DECRETI PARS SECUNDA: CAUSA I - XXVI


CAUSA I.
GRATIANUS.
Quidam habens filium obtulit eum ditissimo cenobio: exactus ab abbate et a fratribus decem libras soluit, ut filius susciperetur, ipso tamen beneficio etatis hoc ignorante. Creuit puer, et per incrementa temporum et offitiorum ad uirilem etatem et sacerdotii gradum peruenit. Exinde suffragantibus meritis in episcopum eligitur, interueniente obsequio et paternis precibus; data quoque pecunia cuidam ex consiliariis archiepiscopi, consecratur iste in antistitem, nescius paterni obsequii et oblatae pecuniae. Procedente uero tempore nonnullos per pecuniam ordinauit, quibusdam uero gratis benedictionem sacerdotalem dedit; tandem apud metropolitanum suum accusatus et conuictus sententiam in se dampnationis accepit. (Qu. I.) Hic primum queritur, an sit peccatum emere spiritualia? (Qu. II.) Secundo, an pro ingressu ecclesiae sit exigenda pecunia, uel si exacta fuerit, an sit persoluenda? (Qu. III.) Tertio, an ingressum ecclesiae uel prebendas emere sit symoniacum? (Qu. IV.) Quarto, an iste sit reus criminis, quod eo ignorante pater admisit? (Qu. V.) Quinto, an liceat ei esse in ecclesia, uel fungi ea ordinatione, quam paterna pecunia est assecutus? (Qu. VI.) Sexto, an illi, qui ab eo iam symoniaco ignoranter ordinati sunt, sint abiciendi, an non? (Qu. VII.) Septimo, si renuncians suae heresi sit recipiendus in episcopali dignitate, uel non?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem spiritualia emere peccatum sit, probatur multorum auctoritatibus. Ait enim Leo Papa:

C. I. Symoniaci gratiam non prestant, quam querunt uendere. Gratia si non gratis datur uel accipitur, gratia non est. Symoniaci autem non gratis accipiunt: igitur gratiam, que maxime in ecclesiasticis ordinibus operatur, non accipiunt. Si autem accipiunt, non habent; si autem non habent, neque gratis neque non gratis cuiquam dare possunt. Quid ergo dant? profecto quod habent? quid autem habent? spiritum utique mendatii. Quomodo hoc probamus? quia si spiritus ueritatis (testante ipsa ueritate, de qua procedit) gratis accipitur, proculdubio spiritus mendatii esse conuincitur, qui non gratis accipitur.

C. I. Symoniaci gratiam non prestant, quam querunt uendere. Gratia si non gratis datur uel accipitur, gratia non est. Symoniaci autem non gratis accipiunt: igitur gratiam, que maxime in ecclesiasticis ordinibus operatur, non accipiunt. Si autem accipiunt, non habent; si autem non habent, neque gratis neque non gratis cuiquam dare possunt. Quid ergo dant? profecto quod habent? quid autem habent? spiritum utique mendatii. Quomodo hoc probamus? quia si spiritus ueritatis (testante ipsa ueritate, de qua procedit) gratis accipitur, proculdubio spiritus mendatii esse conuincitur, qui non gratis accipitur.

C. III. Spolietur honore, qui ecclesiam per pecuniam obtinet. Item in Registro. Presbiter si ecclesiam per pecuniam obtinuerit, non solum ecclesia priuetur, sed etiam sacerdotii honore spolietur, quia altare, et decimas, et Spiritum sanctum uendere uel emere, symoniacam heresim esse, nullus fidelium ignorat.

[C. IV.] Idem. [Gregorius I. dicta epist. 110. lib. VII.] Benedictio illi in maledictionem, conuertitur, qui ad hoc ut fiat hereticus promouetur.

C. V. Partem habebit cum Symone, qui contra symoniacos uehementer non exarserit. Idem in eodem. Quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc, ut fiat hereticus, promouetur. Quisquis ergo contra symoniacam et neophitorum heresim pro offitii sui loco uehementer non arserit, cum eo se non dubitet habiturum portionem, qui prius commisit hoc piaculare flagitium.

C. VI. Symonis dampnatio dantem pariter et accipientem inuoluit. Item Gelasius Papa. [ad Episcopos per Lucaniam constitutos, epist. I. cap. 26.] Quos constiterit indignos meritis, sacram mercatos esse precio dignitatem, conuictos oportet arceri, non sine periculo facinus tale patrantes, quia dantem pariter et accipientem dampnatio Symonis, quam sacra lectio testatur, inuoluit.

C. VII. Anathematis sententia dampnatur, qui symoniace ordinatur. Item Ambrosius in libro pastorali. Reperiuntur quamplurimi, negotiatione muneris mercari, uelle gratiam Spiritus sancti, dum illi precium donant, ut pontificalis ordinis sublimitatem accipiant, obliti uerborum Petri, qui dixit ad Symonem: "Pecunia tua tecum sit in perdicione, quoniam existimasti donum Dei pecunia possidere." Proinde quia et usitatum est tantum malum, et maiorum frequenter extat mucrone succisum, nos quoque huic uulneri canceroso ignitum (quod superest adhuc) inicimus ferrum, decernentes omnino, ut, quicumque deinceps pro accipienda diuini doni dignitate quodlibet premium detectus fuerit obtulisse, ex eodem tempore se nouerit anathematis obprobrio condempnatum, atque a participatione corporis et sanguinis Christi alienum, ex quo illum constat execrabile Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis eius accusator extiterit, ille, qui hunc ordinem munerum fuerit datione lucratus, et suscepto honoris gradu priuetur, et in monasterio sub perenni penitentia trudatur. Illi uero, qui hac causa munerum acceptores extiterint, si clerici fuerint, honoris sui amissione mulctentur, si uero laici, perpetuo anathemate condempnentur.

C. VIII. Dampnatur episcopus, qui per pecuniam ordinationem facit. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 2.] Si quis episcopus per pecuniam ordinationem fecerit, et sub precio redegerit Spiritus sancti gratiam, que uendi non potest ordinaueritque per pecuniam presbiterum aut diaconum, uel quemlibet de his, qui cognominantur in clero promouerit etiam dispensatorem, aut defensorem, uel quemlibet, qui subiectus est regulae, pro sui turpissimi lucri commodo, is, cui hoc attemptanti probatum fuerit, proprii gradus periculo subiacebit, et qui ordinatus est, nichil ex hac ordinatione uel promotione, que est per negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus a dignitate uel sollicitudine, quam pecuniis adquisiuit. Si quis uero mediator tam turpibus et nefandis datis uel acceptis extiterit, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat, si uero laicus anathematizetur.

C. IX. A sacerdotio sit alienus, qui per pecunias ordinat uel ordinatur. Item ex VIII. Sinodo. Qui per pecunias quemquam consecrauerit, uel ab alio consecratus est, alienus a sacerdotio sit.

C. X. Nec ordinari, nec promoueri in ecclesia Dei per pecuniam aliquis ualet. Item Calixtus Papa. [II.] Sanctorum Patrum exempla sequentes et offitii nostri debito innouantes, ordinari quemquam per pecuniam in ecclesia Dei uel promoueri, auctoritate sedis apostolicae modis omnibus prohibemus. Si quis uero in ecclesia ordinationem uel promotionem taliter adquisierit, adquisita prorsus dignitate careat.

C. XI. De eodem. Item Gregorius Nazanzenus. Qui studet donum Dei precio mercari, in sacro ordine nulla ratione de cetero permanere aut reuocari posse dubium non est. Talis a communione omnibus modis abscidatur. Nam Spiritus sancti donum precio conparari quid aliud est quam capitale crimen et symoniaca heresis? quod quam detestabiliter in utroque testamento uindicatum sit, multorum exemplis facile apparet. Giezi gratiam sanitatis Naaman Siro uendidit; eandem gratiam sanitatis Eliseo uindicante leprosus factus amisit. Iudas omnium redemptorem uendidit, mox laqueo suspensus eandem redemptionis gratiam non obtinuit, et merito, quia nemo potest retinere quod uendidit. Symon etiam magus cum eandem Spiritus sancti gratiam emere uellet, dampnationis suae sententiam a Petro audiuit: "Pecunia tua tecum sit in perdicione, quia donum Dei existimasti pecunia possidere." Dominus etiam, ut uendentes et ementes huius gratiae expertes ostenderet, cunctos peccatores per gratiam in templo dimisit, singulariter uendentes et ementes increpans et flagellans de templo eiecit, in quo uenditores et emptores suos gratia Spiritus sancti constat destitutos esse et uacuos. Quos enim Christus eiecit de templo numquid Spiritus Christi faciet sibi templum?

C. XII. Symoniaci sacerdotes esse non possunt. Item Gregorius. Qui sacros ordines uendunt aut emunt, sacerdotes esse non possunt. Unde scriptum est: "Anathema dandi, anathema accipiendi, hoc est symoniaca heresis." Quomodo ergo, si anathema sunt et sancti non sunt, sanctificare alios possunt? Et cum in Christi corpore non sunt, quomodo Christi corpus tradere uel accipere possunt? Qui maledictus est quomodo benedicere potest?

[C. XIII.] Idem. [Gregorius Siagrio, et aliis Episcopis, lib. VII. epist. 110.] Cum liqueat hanc heresim ante omnes radice pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica esse detestacione dampnatam, cur non cauetur? cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem conuertitur, qui ad hoc, ut fiat hereticus promouetur?

C. XIV. Qui precio ordinat, lepram, non offitium confert. Item Ambrosius de ministeriis. [seu de dignitate sacerdotali, cap. 5.] Cum ordinaretur episcopus, quod dedit aurum fuit, quod perdidit anima fuit; cum alium ordinaret, quod accepit aurum fuit, quod dedit lepra fuit.

[C. XV.] Item. [ibidem] Gratiam, cum ordinareris, non suscepisti, quia gratuito eam non meruisti.

[C. XVI.] Item de Giezi. Cito turpem sequitur lepra mercedem, et pecunia male quesita corpus animamque commaculat. . 1. Vides, quia facto auctoris successio dampnatur heredis. Inexpiabilis est enim uenditi culpa ministerii, et uindicta gratiae celestis transit in posteros. Denique Moabitae et ceteri non intrabunt in ecclesiam Dei usque in terciam et quartam generationem, tamdiu uidelicet, (ut simplicius interpretemur), donec culpam auctorum multiplicis successio generationis aboleret. Sed cum illi, qui in Deum ydololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem uideantur esse mulctati, profecto durior uidetur esse sententia, qua Giezi semen usque in eternum dampnatur, pro cupiditate habendi prophetica auctoritate presertim cum Dominus noster Iesus Christus per lauacri regenerationem dederit omnibus remissionem peccatorum. Cur ergo Giezi semen in eternum dampnatur, nisi ut uitiorum magis quam generis semen intelligas? Sicut enim qui filii promissionum sunt existimantur in semen bonum, ita etiam qui erroris sunt existimantur in semen malum. Nam et Iudei ex patre diabolo sunt, non utique carnis successione, sed criminis. Ergo omnes cupidi, omnes auari Giezi lepram cum diuitiis suis possident, et male quesita mercede non tam patrimonii facultatem, quam thesaurum criminum congregarunt eterno supplicio et breui fructu. II. Pars. Gratian. Quia ergo auctoritate Leonis Papae symoniaci non nisi spiritum mendacii accipiunt; secundum Gregorium apud symoniacus sacerdotium non subsistit, benedictio eorum in maledictionem conuertitur, apud eos manet anathema dandi et accipiendi, cum sancti non sint nec in Christi corpore constituti, cum sint maledicti, nec sanctificare alios possunt, nec Christi corpus tradere uel accipere, nec benedicere aliis ualent; secundum Ambrosium uero anathematis obprobrio condempnantur, atque a participatione corporis et sanguinis Christi alienantur, cum accipiatur aurum et lepra detur, cum inexpiabilis sit culpa uenditi ministerii; secundum Calcedonense concilium ex tali ordinatione nichil proficere iudicantur; secundum Gelasium Symonis dampnatione inuoluuntur; secundum Gregorium Nazanzenum in sacro ordine permanere aut renouari nulla ratione possunt, ab Eliseo lepra perfunduntur, a Petro in perdicionem dampnantur, a Christo uero de templo eiciuntur: quid aliud symoniacus symoniaco in sua ordinatione potest conferre, nisi quod Innocentius de ceteris hereticis testatur, dicens: [epist XVIII. ad Alexandrum, cap. 3.]

C. XVII. Qui perfectionem Spiritus non habent, ipsam dare non possunt. Qui perfectionem Spiritus, quam acceperant, perdiderunt, non dare eius plenitudinem possunt, que maxime operatur in ordinationibus, quam per suam perfidiam perdiderunt. Et iterum: . 1. Qui honorem non habuit, honorem dare non potuit, nec aliquid accepit ille, quia nichil erat in dante, sed dampnationem, quam habuit, per prauam manus inpositionem dedit.

C. XVIII. Symoniacus per prauam manus inpositionem non consecrationem, sed dampnationem prestat. Idem. [Rufo, et aliis Episcopis, epist. XXII. c. 3.] Ventum est ad terciam questionem, que pro sui difficultate longiorem exigit disputacionem. Cum nos dicimus ab hereticis ordinatos, uulneratum per illam manus inpositionem habere caput, ubi uulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Que sanitas post uulnus secuta sine cicatrice esse non poterit, atque ubi penitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse. Nam sicut legitur, qui tetigerit inmundum inmundus erit, quomodo ei tribuetur quod munditia et puritas consueuit accipere? . 1. Sed econtra asseritur, eum, qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse, quia nichil in dante erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus, et uerum est certe, quia quod non habuit dare non potuit. Dampnationem utique, quam habuit, per prauam manus inpositionem dedit et qui particeps factus est dampnati, quomodo debeat honorem accipere inuenire non possum. . 2. Sed dicitur uera et iusta legitimi sacerdotis benedictio auferre omne uitium, quod a uitioso fuerat iniectum. Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, atque omnium criminum rei, quia benedictione ordinationis crimina uel uitia putentur auferri; nullus sit penitentiae locus, quia id potest prestare ordinatio, quod longa satisfactio prestare consueuit. Sed nostrae lex ecclesiae est, uenientibus ab hereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus inpositionem laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus uel exiguum subrogare honorem. III. Pars. Gratian. Sed obicitur: Alii heretici a fide exorbitant, symoniaci autem, etsi gratiam Spiritus sancti uenalem putant, tamen a fide non sunt alieni, atque ideo, quod ab Innocentio de ceteris hereticis decernitur, non ualet consequentur de illis intelligi. His ita respondetur: Symoniaci, etsi fidem tenere uideantur, infidelitatis tamen perdicioni subiciuntur. Unde B. Ambrosius in I. libro de penitentia ad Nouatianum scribens, dixit:

C. XIX. Symoniaci fidei integritatem non habent. Petrus, cum Symon magicae artis consuetudine deprauatus putasset, quod gratiam Christi per inpositionem manus et infusionem Spiritus sancti pecunia conpararet, ait: "Non est tibi sors neque pars, in hac fide, quia cor tuum non est rectum apud Deum." Vides, quod hunc magica uanitate condempnat apostolica auctoritate blasphemantem in Spiritu sancto, et eo magis, quod puram conscientiam fidei non habebat.

C. XX. Symoniacus infidelis esse probatur. Item Gregorius in Registro. Cum omnis auaritia ydolorum sit seruitus, quisquis hanc et maxime in dandis ecclesiasticis honoribus uigilanter non precauet, infidelitatis perdicioni subicitur, etiamsi tenere fidem, quam negligit, uideatur.

C. XXI. Symoniacorum heresis ceteris dampnabilior esse probatur. Item ex epistola Tharasii Constantinopolitani Episcopi, missa Papae Adriano. Eos, qui per pecunias manus inposuerunt uel inponunt, Petrus diuinus apostolus (cuius cathedram sortita est sanctitas uestra) tamquam Symonem magum deponit. . 1. Tollerabilior enim est Macedonii et eorum, qui circa ipsum sunt, sancti Spiritus inpugnatorum inpia heresis. Illi enim creaturam et seruum Dei Patris et Filii Spiritum sanctum delirando fatentur, isti suum eundem Spiritum sanctum efficiunt seruum. Omnis enim dominus quod habet, si uult, uendit, siue seruum siue aliquid aliud eorum, que possidet. Similiter et qui emit, dominus eius uolens esse quod emerit, per precium pecuniae illud adquirit. Ita et qui hanc iniquam actionem operantur, detrahunt Spiritui sancto, equaliter peccantes his, qui blasphemauerunt, dicentes, Christum in Beelzebub eicere demonia, atque, ut uerius dicamus, Iudae conparantur proditori, qui Iudeis Dei occisoribus Christum uendidit. Cum ergo Spiritus sanctus consubstancialis sit Christo, eiusdem ipsi portionis erunt. Et proculdubio in eis non est gratia Spiritus sancti, id est sacerdotii sanctitas. Nam quod non acceperunt non habent. Ait enim Petrus Symon: "Non est pars tibi neque sors in sermone isto, quia existimasti donum Dei pecunia possidere." . 2. Nam et uicesimus nonus canon sanctorum apostolorum, et Actus eorundem, et tercius et quartus liber Regnorum, alienum omnino a sacerdotio pronunciant eum, qui aliquando dederit uel acceperit pecuniam in aliquo tempore, siue ante manus inpositionem, siue post inpositionem. Accipere enim est quandocumque accipere.

C. XXII. Et qui dat, et qui accipit, ut ordines sacri prestentur, anathema sit. Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 3.] Placuit, ut de ordinatione clericorum episcopi munera nulla suscipiant, sed, sicut scriptum est, quod gratis donante Deo accipiunt gratis dent. Non aliquo precio Dei gratia et inpositio manuum uenundetur, quia antiqua diffinitio Patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit, dicens: "Anathema sit danti et accipienti." Propterea, quia aliquanti multis sceleribus obruti, sancto altario indigne ministrantes, non hoc testimonio bonorum operum, sed profusione munerum obtinent, oportet non per gratiam munerum, sed per diligentem discussionem prius, deinde per multorum testimonium clericos ordinare. Gratian. Ex hac auctoritate Ambrosii et Gregorii patet, quod symoniaci (sicut et alii heretici) a fide exorbitant, et ideo consequenter de illis intelligitur, quod de aliis decernitur. IV. Pars. . 1. Item opponitur, quod prophetia donum Spiritus sancti est, hec autem in ueteri testamento a sanctis prophetis uendi consueuerat. Unde Saul ad Samuelem pro uaticinio expetendo non nisi cum munere ire presumpsit. Uxor etiam Ieroboam ad hominem Dei non nisi cum munere accessit. Item Christus a Iuda uenditus auriculam serui sanauit. Exemplo itaque Saulis et uxoris Ieroboam patet, quod donum Spiritus sancti emere uel uendere non est peccatum. Exemplo Christi liquet, quod Spiritus sanctus, etsi iniuste a symoniacis uenalis putetur, uirtutis tamen suae non obliuiscitur, nec desinit effectum suae gratiae etiam uenditus prestare. Sed de prophetia B. Ieronimus in [c. 3.] Michea conpetenter soluit, malos tantum accepisse, non bonos denuncians:

C. XXIII. Mali prophetae, non boni prophetiam uendebant. "Duces," inquit, "eius in muneribus iudicabant, sacerdotes eius in mercede respondebant, et prophetae eius in pecunia diuinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes: Nonne Dominus est in nobis? non uenient super nos mala. Idcirco propter uos Sion quasi ager arabitur et Ierusalem ut custodia pomerii erit." Nemo ambigat Ierusalem propter scelera, que in hoc capitulo leguntur fuisse subuersam. Et paulo post: . 1. Poterat Petrus Symoni mago uendere quod petebat; imo poterat simulare uendentem, (Spiritus enim sanctus nec uendi nec emi potest); sed oblatam pecuniam cum offerente dampnauit. . 2. Nec moueat quemquam illud, quod in primo libro Regnorum legimus, Saulem uolentem ire ad Samuelem dixisse puero suo, ad eum se ire non posse, "quia precium, non est in manu mea," et adiecit: "quarta pars sicli in manu mea est, hanc dabo uiro Dei, et adnunciabit uiam nostram." Non enim scriptum est, quod Samuel acceperit, aut quod illi obtulerint, quin potius pascuntur a propheta. Sed fac eum accepisse: stipes magis estimandae sunt tabernaculi quam munera prophetae. Siclus enim uiginti obolos habet. Quarta pars ergo sicli quinque sunt oboli. Nostri igitur sacerdotes, si uolunt uendere prophetiam, et columbam in cathedris suis proponere, quas Dominus flagello subuertit, quinque tantum obolorum sint mercede contenti, qui utinam non precium uillarum, sed quinque obolos acciperent. . 3. Hoc ipsum sonat in tercio Regnorum libro, de uxore Ieroboam ad hominem Dei, pergente, que non nisi decem panes obtulit et crustulam et uas mellis. Hec magis in sumptus prophetae reputanda sunt quam munera prophetiae, licet potuerint hi, qui ad ariolos ire consueuerant ex mala eorum consuetudine id ipsum existimasse de prophetis, et uoluisse sanctis uiris offerre quod diuinis offerre consueuerant. . 4. Unde in quarto libro Regum legitur: "quod Eliseus uenit Damascum, et Benadad rex Siriae egrotabat, nunciaueruntque ei, dicentes: Venit uir Dei huc, ait rex ad Azahel: Tolle tecum munera, et uade in occursum uiri Dei, et consule Dominum per eum, dicens, si euadere de hac infirmitate potero. Iuit ergo Azahel in occursum eius, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum." Sed non sunt credendi accepisse, sicut de eodem Eliseo legitur, quod Naaman mundatus a lepra obtulit ei munera, dicens: "Obsecro, ut accipias benedictionem a seruo tuo. At ille respondit: Viuit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque uim faceret, penitus non acquieuit."

[C. XXIV.] Idem in eodem. Numquam diuinatio in bonam partem accipitur. Videbantur sibi quidem esse prophetae, sed quia pecuniam accipiebant, prophetia eorum facta est diuinatio. Gratian. Cum ergo secundum Ieronimum boni prophetae non munera prophetiae accipiebant, sed stipes tabernaculi, malis autem, qui accipiebant, prophetia, que donum Dei uidebatur in diuinationem, que diabolica est, conuertebatur, quid aliud colligitur, nisi quod symoniacis (quod superius dictum est) nulla spiritualis gratia cooperatur? Cum enim in sacramentis "neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid sed qui incrementum dat, Deus," quis operatur in eis, si Dominus, qui incrementum dat, in eis non lucet, sed est otiosus? Item, quod dicitur de Christo, quod sicut Christus uenditus restituit auriculam Malco, et fecit miracula, sic et Spiritus sanctus possit uendi, et in ipsa uendicione gratiam suam operari, non ualet hec similitudo. Non enim hoc operatur Spiritus sanctus spiritualiter in perfidis mercimoniis auaritiae, quod Christus gessit corporaliter certi misterii causa ad exemplum patientiae. Si enim omnifaria est similitudo, cum credatur posse uendi, ut Christus, credatur etiam Spiritus sanctus posse crucifigi, quod inpossibile est. Potest etiam intelligi (ut a similitudine non recedamus), quod sicut Christus uenditus non uenditori uel ementi, sed eis, qui nescientes aderant, dona suae gratiae contulit, pro quibus etiam in cruce supplicauit, sic et Spiritus sanctus non uendenti uel ementi, sed his, qui de manibus eorum ignorantia ducti sacramenta dominica accipiunt, suae gratiae effectum largiri probatur. . 1. Item obicitur, quod etsi malum sit ecclesiastica emere, tamen sepe sinistra principia ad felices perueniunt exitus. Ut Iacob per subplantacionem peruenit ad benedictionem, ut seges, que leprosa manu seritur, munda tamen metitur, ut ex adulterino concubitu pulcra soboles nascitur: sic et pecunia, que per symoniam acquiritur, felicem habet exitum, cum pauperibus profutura erogatur. Sed nichil horum symoniacis patrocinatur. Ait enim Leo [Episcopus] ad Mauros Episcopos: [epist. LXXXV. al. LXXXVII.]

C. XXV. Que malo inchoantur principio, non bono peraguntur exitu. Principatus, quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupauit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen uitii sui est perniciosus exemplo. Et difficile est, ut bono peragantur exitu, que malo sunt inchoata principio.

C. XXVI. Non superedificatur bonum opus, ubi Christus fundamentum non est. Item Gregorius. [Anastasio] Antioceno Episcopo. [lib. VII. epist. 47. Indict. 2.] Cum Paulus dicat: "Fundamentum aliud nemo potest ponere, preter id, quod positum est, quod est Christus Iesus," consequenter probatur, quia ubi Christus non est fundamentum, nullum boni operis est superedificium.

C. XXVII. Non potest fieri elemosina ex pecunia symoniace adquisita. Idem Siagrio Episcopo. [lib. VII. epist. 110.] Non est putanda elemosina, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus adquiritur, quia qui hac intentione male accipit, ut bene dispenset, grauatur potius quam iuuetur. . 1. Unde etiam certum est, quia etsi monasteria uel xenodochia uel quid aliud ex pecunia, que pro sacris ordinibus datur, construantur, non proficit mercedi. . 2. Ne ergo sub obtentu elemosinae cum peccato aliquid studeamus accipere, prohibet scriptura, dicens: "Hostiae inpiorum abhominabiles sunt, que offeruntur ex scelere." Quicquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc rursus scriptum est: "Honora Dominum de tuis iustis laboribus." Qui ergo male tollit, ut quasi bene prebeat, constat sine dubio, quia Dominum non honorat. Hinc quoque per Salomonem dicitur: "Qui offert sacrificium de substantia pauperis, ac si uictimet filium in conspectu patris." Quantus autem dolor sit patris, perpendamus, si in eius conspectu filius uictimetur, et hinc facile cognoscitur, quantus apud Deum dolor exasperatur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis ergo declinandum est, sub obtentu elemosinae peccata symoniacae hereseos perpetrare. Nam aliud est propter peccata elemosinas facere, aliud propter elemosinas peccata committere. Et post pauca: . 3. Quisquis igitur sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem adipisci desiderat, prius uires suas cum eo, quod est subiturus, onere metiatur, ut si est inpar abstineat, et ad id cum metu etiam, cui se sufficere existimat, accedat.

C. XXVIII. Pastor symoniacus nullam ouibus prebet medelam. Idem Theodorico et Theoberto Regibus Francorum. [libro VII., ep. 114.] Fertur symoniaca heresis (que prima contra Dei ecclesiam diabolica subplantatione subrepsit, et in ipso ortu suo zelo apostolicae ultionis percussa atque dampnata est) in regni uestri finibus dominari, cum in sacerdotibus fides sit eligenda cum uita. Si enim uita deest, fides meritum non habet, B. Iacobo attestante, qui ait: "Fides sine operibus mortua est." Que enim opera esse ualeant sacerdotis, qui honores tanti sacramenti conuincitur obtinere per premium? Et post pauca: . 1. Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati anima letale uulnus infigitur, uerum etiam excellentiae uestrae regimen episcoporum uestrorum culpa (quorum magis intercessionibus iuuari debuerat) pregrauatur. Si enim is dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed premiorum copia suffragatur, restat, ut nichil sibi in ecclesiasticis honoribus grauitas, nichil sibi defendat industria, sed totum auri profanus amor obtineat. Et, dum uitia honor remunerat, in locum ultoris is fortasse, qui fuerat ulciscendus, adducitur, atque hinc sacerdotes non proficere, sed perire potius iudicantur. Vulnerato namque pastore quis curandis ouibus adhibet medicinam? aut quomodo populum orationis clipeo tueatur, qui iaculis hostium se feriendum exponit? aut qualem fructum de se producturus est, cuius graui peste radix infecta est? Maior ergo metuenda est locis illis calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam prouocent, quam per semetipsos placare debuerant. Gratian. Cum ergo secundum Leonem symonia non bono peragatur exitu, secundum Gregorium nullum boni operis sequatur edificium, nec est putanda elemosina, que ex precio symoniae erogatur pauperibus, uulnerato pastore medicina non adhibetur curandis ouibus, de infecta radice fructus non producitur, maior etiam calamitas in futuro metuitur, de tam sinistro principio quis felix exitus speratur? Hinc Augustinus ait:

C. XXIX. Symoniacorum sacramenta effectu gratiae carent. Sicut eunuchus fuit, qui Ioseph conparauit, ita qui gratiam mercatur, uiuum semen non habet siccis genitalibus. Sic quoque ignis sacrificii, qui per septuaginta annos Babilonicae captiuitatis sub aqua uixerat, extinctus est, Antiocho Iasoni uendente sacerdotium, quod significauit ignem Spiritus sancti non lucere in symoniacis sacramentis. Gratian. Quid in his similitudinibus B. Augustinus notare uoluit, nisi quia sacramenta symoniacorum (sicut et ceterorum hereticorum) licet sint uera quantum ad formam, inania tamen et falsa sunt quantum ad effectum, cum non possint in cordibus hominum gignere uel accendere celestem gratiam? V. Pars. . 1. Sed obicitur illud Augustini contra hereticos: [tractatu V. super euangelium Iohannis]

C. XXX. Siue bonus, siue malus sit minister, per utrumque Deus effectum gratiae confert. Si fuerit iustus minister, conputo eum cum Paulo, qui gloriam suam non querit, dicens: "Ego plantaui, Apollo rigauit, Deus autem incrementum dedit." Qui uero superbus fuerit minister cum zabulo conputatur, sed non contaminatur donum Christi, quia per illum purus fluuius transit, et uenit ad fertilem terram. Scio, quia lapis ex aqua fructum ferre non potest, et per lapideos canales transit aqua ad areolas, in canali lapideo nichil generat; sed ortus plurimum fructum affert. Spiritualis enim uirtus sacramenti ut lux pura ab illuminandis excipitur; sed per inmundos transiens non coinquinatur.

C. XXXI. De eodem. Item ad Vincentium Donatistam. [ep. XLVIII.] Ex catholica ecclesia sunt omnia sacramenta dominica, que sic habetis et datis, sicut habebantur et dabantur prius, quam inde exiretis.

C. XXXII. De eodem. Item ad Donatistas. [lib. V. c. 19.] Sic autem Deus adest sacramentis et uerbis suis, per quoslibet administrentur, quorum sacramenta et uerba recta sunt, sicut mali homines, quibus nichil prosunt, ubique peruersi sunt id est intus et foris.

[C. XXXIII.] Item. [lib IV. de bapt. contr. Donatistas, c. 12.] Nec foris ergo, nec intus quisquam, qui ex parte diaboli est, potest in se, uel in quoquam maculare sacramentum, quod Christi est.

C. XXXIV. Sacramenta, que non mutantur, catholicis et hereticis communia probantur. Idem [Augustinus] ad Emeritum. [epist. CLXIV.] Sacramenta, que non mutastis, sicut habetis approbantur a nobis, ne forte, cum uestram prauitatem corrigere uolumus, illis ministeriis, que in uestra prauitate deprauata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. Neque Saul deprauauerat unctionem, quam acceperat, cui unctioni Dauid pius exhibuit sepius tantum honorem.

C. XXXV. De eodem. Idem ad Donatistas. Sicut ficti ueraciter non ficte recipiunt, nec eorum baptisma reprobatur, sic et illa, que scismatici et heretici, non aliter habent, nec aliter agunt quam uera ecclesia, dum ad nos ueniunt, non emendamus, sed potius approbamus.

C. XXXVI. Non fugiantur sacramenta, a quocumque ministrentur. Idem contra Petilianum. [lib. III. c. 9.] Neque in homine bono aliquis Dei sacramenta fugiat neque in homine malo.

C. XXXVII. Hominum malitia sacramenta non profanat. Idem in libro de baptismo. [contra Donatistas, l. VI. c. 44.] Nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? Peiores ergo Iudei, quibus Dominus dicit: "Tollerabilius erit Sodomis in die iudicii quam uobis," et quibus Propheta dixit: "Iustificastis Sodomam," id est, conparatione uestra iusta facta est. Numquid tamen ideo sacramenta diuina, que apud Iudeos talia erant, quales et ipsi erant? que Dominus quoque ipse suscepit, et ad ea celebranda leprosos, quos mundauerat, misit, et ea Zachariae ministranti angelus astitit, eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiauit. Hec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis peioribus quam sint ethnici, quandoquidem in malicia Sodomitis prelati sunt, et tamen illa sacramenta in utrisque erant integra et diuina. Nam et ipsi gentiles, si quid diuinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non inprobauerunt sancti nostri, quamuis illi per suas supersticiones, et ydololatriam, et superbiam, ceterosque perditos mores detestandi essent, et, nisi corrigerentur, diuino iudicio puniendi.

C. XXXVIII. Sacramenta mali habere possunt, licet uirtutem Spiritus sancti habere non possint. Idem. [lib. III. cap. 16.] Multae autem operationes sunt Spiritus sancti, quas idem Apostolus cum quodam loco commemorasset, ita conclusit: "Omnia autem hec operatur unus atque idem Spiritus, diuidens propria unicuique prout uult." Cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Symon magus potuit, aliud prophetia, que in malis etiam hominibus fieri solet, ut in Saul, aliud operatio eiusdem Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, id est karitas; quodlibet heretici et scismatici accipiant "karitas, que operit multitudinem peccatorum," proprium donum est catholicae unitatis et pacis, nec eius donum in omnibus, quia nec omnes sunt eius.

C. XXXIX. Licet sacramenta mali ministrent, remissionem peccatorum non prestant. Idem. [eodem libro, c. 18.] Remissionem peccatorum auari non dant, que per orationem, id est per columbae gemitum, datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent, quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus dicit Dominus: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur illi; si cui tenueritis, tenebuntur." Foris quidem nec ligari aliquis potest, nec solui, ubi non sit qui alium ligare possit, an soluere sed soluitur qui cum columba fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem, siue aperte foris sit, siue intus esse uideatur. Gratian. Si ergo sacramenta in modum lucis ab inmundis coinquinari non possunt, si in morem puri fluuii per lapideos canales ad fertiles areolas perueniunt, patet quod symoniaci sacramentum unctionis sibi quidem inutiliter et perniciose habent, aliis autem utiliter et salubriter eandem unctionem administrant. Sicut ergo sunt uera sacramenta hereticorum quantum ad formam, ita sunt uera et non inania quantum ad effectum. VI. Pars. Sed notandum est, quod sacramentorum alia sunt dignitatis, alia necessitatis. Quia enim necessitas non habet legem, sed ipsa sibi facit legem, illa sacramenta, que saluti sunt necessaria, quia iterari non possunt, cum sint uera, auferri uel amitti non debent, sed cum penitentia rata esse permittuntur. Illa uero sacramenta, que sunt dignitatis, nisi digne fuerint administrata ita ut digni digne a dignis prouehantur, dignitates esse desinunt, non ut minuatur ueritas sacramenti, sed ut cesset offitium administrandi, uel loco, uel tempore, uel promotione. Loco, ut ait Leo: [ad Rusticum Narbonensem Episcopum epistola XC. al XCII. cap. I.]

C. XL. De his qui a pseudoepiscopis ordinantur. Si qui a pseudoepiscopis ordinati fuerint, potest rata haberi talis ordinatio, ita ut in ipsis ecclesiis perseuerent. Aliter uana habenda est ordinatio talis. Gratian. Ecce aliquis a pseudoepiscopis ordinatus, si locum suae ordinationis mutauerit, uana est et sine amministratione erit talis ordinatio. Tempore, ut ait Innocentius [epist. XXII. c. 5.] de ordinatis a Bonoso:

C. XLI. Que pro necessitate conceduntur, eadem cessante cessabunt. Quod pro necessitate temporis statutum est, cessante necessitate debet cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio. Gratian. Ergo aliquis alio tempore ab eo, qui Bonoso sit similis, ordinatus, cessabit ab amministratione, que pro necessitate illius temporis fuit permissa. Item promotione, ut ait Leo: [epistola III. ad Iulianum Aquilegiensem]

C. XLII. Qui ab hereticis redeunt, sine spe promotionis in suis ordinibus recipi possunt. Si quis hereticae communionis contagione se macularit, hoc in magno beneficio habet, si adempta omni spe promotionis in quo inuenitur ordine permaneat. Gratian. Ecce si clericus uel ordinatione, uel quolibet sacramento hereticis communicat, cessans a promotione uix in suo ordine perseuerat. Non est enim de hoc sacramento ut de ceteris; cetera enim uel ad culpas abluendas dantur, ut baptismus et penitentia, uel pro culpis non in eternum, sed ad horam negantur, ut eucharistia, que in articulo mortis penitenti etiam de nefariis peccatis conceditur: hoc solum non solum pro culpa, sed etiam pro infamia interdicitur, etiam pro inminuta mundiciae suae, uel extrinsecae, uel intrinsecae perfectionis prerogatiua, ut bigamis, uel uiduae maritis, uel illiteratis, uel corporis qualibet parte uitiatis denegatur, quibus tamen baptismus uel eucharistia non negatur. Potest etiam talis cuncta sacramenta administrare, qui istud solum non ualet conferre. Unde Leo ait: [ad Episcopos Africae, epist. LXXXV. al. LXXXVII. cap. 2.]

C. XLIII. De episcopis, qui consecrant, qualem consecrare non licet. Si qui episcopi talem consecrauerint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum proprii honoris euaserint, ordinationis tamen ius ulterius non habebunt, nec illi umquam sacramento intererunt, quod inmerito prestiterunt. Gratian. Ecce cum honoris periculum euadant, ut cetera sacramenta sacerdotaliter administrare permittantur, ab hoc solo non modo pro heresi uel qualibet maiori culpa, sed etiam pro negligentia remouentur. In quibus omnibus sollicite notandum est, quod sacramentum sacerdotalis promotionis pre ceteris omnibus magis accurate et digne dandum uel accipiendum est, quia nisi ita collatum fuerit, eo desinet esse ratum, quo non fuerit rite perfectum. Cetera enim sacramenta unicuique propter se dantur, et unicuique talia fiunt quali corde uel conscientia accipiuntur. Istud solum non propter se solum, sed propter alias datur, et ideo necesse est, ut uero corde mundaque conscientia, quantum ad se, sumatur, quantum ad alios uero non solum sine omni culpa, sed etiam sine omni infamia, propter fratrum scandalum, ad quorum utilitatem, non solum ut presint, sed etiam ut prosint, sacerdotium datur. Unde Ieronimus in Michea:

C. XLIV. Symoniaci rei sunt infidelitatis eorum, qui scandalizantur. Hii, quoscumque de asseclis suis ordinantes, et uitam eorum in scandalum populi exponentes, rei sunt infidelitatis eorum, qui scandalizantur. Gratian. Reuera enim qui ad hoc eliguntur, ut ceteris presint, sicut preordinantur dignitate, sic preminere debent sanctitate. Alioquin cur ceteris preferuntur, qui nulla meritorum gratia a ceteris assumuntur? Unde Simacus Laurentio Mediolanensi Episcopo:

C. XLV. Sicut honore, ita et scientia quisque precellere debet. Vilissimus conputandus est, nisi precellat scientia et sanctitate, qui est honore prestancior. VII. Pars. Gratian. Patet ergo illud Augustini (sacramenta uidelicet Christi per hereticos ministrata suo non carere effectu) non de omnibus intelligi generaliter, sed de sacramento baptismatis. Unde idem Augustinus ait: [tract. V. in Iohannem]

C. XLVI. Baptismus sine per bonum, siue per malum ministretur, reiterari non debet. Dedit baptismum Iudas, et non est baptizatum post Iudam, dedit Iohannes, et baptizatum est post Iohannem, quia qui datus est a Iuda, baptismus Christi est, qui a Iohanne, Iohannis erat. Non Iudam Iohanni, sed baptisma Christi, etiam per Iudae manus datum, Iohannis baptismo recte preponimus. Item: . 1. Quos Iudas, baptizauit et Christus, sic ergo quos baptizat ebrius, homicida, adulter, Christus baptizat. Item. . 2. Sacramentum ecclesiae tam magnum est, ut nec homicida ministrante polluatur.

