit, "castrauerunt propter regnum celorum." Si castrati mercedem habent regnum celorum, ergo qui se non castrauerunt locum non possunt accipere castratorum. Gratian. Finis huius auctoritatis et duae precedentes de uirginitatis affectu intelliguntur, qui non in uoluntate solum, sed in necessitate est; principium uero de effectu intelligitur, qui non in necessitate ante uotum, sed in uoluntate est, nec exigitur, nisi repromittatur.

C. X. Non licet illi uxorem ducere, qui suam uelare permiserit. Item ex Concilio Remensi. III. Pars. Qui uxorem suam uelare permiserit aliam non accipiat, sed similiter conuertatur.

C. XI. Vota abstinentiae, que mulier permittente uiro promiserit. illo prohibente seruare non cogitur. Item Augustinus in Questionibus Numeri. [qu. LIX.] IV. Pars. Manifestum est, ita uoluisse legem feminam sub uiro esse, ut nulla eius uota, que abstinentiae causa uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo. Nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si prius permiserit, et postea prohibuerit etiam hoc tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa iam prius a uiro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri ex hoc iussum dedit, ut cum prius uir ei concesserit, postea si prohibuerit, contempnatur. Gratian. Ex premissis apparet, quod continentiae uota nec mulier sine uiri consensu, nec uir sine mulieris consensu Deo reddere potest. Si autem consensu alterius eorum ab altero promissa fuerit, et si postmodum in irritum deducere uoluerit qui permisit, non tamen ualet, quia in debito coniugii eque mulier habet potestatem uiri, sicut et uir mulieris; atque ideo, si quilibet eorum alterum a suo iure absoluerit, ad preteritam seruitutem ipsum reuocare non poterit. Quia uero in ceteris uir est caput mulieris, et mulier corpus uiri, ita uota abstinentiae uiro permittente mulier potest promittere, ut tamen eodem prohibente repromissa non ualeat inplere, et hoc, ut diximus, propter condicionem seruitutis, qua uiro in omnibus debet subesse. Unde Augustinus ait in libro questionum Genesis: [qu. CLIII.]

C. XII. Mulieres uiris suis debent subesse. Est ordo naturalis in hominibus, ut feminae seruiant uiris, et filii parentibus, quia in illis hec iusticia est, ut maiori seruiat minor.

C. XIII. Vir est caput mulieris. Idem in Questionibus Veteris et Noui Testamenti. [ex utroque mixtim, c. 106.] Hec imago Dei est in homine, ut unus factus sit ex quo ceteri oriantur, habens inperium Dei, quasi uicarius eius, quia unius Dei habet imaginem, ideoque mulier non est facta ad Dei imaginem. Sic etenim dicit: "Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit illum." Hinc etiam Apostolus: "Vir quidem," ait, "non debet uelare caput, quia imago et gloria Dei est; mulier ideo uelat, quia non est gloria aut imago Dei."

[C. XIV.] Item in eodem. Satis hinc apparet, quemadmodum uiris feminas subditas, et pene famulas lex esse uoluerit uxores, dum constituit ut diceret aduersus uxorem uir testimonium, unde lapidaretur illa, si hoc uerum esse demonstraretur, ipse tamen non uicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit; sed tantummodo castigatur, et dampnificatur, eique perpetuo iubetur adherere, qua carere uoluerat. In aliis autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quod si probaretur, iussit occidi, eadem plecti iubet pena, qua fuerat, si uerum esset, ipse plectendus.

C. XV. De eodem. Item Ieronimus super epistolam ad Titum. [in c. 2.] Cum caput mulieris uir sit, caput autem uiri Christus, quecumque uxor non subicitur uiro, hoc est capiti suo, eiusdem criminis rea est, cuius et uir, si non subiciatur capiti suo. Verbum autem Domini blasphematur, uel cum contempnitur Dei prima sentencia, et pro nichilo ducitur, uel cum Christi infamatur euangelium, dum contra legem fidemque naturae ea, que Christiana est, et ex lege Dei subiecta, uiro inperare desiderat, cum gentiles etiam feminae uiris suis seruiant communi lege naturae.

C. XVI. Arbitrium uiri mulierem sequi oportet omnibus. Item Augustinus in Questionibus Numeri. [qu. LIX.] Noluit itaque lex aliquid uouere Deo aduersus animam suam, ut non in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia in eisdem uotis feminae ualeat auctoritas, sed uirilis. Ita, ut si adhuc innuptae concesserat pater uota persoluere, si ante, quam persoluerit, nupserit, et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat, et hoc omnino sine peccato quia Deus mundauit eam, sicut dicit, id est mundam iudicauit. Neque hoc contra Dominum fieri putandum est, cum ipse Deus hoc preceperit, hoc uoluerit.

C. XVII. Nulla est mulieris potestas, sed in omnibus uiri dominio subsit. Item Ambrosius in libro questionum Veteris Testamenti. [qu. XLV.] Mulierem constat subiectam dominio uiri esse, et nullam auctoritatem habere; nec docere potest, nec testis esse, neque fidem dare, nec iudicare.

[C. XVIII.] Idem in Exameron in tractatu diei quartae: Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam. Quem uocauit ad culpam mulier, iustum est, ut eam in gubernationem assumat, ne iterum femina facilitate labatur.

[C. XIX.] Idem super primam epistolam ad Chorinthios. [in c. 2.] Mulier debet uelare caput, quia non est imago Dei. Sed ut ostendatur subiecta, et quia preuaricatio per illam inchoata est, hoc signum debet habere, in ecclesia propter reuerentiam episcopalem non habeat caput liberum, sed uelamine tectum, non habeat potestatem loquendi quia episcopus personam habet Christi. Quasi ergo ante iudicem Christum, ita ante episcopum sit, quia uicarius Domini est, propter peccatum originale debet subiecta uideri.

[C. XX.] Idem in libro de Paradyso. [c. 10.] V. Pars. Nec illud otiosum est, quod non de eadem terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus, unam in uiro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. Ideo non duo a principio facti uir et mulier, neque duo uiri, neque duae mulieres; sed primum uir, deinde mulier ex eo. Unam enim naturam hominum uolens constituere Deus, ab uno principio creaturae hoc incipiens, multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. Gratian. Euidentissime itaque apparet, ita uirum esse caput mulieris, ut nulla uota abstinentiae uel religiosae conuersationis liceat sibi sine eius licentia Deo offerre; etiamsi uiro permittente repromissa fuerint, non licet ei uotum opere conplere, cum uir uoluerit reuocare permissum. Vota uero continentiae ita alterius permissu ab altero ualent offerri, quod post permissionem non ualent in irritum deduci.

---------------------------------------------------------------------

CAUSA XXXIV.
GRATIANUS.
Quidam uir in captiuitatem ductus est; postea uxor eius, audiens illum mortuum, nupsit alii; demum ille, de captiuitate rediens, repetit uxorem suam; illa, posterioris amore capta, aspernatur thorum prioris. (Qu. I.) Nunc primum queritur, an sit rea adulterii, que uiuente uiro suo alteri nupsit? (Qu. II.) Secundo, an redeunte primo sit cogenda recedere a secundo, et redire ad primum?

QUESTIO I. et II.
GRATIANUS.
I. Pars. Utraque questio terminatur auctoritate Leonis Papae, qui scribens Nicetae Aquilegensi Episcopo [epist. LXXVII. c. 1. et sequentibus] ait:

C. I. Que alii nupserit, putans uirum suum mortuum esse, illo redeunte ad priorem redire cogatur. Cum per bellicam cladem, et per grauissimos hostilitatis incursus ita quedam dicatis diuisa esse coniugia, ut, abductis in captiuitatem uiris, feminae eorum remanserint destitutae, que uiros proprios interemptos putarent, aut ab iniqua dominatione numquam crederent liberandos, et in aliorum coniugium sollicitudine cogente transierunt; cumque, statu rerum auxiliante Domino in meliora conuerso, nonnulli eorum, qui putabantur perisse, remearunt: merito karitas tua uidetur ambigere, quid de mulieribus, que aliis sunt iunctae uiris, a nobis debeat ordinari. Sed quia nouimus scriptum, quod a Domino iungitur mulier uiro, et iterum agnouimus preceptum, ut quod Dominus iunxit homo non separet, necesse est, ut legitimarum federa nuptiarum redintegranda credamus, et remotis his, que hostilitas intulit, unicuique, quod legitime intulit, reformetur, omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque quod proprium est. . 1. Nec tam culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris peruasor habeatur, qui personam eius mariti, qui iam non esse estimabatur, assumpsit. Sic enim multa, que ad eos, qui in captiuitatem ducti sunt, pertinebant, in ius alienum transire potuerunt, et tamen plenae iusticiae est, ut eisdem reuersis propria reformentur. Quod si in mancipiis, uel in agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus recte seruatur, quanto magis in coniugatorum redintegratione faciendum est? ut quod clade bellica turbatum est pacis remedio reformetur. Et ideo, si uiri post longam captiuitatem reuersi ita in dilectione suarum coniugum perseuerant, ut eas cupiant redire in suum consortium, omittendum est, et inculpabile iudicandum est quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Et infra: [c. 4.] . 2. Sin autem aliquae mulieres ita posteriorum uirorum amore sunt captae, ut maluerint his coherere, quam ad legitimum transire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priuentur, que de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes, sibimet pro sua incontinentia placuisse quod iusta remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum uoluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo ad opprobrium malae uoluntatis trahatur quod condicio necessitatis extorsit, quia, sicut hae mulieres, que reuerti ad uiros suos noluerint, inpiae sunt habendae: ita illae que in affectum ex Deo initum redeunt, merito sunt laudandae.

C. II. Viro uel uxore de captiuitate redeuntibus priora redintegrentur coniugia. Item Innocentius Papa Probo. [in ep. IX.] Cum in captiuitate Ursa mulier teneretur, aliud coniugium cum Restituta Fontanum conmisisse cognouimus. Sed fauore Domini reuersa Ursa nos adiit, et nullo diffitente uxorem se esse memorati perdocuit. Qua de re, fili karissime merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, coniugium illud esse, quod erat gratia diuina primitus fundatum, conuentumque secundae mulieris, priore superstite nec diuortio eiecta, nullo pacto esse legitimum.

C. III. Que primo uiro relicto secundo adheserit, nisi secundum relinquens, primo reconciliari non potest. Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum. Non satis animaduertere potui, quid sit quod dicere uoluit: "alio uiro per uim accepto." Congregata uidelicet multitudine nolentem rapuit. Et uirum postea non raptorem rapta dimisit? legat libros Moysi, et inueniet desponsatam uiro, si in ciuitate fuerit oppressa, et non clamauerit, puniri quasi adulteram; ui autem in agro oppressam, innoxiam esse, et uiolentum legibus subiacere. Ergo et ista soror, que, ut dicit, uim passa est, ut adultero iungeretur, si uult corpus Christi accipere, et non adultera reputari, agat penitenciam; ita dumtaxat, ut secundo uiro, qui non appellatur uir, sed adulter, a tempore penitenciae non copuletur. Quod si ei durum uidetur, et semel dilectum non potest derelinquere, neque preferre Dominum uoluptati, audiat Apostolum clamantem: "Non potestis calicem Domini bibere, et calicem demoniorum. Non potestis mensae Domini conmunicare, et mensae demoniorum;" et in alio loco: "Que conuentio luci ad tenebras? quis consensus Christi ad Belial?" Rem nouam loquor, immo non nouam, sed ueterem, que ueteris testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum uirum, et reconciliari priori uoluerit, non potest. Scriptum est enim in Deuteronomio: "Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non inuenerit gratiam in conspectu eius propter aliquam feditatem, scribat libellum repudii, et dabit ei, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa adultera maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, aut certe mortuus fuerit, non poterit eam prior maritus recipere uxorem, quoniam polluta est, et abhominabilis facta est coram Domino, ne peccare facias terram, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam." III. Pars. Gratian. Si autem ineuitabili necessitate cogente uir in aliam prouinciam fugerit, et uxor eius eum sequi noluerit, illo uiuente innupta permaneat. Unde in Concilio apud Vermeriam:

C. IV. Que uirum in captiuitate ductum sequi noluerit, maneat innupta, quamdiu uir eius uixerit. Si quis necessitate cogente ineuitabili in alium ducatum seu prouinciam fugerit, et eius uxor, cum ualet et potest, amore parentum aut rerum suarum eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu uir eius, quem insecuta non fuit, uiuit, semper innupta permaneat. IV. Pars. Gratian. Quod autem de coniugatis auctoritate Leonis Papae dicitur, hoc etiam de uirginibus intelligendum est, ut, si preter conscientiam uiro nupserint alieno, non teneantur. Unde Augustinus in libro de fide et operibus: [c. 7.]

C. V. Non est adultera uirgo, que nesciens uiro nubit alieno. Si uirgo nesciens uiro nupserit alieno, hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera. Si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno sciens cubauerit, sicut in iure prediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum; cum uero scierit, nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus uocabitur. V. Pars. Gratian. Sic etiam ignorantia excusat eum, qui nesciens dormiuit cum sorore uxoris. Unde in Concilio Triburiensi legitur:

C. VI. Non cogatur legitimam deserere uxorem qui nesciens dormiuit cum eius sorore. In lectum mariti absente uxore soror iuit uxoris, quam ille uxorem suam putans esse, dormiuit cum ea. Super hoc uisum est, si ipse per securitatem ueram hoc probauerit, quod inscius fecerit hoc scelus, penitenciam quidem, que sibi iudicata fuerit, agat; legitimum uero coniugium suum habere permittatur. Illa uero digna uindicta affligatur, et in eternum coniugio priuetur.

[PALEA. C. VII. Item Hermes in libro Pastoris mandato IV. Ego dixi pastori: Domine, si quis habuerit uxorem fidelem in Domino, et inuenerit hanc in adulterio, numquid peccat uir, si cum illa concumbit? Et dixit michi: Quamdiu nescit peccatum eius, sine crimine est uir uiuens cum illa. Si autem scit uir, uxorem suam deliquisse, et non egerit penitenciam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et coierit uir cum illa, reus erit peccati eius, et particeps mechationis illius. Et dixi illi: Quid ergo, si permanserit in uicio suo mulier? et dixit: Dimittat illam uir, et uir per se maneat. Quod si dimiserit mulierem suam, et aliam duxerit, et ipse mechatur. Et dixi illi: Quid, si mulier dimissa penitenciam egerit, et uoluerit ad uirum suum reuerti, nonne recipietur a uiro suo? Et dixit michi: Immo, si non receperit eam uir suus, peccat, et magnum peccatum sibi admittit, sed debet recipere peccatricem, que penitenciam egit. Ergo non debet dimissa coniuge sua uir aliam ducere. Hic actus similis est in uiro et muliere. ] VI. Pars. Gratian. De simpliciter uero fornicantibus, uel cum duabus sororibus, uel cum matre et filia, uel cum patre et filio, idem accipiendum est, ut ignorantibus coniugia non negentur, scientibus perpetuo prohibeantur. Unde in eodem Concilio legitur:

C. VIII. Matrimonia legitima non prohibeantur contrahere quorum incestum ignorantia excusat. Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, et soror sororem ab eodem antea stupratam nescierit, uel se sororem eius quam antea stuprauerat, non intellexit si digne penituerit, et se continere non ualuerit, post annos septem coniugia illis non negentur. Si autem non ignorauerint, usque ad mortem a coniugio abstineant.

[C. IX.] Item ex eodem. Si quis cum matre et filia fornicatus est, ignorante matre de filia, et filia de matre, ille numquam accipiat uxorem; illae uero, si uoluerint, accipiant maritos. Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo maneant.

[C. X.] Item ex eodem. Quidam fornicatus est cum quadam muliere; et postea filius nesciens patris factum, stuprauit eandem. Quod cum pater resciret, de se filioque confessus est. Statuerunt, melius esse, ut taliter lapsis cum digna penitencia legitima permittantur coniugia, quam forte deterius delinquant. Fornicaria autem sine spe coniugii maneat.

----------------------------------------------------------------------------

CAUSA XXXV.
GRATIANUS.
Quidam mortua uxore sua aliam sibi matrimonio copulauit, que uxori defunctae quarto gradu consanguinitatis, uiro autem sexta linea adherebat. Post triennium uero, susceptis ex ea liberis, accusatur apud ecclesiam; iste pretendit ignorantiam. (Qu. I.) Hic primum queritur, si liceat aliquam ex propria cognatione duci in uxorem? (Qu. II.) Secundo, si ex consanguinitate uxoris aliqua possit in coniugem duci? (Qu. III.) Tertio, usque ad quem gradum quisque debeat abstinere siue a propriis, siue ab uxoris suae consanguineis? (Qu. IV.) Quarto, quare usque ad septimum gradum consanguinitas conputatur, ita quod nec ultra protenditur, nec infra subsistit? (Qu. V.) Quinto, quomodo gradus consanguinitatis conputandi sunt? (Qu. VI.) Sexto, qui iureiurando propinquitatem firmare debeant? (Qu. VII.) Septimo, an illi, qui de incestuosis nati sunt, filii reputentur? (Qu. VIII.) Octauo, si ignoranter aliqua de consanguinitate uel affinitate in uxorem ducta est, an ex dispensatione uiro suo possit adherere? (Qu. IX.) Nono, si contigerit ecclesiam decipi, et causa consanguinitatis aliquam a uiro suo separare, que post quadriennium nuptiis hinc inde celebratis deprehenditur non fuisse consanguinea prioris, an secunda coniugia sint rescindenda, et priora sint redintegranda? (Qu. X.) Decimo, si relicta alicuius de propria cognatione ad secundas nuptias transierit, an proles ex eis suscepta possit pertingere ad consortium alicuius de cognatione prioris uiri?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
Quod consanguineas nostras siue uxoris nostrae in coniugium nobis ducere liceat, exemplis et auctoritatibus probatur. Abraham namque Sarai filiam fratris sui, sororem uidelicet Loth, in uxorem duxit. Ysaac Rebeccam in coniugem accepit, que erat filia consobrini matris suae. Iacob duas sorores, Liam uidelicet et Rachel filias Laban auunculi sui, sibi matrimonio sociauit. . 1. In lege quoque precepit Dominus Moysi, ut nullus duceret uxorem, nisi de propria tribu et familia. Item si aliquis absque liberis moreretur, precepit Dominus, ut frater eius uxorem defuncti sibi copularet, et ex ea semen fratri suo suscitaret. Porro, ad quoscumque lex ipsa peruenit, eius preceptis probantur obnoxii, nisi que uel euangelicis mandatis uel apostolicis institutis euacuata monstrantur. Nullo autem euangelii precepto uel apostolico instituto consanguineorum coniunctiones prohibitae inueniuntur. Unde sicut ab inicio, ita et nunc licitae probantur. . 2. His ita respondetur: Consanguineorum coniunctiones alias causa necessitatis permissae, alias causa iustae rationis inueniuntur inperatae. Cum enim unus ab inicio uir, atque una ex latere eius mulier formaretur a Deo, necessario sorores fratribus copulabantur. Quod autem necessitate cogente fit cessante necessitate pariter cessare oportet. Tanto ergo nunc dampnabilius usurpatur consanguineorum coniunctio, quanto minus necessaria probatur. Unde huiuscemodi copula postea lege prohibita inuenitur, Domino dicente per Moysen: "Turpitudinem sororis tuae non reuelabis." Hinc Augustinus ait in libro de ciuitate Dei: [XV. c. 16.]