C. XLVII. De eodem. Item contra Donatistas. [lib. IV. c. 4.] Sicut urgeri uideor, cum mihi dicitur: ergo hereticus dimittit peccatum? sic et ego urgeo, cum dico: ergo cum iuste baptizat, auarus, religionis simulator dimittit peccata? Si per uim sacramenti, sicut ille et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille. Illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, inmaculatae nec ille, nec ille inuenitur. Ut si cuius manus esset arida, uerum quidem esse membrum, quamuis sine sanguine inefficax esset, et mortuum sic et fides cum sit uera, tamen sine operibus mortua est. Item: . 1. Sic in heresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis non fit tamen templum Dei, si ab heresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab auaritia non recedat, que est ydolorum seruitus. VIII. Pars. Gratian. Ex his itaque uerbis apparet, baptisma, quod ab hereticis tribuitur, uirtute sua remissionem conferre peccatorum. Sed idem Augustinus econtra testatur in libro [VI.] de baptismo [contra Donatistas, c. 1.] dicens:

C. XLVIII. Baptisma Christi, etsi nulla peruersitate uioletur, apud hereticos tamen caret effectu. Etiam corde tardiores intelligunt, baptismum Christi nulla peruersitate dantis uel accipientis posse uiolari. Sed quia aliud est sacramentum ab effectu sacramenti, cum eos, qui in ipsa unitate ecclesiae perdite uiuunt, constet remissionem peccatorum nec dare, nec habere posse, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: "Si cui dimiseritis peccata, dimittentur, cui tenueritis, tenebuntur," patet ergo hereticos dare tantum uel accipere sacramentum baptismi.

[C. XLIX.] Item in uerbis Domini de blasphemia Spiritus. Corporalia sacramenta, que portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam habere pietatis possunt. Virtus uero inuisibilis et spiritualis ita in eis esse non potest, quemadmodum sensus

C. L. De eodem. Item Ambrosius in libro de initiandis rudibus. Non sanat baptismus perfidorum, non mundat, sed polluit, quia in diluuio aquarum ad Deum non approximabunt, quia, ut per Apostolum dicitur, "quicquid ex fide non est, peccatum est," et ipsis, qui faciunt, et quibus faciunt non solum non prodest, sed ad iudicium est.

C. LI. Per manus inpositionem confirmantur qui ab hereticis baptisma accipiunt. Item Leo Papa ad Nicetem Episcopum. [epist. LXXVII. al. LXXIX. c. 7.] Hi, qui baptismum ab hereticis acceperunt, cum antea baptizati non fuissent, sola Spiritus sancti inuocatione per inpositionem manus confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis uirtute sumpserunt. Et hanc regulam, ut scitis, seruandam in omnibus ecclesiis predicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteracione uioletur, dicente Apostolo: "Unus Deus, una fides, unum baptisma," cuius ablutio nulla iteracione temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio sancti Spiritus inuocanda, ut quod ab hereticis nemo accipit a catholicis sacerdotibus consequatur. IX. Pars. Gratian. Sed notandum est, quod heretici, ut Arriani et Sabelliani, quorum alii inequalitatem, alii indiscretionem personarum confitebantur, baptisma non in forma ecclesiae, sed suae peruersitatis ministrabant. . 1. De his specialiter Ambrosius locutus est, dicens: "Non sanat baptismus perfidorum, etc." ut etiam rebaptizentur et reordinentur unde in Niceno Concilio [c. 19.] statutum est:

C. LII. Rebaptizentur et ordinentur qui de Paulianistis et Cathafrigis ad ecclesiam redeunt. Si quis confugerit ad ecclesiam catholicam de Paulianistis et Cathafrigis statutum sit, rebaptizari eos omnino debere. Si qui uero clerici erant apud eos, siquidem inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizandi sunt, rursus etiam ordinentur ab episcopo ecclesiae catholicae. Si uero examinati minus apti fuerint deprehensi, deponi eos oportet. Similiter autem et circa diacones et de omnibus, qui in eodem clero inueniuntur, eadem forma seruabitur.

[C. LIII.] Item Innocentius. [ad Episcopos Macedoniae, epist. XXII. c. 5] Paulianistae in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti minime baptizant et Nouatiani iisdem nominibus tremendis baptizant, nec apud istos de unitate potestatis diuinae, hoc est Patris, Filii ei Spiritus sancti, questio aliquando commota est etc. Gratian. Alii formam ecclesiae in baptizando seruant. Sed dum ab eis baptizantur, qui in heresi uel scismate eis communicant, sacramentum quidem baptismi ab eis accipiunt, uirtutem uero non consecuntur, quam sine fide nullus consequi potest. Unde de Domino dicitur, quod in patria sua non poterat facere signum propter incredulitatem eorum. Item Augustinus in omelia LXXX:

C. LIV. Dum uerbum accedit ad elementum, fit sacramentum. Detrahe uerbum, quid est aqua nisi aqua? accedit uerbum ad elementum, et fit sacramentum. . 1. Unde ista tanta uirtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente uerbo? non quia dicitur, sed quia creditur. Nam et in ipso uerbo aliud est sonus transiens, aliud uirtus manens. Gratian. De his etiam, qui in heresi uel scismate baptizantur, scribit Augustinus, ad Petrum Diaconum, [c. 36.] dicens:

C. LV. Extra ecclesiam baptizati si ad ecclesiam non redierint perniciem sibi accumulant. Firmissime tene et nullatenus dubites, extra ecclesiam baptizatis, si ad ecclesiam non redierint, baptismo cumulari perniciem. Tantum enim ualet ecclesiasticae societatis communio ad salutem, ut baptismo non saluetur cui ibi non datur, ubi oportet ut detur.

C. LVI. Inutilia sunt dona, que preter ecclesiae unitatem habentur. Idem. [tractatu XIII. ad c. 3. Iohannis] Teneamus, unitatem fratres mei. Preter unitatem et qui facit miraculum nichil est; in unitate erat populus Israel, et non faciebat miracula; preter unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi. Populus Israel, ut dixi, non faciebat miracula. Qui erant saluandi apud Deum, qui faciebant miracula, an qui non faciebant? Petrus apostolus resuscitauit mortuum. Symon magus fecit multa. Erant quidam Christiani, qui non poterant facere quod faciebat Petrus, nec quod faciebat Symon. Sed inde gaudebant? quia nomina eorum scripta erant in celo.

C. LVII. Baptisma semel traditum non est reiterandum. Item Leo ad Nicetem Episcopum. [epist. LXXVII. al. LXIX. c. 7.] Hanc regulam seruandam in omnibus ecclesiis predicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteracione uioletur, dicente Apostolo: "Unus Deus, una fides, unum baptisma," cuius ablutio nulla reiteracione uiolanda est, sed, sola sanctificatio Spiritus inuocanda, ut quod ab hereticis nemo accipit a catholicis sacerdotibus consequatur. X. Pars. Gratian. Nemo in heresi uel scismate constitutus intelligendus est. Ceterum, si cum fidei integritate et animi puritate de manu hereticorum aliquis in forma ecclesiae baptisma acceperit, tunc inpletur illud Augustini: "Per lapideum canalem aqua transit ad areolas." Et iterum: "Spiritualis uirtus sacramenti, etc."

C. LVIII. Etiam per malos boni colliguntur. Item [Augustinus] de blasphemia Spiritus sancti. Spiritus sanctus in sancta ecclesia etiam isto tempore, quo uelud granum attrituratur cum palea, sic operatur, ut nullius ueram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per illorum ministerium probos colligat. Gratian. Ecce quando ab hereticis baptisma cum sua uirtute accipitur, cuius tam necessaria amministracio est, ut nec etiam a paganis datum possit reiterari. Unde in ecclesiastica ystoria legitur, quod Alexander episcopus Alexandriae, cum Petri Martiris solempnia celebraret, post expleta missarum sacramenta uidit super oram maris puerorum ludum, imitantium, ut solet fieri, episcopum, et gerentium ea, que in ecclesia geri mos est. Mox eos ad se perduci iubet, et quid egissent percunctatur. Illi rei ordinem pandunt, baptizatos a se esse quosdam cathecuminos confitentur per Athanasium puerum, qui illis fuerat episcopus simulatus. Ubi ex responsis eorum uidit secundum religionis nostrae ritum cuncta constare, statuit illis, quibus integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adinpleri ea, que sacerdotibus est mos. Hinc etiam Ysidorus ait:

C. LIX. De his, qui per ignorantiam ordinantur antequam baptizentur. Si quis per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur, debent ab eo baptizati iterum rebaptizari, et ipse ulterius non ordinetur. Sed Romanus Pontifex non hominem iudicat, qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam credit baptismi, licet paganus sit, qui baptizat.

[PALEA C. LX. Ex Concilio apud Compendium. Si presbiter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum. ] Gratian. Quod autem cetera sacramenta ab hereticis ministrari non possint, testatur Ieronimus in Aggeo Propheta: [cap. 2.]

C. LXI. Non placent Deo que ab hereticis offeruntur. Sic populus iste hereticorum omnium est in conspectu meo, dicit Dominus, omne, quod fecerint, quod mihi obtulerint, uel uota, uel pro salute, uel pacifica, uel pro peccato, uel holocaustis siue elemosinas siue ieiunia uel corporis castitatem contaminata erunt in conspectu meo. Quamuis enim sancta uideantur specie sui que offeruntur, tamen, quia tractata sunt ab illo, qui pollutus est in anima, polluuntur omnia.

C. LXII. De eodem. Item in Amos Propheta. [c. 5.] Odit Deus sacrificia hereticorum et a se proicit, et quotiens in nomine eius congregati fuerint, detestatur fetorem eorum et claudit nares suas.

[C. LXIII.] Item in Osea. [cap. 6.] Illi offerunt panem sacrilegum, et dant elemosinas, et sectari uidentur humilitatem. Que ego, si uere fiant, holocausta interpretor. Cum autem scientiam Dei dereliquerint, frustra truncato capite fidei cetera membra habere se iactant.

C. LXIV. Sine fide et karitate nec euangelium habetur, nec prosunt aliqua bona. Idem in epistola ad Galatos. [c. 1. u. 11.] Marcion et Basilides, et ceterae hereticorum pestes non habent Dei euangelium, quia non habent Spiritum sanctum, sine quo humanum fit euangelium quod docetur. Nec putemus in uerbis scripturarum esse euangelium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis.

[C. LXV.] Idem. [ad cap. 5. eiusdem epistolae u. 14.] Vide, quantum bonum est karitas. Si ita martirium fecerimus, ut nostras uelimus ab hominibus reliquias honorari, et si opinionem uulgi sectantes intrepidi sanguinem fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem propriam dederimus, huic operi non tam premium quam pena debetur, et perfidiae magis tormenta sunt quam corona uictoriae.

C. LXVI. Hereticorum benedictio maledictio est. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 32.] Non oportet hereticorum benedictiones accipere, quoniam maledictiones magis sunt quam benedictiones.

C. LXVII. Neque cum hereticis, neque cum scismaticis licet orare. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 70.] Non liceat clericis uel laicis ab hereticis eulogias accipere, quia maledictiones sunt magis quam benedictiones, neque liceat aut cum hereticis, aut scismaticis orare.

C. LXVIII. Extra ecclesiam non sunt uera sacrificia. Item Leo ad Anatholium Constantinopolitanum Episcopum. [epist. XLVIII. cap. 2.] In ecclesia Dei, que corpus Christi est, aliter nec rata sunt sacerdotia, nec uera sacrificia, nisi in proprietate suae naturae uerus nos pontifex reconciliet.

C. LXIX. Inpiorum manibus diuina sacramenta se subducunt. Idem Leoni Augusto. [epist. LXXIII.] Manifestum est, per crudelissimam et insanissimam uesaniam in Alexandrina sede omne celestium sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, deficit crismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus inpiorum omnia sese subtraxere misteria.

C. LXX. Sacramenta extra ecclesiam ministrari possunt, salutem uero conferre non possunt. Item B. Martir Ciprianus in epistola contra hereticos. Si quis, inquit, de ecclesia heretica presumptione exierit, a semetipso dampnatus est. Cum huiusmodi secundum Apostolum, nec cibum quidem sumere debemus. Declaratur hoc in libro Regnorum, ubi, cum homo Dei ad Ieroboam missus esset, qui peccata sua exprobraret atque ultionem futuram prediceret, panem apud illum edere et aquam bibere prohibitus est. Quod cum non custodisset, diuina sententia inde rediens, morsu leonis in itinere interiit. . 1. An debet quisquam dicere, sacramentum salutare, et gratiam celestem communem cum hereticis esse posse, cum quibus nec terrestris cibus, nec secularis potus debet esse communis? Constat autem oleum, unde baptizati tinguntur, sanctificari, et eucharistiam fieri apud illos omnino non posse, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium geruntur. Nam hereticus more symiarum, que cum homines non sint, formam humanam imitantur, uultum ecclesiae catholicae et auctoritatem sibi et ueritatem uendicant, cum ipse in ecclesia non sit. Benedicit cum a Deo sit maledictus, uitam pollicetur cum sit mortuus, Deum inuocat blasphemus, sacerdotium amministrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad hec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat eucharistiam facere, cum nec sanctificari oblatio illic possit, ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus per eius preces et orationes prosit, qui Deum ipse uiolauit. Si enim qui ecclesiam uiolant ethnici, et publicani habentur, multo magis rebelles et hostes, falsa altaria, et illicita sacerdotia, et sacrificia sacrilega et omnia adulteria fingentes, inter ethnicos et publicanos necesse est ut conputentur, quos omnes constat a karitate atque unitate ecclesiae catholicae recessisse. Ergo omnia, quecumque faciunt heretici, carnalia sunt, inania et falsa, ita ut nichil eorum, que illi gesserint, a nobis probari debeat. Non statim suscipienda sunt et assumenda que iactantur in Christi nomine, sed que geruntur in Christi ueritate. Quomodo enim perficere que agunt aut inpetrare aliquid illicitis conatibus a Deo possunt, qui contra Deum quod eis non licet moliuntur? . 2. Quare, qui hereticis et scismaticis patrocinantur, censura diuina in eorum probantur facinore et penis non solum duces et auctores, sed etiam participes destinari, nisi se a communione malorum separauerint, precipiente Domino per Moysen: "Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere de omnibus, que sunt in eis, ne simul pereatis in peccatis eorum." Et quod comminatus Dominus per Moysen fuerat inpleuit, ut, quisquis se a Chore, et Dathan, et Abiron non separasset, penas statim pro inpia communione solueret. Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus testatur dicens: "Sacrificia eorum tamquam panis luctus; omnes, qui manducant ea, contaminabuntur;" docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio coniungi, qui fuerint peccato eorum contaminati.

C. LXXI. Vera sacrificia non nisi in fide ecclesiae celebrantur. Item Augustinus. [lib. Sententiarum per Prosperum Aquitanicum Episcopum Reg. collectarum c. 15.] Extra catholicam ecclesiam non est locus ueri sacrificii. Item Gregorius in III. libro Dialogorum [cap. 31.] ait de Erminigildo Rege Leouigildi filio:

C. LXXII. De manu hereticorum communio non est recipienda. Superueniente pascalis festiuitatis die intempestae noctis silentio ad eum pater perfidus Arrianum episcopum misit, ut ex eius manu consecrationis sacrilegae communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed uir Deo deditus Arriano episcopo uenienti exprobrauit ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit.

C. LXXIII. Sacerdotes hereticorum Christi honoribus non habentur digni. Item Innocentius capitulo VII. Arrianos preterea ceterasque huiusmodi pestes, quia eorum laicos conuersos ad Dominum sub imagine penitentiae ac Spiritus sanctificatione per manus inpositionem suscipimus non uidentur clerici eorum cum sacerdotii aut cuiuspiam ministerii suscipiendi esse dignitate. Quoniam quibus solum baptisma ratum esse permittimus (quod utique in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti percipitur), nec Spiritum sanctum eos habere ex illo baptismate illisque ministeriis arbitramur, quoniam, cum a catholica fide auctores eorum discederent, perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt, nec dare eius plenitudinem possunt, que maxime in ordinationibus operatur, qui per inpietatis suae perfidiam fidem domini perdiderunt. Propter quod fieri non potest, ut eorum profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos inperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum penitentiae imagine recipimus. Item: . 1. Legitur "Qui tetigerit inmundum inmundus erit," quomodo ergo ei tribuetur qui inmunditiam et spurcitias consueuit accipere? Et infra: . 2. Qui particeps factus est dampnati, quomodo honorem debeat accipere, inuenire non possumus. Gratian. Ex eo autem, quod manus inpositio iterari precipitur, sacramentum non esse ostenditur. Unde Augustinus de baptismo libro III.: [contra Donatistas c. 16.]

C. LXXIV. Manus positio non est sacramenti iteracio. Manus inpositio non, sicut baptismus, repeti non potest. Quid enim est aliud, nisi oratio super hominem? Gratian. Cum ergo Innocentius solum baptisma hereticis ratum esse permittat; cum Gregorius sacrilegam uocet consecrationem Arrianorum; cum Ciprianus quecumque ab hereticis fiunt carnalia, inania, et falsa iudicet; cum Ieronimus omnia, que ab eis offeruntur, contaminata in conspectu Domini asserat; cum Leo extra ecclesiam nec rata esse sacerdotia, nec uera sacrificia testetur: patet, quod sacramenta ecclesiastica preter baptisma (ut supra dictum est) ac hereticis ministrari non possunt. Item obicitur illud Ieronimi ad Luciferianum:

C. LXXV. Qui in baptismo sanctus est, ad altare peccator non erit. Sicut Christus est qui baptizat, ita ipse est qui sanctificat. Unde oro te, ut aut sacrificandi licentiam ei tribuas, cuius baptisma probas, aut reprobes eius baptisma, quem non putes esse sacerdotem. Neque enim fieri potest, ut qui in baptismo sanctus est sit ad altare peccator. Gratian. Sed hoc de peccatore tantum catholico, non heretico intelligendum est. Qui quicquid cum fide pro offitio suo facit licet indignus, tamen diuina gratia cooperante ratum esse creditur. Alioquin si de hereticis dictum intelligitur, ipse sibi contrarius esset, cum dicat in Oseae: "Sacrificia eorum etc". Et alibi in persona Domini:

C. LXXVI. Benedictionibus hereticorum Deus maledicit. "Maledicam benedictionibus uestris": hoc est, quicquid a uobis benedicetur per me erit maledictum. XI. Pars. Gratian. Hoc igitur intelligendum est de heretico, illud autem ad Luciferianum de peccatore ecclesiastico. De quo Augustinus ait in libro de corpore Domini.

C. LXXVII. Boni et mali sacerdotes eque corpus Christi conficiunt. Intra ecclesiam catholicam in ministerio corporis et sanguinis Domini nichil a bono maius, nichil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in uerbo perficitur creatoris et uirtute Spiritus sancti. Si enim in merito sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret. Nunc autem sicut ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem et transfundit in sanguinem. Credendum est enim, quod in uerbis Christi sacramenta conficiantur. Cuius prius creantur inperio, eius utique uerbo recreantur ad melius.

C. LXXVIII. De eodem. Idem in libro II. contra epistolam Parmeniani. [c. 10.] Omnia sacramenta cum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et uerbum Dei. Unde dictum est: "Que dicunt facite, que autem faciunt facere nolite."

C. LXXIX. De his, qui sanctis male utuntur. Idem tractatu epistolae Iohannis. Prophetauit Saul malus rex, cum etiam sanctum Dauid persequeretur. Non ergo se iactent qui forte sine karitate habent munus. Dei sanctum, sed uideant, qualem rationem habituri sint cum Deo, qui sanctis non sancte utuntur. Ex his erunt, qui dicturi sunt in iudicio: "In nomine tuo prophetauimus." Quibus non dicetur: "Mentimini," sed: "Non noui uos, etc." Gratian. Spiritum ergo prophetiae dicendi sunt habuisse, non meritum.

C. LXXX. Quisque non tam sanctificatur ex hostiis, quam peccato polluitur. Item Ieronimus in [cap. 2.] Aggeo. Propheta, qui altari extructo tantum et domo mea diruta hostias mihi offers in altari, et uictimis eius sanctificari te putas, scito, quoniam sanctum est quidem quod offertur in altari, sed non tam sanctificaris ex hostiis, quam ex operibus mortuis pollueris.

C. LXXXI. Contra Spiritum sanctum uerbum dicitur, cum ex dispersione numquam reditur. Item Augustinus in libro de uerbis Domini. [serm. XI. circ. fin.] Ita fit uerbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem numquam uenitur, que ad remittenda peccata accipit Spiritum sanctum. Ad quam congregationem etsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum, si aliquis accesserit corde non ficto, in ipso Spiritus sanctus operatur remissionem peccatorum, qui in sancta ecclesia ita operatur, ut reprobos fugiat tamen per eorum ministerium probos colligat.

C. LXXXII. Non hominum meritis, sed uirtute Spiritus sancti peccata remittuntur. Idem in sermone de remissione peccatorum. Ut euidenter ostenderet Dominus, a Spiritu sancto quem donauit suis fidelibus, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait: "Accipite Spiritum sanctum;" et continuo subiecit: "Si cui dimiseritis peccata, remittentur ei:" hoc est, Spiritus dimittit, non uos. Proinde sicut is, quem sacerdos in ecclesia tollit, est tamen extra ecclesiam, et extra corpus, cuius caput est Christus, si ei ostiarius non aderit, ita non extra ecclesiam est, et non est de corpore, si quis pastoris

C. LXXXIII. Non merita personarum, sed offitia sacerdotum dominus considerat. Item Ambrosius de sacramentis. Cum scriptura testetur, quod ad preces Ieroboa ignis descendit de celo, et rursus precante Helia ignis missus est, qui sacrificia consumeret, datur intelligi, quod Deus non merita personarum considerat, sed offitia sacerdotum. . 1. Ille ignis uisibilis mittebatur, ut crederent: nobis inuisibilis operatur, qui credimus. . 2. Crede ergo, adesse Dominum Iesum inuocatum precibus sacerdotum, qui ait: "Ubi fuerint duo uel tres ibi sum in medio eorum."

C. LXXXIV. Non merita sacerdotum, sed uirtus diuina sacramenta sanctificat. Item Gregorius Papa. Multi secularium hominum, cum plus sacerdotum uitam quam suam discutiunt, in magnum contemptionis diuinorum sacramentorum crimen incurrunt. Magna enim trabe uulneratos habentes oculos, eamque negligentes festucam tenuem in aliorum conspiciunt oculis, quam dum incaute festinant auellere, erroris in foueam dilabuntur, minus quidem considerantes, quod non eos sacerdotum uita lederet, si ipsi humiliter bonis sacerdotum admonitionibus aurem accommodarent. Sed dum ypocritarum more plus illorum famam quam propriam uitam uel uitae negligentias diiudicant, spernunt sancta monita et spiritualia dona. Unde fit, ut non solum ab eis dicta respuant, sed (quod est deterius) diuina etiam misteria contempnant, ut nec corporis communionem aut sanguinis Domini nostri Iesu Christi eorum ministerio confectam assumant, putantes, hanc minus esse sanctificatam, si illorum fiat offitio, quorum uita eorum oculis uidetur ignobilis. . 1. Heu in quam magnum laqueum incidunt, ut diuina et occulta misteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque Spiritus sanctus in ecclesia diffusa per totum orbem terrarum inconprehensibiliter ea misteria et occulte atque inuisibiliter et operando sanctificet et benedicendo benedicat. . 2. Misterium itaque, fratres, ob hoc dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispensationem; sacrifitium autem, quasi sacrum factum, quia prece mistica consecratur pro nobis in memoriam dominicae passionis. . 3. Sacramentum uero est in aliqua celebratione, cum res gesta ita sit, ut aliquid significare accipiamus, quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta: baptisma, crisma, corpus et sanguis, que ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum diuina uirtus secretius salutem eorundem sacramentorum operatur. Unde a secretis uirtutibus uel sacris sacramenta dicuntur. Que ideo fructuose penes ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus eundem sacramentorum latenter operatur effectum. Cuius panis et calicis sacramentum grece eucharistia dicitur, latine bona gratia interpretatur. Et quid melius corpore et sanguine Christi? . 4. Siue ergo per bonos, siue per malos ministros intra ecclesiam; dispensetur, sacrum tamen est, quia Spiritus sanctus mistice ille uiuificat, qui quondam apostolico in tempore uisibilibus aparebat operibus. Nec bonorum meritis dispensatorum ampliantur, nec malorum attenuantur, quia "neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus." Hoc de corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, hoc etiam de baptismate et crismate sentiendum est et tenendum, quia uirtus diuina secretius operatur in eis, et diuinae solummodo est hec uirtus siue potestas, non humanae efficaciae. Polluimus itaque panem, id est corpus Christi, quando indigni accedimus ad altare et sordidi mundum sanguinem bibimus. Et infra: . 5. Maledicam, inquit, benedictionibus uestris, hoc est, his, que nunc meis benedictionibus possidetis, seu quicquid benedicitur a uobis, uel quoniam non benedicunt sanctis ex uero corde, uel quia qui inique agunt benedicuntur ab eis, adulanturque peccatoribus, dummodo diuites sunt.

C. LXXXV. Non sacerdotum uitam, sed que docent et ministrant considerare debemus. Item Fabianus Papa Episcopis Orientalibus. [epist. II.] Significastis insuper plerosque attendere, multos in ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter uiuere sermonibus et sacramentis, que per eos populis ministrantur. O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliuiscuntur! qui et multo ante predixit, ut legi Dei potius obtemperetur quam imitandi uideantur illi, qui ea, que dicunt, non faciunt, et traditorem suum tolerans usque in finem etiam euangelizaturum cum ceteris misit. Nam apostoli talem consuetudinem non habuerunt, ne habendam docuerunt.

C. LXXXVI. De eodem. Item Nicolaus papa Michaeli Inperatori. [in epist. que incipit: "Proposueramus."] Non quales sacerdotes Domini, sed quid de Domino loquantur, est uobis magnopere preuidendum, nec in uicariis B. Petri apostoli uobis est attendendum quid sint, sed quid pro correctione ecclesiarum, quid pro salute uestra satagant. Nec enim illos inferiores dicetis scribis et phariseis sedentibus super cathedram Moysi, de quibus Dominus precepit, dicens: "Quecumque dixerint uobis facite, secundum opera eorum nolite facere." Ergo, inperator, considera, si illos dixit audiendos, qui super cathedram Moysi sedebant, quanto potius, qui super cathedram Petri resident, esse existimatis obaudiendos?

C. LXXXVII. Sacerdotum inmunditia sacramentum non polluit. Item Augustinus contra Petilianum. [lib. II. c. 22.] Dominus declarauit in uno cetu hominum eadem sacramenta sumentium, non obesse mundis aliquorum inmunditiam. . 1. Petilianus dixit: At si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis? Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo queramus, quis sit uerus sacerdos, et non quid sit uerum baptisma. Ut enim quisque uerus sit sacerdos, oportet, ut non solum sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: "Sacerdotes tui induantur iustitia." Qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis ipse uerax non est, quod dat tamen uerum est, si non det suum, sed Dei. Item: . 2. "Cretenses, malae bestiae, pigri corde." Si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum conperit, etiam ipse attestatus est, cur nos, apud quemcumque inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi ille, apud quem inuenitur, peruersus et fallax est, non discernimus propter uicium, quod homo habet, ueritatem, quam non suam, sed Christi habet, et dicimus, sacramentum hoc uerum est, sicut ille ait: "Testimonium hoc uerum est?" Numquid ideo dicimus: etiam ipse homo uerax est, quia dicimus: sacramentum hoc uerum est? . 3. Vos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum uicia Dei sacramenta uiolatis, aut nos propter Dei sacramenta, que in uobis uiolare nolumus, etiam uestri scismatis sacrilegium assumere putatis. Item: . 4. Baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia conscientiae siue dantis siue accipientis omnino distincta est. Item: . 5. Memento sacramentis Dei nichil obesse mores malorum hominum, quo illa uel non sint, uel minus sancta sint. Item: . 6. Si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur? Si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur? Nam eum propter sacramenti unctionem et honorauit uiuum, et uindicauit occisum. Et quia uel panniculum ex eius ueste abscidit, percusso corde trepidauit. Ecce Saul non habebat innocentiam, et tamen habebat sanctitatem, non uitae suae, (nam hoc sine innocentia non potest), sed sacramenti Dei, quod et in malis hominibus sanctum est. Item: . 7. Nos dicimus tale cuique sacrificium fieri, qualis accedit ut offerat, et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium manducare, qui ad illud tales accedunt, quales et illi sunt. Itaque si offerat Deo malus, et accipiat inde bonus, tale cuique est, qualis quisque fuerit, quia et illud scriptum est: "Omnia munda mundis." Per hanc sententiam ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. Nam utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis esse communem omnium uestrum malum scismatis facit. Item: . 8. Gratias Deo, quia tandem confessus es, posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiam si a peccatoribus inuocetur. Hinc ergo intelligite, cum Christi nomen inuocatur non obesse aliorum saluti aliena peccata.

C. LXXXVIII. Etiam per malum ministrum dona Dei ad eos perueniunt, qui cum fide accipiunt. Idem in libro Psalmorum. Christus quid fecit uobis, qui tanta patientia traditorem suum pertulit, ut ei primam eucharistiam confectam manibus suis et ore suo commendatam traderet, sicut ceteris apostolis? Quid uobis fecit Christus, qui eundem traditorem suum, quem diabolum nominauit, qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere, cum ceteris discipulis ad predicandum regnum celorum misit, ut monstraret, dona Dei peruenire ad eos, qui cum fide accipiunt, etiam si talis sit, per quem

C. LXXXIX. Sacramentis malitia non nocet episcopi. Item Gregorius. Non nocet malitia episcopi, neque ad baptismum infantis, neque ad consecrationem ecclesiae, quia baptisma a Deo datur, non ab homine uenit; sic et eucharistia, et alia quecumque in altari ponuntur, non ab homine, sed a Deo sanctificationem accipiunt. Gratian. Sed obicitur illud Ieronimi in Sophonia: [c. 3.]

C. XC. Sacerdotis non uerba, sed merita eucharistiam faciunt. Sacerdotes, qui eucharistiae seruiunt, et sanguinem Domini populis eius diuidunt, inpie agunt in legem Christi, putantes eucharistiam inprecantis facere uerba, non uitam, et necessariam esse tantum solempnem orationem, et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: "Sacerdos, in quacumque fuerit macula, non accedat offerre oblationes Domino."

C. XCI. Tanto facilius sacerdotes exaudiuntur, quanto apud Deum sunt digniores. Item Alexander. [epist. II.] Ipse sacerdotes pro populo interpellant et peccata populi comedunt, quia suis precibus ea delent atque consumunt; qui, quanto digniores fuerint, tanto facilius in necessitatibus, pro quibus clamant, exaudiuntur.

C. XCII. Non adest Spiritus sanctus sacramentis, que per criminosos ministrantur. Item Gelasius Elphidio Episcopo. Sacrosancta religio, que catholicam continet disciplinam, tantam sibi reuerentiam uendicat, ut ad eam quilibet nisi pura conscientia non audeat peruenire. Nam quomodo ad diuini misterii consecrationem celestis Spiritus inuocatus adueniet, si sacerdos, et qui eum adesse deprecatur, plenus actionibus criminosis reprobetur?

C. CXIII. Manus inmunda tacta coinquinat, non mundat. Item Gregorius in Registro. [lib. I. epist. 24.] Necesse est, ut munda sit manus, que diluere sordes curat, ne tacta queque deterius inquinet, si sordida sequens lutum tenet: scriptum namque est: "Mundamini, qui fertis uasa Domini." Domini etenim uasa ferunt, qui proximorum animas ad interiora perducendas in conuersationis suae exemplo suscipiunt.

C. XCIV. Eque seruandum est uerbum Christi et corpus Christi. Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, homil. 26.] Interrogo uos, fratres uel sorores, dicite mihi, quid uobis plus esse uidetur, corpus Christi an uerbum Christi? Si uultis uerum respondere, hoc dicere debetis, quod non sit minus uerbum Dei quam corpus Christi. Et ideo, quanta sollicitudine obseruamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nichil ex ipso de manibus nostris in terram cadat, tanta sollicitudine obseruemus, ne uerbum Dei, quod nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus, aut loquimur, de corde puro depereat, quia non minus reus erit qui uerbum Dei negligenter audierit, quam ille, qui corpus Christi sua negligentia in terram cadere permiserit.

[C. XCV.] Item. [lib. IV. de Trinitate c. 14.] Neque enim id potest rite offerri nisi per sacerdotem iustum et sanctum, nec nisi ab eis accipiatur quod offertur, pro quibus offertur, atque id sine uicio sit, ut pro uiciosis mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt, qui pro se offerri sacrificium Deo uolunt. Gratian. Cum uita sacerdotum eucharistiae necessaria esse dicitur, non consecrationi, sed effectui intelligendum est; non enim effectum confert salutis ei, quem merita faciunt indignum; potius conpletur in eo illud Apostoli: "Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Ergo contra eos, qui crebra oblatione sacrificii se putant posse mundari, non cessantes inpie agere in lege Dei, intelligitur illud esse dictum Ieronimi. Quod uero sacerdos, etiamsi malus sit, tamen pro offitio suae dignitatis gratiam transfundat hominibus, testatur Augustinus in libro questionum ueteris testamenti: [c. 11.]

C. XCVI. Sacerdotes nomen Domini inuocant, Dominus autem benedictionem prestat. Dictum est a Domino in Numeris ad Aaron: "Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus benedicam eos," ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec uoluntas sacerdotis obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. . 1. Quanta autem dignitas sit sacerdotalis offitii uel ordinis, hinc aduertimus. Dictum est autem de nequissimo Caipha, interfectore Saluatoris, inter cetera: "Hoc autem a semetipso non dixit, sed, cum esset pontifex sacerdotum anni illius, prophetauit." Per quod ostenditur, Spiritum sanctum gratiarum non personam sequi digni, aut indigni, sed ordinem traditionis ut, quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut offitium ministerii exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. Gratian. Quod uero per hereticos sacramenta dignitatis ministrata dicuntur carere effectu, inprobatur auctoritate Anastasii Papae, qui ordinationem Acacii, quamuis heretici, ita ratam approbat, ut etiam eis, quos post dampnationem suam baptizauit, uel ordinauit, in nullo ream personam nocuisse asserat. Sed hoc eum illicite, et non canonice, imo contra decreta suorum predecessorum et successorum fecisse, probat Felix et Gelasius, qui Acacium ante Anastasium excommunicauerunt, et Hormisda, qui ab ipso Anastasio tertius eundem Acacium dampnauit. Unde etiam ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo fuisse percussus legitur in gestis Romanorum Pontificum hoc modo: "Anastasius secundus natione Romanus, etc." Require retro in tractatu decretalium epistolarum. Item obicitur illud Augustini ad Parmenianum de hereticis etiam dampnatis:

C. XCVII. Qui recedit ab ecclesia, nec baptisma, nec uim dandi amittit. Quod quidam dicunt, baptisma, quod accepit, non amittit qui recedit ab ecclesia, ius tamen dandi, quod accepit, amittit, multis modis aparet frustra et inaniter dici. . 1. Primo, quia nulla ostenditur causa, cur ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi amittere possit. Utrumque enim sacramentum est, et quadam consecratione homini datur utrumque, illud, cum baptizatur, illud, cum ordinatur; ideo non licet a catholico utrumque iterari. . 2. Nam si quando ex ipsa parte uenientes etiam prepositi pro bono pacis, correcto scismatis errore, suscepti sunt, etsi uisum est opus esse, ut eadem offitia gererent, que agebant, non sunt rursus ordinandi, sed sicut baptismus in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in precisione fuerat uicium (quod unitate pacis est correctum), non in sacramentis, que ubicumque sunt ipsa sunt. Et cum ipsi expedire uidetur ecclesiae, ut prepositi eorum, uenientes ad catholicam societatem, honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur sed manent super eos. Ideoque non eis manus inponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat iniuria. . 3. Sicut autem in baptismo est quod per eos dari possit, sic in ordinatione ius dandi est; utrumque ad perniciem suam, quamdiu karitatem non habent unitatis; sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. Quicquid non habetur dandum est, cum opus est dari, quod uero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est, ut salubriter habeatur. Quod si laicus alicui pereunti necessitate conpulsus baptisma dederit, quod, cum ipse acciperet, quomodo dandum esset addidicit, nescio, an quisquam dixerit pie esse repetendum. Nulla enim necessitate cogente si fiat, alieni muneris usurpatio est. Si autem necessitas urgeat aut nullam, aut ueniale delictum est. Sed si nulla necessitate usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamuis recte dici possit illicite datum. Illiciti ergo usurpationem corrigit reminiscentis et penitentis affectus. Quod si non correxerit, manebit ad penam usurpatoris quod datum est, uel eius, qui illicite dedit, uel eius, qui illicite accepit: non tamen pro non dato habebitur . 4. Si enim aliqui furtim et extraordinarie, non in monetis publicis, aurum uel argentum percutiendo signauerint, cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis uel indulgentia liberatis cognitum regale signum thesauris regalibus cogeretur. Et paulo post: . 5. Si forte miliciae caracterem in corpore suo non militans pauidus exhorruerit, et ad clementiam inperatoris confugerit, et inpetrata uenia militare iam ceperit, numquid homine liberato atque correcto caracter ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur? An forte minus habent sacramenta Christiana quam corporalis hec nota, cum uideamus, nec apostatas carere baptismo, quibus utique per penitentiam redeuntibus non restituitur, et ideo amitti non posse iudicatur? . 6. De his, qui ab ecclesiae catholicae unitate separati sunt, nulla iam questio est, quin habeant, et dare possint, sed perniciose habeant, pernicioseque tradant, quia extra uinculum pacis sunt. . 7. Neutri sacramento iniuria facienda est. . 8. Sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet, et ideo redeunti non redditur, sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed dat tamen, et ideo quod ab eo accepit uenienti ad unitatem non iteratur. Infra: . 1. Sicut redeunti non redditur quod et foris habebat, sic uenienti repetendum non est quod foris acceperat. Unde consequenter intelligitur peruersitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem sacramentorum in nullo peruerso esse uiolandam. Constat enim, eam in peruersis hominibus et sceleratis, siue in eis, qui intus sunt, siue in eis, qui foris, inpollutam atque inuiolabilem permanere, et quod dicuntur eam mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa inpolluta permaneant; sed in bonis permanent ad premium, in malis permanent ad iudicium. Infra: . 10. Quomodo catholici non clarificant Dominum, qui sacramenta eius tam debita ueneratione prosecuntur, ut, etiam si ab indignis tractata fuerint, illi sua peruersitate dampnatis, illa intemerata sanctitate permanere demonstrantur? XII. Pars. Gratian. Ex his uerbis Augustini constat, in omnibus tam apostatis quam hereticis uel dampnatis permanere Christi sacramenta uera, quantum ad se, et sancta, et nisi penitentia uel indulgentia subuentum fuerit, ad dampnationem usurpatoris peruenient, uel habentis, uel dantis, uel accipientis. Quid ergo prodest, quod uera et sancta sunt, cum usurpatores suos eque perimant, ac si essent mala et noxia? Crassus aurum sitiuit, aurum bibit; eque periit uero auro, sicut uero ueneno. . 1. Item aurum eque uerum est in arca furis, sicut in thesauris regis. Sed a fure, quia illicite habetur, illicite datur uel accipitur; a rege autem licite habetur, datur et accipitur; ideo ipse fur et communicator furti (nisi forte de conscientia furti se purgauerit), ut perhibet Gelasius ad Anastasium inperatorem, uterque iuste et digne dampnabitur. . 2. Opponitur autem huic sententiae Augustini: potestas dandi baptismum, et ius consecrandi dominicum corpus, et largiendi sacros ordines, plurimum inter se differunt. Suspenso enim uel deposito sacerdote, nulla ei relinquitur potestas sacrificandi. Sacramentum tamen baptismi non solum a sacerdote deposito uel laico catholico, uerum etiam ab heretico uel pagano si ministratum fuerit, nulla reiteratione uiolabitur; nulla autem ratio sinit, ut inter sacerdotes habeantur, qui de manibus laici uel pagani oleum sacrae (imo execrandae) unctionis assumunt. Non ergo consequenter colligitur, ut, si recedentibus a fide ius baptizandi relinquitur, potestas etiam distribuendi sacros ordines eis relinquatur, quamuis utrumque consecratione proueniat. Degradatus enim episcopus potestatem largiendi sacros ordines non habet, facultatem baptizandi tamen non amisit. . 3. Sed ne Augustinum in hac sententia penitus reprobemus, intelligamus aliud esse potestatem distribuendi sacros ordines, aliud esse executionem illius potestatis. Qui intra unitatem catholica ecclesiae constituti sacerdotalem uel episcopalem unctionem accipiunt, offitium et executionem sui offitii ex consecratione adipiscuntur. Recedentes uero ab integritate fidei, potestatem acceptam sacramento tenus retinent, effectu suae potestatis penitus priuantur, sicut coniugati ab inuicem discedentes coniugium semel initum non dissoluunt, ab opere tamen coniugali inueniuntur alieni. . 4. De his ergo, qui accepta sacerdotali potestate ab unitate catholicae ecclesiae recedunt, loquitur Augustinus, non de illis, qui in scismate uel heresi positi sacerdotalem unctionem accipiunt; alioquin esset contrarius Calcedonensi concilio, in quo ordinati a symoniacis in nullo proficere iudicantur, et Innocentio, qui ordinatos a ceteris heretici per prauam manus inpositionem solam dampnationem et uulnus capitis assecutos testatur. . 5. Quamuis possit generaliter dici, sacramenta, que apud hereticos non aliter quam in ecclesia Dei celebrantur, uera et rata esse quantum ad se, falsa uero et inania quantum ad effectum, et in his, a quibus male tractantur, et in illis, a quibus male suscipiuntur. Nec mirum, ipsa enim salus nostra bucellam Iudae dedit; statim cum bucella non bonus, sed malignus spiritus intrauit: quare? non quia bonus non daret bonum, sed quia malus male accepit bonum; sicque bonum effectum bonum non habuit, quia ubi illud faceret non inuenit. . 6. Item Dominus in patria sua presens et uerus affuit; non per malum ministrum, sed per semet ipsum nichil potuit, quia fidem non inuenit; pro perfidia aliorum non caruit sua ueritate, sed effectus boni uirtute. . 7. Quod ut plane in omnibus sacramentis ostenderet, bis est transfiguratus, cum esset in carne. In una transfiguratione sicut sol aparuit mirabilis ut fides credentium augeretur ad contemplandam celestem gloriam super se eleuatam. In altera ut peregrinus et incognoscibilis de se dubitantibus ire se longius finxit, et, ne agnosceretur, eorum oculos tenuit: ad quid aliud, nisi ut, quia per fidem non erat in cordibus eorum, longius se ab iis recedere ostenderet, et quia ipsum non credebant esse quod erat, uiderent etiam eum alium quam erat? Ecce in utraque uisione sua erat praesenti et ueritas: sed in una exercebatur fides, ut magis crederent quam credebant, in altera tenebatur incredulitas, ne etiam agnoscerent quod uidebant. Sacramentum ergo corporis et sanguinis sui aliis est ad salutem, aliis ad iudicium. Fides etiam, quamuis sit uera, tamen sine operibus mortua est. Sic et omnes decem uirgines equaliter erant uirgines, sed ex his erant quinque fatuae et quinque prudentes. Equa erat uirginitatis ueritas, sed pro eiusdem uirginitatis intentione non omnibus equa meriti identitas. Sic etiam est es sonans aut cymbalum tinniens martirium uel elemosina, quam nescit karitas. Si uero cecus ceco lucernae ministret ueritatem, neuter tamen ideo magis suam illuminat cecitatem. Sic et malus ministrat malo uera sacramenta, sed non ideo dona spiritualia, quia malis eorum meritis Spiritus sanctus inpeditur, ne in eis quod suum est operetur. Unde Innocentius, cum hereticorum baptisma concedat esse ratum, non tamen ex illo baptismate concedit haberi Spiritum sanctum. Et Leo hos, qui formam baptismatis acceperunt, non sinit rebaptizari, sed iubet Spiritum sanctum, quem ab hereticis nemo accepit, per eius inuocationem et manus inpositionem a catholicis sacerdotibus consequi. Sciendum uero est, quod sacramenta hereticorum dicuntur irrita, uel etiam dampnanda, falsa et inania, non quantum ad se, cum sint sancta et uera etiam ab heretico celebrata, sed quia, cum illicite dantibus perfidis sint ad iudicium, illicite ab eis accipientibus non conferunt Spiritum sanctum. Irrita et non uera dicuntur, quia quod promittunt et conferre creduntur non tribuunt, et ideo dampnanda, ut ea dari uel recipi ab hereticis non approbetur sed interdicatur. Non enim quantum ad se polluta sunt, quamuis ab hereticis pollui dicantur. Unde Gregorius communionem Arii uocat execrationem, et Innocentius uocat Bonosi ordinationem dampnationem, non quod ita in se sint, sed quia male dantibus uel accipientibus id efficiunt. Sic etiam Ieronimus in Osee sacrificia eorum panem luctus uocat non quantum ad se, sed quantum ad effectum, quod ipsemet ostendit, subiungens: "Quicumque comederint ex eo, contaminabuntur, quia sibi ad iudicium sument." Hinc etiam Augustinus in libro II. contra epistolam Parmeniani: [cap. 5.]