C. UN. Quare constitutum fit, ne consanguineas ducamus uxores. Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri facti ex puluere, et coniugis eius ex uiri latere, marium feminarumque conmixtione opus haberet, ut gignendo multiplicarentur, nec essent ulli homines nisi qui ex illis duobus nati fuissent, uiri coniuges sorores suas acceperunt. Quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea dampnabilius factum est religione prohibente. Habita enim est ratio certissima karitatis, ut homines, quibus esset utilis atque honestissima concordia, diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos, ac sic ad socialem uitam diligentius plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Dum ergo quis alium habet patrem, alium socerum, numerosius se karitas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque coniugio iungebantur. Sic et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater; que si duae fuissent feminae, altera mater altera socrus, copiosius se socialis dilectio colligaret. . 1. Sed hoc unde fieret, tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit, quod potuit, ut existente copia unde ducerentur uxores, que iam non erant sorores, non solum illud non fieret ubi nulla necessitas esset. . 2. Quod humano genere crescente etiam inter inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari cernimus, ut etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, sicque aduersetur, quasi numquam licere potuerit. . 3. Copulatio igitur maris et feminae, quantum attinet ad genus humanum, quoddam seminarium est karitatis; celestis uero ciuitas opus habet, ut noxam generationis euadat. Gratian. Hac itaque consuetudine, que ab ipso exordio humanae propagationis originem habuit, quam nulla lex contra iubendo euacuauerat, excusantur Abraham, Ysaac, et Iacob, et ceteri, qui de propria cognatione ducebant uxores. Quamuis etiam alia causa rectissimae rationis, qua id factum sit, possit intelligi. Ceteris idolatria fedatis, sola familia Heber in cultu unius Dei remansit. Unde Abraham a Chaldeis cum fratre suo in ignem quem adorare noluit, proiectus est, ut numen suae diuinitatis exurendo sentiret, quem uenerando colere contempsit. Ne ergo ex coniunctione infidelium fideles ad idolatriam prolaberentur, et ita Deum offenderent, sicut quondam ante diluuium filii Dei, conmixti filiabus hominum, ipsum ad iracundiam prouocauerant, rectissime cautum est, ut patriarchae uiri sanctissimi nonnisi de propria cognatione, id est de familia fidelium, sibi uxores acciperent. Hinc etiam, cum filii Israel intraturi terram promissionis a Domino audirent, ne filias Chananeorum sibi in uxores acciperent, nec suas eis nuptui traderent, statim subiunxit Dominus: "Ne faciant uos recedere a Deo uestro, et fornicari cum diis alienis." Hinc etiam Hesdras Idumeas atque aliarum mulieres nationum, per quas filii Israel ibant ad deos alienos, ab eis separari iussit. . 1. Est etiam alia causa, quare coniunctiones consanguineorum in populo Dei permissae primum, uel potius inperatae fuerint. Deus sic ab inicio salutem humani generis dispensauit, ut primitiuam ecclesiam in populo illo institueret, qui sibi carnis consanguinitate erat propinquus. Unde de plebe Iudaica primum Apostolos elegit, quos quasi fundamentum ecclesiae instituit, quorum predicatione de eadem plebe multi ad Deum conuersi, in se ipsis originem ecclesiae prestiterunt. Deinde in cecitate suae perfidiae Iudaica plebe relicta ad gentes, que tam fide quam cognatione carnis a Christo erant alienae, predicatio euangelica translata est, et quasi consanguineae copulam Christus aspernatus, de aliena cognatione sibi uxorem elegit, adinplens illud, quod per prophetam predixerat: "In peccatis uestris dimisi matrem uestram quasi adulteram et repudiatam." Et item per alium Prophetam: "Vocabo non plebem meam plebem meam." In huius ergo rei sacramentum consanguineorum coniunctiones primum in populo permissae sunt, nunc autem prohibitae. Et quia non in una tantum familia, sed in omni multitudine gentium fidelium populus inuenitur, non de propria cognatione, sed de qualibet alia cuique uxorem ducere conceditur. . 2. Illud autem, quod precepta legis seruanda dicuntur, que nec euangelicis, nec apostolicis institutis euacuata probantur, uerum quidem est; sed cum omnia figuralia Apostolus probet ad tempus esse data, atque ideo ueniente ueritate affirmet illa non ultra esse seruanda, hoc autem, ut supra monstratum est, causa sacramenti a Deo institutum esse probetur: et hoc cum ceteris figuralibus euocatum certissime constat; quamquam, sicut Apostolus quedam consulendo addidit, que euangelicis preceptis non inueniebantur diffinita, nec ideo tamen tamquam temeraria uel superflua ab aliis Apostolis sunt repudiata; sic et ecclesia post apostolica instituta quedam consilio perfectionis addidit, utpote de continentia ministrorum, de confectione misteriorum, de celebratione offitiorum, que nullatenus sunt repudianda, sed diligenti ueneratione suscipienda. Consanguineorum ergo coniunctiones, quamuis euangelicis et apostolicis preceptis non inueniantur prohibitae, sunt tamen fugiendae, quia ecclesiasticis institutionibus inueniuntur terminatae.

QUESTIO II. et III.
GRATIANUS.
Quia ergo a consanguineorum coniunctionibus, sicut probatum est, abstinere oportet, uidendum est, usque ad quem gradum a consanguineis propriis abstinere oporteat, uel si ex cognatione propriae uxoris aliquam duci in coniugem liceat? De his ita scribit Gregorius Papa in Concilio Meldensi:

C. I. Usque ad septimam generationem nullus de sua cognatione ducat uxorem. De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem obseruare. Nam et hereditas rerum, per legales instrumentorum diffinitiones sancita, usque ad septimum gradum protendit heredum successionem. Non enim succederent, nisi eis de propagine cognationis deberetur.

C. II. Infamia notantur qui consanguineas ducunt uxores. Item Kalixtus Papa. [ep. II. ad Episcopos Galliae] Coniunctiones consanguineorum fieri prohibentur. Quare? quia has et diuinae seculique prohibent leges. Leges ergo diuinae hec agentes, et eos, qui ex eis prodeunt, non solum eiciunt, sed etiam maledictos appellant. Leges ergo seculi infames tales uocant, et ab hereditate repellunt. Nos uero sequentes patres nostros infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia infamiae maculis sunt aspersi, nec eos uiros, nec accusationes, quas leges seculi reiciunt, suscipere debemus. . 1. Eos autem consanguineos dicimus, quos diuinae, et inperatorum, ac Romanorum, atque Grecorum leges consanguineos appellant, et in hereditate suscipiunt, nec repellere possunt.

C. III. Affines in quinta generatione copulari possunt; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur. Item Fabianus Papa. De propinquis, qui ad affinitatem per uirum et uxorem ueniunt, defuncta uxore uel uiro, in quinta generatione coniungantur; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur. In tertia tamen propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum eius. Equaliter uir coniungatur in matrimonio eis, qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris.

[C. IV.] Idem. Qui propinquam sanguinis ducunt uxorem, et separantur, non licebit eis, sibi in coniugio sociare alias uxores, quamdiu utrique uiuunt. Gratianus nisi ignorantia excusentur. Unde in Concilio apud Vermeriam:

C. V. Non prohibentur ducere uxores qui ignoranter incestum conmittunt. Si quis cum matre et filia fornicatus est ignorante matre de filia, et filia de matre, ille numquam accipiat uxorem; illae uero, si uoluerint, accipiant maritos. Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo maneant.

[C. VI.] Item ex eodem. Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater eius nesciens eandem duxerit uxorem, frater, eo quod fratri crimen celauerit, peniteat, et post penitenciam nubat. Mulier autem usque ad mortem peniteat, et sine spe coniugii maneat. Gratian. De his uero, qui ignoranter coniunguntur, ceterae auctoritates intelligendae sunt. Unde Iulius Papa:

C. VII. Ex propinquitate sui sanguinis uel uxoris usque in septimum gradum nullus ducat uxorem. Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sanguinis sui uel uxoris usque in septimum generis gradum uxorem ducere, uel incesti macula copulari. Preterea illud quoque adiecimus, quia, sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter carnis unitatem.

C. VIII. Incestuosi nullo sunt digni nomine coniugii. Item ex Concilio Agatensi. [c. 61.] De incestis coniunctionibus nichil prorsus ueniae reseruamus, nisi cum adulterium separatione sanauerint. Incestos uero nullo coniugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est. . 1. Hos enim esse censemus, si quis relictam fratris, (que pene prius soror extiterat) carnali coniunctione polluerit; si quis frater germanam uxorem acceperit; si quis nouercam duxerit; si quis consobrinae sobrinaeque se sociauerit; si quis relictae uel filiae auunculi misceatur, aut patrui filiae, uel priuignae suae; aut qui ex propria consanguinitate aliquam, aut quam consanguineus habuit concubitu polluerit aut uxorem duxerit. Quos omnes et olim, et sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et inter catecuminos usque ad legitimam satisfactionem manere et orare precipimus. Quod ita presenti tempore prohibemus, ut ea, que sunt hactenus constituta, non dissoluamus. . 2. Sane quibus coniunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.

C. IX. Incestuosi usque ad satisfactionem excommunicentur. Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 4.] De his, qui incesti pollutione conmaculant placuit, quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseuerant, usque ad missam tantum catecuminorum in ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus iussit, licebit.

C. X. Nullus ducat uxorem a consanguineo suo cognitam, uel aliqua pollutione maculatam. Item Gregorius Papa ad Felicem, Missenae ciuitatis Episcopum. [lib. XII. epist. 31.] Nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate coniugem habuerit, uel aliqua illicita pollutione maculauerit ulli Christianorum in coniugium ducere licet uel licebit, quia incestuosus est talis coitus, et abhominabilis Deo et cunctis hominibus. Incestuosos uero nullo coniugii nomine deputandos sanctis Patribus statutum esse legimus. Gratian. Naturae uidelicet ordine; si uero extraordinarie, non sic. Ait enim Urbanus II. Hugoni, Gratianopolitano Episcopo:

C. XI. Extraordinaria pollutio in naturalibus non inpedit affectum. Extraordinaria pollutio non nisi in naturalibus admissa, uel sepius reiterata citra maritalem effectum, si prebitis sacramentis ita esse constiterit, quemadmodum nobis tuis significatum est litteris, non uidetur matrimonium inpedire, quamuis ipsa criminosa sit et dampnabilis.

C. XII. Nullus ducat in coniugem relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem. Item Iulius Papa. Et hoc quoque statutum est, ut relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae nemo sibi in matrimonium sumat; relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat; in quarta autem et in quinta si inuenti fuerint, non separentur.

C. XIII. A consanguineis propriis uel suae uxoris pariter cuique est abstinendum. Idem. Equaliter uir coniungatur consanguineis propriis, et consanguineis uxoris suae.

C. XIV. In parentela propria et coniugis eadem consanguinitas est obseruanda. Item Ysidorus ex Concilio Maticensi. Sane consanguinitas, que in proprio uiro conseruanda est, hec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est. Quia constat eos duos fuisse in carne una, ideo que communis illis utraque parentela credenda est, sicut scriptum est: "Erunt duo in carne una."

C. XV. Nurus non aliter deputanda est quam filia. Item Augustinus. [lib. XXII. contra Faustum, c. 61.] Si uir et uxor non iam duo, sed una caro sunt, non aliter nurus est deputanda, quam filia.

C. XVI. Usque ad septimam generationem progeniem suam unumquemque seruare oportet. Item Gregorius Episcopis Galliae. Progeniem suam unumquemque usque ad septimam decernimus obseruare generationem, et, quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad coniugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur.

C. XVII. De eodem. Item Nykolaus Amalfitanae sedis Suffraganeis. De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post septimam generationem, uel quousque parentela cognosci poterit. . 1. Laicus uero uxorem simul et concubinam habens non communicet ecclesiae.

C. XVIII. Quousque inter aliquos generatio recordatur aut in memoria retinetur, sibi inuicem non copulentur. Item ex Concilio Wormaciensi. [c. 32.] In copulatione fidelium generationis numerum non diffinimus, sed statuimus, ut nulli Christiano liceat de propria consanguinitate seu cognatione accipere uxorem, usque dum generatio recordatur et cognoscitur aut in memoria retinetur.

C. XIX. Ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum nullus ducat uxorem. Item ex Concilio Lugdunensi. Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant, neque sine benedictione sacerdotis. Qui autem nupturi erunt, a sacerdote benedicti nubere audeant. Gratian. Premissis auctoritatibus quique prohibentur a coniunctione consanguineorum usque in septimam generationem. Sed obicitur illud Gregorii ad Augustinum, Anglorum Episcopum: [c. 6.]

C. XX. Anglis permittitur, ut in quarta uel in quinta generatione copulentur. Quedam lex Romana permittit, ut siue frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut quarta uel quinta generatio fidelium licenter sibi iungantur. . 1. Sed idem humillimus Pater Gregorius, post multum temporis a Felice Messinae Siciliae presule requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime soluerentur, inter cetera talem rationem reddidit: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno uidelicet, ut recordaris tuo, ipsi, etiam Anglorum genti, que nuper ad fidem uenerat, ne a bono, quod ceperat, metuendo austeriora recederet, specialiter, et non generaliter me certissime scripsisse cognoscas. Unde et michi omnis Romana ciuitas testis existit. Nec ea intentione hec eis scripsi mandata, ut post, quam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inuenti fuerint, non separentur aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, iungantur. Sed quod adhuc illis neophitis existentibus, eis primum illicita consentire et eos, et uerbis ac exemplis instruere oportet. Nam iuxta Apostolum, qui ait: "Lac uobis potum dedi, non escam," illis modo, non posteris, ut prefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum, quod infirma radice plantatum erat, exureretur, sed aliquantulum firmaretur et usque ad perfectionem custodiretur. Gratian. Item obicitur illud Cabilonensis Concilii.

C. XXI. In quinta uel sexta generatione nullus amplius copuletur coniugio. Contradicimus, ut in quarta, uel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum fuerit inuentum separetur. Gratian. Hac auctoritate dum sexta generatione coniugium interdicitur, in septima permitti uidetur. Sed gradus cognationis secundum quosdam uarie conputantur. Alii namque patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum filios appellant, negantes, gradum cognationis inter patrem et filium esse, cum una caro probentur pater et filius. Auctoritates ergo, que consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu; illae uero, que usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant, atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diuersitatem inueniantur in sexto uel septimo gradu. . 1. Item illud Fabiani, quo affines in quinta generatione copulari iubentur, uidetur esse contrarium illi decreto Iulii Papae: "Sicut non licet ulli Christiano de sua consanguinitate, sic etiam non licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter carnis unitatem." Similiter inuenitur etiam contrarium illi capitulo Gregorii: "Nec eam, quam ex propria consanguinitate coniugem habuit etc." Sed illud Fabiani intelligendum est de duabus personis inter se affinitate coniunctis, ut sunt uxores duorum fratrum; si contigerit unam earum alicui matrimonio copulari, post mortem eius uir non poterit affinem superstitem in coniugem ducere, nisi in quinto gradu affinitatis inueniantur. Unde, qui nouercam alicuius in uxorem duxerit, post mortem eius uxorem priuigni ducere non poterit. Hinc etiam idem Iulius Papa alibi ait: "Relictam consanguineorum uxoris suae," (non ait consanguineam uxoris suae, sed relictam consanguineorum) "usque in quartam generationem nullus ducat in uxorem." Pascalis uero II., scribens Regino Episcopo, tertium genus affinitatis assignat, cuius copula non ultra secundum gradum inuenitur prohibita. Ait enim:

C. XXII. Duorum consobrinorum coniuges uni et eidem nubere non possunt. Porro duorum consobrinorum coniuges, quamuis diuersis temporibus, uiro uni alteram post alterius obitum nubere, ipsa preter auctoritatem canonicam publicae honestatis iusticia contradicit. Et nouit prudentia tua, quia ita ab uxoris, sicut a uiri consanguineis abstinendum est. Gratian. Illud autem Gregorii et Iulii intelligitur de consanguinitate uiri uel uxoris, ut post mortem alicuius eorum nulli de cognatione defuncti superstes matrimonio copuletur. Demonstratum est, usque ad quem gradum quisque a propria consanguinitate uel cognatione suae uxoris abstinere debeat.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Modo queritur, quare usque ad sextum gradum consanguinitatis coniunctio prohibeatur? De his ita scribit Ysidorus Ethimologiarum libro XI. c. 6.:

C. UN. Quare usque ad sextum gradum consanguinitas obseruetur. Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum se subtraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii uinculum eam recipiet, et quodammodo reuocabit fugientem. Ideo autem usque ad sextum gradum generis consanguinitas constituta est, ut sicut sex etatibus mundi generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
De gradibus uero consanguinitatis, quomodo conputandi sint, b. Ysidorus sic loquitur:

C. I. Quomodo dirimuntur gradus consanguinitatis. Series consanguinitatis sex gradibus hoc modo dirimitur: filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus; illis seorsum seiunctis ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi: nepos et neptis: primus; pronepos et proneptis: secundus; abnepos et abneptis: tertius; atnepos et atneptis: quartus; trinepos et trineptis: quintus; trinepotis nepos et trineptis neptis: sextus.

C. II. Quomodo sint conputandi gradus consanguinitatis. Item Alexander II. Neapolitanis clericis et omnibus Episcopis atque Iudicibus per Italiam constitutis scribit de huiusmodi ita dicens. Ad sedem apostolicam perlata est questio nouiter exorta de gradibus consanguinitatis, quam quidam legum et canonum inperiti excitantes, eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et morem ecclesiasticum numerare nituntur, nouo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres uel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum uel filiae in quarta, nepotes uel neptes eorum in sexta. Talique modo progeniem conputantes, et in huiusmodi sexto gradu eam terminantes, dicunt, deinceps uiros ac mulieres inter se nuptialia iura posse contrahere. Et ad huiusmodi profanum errorem confirmandum in argumento assumunt seculares leges, quas Iustinianus inperator promulgauit de successionibus consanguineorum. Quibus confisi ostendere moliuntur, fratres in secundo gradu esse numeratos, filios eorum in quarto, nepotes et neptes in sexto. Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem sanctorum Patrum et antiquam ecclesiae conputationem ad nos usque perductam peruersa quadam calliditate disturbare nituntur. Nos uero Deo annuente hanc questionem discutere curauimus in sinodo habita in Lateranensi consistorio, conuocatis ad hoc opus episcopis, et clericis, atque iudicibus diuersarum prouinciarum. . 1. Denique diu uentilatis legibus et sacris canonibus distincte inuenimus, ob aliam atque aliam causam alteram fieri legum, alteram canonum conputationem. In legibus siquidem ob nichil aliud ipsa graduum mentio facta est, nisi ut hereditas uel successio ad alteram ab una personam inter consanguineos deferatur. In canonibus uero ob hoc progenies conputatur, ut aperte monstretur, isque ad quotam generationem a consanguineorum sit nuptiis abstinendum. Ibi prescribitur, ut hereditas propinquis modo legitimo conferatur; hic uero, ut rite et canonice inter fideles nuptiae celebrentur. In legibus distincte non numerantur gradus, nisi usque ad sextum; in canonibus autem usque ad septimam distinguuntur generationem. Hac igitur de causa, quia hereditates nequeunt deferri nisi de una ad alteram personam, idcirco curauit secularis inperator in singulis personis singulos preficere gradus. Quia uero nuptiae sine duabus non ualent fieri personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituere personas. . 2. Utramque tamen conputationem, si attente ac subtiliter perspecta fuerit, idem sensisse, et eandem in eis sentenciam esse, atque ad eundem terminum conuenire manifestissimum erit. Iustinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret, in suis legibus non diffiniuit. Canones uero ultra septimam nullam numerant generationem. Sexto quippe gradu determinato, in ipsis legibus subintulit inperator: "Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque ex his palam est intelligere, quemadmodum ulteriores gradus numerare debeamus. Generata quippe persona gradum adicit." Ecce in his uerbis aperte ostenditur, tales gradus, quales isti conputant, non tantum usque ad sextum, uerum etiam ultra numerari debere, quippe cum ultra sextum ulteriores gradus numerandos esse decernat. Ubi enim ulteriores nominat gradus, aperte indicat, non sex tantummodo esse gradus, sed sex finitis adhuc alios numerandos. Nec mirum, cum in precedentibus ipse firmauerit inperator, decimo etiam gradu, quod dicendo, non esse tantummodo sex, luce clarius confitetur. . 3. Hi ergo euigilent, et aciem mentis, si possunt, intendant, quos hactenus istiusmodi perculit error. Enimuero, ubi secundum leges inter agnatos uel cognatos defertur successio, consanguineos esse non dubium est. Neque enim sibi succederent, nisi inter se, teste Iustiniano, in decimo gradu sibi attinerent; consanguinei igitur sibi sunt qui sic sibi succedunt. Quod si in decimo gradu consanguinei sibi existunt, non est terminata consanguinitas (ut isti fatentur) in sexto tantummodo gradu. Quid igitur dicent? Conputatis namque gradibus, sicut isti numerant, aut finitur consanguinitas in sexto gradu, aut non. Si autem finitur, fallaces erunt leges, quibus isti nituntur, que in decimo gradu sibi succedere consanguineos iubent. Quod si non finitur consanguinitas in huiusmodi sexto gradu, falsidici erunt isti, qui ultra illum sextum gradum nolunt conputare consanguinitatem. Igitur aut leges erunt falsae, aut isti, qui sic finiunt generationem. . 4. Sed, ut ueridicae leges et ueraces sint canones, dicamus id, quod ueritas habet, scilicet, quod non terminatur consanguinitas in huiusmodi sexto gradu, et terminatur in septimo secundum canones gradu. Utraque enim computatio, sicut superius diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales unum gradum canonicum efficiunt. Fratres itaque, qui secundum leges seculares dicuntur in secundo gradu, iuxta canones numerantur in primo. Filii fratrum, qui illic numerantur in quarto, hic conputantur in secundo; nepotes uero, qui ibi in sexto, istic numerantur in tertio; sic deinceps, qui legibus scribuntur in octauo et decimo, in canonibus diffiniuntur in quarto et quinto. Atque hoc modo de reliquis sciendum est, ut qui secundum canones dicuntur in sexto uel in septimo, secundum leges accipiantur in duodecimo uel in quartodecimo. . 5. Hanc conputationem intelligens prudentissimus Papa Gregorius, dum quereretur, in quota generatione fideles coniungi debeant, ipsas seculares leges in testimonium adducens, Augustino Anglorum episcopo sic rescripsit: "Quedam terrena lex in Romana republica permittit, ut siue fratris et sororis, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut iam in tertia uel quarta generatione copulatio fidelium licenter sibi coniungi debeat. Nam a secunda, quam prediximus, omnimodo debet abstinere." Ecce hic aperte monstratur, filios et filias fratrum in secunda generatione numerari. Et si fratrum filii uel filiae numerantur in secunda, fieri non potest, ut ipsi fratres non sint in prima. Quod si fratres conputantur in prima, filii eorum in secunda, dubium non est, quin eorum nepotes sint in tertia, pronepotes in quarta, et sic de reliquis usque ad septimam. . 6. Sed sunt quidam, qui ex his sancti Gregorii uerbis, quibus ait, ut in tertia uel in quarta generatione copulentur fideles, occasionem accipiunt illicita matrimonia contrahendi, dicentes, se hoc iuste facere posse, quod tam prudentissimus doctor sua sentencia diffiniuit. Isti itaque, qui se hoc uelamento defendere nituntur, aduertant in eiusdem Patris sentenciis, non hoc generaliter cunctis, sed specialiter Anglorum genti mandasse. Nam postmodum a Felice Messanae Siciliae presule requisitus, si hoc, quod Augustino mandauerat, generaliter cunctae ecclesiae tenendum esset, apertissime monstrauit, non aliis hoc, quam illi genti mandasse, ne bonum, quod ceperant, metuendo austeriora desererent; sed illis, postquam in fide essent firma radice solidati, et uniuersali ecclesiae censuit semper esse tenendum, ut nullam de propria consanguinitate uel affinitate infra septimam generationem aliquis sibi audeat coniugio copulare. . 7. Ecce aperte monstratum est et ex uerbis ipsius legis et auctoritate prudentissimi Papae Gregorii, quid de gradibus consanguinitatis numerandis sentire debeamus. Quamuis alia quoque ratio pari modo ipsos reuincat aduersarios.