C. XCVIII. Sacramenta quamuis obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus. Per Ysaiam dicit Dominus: "Facinorosus, qui sacrificat mihi uitulum, quasi canem occidat, et qui coquit similaginem, quasi sanguinem porcinum, et qui offert thus in memoriam, quasi blasphemus." . 1. Quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde uel factis, ut hoc mereatur audire, perniciem sibi infert, non illis bonis, qui accipiunt ab eis eadem sacramenta, qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et merent peccata et iniquitates, que fiunt medio eorum, quamuis non se inde corporaliter separent. Infra: . 2. Sacrificia inpiorum eis oberunt, qui offerunt inpie. Nam unum atque idem sacrificium est propter nomen Domini, quod ibi inuocatur, et semper est sanctum, et tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit. "Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit;" non aliis sed sibi. Infra: . 3. Hoc pene in omnibus talibus questionibus intelligendum admonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus. Infra: . 4. Spiritus sanctus in ecclesiae preposito uel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur per eum, et eius mercedem in salutem sempiternam et eorum regenerationem uel edificationem, qui per eum siue consecrantur siue euangelizantur. Si autem fictus est, quoniam uerissime scriptum est: "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum," desit quidem saluti eius, et auferat se a cogitationibus eius, que sunt sine intellectu, ministerium tamen eius non deserat, quo per eum salutem operatur aliorum. Gratian. Constat ergo, ut Innocentius ait, de ceteris hereticis, ordinatos a symoniacis per prauam manus inpositionem symoniacis uulneratum habere caput. . 1. Sed obicitur, quod in ordinatione symoniacorum hoc solum reprehensibile inueniatur, quod gratia Spiritus sancti sub pretio redigi putetur, aliorsum autem in omnibus integra forma sacramentorum seruetur. Cum ergo illicita sacramenti usurpatio per penitentiam correcta fuerit, ut gratia Spiritus sancti gratuita et non uenalis existimetur, integer debet adesse unctionis effectus; imo etiam, si non sequatur penitentia, licet symoniace, tamen reuera consecratus reputetur, sicut illi, qui quondam nonnisi; pretio dato, ad sacri baptismatis regenerationem nec ad sanctae communionis participationem admittebantur, licet symoniace, tamen non ideo minus baptizati, uel sacrae communionis participes reputati sunt. Sed hoc tantum sacris canonibus constitutum est, ne de cetero sacramenta Christi symoniace distribuantur. Unde Gelasius: [ad Episcopos per Lucaniam, epist. I., cap. 7.]

C. XCIX. A baptizandis uel consignandis pretia non exigantur. Baptizandis consignandisque fidelibus sacerdotes pretia nulla prefigant, nec illationibus quibuslibet inpositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quod gratis accepimus gratis dare mandamur. Et ideo nichil a predictis prorsus exigere moliantur, quo uel paupertate cogente deterriti, uel indignatione reuocati redemptionis suae causas iure despiciant, certum habentes, quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, uel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subeant proprii honoris.

C. C. A percipiente gratiam communionis pretium exigi non debet. Item de Sexta Synodo. [c. 23.] Nullus episcopus, aut presbiter, aut diaconus, qui sacram dispensat communionem, a percipiente gratiam communionis aliquod pretium exigat. Neque enim uenditur gratia, neque pro pretio Spiritus sancti gratiam damus, sed dignis munere sine defraudatione participare concedimus. Si quis uero eorum, qui connumerantur in clero, ab eo, cui sacram communionem dispensat, aliquod pretium exegerit, deponatur, sicut imitator symoniacae fraudis.

C. CI. Munera inuisibilis gratiae questibus non sunt conparanda. Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 8.] Quicquid inuisibilis gratiae consolatione tribuitur, numquam questibus uel quibuslibet premiis uenundari penitus debet, dicente Domino: "Quod gratis accepistis gratis date." Et ideo quicumque deinceps in ecclesiastico ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque fidelibus, crismate, uel promotionibus graduum precia quelibet uel premia (nisi uoluntarie oblata) pro huiusmodi ambitione susceperit, equidem, si sciente loci episcopo tale quicquam a subditis perpetratum fuerit, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subiaceat pro eo, quod inscientia mala contexit et correctionem necessariam non acquisiuit. Sin autem suorum quispiam, eodem nesciente, quicquam de supradictis capitulis accipiendum sibi esse crediderit, si presbiter est, quatuor mensium excommunicatione plectatur; si diaconus, trium; subdiaconus uero uel clericus his cupiditatibus seruiens competenti pena, et debita excommunicatione plectendus est.

C. CII Nichil a sacerdotibus exigatur pro balsamo, quod in crismate ponitur. Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 4.] Placuit, ut nullus episcoporum pro balsami modico, benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias datur, quia singuli tremissem pro ipso exigere solent, aliquid ulterius exigat, ne forte quod pro salute animarum per inuocationem sancti Spiritus consecratur, sicut Symon magus donum Dei pecunia uoluit emere, ita nos uenundantes dampnabiliter uenundemur.

C. CIII. Non est aliquid exigendum ab his, qui infantes suos ad baptizandum adducunt. Item ex eodem. [cap. 7.] Placuit, ut unusquisque episcopus per ecclesias suas hoc faciat, ut hi, qui infantes suos ad baptismum offerunt, si quid uoluntarie pro uoto suo offerunt, suscipiatur ab eis. Si uero per necessitatem paupertatis aliquid non habeant quod offerant nullum eis pignus uiolenter tollatur a clericis. Nam multi pauperes, hoc timentes, filios suos a baptismo retrahunt, qui forte, dum differuntur, si sine gratia baptismi de hac uita recesserint, necesse est, ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum spolia pertimescentes a baptismi gratia se subtraxerunt.

C. CIV. Qui baptizantur nullus in concam nummos mittere cogat. Item ex Concilio Eliberitano. [c. 48.] Emendari placuit, ut qui baptizantur (ut fieri solebat) nummos in concam non mittant, ne sacerdos quod gratis accepit precio distrahere uideatur. Neque pedes eorum lauandi sunt a sacerdotibus uel clericis.

C. CV. Pro perceptione crismatis uel baptismi aliquid exigi non debet. Item ex Concilio Triburiensi. Dictum est, solere in quibusdam locis pro perceptione crismatis nummos dari, similiter pro baptismo et communione. Hoc symoniacae heresis detestata est sancta sinodus et anathematizauit, et ut de cetero nec pro ordinatione, nec pro crismate, uel baptismo, uel balsamo nec pro sepultura, uel communione quicquam exigant statuit; sed gratis dona Christi gratuita dispensatione donentur.

C. CVI. Nec pro dedicandis basilicis nec pro ceteris sacramentis conferendis aliquid exigi debet. Item ex Concilio Cabillonensi. [tempore Caroli M. c. 16.] Statuimus, ut, sicut pro dedicandis basilicis et dandis ordinibus nichil accipiendum est, ita etiam pro balsamo siue pro luminaribus emendis nichil presbiteri crisma accepturi dent. Episcopi itaque de facultatibus ecclesiae balsamum emant, et luminaria singuli in ecclesiis suis. XIII. Pars. Gratian. Sicut ergo hec sacramenta, licet symoniace ministrentur, tamen effectum benedictionis conferunt accipienti, sic et sacerdotalis unctio, licet symoniace ministretur, suo tamen non debet carere effectu. Sed, sicut supra dictum est, illa sacramenta sunt necessitatis, hec dignitatis, et ideo priuilegia eorum non possunt generare communem legem istorum. Habent ergo symoniaci uulneratum caput per symoniacae manus prauam inpositionem. Hoc autem de illis intelligitur, quos nec excusat ignorantia, nec attractionis uiolentia, qui ab illis ordinantur, quos indubitanter sciunt esse symoniacos, siue symoniace siue non symoniace ordinentur ab eis. Ut enim Nicolaus Papa distinguit, alii symoniace ordinantur a symoniacis, alii symoniace a non symoniacis, alii non symoniace a

C. CVII. De multiplici genere symoniacorum. Statuimus decretum de symoniacis symoniace ordinatoribus uel ordinatis et de symoniacis symoniace a non symoniacis, et symoniacis non symoniace a symoniacis. . 1. Symoniaci symoniace ordinati uel ordinatores secundum ecclesiasticos canones a proprio gradu decidant. Symoniaci quoque symoniace a non symoniacis ordinati similiter ab offitio male accepto remoueantur. . 2. Symoniacos autem non symoniace a symoniacis ordinatos misericorditer per manus inpositionem pro temporis necessitate in offitio concedimus permanere. Gratian. Sed hoc intelligendum est de his, qui ordinantur a symoniacis, quos ignorabant esse symoniacos. Hos facit symoniacos non reatus criminis, sed ordinatio symoniaci. De quibus Urbanus Papa [II. in Concilio Placentino, cap. 3. et 4.] ait:

C. CVIII. De his, qui non symoniace a symoniacis ordinantur. Si qui a symoniacis non symoniace ordinati sunt, siquidem probare potuerint se, cum ordinarentur, nescisse eos symoniacos esse, et tunc pro catholicis habebantur in ecclesia, talium ordinationes sustinemus misericorditer, si tamen eos laudabilis uita commendat. Qui uero scienter se a symoniacis consecrari (imo execrari) permiserint, eorum consecrationem omnino irritam esse decernimus.

C. CIX. De eo, qui ordinatur ab illo, quem scit symoniacum esse. Item Nicolaus iunior. [Hoc idem Alexander II.] De cetero statuimus, ut, si quis in posterum ab eo, quem symoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et consecrator, et consecratus non disparem dampnationis sententiam subeant; sed uterque depositus penitentiam agat, et priuatus propria dignitate persistat.

C. CX. Symoniacis in dignitate seruanda nulla est inpendenda misericordia. Idem. [paulo inferius] Erga symoniacos nullam misericordiam in dignitate seruanda habendam esse decreuimus, sed iuxta canonum sanctionem et sanctorum Patrum decreta eos omnino dampnamus ac deponendos apostolica auctoritate sancimus. Gratian. Subaudiendum est, nisi uiolenter attractus fuerit. De his enim et a quibuslibet hereticis uiolenter ordinatis ait Innocentius: [ad Episcopos Macedoniae, epist. XXII. c. 5.]

C. CXI. De his qui inuiti ad hereticorum ordinationem trahuntur. Constat multos uim passos atque inuitos attractos, repugnantesque ab hereticis ordinatos; sed huiusmodi aliquis, si post talem ordinationem non interfuit, cum illi conficerent sacramenta, si communioni eorum participatus non est, si statim discedentibus illis pessimo conciliabulo eorum abrenunciauit et ad ecclesiam rediit, iste talis potest habere colorem aliquem excusationis. Ceterum, qui post mensem aut amplius redierunt, cum se considerent ab hereticis ordinatos, certe qui nichil ab eis acceperunt, rei sunt usurpatae dignitatis. Gratian. Tales plerumque ex intuitu pietatis reformat catholicae manus inpositio cum satisfactione et medicina penitentiae; sed dampnationem symoniacorum et eorum, qui eis consenserunt, legimus, medicinam uero autenticam ex hac heresi nominatim non legimus, nisi quod, sicut usurpatum est in Nouacianis uel Donatistis, minoribus utique hereticis, non canonice, sed ex intuitu pietatis, ita etiam ex his posse fieri colligimus, ideo etiam, quia aliorsum per omnia orthodoxam habent fidem, nisi quod Spiritum sanctum credunt esse uenalem. Et, ut ait B. Augustinus heretici cum redierint qua parte se sciderint ab ecclesia, curentur, qua uero parte adheserint, cognoscantur. Hinc et Leo scribit Ianuario Episcopo: [Aquilegiensi, epist. III.]

C. CXII. Qui ab heresi ad ecclesiam redeunt, in quo inueniuntur ordine ex beneficio perseuerent. Omnis cuiuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens unitatem, hereticae uel scismaticae coniunctionis contagione se maculauerit, si ad ecclesiam redierit cum legitima satisfactione et erroris sui dampnatione, hoc in magno beneficio habeat, si, adempta spe omnis promotionis, in quo inuenitur ordine permaneat. Gratian. De his autem, qui ordinantur symoniace a non symoniacis (utpote illi, qui data pecunia archidiacono uel consiliariis episcopi, episcopo ignorante, hoc efficiunt, ut de manu eius sacros ordines accipiant) scribit Gregorius VII.: [lib. 6. Reg. in Synodo Romae habita, A. D. 1078. die 19. Nou. cap. 5.]

C. CXIII. Ordinationes, que symoniace fiunt, diiudicantur falsae. Ordinationes, que interueniente pretio uel precibus, uel obsequio alicui personae ea intentione inpenso, uel que non communi consensu cleri et populi secundum canonicas sanctiones fiunt, et ab his, ad quos consecratio pertinet, non conprobantur, falsas esse diiudicamus, quoniam qui taliter ordinantur non per ostium, id est per Christum, intrant, sed, ut ipsa ueritas testatur, fures sunt et latrones. XIV. Pars. Gratian. Quia ergo tripliciter symonia in hoc capitulo notatur, uidendum est, quot modis pretium in hac heresi detur. Hoc B. Gregorius in euangeliorum tractatu [hom. 4. in fine] euidenter exponit, dicens:

C. CXIV. De multiplici genere symoniacorum. Sunt nonnulli, qui quidem nummorum premia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de ipsa largitate laudis solummodo retributionem querunt. Hi nimirum quod gratis accipiunt gratis non tribuunt, quia de inpenso offitio sanctitatis nummum expetunt fauoris. Unde bene, cum uirum iustum Propheta describeret, ait: "Qui excutit manus suas ab omni munere." Non enim dixit solum a munere, sed: "ab omni munere," quia aliud est munus ab obsequio, aliud a manu, aliud a lingua. Munus ab obsequio est seruitus indebite inpensa. Munus a manu pecunia est; munus a lingua fauor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in diuinis rebus non solum pecuniam nullam, sed nec etiam humanam gratiam requirit.

C. CXV. Eternam dampnationem inueniet qui quolibet munere ad sacrum ordinem accedit. Idem in Registro. Si quis neque sanctis pollens moribus, uel neque a clero populoque uocatus uel pulsatione coactus, inpudenter Christi sacerdotium, iam quolibet facinore pollutus, iniusto cordis amore, uel sordidis precibus oris, siue comitatu, siue manuali seruitio, siue fraudulento munusculo episcopalem seu sacerdotalem, non lucro animarum, sed inanis gloriae auaritia fultus, dignitatem acceperit, et in uita sua non sponte reliquerit, eumque insperata mors penitentia non inuenerit, proculdubio in eternum peribit. Hinc Gregorius scribit Iohanni Corinthiorum Episcopo: [lib. IV. ep. 55.]

C. CXVI. Pro ordinationibus nichil omnino accipiatur. De ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione decreuimus. Oportet ergo, ut neque per donum neque per gratiam, neque per quorundam suplicationem aliquos ad sacros ordines consentias uel permittas adduci.

C. CXVII. Nec pretio, nec gratia, uel suplicatione aliqui ad sacros ordines accedant. Idem uniuersis Episcopis per Elladam prouinciam constitutis. [eod. lib. epist. 56.] Quibusdam narrantibus agnoui, quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perueniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuncio, quia, cum sacerdotalis ordo intus ortus occidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex euangelio, quid redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras uendentium columbas euertit. Columbas enim uendere est de sancto Spiritu (quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per inpositionem manuum hominibus tribuit) commodum temporale percipere. Ex quo, ut predixi, malo iam euenire creditur, quia, qui in templo Dei columbas uendere presumpserunt, eorum, Deo iudice, cathedrae ceciderunt. . 1. Qui uidelicet error in subditis propagatur cum augmento. Nam ipso quoque, quisque ad sacrum ordinem perducitur, in ipsa iam prouectus sui radice uiciatus, paratior est aliis uenundare quod emit. Et ubi est quod scriptum est: "Gratis accepistis gratis date?" Et cum primo contra sanctam ecclesiam symoniaca heresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non uidetur, quia eum, quem cum precio quis ordinat, prouehendo agit, ut hereticus fiat? Ideoque hortamur, ut uestrum nullus denuo hoc fieri patiatur, sed neque gratia alicuius neque suplicatione aliquos ad sacros ordines audeat promouere, nisi eum, quem uitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstrauerit. Nam si aliter factum senserimus denuo, districta et canonica illud noueritis ultione conpesci.

C. CXVIII. Ad episcopalem honorem nullus per ambitum accedat. Item Simacus. [ad Caesarium, epist. I. c. 5.] Nullus itaque per ambitum ad episcopalem honorem permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laicali conuersatione culpetur, quis dubitat, quin religiosis et Deo seruientibus incutiat obprobrium?

C. CXIX. De eodem. Item Gregorius. [Adeodato Episcopo, lib. II. Indict. XI. epist. 48.] Estote ergo precipue in ordinatione solliciti, et ad sacros ordines nisi prouectiores etate et mundos opere nullatenus admittatis. Eorum enim, qui in sacro ordine sunt collocandi, prius uitam moresque discutite, et ut dignos huic offitio adhibere possitis, non uobis potentia, aut suplicatio quarumlibet subripiat personarum. Quando igitur de his tractari necesse est graues expertosque uiros consilii uestri adhibete participes et cum eis communi hoc deliberatione pensate.

C. CXX. Neque fauore, neque uenalitate ad sacros ordines quisquam promoueatur. Idem Columbo Episcopo. [lib. II. Indict. XI. ep. 47.] Pueri ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora festinant. Nulla sit in ordinatione uenalitas; potentia uel suplicatio personarum nichil aduersus hec, que prohibemus, obtineat. Nam proculdubio Deus offenditur, si ad sacros ordines quisquam non ex merito, sed ex fauore (quod absit) aut uenalitate prouehitur. Gratian. Econtra idem Gregorius quibusdam suplicantibus unum acolitum, et alterum diaconum legitur ordinasse, sicut ipse scribit [lib. VII. Indict. I. ep. 2.] Petro Episcopo Corsicae inter cetera:

C. CXXI. Episcopo interueniente Papa quemdam acolitum ordinauit. Latorem presentium per intercessionem uestrae sanctitatis acolitum fecimus, quem ad obsequia tua transmisimus, ut, si in lucrandis animabus amplius seruierit, proficere amplius possit.

C. CXXII. Quisquis in Romana ecclesia ordinem sacrum acceperit, ab ea ulterius egredi non poterit. Idem Heliae presbitero et Abbati. [lib. IV. epist. 30.] Filium uestrum Epiphanium mandastis ut ad sacrum ordinem promouere deberemus uobisque transmittere. Sed in uno uos audiuimus in altero minime potuimus audire. Diaconus quidem factus est; sed quisquis semel in hac ecclesia sacrum ordinem acceperit, egrediendi ex ea ulterius licentiam non habet. Si uero uidere uos non potui, hac ex re consolationem habeo, quia in filio uestro requiesco. Gratian. Non itaque quorumlibet precibus ordinationes factae falsae diiudicantur, sed hae demum, que precibus ordinandi uel eius amici, non spirituali, sed carnali affectu porrectis fiunt, cum alias futurae non essent; quas non karitas interueniens, sed ambitio suplicans extorquet. Non solum autem clericos cuiuslibet episcopi summus Pontifex in ecclesia Romana ualet ordinare, uerum etiam oportunitate exigente monachos et quoscumque clericos conuocare potest et inuitare. Unde Nicolaus papa: [Michaeli Imperatori in epist., quae incipit: "Proposueramus"]

C. CXXIII. De eodem. Per principalem beatorum apostolorum Petri et Pauli potestatem ius habemus non solum in monachos, uerum etiam in quoslibet clericos de quacumque diocesi, cum necesse fuerit, ad nos conuocare atque ecclesiasticis exigentibus oportunitatibus inuitare. XV. Pars. Gratian. Quolibet ergo munere interueniente falsa diiudicatur ordinatio. Sicut autem pretio interueniente sacri ordines non sunt tribuendi, ita nec restituendi. Ut enim ait B. Ambrosius, sacri ordines nec sunt pretio emendi; nec redimendi. Hinc etiam Gregorius VII. ait: [lib. VI. Reg. in Concilio habito A. D. 1078. Pontificatus sui VI. c. 9.]

C. CXXIV. Pretio interueniente offitium sacerdotale non restituatur. Nullus episcopus grauamen seu seruile seruitium ex usu contra ecclesiasticam normam abbatibus seu clericis suis inponat, uel interdictum sacerdotale offitium pretio interueniente restituat. Quod si fecerit, offitii sui periculum subeat. Gratian. Qui autem pecuniam accipiunt, ut ordinandis sacros ordines non tribuant, uel ut canonicae electioni assensum non prebeant, aut ecclesiis edificandis uel consecrandis lapidem benedictum uel consecrationem subtrahant, multis argumentis acceptae pecuniae rei et infames esse probantur. Ait enim Pascalis II:

C. CXXV. Sacrilegi sunt iudicandi qui ecclesias non permittunt regulariter ordinari. Sunt quidam, qui uel uiolentia, uel fauore non permittunt ecclesias regulariter ordinari. Hos etiam decernimus ut sacrilegos iudicandos.

[C. CXXVI.] Codicis libro IX. ad legem Iuliam repetundarum, Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius. Iubemus, hortamur, ut, si quis forte honoratorum, decurionum, possessorum, postremo etiam colonorum, a cuiuslibet ordinis iudice fuerit aliqua ratione concussus, si quis scit uenalem de iure fuisse sententiam, si quis penam uel pretio remissam uel uicio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa inprobum iudicem potuerit approbare, is uel administrante eo, uel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet; cum probauerit uictoriam reportaturus, et gloriam.

[C. CXXVII.] Item in Digestis libro III. titulo de calumpniatoribus, Ulpianus libro X. ad edictum, [l.] 1. In eum, qui, ut calumpniae causa negotium faceret uel non faceret, pecuniam accepisse dicitur, intra annum in quadruplum eius pecuniae, quam accepisse dicitur, post annum simpli in factum actio conpetit.

[C. CXXVIII.] Ibidem libro XLVII. titulo [13. l. 2.] de concussione, Marcellus libro I. publicorum iudicum. Concussionis iudicium publicum non est. Sed si ideo pecuniam quis accepit, quod crimen minatus sit, potest publicum iudicium esse ex senatusconsultis, quibus pena legis Corneliae teneri iubentur qui in accusationem innocentium coierint, quiue ob accusandum uel non accusandum, denunciandum uel non denunciandum testimonium pecuniam acceperint.

[C. CXXIX.] Ibidem libro XLVIII. titulo 11. de lege Iulia repetundarum, [I. 3.] Marcellus libro I. publicorum iudicum. Lege Iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum uel non iudicandum decernendumue acceperit, Venuleius Saturninus libro III. publicorum iudiciorum uel quo magis aut minus quid ex offitio suo faceret.

[C. CXXX.] Idem. [eod. tit. I. 6.] Eadem lege tenentur, qui ob denunciandum uel non denunciandum testimonium pecuniam acceperint. . 1. Lege Iulia repetundarum cauetur, ne quis ob militem legendum mittendumue es accipiat, neue quis ob sententiam in senatu consilioue publico dicendam pecuniam accipiat, uel ob accusandum uel non accusandum. . 2. Marcellus ibidem. Lex Iulia de repetundis precipit, ne quis ob iudicem arbitrumue dandum, mutandumue, iubendumue, neue ob non dandum uel non mutandum, non iubendum, neue ob litem estimandam, iudiciumue capitis pecuniaeue faciendum uel non faciendum aliquid acceperit. . 3. Hodie ex lege repetundarum extra ordinem puniuntur, et plerumque uel exilio puniuntur, uel etiam durius, prout admiserint. . 4. Hac lege dampnatus testimonium publice dare, aut iudex esse postulareue prohibetur.

---------------------------------------------------------------------

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur secunda questio, qua queritur, an pro ingressu monasterii pecunia sit exigenda, uel exacta persoluenda? Hoc utrumque licite fieri, utriusque testamenti serie conprobatur. Legitur enim in primo libro Regum, quod Anna detulit secum Samuelem, postquam ablactatus fuerat, in tribus uitulis, et tribus modiis farinae, et amphora uini ad domum Dei in Sylo. . 1. In Actibus uero apostolorum legitur, quod "multitudinis credentium erat cor unum et anima una," nec aliquid eorum, que possidebant, quisquam proprium esse dicebat; sed erant illis omnia communia. Singuli uendebant predia sua, et ponebant precia eorum ante pedes apostolorum, quorum unus, nomine Ananias, dum partem sibi reseruaret, cum uxore sua Sapphira, sententia maledictionis accepta, ante pedes apostoli cecidit mortuus. . 2. Hinc liquido aparet, quod ingressuri monasterium sua debent offerre rectoribus, nec aliter sunt recipiendi, nisi sua obtulerint. Sed aliud est sua sponte offerre, aliud exacta persoluere. Anna mater Samuelis non exacta neque petita, sed sponte munera sacerdotibus obtulit. Credentes sua sponte offerebant apostolis, ut indigentium necessitatibus deseruirent, que instante persecutione infidelium eis possidere non licebat. Ananias quoque non ideo dampnatus est, quia sua nollet offerre, sed quia, Spiritui sancto mentitus, precia eorum, que apostolis obtulerat, ex parte fraudabat. Non ergo his auctoritatibus permittitur rectoribus ab ingressuris aliquid exigere, sed sponte oblata suscipere, quia illud dampnabile est, hoc uero minime. Unde in Bracarensi Concilio II. [cap. 5.] legitur:

C. I. Pro dedicandis ecclesiis nichil exigatur. Placuit, ut, quociens ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi inuitantur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant; sed si ipse quidem aliquid ex suo uoto obtulerit, non respuatur, si uero aut paupertas illum aut necessitas retinet, nichil exigantur ab illo. Hoc tamen unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam, nisi ante dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem cartulae confirmatum accipiat. Nam non leuis est ista temeritas ut sine luminariis uel sine substantiali sustentatione eorum, qui ibidem seruituri sunt, tamquam domus priuata consecretur ecclesia. Item Bonifacius urbis Romae Episcopus scribit uniuersis Caralitanae ecclesiae cenobitis:

C. II. Ab his, qui ad conuersionem accedunt, nichil est exigendum, nec precio aliquis ad conuersionem est inuitandus. Quam pio mentis affectu, fratres karissimi, uestrae destitutioni Romana conpatiatur ecclesia, uobis fortassis incognitum, sed cognitori omnium non incognitum habetur. Dubitationi autem uestrae quod idoneum demus responsum, Deum testificor, ipsa quoque me dubitatio reddit anxium et ineptum. Numquam enim legimus Domini discipulos uel eorum ministerio conuersos quempiam ad Dei cultum aliquo muneris interuentu prouocasse, nisi forte de pauperum alimento quis inconcinne proponat, quorum nulli, cuiuscumque professionis esset, uictualia negabantur. Scimus equidem, quod "omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est," a quo bonae uoluntatis donum accipit qui sancto deliberationis arbitrio gratis Deo seruire disponit. Restat ergo, ut qui pro aliqua ecclesiae susceptione munus accipit, Dei donum, quod a patre luminum descendere debuit, uendat; munus autem largiens inportunus emat. Quid autem de diuini doni uenditoribus uel emptoribus consequatur, concludi necesse non est. . 1. Cauete ergo, fratres, quam sit ambiguum quod petistis consilium, quod quidem secundum uestrae uoluntatis propositum nulla inuenimus ratione confirmatum. Verumtamen, si uestrae necessitati adeo est oportunus quem reperistis, dum tamen omnis absit pactio, omnis cesset conuentio, nullaque uestrae ecclesiae fiat distractio, accedat, gratis Deo seruire incipiat, suique regiminis deuote gestet obsequium ac, postmodum uos, quasi subsidii gratia, aliqua suae ecclesiae munera largiri fratrum solatio Romana permittit ecclesia. [ Unde Urbanus Papa in Concilio apud Melfiam, c. 12.:

[PALEA. C. III. De eodem. Nullus abbas precium sumere uel exigere ab eis, qui ad conuersionem ueniunt, aliqua pacti occasione presumat. Regulam antiquam sequens, nulli umquam de ordinationibus aliquid omnino accipiendum esse constituo, neque ex datione pallii, neque ex traditione cartarum, neque ex ea, quam noua per ambitionem simulatio inuenit, appellatione pastelli. Quia enim ordinando episcopo Pontifex manum inponit, euangelicam lectionem minister legit, confirmationis autem eius epistolam notarius scribit. ]

C. IV. Ab ordinato non debet aliquid exigi, sed nec uoluntarie oblata respui oportet. Item Gregorius in Registro. [lib. IV. epist. 44. siue cap. 88. in Sinodo Romae habita.] Sicut episcopum non decet manum, quam inponit, uendere, ita minister uel notarius non debet in ordinatione eius uocem suam uel calamum uenundare. . 1. Is autem, qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus ac petitus, post acceptas cartas et pallium offerre aliquid cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa uoluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia eius oblatio nullam culpae maculam ingerit, que non ex ambientis petitione processit. Gratian. Auctoritate Bonifacii patenter ostenditur, quod, sicut nullus precio est inuitandus ad conuersionem, ita nulli pecuniae interuentu ecclesiae largiri oportet ingressum. Auctoritate uero Gregorii datur intelligi, quod pro ingressu ecclesiae non licet pecuniam exigere, sed spontanee oblatam suscipere licet. II. Pars. Item opponitur illud Apostoli [1.] ad Timotheum: [cap. 5. u. 2.]

[C. V.] "Viduas honora, que uere uiduae sunt. Que autem non sunt uere uiduae, id est que suis uel parentum opibus sustentari possunt, non recipiantur, ut ecclesia sufficiat his que uere uiduae sunt."

C. VI. Qui sumptibus propriis sustentari possunt, ab ecclesia stipendia non accipiant. Item Ieronimus ad Damasum Papam. Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari, quibus parentum et propinquorum nulla suffragantur. Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto committunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt.

C. VII. Quibus sua sufficiunt alimentis ecclesiae non sustententur. Item Prosper in libro de contemplatiua uita capitulo X. Pastor ecclesiae his, quibus sua sufficiunt, non debet aliquid erogare, quando nichil aliud sit habentibus dare quam perdere. Nec illi, qui sua possidentes sibi dari aliquid uolunt, sine grandi suo peccato unde pauper uicturus erat accipiunt. De clericis quidem Spiritus sanctus dicit: "Peccata populi mei comedunt." Sed sicut nichil habentes proprium, non peccata, sed alimenta, quibus indigere uidentur, accipiunt, ita possessores non alimenta, quibus habundant, sed aliena peccata suscipiunt. Gratian. Verum his auctoritatibus prohibentur ab ecclesia suscipi non illi, qui quomdam fuerunt diuites, et omnia reliquerunt, ut Petrus et Mattheus et Paulus, aut pauperibus distribuerunt, ut Zacheus, aut ecclesiae rebus adiunxerunt, sicut illi, qui predia sua uendentes ponebant precia ante pedes apostolorum, ut essent illis omnia communia: sed illi, qui in domibus parentum residentes uel sua relinquere nolentes ecclesiasticis facultatibus pasci desiderant. De quibus in eodem libro Prosperi [c. 10.] subinfertur:

C. VIII. Qui sua relinquere non uult sumptibus ecclessiae sustentari non debet. Si quis propter hoc non uult sua relinquere, ut habeat unde uiuat, ut quid accipit, unde rationem reddat? ut quid peccatis alienis sua multiplicat? Idem: . 1. Non est meum dicere, quale peccatum cibos pauperum presumendo suscipiant; qui ecclesiam, quam iuuare de propriis facultatibus debuerant, suis expensis insuper grauant, propter hoc fortassis in congregatione uiuentes, ne aliquos pauperes pascant, ne aduenientes excipiant, aut ne suum censum cottidianis expensis inminuant. . 2. Quod si aliquid de fructibus suis ecclesiae uelud pro ipsa sua expensa contulerint, non se preferant inani iactantia illis, quos nichil habentes pascit et uestit ecclesia, quia perfectior est ille, qui se mundi rebus expoliat, aut qui, cum nichil habuerit, nec habere desiderat, quam ille, qui ex multis, que possidet, ecclesiae aliquid prestiterit, ac se de eo, quod prestiterit, forsitan iactat. Gratian. Ecce, qui prohibentur suscipi ab ecclesia. Illi uero, qui omnia sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uel ecclesiae rebus adiungunt, et ab ecclesia laudabiliter sunt suscipiendi, et eius opibus sustentandi. Unde in eodem libro [cap. 11.] legitur:

C. IX. Qui sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uel ecclesiae rebus adiungunt, laudabiliter ecclesiastica dispensant. Sacerdos, cui dispensationis cura commissa est, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, quia omnia sua aut parentibus reliquit, aut pauperibus distribuit, aut ecclesiae rebus adiunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit, ut unde pauperibus subministrat, inde et ipse tamquam pauper uoluntarius uiuat. Clerici quoque, quos pauperes natiuitas fecit, cum perfectione uirtutis uitae necessaria siue in domibus suis, siue in congregatione uiuentes accipiant, quia ad ea accipienda non eos cupiditas ducit, sed uiuendi necessitas cogit. . 1. De talibus uidetur dicere Apostolus: "Qui in sacrario operantur que de sacrario sunt edunt, et qui altario deseruiunt cum altario participantur." Qui, nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum uellet intelligi, numquam secutus adiungeret: "Ita et Deus ordinauit his, qui euangelium annunciant de euangelio uiuere." De euangelio uiuunt qui nichil habere proprium uolunt; qui nec habent, nec habere aliquid concupiscunt, non suorum, sed communium possessores. Quid est aliud de euangelio uiuere, nisi laborantem inde, ubi laborat, necessaria uitae percipere? Apostolus tamen, qui sic euangelium predicauit, ut necessaria sibi suis manibus ministraret, de se confidenter loquitur: "Ego autem nullo horum usus sum." Et quare dixerit, secutus aperuit, dicens: "Expedit mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet." Euacuari dicit gloriam suam, si ab eis, quibus predicabat, uoluisset accipere uitae temporalis expensam. Nolebat quippe in presenti sui laboris fructum, sed in futuro recipere.

C. X. Iuxta meritum laboris sacerdotes clericis ecclesiastica stipendia distribuant. Item ex Concilio Agatensi. [c. 36.] Clerici omnes, qui ecclesiae fideliter uigilanterque deseruiunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum seruitii sui meritum per ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur. Gratian. Multorum auctoritatibus luce clarius constat, quod ab ingressuris monasterium non licet pecuniam exigere, ne et ille, qui exigit, et ille, qui soluit, symoniae crimen incurrat.

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Sed adhuc obicitur, qui ingressuri monasterium pecunias tribuunt, non propositum religionis, sed participationem stipendiorum ecclesiae emunt. Temporalia ergo non spiritualia ementes, nequaquam symoniaci habendi sunt. . 1. His ita respondetur: Non solum qui spiritualia, sed etiam qui temporalia eis annexa precio accipiunt symoniaci iudicantur. Unde Malachias loquens ex persona Domini: "Quis est," inquit, "in uobis, qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? Non est uoluntas mihi in uobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra." Ostia claudere non est sacri muneris offitium, sed tantum sibi adiunctum. Item Gregorius scribit uniuersis Yspanis Episcopis:

C. I. De his, qui sacros ordines munerum acceptione dispensant. Audiuimus, dilectissimi, quod nos audisse oportuit, sed audisse profecto non libuit, quosdam scilicet esse sacrorum ordinum professores, qui sub munerum datione uel acceptione Dei ecclesias, uel earum beneficia sibi usurpant. Quod quidem scelus uos iam non dudum acriter correxisse uehementer admiramur; iuste enim uterque corripiendus est et a sanctae liminibus ecclesiae submouendus, et qui pro ecclesiae ambitu munera largitur, et qui ut ecclesiam adeat quicquam presumit accipere. Iste quippe donum Dei emere, hic autem uendere presumit. A sacrilegio quoque hoc facinus non dispar dixerim, cum id, quod sponte et sacro deliberationis arbitrio gratis fieri debuit, sub pecuniae pactione causatur. Quare, fratres karissimi, que taliter facta sunt curiose refellite, infecta prohibete, uestrisque iussionibus resistentes digno anathematis uinculo percutere non dubitate.