Nam si, ut ipsi fatentur, in illo sexto gradu consanguinitas finiretur, omnes personarum ramusculos, qui ultra gradum illum in pictura arboris continentur, uelut superfluos oporteret detruncari. Sed quia omnes, qui in pictura arboris predictae numerantur, ex una parentela consistunt, numquam sine diminutione consanguinitatis a se poterunt separari, ueluti non sine dampno cuiusque personae ualent a proprio corpore manus, brachia et pedes truncari. . 8. Illa quoque sacrorum preceptio canonum, que iubet a propria abstineri consanguinitate, quamdiu generatio recordatur aut in memoria retinetur, nec a predicta parentelae discrepat conputatione. Nam si in septem gradibus, canonice et usualiter numeretur, ultra quos nec consanguinitas inuenitur, nec nomina graduum reperiuntur, nec successio potest amplius prerogari, nec memoriter ab aliquo generatio recordari. . 9. Ne uero in hac consanguinitatis conputatione aliqua dehinc ambiguitas ualeat remanere, aliam, quam quidam faciunt, numerationem in hac etiam disputatione duximus discutiendam. Sunt enim quidam, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id est patruelibus uel consobrinis, genealogiam numerare incipiunt, dicentes, filios fratrum in prima generatione conputari debere, quia fratres quasi quidam truncus, ex quo ceteri ramusculi oriantur, existunt. Sed nec ista graduum conputatio, si bene intellecta fuerit, ab ea, quam superius exposuimus, in sentencia poterit esse diuersa. Isti enim, qui numerandi inicium sumunt a filiis fratrum, non progrediuntur ultra sextam generationem; sed sicut totius mundi sex etates existunt, et humanae uitae itidem sex, ita et in consanguinitate sex tantummodo autumant conputandas esse generationes, quibus finitis nouae coniunctionis dicunt posse fieri inicium, ut quasi fugientem possint reuocare consanguinitatem. . 10. Hec itaque conputatio, que incipit a fratrum filiis, et numeratur usque ad sextam, tantumdem ualet, quantum, que incipit a fratribus, et conputat usque ad septimam. Nec ulla in sensu consistit diuersitas, quamuis in numero graduum uideatur uarietas. Ultima enim generatio, si a fratribus sumat inicium numerandi, septima inuenitur; si a filiis fratrum, sexta repperitur. Taliter igitur determinatis gradibus consanguinitatis, apostolica auctoritate monemus uos, fratres et filii, ut omnibus sic seriem genealogiae conputandam esse intimetis, quemadmodum sancti patres numerandam esse sanxerunt, et antiquus mos sanctae et uniuersalis ecclesiae per longa tempora olim conputasse monstratur. Nam, si quis peruersa et obstinata mente a recto tramite apostolicae sedis deuiare uoluerit, et aliter, quam nos, in nuptiis celebrandis gradus parentelae numerare contenderit, primum pro sua temeritate celesti pena plectetur, postmodum uero gladio perpetui anathematis nouerit se iugulandum.

C. III. Quare consanguinei uxoris ad uirum pertinere dicantur, et quomodo affinitates sint conputandae. Item Gregorius. Porro autem de affinitate, quam dicitis parentelam esse, que ad uirum ex parte uxoris, seu que ex parte uiri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia, si secundum diuinam sentenciam ego et uxor mea sumus una caro, profecto michi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus, filius uero eius secundo gradu erit a me, neptis uero tertio; idque utrinque in ceteris agendum est successionibus. . 1. Uxorem uero propinqui, cuiuscumque gradus sit, ita oportet me attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori meae de propinquitate sui uiri in cunctis cognationis gradibus conuenit obseruari. Qui uero aliorsum sentiunt antichristi sunt, a quibus tanto uos sollicitius oportet cauere, quanto apertius deprehenditis illos diuinis legibus oppugnare.

C. IV. Qualiter gradus parentelae conputantur. Item Zacharias Papa. Parentelae gradus taliter conputamus: Siquidem ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus, nullo gradu distamus. Rursum filius meus fratrisque mei filius secunda generatio sunt, ac secundum gradum faciunt, nec a se aliquo gradu separantur. Atque ad hunc modum ceterae successiones. Porro de affinitate, quam dicitis parentelam etc. ut supra capitulo Gregorii.

C. V. Equiuocatio est, cum soror uxoris cognata uocatur. Item Alexander Papa II. Quod autem frater sororue uxoris tuae dicuntur cognati, equiuocationis iure fit, et necessitate uulgaris appellationis potius quam ulla causa cognationis. Uxor enim fratris fratrissa pocius quam cognata uocatur. Mariti frater leuir dicitur. Duorum autem fratrum uxores ianitrices uocantur, quasi eandem ianuam terentes, uel per eandem ianuam intrantes. Viri soror glos appellatur. Sororis autem uir non habet speciale nomen, nec frater uxoris.

C. VI. Nomina graduum superiorum, siue inferiorum siue ex latere uenientium. Item Ysidorus. Primo gradu superiori linea continentur pater et mater: inferiori filius et filia; quibus nullae aliae personae iunguntur. . 1. Secundo gradu continentur superiori linea auus, auia; inferiori neptis; in transuersa frater, soror; que personae duplicantur. Auus enim et auia tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Que personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia eorum, que in quo gradu consistunt, ipso ordine duplicantur. (Istae personae in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo aui sunt, et paternus et maternus. Item duo sunt genera nepotum, siue ex filio siue ex filia procreati. Frater et soror ex transuerso ueniunt, id est, aut frater patris, aut frater matris, qui aut patruus, aut auunculus nominatur; qui et ipsi hoc ordine duplicantur.) . 2. Tertio gradu ueniunt supra proauus, proauia; infra pronepos, proneptis. Ex obliquo fratris sororisque filius uel filia, patruus, amita, id est patris frater et soror, auunculus, matertera, id est matris frater et soror. . 3. Quarto gradu ueniunt supra abauus abauia; infra abnepos, abneptis. Ex obliquo fratris et sororis nepos, neptis, patruelis frater, soror patruelis, id est patrui filius uel filia; consobrinus, consobrina, id est auunculi et materterae filius uel filia; amitinus, amitina, id est amitae filius uel filia; itemque consobrini, qui ex duabus sororibus nascuntur; quibus accrescit patruus magnus, amita magna, id est aui paterni frater et soror, auunculus magnus, matertera magna, id est auiae tam paternae quam maternae frater et soror. . 4. Quinto gradu, ueniunt, supra quidem atauus, atauia, infra atnepos atneptis. Ex obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis, fratris patruelis, sororis patruelis, amitini, amitinae, consobrini, consobrinae filius uel filia, propius sobrinus, proprius sobrina, id est patrui magni, amitae magnae, auunculi magni, materterae magnae filius uel filia; quibus accrescunt propatruus et proamita. Hii sunt proaui paterni frater et soror, proauunculus, promatertera. Hii sunt proauiae paternae, maternaeque frater, et soror, proauique materni. (Hec species nec aliis gradibus, quam scripta est, nec aliis declarari uocabulis potest.) . 5. Sexto gradu ueniunt supra tritauus tritauia; infra trinepos, trineptis. Ex obliquo fratris et sororis abnepos, abneptis, fratris patruelis et sororis patruelis amitini, amitinae, consobrini, consobrinae patrui magni, amitae magnae, auunculi magni, materterae magnae nepos, neptis, propioris consobrini filius uel filia, abpatruus, abamita. Hi sunt abaui paterni frater et soror; abauunculus, abmatertera. Hi sunt abauiae paternae maternaeque frater et soror, abauique materni. (Hec quoque explanari amplius non possunt quam ipse auctor disseruit.) . 6. Septimo gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque propriis nominibus non appellantur; sed ex transuersa linea continentur fratris sororis atnepos, atneptis, consobrini filii filiaeque. . 7. Successionis idcirco gradus sex constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam nec nomina inueniri, nec ultra successio potest prorogari (In his sex gradibus omnium propinquitatum omnia nomina continentur, ultra quos nec affinitas inueniri, nec successio potest amplius propagari.) Gratian. De gradibus consanguinitatis uel affinitatis, quot sint, et quomodo conputandi, quibus etiam nominibus appellentur, auctoritate b. Ysidori, atque Gregorii, et Alexandri sufficienter monstratum est.

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, quibus accusantibus uel testificantibus consanguineorum coniunctio dirimenda sit? De his ita decreuit Fabianus Papa:

C. I. Consanguinei tantum, uel, si progenies defecerit, antiqui et ueraces propinquitatem in sinodo conputent. Consanguineos extraneorum nullus accuset, uel consanguinitatem in sinodo conputet; sed propinqui, ad quorum noticiam pertinet, id est pater et mater, soror frater, patruus, auunculus, amita, matertera, et eorum procreatio. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et ueracioribus, quibus eadem propinquitas nota sit, episcopus canonice perquirat, et, si inuenta fuerit propinquitas, separentur.

[PALEA. C. II. Celestini Papae Decretum Ecclesiae Florentinae missum. Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etiamsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, tamquam inordinatum ratum non haberi, tam diuinae quam humanae legis proclamat auctoritas. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit, prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam iurauit et desponsauit, et ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non uilipendatur, et fides ad inuicem promissa seruetur, et proles in cultu Dei nutriatur et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alios decipiendi assumere non ualeant. . 1. Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificationem suorum ad matrimonium coniungendum uel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur. Ideo enim maxime parentes, et, si defuerint parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex recitatione maiorum scire laborat. Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est interesse, ita ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium? . 2. Quod uero legitur: "Pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris," in criminalibus causis et contractibus uerum est; in matrimonio uero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii prerogatiua, et quia fauorabilis res est, congrue recipiuntur. ]

C. III. Qui iurando propinquitatem firmare debeant. Item Urbanus Richario Genuensi Episcopo. Notificamus tibi, ut post, quam duo aut tres ex propinquioribus iam defunctae uxoris uel uiuae eius, qui accusatur, hanc propinquitatem iureiurando firmauerint, uel si tres aut duo ex antiquioribus Genuensibus, quibus hec propinquitas nota sit, qui bonae famae et ueracis testimonii sint, remoto amore, timore, precio et omni malo studio, supradicto modo consanguinitatem firmauerint, sine omni mora coniugia dissoluantur. Quod si propinqui uel extranei uerbis tantum propinquitatem testantur, et iuramento probare noluerint, uel nequiuerint, coniugium nullatenus dissoluatur; sed conpetens eis penitencia propter infamiam uel peccati maculam (si forte in hoc contraxerint aliquam) iniungatur.

C. IV. Suae confessioni relinquitur quorum incestum nullus iurando affirmat. Item ex Concilio Urbani Papae habitu in Apulia. Si duo uiri uel tres consanguinitatem iureiurando firmauerint, uel ipsi forte confessi fuerint, coniugia dissoluantur. Si uero neutrum contigerit, episcopi eos per baptismum, per fidem Christi, per Christi iudicium in uera obedientia obtestentur, quatinus palam faciant, utrum se sicut fama est, recognoscant consanguineos. Si negauerint, sibi ipsis relinquendi sunt; ita tamen, ut, si aliud in conscientia habeant, se a liminibus ecclesiae, a corpore et sanguine Domini, a fidelium conmunione nouerint segregatos, atque infames effectos, donec ab incesti facinore desinant. Si se episcoporum iudicio segregauerint, qui iuuenes sunt, alia matrimonia contrahere non prohibeantur. II. Pars. Gratian. Ecce, quibus accusantibus uel testificantibus consanguineorum coniunctiones sunt dirimendae. Cuiusmodi uero iuramentum ab accusatore sit exigendum, ex Romano Ordine habetur. Est autem huiusmodi:

C. V. Iuramentum accusatoris. De parentela illa, quam dicunt esse inter N. et istam eius coniugem N., quicquid inde scis aut audisti a tuis uicinis, aut a tuis propinquis antiquioribus, tu per nullum ingenium, nec propter timorem aut propter amorem, aut propter premium, aut propter consanguinitatem celabis tuo episcopo, aut eius misso, cui hoc requirere iusserit, quandocumque te ex hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et istorum sanctorum reliquiae.

C. VI. Iuramentum testium. Illud sacramentum, quod iste iurauit de parentela illa, que inter filium et eius coniugem N. conputatur, quod tu illud obseruabis, in quantum sapis. te Deus adiuuet. III. Pars. Gratian. Hoc iuramentum separationis non est, sed sinodale, institutum ab Euticiano Papa. Ait enim:

C. VII. Sinodale iuramentum. Episcopus in sinodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe eius parrochiae, uel eo amplius, prout uiderit expedire, maturiores, honestiores atque ueraciores uiros in medium debet aduocare, et allatis sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali sacramento constringere: Amodo in antea quicquid nosti, aut audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra uoluntatem Dei, et rectam Christianitatem in ista parrochia factum sit aut futurum erit, si in diebus tuis euenerit, tantum ad cognitionem tuam modo quocumque perueniat, si scis, aut indicatum tibi fuerit sinodalem causam esse, ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter precium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut eius missum, cui hoc inquirere iusserit, quandocumque te ex hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et illae sanctorum reliquiae. Istud sacramentum, quod iste iurauit de sinodali causa, quod tu illud ex te ita obseruabis, in quantum sapis, aut audisti, aut in antea ab hac die inquisiturus es. Sic te Deus adiuuet. IV. Pars. Gratian. Ab hoc iuramento illud sumptum est, principio paululum deriuato. Porro iuramentum separationis Innocentius Papa II. prescribit Ottoni Lucensi Episcopo, dicens:

C. VIII. Iuramentum illorum, qui consanguinitatem probant. De parentela illa, unde nos consulere uoluisti, pro qua etiam ad nostram audientiam est appellatum, aliorum fratrum scripta suscepimus, qui utique causam ipsam diuerso modo narrabant. Et primo quidem tam in gradibus quam in nominibus personarum discordasse, postmodum uero in altero eorum conputatores eiusdem parentelae dicuntur conuenisse. Ceterum in huiusmodi casibus summopere consideranda est qualitas personarum, que aliquid contra quoslibet astruere uelint, que etiam iusiurandum prestare debent, quod neque gratia, neque precio, uel odio alicuius hoc dicunt contra eos, de quibus agitur; sed potius, quia credant ita uerum esse, et ita se a suis antecessoribus audiuisse. In quibus omnibus non debet aliqua uarietas uel contrarietas inueniri. V. Pars. Gratian. Qui uero separantur ab inuicem, huiusmodi iuramentum prestabunt.

C. IX. Iuramentum separationis. Ab isto die in antea tu per nullum ingenium sociabis te huic tuae consanguineae, nec in coniugio, nec in adulterio, nec cum illa ad unam mensam manducabis et bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi in ecclesia, aut in alio publico loco, ubi nulla mala suspicio possit esse, ut ibi coram testibus idoneis pro certa necessitate pariter colloquamini; nec aliam coniugem accipies, nisi forte post actam penitenciam tibi licentia data fuerit ab episcopo tuo, aut eius misso. Sic te Deus adiuuet. VI. Pars. Gratian. Occasione uero consanguinitatis uxorem suam dimittere, et aliam ducere non licet alicui, nisi causa primum fuerit probata. Unde Alexander II. Guilielmo de Mostorico:

C. X. Nisi coram ecclesia consanguinitate probata uxorem dimittere non licet. Multorum relatione cognouimus, te propriam uelle abicere uxorem, et adherere alteri, pretendentem consanguinitatis occasionem. Unde apostolica auctoritate interdicendo mandamus tibi, ut hanc, quam nunc habes uxorem, nullatenus presumas dimittere, uel aliam ducere, donec apud episcoporum religiosorum concilium causam iustam examinaueris. VII. Pars. Gratian. Recepturus uero eam, quam iniuste dimisit, hoc modo iurabit:

C. XI. Reconciliationis iuramentum. Ab isto die in antea istam coniugem N., quam iniuste dimiseras, ita tenebis, sicut maritus suam coniugem debet habere in dilectione et debita disciplina; nec eam per ullum malum ingenium a te separabis, nec ea uiuente aliam accipies. Sic te Deus adiuuet. Gratian. Quod autem unius testimonio coniugia apud quosdam dirimuntur, nulla ratione ratum habetur. Cum enim Dominus dixerit: "Omne uerbum stabit in ore duorum uel trium testium;" item cum in concilio Ylerdensi [c. 20.] dicatur: "Omnis controuersia, que de ecclesiasticis rebus fit, secundum diuinam legem sub duobus uel tribus testibus terminetur, Domino dicente: 'Non unus stet contra alium, sed in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum;' item cum alibi dicatur: "Nullius personae quantumlibet exercitatae testimonio aliquid credatur:" euidentissime apparet, unius assertione coniugia non esse dirimenda.

QUESTIO VII.
GRATIANUS.
Quod autem queritur, si illi, qui de incestuosis nascuntur, filii reputentur, Augustinus in libro questionum super Leuiticum capitulo 77. determinat, ita dicens:

C. UN. Non appellantur filii, qui de incestuosis nascuntur. Quid est: "Quicumque dormierit cum cognata sua, sine filiis morietur," cum filii ex huiusmodi coniunctionibus et ante nati sint, hodieque nascantur? An hoc intelligendum est lege Dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint non deputentur filii, et nullo parentibus iure succedant?

QUESTIO VIII.
GRATIANUS.
De his uero, qui ignoranter coniuncti sunt, in quo gradu consanguinitatis uel affinitatis ex dispensatione ecclesiae relinquantur, Gregorius in Registro diffiniuit, dicens:

C. I. Non separentur qui infra septimam generationem ignoranter copulantur. De gradibus uero cognationum, qui infra septimam generationem in matrimonio sunt inuenti, si nescienter fecerunt, et multa curricula annorum sunt reuoluta, ita ut filios habeant, in sexto qui inuenti sunt, aut fortasse in quinto, huiusmodi non separentur, donec nos permittente Domino ore ad os loquamur. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum inperium. Qui uero de his duobus gradibus nouas contraxisse nuptias uidentur, idem infra anni coronam, modis omnibus separentur. De cetero uero generalia per omnem prouinciam taliter percurrens statuta firmentur, ut nullus audeat deinceps tale scelus perpetrare, et qui fecerint sine retractionis misericordia acrius puniti ultionibus separentur. Hi uero, qui propinquas sanguinis uxoris suae in matrimonio sibi sociauerunt, sicut iamdudum uobis scripsimus, qui in eodem gradu inuenti sunt, separentur, aut suspendatur eorum causa, usque dum nos insimul Domino auxiliante conueniamus. Idem: . 1. De his, qui mortua uxore secundas contrahere nuptias uolunt, iuste et honeste et rationabiliter prospeximus, ab earum consanguineis usque ad quartum gradum genealogiae abstineri. Hec nos secundum indulgentiam sanctae matris ecclesiae mitius prelibauimus. Ceterum iuxta legum secularium censuram dignis cohercionibus grauibusque disciplinae inuectionibus hec omnia mala et illicita modis omnibus refutanda sunt, ut futuro deinceps tempore cuncta quiescant.

C. II. In quarto uel quinto gradu qui coniuncti inuenti fuerint separentur. Idem Felici, Messanae ciuitatis Episcopo. Hec salubriter precauenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis liniamenta generis successione cognoscuntur, in matrimonio sibi desideret copulari sed, sicut a maioribus nostris diffinitum est, ita modis omnibus obseruetur, quoniam usque ad septenarium numerum parentelae nulli umquam copulam contrahere licentiam damus, his uidelicet, qui ex patre et matre consanguinitatis descendunt parentela. Qui autem et que in quarto uel quinto gradu coniuncti inuenti fuerint, separentur, quoniam scriptum est: "Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut reuelet turpitudinem eius;" et iterum: "Anima, que fecerit quippiam ex istis, peribit de medio populi sui." Sane quibus coniunctio interdicitur illicita, habebunt ineundi coniugii melioris libertatem. Nisi in eodem crimine usque ad mortem alterius eorum contumaciter perseuerauerint. Unde in Concilio Aurelianensi:

C. III. Non ducat uxorem qui usque ad mortem alterius in incestu perseuerauerit. Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter cathecuminos aut gentiles habeantur, id est, cum Christianis non sumant cibum neque potum, sed soli faciant hoc; non osculentur, nec salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefando scelere segregari, atque ad publicam penitenciam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, uel etiam inter eos, de quibus per se ueritas ait: "Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." Et si alter eorum morte preuentus fuerit, alter, quamdiu uiuit, grauiter peniteat, et sine spe coniugii maneat. Gratian. Hac auctoritate qui in quarto uel in quinto gradu consanguinitatis coniuncti inuenti fuerint ab ecclesia separari iubentur.

QUESTIO IX.
GRATIANUS.
I. Pars. Unde queritur, si ecclesia fraude testium aut ignorantia eorum decepta aliquos separauerit, qui post separationem alia coniugia contraxerint, si postea deprehensa fuerit calliditas uel falsa opinio testium, an priora coniugia sint redintegranda? Quod fieri non posse argumentis et auctoritate probatur. Sentencia namque, nisi per appellationem infra terminum lege constitutum releuata fuerit, irreuocabile robur obtinebit. Hinc etiam B. Gregorius scribit, dicens:

C. I. Que rationabiliter decisa sunt mutari non expedit. Omnibus modis ecclesiasticae disciplinae uel moderationi conueniens est, ut que rationabiliter ordinata fuerint uel decisa nulla in posterum debeant refragatione turbari.