C. II. De his, qui ecclesias uel ecclesiastica beneficia uendunt. Idem Rotomagensi Episcopo et Gallicis omnibus. Si quis dator uel acceptor Dei ecclesias uel ecclesiastica beneficia (que quidam prebendas uocant) sub pecuniae interuentu susceperit, siue dando emerit, siue accipiendo uendiderit, a Symonis non excluditur perditione. Sed si perseuerans fuerit, perpetua mulctetur dampnatione. Nam qui sub religionis obtentu Deo famulari uoluerit, si quid acceperit, et meritum perdit, et beneficio accepto frustratur. Rationis ergo uigore cogitur quod iniuste recepit restituere, et quicquid turpis lucri gratia receperat non tenere.

C. III. Ab offitio suspendatur episcopus beneficia uel ecclesiastica offitia uendens. Item Gregorius VII. Papa. [lib. VI. Reg. in Sinodo, cap. 4.] Si quis episcopus prebendas, archidiaconatus, preposituras uel aliqua ecclesiastica offitia uendiderit, uel aliter, quam statuta sanctorum Patrum precipiunt, ordinauerit, ab offitio suspendatur. Dignum est enim, ut, sicut gratis episcopatum accepit, ita membra eiusdem episcopatus gratis distribuat.

C. IV. Nec altaria, nec prebendas episcopis uendere licet. Item ex Concilio Urbani Papae II. habito Aluerniae. Quesitum est de episcopis, qui altaria monasteriis data frequenter redimi pecunia conpellebant, quia quidam symoniacae prauitatis usus in Galliarum partibus iam diutius inoleuit, ut ecclesiae uel decimae (que uulgari uocabulo apud eos altaria nuncupantur) monasteriis datae sepius ab episcopis sub palliata auaritia uenduntur, mortuis nimirum seu mutatis clericis, quos personas uocant. Nos auctore Deo uenalitatem omnem tam ex rebus quam ex ministeriis ecclesiasticis propellentes hoc ulterius fieri auctoritate apostolica prohibemus, sicut etiam prebendas omnes uenundandas interdicimus. Porro quecumque altaria uel decimas ab annis triginta et supra sub huiuscemodi redemptione monasteria possedisse noscuntur, quiete deinceps et sine molestia qualibet eis possidenda firmamus. . 1. Saluo utique episcoporum censu annuo, quem ex eisdem altaribus soliti sunt habere.

C. V. Quicquid data uel promissa pecunia in sacris ordinibus acquiritur irritum habeatur. Idem. [in Concilio Placenti, c. 1. et 2.] Ea, que a sanctis Patribus de symoniacis statuta sunt nos quoque et iudicio, et apostolica auctoritate firmamus. Quicquid igitur in sacris ordinibus, uel in ecclesiasticis rebus uel data uel promissa pecunia acquisitum est, nos irritum esse et nullas umquam uires obtinere censemus.

C. VI. Quicquid possidetur nomine pecuniae intelligitur. Item Augustinus de doctrina Christiano. Totum, quicquid homines habent in terra, omnia, quorum Domini sunt, pecunia uocatur, seruus, uas, ager, arbor, pecus; quicquid horum est pecunia dicitur. . 1. Ideo autem pecunia uocata est, quia antiqui quod habebant, in pecoribus habebant.

C. VII. Qui ecclesiastica beneficia emunt, ecclesias quoque emere probantur. Item Pascalis Papa. Si quis obiecerit, non consecrationes emi, sed res, que ex consecratione proueniunt, penitus desipere probatur. Nam cum corporalis ecclesia, ut episcopus, aut abbas, aut tale aliquid sine rebus corporalibus in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore corporaliter uiuit, quisquis horum alterum uendit, sine quo nec alterum prouenit neutrum inuenditum derelinquit. Nullus ergo emat ecclesiam uel prebendam, uel aliquid ecclesiasticum, nec pastellum, nec pastum antea uel postea pro huiusmodi soluat.

C. VIII. Quare euangelio non prohibeatur, inuestitura ecclesiae a laicis fieri. Item Urbanus [II.] Episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio L. Preposito ecclesiae sancti Vincentii apud Ticinum, salutem et apostolica benedictionem. Saluator predicit in euangelio, circa finem seculi pseudochristos et pseudoprophetas surgere et multos seducere, et fideles suos in mundo multas habituros pressuras, sed tamen portas inferi non preualituras. Proinde (ut ait Apostolus, oportet esse hereses, ut qui probati sunt manifesti fiant) oportet nos cum Propheta ex aduerso consurgere, et murum pro domo Israel opponere, et cum Apostolo per multas tribulationes intrare in regnum Dei, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, que reuelabitur in nobis. . 1. Igitur, quia innotuisti nobis, quod tibi obicitur, utrum uendere ecclesiasticam rem symoniacum sit, hoc symoniacum esse patenter colligitur ex hoc, quod B. apostolus ait Symoni: "Pecunia tua tecum sit in perditione quia existimasti donum Dei pecunia possideri." Donum Dei quippe est Spiritus sanctus, et donum Dei est res ipsius ecclesiae oblata. Et, si bene animaduertis, Symon magus, qui ad fidem accessit, non Spiritum sanctum quo erat ipse indignus (quoniam, ut scriptum est, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum), sed donum eius emere uoluit, ut ex uenditione signorum, que per eundem fierent, multiplicatam pecuniam lucraretur. Nec Apostolus emptionem Spiritus sancti (quam bene fieri non posse nouerat), sed ambitionem questus talis et auaritiam, que est ydolorum seruitus, in eodem Symone exhorruit et maledictionis iaculo perculit. Quisquis igitur res ecclesiasticas (que Dei dona a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, queque ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent) propter sua lucra uendit uel emit, cum eodem Symone donum Dei pecunia existimat possideri. Ideoque, qui eas non ad hoc, quod institutae sunt, sed ad propria lucra munere linguae, uel indebiti obsequii, uel pecuniae largitur uel adipiscitur, symoniacus est, cum principalis intentio fuerit Symonis sola pecuniae causa, auaritia uidelicet, id est ydolatria, ut ait apostolus Paulus. Alioquin cur sinodus Calcedonensis DCXXX. episcoporum procuratorem uel defensorem ecclesiae, uel quemquam regulae subiectum adeo per pecuniam ordinari prohibet, ut interuentores quoque tanti sceleris anathematizet, nisi quod eosdem symoniacos iudicet? Quod si prefati milites ecclesiae ob huiusmodi scelus taliter percelluntur, nemo sapiens negabit, non militantes ecclesiae multo dampnabilius ob hanc causam, id est uenditionis uel emptionis, debere percelli. Sed beatus predecessor noster Pascalis de consecratione affirmat, quod quisquis eorum alterum uendiderit, sine quo alterum non prouenit, neutrum non uenditum derelinquit, ac per hoc eum, qui rem ecclesiae uendit uel emit, symoniacum esse intelligit. . 2. In nomine uero procuratoris intelligit prefata synodus quemlibet ecclesiasticarum rerum amministratorem, ut, uerbi gratia, prepositum, yconomum, uicedominum; defensoris nomine aduocatum siue castaldum, et iudicem; in subiecto regulae archipresbiterum, archidiaconum, canonicum, monachum uel quemlibet mancipatum ecclesiastico offitio. . 3. Quod uero Spiritum sanctum, quantum in se est, uendat uel emat qui preposituram uel huiusmodi aliquid uendit uel emit, audi Augustinum super Iohannem: "O quot preposituras secernunt! Alterum prepositum habet Cartagini Primianus, alterum in Mauritania Rogatus, alterum habet in Numidia ille uel ille, quos iam nec nominare sufficimus. Circuit ergo aliquis emere columbam; unusquisque laudat prepositum suum, quod uendit, etc." Ecce uenerabilis Augustinus, de prepositurae distractione agens, in nomine columbae sancti Spiritus uenditionem uel emptionem accipit, sicut et omnes huius euangelici capituli tractatores. . 4. Pensandum uero est, qua pena mulctentur qui iam Deo et ecclesiae suae oblata uendunt uel emunt, si cum flagellis eiecti sunt a templo Dei qui que Deo erant offerenda uendebant uel emebant. Si de offerendorum uenditoribus uel emptoribus dictum est: "Vos fecistis domum patris mei domum negotiationis et speluncam latronum:" quid dicetur de ecclesiae iam oblatorum uenditoribus uel emptoribus? . 5. Et ne quis insanus obiciat, merito hoc Dominum tam acerbe uindicasse, quia tunc illa in Dei templo uendebantur, ecclesiasticae uero res modo extra templum distrahantur attende superius Augustinum non terminantem locum uenditionis uel emptionis prepositorum sed tantum indefinite dicentem: "Circuit aliquis emere columbam; unusquisque prepositum suum laudat quod uendit;" non adiciens, in templum, uel extra templum. Hec contra uenditores uel emptores rerum sacrarum sufficiant.

C. IX. Ministri et seruitores ecclesiae absque ulla uenalitate ab episcopis ordinentur. Item Alexander [II.] Episcopus, seruus seruorum Dei, Lucensis ecclesiae clero et populo in perpetuum. Ex multis temporibus hoc detestabile malum intra uestram ecclesiam inoleuisse cognouimus, ut nulli umquam clerico, quamuis religioso, quamuis scientia et moribus predito, ecclesiasticum beneficium concederetur, nisi ei, qui profano pecuniae munere illud emere studuisset, fiebatque ecclesia et res eius ita uenalis, uelud quedam terrena et uilis merces negotiatoribus ad uendendum exposita. Quod malum quam detestabile, quantum Deo sanctisque sit contrarium, et sacri canones docent, et fere omnibus manifestum existit. Ista sentencia inuenitur in II. capitulo Calcedonensis sinodi. . 1. Calcedonense concilium namque unum ex principalibus, simili pena condempnat eos, qui ecclesiae beneficium interuentu pecuniae acquirunt, et eos, qui sacram manus inpositionem (per quam Spiritus sanctus confertur) mercari dinoscuntur. Utrosque enim auctoritate inexpugnabili, illos a beneficio, istos a sacro ordine iubet expelli. Unde humani generis redemptor omnes ementes et uendentes de templo eiciens cathedras uendentium columbas euertit, nummulariorum effudit es, precepti sui auctoritate denuncians et dicens: "Nolite facere domum patris mei domum negotiationis." . 2. Illud quoque in eodem facto sollicite considerate, quod per totum textum sancti euangelii nusquam reperitur, Dominum tanta seueritate, tam districta censura iustitiae peccantes corripuisse, cum non solum eloquio increpans, uerum etiam facto flagello de funiculis uerberans omnes eliminauit de templo, aperte demonstrans, quod tales negotiatores non sicut ceteri peccatores sunt corripiendi, sed a templo Dei, id est a sancta ecclesia, longius sunt proiciendi. Nam sicut per columbarum uenditores illi denotantur, qui sacram manus inpositionem uendere conantur, sic per nummularios ecclesiastici beneficii uenditores designantur, qui domum Dei euangelio teste speluncam latronum efficiunt. . 3. Quapropter ego Alexander, sanctae Romanae ecclesiae et apostolicae sedis episcopus, imo minister indignus, tot et tanta mala in multis ecclesiis et maxime in Lucensi ecclesia ex iniqua concupiscentia fieri conspiciens, ne sanguis iniquorum a districto iudice de manu nostra requiratur, illa extirpare et penitus eradicare decreuimus. Constituimus itaque et presenti decreto firmamus (sicut olim nostri decessores fecisse noscuntur), nullum deinceps episcoporum beneficium ecclesiae (quod quidam canonicam, uel prebendas, uocant seu etiam ordines) pro aliquo precio uel munere clericis audeant umquam conferre, sed omnes ministros et seruitores ecclesiae gratis et absque ulla uenalitate in sancta ecclesia studeant ordinare. Nec eligant in domo Domini qui maiores sacculos pecuniae conferant, sed eos, qui moribus et scientia diuites pro offitio suo ipsam ualeant sustentare ecclesiam. Constituimus et eodem modo firmamus, ut nullus cuiuscumque gradus clericus pro ecclesiae beneficio audeat aliquid conferre aut fabricae ecclesiarum uel in donariis ecclesiarum, siue etiam quod pauperibus sit tribuendum, quia (teste scriptura) qui aliquid male accipit, ut dispenset bene, grauatur potius quam iuuatur. Quod si aliquis, diuinorum preceptorum et animarum salutis inmemor, prefatum beneficium ecclesiae iniqua cupiditate ductus emere uel uendere temerario ausu presumpserit, sicut in Calcedonensi concilio diffinitum est, gradus sui periculo eum subiacere decreuimus, nec ministrare possit ecclesiae quam pecunia uenalem fieri concupiuit, et insuper terribilis anathematis mucrone perfossus, nisi resipuerit, ab ecclesia Dei, quam lesit, modis omnibus abscidatur.

C. X. Qui dona Dei uendunt uel emunt, pariter a Deo dampnantur. Item Gregorius homelia XIII. Vendentes et ementes de templo eliminauit Christus, quia uel eos, qui pro munere inpositionem manuum tribuunt, uel eos, qui donum Dei emere nituntur, dampnat. Item: . 1. In templo uendentes sunt, qui hoc, quod quibusdam iure conpetit, ad premium largiuntur. Iustitiam enim uendere est hanc pro premii acceptione seruare. Ementes uero in templo sunt, qui, dum hoc quod iustum est, proximo persoluere nolunt, dumque rem iure debitam facere contempnunt, dato patronis precio emunt peccatum.

C. XI. Qui gratiam, quam a Deo accipiunt, non gratis exercent, uenditores sunt columbarum. Item Beda. [ad cap. 2. Ioannis] Non solum uenditores sunt columbarum, et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines, largiendo precium pecuniae, uel laudis, uel etiam honoris inquirunt; uerum hi quoque, qui gradum uel gratiam in ecclesia spiritualem, quam Domino largiente perceperunt, non simplici intentione, sed cuiuslibet humanae causa retributionis exercent contra illud Petri apostoli: "Qui loquitur, quasi sermones Dei; qui ministrat, tamquam ex uirtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus." Quicumque ergo tales sunt, si nolunt ueniente Domino de ecclesia auferri, auferant ista de actibus suis, ne faciant domum Dei domum negotiationis. Gratianus. Res ecclesiae, que uel ex consecratione proueniunt, in suum ius uel ui, uel aliquo munere aliquem conuertere non debere, docens sanctus Urbanus ait.

C. XII. Que ex consecratione proueniunt, nemo in suum ius ui uel munere conuertat. Quisquis res ecclesiasticas (que dona Dei sunt, quoniam a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, queque ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent) propter sua lucra uendit uel emit, cum eodem Symone donum Dei pecunia possideri existimat.

C. XIII. Symoniaci sunt episcopi, qui decimas et oblationes laicis, non clericis distribuunt. Item Gregorius VII. Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque Christianorum oblationes conferant, sed potius laicalibus personis, militum uidelicet siue seruitorum, uel (quod grauius est) consanguineis. Unde si quis amodo episcopus inuentus fuerit huius diuini precepti transgressor, inter maximos hereticos et antichristos non minimus habeatur, et, sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, siue precio, siue beneficio, eterni incendii ignibus deputentur.

C. XIV. Spiritum sanctum uendit, qui decimas pro pecunia tribuit. Item Pascalis II. Altare et decimas per pecuniam dare, et Spiritum sanctum uendere symoniacam heresim esse, nullus fidelium ignorat.

C. XV. Careat honore male acquisito, qui ecclesiastica beneficia per pecuniam inuenire temptauerit. Item Innocentius Papa. [II. in Sinodo Romana, cap. 2.] Si quis prebendas, uel prioratum, seu decanatum, aut honorem, uel promotionem aliquam ecclesiasticam, seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utputa crisma, uel oleum sanctum, consecrationes altarium uel ecclesiarum, interueniente execrabili ardore auariciae per pecuniam acquisiuit, honore male acquisito careat, et emptor atque uenditor, et interuentor nota infamiae percellantur, et nec pro pastu, nec sub obtentu alicuius consuetudinis ante uel post aliquid exigatur, uel ipse dare presumat, quoniam symoniacum est; sed libere absque diminutione aliqua collata sibi dignitate atque beneficio perfruatur. Gratian. De secunda questione et tertia quid sacri canones diffiniant, auctoritatibus hinc inde in medium deductis patefactum est.

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc ergo de quarta questione est pertractandum, an paternum crimen huic inputetur, quod eo ignorante constat admissum? Quod ignorantia hunc excuset, multorum auctoritatibus probatur. Ait enim Augustinus: [ep. XLVIII. ad Vincentium]

C. I. Alienum crimen nescientem non maculat. Nullius crimen maculat nescientem.

[C. II.] Item. [in eadem epistola] Quis locus innocentiae relinquitur, si alienum crimen maculet nescientem?

C. III. De infantibus, qui ab hereticis baptizantur. Item in Affricano Concilio [c. 14.] legitur. Placuit de infantibus, qui ab hereticis baptizantur, eque suo hoc iudicio fecerunt, cum ad ecclesiam Dei salubri proposito fuerint reuersi, ne parentum error illos inpediat, quo minus promoueantur sacri altaris ministerio.

C. IV. De eodem. Item in eodem. [c. 24.] Qui apud Donatistas paruuli baptizati sunt, nondum scire ualentes erroris interitum, si postquam ad etatem rationis capacem peruenerint, agnita ueritate falsitatem abhorrentes eorum, ab ecclesia ordine antiquo per manus inpositionem recepti sunt, tales ad suscipiendum munus clericatus non debet inpedire nomen erroris.

C. V. Consanguineorum maleficia in nullo clericis obsunt, nisi conscii fuerint. Item Leo IV. Ebruino et Adelfrido. Quia presulatus nostri (quod bene nostis) magisterium non solum de sacerdotum, uerum etiam secularium utilitatibus debet esse sollicitum, propterea fraternitatem uestram scire uolumus, hunc presentem presbiterum ad sedem apostolicam uenisse, nobisque uiolentiam et excommunicationem suam per ordinem retulisse; quod etiam sine iusto legis tramite illi sua fuisset ablata ecclesia, similiter indicauit, quam alius dato munere sacerdos zelo ductus inuidiae usurpare presumpsit. Inde parentes eius magno dolore conpulsi presbiterum illum, qui suam tenebat ecclesiam, mox conprehenderunt, et oculos eius eruerunt. Tamen ipse sepe dictus sacerdos dicit, quod absque sua uoluntate siue consilio hoc sit peractum. Quod si ita est, ut ipse nobis suo ore testatus est, uobis magnopere prouidendum est, ut, si ipse canonice excommunicatus non est, canonica super eum fiat remissio.

[C. VI.] [Videas infra in Dicto Gratiani post can. 9.]

C. VII. Perfidia parentum filiis obesse non debet. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 60.] Iudei baptizati, si postea preuaricantes in Christum qualibet pena dampnati extiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit, quia scriptum est: "Filius non portabit iniquitatem patris."

C. VIII. Non inputantur peccata parentum his, qui ab eis personaliter diuisi probantur. Item Augustinus ad Bonifatium. [epist. XXIII.] Iam itaque, cum homo in se ipso, ab eo, qui genuit alter est effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo, a quo traxit, quando quod contraxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria uita uiuente iam est, unde dicatur: "Anima, que peccauerit, ipsa morietur." Ut autem possit regenerari per offitium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus. Hinc etiam Gregorius in libro XXVI. Moralium: [c. 8.,

C. IX. Ei, qui imitatur, inpietas alterius nocet. "Homini, qui similis tui est, nocebit inpietas tua, et filium hominis adiuuabit iustitia tua." Humana inpietas ei nocet, quem peruertendo inquinat, et rursus eum adiuuat nostra iustitia, quem a prauis actionibus inmutat. Nocere enim uel adiuuare nesciunt ea, que uel a bono corrumpere, uel a malo permutare non possunt. Gratian. Contra Dominus ad Moysen: "Ego sum Deus zelotes, qui uisito peccata patrum in filios usque tertiam generationem et quartam," licet non inequalitate iudicii, sed magnitudine clementiae Augustinus hoc dictum asserit, ita dicens: "In tertia et quarta generatione peccata patrum se Dominus comminatur in lege filiis redditurum, non inequalitate iudicii, ut alii peccent et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semper expectat penitentiam et quod in prima generatione delinquitur non prius corrigit et emendat, nisi tertia et quarta generatio euenerit." Digestis titulo de penis: [c. VI.] "Crimen uel pena paterna nullam maculam filio infligere potest. Namque unusquisque ex suo admisso sorti subicitur, nec alieni criminis successor constituitur. Idque etiam diui fratres Ierapolitanis rescripserunt." Cum ergo de baptizatis ab hereticis Innocentius scribat "Lex est ecclesiae his, qui ab hereticis baptizati sunt, per manus inpositionem laicam tantum prebere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem uel exiguum subrogare": patet, quod infantes, qui ab hereticis baptizati sint, sola excusat ignorantia, ut iuxta illud Africani concilii ad suscipiendum clericatus offitium non eos impediat nomen erroris. Item sicut Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum: [epist. 75.]

[C. X.] "Non inputantur filiis peccata parentum, que post eorum natiuitatem a parentibus committuntur; nec pro peccatis parentum spirituali pena filii sunt plectendi." [Gratian.] Offitio autem uel beneficio ecclesiae priuari, spiritualis pena est: non igitur hanc ex patris peccato promeretur filius. Item si excusatur, qui ignoranter a symoniaco ordinatur, ut supra in capitulo Urbani legitur, et iste excusandus est, qui per ignorantiam symoniace ordinatur. II. Pars. Sed obicitur illud Gregorii:

C. XI. De ecclesia, que pactione consecratur. Ecclesia, que pactione consecrata fuerit, potius execrata quam consecrata dici debet. Gratian. Item peccato ciuium thesauri Iericho anathematizati leguntur. Unde Achor, qui regulam auream et quedam alia pretiosa furatus est, de anathemate dicitur tulisse. . 1. Item peccato Amalechitarum animalia eorum iussa sunt interfici, quibus quia Saul pepercit, audiuit a Samuele: "Nescis, quia peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydololatriae nolle acquiescere?" . 2. Item peccato Egyptiorum possessiones eorum grandini traditae, iumenta et primogenita eorum morte consumpta sunt. . 3. Item peccato Israelitarum archa Domini Phylisteis tradita est. Si ergo que sensu carent, ut ecclesia, altare, archa Domini, lapides Iericho, uel execrantur, uel peccatoribus traduntur, uel anathematizantur, uel grandine deuastantur; si ea, que uim intelligendi non habent, ut animalia Egyptiorum et Amalechitarum, peccatis hominum morte perduntur: patet, quod nullum excusat ignorantia criminis, maxime cum ex eo utilitas deferatur ignoranti; ueluti si quispiam de latrocinio et rapina filio suo ignoranti diuicias congreget, non excusaret filium ignorantia, quin post mortem patris cogatur reddere male conquisita. . 4. Item peccato Achor plebs Israelitica in manibus hostium tradita est. . 5. Item peccato filiorum Hely populus in manu Phylistinorum corruit. . 6. Peccato quoque plebis electi eorum sepe sunt inpediti, et tandem cum eis prophetae ducti sunt captiui. III. Pars. . 7. His ita respondetur. Insensibilia et irrationabilia peccato hominum uel execrantur, uel anathematizantur, uel morte perduntur, non participatione peccati, sed causa sacramenti, uel detestatione peccati, uel flagello delinquentium. Causa sacramenti, ut thesauri Iericho et animalia Amalechitarum. Iericho enim luna interpretatur, et significat istum mundum. Amalechitae interpretantur lingentes sanguinem, et significant cupidos, et auaros, et demones. Israelitae interpretantur uiri uidentes Deum, significant multitudinem sanctorum. lapides ergo et thesauri Iericho anathematizantur, animalia Amalechitarum interfici iubentur ad examinandam cupiditatem huius mundi thesauri, qui per lapides et thesauros Iericho designantur, irrationabiles quoque uiciorum motus, qui per animalia Amalechitarum intelliguntur, non debent transire in sortem sanctorum. Animalia uero Egyptiorum, et possessiones eorum, et primogenita, grandine et morte consumpta sunt, ut in illis punirentur, quorum felicitate letabantur, et ut daretur intelligi, quod mundus peribit et substantia eius. Sed et terra Israelitarum in salsuginem uersa est, et segetibus eorum imbres aduersi sunt, animalia eorum sterilitate et morbo confecta sunt, ut auctorem suum, quem per beneficia cognoscere noluerunt, saltim inter suplicia sentirent. In detestatione uero peccati pecunia Symonis dampnata est, cui dictum est: "Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecunia possideri." In detestatione quoque eiusdem criminis altare et ecclesia, que per symoniam consecrantur, non tam consecrari quam execrari dicuntur, quia qui interuentu pecuniae oleum consecrationis effundit non consecrare, sed execrare credendus est. Hinc est, quod B. Gregorius ecclesias ab Arrianis consecratas iterum consecrari precepit, quia sanctificationem consecrationis non nisi in fide Trinitatis perficitur, prestare non poterant qui fide carebant. Archa uero et prophetae peccato suorum ciuium hostibus traditi sunt. Electi quoque, qui murmure eorum inpediti sunt, non in penam criminis, sed in experimentum et exemplum patientiae hec passi sunt. . 8. Item populus, qui peccato Achor et filiorum Hely in manibus hostium traditus est significat, subditos corporaliter flagellari, ut inter ipsa flagella prelatorum peccata feriantur, sicut Achor sorte deprehensus lapidibus obrutus est. . 9. Sic et nauicula Ionae periclitatur, ut fugitiuus sorte deprehensus, fluctibus inmergeretur. Aliquando pro meritis prelatorum deprauatur uita subditorum, ut prelatis suis subditi fauentes ad malum cum eis simul corruant, sicut filii Israel, diu portantes peccata sacerdotum, tandem cum eis ceciderunt in manibus hostium. Item Dauid populum numerauit, quo peccato gladius Domini deseuit in populum. "Sed in lata gente gloria regis est, in diminutione plebis contricio principis."Qui ergo de numerositate suae gentis superbiuit, iure in eius diminutione punitus est. . 10. Item paruulos Sodomitarum non excusauit ignorantia, quin pro paterno scelere celesti igne consumerentur; sed hoc igne pena illis diminuta est, quibus successio paterni sceleris est adempta. Pariter etiam demonstratum est, peccatis parentum paruulos aliquando corporaliter flagellari. Illud idem intelligendum est de paruulis, qui peccato Datan et Abiron uiui descenderunt ad inferos. . 1. Item Cam peccante filios eius Canaam maledicitur; Iezi delinquente lepra transmittitur ad posteros. Iudeis clamantibus: "Sanguis eius super nos et super filios nostros," reliquiae eorum penae mortis "Christi" addictae sunt. Achab quoque peccante posteri eius regni solium amiserunt, et qui de eius semine in regno Iudae nati sunt, usque ad purgatam labem illius familiae a genealogia Domini exclusi sunt. Odium quoque Esau (ut Malachias testatur) transiuit ad Ydumeos. Quibus omnibus colligitur, quod ignorantia peccati non excusat aliquem. . 12. Sed his exemplis non probantur teneri peccato aliorum nisi imitatores nequiciae eorum. Quicumque enim de semine Esau et ceterorum ad Deum conuersi paternam malitiam detestati sunt, non odium, sed Dei clementiam experti sunt. Item ut ait Ambrosius: [sermone XI.]

[C. XII.] "Turbatur nauicula Petri, in qua erat Iudas, quia, qui suis meritis erat firmus, turbatus est alienis." [Gratian.] Ignorabat autem Petrus peccatum Iudae. Non ergo ignorantia excusauit illum, sed turbatio hec non peccati coinquinatio, sed corporalis persecutio intelligitur, quia meritis malorum nonnumquam adeo boni premuntur, ut eorum turbetur infirmitas. Non itaque his auctoritatibus symoniaci probantur, pro quibus ignorantibus pecunia data est. Non ergo potest probari iste reus criminis, cuius non habuit conscientiam. IV. Pars. . 1. Notandum quoque est, quod non omnis ignorantia aliquem excusat. Est enim ignorantia alia facti alia iuris. Facti alia, quod non oportuit eum scire, alia, quod oportuit eum scire. Quod non oportuit eum scire, sicut ait Apostolus: "Si quis infidelium uocauerit uos ad cenam, quicquid uobis appositum fuerit comedite, nichil interrogantes. Si quis uobis dixerit, hoc ydolis immolatum est, nolite comedere." Ecce quod uocatum ad cenam non oportebat scire, carnes sibi appositas ydolis fuisse inmolatas. Quod oportuit eum scire, sicut ignorantia Iudeorum et reliquorum infidelium, qui ea, que a prophetis de Christo fuerant prenunciata, adhuc ignorant esse conpleta, unde a Iudeis adhuc expectatur uenturus. Hec neminem excusat. . 2. Item ignorantia iuris alia naturalis, alia ciuilis. Naturalis omnibus adultis dampnabilis est; ius uero ciuile aliis permittitur ignorare, aliis non. Iuris ciuilis ignorantia nemini obest in dampno uitando, si negotium inde contigerit, ut, si minor pecuniam dederit filiofamilias, repetit; in maiore uero quasi delictum est. . 3. Item si successionem tibi etiam maiori delatam cum alio sine iudice diuidas, putans testamentum iure subnixum, cum non esset, solidam successionem obtinebis; uel si id, quod nullo iure debuisti, aut iure naturali non debuisti, sed ciuili, tamquam ex cyrographo soluas aut promittas, repetis; non ita, si delictum. Nam si putat rem suam sibi per legem licere rapere, incidit in constitucionem: Si quis in tantam.

[PALEA. C. XIII. Inperator Valentinianus Augustus. Si quis in tantam furoris audaciam peruenerit, ut possessionem rerum apud fiscum uel apud quoslibet homines constitutarum ante euentum iudicialis arbitrii uiolenter inuaserit, dominus quidem constitutus possessionem, quam abstulit, restituat possessori, et dominium eius rei amittat. Sin uero alienarum rerum possessionem inuasit, non solum eam possidentibus reddat, uerum etiam estimationem earundem rerum restituere conpellatur. ] Gratian. In hoc autem non fuit ignorantia iuris, sed facti, et illius, quod non oportuit eum scire. A reatu ergo criminis excusat eum ignorantia paterni delicti, quod etsi oportuisset eum scire, infirmitate tamen etatis deprehendere non poterat.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero quinto loco queritur, an liceat ei esse in ecclesia, uel fungi ordinatione, quam paterna pecunia est assecutus, auctoritate diffinitur Urbani, qui scribens de symoniacis ait inter cetera: [in Concilio Placentino, c. 5. et sequentibus, itemque in Concilio Romano]

C. I. De paruulis, qui cupiditate parentum ecclesias emunt. Quicumque sane cupiditate parentum, cum adhuc paruuli essent, ecclesias uel ecclesiarum partes per pecunias adepti sunt, postquam eas omnino dimiserint, si canonice in eis uiuere uoluerint, pro misericordia eos ibidem esse concedimus, neque pro hoc facto a sacris ordinibus illos remouemus, si alias digni inueniantur. . 1. Illi uero, qui per se ipsos, cum maioris etatis essent, nefanda cupiditate ducti eas emerunt, si in aliis ecclesiis canonice uiuere uoluerint, seruatis propriis ordinibus pro magna misericordia ibi eos ministrare permittimus. Quod si ad alias fortassis transferri non poterint, et in eis canonice uiuere promiserint, minoribus ordinibus contenti ad sacros ordines non accedant, salua tamen in omnibus apostolicae sedis auctoritate. . 2. Si qui tamen ante emptionem catholice ordinati sunt, cum ea, que emerunt, dimiserint, et uitam canonicam egerint, in suis gradibus permittantur, nisi forte eiusmodi ecclesia sit, ut ibi primum locum debeant obtinere. Primum enim, uel singularem, uel prepositurae locum in emptis ecclesiis eos habere non patimur. II. Pars. Gratian. Hoc autem eum non in preiudicium canonum, sed ex misericordiae dispensatione dixisse, ex epistola eiusdem colligitur, missa Vitali Presbitero in hec uerba:

C. II. In dignitate seruanda symoniacis misericordia potest inpendi, si eos uita commendat. Eos, qui ecclesiam emerunt, si persona talis fuerit, quam uita commendet, uidelicet ut in monasteriis uel canonicis regulariter uiuat, in sui honoris offitio misericorditer condescendendo ministrare concedimus, absque tamen sanctorum canonum preiudicio. III. Pars. Gratian. Ex hac itaque auctoritate colligitur, quod ignorantia tales excusat a reatu criminis, ut supra dictum est, non a fructu emptionis, cum in ecclesiis, quas parentum pecunia adepti sunt, non nisi postquam eas omnino dimiserint et ex misericordia ibidem eis esse conceditur. In quo patet, quod etsi illis ignorantibus symoniae peccatum sit admissum fructum tamen paternae emptionis reportare non possunt. Quod uero a crimine excusentur, hinc patet, quia pro hoc facto a sacris ordinibus non remouentur. Si enim illius criminis participes essent, ad sacros ordines conscendere non possent. Illud idem intelligendum est de eo, qui per pecuniam est adeptus sacerdotii dignitatem, non episcopo, sed cuidam ex principibus eius datam; utroque tamen, ordinatore uidelicet et ordinato, hoc ignorante. Urbanus II. scribit Alberto Metensi Episcopo:

C. III. De quodam, pro quo incuria parentum pecuniam dedit non episcopo, sed uni principum eius. Presentium portitorem, quem parentum incuria, per pecuniam non episcopo, sed cuidam principum eius datam, inuitum sacerdotii dignitatem obtinuisse significasti, licet sancti canones deponendum esse testentur, quia tamen, culpam istam nesciens et coactus commisit, et quia ab eodem ordine ut deponeretur suplicauit ultroneus, ex consideratione discretionis (que mater est omnium uirtutum) magis quam ex rigore canonum, misericordiae uiscera adhibendo, ipsum in eodem ordine esse fraternitati tuae consulimus; ita tamen, ut, si ecclesia illa, cui deseruit, sacerdotum penuriam non patitur, suspensus a sacerdotali offitio permaneat. Quod si fortasse ecclesiae utilitas exegerit, ut curam regiminis assumat, liceat ei ex concessione episcopi sui fratrumque obedientia sacerdotali offitio fungi.

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
Quid uero de his fieri debeat, qui ignoranter a symoniacis ordinati sunt (quod sexto loco quesitum est), supra, in capitulo uidelicet Urbani, quod sic incipit: "Si qui a symoniacis non symoniace ordinati sunt" requiratur. Nunc autem de illis queritur, qui non pro ordinatione pecunias offerunt, sed pro electione, ut uel decretum electionis fiat, uel ut subscriptione confirmetur, uel ut electioni non resistatur, aliquibus premia largiuntur, an eorum electio uiciosa sit iudicanda. Non enim uidentur Spiritus sancti donum emere qui non pro consecratione, sed pro electione munera largiuntur, cum nullius spiritualis gratiae aliquos faciat electio participes. Sed sicut ecclesiasticarum rerum emptores symoniaci iudicantur, quia ecclesiasticis offitiis ita adiunctae sunt, ut alterum sine altero alicui non proueniat, ita, quia per electionem uenitur ad consecrationem, perinde symoniacus habetur, qui pro electione premia largitur, ac si pro consecratione munera dedisset. Unde Simacus scribit Cesario Episcopo: [epist. I. c. 5.]

C. I. Nec timore, nec premiis, nec potentum suffragio episcopi subscribatur electioni. Si quis autem episcopatum desiderat, data pecunia potentes personas minime suffragatrices sibi adhibeat, nec ad decretum sibi faciendum clericos, uel ciues ad subscribendum adhibito cuiuslibet generis timore conpellat, uel premiis quibuslibet exhortetur.

C. II. Symoniacus est, qui ut eligatur premia largitur. Item Gregorius Salonis consistentibus. [lib. V. ep. 26.] Ego autem uestrae dilectioni prouidens, et meae animae omnipotentis Dei iudicium pertimescens, eiusdem Maximi causas subtiliter exquiri desidero, si nullis criminibus pressus, que sacro ordini contradicunt, si non per symoniacam heresim, id est premia quibusdam se eligentibus prebendo, ad sacerdotale pertingere conatur offitium. Tunc enim liber pro uobis apud Dominum intercessor erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis uenerit.

C. III. Sicut ordinatio, sic electio uel consensus sine uenalitate debet preferri. Item Gregorius Siagrio Episcopo Augustudunensi [et aliis Episcopis, lib. VII. epist. 110.] Sicut is, qui inuitatus rennuit, quesitus refugit, sacris altaribus est admouendus, sic qui ultro ambit uel inportunum se ingerit est proculdubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid aliud agit, nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius in profundum descendat? Itaque, frater karissime, in sacerdotibus ordinandis sinceritas uigeat; sit simplex et sine uenalitate consensus; pura preferatur electio, ut ad summam sacerdotii non suffragio uenditorum prouectus, sed Dei credatur iudicio esse. Gratian. Si autem pecunia promissa fuerit uel soluta, electo uel ordinato penitus ignorante, nec eo modo ad electionem uel ordinationem peruenerit, ei nullatenus obesse uidetur, nec ad reatum criminis pertinet cuius conscientiam non habuit, nec ad electionis uel ordinationis cassationem, ad quam alias non per prauam illorum cupiditatem peruenisse docetur.

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc autem de septima tractandum est questione, an renuncians suae heresi sit recipiendus in episcopali dignitate uel non? De his ita scribit Ciprianus ad Stephanum: [lib. II. epist. 1.]

C. I. Qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiantur. Si qui presbiteri et diaconi in ecclesia catholica prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi et rebelles extiterint contra ecclesiam, uel apud hereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sunt, et contra altare atque diuinum uerbum sacrificia foris falsa et sacrilega offerre conati sunt, eos quoque hac conditione suscipi conuenit, cum reuertuntur, ut communicent laicis, et satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis extiterint; nec debere eos reuertentes ea apud nos ordinationis et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellauerunt.

C. II. De his, qui pro muneribus ordinationem faciunt, et qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiuntur. Item ex VII. Sinodo. Si quis omnem traditionem ecclesiasticam scriptam uel non scriptam uiolat, anathema sit. . 1. Omnis episcopus aut presbiter, aut diaconus, conuictus quod pro muneribus ordinationem dederit uel acceperit, a sacerdotio cadat. . 2. Sed dicunt quidam, quia penitentiam agimus pro peccato, et Deus indulget illud; ita et ego dico, quia omnem penitentiam recipit Deus, et indulget per penitentiam peccata, que iam facta sunt. Noui enim, quod Dauid fornicatorem et homicidam per penitentiam receperit Deus, et dixerit de eo: "Inueni uirum secundum cor meum." Noui rursum eundem audientem a Deo: "Non edificabis mihi domum, quia uir sanguinum es." Scio Manasse per confessionem dimissam inpietatem suam. Scio meretrices et telonarios per penitentiam receptos nullum tamen horum, qui ante baptismum peccauit, sacerdotibus connumeratum. Scio quosdam, dum essent in mundo, in multa fornicatione mansisse, monachos uero factos quasi luminaria mundi resplenduisse; nullum tamen ad sacerdotium ascendisse. Quod, etsi raro contigit, nulla tamen lex ecclesiae fuit. Nouimus primum peccatricem Mariam; post conuersionem, quamuis sancta et casta, tamen inter diaconissas conputata non est. Sed quid hoc dico? Sequens sanctos apostolos et uenerabiles Patres cum omni fiducia clamo: Quod qui per symoniam ordinatus est, siue episcopus, siue presbiter, siue diaconus, alienus est a sacerdotio, neque enim uenalis est gratia Spiritus sancti; Cayphae traditio et adinuentio Symonis a sancto sacerdotio est aliena. . 3. Et si in fornicationem lapsus aliquis post baptismum, in sacerdotium non recipitur; canones enim hoc prohibent. Si quis uero cum hoc peccato ad sacerdotium prouectus est, cognitus degradetur. Item: . 4. Ipsum, qui per pecuniam ordinatus est, confiteor, quia per penitentiam recipit Deus. Bonus est in omnibus, et aperta uiscera eius omni homini penitenti. Sed quoniam iuxta Apostolum oportet episcopum esse inreprehensibilem, quicumque per pecuniam uel ordinauit aliquem uel ordinatus est, ab omni sacerdotio sit alienus. . 5. Tarasius patriarcha dixit: Quicumque per pecuniam uel ordinant, uel ordinauerunt, uel ordinantur, uel ordinati sunt episcopi, uel presbiteri, uel diaconi, uel quilibet de numero sacerdotali, repellantur omnino a sacerdocio, sicut Symon magus a Petro. Quicumque per pecuniam, dispensationem uel curam sortiti sunt monasteriorum uel ecclesiarum, uel religiosarum domorum, ierocomiorum, seniorum, orphanotrophiorum, cum depositione expellantur a dispensatione illa et cura. Qui post baptismum cadens in fornicationem ordinatus est, si postmodum confessus fuerit, cesset a ministerio; si uero conuictus ab aliquo, deponatur omnino. . 6. Percussor episcopus, aut presbiter, aut diaconus per se uel per alium aliquem, quasi timeri per hoc uolens, deponatur. Item: . 7. Qui per seculares potestates ordinatus fuerit aut ecclesiam obtinuerit, deponatur; si uero religiosam domum, expellatur.

[PALEA C. III. De eodem. Item ex Concilio Meldensi c. 43. Cauendum est et summopere studendum, ac per uirtutem Christi sanguinis inter dicendum et episcopis et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcumque atque consensoribus, seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per symoniacam heresim regiminis locum obtineat quacumque factione, calliditate, promissione, seu commoditate aut datione per se aut per submissam personam. ]

C. IV. Qui redeuntes ab hereticis recipi possunt uel qui non. Item de eadem Sinodo. [VII., actione 1.] II. Pars. Conuenientibus apud Nicenam Bithiniae, et consedentibus Petro archiepiscopo, et Petro presbitero et abbate monasterii sancti Sabae, locum tenentibus Adriani Papae, et Tharasio archiepiscopo Constantinopolitano, et Iohanne et Thoma apocrisariis apostolicarum sedium orientalium, et ceteris episcopis, episcopi Siciliae dixerunt: Dignum est, ut de futuris inquiramus. . 1. Item Basilius episcopus Anchirae dixit. Constitutio ecclesiastica habet canonice tradita ab antiquo a sanctis apostolis et successoribus eorum, sanctis Patribus nostris et magistris, et sanctis uniuersalibus sex sinodis, et localibus sinodis orthodoxis, ut qui ab aliqua heresi reuertuntur ad orthodoxam fidem et traditionem catholicae ecclesiae, scripto negare debeant heresim suam et confiteri catholicam fidem. . 2. Item Tharasius patriarcha dixit: Videtur uobis, ut sedes suas recipiant qui ab heresi reuertuntur? . 3. Religiosissimi monachi dixerunt: Sicut receperunt uniuersales sinodi sex ab heresi reuertentes, ita et nos recipimus. . 4. Sancta sinodus dixit: Placet omnibus nobis. Et iussi sunt Basilius episcopus Anchirae, et Theodorus episcopus Mirreae ciuitatis, et Theodosius sedere in gradibus suis et sedibus. . 5. Item Constantinus episcopus Cypri dixit: Non oportet nos, qui episcopi sumus, indigere doctrina, sed aliorum esse doctores. . 6. Item Tharasius episcopus dixit: Malorum doctorum mala doctrina. Ecclesia de malis doctoribus sacerdotes non recipit. . 7. Item Iohannes apocrisarius orientalium sedium dixit: Heresis separat omnem hominem ab ecclesia. . 8. Item Tharasius episcopus dixit: Ecce multi canonici libri, et sinodici, et paterni lecti sunt, et ab heresi reuertentes docuerunt nos recipere, si alia aliqua causa non est in eis. . 9. Item Petrus apocrisarius Papae dixit: Romae exiliatus est Macharius hereticus a sancta sexta sinodo, et quadraginta dierum inducias dedit illi pater noster Benedictus Papa, et cottidie mittebat ad eum Bonifatium consiliarium suum, et instruebat eum conmonitoriis uerbis ex diuina scriptura, et nullatenus uoluit emendari. Hoc autem faciebat, ut eum reciperet in suo ordine. . 10. Item Tharasius patriarcha dixit: Quid dicitis de Anatholio? Nonne etiam in quarta sinodo factus est princeps? et ecce ab inpio Dioscoro ordinatus est. Et nos igitur recipiamus eos, qui ab hereticis ordinati sunt, sicut Anatholius receptus est. . 11. Item: Vere uox Dei est, quoniam non moriuntur filii pro patribus, sed unusquisque in suo peccato moritur; et quoniam ordinatio ex Deo est. . 12. Item Tharasius patriarcha dixit: Audiuimus mandata paterna. Quid igitur? oportet recipere ab hereticis ordinatos? . 13. Sancta sinodus dixit: Audiuimus, domine, et oportet nos recipere. . 14. Tharasius patriarcha dixit: Plures eorum, qui in sexta sinodo conuenerunt, a Sergio, Pirro, Petro, Paulo ordinati sunt, qui fuerunt principes hereseos Monoscelitarum, quoniam isti continuatim in Constantinopolitana sede sederunt, et ab ultimo eorum, Petro scilicet, usque ad sextam sinodum non fuerant plus quam duodecim anni. Thomas uero, et Iohannes, et Constantinus ab hereticis illis archiepiscopi facti sunt, et tamen propter hoc non sunt reprobati. . 15. Sancta sinodus dixit: Hoc manifestum est. . 16. Constantinus episcopus Cipri dixit: Sufficienter ostensum est, quod ab hereticis uenientes recipiendi sunt. Si uero quis sponte ad hereticum uadit et accipit ordinationem, non recipiatur. . 17. Item Tharasius patriarcha dixit: Et ego refuto eos, qui ob huiusmodi causam ad fidei subuersionem ordinati sunt, et maxime, cum presentes essent orthodoxi episcopi, a quibus poterant ordinari. Sic est paternus intellectus. Si uero sinodalis consonantia fuerit, et unitas ecclesiarum de orthodoxis, qui presumpserit ab inmundis hereticis ordinari, depositioni subiaceat. Sancta sinodus dixit: Hoc est iustum iudicium. III. Pars. Gratian. Ex hac auctoritate datur intelligi, quod qui ab unitate catholicae fidei in hereticorum societatem transierit, ut de manibus eorum ecclesiasticae dignitatis sacramenta percipiat, uel qui contemptis orthodoxis ab hereticis ordinari desiderauerit, etsi postea suae abrenuncians heresi ad ecclesiam redierit, offitio tamen accepto fungi non poterit. Auctoritate uero Cipriani prohibentur ab administratione ecclesiastica, qui intra catholicam ecclesiam ordinati ad fidei inpugnationem dilabuntur. Porro symoniaci nec ab hereticis ordinantur ad fidei subuersionem, nec intra ecclesiam catholicam ordinati aduersus fidem armantur. Quamuis enim nonnullos per pecuniam ordinent, non tamen fidem inpugnant, nec gratiam Spiritus sancti uenalem predicant. Unde cum heresim suam ueraci penitentia detestati fuerint, premissis auctoritatibus non prohibentur recipi in suis gradibus. Verumtamen capitulo illo Nicenae sinodi: "Si quis per pecuniam etc." et illo alio septimae sinodi, "Si quis omnem traditionem etc." et Innocentii, et aliorum multorum auctoritatibus inreparabiliter dampnari iubentur. Hinc etiam Leo IV. Episcopis Brittanniae:

C. V. In ordine male accepto symoniaci penitentiam agere non possunt. Requiritis de his, qui turpissimo lucro columbas in templo Domini uendere non pertimescunt, et sua acta inproba temeritate Symonis heresi coniungunt, utrum possint in ordine penitentiam agere, an tantummodo extra ordinem et sacerdotalem fieri gradum? Quod nos quidem conuictis et his, qui tam detestabile nefas (quod iam multis est dampnatum conciliis) peregisse noscuntur, nulla possumus penitentia subuenire, et tot spiritualibus patribus obuiare, sed in illorum Patrum me sententia conuenire omnibus certum sit. IV. Pars. Gratian. Nisi rigor disciplinae quandoque relaxetur ex dispensatione misericordiae. Multorum enim crimina sunt dampnabilia, que tamen ecclesia tollerat pro tempore, pro persona, intuitu pietatis, uel necessitatis, siue utilitatis, et pro euentu rei. Pro tempore: sicut Gelasius, qui, cum necessitate temporis uideret Italicam ecclesiam propter belli famisque incursionem fere omnium clericorum offitio destitutam, adeo ut plerisque populis subsidia regendarum deessent animarum, concessit de monachis uel de laicis clericos assumi, ita dicens: [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. 1.]

C. VI. Pro temporum necessitate apostolicae sedis decreta temperantur. Necessaria rerum dispositione constringimur, et apostolicae sedis moderamine conuenimur sic canonum paternorum decreta librare, ut ea que presentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, diligenti consideratione (quantum potest fieri) temperemus. Gratian. Item: "Priscis igitur, etc." Require supra in tractatu ordinandorum. Item Innocentius Papa, cum pro necessitate temporis, ne nimium scandalum esset in ecclesia, ordinatos a Bonoso heretico susciperet, ait in decretis suis: [epist. XXII. ad Episcopos Macedoniae, c. 5.]

C. VII. Cessante necessitate, debet cessare, quod urgebat. Quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est constat primitus non fuisse. Quod ergo necessitas pro remedio reperit, cessante utique necessitate debet cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo legitimus, aliud, quod usurpatio ad presens fieri tempus inpellit. Gratian. Similiter ex dispensatione in Niceno Concilio [c. 8.] de Nouatianis statutum est, ut ad ecclesiam redeuntes ordinentur:

C. VIII. Iterum ordinentur, qui ex Nouatianis ad ecclesiam redierint. Si qui uoluerint uenire ad ecclesiam catholicam ex Nouatianis, placuit sancto concilio, ut ordinentur et sic maneant in clero. Ante omnia autem hanc ab eis confessionem per scripturam exigi oportet, ut fateantur se communi consensu catholicae ecclesiae statuta obseruaturos.

C. IX. Iuramentum a scismate redeuntium. Quociens cordis oculus nube erroris obductus supernae illustracionis lumine fit serenus, magna cautela nitendum est, ne latenter auctor scismatis irruat, et unitatis radice eos, qui ad eam reuersi fuerint, telo iterum erroris abscidat. Et ideo postquam ego N. ciuitatis episcopus, conperto diuisionis laqueo, quo tenebar, diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea uoluntate ad unitatem sedis apostolicae diuina gratia duce reuersus sum, et ne non pura mente, sed simulate reuersus existimer, spondeo sub ordinis mei casu et anathematis obligatione, atque promitto tibi N. et per te sancto Petro, apostolorum principi, atque eius uicario N. beatissimo uel successoribus eius, me numquam quorumlibet suasionibus uel quocumque alio modo ad scisma, de quo redemptoris nostri gratia liberante ereptus sum, reuersurum; sed semper me in unitate sanctae ecclesiae catholicae et communione Romani Pontificis per omnia permansurum. Unde iuratus dico per Deum omnipotentem, et hec sancta quatuor euangelia, que in manibus meis teneo, et salutem N. dominorum nostrorum rempublicam gubernantium, me in unitate, sicut dixi, ecclesiae, ad quam Deo propitio sum reuersus, et communione Romani Pontificis semper et sine dubio permanere. Quod si (quod absit) ab hac me unitate aliqua excusatione uel argumento diuisero, periurii reatum incurrens eternae penae obligatus inueniar, et cum auctore scismatis habeam in futuro seculo portionem. Hanc autem confessionis promissionisque meae cartulam N. notario meo cum consensu presbiterorum et diaconorum et clericorum, qui me in hac unitate obligantes se in suprascriptis omnibus prona similiter uoluntate secuti atque propriis manibus subscripti sunt, scribendam dictaui, et propria manu subscribens tibi tradidi. Acta in loco N., die illa, et consulibus suprascriptis. Subscriptio episcopi. Ego episcopus ciuitatis N., huic confessioni promissionique meae prestito de conseruandis suprascriptis omnibus sacramento subscripsi. Gratian. Ceterum ex canonum rigore contra scribit Felix Papa [III.] omnibus Episcopis: [epist. I. c. 5.]

C. X. Qui extra ecclesiam baptizati uel rebaptizati fuerint, ad ecclesiasticam miliciam non admittantur. Qui in qualibet etate alibi quam in ecclesia catholica aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam miliciam prorsus non permittantur accedere. Quibus satis debet esse, quod in catholicorum numero sunt recepti. Quoniam de suo ordine et communione uidebitur ferre iudicium quisquis hoc uiolauerit institutum, uel qui non remouerit eum, quem ex eius cetu ad ministerium clericale obrepsisse cognouerit. Gratian. Pro persona: sicut B. Gregorius scribens Ianuario Episcopo [lib. VII. Indict. 2. epist. I.] ait:

C. XI. Rigor canonum pro persona aliquando relaxatur. Tanta nequicia ad meas aures de tua senectute peruenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus. . 1. Et quidem penae fuerat in te sententia iaculanda; sed quoniam simplicitatem tuam cum senectute nouimus, interim tacemus. Gratian. Pietatis intuitu: sicut de illitteratis et corpore uiciatis Gelasius ait: [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. 18.]

C. XII. Canonum decreta pietatis intuitu nonnumquam relaxantur. Si qui uel propria temeritate uel incuria presidentium tales suscepti sunt, nichil ultra promotionis accipiant, satisque habeant, hoc sibi pro nimia miseratione concessum. Gratian. Necessitatis intuitu: sicut Ylarius Papa, qui, cum de quodam episcopo preter noticiam ordinato metropolitani in utroque graue scandalum fieret, ait in epistola sua: [ad Ascanium et uniuersos Episcopos Tarraconensis prouinciae]

C. XIII. Necessitatis causa quedam in ecclesia tollerantur. Quoniam quicquid ab alterutra parte est indicatum omni uidemus peruersitate confusum, temporum necessitate perspecta hac ratione decreuimus ad ueniam pertinere quod gestum est, ut deinceps preter noticiam nullus uel consensum metropolitani ordinetur antistes. Item Innocentius. [Episc. Macedoniae, ep. XXII. c. 6.] Quociens a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem uindicari non potest, inultum solet transire. Priora ergo dimittenda dico Dei iudicio, et de reliquo maxima sollicitudine precauenda.

C. XV. Ex dispensatione quedam tollerantur, que rigor canonum condempnat. Item ex epistola Cirilli missa Maximo Diacono Antioceno. Didici a diligendo mihi Paulo monacho, quia recusat pietas tua usque hodie communionem reuerentissimi episcopi Iohannis amplecti, pro eo, quod quidam in Antiocena ecclesia male adhuc cum Nestorio uel sentiant, uel iam senserint quidem, sed forsitan resipuerint. Probet igitur tua modestia, utrum aliquando colligi nude ac inreuerenter cum Nestorio sentiant et inuicem colloquantur; licet aliquando cauteriatam habuerint conscientiam, colligantur autem nunc acta penitentia super his, in quibus subrepti sunt, quamuis confiteri fortassis reuereantur excessum. . 1. Ut autem non existimemur amare contentionem, amplectamur episcopi reuerentissimi Iohannis communionem, indulgentes ei, et causa dispensationis eius negotium non subtilius uel districtius siue uehementius erga se recognoscat agitari. Dispensationis enim gratia (sicut dixi) eget negotium multum.

C. XVI. De eodem. Idem ad Ianuarium presbiterum et Archimandritam. Dispensationes rerum nonnumquam cogunt parum quidem a debito quosdam foras exire, ut maius aliquid lucri faciant. Sicut enim hii, qui mare nauigant, tempestate urgente nauique periclitante anxiati quedam exonerant, ut cetera salua permaneant, ita et nos, cum non habemus saluandorum omnium negociorum penitus certitudinem, despicimus ex his quedam, ne cunctorum patiamur dispendia. Gratian. Utilitatis intuitu: sicut in Meldensi Concilio [c. 64.] perhibetur de filiis uirginum per uim raptarum et sic ad coniugium raptorum applicatarum:

C. XVII. Utilitatis intuitu quedam in ecclesia tollerantur. Tali coniugio generati ecclesiasticis ordinibus non applicentur, nisi forte eos aut maxima ecclesiae utilitas uel necessitas postulet, uel euidens meritorum prerogatiua commendet. Gratian. Huic Petrus concordans ait: "In ueritate conperi, quia non est personarum acceptor Deus, etc." . 1. Pro euentu etiam rei quam in ecclesia tollerantur, sicut Leo ait in decretis suis de laicis subito contra decreta canonum ordinatis episcopis: [ep. LXXXV. al. LXXXVII. c. 1. Episcopis Africae]

C. XVIII. Laicis, qui contra canonum decreta ad episcopatum promouentur, ex misericordia susceptum offitium relinquitur. Exigunt causae ut non solum in tales presules, sed etiam in ordinatores eorum conpetens ultio proferatur. Sed circumstant nos hinc mansuetudo misericordiae, hinc censura iusticiae, ut credamus quedam delicta utcumque tolleranda, quedam uero penitus amputanda. Illos ergo quorum prouectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad episcopale offitium electi sunt locum suum tenere permittimus, non preiudicantes apostolicae sedis statutis, nec beatorum Patrum regulas soluentes, quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, nec quod potuit aliqua ratione concedi fas erit amplius inpune committi, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus iusta post modum ultione plectamus.

C. XIX. Donatistae et Nouatiani, quamuis reprehensibiliter ordinati, tamen ex necessitate tollerantur. Idem ad Mauros episcopos. Maximum quoque ex laico, reprehensibiliter licet ordinatum, tamen si Donatista iam non est et a spiritu scismaticae prauitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus dignitate, ita ut ipse libello ad nos directo catholicum se esse manifestet.

C. XX. De eodem. Idem. [ibidem initio c. 3.] Donatum autem Seiacensem ex Nouatiano (ut conperimus) cum sua plebe conuersum ita dominico gregi uolumus presidere, ut libellum suae fidei meminerit ad nos dirigendum, quo et Nouati dogmatis dampnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam ueritatem. Que autem nunc certa remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus iusta post hac ulcione plectamus.

C. XXI. Redeuntes ab heresi post publicam professionem in suis ordinibus recipi possunt. Idem Ianuario Episcopo Aquilegiensi. [epist. III.] Saluberrimum enim et spiritualis medicinae utilitate plenissimum est, ut siue presbiteri, siue diaconi siue subdiaconi aut cuiuslibet ordinis clerici, qui se correctos uideri uolunt atque ad catholicam fidem, quam pridem amiserant, rursum reuerti ambiunt, prius errores suos et ipsos auctores erroris se dampnatos sine ambiguitate fateantur, et sensibus prauis etiam peremptis nulla desperandi supersit occasio, nec ullum membrum talium possit societate uiolari, cum per omnia illis professio propria ceperit obuiare. Circa quos etiam canonum illam constitutionem precipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si adempta sibi omni sepe promotionis in quo inueniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata unctione non fuerint maculati.

C. XXII. Ab heresi redeuntes heresim et eius auctores publice detestentur. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 36.] Si quis episcopus, siue alicuius episcopi presbiter aut diaconus in alicuius heresis opinionem offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus in communionem eum recipiat, nisi prius in communi concilio porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus, et ita liberam teneat suam purgationem. Hoc idem et de fidelibus laicis sit decretum, si in aliquam heresis opinionem fuerint nominati. V. Pars. Gratian. Ecce, quibus de causis quedam in ecclesia tollerantur, que eisdem cessantibus pia seueritate uindicantur. Quando autem tolleranda sint, quando resecanda, Gelasius papa distinguit, dicens: [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. 11.]

C. XXIII. Quando in ecclesia aliqua sint tolleranda. Etsi illa nonnumquam sinenda sunt, que, si ceterorum constat integritas, nocere sola non ualent, illa tamen magnopere precauenda sunt, que recipi sine manifesta decoloratione non possunt. Et si ea ipsa, que nullo detrimento aliquociens indulgenda creduntur, uel rerum uel temporum cogit intuitus, uel acceleratae prouisionis excusat respectus, quanto magis illa nullatenus sunt mutilanda, que nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas? Aliquando enim pro necessitate uel ecclesiae utilitate mutilantur et laxantur precepta canonica. VI. Pars. Gratian. . 1. Breuiter ostendimus, qui reuertentes ab heresi in suis ordinibus ualeant recipi, uel qui non. Nunc autem queritur de his, qui ab hereticis ordinati sunt, si ad unitatem catholicae matris ecclesiae ab heresi redierint, utrum in eodem ordine iterum ualeant ordinari? "Semel enim consecratus" (ut ait B. Gregorius) "iterum consecrari non debet". . 2. Item sacramenta, que ab hereticis in forma ecclesiae ministrantur (sicut Augustinus testatur) reiterari non debent, ne non homini, sed sacramento uideatur iniuria fieri. . 3. Sed illud Gregorii de his intelligitur, qui consecrationem sacerdotalem uel episcopalem acceperunt, qui aut per manus inpositionem, cum ad ecclesiam redeunt, effectum suae unctionis accipiunt, aut ab eius amministratione perpetuo cessare iubentur. Similiter illud Augustini de eadem mistica unctione et de sacramento baptismatis intelligitur. . 4. Sunt autem in ecclesia alii ordines, qui sine sacramentali unctione, sola episcopi benedictione, cum quadam uasorum uel indumentorum distributione prestantur; ut sunt Leuitae et ceteri infra eos constituti. Hi quamuis ab hereticis ordinentur, tamen ad ecclesiam redeuntes in eodem ordine (si alias digni fuerint) ab ecclesia ordinentur, nec fiet in eis reiteratio muneris, cum nichil ab hereticis eis doceatur fuisse collatum. Unde Urbanus II. scribit Petro Pistoriensi Episcopo et Rustico Abbati Vallis umbrosae:

C. XXIV. Redeuntes ab hereticis sunt reordinandi Daibertum a Negzelone, licet symoniaco, non symoniace eiusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum; et B. Innocentii Papae sententia constat declaratum, quod Negzelon, hereticus (quem constat ab hereticis ordinatum) quia nichil habuit dare nichil potuit ei, cui manus inposuit. Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati Damasi Papae testimonio roborati qui ait: "Reiterari oportere quod male actum est", Daibertum, ab hereticis corpore et spiritu digressum atque utilitati ecclesiae pro uiribus insudantem, ex integro (ecclesiae necessitate ingruente) diaconem constituimus. Quod non reiterationem existimari censemus, sed tantum integram diaconii dationem, quoniam quidem, ut prediximus, qui nichil habuit nichil dare potuit.

C. XXV. De eodem. Item Damasus Papa. [epist. IV. de chorepiscopis] Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput illi qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula; id est, reiterari necesse est quod legitime actum aut collatum minime probatur. Nam quomodo possit honorem retinere qui ab illo accepit, qui potestatem dare non habuit legitime, inuenire non possum.

[C. XXVI.] Libro 9. Codicis titulo ad legem Iuliam repetundarum. Impp. Theodosius et Valentinianus. [AA. Florentino.] VII. Pars. Sancimus eiusmodi uiros ad prouincias regendas accedere, qui ad honoris insignia non ambicione uel precio, sed probatae uitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoueri, ita sane, ut quibus hii honores per sedis tuae uel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant, se pro administrationibus s orciendis neque dedisse quidpiam, neque daturos umquam postmodum fore, siue per se, siue per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut donationis uenditionisue titulo, aut alio uelamento cuiuscumque contractus, et ob hoc (exceptis salariis) nichil penitus tam in amministratione positos quam post depositum offitium pro aliquo prestito beneficio tempore amministrationis, quam gratuito meruerunt accepturos. Et licet neminem diuini timoris, contempnendo iureiurando, arbitremur inmemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen ut ad salutis timorem ex necessitate periculi subiugetur, si quis ausus fuerit prebita sacramenta negligere, non modo aduersus accipientem, sed etiam aduersus dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli pena eo, qui conuictus fuerit, modis omnibus feriendo.

[PALEA C. XXVII. De eodem. Item Pascalis Papa. Patet symoniacos, ueluti primos et precipuos hereticos, ab omnibus fidelibus respuendos, et si commoniti non resipuerint, ab exteris potestatibus obprimendos. Omnia enim crimina ad conparationem symoniacae heresis quasi pro nichilo reputantur. ] Gratian. His breuiter premissis ad ea ueniamus, que ecclesia seueritate disciplinae parata est ulcisci, ostendentes, quibus accusantibus uel testificantibus quilibet sint conuincendi; quo iudice quisque debeat dampnari uel absolui; si causa uiciata fuerit, quo remedio possit subleuari; si accusatores defecerint, an reus sit cogendus ad purgationem. Et ut facilius pateat quod dicturi sumus, exemplum ponatur sub oculis, in quo auctoritates hinc inde controuersantes distinguantur, et quid sanctorum patrum sentiat auctoritas liquido intimetur.

CAUSA II.
GRATIANUS.
Quidam episcopus de lapsu carnis a laico inpetitur; duo monachi, unus subdiaconus, et duo Leuitae aduersus ipsum testimonium ferunt; a metropolitano suo sentit se pregrauari; in ipsa uentilatione causae tres ex testibus deficiunt, siue promissione decepti, siue canonica examinatione reprobati; expoliatur tamen episcopus, quia crimen eius notorium erat. (Qu. I.) Hic primum queritur, an in manifestis iudiciarius ordo sit requirendus? (Qu. II.) Secundo, an expoliatus ab aliquo sit iudicandus? (Qu. III.) Tertio, qua pena sint feriendi qui in accusatione uel testificatione defecerint? (Qu. IV.) Quarto, si duorum testimonio sit condempnandus? (Qu. V.) Quinto, si deficientibus accusatoribus sit cogendus ad purgationem? (Qu. VI.) Sexto, si remedium sit dandum ei, qui causa dilationis uocem appellationis exhibuerit? (Qu. VII.) Septimo, si laici, monachi uel quilibet inferiorum ordinum in accusatione maiorum sint audiendi? (Qu. VIII.) Octauo, quomodo fieri debeat accusatio, an in scriptis, an sine scripto?

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem nullus sine iudiciario ordine dampnari ualeat, multis auctoritatibus probatur. De eo namque ait Augustinus: [hom. L. de utilitate penitentiae]

C. I. Dampnari non ualet nisi aut conuictus aut sponte confessus. Nos in quemquam sententiam ferre non possumus, nisi aut conuictum, aut sponte confessum.

C. II. De eodem. Item Constantinus Inperator. Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat, quam aut reum ipse se confiteatur, aut per innocentes testes conuincatur. Gratian. Hoc idem testatur Augustinus, et eisdem uerbis:

C. III. De eodem. Item Gregorius. [lib. VIII. epist. 50.] Sicut sine iudicio quemquam nolumus condempnari, ita que iuste diffinita sunt nulla patimur excusatione differri.

C. IV. De eodem. Item Eleuterius Episcopus. [ad Episcopos Galliae] Nichil contra quemlibet accusatum absque legitimo et idoneo accusatore fiat. Nam et Dominus noster Iesus Christus Iudam furem esse sciebat; sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

C. V. De eodem. Item Felix Papa. [I. ad Paternum Episcopum] Primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant dampnationis, quam aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes conuincatur. Aliter irritam esse censemus et iniustam episcoporum dampnationem, et idcirco a sinodo retractandam, ita ut obpressis ab omnibus in cunctis causis subueniatur. Gratian. Idem decernit Zepherinus Papa:

C. VI. Multi per tollerantiam sustinendi sunt, quamuis sententia diuini iudicii sint condempnati. Item Augustinus. Unus ex uobis me traditurus est. Bene dixit: ex uobis, et non: ex nobis. Ex uobis enim est, a quibus per iudiciariam potestatem confessus aut conuictus exclusus non est. A me uero, qui nullis indigeo argumentis, et omnia certissime noui, separatus et diuisus est. Tale est, ac si diceret: Etsi ego per occulti iudicii sententiam eum dampnatum habeo, uos tamen adhuc illum per tollerantiam sustinete.

C. VII. Nullum reseruetur iudicium, nisi rationabiliter habitum. Item Gregorius Iohanni Defensori, eunti in Yspaniam. [lib. XI. epist. 50.] Imprimis requirendum est de persona presbiteri, dilectissimi fratris et coepiscopi nostri Ianuarii, et si ita se ueritas habet, sicut eiusdem episcopi peticio continet, in ecclesia atque loco suo idem presbiter modis omnibus reuocetur. Si autem dictum fuerit, quia contra ipsum causa aliqua mota siue probata est, subtiliter ipso presente et pro se rationem reddente querendum est et genus causae, et modus probationis, ut ex hoc colligere ualeas, utrum adhuc in exilio demorari, an certe in ecclesia et offitio suo debeat reuocari. . 1. De episcopi persona hoc faciendum est, ut, si nulla contra eum criminalis causa, que exilio uel depositione digna est, mota siue probata est, is episcopus qui eo superstite peruerse et contra canones in ecclesia eius ordinari presumpsit, sacerdotio priuatus ab omni ecclesiastico ministerio repellatur. Qui etiam eidem dilectissimo Ianuario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut aut ab ipso in custodia habeatur, aut certe ab eo ad nos transmittatur. Episcopi uero, qui eum ordinauerunt, uel ordinationi eius consentientes interfuerunt, sex mensibus dominici corporis communione priuati agere penitenciam in monasterio decernantur, et suprascriptus Ianuarius loco et ordini suo modis omnibus reformetur. Si uero communione priuatis mortis contigerit inminere periculum, benedictio eis uiatici non negetur. Si autem episcopi in preiudicio condempnationis uel depositionis memorati episcopi se metu iudicis consensisse, ac talia fecisse sua sponte confessi fuerint, tempus eis adbreuiandum est, et modus penitenciae temperandus. Si uero ille, qui locum eius inuasit, de hac fortasse luce migrauerit et alter est ordinatus, quia leuioris culpae uidetur, non quasi isti superstiti, sed successisse defuncto, episcopatus illi offitium ab ea tantummodo ecclesia interdicatur, ut in alia ecclesia, que sacerdote uacauerit, si electus fuerit, possit esse episcopus, ad Malachitanam tamen ecclesiam numquam aliquo modo reuersurus. . 2. Gloriosus autem comitiolus quicquid predictus episcopus per uiolentiam atque insecutionem ipsius expendisse uel dampnum pertulisse dato sacramento firmauerit, eidem episcopo restituere condempnetur. Si autem aliter, quam antefati episcopi peticio continet, actum esse forsitan perhibetur, subtiliter querendum est, et cognita ueritate cum Dei timore quod iusticiae ordo suaserit iudicandum. . 3. Quia igitur Stephanus episcopus in odio suo quedam ficta, et de falsis se capitulis accusatum, neque aliquid ordinabiliter factum, sed iniuste asserit se condempnatum, diligenter querendum est primo, si iudicium ordinabiliter est habitum, si alii accusatores, alii testes fuerunt. Deinde causarum qualitas, si digna exilio uel depositione fuerit; si eo presente, sub iureiurando testimonium contra eum dictum est; si scriptis actum est, si ipse licentiam respondendi ac defendendi se habuerit. Sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter querendum est, cuius conditionis sint cuiusue opinionis, et ne inopes sint, ne forte aliquas contra prefatum pastorem inimicitias habuissent, utrum testimonium ex auditu dixerint, aut certe specialiter se scire testati sunt; si scriptis iudicatum est, et partibus presentibus sententia recitata est. Quod si forte hec solempniter acta non sunt, neque causa probata est, que exilio uel depositione digna sit, in ecclesiam suam modis omnibus reuocetur. Hii uero, qui contra Dei timorem et statuta canonum eum condempnauerunt, excommunicati in monasterio ad agendam penitentiam sex mensibus sunt mittendi, ita sane, ut, si cuiquam eorum mortis contigerit inminere discrimen, uiatici ei benedictio non negetur. Ipse autem, qui eo uiuente locum eius temerarie ambiuit, priuatus sacerdotio ab omni ministerio ecclesiastico repellatur, atque eidem dilectissimo fratri et coepiscopo nostro tradatur, ut eum aut ipse ad nos transmittat, aut apud se in custodia habeat. Episcopi uero, qui eum ordinare presumpserunt, uel peruersae ordinationi illius consensum prebuere, communione priuati sex mensibus ad agendam penitentiam in monasterio deputentur etc. ut supra de causa Ianuarii episcopi et infra. . 4. Quod si forte aliqua de obiectis contra memoratum Stephanum episcopum probata sunt, aliqua uero doceri minime potuerunt, cauta omnino consideratione pensandum est, utrum leuiora capitula, an certe grauiora probata sint, ut ex eis qualiter diffinitionem tuam debeas formare possis scire. . 5. Gloriosus uero comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse claruerit, quicquid de rebus eius uel ecclesiae ipsius tulit ei sine aliqua dilatione restituat etc. ut supra in causa Ianuarii episcopi. Si autem episcopum talem culpam etc. et infra in prima causa monachorum. De persona presbiteri, etc. et infra in causa: Clericus aduersus clericum. Et infra. [in eadem epistola 54. undecimi libri] . 6. De persona Ianuarii episcopi sciendum est, grauiter omnino et contra leges actum, ut uiolenter de ecclesia traheretur; dum si quamlibet iniuriam a quocumque episcopus passus fuerit in ecclesia, iniuriantem lex capitali pena percutiat, et sicut maiestatis reum omnibus det illum accusandi licentiam, ut huius legis series loquitur codicis libro I. capitulo III. constitutione 11.: . 7. "Si quis in hoc genus sacrilegii inruperit, ut in ecclesia catholica inruens sacerdotibus et ministris, uel ipsi cultui locoque aliquid inportet iniuriae, etc." Et infra: . 8. De persona episcopi Stephani hoc attendendum est, quia nec inuitus ad iudicium trahi, nec ab episcopis alieni concilii debuit iudicari. . 9. Contra hoc si dictum fuerit quia nec metropolitanum habuit, nec patriarcham, dicendum est, quia a sede apostolica (que omnium ecclesiarum caput est) hec causa audienda fuerat ac dirimenda, sicut et predictus episcopus petisse dinoscitur. Quia ergo episcopus alieni concilii iudices habuit omnino suspectos, sententia non a suo iudice dicta nichil firmitatis obtineat. . 10. Quod autem dicitur a seruis suis accusatus, sciendum est, quia audiri minime debuerunt. . 11. Si uero de crimine maiestatis accusatus dicitur, nec ipsum de eo credendum fuit, si uita uel opinio eius talis ante non extitit. . 12. Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente aliqui uilissimi sint testes exhibiti, hoc si uerum est, nullius est momenti. . 13. Quales autem testes uel cuius opinionis ad testimonium admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, que pene nulli habentur incognitae, que etiam illud sanciunt, ut uilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat. . 14. Quod autem dicitur, quia nichil scriptis iudicatum est, legendum est titulo XLIV. libri VII. codicis constitutio ultima, quia scriptis debuit iudicari. Nam ibi inter alia precipitur, ut sententia, que sine scripto dicta fuerit, nec nomen sententiae habere mereatur.

[PALEA. C. VIII. Ultima sententia debet de scripto preferri. Item Codicis libro VII., titulo de sententiis ex breuiculo recitandis, Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus AAA. Statutis generalibus iussimus, ut uniuersi iudices, quibus reddendi iuris in prouinciis permisimus facultatem, cognitis causis ultimas diffinitiones de scripti recitatione proferant. Huic adicimus sanctioni, ut sententia, que dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis solempnitas requiratur. ]

[PALEA. Item ex Concilio apud S. Medardum Hincmarus Remorum Archiepiscopus dixit:

C. IX. De eodem. Legum ecclesiasticarum consuetudo et auctoritas talis est, ut in causis gestorum semper scripturam requirant, adeo, ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare nomen precipiatur. Qui ad summum sacerdotium prouehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur. Ordinatus autem a suis ordinatoribus litteras accipere iubetur. Qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur, libelli inscriptione aut recipitur, aut eicitur. Sed et qui accusatur aut excommunicatur, seu reconciliatur, per scripturam accusari uel reconciliari iubetur. Et sic in ceteris huiusmodi in tantum scriptum deposcitur, ut sicut B. Gregorius in commonitorio ad Iohannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit: "Sententia, que sine scripto profertur, nec nomen sententiae habere mereatur." ]

C. X. Restituendus est, quem neque confessum, neque conuictum constat esse eiectum. Item Nicolaus Papa Airardo Turonensi Archiepiscopo. Notum sit tuae fraternae karitati, quod iste presbiter pauper, nomine Christoforus, de sua angustia ad nostram clementiam lacrimabiliter sit conquestus, dicens, se falsis criminibus inpetitum, et ab ecclesia non conuictum neque confessum inrationabiliter fuisse reiectum. Nam, ut ipse refert, tua diligentia per tres uices inquisitione facta, nulla in se neque de fornicationis crimine, neque de homicidii consensione potuit culpa reperiri, nisi quia suae paupertatis causa que petebantur aut consentire noluit, aut adinplere non potuit. Quod suus tamen emulus ultroneus egit, qui ecclesiam illius iniuste preripuit. Idcirco magnopere monemus reuerentiam tuam, ut que, forte te ignorante, Gieziaca cupiditate peracta esse uidentur, tuae fraternitatis censura celeri emendatione corrigantur, scilicet restituendo ecclesiae propriae iam dictum sacerdotem, atque ei reddendo tua pietate, quem perdidit pristinum honorem, et nullatenus canonica instituta alicuius temeritate contempni permittas, quia facientem et consentientem par pena constringit.

C. XI. Antequam causa probetur, aliquis excommunicari non debet. Item de libro constitucionum. Nemo episcopus, nemo presbiter excommunicet aliquem, antequam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones hoc fieri iubent. Si quis autem excommunicauerit aduersus eam aliquem, ille, qui excommunicatus est, maioris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis redeat; is autem, qui non legitime excommunicauerit, in tantum abstineat tempus, quantum maioris sacerdotis auctoritati uisum fuerit, ut quod iniuste fecit ipse iuste patiatur.

C. XII. Incerta et dubia iudicari non possunt. Item Augustinus in epistola [CXXXVII.] ad clerum et uniuersalem plebem Ipponensem. Nomen presbiteri propterea non ausus sum de numero collegarum eius uel subprimere, uel delere, ne diuinae potestati, sub cuius examine causa adhuc pendet, facere uiderer iniuriam, si illius iudicium meo uellem iudicio preuenire; quod nec in negotiis secularibus iudices faciunt, quando ad maiorem potestatem dubitatio defertur, ut pendente relatione aliquid audeant conmutare. In episcoporum quoque concilio constitutum est, nullum clericum, qui nondum conuictus est, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non presentauerit.

C. XIII. Nec ex suspicionis arbitrio, nec ante uerum et iustum iudicium aliquis condempnetur. Item Melciades Papa. [Episcopis Hispaniae] Primo semper omnia diligenter inquirite, ut cum iustitia et karitate diffiniatis; neminem condempnetis ante iustum et uerum iudicium; nullum iudicetis suspicionis arbitrio; sed primum probate, et postea karitatiuam proferte sententiam, et quod uobis non uultis fieri alteri nolite facere.

C. XIV. Qui ab accusatione prohibeantur, et qui recipiantur. Digestionis libro XLVIII. titulo de accusationibus et inscriptionibus. [l. qui accusare] Prohibentur accusare alii propter sexum uel etatem, ut mulier et pupillus. Alii propter sacramentum, ut qui stipendium merentur. Alii propter magistratum et potestatem in qua agentes sine fraude in ius euocaris non possunt. Alii propter delictum proprium, ut infames. Alii propter turpem questum, ut qui duo iudicia aduersus duos reos subscripta habent, nummosue ob accusandum uel non accusandum acceperint. Alii propter conditionem suam, ut libertini contra patronos. Alii propter suspicionem calumpniae, ut illi, qui falsum testimonium subornati dixerunt. Nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui minus quam quinquaginta aureos habent. Hi tamen omnes, si suam iniuriam exequantur, mortemue propinquorum defendant, ab accusatione non excluduntur. Liberi libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum gratia de facto parentum patronorumue queri, ueluti si dicant, ui se a possessione ab his expulsos, scilicet non ut crimen uis eis intendant, sed ut possessionem recipiant. Nam et filius non quidem prohibitus est de facto matris queri, si dicat subpositum ab ea partum, quo magis coheredem habeat; sed eam ream lege Cornelia facere ei permissum non est. . 1. Ab alio delatum alius deferre non potest: sed eum, qui abolicione publica uel priuata interueniente, aut desistente accusatore de reis exemptus est, deferre non prohibetur. . 2. Mulierem propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem audiri a prefecto annonae deferentem diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. Famosi quoque accusantes sine ulla dubitatione admittuntur. Milites quoque, ad hanc accusationem admittendi sunt. Serui quoque deferentes audiuntur. II. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus datur intelligi, quod nullus est condempnandus, nisi iudicio ordinabiliter habito aut conuincatur, aut reum se ipse confiteatur. Verum hec de illis intelligenda sunt, quorum crimina sunt occulta; ceterum que manifesta sunt iudiciarium ordinem non requirunt. Unde Ambrosius.