C. II. Que utiliter decisa sunt a successoribus roborentur, a temerariis presumpta resecentur. Item Stephanus V. Paulo, Episcopo Placentino. Loci nostri consideratio nos ammonet rationis auctoritate, que a decessoribus nostris utiliter decisa fuerint roborare, et que a temerariis presumpta fuerint in promptu nichilominus ulcisci. Reum quippe ante conspectum diuini iudicis se nouerit esse qui nititur utiliter finita rescindere, ac roborata quolibet ausu uiolare. Ecclesiastici quippe uigoris ordo confunditur, si aut temere illicita presumantur, aut non concessa inpune temptentur. Proinde si negligenter ea, que male usurpantur, omittimus, excessus uiam proculdubio aliis aperimus. Gratian. Quia ergo hec sentencia rationabiliter data est, nec per appellationem infra certum terminum releuata, apparet, quod nequaquam priora coniugia sunt redintegranda. His ita respondetur: Aliud est sentenciam rescindere et rationabiliter decisa turbare, atque aliud que per surreptionem eueniunt deprehensa corrigere; suum namque errorem cuique corrigere licet, atque ideo que a quolibet illicite conmittuntur, siue a decessoribus admissa inueniuntur, in melius reuocari oportet. Porro illicite uxor a uiro suo separata est, et illo uiuente alii copulata, cum Dominus solius fornicationis causa uxorem a uiro suo separari iubeat. Sicut ergo, si aliqua, cuius uir putaretur defunctus, alicui copularetur, et qualibet occasione interueniente ab eius consortio discederet, quamuis iudicio ecclesiae cogatur redire ad eum, quem reliquerat, tamen, si post triennium uirum, qui mortuus putabatur, redire contigerit, priora coniugia redintegrabuntur: sic, cum deprehenduntur non fuisse consanguinei qui causa consanguinitatis ab inuicem separati sunt, prioris consortii federa sunt reparanda. II. Pars. . 1. Quod autem que illicite admittuntur, uel admissa inueniuntur, corrigenda sint, uel quod sentencia etiam Romanae sedis in melius conmutari ualeat, auctoritate Hilarii Papae, et Nykolai monstratur. Ait namque Hilarius Episcopus Urbis Romae Sinodo presidens: [c. 4.]

C. III. Corrigendum est quod illicite admittitur, aut a predecessoribus admissum inuenitur. Quod quis conmisit illicite, aut a predecessoribus suis inuenit admissum, si proprium periculum uult uitare, dampnabit. Nos enim in nullo uolumus seueritatem exercere ultionis; sed qui in causis Dei uel contumacia, uel aliquo excessu deliquerit, aut ipse qui perperam facit abolere noluerit, in se quicquid in alio non resecauerit inueniet. Quod ut deinceps tenacius possit custodiri, si placet, omnes sentencias, et subscriptiones proprias commodate, ut sinodali iudicio aditus claudatur illicitus.

C. IV. Secundum suae condicionis tenorem apostolica ualet mutari sentencia. Item Gregorius. Apostolicae sedis sentencia tanta semper consilii moderatione concipitur, tanta pacientiae maturitate decoquitur, tantaque deliberationis grauitate profertur, ut, nec inmutari necessarium ducat, nisi forte sic prolata sit, ut retractari possit, uel inmutanda secundum tenorem premissae condicionis existat.

C. V. A predecessoribus dampnatos aliorum supplicationibus in pristinum statum apostolica reformat ecclesia. Item Innocentius. [epist. XXII. ad Episcopos Macedoniae.] Veniam nunc ad Maximum, quasi ad quoddam thema Fotinum, et (quod michi anxium est ac difficillimum) maiorum meorum reuoluam sentencias. Fuerat de illo quoquo pacto (ut etiam ipsi conmeministis) aliquid utique grauius constitutum. Verum, quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratur, quia res ad salutem rediit, ueniam hinc tantum uobis annitentibus post condempnationem more apostolico subrogamus, tantisque uestris assertionibus, uobisque tam bonis, tam karis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro uestra ergo approbatione (fratres karissimi), et sentencia, ac postulatione, episcopum Fotinum habetote, (licitum est, constituere ita, ut deprecamini), et nostram in melius conuersam sentenciam, labore uel testimonio uestro conpotem, uobis suscipite. Eustasium uero a me sepissime conprobatum nolite expectare, ut diaconii gratia expolietur. Sollicitos enim uos pro salute libenter audio: contra, etiam si faciendum est, non libenter admitto. Cui manum porrigitis uobiscum porrigo, cui porrigo mecum porrigite.

C. VI. Sentenciam Romanae sedis in melius conmutari potest. Item Nykolaus Papa. [ad Michaelem Imp. in epist. VII.] Sentenciam Romanae sedis non negamus posse in melius conmutari, cum aut surreptum fuerit aliquid, aut ipsa pro consideratione etatum, et temporum, seu grauium necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decreuit, (quoniam et egregium apostolum Paulum quedam fecisse dispensatorie legimus, que postea reprobasse legitur); quod tamen obseruandum est quando illa, Romana uidelicet ecclesia, disertissima consideratione hoc fieri delegerit, non quando ipsa que bene sunt diffinita retractare uoluerit.

C. VII. (VIII.) A predecessoribus depositi a successoribus restituuntur. Item ex Libro Pontificali. Gregorius quartus Theodosium, quem Eugenius antecessor eius presbiterii honore priuauerat, ecclesiae Segninae consecrauit episcopum. Leontius, dum esset presbiter, depositus fuit; et postea in Antiochia patriarcha fuit. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum Gelasius successor illius et communioni reddidit, et ecclesiae suae restituit.

C. VIII. (VII.) Cuiusque iudicium apostolicae sedis auctoritas retractare ualet. Item Innocentius Episcopis per Macedoniam constitutis. [epist. VII.] Graue non oportuit uideri piissimis mentibus uestris cuiuscumque retractare iudicium, quia ueritas sepius exagitata magis splendescit in lucem, et pernicies reuocata in iudicium grauius et sine penitencia condempnatur. Nam fructus diuinus est iusticiam sepius recenseri.

[C. IX.] Gratian. Sicut ergo sentencia Romanae sedis in melius conmutari ualet, sic cuiuslibet ecclesiae sentencia, cum per surreptionem data cognoscitur, rationabiliter reuocari poterit.

QUESTIO X.
GRATIANUS.
De ea autem, que ad secundas nuptias transit, utrum in eadem affinitate consanguineorum prioris uiri remaneat, an soboles ex secundis nuptiis suscepta consanguineis prioris uiri copulari possit, merito queritur. De his ita scribit Gregorius Venerio, Caralitano Episcopo:

C. I. Affinitas in superstite non deletur. Fraternitatis uestrae studiosae sagacitati, frater amande, quas debeo refero grates. Quoniam quesisti que debuisti, iocundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decreuisti, si mulier copula nuptiali extraneo uiro coniuncta cognationi eius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, uel si sub altero uiro cognationis uocabula dissoluantur, uel si susceptae soboles possunt legitime ad prioris uiri cognationis transire copulam. Est enim uerbum Dei ualidum et forte, et durabile, et perseuerabile, et inmutabile, non momentaneum, non transitorium. Ait enim per se ipsa ueritas, que Deus est et uerbum Dei est: "Celum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt." Ante, quam Deus in carne appareret inter homines, eo inspirante dixit Adam: "Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Deinde cum ueritas oriretur de terra in terram, et uisibilis appareret in humanitate, interrogatus est, si licitum esset homini uxorem relinquere. Quod prohibens uetuit, nisi forte fornicatio excluderet maritalem copulam. Unde statim protulit in medium eandem ipsam sentenciam, quam ante secula manens cum Patre uerbum inspirauerat Adae, ipse confirmans quod ipse primus protulit homo: "Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Si una caro fiunt, quomodo potest aliquis eorum propinquus uni pertinere nisi pertineat alteri? Hoc minime fieri posse credendum est. Porro uno defuncto in superstite affinitas non deletur, nec alia copula coniugalis affinitatem prioris copulae soluere ualet. Sed neque alterius coniunctionis soboles placet ad affinitatis prioris uiri consortium transire, pro eo, quod uerbum Domini ualidum est et forte, et, ut inquiens dixit Propheta: "Verbum Domini stabit in eternum." Et alius Propheta: "Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandauit, et creata sunt; statuit ea in eternum, et in seculum seculi; preceptum posuit, et non preteribit." Nam post uerbum atque preceptum effecit duo carnem unam (id est masculum et feminam), qui innumeram multitudinem utriusque sexus non destitit unum facere secum, sicut per se ueritas dixit: "Non pro his rogo tantum, sed etiam pro his, qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint." Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto querit propinquitatem exstinguere, uel sub altero affinitatis uocabulo dissipare, uel susceptam sobolem alterius copulae propinquitati prioris credit legitime sociari, hic negat Dei uerbum ualidum esse et forte, et qui tam facile uel tam uelociter querit dissoluere, hic non credit uerbum Dei in eternum manere. Confice terram ex quatuor locis magna intercapedine a se distantibus, confecta et conglutinatam finge cuiuscumque figurae uel inmensitatis corpus uolueris, numquid erit humanum ingenium, quod ipsas quatuor partes ab inuicem ualeat segregare, ut unaqueque per se possit agnosci? Sic a quatuor auis duo conficiuntur in unum, et de duobus fit una concreatio. Hanc similitudinem de quatuor elementis, unde homo concreatus est, colligere potes, si eorum unamquamque speciem, que in multis diuisionibus partita est, per discretas inter se assignaueris partes. Fit idem in metallis; hoc etiam in liquoribus probatur in coloribus pictor prosequitur, arte colores admiscendo, ex uisibilibus fucis corpora fingens.

C. II. Soboles ex secundis nuptiis genita consanguineis prioris uiri copulari non debet. Item Innocentius. Si cuius patruus uel auunculus uxoratus obierit, et illa uirum alium postea duxerit, filios filiasue ex illo genuerit, cum his modis omnibus conmisceri prohibemus, quia uir et mulier una caro est.

[C. III.] Item ex Romana Sinodo. Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis sobolem genuerit, nullo modo potest ad consortium cognationis prioris uiri pertingere.