C. XV. Sine accusatione manifesta iudicantur. Manifesta accusatione non indigent.

C. XVI. De eodem. Item Nicolaus Papa Karolo Regi. [in epistola, quae incipit: "Syllabarum"] Que Lotharius uester nepos rex fecit accusatione non indigent. Manifesta enim sunt opera eius. Gratian. In manifestis enim calliditate accusantium reus non opprimitur, nec tergiuersatione propria crimen celatur, cum culpa sua sponte se oculis omnium ingerat, atque ideo in talibus iudiciarius ordo non requiritur, qui ideo tantum institutus est, ut nec innocentia insidiis pateret aduersantium, nec culpa delinquentis sententiam effugeret iusti examinis. Unde Stephanus Papa [V.] Leoni Episcopo Thianensi:

C. XVII. Ordinem iudiciarium manifesta non desiderat causa. In manifesta et nota plurimis causa non sunt querendi testes, ut S. Ambrosius in epistola ad Corinthios dicit, de fornicacione exponens sententiam Apostoli: "Iudicis," inquam, "non est sine accusatore dampnare, quia Dominus Iudam cum fuisset fur quia non est accusatus, minime abiecit. Cognito autem opere isto pellendum illum Apostolus de cetu fraternitatis censuit. Omnes enim crimen eius sciebant, et non arguebant. Publice enim nouercam suam loco uxoris habebat, in qua re neque testibus opus erat, neque tergiuersatione aliqua poterat tegi crimen." Et paulo post: "Absens facie, presens autem auctoritate Spiritus, qui nusquam abest iam iudicaui ut presens eum, qui hoc admisit, tradi satanae in interitum carnis." III. Pars. Gratian. Sed sciendum est, quod eorum, que manifesta sunt, alia sunt nota iudici, et incognita aliis; alia sunt occulta iudici et manifesta aliis; quedam uero sunt nota iudici, et aliis. Que iudici tantum nota sunt, sine examinatione feriri non possunt, quia, dum accusatoris persona assumitur, iudiciaria potestas amittitur. In una enim eademque causa nullus simul potest esse accusator et iudex. Unde Augustinus in omelia de penitentia: [que est L. c. 12.]

C. XVIII. Quando aliqui sunt corrigendi, quando tollerandi. Multi corriguntur ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas; multi nesciuntur, "donec ueniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum." Et infra: . 1. Nos uero a communione quemquam prohibere non possumus (quamuis hec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis) nisi aut sponte confessum, aut in aliquo siue seculari, siue ecclesiastico iudicio nominatum atque conuictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator, et iudex? Huiusmodi regulam etiam Paulus apostolus in epistola ad Corinthios breuiter insinuasse intelligitur, cum quibusdam commemoratis criminibus ecclesiasticis formam ad omnia similia ex quibusdam daret. Ait enim: "Scripsi uobis in epistola ne commisceamini fornicariis. Non utique huius mundi fornicariis, aut auaris, aut raptoribus, aut ydolis seruientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exire." Non enim possunt homines in hoc mundo manentes nisi cum talibus uiuere, nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium conuictumque uitauerint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: "Non est, inquit, necessarius sanis medicus, sed male habentibus. Non enim ueni uocare iustos, sed peccatores." Et ideo sequitur Apostolus, et adiungit: "Nunc autem scripsi uobis non commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens, aut auarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, uos iudicatis? De his autem, qui foris sunt, iudicabit Deus. Auferte malum a uobis ipsis." Quibus uerbis satis ostendit, non temere, aut quomodolibet, sed per iudicium auferendos esse malos ab ecclesiae communione, ut, si per iudicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne peruerse malos euitando ab ecclesia ipse discedens, eos, quos fugere uidetur, uinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis in scripturis sunt exempla proposita, uelud in messe ut palea sufferatur usque ad ultimum uentilabrum, uel intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, que futura est in litore, id est in fine seculi, equo animo tollerentur. . 2. Non enim est contrarium huic loco illud, quod dicit Apostolus: "Tu, quis es, qui iudicas seruum alienum? suo domino stat aut cadit." Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis uel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem ecclesiae, siue ultro confessum, siue accusatum atque conuictum. Alioquin illud cur dixit: "Si quis frater nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens etc." nisi quia eam nominationem uult intelligi, que fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi innocentes dampnandi sunt, quia sepe falso in quoquam crimina nominantur. . 3. Non ergo illi, quos monemus agere penitentiam, querant sibi comites ad suplicia, nec gaudeant, quia plures inueniunt sibi similes. Nam non propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt.

C. XIX. Peccatum, quod iudici tantum notum est, ab eo dampnari non ualet. Idem in eodem. Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? quia in te peccauit. Quid est: "In te peccauit?" Tu scis, quia peccauit. Quia enim secretum fuit, quando peccauit in te, secretum quere, cum corrigis quod peccauit. Nam si solus nosti quia peccauit in te, et eum uis coram omnibus arguere, non eris corrector, sed proditor. Adtende, quemadmodum iustus Ioseph tanto flagitio, quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat, quam grauidam senserat, et se ad illam non accessisse nouerat. Restabat igitur certa adulterii suspicio, et tamen, quia ipse non nouerat, quod dicit euangelium? "Ioseph autem, cum esset iustus, et nollet eam diuulgare, uoluit occulte dimittere eam." . 1 Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus que peccantur coram omnibus. Ipsa corripienda sunt secretius que peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordet scriptura. Sic agamus, et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed etiam quando peccatur aliquo, ut ab altero nesciatur. . 2. Nescio quem homicidam nouerit episcopus, et nemo alius illum nouit. Ego uolo illum publice corripere, et tu queris inscribere? Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto, pono ante oculos Dei iudicium, terreo cruentam conscientiam, persuadeo penitentiam. Hac karitate prediti esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non reprehendamus, aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere si scimus. Forte quod scis et ego scio: non coram te corripio, quia curare uolo, non accusare. . 3. Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant, aliquando nobis ab uxoribus suis, plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem querentibus produntur. Nos non prodimus, sed in secreto arguimus. Ubi contingit malum ibi moriatur. Non tamen illud uulnus negligimus, ante omnia ostendentes, homini in tali peccato constituto, sauciatamque conscientiam gerenti, illud uulnus esse mortiferum. IV. Pars. Gratian. Quando uero crimen est notum aliis, et non iudici, nec tunc sine examinatione feriendum est, quin in crimen sibi occultum iudex sententiam ferre non debet. Unde Euaristus Papa ait: [epist. II.]

C. XX. Sententia non precipitanter ferenda est. Deus omnipotens, ut nos a precipitandae sententiae prolatione conpesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare prius, quam manifeste cognosceret que dicebantur, unde ipse ait: "Descendam, et uidebo, utrum clamorem, qui uenit ad me, opere conpleuerint, an non est ita, ut sciam." Deus omnipotens, cui nichil est absconditum, sed omnia ei manifesta sunt antequam fiant, non ideo hec et alia multa (que ob prolixitatem capitulo non inseruimus) per se inquirere dignatus est, non quod ea ignoraret, sed ut nobis exemplum daret, ne precipites in discutiendis et iudicandis negotiis essemus, et ne mala proximorum prius quisquam presumat credere quam probare. Cuius exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam umquam precipites simus, aut temere indiligenterque indiscussa quoquo modo iudicemus, dicente ueritatis uoce: "Nolite iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini," et reliqua. Mala uero audita nullum moueant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam umquam credat, sed ante audita diligenter inquirat, nec precipitanter quid aliquis agat. Si enim Deus omnium cognitor Sodomorum mala, quorum clamor ad celum usque peruenerat, omnia sciens prius, nec credere, nec iudicare uoluit, quam ipse ea cum fidelibus testibus diligenter inuestigans, que audierat, opere conprobaret, nos qui sumus homines et peccatores, quibus incognita sunt occulta iudicia Dei, hec precauentes, nullum ante ueram iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus, manifeste Paulo apostolo dicente: "Tu, quis es, qui iudicas alienum seruum? suo enim domino stat aut cadit." V. Pars. Gratian. Quando autem crimen notum est iudici aliis, aliquando reus inficiatur factum, ueluti si quis negaret se interfecisse eum, quem sub oculis iudicis in conspectu multorum interfecerat. Hic, quia se reum negat, sine examinatione feriri non potest. Aliquando ipsa euidentia operis reum testatur, quando opere publico crimen suum confitetur, tunc post secundam et tertiam correctionem sine examinatione dampnandus est, si incorrigibilis extiterit. In hoc itaque ultimo casu intelligenda est auctoritas illa Ambrosii et Nicolai: "Manifesta accusatione non indigent." Fornicator enim ille, in quem sine examinatione sententia apostolica processerat, publice coram omnibus nouercam suam pro uxore habebat. Lotharius quoque, de quo Nicolaus scribit, similiter uxorem suam publice dimiserat, et aliam superduxerat. Unde idem Nicolaus scribit Archiepiscopis et Episcopis per Galliam, Italiam, Germaniam constitutis:

C. XXI. Sine accusatore manifesta ferienda sunt. Scelus, quod Lotharius rex (si tamen ueraciter rex dici possit, qui nullo salubri regimine corporis appetitus refrenat, sed lubrica eneruatione magis illicitis eius motibus cedit) in duabus feminis, Teberga scilicet et Waldrada commisit, omnibus manifestum est. Sed et dudum episcopos Teugaldum et Guntarium in tali facto eum habuisse tutores atque fautores, pene totus orbis undique ad limina seu sedem confluens apostolicam referebat. Igitur decernente nobiscum sancta sinodo, in presentia depositi, et ab offitio sacerdotali excommunicati, atque a regimine episcopatus alienati indubitanter existunt.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Quod autem expoliatus ante iudicem stare non possit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Iohannes papa: [I. ad Zachariam Archiepisc.]

C. I. Ante litem contestatam possessori cuncta sunt restituenda. Antiquitus decretum est, ut omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque cunctos fructus ante litem contestatam preceptor episcopus uel primas possessori restituat.

C. II. De eodem. Item Nicolaus. [Papa] Omnes leges tam ecclesiasticae, quam uulgares et publice precipiunt, ut omnia sibi ablata restituantur ei, qui suis est rebus expoliatus.

C. III. Nullus debet accusari, dum suis rebus fuerit expoliatus. Item Stephanus Papa. [epistola II.] Nullus episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus debet accusari, priusquam omnia, que ei ablata sunt quocumque ingenio, legibus redintegrentur: ita ut omnes possessiones, atque omnes fructus ante acceptam accusationem primates et sinodus episcopo, de quo agitur, funditus restituant.

C. IV. Nec conuocari ad sinodum, nec in aliquo iudicari debet expoliatus. Item Eusebius fratribus constitutis per Alexandriam et Egiptum. [epist. II.] In scripturis uestris reperimus, quosdam episcopos uestris in partibus a propriis ouibus accusatos, aliquos uidelicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam uero a propria sede depulsos. Quos sciatis nec ad sinodum conprouincialem, nec ad generalem posse conuocari nec in aliquo iudicari, antequam cuncta, que eis sublata sunt, legibus potestati eorum redintegrentur.

C. V. De eodem. Item Iulius Papa. [in epistola ad Orientales, c. 35. et 8.] Nullus potest uocari aut iudicari, antequam omnia sibi ablata et omnia iura ei in integrum restituantur, quia non habet priuilegium, quo possit exui iam nudatus.

C. VI. De eodem. Item Zepherinus. [Papa ad Episcopos Aegypti, ep. II.] Preceptum est ergo in antiquis statutis, eiectos atque suis rebus expoliatos ecclesias proprias recipere, et primo sua omnia eis reddi, et demum, si quis eos iuste accusare uoluerit, equo periculo facere; iudices esse decernentes episcopos recta sapientes, et in ecclesia conuenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi uidebantur, nec prius eos respondere, quam omnia sua eis et ecclesiis eorum legibus integerrime restituantur.

QUESTIO III.
GRATIANUS
. I. Pars. Qua autem pena feriendi sint qui in accusatione deficiunt, canonum censura diffinit. Penam enim illati criminis cum dispendio existimationis excipient. Unde Gaius Papa:

C. I. De his, qui non probanda obiciunt. Si quis circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam infamiae sustinere, ut dampno pudoris et estimationis dispendio discat, sibi alienae uerecundiae inpune insidiari saltim de cetero non licere.

C. II. Si accusator in accusatione defecerit, talionem recipiat. Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum, epist. III.] Calumpniator, si in accusatione defecerit, talionem recipiat.

C. III. De eodem. Item ex decreto Adriani Papae. [in capitulis ab ipso collectis, c. 52. in medio] Qui non probauerit quod obiecerit, penam, quam ipse intulerit, patiatur.

C. IV. De his, qui falsis criminibus aliquem inpetunt. Item. Si quis episcopum, aut presbiterum, aut diaconem falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nec in finem dandam ei communionem censemus. II. Pars. Gratian. Aliud est accusationem non inplere, et aliud conuicium non probare. Illud enim nulli sine abolitione, hoc omnibus licet. Unde Fabianus Papa: [ad Hilarium Episcopum, epist. III.]

C. V. Conuicium non est pro accusatione habendum. Si quis iratus crimen cuilibet temere obiecerit conuicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut, si forte resipiscens que per iracundiam dixit iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. III. Pars. Gratian. Sed aliud est crimen illatum non posse probare, aliud est aliqua promissione accusationem deserere. Huic enim, qui promissione deceptus accusationem deserit, uenia datur; illi uero, qui crimen illatum probare non ualuerit, infamia irrogatur. Unde B. Gregorius scribit Iohanni Corintiorum Episcopo: [lib. IV. epist. 50.]

C. VI. De eo, qui promissione illectus ab accusatione desistit. Paulum itaque diaconum quamuis culpa sua uehementer confundat, quod deceptus promissione ab accusatione sui episcopi destiterit, tamen hanc ei culpam ignoscimus.

[PALEA. Omnis igitur, qui crimen obicit, scribat se probaturum. Reuera ibi semper causa agitur, ubi crimen admittitur; et qui non probauerit quod obiecit, penam, quam intulerit, ipse patiatur. ]

C. VII. De his, qui accusationem deserunt, ut ecclesiasticos ordines accipiant. Idem. Eufemium atque Tomam, qui pro deserenda accusatione episcopi sui sacros ordines acceperunt, eisdem ordinibus priuatos esse, atque ita, sicuti depositi sunt, uolumus permanere. Gratian. Hinc colligitur autem clericorum infamiam per Romanum pontificem aboleri posse, contra illud Gelasii: "Quamquam animas per penitentiam saluare possimus, infamiam tamen abolere non possumus," et illud Stephani cum causas enumerasset, ex quibus infamia inrogatur: "Hos omnes," inquit, "sub nota perpetuae infamiae ad penitentiam suscipimus." Vel non fiunt infames lege canonum omnes quos leges seculi infames pronunciant, cum Paulus diaconus, qui non inpetrata abolicione ab accusatione destitit, hac auctoritate dignitatem sui offitii recuperauit, quem senatus consultum Turpilianum infamem pronunciat. Quod etiam de ea fateri cogimur, que intra tempus luctus nubit, cum matrimonia hodie regantur iure poli, non iure fori, et iure poli mortuo uiro mulier soluta est a lege uiri: nubat cui uult. . 1. Sed idem Stephanus contra scribit, dicem: "Infames dicimus quoscumque leges seculi infames pronunciant." Sed illud Gelasii et Stephani: "Quamquam animas," etc. et: "Sub nota perpetuae infamiae," etc. de illis intelligitur, quibus per ciuilem iudicem infamia inrogatur, quorum sicut examinatio et castigatio, ita et in integrum restitutio non nisi ad ciuilem iudicem spectat. De ea uero, que intra tempus luctus nubit, non est contrarium ei, quod Stephanus ait: "Infames dicimus," etc. Cum enim leges seculi precipue in matrimoniis sacros canones sequi non dedignentur, non uidentur pronunciare infamem, que apostolica et canonica auctoritate non illicite nubit. IV. Pars. . 2. Notandum quoque est, quod aliud est, cum aliquem penituerit criminaliter accusasse et inscriptionem fecisse, si ab innocente fuerit absolutus: aliud, si pecuniam a nocente acceperit, ut a probatione eius, quod obiecerat desistat. Unde in Libro Capitulorum: [c. 175. legitur]

C. VIII. De eo, quem penitet criminaliter accusasse. Si quem penituerit criminaliter accussasse, et inscriptionem fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei cum accusato innocente conuenerit, inuicem se absoluant. Si uero iudex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognouerit, et inter reum et accusatorem per obreptionem conuenerit de colludio, penam excipiat legibus constitutam. V. Pars. Gratian. Notandum quoque est, quod, sicut in Digestis lege XLVIII. legitur, titulo de abolitione criminum: [l. I.] "Accusatorum temeritas tribus modis detegitur. Aut enim calumpniantur, aut preuaricantur, aut tergiuersantur. Calumpniari est falsa crimina intendere; preuaricari uera crimina abscondere; tergiuersari in uniuersum ab accusatione desistere. . 1. Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumpniari uidetur. Nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui, reo absoluto, de accusatoris incipit consilio querere, qua mente ductus ad accusationem processit, et si quidem iustum eius errorem reperit, absoluit eum: si uero in euidenti calumpnia eum deprehenderit, legitimam penam ei inrogat. Quorum alterutrum ipsis uerbis pronunciationis manifestatur. Nam si quidem ita pronunciauerit: 'Non probasti,' pepercit ei: sin autem pronunciauerit: 'Calumpniatus es,' condempnauit eum. Et quamuis nichil de pena subiecerit, tamen legis potestas aduersus eum exercebitur. Nam facti quidem questio in arbitrio est iudicantis: penae uero persecutio non eius uoluntati mandatur, sed legis auctoritati reseruatur." Si autem interloquendo dixerit: Titius temere accusasse uidetur, non calumpniatorem pronunciauit. Temeritas enim facilitatis ueniam continet, et inconsultus calor calumpniae uicio caret, et ob hoc nullam penam huic irrogari oportet. Supra libro XLVII. titulo de preuaricatoribus: [l. 1.] . 2. "Preuaricator est quasi uaricator qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. Quod nomen Labeo a uaria concertatione tractum ait. Nam qui preuaricatur ex utraque parte consistit, quinimo ex altera. Is autem preuaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusauerit. Ceterum aduocatus non proprie preuaricator dicitur. Quid ergo de eo fiet? Siue priuato iudicio, siue publico preuaricatus sit, hoc est prodiderit causam, hic extra ordinem solet puniri. . 3. Sciendum, quod hodie his, qui preuaricati sunt, pena iniungitur extraordinaria." Et infra: . 4. "Accusator de preuaricatione conuictus, postea ex lege non accuset." Et infra: . 5. "In omnibus causis (preterquam in sanguine) qui delatorem corrumpit ex Senatusconsulto pro uicto habetur." Et infra libro XLVIII. titulo de abolicionibus criminum: . 6. "Preuaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo, eo quod propria quidem probationes dissimularet, falsas uero accusationes admitteret. . 7. Si quis autem ab accusatione citra abolicionem destiterit, punitur. Abolitio priuatim a presidibus postulari ac inpetrari solet; item pro tribunali, non de plano, nec preses hanc cognitionem alteri demandare potest. Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolicionem petere, alioquin, prout quid omiserit, eius nomine senatusconsulti penam patietur." Et infra titulo eodem: "Destitisse eum accepimus, qui totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem, sed qui permissu inperatoris ab accusatione destitit, inpunitus est." . 8. Abolicio autem penam remittit, infamiam non tollit. Unde Inppp. Valens, Valentinianus, et Gracianus IX. libro C. eodem titulo de generali abolicione dixisse leguntur: "Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat, nec infamiam criminis tollit, sed penae gratiam facit." Si autem: restituo te in integrum, princeps dixerit, infamiam tollit. Unde in eodem libro titulo de sententiam passis et restitutis, cuidam deportato in insulam inperator Antoninus dixisse legitur: "Restituo te in integrum prouinciae tuae," et adiecit: "Ut autem scias, quid sit in integrum restituere, honoribus et ordini tuo, et omnibus ceteris."

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO V. *
GRATIANUS.
I. Pars. Deficientibus uero accusatoribus reus non uidetur esse cogendus ad purgationem. Sicut enim possessor deficiente actore titulum suae possessionis probare non cogitur, ita qui in petitur ad innocentiam suam purgandam cogendus esse non creditur. Auctoritate quoque Cornelii Papae, et Triburiensis concilii sacerdotes iurare prohibentur, nisi pro recta fide. Ait enim Cornelius: [epist. II. ad Rufum, Episcopum orientalem]

C. I. Iuramentum a sacerdotibus non est exigendum. Sacramentum hactenus a summis sacerdotibus uel reliquis exigi, nisi pro recta fide, minime cognouimus fieri nec sponte eos iurasse reperimus.

[C. II.] Item. Nos, sequentes sanctorum iura apostolorum eorumque successorum firmamus, et sacramenta incauta prohibemus.

[C. III.] Item. Nos sacramentum ab episcopis nescimus oblatum, nec umquam fieri debet.

C. IV. Si quis presbiter contra laicum, uel laicum contra clericum querimoniam habet. Item ex Concilio Triburiensi. [c. 21.] Si quis presbiter contra laicum, uel laicus contra presbiterum aliquam habet querimoniae controuersiam, episcopo precipiente sine personarum acceptione finiatur, laicus per iuramentum (si necesse sit) se expurget; presbiter uero uice iuramenti per sanctam consecrationem interrogetur, quia sacerdotes ex leui causa iurare non debent. Manus, per quam corpus et sanguis Christi conficitur, iuramento polluetur? Absit, cum Dominus in euangelio discipulis suis (quorum uicem nos indigni in sancta gerimus. ecclesia) dicat: "Nolite omnino iurare; sit autem sermo uester: est, est; non, non. Quod autem his habundantius est a malo est." II. Pars. Gratian. Verum his auctoritatibus non omnimoda iuramenta prohibentur fieri a sacerdotibus, sed tantum incauta et ea, que pro qualibet causa temporali iudicio offeruntur. Cum autem populari infamia sacerdotes obprimuntur, tunc ad innocentiae suae assertionem iuramenta debent offerre. Unde Gregorius Papa ait: [III. ad Bonifacium, ep. I.]

C. V. Sacerdos a populo accusatus iuramento innocentiam suam affirmet. Presbiter uel quilibet sacerdos si a populo accusatus fuerit, et certi testes inuenti non fuerint, qui crimini illato ueritatem dicant, iusiurandum in medio faciat, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia.

C. VI. De Leone episcopo, quem B. Gregorius fecit purgationem prebere. Item ex Registro Gregorii, [lib. II. Indict. 10. epist. 23.] ad Iustinum Inperatorem capitulo VII. Habet hoc proprium antiqui hostis inuidia, ut quos inproborum actuum perpetratione (Deo sibi resistente) deicere non ualet, opiniones eorum falsas, ad presens simulando, dilaceret. Quoniam igitur quedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum uera essent districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo culpam inuenimus de his, que dicta fuerant. Sed ne quid uideretur omissum, quod nostro potuisset cordi remanere ambiguum, ad B. Petri sacratissimum corpus districta eum ex habundanti fecimus sacramenta prebere. Quibus prestitis magna fuimus exultatione gauisi, quod huiuscemodi innocentia eius euidenter enituit. Pro qua re gloria uestra predictum uirum cum omni karitate suscipiat, et reuerentiam ei, qualem sacerdotem decet exhibeat, nec aliqua cordibus remaneat de his, que iam sunt purgata, dubietas. Et ita suprascripto uos episcopo deuotissime oportet in omnibus adherere, ut congrue decenterque Deum in eius persona, cuius minister est, uideamini honorare.

C. VII. Quod B. Gregorius Mennam episcopum iuramento purgari fecit. Item ex eodem ad Brunichildam Reginam Francorum, capitulo CCXXXVII. Mennam uero reuerentissimum fratrem et coepiscopum nostrum, postquam ea, que de eo dicta fuerant, requirentes, in nullo inuenimus esse culpabilem, qui insuper ad sacratissimum corpus B. Petri apostoli sub iureiurando satisfaciens, ab his, que obiecta fuerant eius opinioni, se demonstrauit alienum, reuerti illum purgatum absolutumque permisimus, quia, sicut dignum erat, ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit, ut eum adiuuante innocentia diutius retinere uel affligere in aliquo deberemus. . 1. Purgationem tamen ante te duobus sacerdotibus sibi iunctis, ubi accusator cessauerit, eundem hoc ex se prebere tuo committimus arbitrio. Vulgarem denique, ac nulla canonica sanctione fultam legem, feruentis scilicet siue frigidae aquae, ignitique ferri contactum, aut cuiuslibet popularis inuentionis (quia fabricante hec sunt omnino ficta inuidia), nec ipsum exhibere, nec aliquo te modo uolumus postulare, imo apostolica auctoritate prohibemus firmissime.

C. VIII. De Maximo Salonitano episcopo, ut sacramento semet ipsum expurget. Idem Castorio Notario Rauennae. [lib. VII. Indict. 2. epist. 80.] Quanto a nobis creditur, et necessarias uides causas iniungi, tanto strenuum debes te et sollicitum exhibere. Proinde, si Maximus Salonitanus prestito sacramento firmauerit se symoniaca heresi non teneri, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium se esse responderit, et de inobedientia sua (sicut deputauimus) egerit penitenciam, uolumus, ut ad consolandum illum epistolam, quam ad eum scripsimus, qua ei et gratiam nostram, et communionem reddidisse signauimus), experientia tua dare debeat; quia sicut in contumacia persistentibus seueros esse nos conuenit, sic humiliatis et penitentibus locum ueniae negare non debemus.

C. IX. De eodem. Idem Mariniano Episcopo Rauennae. [lib. VII. ep. 79.] Que de causa Maximi sint agenda, ex epistolis, quas ad uos transmisimus, agnouistis. Sed quia, qualis de hac re fraternitatis uestrae uoluntas sit magis a presentium latore Castorio cartulario nostro renunciante cognouimus, ideo, si idem Maximus coram uobis et predicto cartulario nostro de symoniaca heresi se sacramento purgauerit atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris (ut scripsimus) tantummodo requisitus, liberum se esse responderit, causam ipsius fraternitatis uestrae iudicio, de eo, quod excommunicatus missarum solempnia agere presumpserit, committimus, qua debeat penitentia talis culpa purgari. Et ideo quicquid uobis secundum Deum placet securiter disponite, nec aliquid de nobis dubium habeatis. Nam quicquid a uobis hac de causa ordinatum fuerit nos et gratis suscipimus, et libenter admittimus.

C. X. Qualiter Sixtus semetipsum purgauit. Item Sixtus Papa [III.] omnibus Episcopis. [c. 1.] Mandastis, ut scriberem uobis, qualiter instans iurgium contra me suscitatum sit, uel a quo, ut uestro aminiculo pelleretur, et causa mea firmaretur. Scitote me criminari a quodam Basso, et iniuste persequi. Quod audiens Valentinianus Augustus nostra auctoritate sinodum congregari iussit. Et facto concilio, cum magna examinatione satisfaciens omnibus, (licet euadere aliter satis potuissem, suspicionem tamen fugiens,) coram omnibus me purgaui, me scilicet a suspicione et emulatione liberans; sed non aliis, qui noluerint aut sponte hoc non elegerint, faciendi formam dans.

C. XI. De causa Gillandi presbiteri. Item Alexander II. Rumaldo Cumano Episcopo. Super causas Gillandi presbiteri tui de morte episcopi sui, predecessoris tui, infamati, in medium consuluimus. Itaque circumstantium fratrum unanimi assensu tuae dilectioni referimus, prefatum Gillandum presbiterum ante te representandum, ubi, si certi accusatores defuerint, tunc dictante iusticia sine omni controuersia presbiter quecumque ob hoc iniuste amisit ac sacerdotium accipiat et integra beneficia.

C. XII. De purgatione clericorum, si conuinci non poterunt. Item ex Concilio Agatensi. Si legitimi accusatores crimina sacerdotis probare non potuerint, et ipse negauerit, cum septem sociis suis eius ordinis (si ualet) a crimine semetipsum expurget. Diaconus uero si eodem crimine accusatus fuerit, cum tribus semetipsum excuset.

C. XIII. De eodem. Item ex Concilio Ylerdensi. Presbiter si a plebe sibi commissa mala opinione infamatus fuerit, et episcopus legitimis testibus adprobare non potuerit, suspendatur usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur. Digna uero satisfactio est (sicut a maioribus constitutum esse docetur), quando siue secundum canones, siue ad arbitrium episcopi septem sibi collegas adiungit, et iurat in sacro euangelio coram posito, quod crimen sibi illatum non perpetrauit. Et hac satisfactione purgatus secure deinceps suum exequatur offitium.

[PALEA. C. XIV. De eodem. Item Siluester Papa. Accusatum symoniacum necesse habuimus summopere per scripturam prohibere, ne missarum solempnia celebrare debuisset, donec quid esset uerius potuissemus cognoscere.]

[PALEA. C. XV. Item ex Concilio Triburiensi. Nobilis homo uel ingenuus si in sinodo accusatur et negauerit, si eum constiterit fidelem esse, cum duodecim ingenuis se expurget; si antea deprehensus fuerit in furto, aut periurio, aut falso testimonio, ad iuramentum non admittatur, sed (sicut qui ingenuus non est) feruenti aqua uel candenti ferro se expurget. ]

C. XVI. De eodem. Item Igmarus Remorum Episcopus. Si mala fama de presbitero exierit, et accusatores ac testes legales defuerint, ne, contra Apostolum, infirmorum corda de mala fama presbiteri percutiantur, et ne uituperetur ministerium nostrum, neue securiores presbiteri existentes licentius in peccatum prolabantur, secundum decreta maiorum cum denominatis sibi uicinis presbiteris, quos scimus se nolle periurare, sacramento famam suam purget.

[PALEA. C. XVII. De eodem. Item Innocentius Aquileiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo. Quoties frater noster Tridentinus episcopus in nostra presentia de symonia sit inpetitus, prudentiam uestram latere non credimus, cuius causa tandem in nostra presentia uentilata producti sunt aduersus eum accusatores, uiua uoce et scripto asserentes, quod ecclesiam S. Petri de Pado presbitero Paulo dederit pro quatuor modiis frumenti, quos ab eiusdem ecclesiae laicis acceperit. Verum quoniam nec accusatores, nec testes secundum formam canonum et sanctorum Patrum statuta in causa ipsa procedere potuerunt, communi fratrum nostrorum concilio iudicamus, ut tertia manu sui ordinis et quatuor abbatum et religiosorum sacerdotum de supradicta symonia in uestra presentia se debeat expurgare. Porro purgationis tenor erit huiusmodi. Idem episcopus super sancta euangelia primum iurabit, quod pro ecclesia S. Petri de Pado, presbitero Paulo danda, neque ipse per se, neque per submissam personam, neque alius pro eo, se sciente, pretium receperit. Deinde uero purgatores super sancta Dei euangelia iurabunt, quod, sicut ipsi credunt, uerum iurauit. Nos itaque causae huius seriem committentes prudentiae uestrae, mandamus uobis, ut congruo loco in unum conuenire curetis, et ita causam ipsam iuxta presentium tenorem prestante Domino restauretis, quatenus et omnis de cetero huius questionis scrupulus auferatur, et utrique parti sua iustitia conseruetur. Si quis uero de uobis, certa prepediente causa, interesse non poterit, uos, qui adesse poteritis, idem iudicium terminate. Quod si predictus frater noster A. predictam purgationem fecerit, uos ei auctoritate nostra predictum offitium et Tridentinam ecclesiam restituite. Hanc autem purgationem ante proximam purificationem B. Mariae uirginis adinplere iubemus. ] Gratian. In premissis auctoritatibus subintelligitur, si reus se purgare uoluerit, ut sacri canones modum, non necessitatem purgandi accusato inponant, sicut aparet ex fine capituli Sixti Papae, et auctoritate Leonis, qui data purgatione ait de se ipso:

C. XVIII. De Leone qualiter semet ipsum purgauit. Auditum est fratres karissimi, qualiter mali homines grauia crimina in me confinxerunt. Quamobrem ego Leo Pontifex sanctae Romanae ecclesiae purifico me in conspectu uestro coram Deo et angelis eius, quia criminosas istas et sceleratas res, quas illi mihi obiciunt, nec perpetraui, nec perpetrare iussi. Hoc autem faciens non legem prescribo ceteris, qua id facere cogantur. Gratian. Ecce uterque summus pontifex semetipsum purgat, nec tamen ceteris purgandi necessitatem prescribit. Unde datur intelligi, quod satisfactio purgationis in uoluntate consistit accusati, non in arbitrio iudicis. Sed cum in Ylerdensi concilio presbiter iubeatur suspendi usque ad dignam satisfactionem, cum etiam decreto Leonis in arbitrio ponitur episcopi, quota manu sacerdos se purgare debeat, patet, quod ad purgationem cogendus est, nec in sua uoluntate, sed in arbitrio iudicis consistit. Item Leo Papa scribens ad Karolum Regem ait:

C. XIX. Qualiter sacerdotes purgari debeant. Omnibus uobis uisu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sepissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diuersa obiciantur. Sed qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memoriae domni genitoris uestri Pipini, siue priscis temporibus a sanctis Patribus et reliquis bonae deuotionis hominibus sepissime uentilatum fuerit, nos tamen pleniter et aliquid inde finitum reperire minime quiuimus. Nostris quippe temporibus id ipsum a sanctis episcopis, et reliquis sacerdotibus, ac ceteris ecclesiasticae dignitatis ministris, uestris in regnis, seu in aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, sepissime propter multas et nimias reclamationes, que ex hoc ad nos de diuersis partibus uenerunt, uentilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis Apostolici, ceterorumque Romanae ecclesiae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, siue orientalium et grecorum patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, nec non etiam nostrorum episcoporum omniumque ceterorum sacerdotum ac Leuitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu diffinitum est, uos omnes utriusque ordinis ministros scire uolumus. Statutum est namque ratione et necessitate auctoritate predicta consultu omnium, ut quotiescumque cuiquam sacerdoti crimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat, (quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est;) si autem (ut dictum est) ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo uirorum numero et bonorum testium approbare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur, et si culpabilis uictus fuerit, canonice dampnetur. Si uero eum suprascripto pretextu minime approbare ipse accusator poterit, et hoc canonice diiudicetur. Ipse ergo sacerdos, si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus, siue bonis et iustis de suo populo uel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut predicta suspicione remaneat, cum tribus, aut quinque, uel septem bonis ac uicinis sacerdotibus, exemplo Leonis Papae (qui duodecim episcopos in sua purgatione habuit) uel eo amplius, si suo episcopo uisum fuerit, aut necesse esse propter tumultum populi perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento coram populo super quatuor euangelia dato purgatum ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperiri poterit. III. Pars. Gratian. Iuramento uero candentis ferri uel feruentis aquae purgatio non est addenda. Unde Stephanus V. Luiberto Maguntino Episcopus:

C. XX. Feruentis aquae et candentis ferri iudicium fieri in ecclesia prohibetur. Consuluisti de infantibus, qui in uno lecto cum parentibus dormientes mortui reperiuntur, utrum ferro candente, aut aqua feruente, seu alio quolibet examine parentes se purificare debeant eos non obpressisse. Monendi namque sunt et protestandi parentes, ne tam tenellos secum in uno collocent lecto, ne negligentia qualibet proueniente suffocentur uel opprimantur, unde ipsi homicidii rei inueniantur. Nam ferri candentis uel aquae feruentis examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri non censent canones, et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est supersticiosa adinuentione non est presumendum. Spontanea enim confessione uel testium approbatione publicata delicta, habito pre oculis Dei timore, commissa sunt regimini iudicare. Occulta uero et incognita sunt illi relinquenda, qui solus nouit corda filiorum hominum. Hi autem, qui probantur, uel confitentur talis reatus se noxios, tua eos castiget moderatio, quia si conceptum in utero qui per aborsum deleuerit, homicida est, quanto magis, qui unius saltem diei puerulum peremerit, homicidam esse se excusare nequibit? Gratian. Hoc autem utrum ad omnia genera purgationis, an ad hec duo tantum, que hic prohibita uidentur, pertineat, non inmerito dubitatur propter sacrificium zelotipiae, et illud Gregorii: "Si uir, qui frigidae naturae esse dicitur, per uerum iudicium probare potuerit, uxorem suam numquam se cognouisse, separetur ab ea."

[C. XXI.] In libro namque Numerorum legitur, Dominus precepisse Moysi, ut loqueretur filiis Israel et diceret eis: "Vir, cuius uxor errauerit, maritumque contempnens dormierit cum altero uiro, et hoc maritus deprehendere nequiuerit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inuenta in stupro, si spiritus zelotipiae concitauerit uirum contra uxorem suam, que uel polluta est, uel falsa suspicione appetitur, adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae ordeaceae; non fundet super eam oleum, nec inponet thus, quia sacrificium zelotipiae est et oblatio inuestigans adulterium. Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, assumetque aquam sanctam in uase fictili, et pauxillum terrae de pauimento tabernaculi mittet in eam. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus eius sacrificium recordationis et oblationem zelotipiae. Ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit, adiurabitque eam, et dicet: Si non dormiuit uir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non tenebunt te aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. Si autem declinasti a uiro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero uiro, his maledictionibus subiacebis: det te Dominus in maledictionem et exemplum cunctorum in populo suo; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur; ingrediantur aquae maledictae in uentrem tuum, et utero tumescente putrescat femur tuum. Et respondebit mulier: Amen, Amen. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, et dabit ei bibere; quas cum exhauserit, tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotipiae, et eleuabit illud coram Domino, inponetque illud super altare, ita dumtaxat, ut prius pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur et incendat super altare, et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Quas cum biberit, si polluta est et contempto uiro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato uentre conputrescet femur, eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo. Maritus uero absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. Quod si polluta non fuerit, innoxia erit et faciet liberos." IV. Pars. [Gratian.] Sed quelibet huiusmodi purgatio uidetur esse inhibita, cum in premissa auctoritate Stephani Papae dicatur: "Spontanea confessione, etc."

C. XXII. In nouo testamento monomachia non recipitur. Item ex decreto Nicolai Papae. Monomachiam uero in lege non assumimus, quam preceptam fuisse non reperimus, quam, licet iniisse quosdam legamus, sicut sanctum Dauid et Goliam sacra prodit istoria, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi diuina sanxit auctoritas, cum hoc et huiusmodi sectantes Deum solummodo temptare uideantur. V. Pars. Gratian. Contra in Concilio Guarmaciensi: [c. 15.]

C. XXIII. Si furta in monasterio fiant, monachi iudicio se expurgent. Sepe contingit, ut in monasteriis monachorum furta perpetrentur. Idcirco statuimus, ut quando ipsi fratres de talibus expurgare se debeant, missa ab abbate celebretur uel ab aliquo ex presentibus fratribus, et sic expleta missa omnes communicent in hec uerba: Corpus Domini sit tibi ad probationem hodie.

C. XXIV. Quicumque de adulterio accusatur, probabili se expurget iudicio. Item. [in Salegustadiensi Concilio, c. 7.] Interrogatum est, si duo de adulterio inculpati fuerint, et unus profitetur, et alter negat, quid inde agendum sit. Decretum est a sancto concilio, ut ille, qui negauerit, probabili se iudicio expurget, et qui professus fuerit dignam penitentiam agat.

C. XXV. Cum plures de adulterio accusantur, et unus ceteros purgare uoluerit, omnes rei habeantur, si ipse in iudicio ceciderit. Item. [in eodem, c. 14.] Statuit quoque sancta sinodus, ut, si duo de adulterio accusati fuerint, et ambo negauerint, et orant sibi concedi, ut alter illorum utrosque diuino purget iudicio, si unus in hoc ceciderit, ambo rei habeantur.

C. XXVI. Pro singulis missa celebretur, qui de aliquo crimine accusantur. Item. [in Concilio Wormaciensi c. 10.] Si episcopo aut presbitero aliquod maleficium inputatum fuerit, in singulis missam celebrare debet, et communicare, et de singulis sibi inputatis innocentem se ostendere. Quod si non fecerit, quinquennio a liminibus ecclesiae extraneus habeatur. Gratian. Illud uero, quod Sixtus et Leo in fine suae purgationis addiderunt, ex eorum exemplo intelligendum est; exemplo enim suae satisfactionis noluerunt prescribere ceteris legem purgandi.

QUESTIO IV. GRATIANUS. I. Pars. Quod uero quarto loco querebatur: An duorum testimonio episcopus sit condempnandus? multorum auctoritate probatur. Sicut enim in euangelio Iohannis legitur, ait Christus ad Iudeos: "In lege uestra scriptum est, quoniam duorum hominum testimonium uerum est." Hinc consequenter argumentatur contra eos, dicens: "Si testimonium duorum hominum uerum est, quare testimonium meum et patris non accipitis?" Item Paulus in epistola ad Corintios: "In ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum." Item in epistola ad Ebreos: "Quis preuaricans legem Moisi, duobus uel tribus testibus conuictus, sine miseratione lapidabatur."

C. I. Quot testibus quisque clericorum conuinci debeat. Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 8.] Placuit, ut si quis aliquem clericorum maculatione fornicationis inpetit, secundum preceptum Pauli apostoli duo uel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis approbare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat. II. Pars. Gratian. Ex premissis itaque colligitur, quod duorum uel trium testimonio episcopus potest conuinci et dampnari. Porro Siluester papa in generali sinodo residens dixit econtra:

C. II. Quot testibus episcopus, uel presbiter uel reliqui clerici sint conuincendi. Presul non dampnetur nisi cum LXXII. testibus. Presbiter autem cardinalis nisi in LXIV. testibus non deponatur; diaconus cardinalis urbis Romae nisi in XXVII. testibus non condempnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector, hostiarius nisi in septem testibus non condempnabitur. Testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia.

C. III. Episcopi non nisi sub LXXII. testibus condempnandi sunt. Item Leo IV. [in epistola Episcopis Britanniae] Nullam dampnationem episcoporum umquam esse censemus, nisi aut ante legitimum episcoporum numerum (qui fit per duodecim episcopos), aut certe probata sententia per LXXII. idoneos testes, qui tales sint qui et accusare possint. . 1. Et prius ad sacra Christi quatuor euangelia sacramenta prestent, quod nil falsum depromant, sicut nobis B. Siluester tradidit, et Romana sancta uidetur ecclesia tenere. Et si inter eos, quos dampnandos esse dixerint homines, fuerit episcopus, qui suam causam in presentia Romanae sedis episcopi petierit audiri, nullus super illum finitiuam presumat dare sentenciam, sed omnino eum audiri decernimus. Gratian. Sed hoc uel speciali priuilegio de clericis Romanae ecclesiae intelligitur, uel propter inprobitatem quorumdam, qui, cum non sint spectatae uitae et scientiae, in accusatione ministrorum Dei repente prosiliunt. Quorum uero uita adeo laudabilis est, ut omnibus imitanda apareat, de quorum assertione nulla dubitatio nasci poterit, eorum testimonio duorum uel trium testium quilibet iure conuinci et dampnari poterit.

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur sexta questio, qua queritur: Quo remedio causa uiciata subleuetur, et si remedium illud sit dandum ei, qui causa dilationis uocem appellationis exhibuerit? Causa uero uiciata remedio appellationis subleuari poterit. Unde Fabianus Papa ait: [ad Hilarium Episcopum, epist. III. c. 3.]

C. I. Causae uiciatae remedium appellationis subueniat. Liceat appellatori uiciatam causam appellationis remedio subleuare.

C. II. De eodem. Idem paulo ante. Appellantem non debet afflictio ulla, aut detentionis iniuriare custodia. ]

C. III. De eodem. Item Anacletus Papa. [epist. I. in fine.] Omnis obpressus libere sacerdotum (si uoluerit) appellet iudicium, et a nullo prohibeatur, sed ab his fulciatur et liberetur et audiatur. Si autem difficiles causae aut maiora negotia orta fuerint, ad maiorem sedem referantur. Et si illic facile discerni non potuerint aut iuste terminari, ubi fuerit summorum congregatio congregata (que per singulos annos fieri solet et debet), iuste et Deo placite coram patriarcha aut primate ecclesiastica, et coram patricio secularia iudicentur negotia in commune. Item Sixtus Papa [epist. II.] omnibus rectoribus ecclesiae scribit, dicens:

C. IV. Quisquis pulsatus fuerit, apostolicam sedem appellet. Si quis uestrum pulsatus fuerit in aliqua aduersitate, licenter hanc sanctam et apostolicam sedem appellet, et ad eam quasi ad caput suffugium habeat, ne innocens dampnetur, aut ecclesia sua detrimentum patiatur.

C. V. Episcopi grauioribus causis pulsati apostolicam sedem appellent. Idem Grato episcopo. [epistola I.] Omnes episcopi, qui in aliquibus pulsantur uel criminantur grauioribus causis, quociens necesse fuerit libere apostolicam sedem apellent, atque ad eam quasi ad matrem confugiant.

C. VI. Ad Romanam ecclesiam ab omnibus appelletur. Item Marcellus Papa. [epist. I. ad Episcopos Antiochenae prouinciae.] Ad Romanam ecclesiam omnes episcopi, qui uoluerint uel quibus necesse fuerit, quasi ad caput suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem atque consecrationem. Quod omnibus minime conuenit denegari episcopis; sed absque ulla custodia, aut excommunicatione, uel dampnatione, aut expoliatione libere ire concedatur.

C. VII. Qui a proprio metropolitano se grauari putauerit, maiorem sedem appellet. Item Victor Episcopus. [ad Theophilum Alexandrinum, epist. I. c. 3.] Si quis putauerit se a proprio metropolitano grauari, apud patriarcham uel primatem dioceseos, aut penes uniuersalis apostolicae ecclesiae iudicetur sedem.

C. VIII. Ad Romanam ecclesiam appelletur ab omnibus quasi ad matrem. Item Zepherinus urbis Romae Archiepiscopus. [epist. I.] Ad Romanam ecclesiam ab omnibus, maxime tamen ab obpressis est appellandum, et concurrendum quasi ad matrem, ut eius uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, suis obpressionibus releuentur, quia non potest nec debet mater obliuisci filium suum.

C. IX. Quociens aliquis appellauerit, audientia sibi non denegetur. Item Iulius Papa. [in decretis, siue in rescripto ad Orientales, c. 22.] Placuit, ut a quibuscumque ecclesiasticis iudicibus ad alios iudices ecclesiasticos (ubi est maior auctoritas) prouocatum fuerit, audientia non negetur.

C. X. Iniuste dampnati restitutionem, et obpressi auxilium a Romana debent habere ecclesia. Idem. [cap. 30.] Ideo huic sanctae sedi prefata priuilegia specialiter sunt concessa tam de congregandis conciliis et iudiciis ac restitutionibus episcoporum, quam et de summis ecclesiarum negotiis, ut ab ea omnes obpressi auxilium, et iniuste dampnati restitutionem sumant, et talia ab inpiis non presumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua dampnatione. II. Pars. Gratian. Cum ergo Zepherinus dicat, ab omnibus esse appellandum, maxime tamen ab obpressis, et Marcellus scribat: "Omnes episcopi, qui uoluerint uel quibus necesse fuerit, appellare debent:" patet, quod accusato (siue grauetur, siue non) appellationis uox non est deneganda. Quidam tamen ita distinguunt, ut uolentes ad consecrandos, necessitatem patientes ad obpressos referant, ut sit sensus: Omnes, qui uoluerint a Romana ecclesia consecrationem accipere, et ab aliquibus inpediuntur, eam debent appellare; quibuscumque in suis obpressionibus necesse fuerit ad eam subfugere, similiter uocem appellationis exhibeant, ut isti tuicionem, et illi consecrationem ab ea accipiant. Similiter et illud Zepherini distinguitur: "Ab omnibus est appellandum ad Romanam ecclesiam:" intelligendum est, qui ab ea consecrationem uoluerint accipere, uel qui a prelatis suis aliquam iniuriam passi fuerint, maxime tamen ab obpressis. Secundum primam interpretationem obpressi intelliguntur aliqua iniuria affecti; iuxta secundam uero obpressi dicuntur a iudice iniuste condempnati. Secundum hanc distinctionem qui in aliquibus negotiis non ad releuandum, sed ad differendum uocem appellationis exhibuerit, appellandi auctoritatem non habet. Sed cum Gregorius scribat omnibus per diuersas prouincias:

C. XI. De causa appellationis cognoscere non licet nisi ei, ad quem appellatur. Decreto nostro uestram rogantes karitatem mandamus, ut si aliquis (quod non optamus) suorum emulorum Aldricum Cenomannicae ecclesiae episcopum, accusare dampnabiliter attemptauerit, liceat illi post auditionem primatum dioceseos, si necesse fuerit, nos appellare, et nostra auctoritate aut ante nos, aut ante legatos nostros e latere missos iuxta Patrum decreta suas exercere atque diffinire actiones, nullusque illum ante hec iudicet aut iudicare presumat. Sed si quid (quod absit) graue intolerandumque ei obiectum fuerit, nostra erit expectanda censura, ut nichil prius de eo, qui ad sinum sanctae Romanae ecclesiae confugerit eiusque inplorat auxilium, decernatur, quam ab eiusdem ecclesiae fuerit auctoritate preceptum, que uices suas ita aliis inpertiuit ecclesiis, ut in partem sint uocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. . 1. Si autem (quod non arbitramur) a quoquam secus presumptum fuerit, ab offitio cleri submotus apostolicae auctoritatis reus ab omnibus iudicetur, ne lupi, qui sub specie ouium subintrauerunt, bestiali seuicia quosque audeant lacerare, et quod sibi fieri nolunt aliis inferre presumant. Item cum Vigilius Papa [in epistola ad Eleutherium, c. ult.] dicat:

C. XII. Iudicia appellantium ab eis sunt audienda, ad quos appellatur. Qui se scit aliis esse prepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prelatum. Ipsa namque ecclesia, que prima est, ita reliquis ecclesiis uices suas credidit largiendas, ut in partem sint uocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde omnium appellantium apostolicam sedem episcoporum iudicia, et cuncta maiorum negotia causarum eidem sanctae sedi reseruata esse liquet; presertim cum in his omnibus eius semper sit expectandum consultum, cuius tramiti si quis obuiare temptauerit sacerdotum, causas se non sine honoris sui periculo apud eandem sanctam sedem nouerit redditurum. Gratian. Item cum Nicolaus Episcopus in Remensem Archiepiscopum inuehatur, qui Rothardum episcopum appellantem apostolicam sedem dampnare ausus est, ita dicens:

C. XIII. De Remensi archiepiscopo, qui appellantem Romanam sedem iudicare ausus est. Arguta tua sapientia, utinam in accepto bono fomite, iudicii materiam depositionis aduersus Rothardum assumpsit, et ab itinere apostolicae sedis remouit, et continuatim apostolicam sedem appellantem dampnauit et carcerali custodiae mancipauit. Et infra: . 1. Priuilegia tamen apostolicae sedis uos obliuioni tradere nullatenus debuistis, quibus uenerandi canones iudicia totius ecclesiae ad hanc deferri iubent. Et infra: . 2. Hec quippe nos in Rothardo idcirco noueris operatos, ut priuilegia sedis apostolicae, que male a uobis uiolata esse uidebantur, auctoritate apostolica et canonica Patrum deliberatione pristino tandem ingenio et proprio decorentur honore.

C. XIV. Quisque eam obedientiam maioribus exhibeat, quam ab inferioribus desiderat. Item Leo Papa. [ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXII. al. LXXIV.] Qui scit se quibusdam prepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prelatum, sed obedientiam, quam exigit, etiam ipse dependat, et sicut non uult grauis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii inportabile pondus inponere. Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri, dicentis: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde." Gratian. Patet ergo, quod nulli appellanti induciae sunt denegandae. Ceterum, si causa frustratoriae dilationis appellauerit, a iudice, ad quem prouocatum fuerit, condempnabitur. Tempus uero appellationis est ante datam sententiam uel post datam. Quociens enim se pregrauari senserit, libere potest appellare. Unde Sixtus Papa [II. epist. 1. ad Gratum Episc.] ait:

C. XV. Qui grauatur a proprio metropolitano, primatis aut uniuersalis ecclesiae sedem appellet. Si quis putauerit se a proprio metropolitano grauari apud primatem dioceseos aut penes uniuersalis apostolicae ecclesiae Papam iudicetur.

C. XVI. Romanam sedem appellet qui iudicem suspectum habuerit. [Item Felix II. ad Episcopos in Alexandrina sinodo congregatos, cap. 19.] Quociens episcopi se a suis conprouincialibus uel a metropolitano putauerint pregrauari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, atque eis libere ire liceat; et dum predictam Romanam appellauerint sedem, aut ab ea se audiri poposcerint nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere, aut res eorum auferre, aut aliquam uim eis inferre presumat ante, quam amborum causa Romani Pontificis auctoritate finiatur. Quod si aliter, a quoquam presumptum fuerit nichil erit, sed uiribus carebit.

C. XVII. De eodem. Item Iulius Papa. [in rescripto ad Episcopos orientales, cap. 30.] Ideo huic sanctae sedi prefata priuilegia specialiter sunt concessa, ut ab ea omnes obpressi auxilium, et iniuste dampnati restitutionem sumant. Gratian. Obpressi et se pregrauari putantes intelliguntur ante datam sententiam, iniuste dampnati post datam. Unde Euticianus urbis Romae Episcopos scribit omnibus Episcopis: [epist. II. c. 1.]

C. XVIII. Ante exitum causae per appellationem recedere licet. Non ita in ecclesiasticis agendum est negotiis, sicut in secularibus. Nam et in secularibus postquam legibus uocatus quisque uenerit et in foro decertare ceperit, non licet ei ante peractam causam recedere. In ecclesiasticis uero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit aut si se uiderit pregrauari. III. Pars. Gratian. Qui uero ex contumacia iudicibus obtemperare noluerint, communione priuentur. Unde in Mileuitano Concilio: [c. 24.]

C. XIX. Excommunicetur, qui iudicibus suis obtemperare noluerit. Quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare iudicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras, ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet. Gratian. Item quod post datam sententiam appellari possit, Fabianus Papa testatur, dicens: [Hilario Episcopo ep. III. cap. 2.]

C. XX. Non denegetur ei appellatio, quem in supplicio sententia destinauit. Liceat etiam in criminalibus causis appellare, nec uox appellandi denegetur ei, quem in supplicio sententia destinauerit. Gratian. Quod ante idem affirmat: [eod. cap.]

C. XXI. Ante datam sententiam licet alicui appellare. Si quis iudicem aduersum sibi senserit, uocem appellationis exhibeat. IV. Pars. Gratian. Post datam uero sententiam qui appellare uoluerit, infra quinque dies appellet et infra eosdem a quo prouocauit dimissorias accipiat et infra eosdem ad quem appellauit iter arripiat. Unde in Teodosianis legibus sic statutum inuenitur:

C. XXII. Post datam sententiam infra quod tempus quisque appellare debeat. Propter superfluam appellatorum licentiam, ne in retractandis uel reuocandis sententiis liberum habere arbitrium uiderentur et tempora appellationis, et penae constitutae sunt, ut quicumque apud iudicem, qui causam eius audiuit, appellare, et ad alium iudicem prouocare uoluerit, infra quinque dies appellet, in his ipsis quinque diebus ad iudicem, ad quem prouocauerit, sine aliqua dissimulatione perueniat, et ipse dies in quo accepit litteras, in his quinque diebus conputetur specialiter. Quod si longius iter sit, exceptis quinque diebus

[PALEA C. XXIII. Habita dinumeratione XX. millium diurnorum per singulos dies computetur. ]

C. XXIV. A quo appellatur ad quem appellatum fuerit dimissoriae litterae dirigantur. Item. [ibidem tit. XXXIV.] Ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus est, dimissoriae litterae dirigantur, que uulgo apostoli appellantur, quarum postulatio et acceptio intra quintum diem finienda est ex offitio. Ista iam superius sub titulo de cautionibus et penis appellationum interpretata sunt. . 1. Qui intra statuta tempora dimissorias non postulauerint, uel acceperint, uel reddiderint, prescriptione ab agendo submoueantur et penam appellationis ferre cogantur.

C. XXV. De his, qui causa dilationis appellant. Item. [ibidem tit. XXXV. c. 2.] Quicumque non confidentia iustae causae, sed causa afferendae morae, ne contra eum sententia proferatur, appellauerit, uel si de facto suo confessus, ne abdicatur appellare uoluerit, huiusmodi appellationes non recipiantur.

C. XXVI. Cum possessor appellat, dum euentus causae dubius est, possessionis fructus sequestrentur. Item. [ibidem, tit. XXXVI. c. 1.] Quociens post auditam causam iudicem possessor appellat, fructus possessionis, de qua agitur, dum sequendae audientiae euentus dubius est, merito sequestrantur. Nam si petitor appellauerit, ab eo hoc non potest postulari, quia non potest sequestrari quod non habet. . 1. Si propter predia urbana uel mancipia appellatur, possessiones eorum uel mercedes, uel uectura etiam, si de nauis naulo agatur, deponi solent.

C. XXVII. Iniuste appellans omnimodo puniendus est. Item. [ibidem, tit. XXXVII. c. 1.] Omnimodo puniendus est, quociens iniusta appellatio pronunciatur, sumptus, quos, dum sequeretur, aduersarius inpendit, reddere cogatur non simplos, sed quadruplos. Gratian. Premissis auctoritatibus infra quinque dies post datam sententiam cuique appellare permittitur. Quod postea Iustinianus in constitutionibus suis corrigens, infra decem dies appellationis remedium cuique dandum decreuit, dicens:

C. XXVIII. Infra decem dies appellationis remedium conceditur. Inperator Iustinianus Augustus. Anteriorum legum acerbitati plurima remedia inponentes, et maxime hec circa appellationes facientes, et in presenti ad huiusmodi beneficium peruenire duximus esse necessarium. Antiquitati etenim cautum erat, ut si quis per se litem exercuerit et fuerit condempnatus, intra duos dies tantummodo licentiam appellationis haberet; sin autem per procuratorem causa uentilata sit, et in triduum proximum eam extendi. Ex rerum autem experientia inuenimus hoc satis esse dampnosum; plures enim homines ignaros subtilitatis legum, et putantes in triduum prouocationes esse porrigendas in promptum periculum incidisse, et biduo transacto causas perdidisse. Unde necessarium duximus huiusmodi rei conpetenter mederi. Et omnes appellationes sancimus, siue per se, siue per procuratores, seu per defensores, uel curatores et tutores uentilentur, posse intra decem dierum spatium a recitatione sententiae numerandum ab his iudicibus, quorum interest, offerri, siue magni siue minores sint (excepta uidelicet sublimissima pretoriana prefectura), ut liceat homini intra id spatium plenissime deliberare, siue appellandum ei sit, siue quiescendum; ne timore instante opus appellatorium frequentetur, sed sit omnibus inspectionis copia, que indiscussos hominum calores potest refrenare. . 1. Ad hec sancimus, si quando lis speratur in nostrum inferri consistorium, si forte contigerit inperatoriam maiestatem publicis occupatam causis ex mundanis prouisionibus non posse conuocare patres, quatinus causa agitetur, non ex hoc litem periclitari. Quod enim uicium est litigantium, si culmen inperatorium occupetur? uel quis tantae est auctoritatis, ut nolentem principem possit ad conuocandos patres ceterosque proceres coarctare? Sed si quid tale euenerit, causa intacta permaneat, donec inperator motus sua sponte et conuocari proceres iusserit, et litem inferri patiatur, et omnia secundum morem procedere. . 2. Illud etiam in tertio capitulo disponendum est, quod antiquitas bene statuit, nouitas autem neglexit. Cum enim ueneranda uetustatis auctoritas ita magistratus digessit, ut alii maiores, alii medii, alii minores sint, et appellationes a minoribus iudicibus non solum ad maximos iudices remitterentur, sed ad spectabilium iudicum tribunal, quatinus et ipsi sacro auditorio adhibito litem exercerent, nouitas autem hoc dereliquit, euenit, ut super minimis causis maximi nostri iudices inquietentur, et homines propter minimas causas magnis fatigentur dispendiis, ut forsitan totius litis estimatio ad sumptus iudiciales non sufficeret. Ideoque sancimus, si quando ex Egiptiaco tractu uel adiuncta ei utraque Libia prouocatio speratur usque ad decem librarum auri quantitatem, non in hanc regiam urbem eam uenire, sed ad prefectum augustalem, qui audiat et causam dirimat uice sacri cognitoris, nulla eis post diffinitiuam sententiam appellatio est porrigenda. Similique modo quociens in Asiana diocesi uel Pontica tale aliquid emerserit, usque ad predictam quantitatem decem librarum auri appellationes ad uiros spectabiles, comites forte, uel proconsules, uel pretores, uel moderatores, quibus specialiter easdem lites peragendas deputauimus, remittantur, quatinus et hi ad similitudinem prefecti augustalis uice sacri cognitoris intercedant et causas sine spe quidem appellationis, Dei tantum et legum timore perferant decidendas. Orientales autem tractus causas appellatione suspensas, et usque ad decem librarum auri quantitatem limitatas, ad uirum spectabilem comitem orientis mittere, simili modo audientiam et finem eis inpositurum. Illo uidelicet obseruando, uti uiri spectabiles uel alii spectabiles iudices non ad alios eadem spectabilitate decoratos iudices suas transmittant appellationes in litibus, quantaecumque sint quantitatis (cum non oporteat ad conpares iudices appellationes referri, sed a minore iudicio in maius tribunal ascendere), sed ad illustrissimam prefecturam illorum appellationes, cuiuscumque sint quantitatis, (ut dictum est) dirigantur, que una cum uiro excelso pro tempore questore eas dirimat utroque offitio subministrante, id est tam ex sacris scriniis more solito quam prefecto pretorio. Ita tamen hec sancimus, ut nec a ducibus uel ab aliis spectabilibus iudicibus (quibus forte et si priuati sint, inperialis maiestas causas iniunxerit) appellatio ad memoratos iudices spectabiles currat ne causa non gradatim procedere, sed perperam uideatur; sed a presidibus quidem prouinciarum, et iudicibus a nobis datis, si non sint spectabiles iudices, intra memoratam quantitatem referetur. Si autem uel illustres sint dati a nobis iudices (quibus apices dignitatum super spectabilitatem sunt) uel duces, qui omnimodo spectabitilate sunt decorati, uel hi, qui principe delegati sunt, spectabilem habeant dignitatem, eorum appellationes sub quacumque quantitate in hanc regiam urbem ad conpetentes antiquo more iudices referantur, aliis omnibus, que in appellationibus statuta sunt uel antiqua prosapia, uel ab auctoritate anteriorum constitutionum, uel a nostra humanitate, intactis illibatisque custodiendis.

[C. XXIX.] Digestis titulo Quando appellandum sit, lege 1. [. Biduum] Biduum uel triduum appellationis ex die sententiae latae conputandum erit. . 1. Quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta, utrum ex die sententiae tempus conputamus ad appellandum, an uero ex die, quo condicio sententiae extitit? Sane quidem non est sub condicione sententia dicenda; sed si fuerit dicta, quid fiet? Et est utile statim tempora ad appellandum conputari debere. . 2. Quod in sententiis preceptum est, ut uel altera die, uel tertia prouocetur, hoc etiam in ceteris obseruandum est, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportet et potest, ut cum quis ad tutelam uel ad alia ciuilia munera nominatur, eius excusatio non admittitur. . 3. Si forte post sententiam statim dictam copiam sui non fecerit is, qui pronunciauit (ut fieri assolet), dicendum est nichil nocere appellationi. Nam ubi primum copiam eius habuerit, poterit prouocare. Ergo si statim se subtraxit, similiter subueniendum est. . 4. Quid ergo, si condicio horae efficit, ut se reciperet? Si forte dicta sit sententia iam suprema hora, utique non uidebitur se subtraxisse. . 5. Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam fecerit. Ceterum, si non fecit, an inputetur alicui quod ad domum eius non uenerit, quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad uillam suburbanam? Magisque est ut non debeat inputari. Quare si in publico eius adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non fuisse adeundi. . 6. Si quis ipsius quidem, a quo appellauit, adeundi facultatem non habuit, ut ei libellos daret, eius autem, quem appellauit, habeat copiam, uidendum, an ei prescribi possit quod eum non adierit. Et hoc iure utimur, ut, si alterius adeundi copia fuit, prescriptio locum habeat. . 7. Palam est, eam esse propriam causam, cuius emolumentum uel dampnum ad aliquem suo nomine pertinet. . 8. Si aduersus absentem fuerit pronunciatum, biduum uel triduum ex quo quis scit conputandum est, non ex quo pronunciatum est. Quod autem dicitur absentem posse prouocare ex quo scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem defensus est. Nam si ille non prouocauit, difficile est ut hic audiatur. . 9. Si quidem in insulam deportandum annotauerit preses prouinciae, et inperator rescripserit ut deportetur, uideamus quando sit prouocandum, utrum cum inperator rescripserit, an cum ei scribitur? Et putem, tunc appellandum esse, cum recipi eum preses iubet. Ceterum uerendum est, ne sero sit, ut tunc prouocetur, cum inperator insulam ei assignauerit; conprobata enim sententia presidis tunc solet insulam assignare. Rursus illud uerendum est, si mendaciis apud principem honorauit eum, quem deportandum laborat, intercludit uiam prouocandi. Quid ergo est? Recte dicetur humanitate suggerente ut et hoc illo tempore non frustra prouocaretur, quia non aduersus principem, sed aduersus iudicis calliditatem prouocauit. . 10. Illud uideamus, si, cum inperatori scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum sit neque is appellauerit, et postea contra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit? quia qui tunc non appellauerit uera esse que scripta sunt consensisse uidetur, nec est audiendus, si dicat euentum rescripti sacri se sustinuisse.

C. XXX. De appellationibus recipiendis uel non. V. Pars. Non solent audiri appellantes, nisi hi, quorum interest, uel quibus mandatum est, uel qui negotium gerunt alienum, quod mox reus ratum haberet. Sed et si mater, ex pietate prouocauerit, dicendum est et hanc audiri debere, et si litem preparandam curare maluerit, intercedere non uidetur, licet ab initio defendere non potest. . 1. Ante sententiam appellari potest, si questionem in ciuili negotio habendam iudex interlocutus sit, uel in criminali, si contra leges hoc faciat. . 2. Eius, qui ideo causam agere frustratur, quod dicit se libellum principi dedisse, et sacrum rescriptum expectare, audiri desiderium prohibetur, si ob eam causam prouocauerit, appellatio eius recipi sacris constitutionibus prohibetur.

C. XXXI. De libellis dimissoriis. [Item Marcianus l. 2. De appellationibus, tit. De libellis dimissoriis, l. unica.] Post appellationem interpositam litterae dandae sunt ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus est siue principem, siue quem alium, quas litteras dimissorias siue apostolos appellant. Sensus autem litterarum est talis: appellasse (puta) Lucium Titium a sententia illius, que inter illum et Meuium dicta fuit. Sufficit autem petisse intra tempus dimissorias instanter et sepius, et si non accipiat, id ipsum contestetur. Nam instantiam petentis dimissorias constitutiones desiderant. Equum est igitur, si per eum steterit, qui debeat dare litteras, quo minus det, ne hoc accipienti noceat. . 1. Titulo: Nichil nouari. Appellatione interposita, siue ea recepta sit siue non, medio tempore nichil nouari oportet. . 2. Si quis ex pluribus facinoribus condempnatus propter quedam appellauerit, propter quedam non, utrum sit differenda pena eius, an non, queritur. Et si quidem grauiora sunt crimina, ob que appellatio interposita est, leuius autem id, propter quod non appellauit, recipienda est omnino appellatio, et differenda pena. Si uero grauiorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum, omnino pena inponenda est. Gratian. Forma apostolorum hec est: "Ego En. sanctae Bononiensis ecclesiae episcopus, te presbiterum Rolandum, capellanum S. Apollinaris, ad apostolicam sedem, quam appellasti, ab obseruatione mei iudicii his apostolis dimitto." Forma uero appellationis hec est: "Ego Adelinus S. Reginae ecclesiae minister licet indignus sentiens me pregrauari a domino Gualterio S. Rauennatis ecclesiae archiepiscopo Romanam sedem appello, et apostolos peto." . 1. Si uero post datam sententiam appellare uoluerit, hic erit ei modus appellandi: "Ego A. sanctae Reginae ecclesiae minister licet indigus contra sententiam domini Gualterii sanctae Rauennatis ecclesiae archiepiscopi iniuste in me latam pridie Kal. Magi Anno incarnationis Domini MCV. feria quarta, Romanam sedem appello, et apostolos peto." . 2. Si autem unus, uel duo pro pluribus appellare uoluerint, sic appellabunt: "Ego G. et P. sindici canonicorum Sanctae Boloniensis Ecclesiae sentientes nos pregrauari uel contra sententiam, etc. Romanam sedem appellamus, et apostolos postulamus." Huiuscemodi appellationes in scriptis fieri debent. Ad iudicium autem alterius fidei catholico appellare non licet. Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 7.]

C. XXXII. Excommunicetur catholicus, qui causam suam iudicio infidelium committit. Catholicus, qui causam suam, siue iustam siue iniustam, ad iudicium alterius fidei iudicis prouocat, excommunicetur. VI. Pars. Gratian. Notandum uero est, quod quidam iudices sunt, a quibus appellari non oportet. Unde in Concilio Mileuitano [c. 24.] legitur:

C. XXXIII. A quibus iudicibus prouocari non licet. A iudicibus, quos communis consensus elegerit, non liceat prouocari. Gratian. Quod de arbitris intelligendum est. Iudicum enim alii sunt arbitrarii, alii sunt ordinarii. Ordinarii uero sunt, qui ab apostolico, ut ecclesiastici, uel ab inperatore, utpote seculares, legitimam potestatem accipiunt. Arbitrarii sunt, qui nullam potestatem habentes cum consensu litigantium in iudices eliguntur, in quos conpromittitur, ut eorum sententiae stetur. Horum alii sunt ordinarii et arbitrarii, alii arbitrarii tantum. Ordinarii et arbitrarii sunt, qui legitimam potestatem habentes ab eis eliguntur ad arbitrandum, qui non sunt suae ditioni subpositi. Ab his, etsi ut arbitrarii sedeant, et non ut ordinarii, priuilegio tamen ordinariae dignitatis, grauatus aliquis appellare ualebit. Unde in Cartaginensi Concilio legitur III.: [c. 10.]

C. XXXIV. A iudicibus, qui eliguntur communi consensu prouocari licet. Sane, si ex consensu partium iudices electi fuerint, etiam a pauciori numero, quam constitutum est, liceat prouocari.

C. XXXV. Qui de episcoporum iudiciis queruntur, a uicinis episcopis audiantur, uel ab aliis ex consensu eorum adhibitis. Item ex Concilio Mileuitano. [c. 22.] Placuit, ut presbiteri, diaconi, uel ceteri inferiores clerici in causis, quas habuerint, si de iudiciis episcoporum suorum questi fuerint, uicini episcopi eos audiant, et inter eos quicquid est finiant, adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum. Quod si et ab eis prouocandum putauerint, non prouocetur, nisi ad Affricana concilia uel ad primates prouinciarum suarum. Ad transmarina autem qui putauerint appellandum, a nullo intra Affricam in communione suscipiantur. Gratian. Nisi forte Romanam sedem appellauerint. Is autem, qui appellauit, ad eum, a quo appellauit, remitti non debet. Unde in Sardicensi Concilio: [c. 7.]

C. XXXVI. Si episcopus accusatus fuerit, et omnes iudicauerint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo deiecerint eum, si appellauerit qui deiectus uidetur et confugerit ad beatissimum Romanae ecclesiae episcopum, et uoluerit se audiri, si iustum putauerit ut renouetur examen, scribere episcopis dignetur episcopus Romanus his, qui in finitima et propinqua altera prouincia sunt, ut episcopi diligenter omnia requirant et iuxta fidem ueritatis diffiniant. Quod si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua mouerit episcopum Romanum, ut de latere suo presbiteros mittat, erit in potestate eius quid uelit, et quid estimet. Et si decreuerit mittendos esse qui presentes cum episcopis iudicent, ut habeant etiam auctoritatem personae illius, a quo destinati sunt, erit in eius arbitrio. Si uero crediderit sufficere episcopos prouinciales, ut negotio terminum inponat, faciet quod sapientissime consilio suo iudicauerit. Gratian. Arbitrarii tantum sunt qui nullam legitimam potestatem acceperunt, a quibus appellari non licet, quia eis inputandum est qui sibi tales elegerunt. Si uero sententia eorum, a quibus appellatur, soluta fuerit, nichil oberit eis, nisi forte uel inimicitia uel pecunia deprauati iniustam probantur tulisse sententiam. Unde in eodem Concilio Cartaginensi III. [c. 10.] legitur.

C. XXXVII. Cum per appellationem sententia soluitur, non debet ei obesse, qui iniquo animo non iudicauit. VII. Pars. Hoc etiam placuit, ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit prouocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si conuinci non potuerint uel inimico animo iudicasse, uel aliqua cupiditate aut gratia deprauati. Gratian. Queritur autem de eo, a quo appellatur, an sit deuocandus in testimonium apud eum, ad quem appellatur, super negotio, cuius cognitionem suscepit. De hoc ita statutum est in Concilio Cartaginensi V.: [c. 1.]

C. XXXVIII. Clericus non deuocetur ad testimonium illius causae, cuius primum cognitionem suscepit. Statuendum est, ut qui in ecclesia quamlibet causam iure apostolico ecclesiis inposito agere uoluerit, et forsan decisio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in iudicium ad testimonium deuocari eum, qui presens uel cognitor fuit, et nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur. Gratian. Ab eis quoque, ad quos prouocatum fuerit (sicut in Concilio Affricano [c. 63.] legitur) ulterius prouocari non licet:

C. XXXIX. Non licet appellari ab eis, ad quos prouocatum fuerit. Si autem fuerit prouocatum, eligat qui prouocauerit iudices, et cum eo ille, contra quem prouocauerit, ut ab ipsis deinceps nulli liceat prouocare. Gratian. Post secundam prouocationem intelligendum est: tertio enim in una eademque causa super hisdem capitulis prouocare non licet. Unde in VII. libro Codicis, titulo non liceat in una eademque causa tertio prouocare, [lege unica] inperator Iustinianus scribit: "Si quis in quacumque lite iterum prouocauerit, non liceat ei tertio in eadem lite super hisdem capitulis prouocatione uti, uel sententias exellentissimorum prefectorum pretorio retractare, licentia danda litigatoribus, arbitro dato, ipsius audientiam, qui eum dedit, ante litis contestationem inuocare, et huiusmodi petitione minime prouocationis uim obtinente. . 1. Cum autem in causa capitali uel status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per se ipsos appellantes causam suam agere oportet. Unde Adrianus Papa ait: [in capitulis a se collectis, cap. 44.]

C. XL. Appellationem in causa capitali uel status interpositam per procuratorem exequi non licet. Si quando in causa capitali uel causa status interpellatum fuerit, non per exploratores, sed per se ipsos est agendum. Gratian. Tempus autem exequendae appellationis annus est, uel, si iusta causa intercesserit, biennium. Unde in Autenticis constitutione II. collatione V. legitur:

[C. XLI.] "Si quis appellat, inquiratur annus, intra quem secundum se communiterue litem exequatur, aut, si iusta intercesserit causa, annus alius indulgetur, quo transacto lite non conpleta manet sententia. . 1. Appellatore cessante, cum unus mensis superest ex biennio, licet uictori ingredi ut reus queratur, quo sine inuento siue non, suas afferat allegationes, ut uel confirmetur uel rescindatur sententia, omni casu absente in expensas condempnando. Neutro occurente post secundum fatalem permanet sententia." Constitutione secunda, in collatione IV.: . 2. "Sed lis, que speratur in consistorium principis inferri, absque dampno morae manet intacta, donec ipse faciat eam introduci, et a proceribus secundum morem dirimi." [Gratian.] Si uero is, qui appellauit, penitentia ductus ab appellatione desistere uoluerit, non prohibetur, sicut in 7. libro Codicis titulo de appellationibus et consultationibus, [l. 28.] Inpp. Arcadius et Honorius statuisse leguntur: "Si quis libellos appellatorios ingesserit, sciat se habere licentiam arbitrium conmutandi et suos libellos recuperandi, ne iustae penitudinis humanitas amputetur." . 1. Est autem quando appellationem interponi necesse non est. In eodem namque libro, et eodem titulo [l. 27.] idem Inpp. decreuerunt: "Nominationes libellis uel edictis factae, citra concilium publicum non ualent a quibus nec appellare necesse est." VIII. Pars. . 2. Diffinitiua quoque sententia, que condempnationem uel absolutionem non continet, pro nulla habetur. . 3. Item sententia citra solitum ordinem iudiciorum a preside prolata auctoritatem rei iudicatae non obtinet. . 4. Item si sententia lata fuerit contra res prius iudicatas, a quibus prouocatum non est, sententiae auctoritatem non obtinebit, et ideo ab ea appellari non est necesse. . 5. Item si sententia contra ius scriptum feratur, ueluti dum defunctus et minor XIV. annis fuisse, et testamentum iure fecisse dicitur, nullas uires obtinet, nec contra eam est necessarium prouocationis auxilium. . 6. Si uero contra ius litigatoris sententia dicatur, ueluti dum minor XIV. annis, annum XIV. inpleuisse, ac per hoc testamentum iure fecisse pronunciatur, ad prouocationis remedium oportet confugere. . 7. Item si plures iudices dati fuerint, et unus tantum ex his pronunciasse proponitur, non uidetur appellandi necessitas esse, cum sententia iure non teneat. . 8. Item cum certa ratione et fine mulctare iudices possunt, si aliter contra legis statutum modum mulctam irrogauerint quod contra ius gestum uidetur firmitatem non tenet, et sine appellatione potest rescindi. . 9. Venales quoque sententias, que in mercede a corruptis iudicibus proferuntur, et citra interpositae prouocationis auxilium infirmas esse decretum est. . 10. Item si propter infirmitatem etatis ad honorem, ad quem nominatus es, inhabilem te esse probaueris, pretermissa appellatione iniqua nominatio remouebitur. . 11. Sunt etiam, quorum appellationes non recipiuntur. Non enim potest recipi eius appellatio, qui per contumaciam absens, cum ad agendam causam negotio prius summatim perscrutato uocatus esset, condempnatus est. . 12. Nullus etiam homicidarum, ueneficorum, maleficorum, adulterorum, itemque eorum, qui manifestam uiolentiam commiserunt, argumentis conuictus, testibus superatus, uoce etiam propria uicium scelusque confessus audiatur appellans. Et hoc in notoriis. . 13. In occultis autem: Si testibus productis, instrumentis prolatis, aliisque argumentis prestitis sententia contra eum lata sit, et ipse, qui condempnatus est, aut minime uoce sua confessus sit, aut formidine tormentorum territus contra se aliquid dixerit, prouocandi licentia ei non denegatur. . 14. Nulli quoque offitialium a sententia proprii iudicis prouocatio tribuatur, nisi in eo tantum negotio, quod ratione ciuili super patrimonio forte apud proprium iudicem inchoauerit. . 15. Quociens etiam fiscalis calculi satisfactio postulatur aut tributum exposcitur, aut publici, uel etiam priuati debiti euidentis atque conuicti redibitio flagitatur, appellatione exclusa necessario in contumacem uigor iudiciarius exercetur. . 16. Ab executione sententiae appellari non potest, nisi forte executor sententiae modum iudicationis excedat. . 17. Si quis etiam ausus fuerit prouocare, ne uoluntas defuncti testamento scripta reseretur uel ne hii, quos scriptos patuerit heredes, in possessionem mittantur, et is, cuius de ea re notio erit, appellationem receperit, et iudex, qui tam ignaue conniuentiam adhibuerit, et litigator, qui tam inportune appellauerit, uiginti libris argenti mulctetur. . 18. De possessione etiam et eius momento si causa dicatur, que sententia interlocutoria appellatur, quamuis prouocatio interposita fuerit, tamen lata sententia sortiatur effectum. . 19. Quandoque unam eandemque condempnationem plures simul reportant, nec diuersitas factorum separationem accipit, quo casu, si omnes appellauerint, et uno ex his agente eorum appellatio iusta pronunciata fuerit, emolumentum uictoriae etiam ad alios pertinebit. Si autem unus tantum appellauerit eiusque appellatio iusta pronunciata est, ei quoque prodest, qui non appellauit. . 20. Quod si etatis auxilio unus contra sententiam restitutionem inpetraverit maiori, qui suo iure non appellauit, hoc rescriptum non prodest. . 21. Iudicibus autem non solum suscipiendae appellationis necessitas uidetur inposita, uerum etiam XXX. dierum spatia ex die sententiae diffinita sunt, intra que gesta una cum relatione litigatoribus conuenit prestari. . 22. Similiter arbiter appellationem suscipere et relationem dare conpellitur, si delegatus fuerit. . 23. Litigatoribus uero copia est etiam non conscriptis libellis illico uoce appellare, cum res iudicata poposcerit, tam in ciuilibus quam in criminalibus causis. . 24. Ab eo autem, qui de appellatione cognoscit, non potest fieri recursus ad iudicem, a quo fuerit prouocatum. Quapropter remittendi litigatores ad prouincias remotam sibi occasionem atque exclusam penitus intelligant, cum super omni causa interpositam prouocationem uel iniustam tantum liceat pronunciare, uel iustam. . 25. Hec omnia in VII. libro Codicis inuenies, a titulo de appellationibus et consultationibus usque ad titulum ne liceat in una eademque causa.