[PALEA. C. IV. De eodem. Item Higinus Papa. Si qua mulier transierit ad secundas nuptias, et ex eis prolem habuerit, ipsa proles non potest se copulare cognationi prioris uiri usque ad quartam generationem. ] [PALEA. Unde Innocentius Papa:

C. V. De eodem. Si qua mulier ad secundas transierit nuptias, et filios et filias ad secundum maritum genuerit, debere eas nepotibus prioris mariti coniungi, sancta Romana sinodus prorsus inhibuit. ]

-----------------------------------------------------------------

CAUSA XXXVI.
GRATIANUS.
Filiam cuiusdam patre ignorante quidam muneribus illexit, ad conuiuium inuitauit; finito conuiuio iuuenis uirginem oppressit. Quo conperto a parentibus iuueni traditur puella, ac more nubentium a iuuene dotatur, et publice in uxorem ducitur. (Qu. I.) Queritur, an ille raptum admiserit? (Qu. II.) Secundo, an rapta raptori nubere possit, patre assensum prestante?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
Quod autem ille raptum admiserit, probatur auctoritate multorum. Ait enim Ysidorus in II. libro Ethimologiarum c. 33.:

C. I. Quid sit raptus. Raptus quoque est illicitus coitus a corrumpendo dictus; unde qui rapto potitur stupro fruitur. Item Gelasius Papa:

C. II. Ubi raptus admittitur. Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum fuerat, uideatur abducta. Gratian. Cum ergo hec illicito coitu sit corrupta, cumque ita sit abducta, id est a domo patris ducta, quod de eius nuptiis nichil actum ante fuerit, raptam appellandam negari non potest. Sed non omnis illicitus coitus, nec cuiuslibet illicita defloratio raptus appellatur. Aliud enim est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. . 1. Fornicatio, licet uideatur esse genus cuiuslibet illiciti coitus, qui fit extra uxorem legitimam, tamen specialiter intelligitur in usu uiduarum, uel meretricum, uel concubinarum. . 2. Stuprum autem est proprie uirginum illicita defloratio, quando uidelicet non precedente coniugali pactione utriusque uoluntate uirgo corrumpitur, patre iniuriam ad animum statim post cognitionem non reuocante. . 3. Adulterium uero est alieni thori uiolatio. Unde adulterium dicitur quasi ad alterius thorum accessio. . 4. Incestus est consanguinearum uel affinium abusus. Unde incestuosi dicuntur qui consanguineis uel affinibus suis abutuntur. . 5. Raptus admittitur, cum puella a domo patris uiolenter ducitur ut corrupta in uxorem habeatur, siue puellae solummodo, siue parentibus tantum, siue utrisque uis illata constiterit; hic morte mulctatur. Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, priuilegio ecclesiae mortis inpunitatem promeretur. Unde in Concilio Aurelianensi [I. c. 4.] legitur:

C. III. Si raptor cum rapta ad ecclesiam confugerit, quid fieri debeat. De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis uel penarum inpunitate concessa, aut ad seruiendum subiectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si uero que rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor patri superioris condicionis satisfactione teneatur obnoxius. Gratian. Ex hac auctoritate liquet, quod aliquando uis infertur parentibus, et non puellae, cum dicitur: "si puella raptori consenserit." Aliquando utrique uiolentiam perferunt, cum premittitur: "si raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit." Puellae autem et non parentibus uis infertur, cum uoluntate patris puella uiolenter abducitur, ut eius patiatur concubitum, cuius copulae numquam adhibuit consensum. Hic autem neque parentibus, neque puellae uim intulisse uidetur, cum neque illis prohibentibus, neque illa renitente uiolenter abducta sit. Aliud enim est promissionibus aliquam seducere, aliud uim sibi inferre. Unde, quia neutri uis illata probatur, raptor hic iure dici non debet. Sed rapina dupliciter fieri dicitur; aliquando enim res ipsa rapitur, aliquando ipsius rei usus tantummodo uiolenter eripitur. Res ipsa tunc rapitur, cum uiolenter domino eripitur, ut in perpetuum teneatur; aliquando uero non res ipsa affectatur, sed usus eius domino prohibente uiolenter usurpatur. Hic ergo raptum admisit, quia florem uirginitatis puellae renitenti uiolenter eripuit.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, an purgato uicio rapinae raptor in uxorem possit raptam accipere? Quorum coniunctio auctoritate sanctorum canonum penitus prohibetur. Legitur namque in Concilio Calcedonensi c. 27.:

C. I. Raptores puellarum et consentientes excommunicentur. Eos, qui rapiunt puellas siue mulieres sub nomine simul habitandi, cooperantes, aut conniuentes raptoribus, decreuit sancta sinodus, ut, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si uero laici, anathematizentur.

C. II. Ob inmanitatem sceleris abiciantur raptores uiduarum uel uirginum. Item Simacus. [epistola ad Cesarium, c. 3.] Raptores igitur uiduarum uel uirginum ob inmanitatem tanti facinoris detestamur; illos uehementius persequendo, qui sacras uirgines, uel uolentes uel inuitas, matrimonio suo sociare temptauerint. Quos pro tam nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi precipimus.

[C. III.] Item Iouinianus Inp. Codicis libro I. titulo de Episcopis et Clericis. Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantummodo matrimonii iungendi causa sacratissimas uirgines ausus fuerit, capitali pena feriatur.

C. IV. De eodem. Item ex Concilio Cabilonensi. De puellis raptis, necdum desponsatis, in Calcedonensi concilio scriptum est, eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniuentes raptoribus, decreuit sancta sinodus, ut, si quidem clerici sunt, decidant a proprio gradu; si uero laici, excommunizentur. Quibus uerbis datur intelligi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes consilii et conniuentes tanto anathemate feriuntur et iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptam sibi iure uendicare nullatenus possunt.

C. V. Excommunicentur raptores uiduae uel uirginis, cum sibi fauentibus. Item Gregorius. [Papa II. in Sinodo Romana] Si quis uirginem uel uiduam, nisi desponsauerit, rapuerit, uel furatus fuerit in uxorem, cum sibi fauentibus anathema sit.

C. VI. Excommunicetur qui uiduam uel filiam alterius extra uoluntatem parentum rapit, aut regis beneficio postulat. Item ex Concilio Parisiacensi. [I., c. 6.] Nullus aut uiduam, aut filiam alterius extra parentum uoluntatem aut rapere presumat, aut regis beneficio estimet postulandam. Quod si fecerit, ab ecclesiae communione remotus anathematis gladio feriatur. II. Pars. Gratian. His auctoritatibus euidenter datur intelligi, quod raptor in uxorem raptam ducere non ualet. Sed raptor et rapta nomina sunt uiciorum, non personarum. Vicia autem cum per penitenciam purgata fuerint, nomina eorum abolentur. Unde in quadam omelia Gregorius ait:

[C. VII.] "Apud omnipotentem quippe Dominum nec ille fallax habebitur, qui culpam mendacii per penitenciam delet." [Gratian.] Prohibetur ergo premissis auctoritatibus rapta copulari raptori ante, quam uicium rapinae aboleatur, donec ille raptor, et illa iure rapta appellatur. Ceterum, cum illa patriae potestati restituta fuerit, et raptor suae rapinae penitenciam, egerit, cum uoluntas parentum utriusque in unum conuenerit, non prohibentur ad inuicem copulari. Unde Ieronimus ait:

C. VIII. Quot sint legitima coniugia, et quod uoluntate patris rapta raptori nubere potest. Tria legitima coniugia in scripturis leguntur. Primum legitimum est, uirgo casta in uirginitate data uiro legitime, et reliqua, que secuntur in predictis. Secundum, uirgo in ciuitate deprehensa a uiro, et illi per uim copulata. Si uoluerit pater eius, dotabit eam iste uir, quantum iudicauerit pater, et dabit precium pudicitiae eius. Tertium, filia predicta deprehensa. Si non fuerit uoluntas patris, trahet eam a predicto uiro, et tradet eam alii, et dotabit eam, et legitima erit ei. Sed primum his duobus prefertur.

C. IX. Cum uoluntate parentum raptas in coniugium habere permittitur. Item Ambrosius in Apologia Dauid. [c. 8.] Denique et puellae illius pater, que uim concubitus nulli desponsata pertulerit, quinquaginta drachmas argenteas accipiet; ipsa autem in coniugio permanebit.

C. X. Post penitenciam raptori uel raptae licita coniugia concedantur. Item ex Concilio Meldensi. [c. 65.] Si autem necdum eas, quas rapuerant, cum uoluntate parentum sub desponsationis uel dotalitii nomine in coniugium duxerunt, quando hec constitutio omnibus fuerit promulgata, ab eorum coniunctione separentur, et publicae penitenciae subigantur; raptae autem parentibus legaliter restituantur. Peracta uero penitencia publica, si etas incontinentiam exegerit, ex utrisque partibus placito coniugio socientur. Non in his regulam constituimus, sed (ut uerbis magni Leonis utamur) quid sit tollerabilius estimamus. Quod si unus ex coniugatis obierit, et is, qui publicam penitenciam exegerit et superstes extiterit, iterare coniugium non presumat, nisi episcopus aliquam concesserit indulgentiam, ut grauiorem possit amouere offensam. Gratian. Hac auctoritate Meldensis concilii non permittitur raptae raptori post penitenciam copulari, sed permittitur utrique post penitenciam legitimo coniugio copulari, ut rapta uidelicet non raptori, sed alii post penitenciam nubat. Similiter raptor post penitenciam non eam, quam rapuit, sed aliam permittitur habere uxorem. Cum enim raptor et rapta penitenciae subici precipiantur, si utriusque copulam auctoritas illa permitteret, frustra circa finem capituli diceretur: "Quod si unus ex coniugatis obierit, et is, qui publicam penitenciam exegerit, superstes extiterit, iterare coniugium non presumat." Eorum namque quolibet decedente, qui penitenciam exegit superstes remanebit. Non ergo hac auctoritate raptor probatur in coniugium rapta posse accipere. Potius inuenitur in Concilio apud Aquasgrani, quod nec etiam uoluntate parentum possunt adinuicem copulari. Sic enim in prefato concilio legitur:

C. XI. Nec etiam uoluntate parentum raptores raptas possunt habere coniuges. Placuit, ut hi, qui, rapiunt feminas uel furantur, aut seducunt, eas nullatenus habeant uxores, quamuis eis postmodum conueniant, aut eas dotauerint, uel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Gratian. Hec auctoritas non preiudicat auctoritati Ieronimi, maxime cum illa testimonio diuinae legis nitatur. Legitime igitur post peractam penitenciam raptor poterit sibi copulare quam rapuit nisi pater puellae illam raptori detrahere uoluerit.

[PALEA. Item Codicis libro 5. titulo de nuptiis: Nec filium quidem familias inuitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplina permittit. Igitur, sicut desideras, obseruatis iuris preceptis, sociare coniugio tuo quam uolueris, non inpediris; ita tamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat. Item in eodem: [leg. 20.] In coniunctione filiarum in sacris positarum patris expectetur arbitrium. Item Digestis de ritibus nuptialibus: [leg. 2.] Consistere non possunt nuptiae, nisi consentiant omnes, id est qui coeunt, quorumque in potestate sunt. Item Institutionum libro I. titulo de nuptiis: Iustas autem nuptias inter se ciues Romani contrahunt, qui secundum precepta legum coeunt; masculi quidem puberes, feminae autem uiripotentes, siue patresfamilias sint siue filiifamilias, dum tamen filiifamilias consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt. Nam hoc fieri debere et ciuilis et naturalis ratio persuadet in tantum, ut iussus parentis precedere debeat. ]


[ Part 3 - DECRETI PARS TERTIA DE CONSECRATIONE ]