----------------------------------------------------------------------

QUESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero laici in accusatione episcoporum non sint audiendi, Euaristus papa testatur, dicens: [Episcopis per Aegyptum, epist. II.]

C. I. Laici in accusatione episcoporum recipiendi non sunt. Non est a plebe aut uulgaribus hominibus arguendus uel accusandus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis subditorum disponitur a Deo uita rectorum. Ideo ista dico, quia insidiator bona sepissime solet conuertere in malum, et in electis ponit maculam.

C. II. Laicus clericum non accuset. Item Siluester Papa. [in epilogo Concilii Romani.] Nullus laicus crimen audeat clerico inferre.

C. III. De eodem. Item Marcellus Papa. [ad Episcopos orientales, ep. II.] Laico non liceat quemlibet clericum accusare.

C. IV. Anathematizatus sacerdotes accusare non potest. Item Iulius papa. [in decretis, c. 36.] In sancta Nicena sinodo statutum est, ut nemo anathematizatus in nostra suscipiatur accusatione, nec illi, qui nos in sua accusatione nolunt recipere, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos, et sicut maior non potest a minore iudicari, ita nec colligari, quia rarum est omne quod magnum est. Portamus onera omnium, qui grauantur, quin imo hec portat in nobis B. Petrus apostolus, cuius uice fungimur legatione, et cuius regula informamur, quatinus eius fulti auxilio nunc et in perpetuum ab omnibus tueamur aduersis.

C. V. De eodem. Item Eusebius. [ad Episcopos Galliae, epist. I.] Laicos non accusasse episcopos hactenus obseruatum et constitutum est, quia non sunt eiusdem conuersationis, et oppido eis quidam existunt infesti, quippe cum uita eorum et conuersatio debeat esse secreta et a laicorum actibus remota, nec ab his inpeti debent, qui eorum castitatem et grauitatem nolunt imitari, maxime cum eos in suis nolunt recipere accusationibus.

C. VI. Nec clerici in accusatione laicorum, nec laici in accusatione clericorum sunt recipiendi. Item Fabianus Episcopus urbis Romae cunctis fidelibus. Sicut sacerdotes uel reliqui clerici a secularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi et alienandi criminatione, et sicut illi ab istis, ita et isti ab illis non recipiantur, quoniam sicut Domini sacerdotum segregata debet esse conuersatio ab eorum conuersatione, ita et litigatio, quia seruum Dei non oportet litigare.

[PALEA C. VII. De eodem. Item ex Concilio Maguntino. Decretum est, ut presbiteri suos plebeios et accusare et attestimoniare possint. Si autem neglexerint, sui gradus periculo subiacebunt. ]

C. VIII. Laici clericos accusare non debent. Item Clemens. [ad Iacobum, epist. I.] Sacerdotes et reliqui ministri ecclesiae omnisque plebs episcopos suos diligere debent, et eorum preceptis obedire, etiamsi aliter (quod absit) agant, nisi in fide errauerint.

[C. IX.] Idem. Qualis condempnatio eis inmineat, qui in patres peccant, diuina scriptura ostendit. Si enim Cham, quia non operuit pudenda patris, maledictus est, multo ampliori condempnatione digni sunt qui patribus legatione Dei fungentibus contumeliam inferunt. Gratian. Personae inferiorum ordinum in superiorum accusatione recipiendae non sunt. Unde Siluester Papa: [in epilogo Concilii Romani]

C. X. Minores non debent accusare maiores. Clericus aduersus exorcistam, exorcista aduersus acolitum, acolitus aduersus subdiaconum, subdiaconus aduersus diaconum, diaconus aduersus presbiterum, presbiter aduersus episcopum accusationem dare aut testimonium ferre non ualet.

C. XI. De eodem. Item Zepherinus Papa. [ad Episcopos Siciliae, ep. I.] Summorum quispiam minorum accusationibus non inpetatur.

C. XII. De eodem. Item Anacletus Papa. [epist. III.] Sententia Cham filii Noe dampnantur qui suorum doctorum uel prepositorum culpam produnt, ceu Cham, qui uerenda patris non operuit, sed ridenda monstrauit.

C. XIII. Oues pastorem suum, nisi a fide exorbitauerit, accusare non possunt. Item Eusebius Papa. [ad Episcopos Alexandriae ep. II.] Oues, que suo pastori commissae sunt, eum nec reprehendere (nisi a fide exorbitauerit), nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quamquam reprehendenda recte uideantur. II. Pars. Gratian. His auctoritatibus probatur, quod subditi, siue sint laici sine clerici, prelatos suos accusare non possunt. Verum de criminosis et de infamibus hoc intelligendum est, qui uitam prelatorum suorum parati sunt reprehendere, non imitari: quod ex uerbis Anacleti datur intelligi, qui ait:

C. XIV. Quare laici non audiantur in accusatione episcoporum. Laici in accusatione episcoporum audiendi non sunt, quia oppido quidam eis infesti sunt, et indignum est ut ab eis accusentur, qui eorum grauitatem nolunt imitari.

C. XV. Sacerdotes non nisi a uiris idoneis et probatis accusari possunt. Item. [Anacletus ad Episcopos Italiae, epist. II.] Accusatio quoque eorum, super qua nos consulere uoluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis uiris, qui et suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia et Dominus sacri corporis sui tractatores a uilibus et reprobis et non idoneis personis infamari noluit, nec calumpniari, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo eiecit. Unde liquet, quod summi sacerdotes, id est episcopi, a Deo sunt iudicandi, non ab humanis, aut prauae uitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quoniam per se ipsum, et non per alium uendentes et ementes eiecit de templo sacerdotes. . 1. Nullus enim (ut reor) inuenitur inter nos, qui uelit seruum suum ab alio quam a se iudicari. Quod si presumptum fuerit, aut multa indignatione ipse irascitur, aut potius uindictam querit super eum. . 2. Unde et Dominus ait per Prophetam. "Qui uos tangit, tangit pupillam oculi mei." Et paulo post. . 3. Si detractores quorumcumque grauiter iudicantur, et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores et detractores atque accusatores famulorum Dei dampnantur, et in baratrum (nisi se correxerint, et per eorum satisfactionem condignam egerint penitentiam) indubitanter uadunt, et uindicibus flammis exuruntur. . 4. Hec et alia periculosa considerantes apostoli constituerunt, ne facile conmouerentur, aut lacerarentur, uel accusarentur columpnae sanctae ecclesiae Dei, que apostoli et successores eorum non inmerito dicuntur. Sed si quis aduersus eos uel ecclesias eorum conmotus fuerit aut causam habuerit, prius ad eos recurrat karitatis studio, ut familiari colloquio ea sanent conmoniti, que sananda sunt, et karitatiue emendent que iuste emendanda agnouerint. Si autem aliqui eos prius, quam hec egerint, lacerare, accusare uel infestare presumpserint, excommunicentur et minime absoluantur, antequam per satisfactionem (ut iam dictum est) condignam egerint penitentiam, quoniam iniuria eorum ad Christum pertinet, cuius legatione funguntur.

C. XVI. Communione priuetur, qui primati aduersus episcopum conqueritur prius, quam eum familiariter conuenerit. Item Alexander. [epist. I. c. 3.] Si quis erga episcopum uel auctores ecclesiae quamlibet querelam iustam se habere crediderit, non prius primates aut alios adeat iudices, quam ipsos, a quibus se lesum existimat familiariter conueniat, non semel, sed sepissime, ut ab eis aut suam iustitiam accipiat, aut excusationem. Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione priuetur tamquam apostolorum Patrumque aliorum contemptor.

C. XVII. Nisi opinione discussa non audiantur accusatores episcoporum. Item Euaristus papa. [Episcopis per Aegyptum, ep. II.] Si qui sunt uituperatores aut accusatores episcoporum uel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a iudicibus ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur estimationis suspicio uel opinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, qua uita, qua conscientia, quoue merito, si pro Deo, aut pro uana gloria, aut pro inimicitia, uel odio, aut cupiditate ista presumpserint.

C. XVIII. Maiores natu non accusent qui non sunt rectae fidei et conuersationis. Item Calixtus Papa. [ad Episcopos Galliae, ep. II.] Querendum est in iudicio, cuius sit conuersationis et fidei is, qui accusat, et is, qui accusatur, quoniam hii, qui non sunt rectae fidei ac conuersationis, et quorum uita est accusabilis, et quorum fides et libertas nescitur, non permittuntur maiores natu accusare. Neque uiles personae in eorum recipiantur accusatione.

C. XIX. Absque duobus uel tribus testibus non recipiatur episcoporum accusatio. Item Sixtus Papa. [II. ad Episcopos Hispaniae, ep. II.] Accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: "Non suscipias uocem mendacii." Et Apostolus inquit, aduersus presbiterum inscriptionem non recipiendam absque duobus uel tribus idoneis testibus. Si hec de presbiteris uel ceteris fidelibus sunt precauenda, quanto magis de episcopis?

C. XX. Pro sola conuentione episcopi non submoueatur aliquis a communione. Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 8.] Si quis ab episcopo, uel de ecclesiae uel de proprio iure crediderit aliquid repetendum, si nichil conuicii aut criminationis obiecerit, eum pro sola conuentione a communione ecclesiae non liceat submoueri.

C. XXI. Quare subditi prelatos suos reprehendere non possunt. Item Euaristus Papa. [epist. II.] Sunt nonnulli, qui prepositos suos peruerse reprehendunt, si uel parum ipsis molesti extiterint. Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod illi ab accusatione remouentur, qui non affectione karitatis, sed prauitate suae actionis uitam eorum diffamare et reprehendere querunt. . 1. Quod uero premissis auctoritatibus criminosi prohibeantur ab accusatione prelatorum, testatur Augustinus in libro Soliloquiorum, ita dicens:

C. XXII. Non omnes subditi, sed criminosi tantum prohibentur accusare prelatos. Presumunt prelati non debere se reprehendi uel accusari, pro eo, quod canones non eos passim constituunt accusandos. Quod tamen negatur solum criminosis, cum de reprehendendo ueritas ipsa constituat: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo." Gratian. Opponitur huic distinctioni: Ipsi sacri canones distinguunt, in quo casu pastores sint accusandi a subditis, dicentes: "Oues pastores suos non accusent nec reprehendant, nisi a fide exorbitauerint." Ecce in quo casu sint accusandi a subditis: in aliis autem minime. III. Pars. . 1. Huic oppositioni sic respondetur: Distinctio illa canonum de criminosis et infamibus intelligitur. Oues enim criminosae et infames pastorem suum accusare uel reprehendere non possunt, nisi a fide exorbitauerit. Ceterum si a fide exorbitauerit, tanta est labes illius criminis, quod ad eius accusationem et serui aduersus dominum, et quilibet criminosi et infames aduersus quemlibet admittuntur. Unde Dionisius Papa: [ad Seuerum Episcopum, epist. II.]

C. XXIII. Infames hereticos accusare non possunt. Alieni erroris socium, uel a sui uoluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris Patrum regulis et constitutionibus non obedientem suscipere non possumus nec debemus, nec inpetere recte credentes uel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes permittimus, quia infames omnes esse censemus, qui suam aut Christianam legem preuaricantur, aut apostolicam uel regularem postponunt libenter auctoritatem.

C. XXIV. Christianos accusare uel in eos testificari non possunt qui fidem acceptam deseruerunt. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 63.] Non potest erga homines esse fidelis qui Deo extiterit infidus. Iudei ergo, qui dudum Christiani effecti sunt, et nunc in Christi fide preuaricati sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamuis esse se Christianos annuncient, quia, sicut in fide Christi suspecti sunt, ita in testimonio humano dubii habentur. Infirmari oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur, nec eis est credendum, qui ueritatis a se fidem abiecerunt.

C. XXV. Heretici, Iudei uel pagani Christianos accusare non possunt. Item Gaius Papa. [Felici Episcopo] Pagani, uel heretici, siue Iudei non possunt Christianos accusare, aut uocem infamationis eis inferre. Gratian. In hoc capitulo decernitur, ut heretici non inpetant recte credentes. Unde econtra intelligitur, quod heretici ab hereticis inpeti possunt. Item a tramite sui propositi uoluntarie recedentes non possunt inpetere seruantes limitem suae professionis. Ex hoc datur intelligi, quod recedentes a suo proposito similiter recedentes criminari possunt. Item non obedientes sanctionibus Patrum sanctorum non possunt accusare obtemperantes sacris constitutionibus. In quo similiter intelligitur, quod inobedientibus inobedientes accusare licet. Unde generaliter colligitur, quod in accusatione equalitas fidei et conuersationis inter accusantem et accusatum semper consideranda est, ut is, qui accusat, uel par, uel superior inueniatur.

C. XXVI. Hereticus hereticum accusare et contra eum testificari potest. Item Nouellarum constituta nouella 45. in fine. Si hereticus contra hereticum litiget, liceat cuiuis eorum hereticum testem adducere. Sin autem orthodoxus contra hereticum litiget, pro orthodoxo quidem etiam heretici testimonium ualeat: contra orthodoxum autem solius orthodoxi testimonium ualeat. . 1. Orthodoxis autem litigantibus ad testimonium nulli heretico pateat aditus. ] Gratian. Sed queritur, si flagitiosissimus catholicus possit conuenire hereticum de alio crimine, quam de heresi? Huic questioni ita respondetur: In quo hereticus inferior est, uidelicet in regula fidei, in eo a malo catholico accusari potest. In quo autem superior fuerit, uidelicet in conuersatione uitae, in eo a flagitiosissimo conuenire non potest. . 1. Item quod dicitur, pastores pro suis actibus magis sunt tollerandi quam corrigendi, dupliciter intelligitur, uel quia a criminosis tollerandi sunt et non corrigendi, unde ibi subinfertur, quia pro meritis subditorum deprauatur sepe uita rectorum. Quorum ergo merito (Deo permittente) uita rectorum deprauatur, ab eis potius sunt tollerandi, quam corrigendi. Vel quia sunt quidam, qui sepe deseruntur publicis documentis, et crimen, quod intendunt, probare non ualent. De quibus Augustinus ait in omelia de penitentia: [c. 12.]

C. XXVII. Que publicis documentis probari non possunt tolleranda sunt. Plerique boni uiri propterea sufferunt aliorum peccata, et tacent, quia sepe deseruntur publicis documentis, quibus ea, que ipsi sciunt, iudicibus probare non possunt. IV. Pars. Gratian. De his etiam illud Anacleti intelligitur: "Sententia Cham filii Noe dampnantur, qui suorum doctorum uel prepositorum culpam produnt ceu Cham, qui patris pudenda non operuit, sed ridenda monstrauit." Hac enim auctoritate subditi non prohibentur ab accusatione, sed a proditione. Aliud enim est prodere, aliud accusare. Prodit qui non probanda defert: accusat qui reo presente crimen iudici offert, probaturus quod intendit. Cham solus uidit pudenda patris, et ideo per eum intelliguntur, qui, cum sint soli conscii criminum suorum prelatorum atque ideo eos accusare non possunt, uitam tamen eorum infamando aliis ridendam offerunt. . 1. Item obicitur quod subditi et religiosi prelatos suos accusare non possunt. Legitur enim in Exodo, quod Maria soror Aaron, que prima post transitum maris rubri sumpto tympano ymnum cantare meruit, postea murmurans in Moysen, quod Ethiopissam duxerat in uxorem, a Domino lepra percussa est. . 2. Item in libro Regum legitur, quod cum Dauid fugeret a facie Saul, latuit in spelunca, in quam cum Saul diuertisset ad purgandum uentrem, Dauid precidit oram clamidis eius, quod se fecisse postea grauiter doluit et uehementer penituit. Saul a Domino erat reprobatus, et ex inuidia Dauid persequebatur, ut eum morti traderet. Dauid erat uir humilis et mitis, Sauli a Domino substitutus, per Samuelem unctus in regem, sed tamen, quia precidit oram clamidis Saulis, grauiter fleuit, cum a Saule sola amministratione unctionis superaretur. Unde datur intelligi, subditi, quamuis religiosi sint, prelatos suos criminosos accusare non possunt. Nam per Saulem, qui uentrem purgabat, prelati intelliguntur, qui malitiam corde conceptam in opus producunt. Item legitur in libro Regum, quod cum archa Domini reduceretur de Gabaa in Hierusalem, bubus recalcitrantibus archa inclinata est, cui dum Oza Leuites manum adhiberet, ut eam erigeret, a Domino percussus interiit. Per archam intelliguntur prelati, per Ozam subditi, per inclinationem archae casus prelatorum intelligitur, per illum, qui manum adhibuit, intelliguntur reprehendentes uel accusantes uitam doctorum, qui a Domino percussi intereunt. . 3. His ita respondetur: Verum est, per archam significari prelatos, et per Ozam subditos. Illud uero falsum est, quod per inclinationem archae significetur casus prelatorum. Aliud est enim inclinari uel descendere, aliud cadere. Legitur enim quod saluator noster se inclinauerit, sicut quando digito scribebat in terra et de montibus frequenter descenderit, in quos ascendebat, ut uel pernoctaret in oratione, uel ut discipulos in monte altiora doceret precepta, uel ut turbas fugiens ex altitudine montis eas respicere et libere posset docere. Inclinatio uel descensio humilitatem significat, qua spirituales nonnumquam carnalibus condescendunt, et eorum infirmitati conpatiuntur, iuxta illud Apostoli: "Quis infirmatur, et ego non infirmor?" Hos etiam significauerunt angeli, quos Iacob uidit in scala descendentes. De his etiam per Prophetam dicitur: "inclinauit celos, et descendit." Per archam ergo inclinatam intelliguntur, qui subditorum culpas misericorditer portant, et eorum infirmitati humiliter conpatiuntur. Unde bene dicitur, quod bubus recalcitrantibus archa inclinata est. Boues quippe recalcitrantes subditos significant suis doctoribus non obedientes, quibus dum prelati conpatiuntur, quasi bubus recalcitrantibus archa inclinatur. Leuita, qui manum adhibuit, significat illos, qui misericordiae compassionem in prelatis suis reprehendunt, eosque in seueritatis amaritudinem erigere uolunt. Unde bene Leuita ille Oza dicitur; Oza quippe robustus interpretatur. Illi enim robusti dicuntur, quia dum de sua iustitia presumunt, misericordiam Peccantibus negandam putant, et inpendentes reprehendunt. Unde a Domino percussi intereunt, quia sine misericordia iudicium erit illis, qui nolunt fieri misericordiam delinquentibus. Cui per Salomonem dicitur: "Noli esse nimis iustus, quia est iustus qui perit in iustitia sua." Sic et illud Moysi intelligitur. Per Moysem enim prelati intelliguntur, per Ethiopissam peccatores designantur. Moyses Ethiopissam uxorem ducit, cum quilibet predicator peccatorem sibi copulat, ut ex eo sobolem bonorum operum Deo gignere ualeat. Hanc copulam dum Maria, id est subditi, reprehendunt, lepra peccati inficiuntur. Vel per Mariam synagoga intelligitur, que in Moysem, id est in Christum, murmurauit, quia Ethiopissam, id est ecclesiam, de gentibus sibi copulauit, quos lepra perfidiae et erroris sordidos fecit. Non ergo his auctoritatibus subditi prohibentur ab accusatione prelatorum, sed monentur, ne reprehendant misericordem conpassionem eorum. . 4. Item per Saulem prelati intelliguntur, et per Dauid subditi. Saul purgans uentrem eos significat, qui malitiam corde conceptam foras in opus producunt. Sed in precisione clamidis non significatur reprehensio peccati. Per clamidem enim regni potestas intelligitur. Hanc precidit, qui prelatum sententia dampnationis ferit, quod nulli subditorum licet. Facta enim pastoris oris gladio, id est sententia dampnationis, a subditis ferienda non sunt. Hinc est, quod Ieronimus ait super Marcum de pontifice, qui scidit uestimenta sua. Scissio uestis scissionem significat sacerdotii, quod in proximo erat scindendum, et auferendum Iudeis. Vel per Dauid significantur, qui, nequiciam suorum prelatorum uidentes, maiora eorum peccata contempnunt, minima uero et leuia, quasi extremam oram clamidis precidentes, reprehendere et lacerare satagunt. Vel quia Saul solus diuertit in speluncam, in qua Dauid solus latebat. . 5. Idem super hoc potest intelligi quod de Cham dictum est, qui solus uidit pudenda patris, que non operuit, sed ridenda monstrauit. Hac itaque auctoritate non inhibetur subditis accusare prelatos, si accusabiles fuerint. . 6. Item probatur, quod subditi prelatos suos accusare non possunt, etiam si religiosi fuerint. Infames enim sunt eo ipso, quod suorum doctorum uitam reprehendere conantur. Infames enim sunt (ut canonum tradit auctoritas) omnes, qui in patres armantur, et qui doctorum suorum uitam reprehendunt uel accusant. Nullus autem infamis in accusatione prelatorum est audiendus, nisi forte a fide exorbitauerit ut supra dictum est. Cum ergo subditi eo ipso, quod in accusationem prelatorum prosiliunt, infames efficiantur, infamibus autem copia accusandi denegetur, patet, quod subditi prelatos suos accusare non possunt. . 7. His ita respondetur: Omnes prelati non pro prelatis habentur; nomen enim non facit episcopum, sed uita. Unde Gregorius Ianuario Episcopo scribit: [lib. VII. Indict. 2. epist. 1.]

C. XXVIII. Quem etas, non uita seniorem facit, grauiter increpandus est. Paulus dicit: "Seniorem ne increpaueris." Sed hec eius regula in eo est obseruanda, cum culpa senioris suo exemplo non trahit ad interitum corda iuniorum. Ubi autem senior iuuenibus exemplum ad interitum prebet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: "Laqueus iuuenum omnes uos," et rursus, "Maledictus puer centum annorum."

C. XXIX. Dignitas non facit episcopum, sed uita. Item Ieronimus ad Eliodorum. [epist. I. de laude uitae solitariae.] Non omnes episcopi sunt episcopi. Attendis Petrum, Iudam considera. Stephanum suscipis, Nicolaum respice. . 1. Non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono sancti Spiritus mundatur, presbiteros Daniel puer iudicat. . 2. Non est facile stare in loco Petri, et Pauli tenere locum, iam cum Christo regnantium. . 3. Infatuatum sal ad nichilum prodest, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur.

C. XXX. Vita episcopi, non nomen reuerentiam meretur. Item Augustinus in omelia VI. Non omnis, qui dicit: Pax uobiscum, quasi columba audiendus est. Corui de morte pascuntur. Hoc columba non habet; immo de frugibus terrae uiuit, innocens est eius uictus.

C. XXXI. Docti ab indoctis, clerici a laicis quandoque merito reprehenduntur. Item Beda in II. epistola Petri. Secuti sunt uiam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amauit, correptionem uero habuit suae uesaniae. Subiugale mutum quod hominis uoce loquens prohibuit prophetae insipientiam. Plerumque heretici tam stulta dogmata, tam execranda proferunt sacramenta, ut etiam hebetum sensus paganorum, et qui ratione diuinae agnitionis omnimodis carent, illorum detestentur insaniam, illorum distorta et Deo contraria itinera sanius sapiendo redarguant. Et (quod peius est) nonnumquam multi catholicorum in tantum mercedem amant iniquitatis, ut etiam docti ab indoctis, clerici a laicis merito redarguantur, qui iure conparantur prophetae, qui uerbis asinae contra naturam loquentis corripitur, nec tamen a proposito praui itineris retardatur. Quibus etiam aptissime nomen congruit ciuitatis, de qua Balaam uenisse perhibetur. Bosor namque carneus siue in tribulatione interpretatur. Neque enim alia magis causa luxuriosis existit, uerbum ueritatis amore pecuniae uel desideriorum temporalium adulterare, quam quia carnis se concupiscentiis manciparunt. Sed et nomen ipsius Balaam, qui uanus populus, siue precipitans eos, interpretatur, talibus conuenit. Qui enim agnitam uiam ueritatis sponte deserunt, quid nisi uanus populus sunt? Quid etiam in precipitium suos mergunt auditores, quibus non salutaria, que corrigant, sed que illos delectent erronea predicant? De quibus apte subditur: "Hii sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruatur." Gratian. Quia ergo non omnes episcopi sunt episcopi, presbiteri a Daniele puero indicantur, sal infatuatum a porcis conculcatur, et qui dicit: Pax uobiscum, plerumque non columba, sed coruus reputatur: patet, quod non semper pro offitio uel auctoritate personae ab accusatione est cessandum, imo contra prauos est agendum, cum omnis persona criminaliter peccans alteretur, et (ut ita dicam) capite minor legibus censeatur. Qui enim facit peccatum seruus est peccati tam in pena quam in culpa. Unde Augustinus:

C. XXXII. Qui susceptum offitium non administrat, non est episcopus, sed canis inpudicus. Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta detersit, nec filiorum crimen correxit, canis inpudicus dicendus est magis, quam episcopus. Gratian. Quibus ergo Ieronimus, Augustinus, Gregorius auferunt nomen columbae, episcopi, senioris, nonne et priuilegium est auferendum dignitatis, ut possint a subditis reprehendi? Unde scriptura dissimulans priuilegium prauae senectutis ait: "Maledictus," non senior, sed "puer centum annorum." Aparet ergo, quod illi ex accusatione prelatorum infames fiunt, qui eorum uitam reprehendere et lacerare conantur, qui locum sui regiminis non nomine tantum, sed uita et moribus tenent. Alii autem potius laudabiles fiunt ex accusatione prelatorum suorum, quam infames. Item, quod dicitur: "Maiorum quispiam minorum accusationibus non inpetatur," minores non intelligendi sunt dignitate, sed uita. Unde Ieronimus ait de Paulo super epistolam ad Galatas:

C. XXXIII. Maiores et minores non dignitate, sed uita intelligi oportet. Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet, nisi se non inparem sciret. Gratian. Hoc non de offitio ecclesiasticae dignitatis, sed de puritate uitae et sanctitate conuersationis intelligitur. Solus enim Petrus inter apostolos primatum gerebat. Hinc Augustinus ait ad Ieronimum: [epist. XIX. prope finem]

C. XXXIV. Non episcopi nomen, sed uita maiorem facit. Quamquam secundum uocabula, que usus obtinuit, episcopatus sit presbiterio maior, Augustinus tamen Ieronimo minor est.

C. XXXV. Episcopi licet sint pares meritis, gradu tamen dignitatis differunt. Idem libro II. de unico baptismo. [contra Donatistas, cap. I.] Puto, quod sine ulla sui contumelia Ciprianus episcopus Petro apostolo conparatur, quantum attinet ad martirii coronam. Ceterum magis uereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit illum principatum apostolatus cuilibet episcopatui preferendum? Sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una est tamen martirum gloria. Item: Cum Petrus a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis uinculo custodito ad martirium promouetur, quanto facilius et fortius quod per uniuersae ecclesiae statuta firmatum est uel unius episcopi auctoritati, uel unius prouinciae concilio preferendum est?

C. XXXVI. Non in honore, sed in ueritate filius equatur uel preponitur patri. Idem. [tractatu XXX. in Ioannem, in fine.] Queritur pater de malo filio, queritur filius de duro patre. Seruamus honorificentiam, patri que debetur a filio. Non equamus filium patri in honore, sed preponimus filium patri in ueritate, et sic tribuimus honorem debitum, ut non perdat equitas meritum.

C. XXXVII. Equales fuerunt meritis, licet gradu differentes, Petrus et Paulus. Item Ambrosius. [sermone LXVI. de natali Petri et Pauli.] Beati Petrus et Paulus eminent inter uniuersos apostolos, et peculiari quadam prerogatiua precellunt; uerum inter ipsos quis cui preponatur incertum est. Puto enim illos equales esse meritis, qui equales sunt passione, et simili eos fidei deuotione uixisse, quos simul uidemus ad martirii gloriam peruenisse. . 1. Non enim sine causa factum putamus, quod una die, uno loco, sub uno persecutore passi sunt. Una die, ut ad Christum pariter peruenirent; uno in loco, ne alteri Roma deesset; sub uno persecutore, ut equalis crudelitas utrumque constringeret. Dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro uirtute. Et in quo loco martirium tandem pertulerunt? In urbe Roma, que principatum et caput obtinet nationum, scilicet ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis, et ubi gentilium principes habitabant, illic ecclesiarum principes morerentur. V. Pars. Gratian. Item penitentes, bigami, sacerdotes accusare non possunt. Unde generaliter colligitur, quod quicumque sacerdotes non sunt uel esse non possunt, in sacerdotes accusationem uel testificationem proferre non possunt. Unde Fabianus ait: [epist. II. ad Episcopos orientales]

C. XXXVIII. Qui sacerdotes esse non possunt, sacerdotes accusare non ualent. Ipsi apostoli, et eorum successores statuerunt, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur, qui sui ordinis non sunt nec esse possunt.

C. XXXIX. Sacerdotes accusare uel in eos testificari non ualent, qui ad sacerdotium eligi prohibentur. Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum, epist. III. c. 3.] Testes absque ulla infamia aut suspicione, uel manifesta macula, et uerae fidei plenitudine instructi esse debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere diuina iubet auctoritas. Quoniam sacerdotes (ut antiquorum tradit auctoritas) criminari non possunt, neque in eos testificari, qui ad eundem non debent, nec possunt prouehi honorem. Gratian. Sic et illud Siluestri intelligitur: "Laicus non accuset clericum, etc." id est, qui in inferiori gradu constituti ad superiorem ascendere non possunt, in superioribus agentes accusare non debent. . 1. Ecce, ostensum est, quid respondeatur auctoritatibus et argumentis, quibus subditi ab accusatione praelatorum uidebantur repellendi. Nunc demonstrandum est, quibus rationibus probentur recipiendi, et quid contra respondeatur a prelatis. Christus, qui erat pastor pastorum, ouibus suis, de quibus ait: "Non sum missus, nisi ad oues, que perierunt, domus Israel, etc." inter obprobria et uerbera, que patiebatur ab eis, ait: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo." Item: "Quis ex uobis arguet me de peccato?" At quicumque ad testificandum in aliquem uel ad arguendum admittuntur, ad eundem accusandum admitti possunt. Cum ergo oues, ut aduersus pastorem suum testimonium ferant, et ut ipsum (si possunt) reprehendant, admittantur, patet, quod subditi possunt accusare prelatos suos. . 2. His ita respondetur: Christus, quamuis esset pastor suarum ouium, quas uerbo et exemplo pascebat, tamen quantum ad offitiorum distributionem (ex qua hodie in ecclesia alii presunt aliis, unde quidam prelati quidam subditi uocantur) in populo illo pastorale offitium non gerebat. Mistica enim et uisibili unctione nec in regem, nec in sacerdotem unctus erat, que solae in illo populo personae prelaturae nomen sibi uendicabant. Non ergo ex hac auctoritate subditi probantur admittendi in accusatione prelatorum, sed tantum ostenditur, quod auditore eos reprehendere possunt, et in eos testificari, qui cum offitia ecclesiastica non habeant, uerbo tamen et exemplo quoscumque ualent lucrari Deo satagunt. . 3. Respondetur et aliter. Aliud est, quod de rigore cogimus seruare disciplinae, aliud, quod admittitur ex perfectionis consideratione. Christus Iudeos ad se arguendum admisit perfectione humilitatis, non seueritate iuris. Si enim legis rigore essent admissi, hac auctoritate criminosi et infames in accusatione religiosorum essent recipiendi, cum essent sceleratissimi, qui, de Christi nece tractantes, innocentem condempnare uolebant. Hoc ergo exemplo prelati non coguntur recipere subditos in accusatione sui, sed permittuntur. . 4. Item Paulus Petrum reprehendit, qui princeps apostolorum erat. Unde datur intelligi, quod subditi possunt reprehendere prelatos suos, si reprehensibiles fuerint. Sed hoc facile refellitur, si, unde sit reprehensus, aduertitur. Petrus cogebat gentes iudaizare et a ueritate euangelii recedere, cum Iudeis gregem faciens, et a cibis gentilium latenter se subtrahens. Par autem est in se a fide exorbitare, et alios exemplo uel uerbo a fide deicere. Hoc ergo exemplo non probantur prelati accusandi a subditis, nisi a fide forte exorbitauerint, uel alios exorbitare coegerint. . 5. Item cum Petrus intrasset ad Cornelium, conquesti sunt fratres, qui erant in Iudea, et reprehenderunt eum, quia ad gentilem diuertisset. Ecce, quod prelati iure possunt reprehendi a subditis. Sed huic oppositioni B. Gregorius respondit, dicens: [Theoctistae Patriciae, lib. IX. epist. 39.]

C. XL. Petrus a fidelibus interrogatus, cur ad gentes intrasset non ex potestate respondit, sed humiliter rationem reddidit. Petrus potestatem regni acceperat, et tamen idem apostolorum primus querimoniae contra eum a fidelibus factae, cur ad gentes intrasset, non ex potestate offitii, (qua posset dicere, oues pastorem suum non accusent nec reprehendant,) sed auctoritate diuinae uirtutis, qua gentiles acceperant Spiritum sanctum, respondit. Gratian. Cum ergo Petrus potuit ex offitio repellere querelas, sed noluit, non hoc exemplo coguntur prelati suscipere reprehensionem subditorum. Ex hac etiam humilitatis dispensatione intelligitur illud Leonis IV. Lodowico Augusto:

C. XLI. Inperiali iudicio Apostolicus emendare promittit, si quid erga subditos iniuste commisit. Nos, si incompetenter aliquid egimus, et in subditis iustae legis tramitem non conseruauimus, uestro ac missorum uestrorum cuncta uolumus emendare iudicio, quoniam si nos, qui aliena debemus corrigere peccata, peiora committimus, certe non ueritatis discipuli, sed (quod dolentes dicimus) erimus pre ceteris erroris magistri. Inde magnitudinis uestrae magnopere clementiam inploramus, ut tales ad hec, que diximus, perquirenda missos in his partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant, et cuncta (quemadmodum si uestra presens fuisset inperialis gloria) diligenter exquirant, et non tantum hec sola, que superius diximus, querimus ut examussim exagitent, sed siue minora, siue etiam maiora illis sint de nobis indicata negotia, ita eorum cuncta legitimo terminentur examine, quatinus in posterum nichil sit, quod ex eis indiscussum uel indiffinitum remaneat. VI. Pars. Gratian. Item, cum Balaam ariolus iret ad maledicendum populum, angelus Domini asinae, cui insidebat, in uia se obposuit, euaginatoque gladio eam ab itinere conpescuit, quam dum ille uerberibus affligeret, in uocem prorupit, et prophetae uesaniam redarguit. Si ergo animal mutum angelica uirtute prophetae insipientiam reprehendit, multo magis subditi possunt accusare prelatos suos. . 1. His ita respondetur. Verum est, quod per asinam subditi significantur, et per Balaam prelati; non tamen hoc exemplo probantur prelati accusandi a subditis, sed subditis tantum forma datur humiliter renitendi prelatis, si forte eos ad malum cogere uoluerint; Balaam namque asinam urgens, ut ad maledicendum populo Dei eum ueheret, significat eos, qui uerberibus et cruciatibus a subditis exigunt, ut eis in malo fautores et coadiutores existant. Sed quia angelus, quilibet uidelicet predicator, euaginato gladio, aperte scilicet predicato timore et horrore futurae uindictae, a consensu alienae maliciae illos reuocat, licet eis in uocem conquestionis prorumpere et prelatis suis dicere: Cur nos uerberibus affligitis? cur nobis iniuste irascimini? numquid uobis aliquando inobedientes fuimus, nisi nunc, cum ad malum cogimur? Videte illum, qui prohibet ab incepto. Non ergo hinc prelati probantur accusandi a subditis. . 2. Item cum Dauid adulterium et homicidium commisisset, missus est a Deo Nathan propheta, ut eum redargueret. Ecce, quod prelati sunt arguendi et reprehendendi a subditis. . 3. Sed notandum est, quod duae sunt personae, quibus mundus iste regitur, regalis uidelicet et sacerdotalis. Sicut reges presunt in causis seculi, ita sacerdotes in causis Dei. Regum est corporalem inrogare penam, sacerdotum spiritualem inferre uindictam. Dauid ergo, etsi ex regali unctione sacerdotibus et prophetis preerat in causis seculi, tamen suberat eis in causis Dei. Unde reges a prophetis et sacerdotibus ungebantur et eorum oblatione peccata regum expiabantur. . 4. Sicut ergo Achaz a Domino lepra percussus est, qui sacerdotum offitia usurpare uoluit, sic sacerdotibus et prophetis regum offitia usurpare non licuit. Nathan ergo propheta, cum regem redarguit, suum executus est offitium, in quo erat rege superior, non usurpauit regis offitium, in quo erat rege inferior; monuit eum, ut per penitentiam peccata sua expiaret, non tulit in eum sententiam, qua tamquam adulter et homicida morti addiceretur. . 5. Sic et B. Ambrosius inperatorem excommunicauit, et ab ecclesiae ingressu prohibuit. . 6. Sicut enim non sine causa iudex gladium portat, ita non sine causa claues ecclesiae sacerdotes accipiunt. Ille portat gladium ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum, isti claues habent ad exclusionem excommunicandorum et reconciliationem penitentium Hoc ergo exemplo subditi probantur reprehendendi a prelatis, non prelati a subditis. . 7. Item Daniel nulla legitima potestate functus iudices a populo constitutos de falso testimonio conuicit, et conuictos dampnauit. Constat ergo, quod nullam potestatem habentes possunt redarguere dignitatibus sublimatos. . 8. His ita respondetur. Miracula (et maxime ueteris testamenti) sunt admiranda, non in exemplum nostrae actionis trahenda. Multa enim tunc concedebantur, que nunc penitus prohibentur. Tunc enim Samuel Agag pinguissimum regem Amalech in frustra conscidit; nunc nulli ecclesiasticorum iudicium sanguinis agitare licet. Tunc Finees Iudeum coeuntem cum Madianita interfecit, et reputatum est ei in iustitiam; hodie sacerdotibus in perniciem sui uerteretur offitii. Exemplo ergo Danielis non solum accusandi uel redarguendi, sed etiam iudicandi potestatem subditi sibi in prelatos uendicarent, si illud in argumentum nostrae actionis liceret assumi, quod nulla umquam auctoritate permittitur. Magis ergo ex hoc facto datur intelligi, quod in nouissimis temporibus suscitaret Deus spiritum pueri iunioris, illius uidelicet, de quo per prophetam dicitur: "puer natus est nobis," et iterum: "Ecce puer meus," qui iudices iniquitatis, scribas scilicet et Phariseos, falsis criminibus Susannam, id est ecclesiam, accusantes et ream adulterii pronunciantes, eo quod Christum sequeretur, conuinceret et condempnaret. . 9. Item Ieronimus refert in libro uirorum illustrium, quod Damasus Papa a subditis de adulterio accusatus cum quadraginta duobus episcopis se purgauit. . 10. Item Simacus Papa, in Romana sinodo dignitate sua expoliatus, prius statui pristino reddi decernitur, ut tunc ueniret ad causam, et si ita recte uideretur, accusantium propositionibus responderet. Digna res uisa est maximo numero sacerdotum, atque mereretur effectum, et cum postmodum ordinaretur, quomodo esset accusandus, prefatus Papa, ut causam diceret, occurrebat; sed ab emulis est inpeditus. Item Gregorius Papa ait de se ipso:

C. XLII. Redarguendi se licentiam B. Gregorius aliis prestat. Si quis super his nos redarguere uoluerit, uel extra auctoritatem nos facere contenderit, ueniat ad sedem apostolicam, ut ibi ante confessionem B. Petri mecum iuste decertet, quatinus ibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam. Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod subditi possunt reprehendere et accusare prelatos suos. Sed sicut de Christo dictum est, quando Iudeis dixit: "Si male locutus sum, etc." ita de istis intelligendum est, quod suo exemplo prelatis dederunt facultatem recipiendi subditos in accusatione sui, sed non coegerunt.

[C. XLIII.] Item. Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus accusatur a subditis de lapsu carnis, conuincitur, deponitur, alter loco eius substituitur. Hoc an ex dispensatione accusati, an ex rigore iuris sit factum, ex registro Gregorii ad Iohannem Episcopum [primae Iustinianeae] capitulo CCXVII., potest perpendi, ubi ait:

C. XLIV. Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus subditorum accusatione conuictus deponitur. Lator Nemesion ad nos ueniens indicauit, quod Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus, inter alia mala in corporali crimine lapsus, a suis clericis accusatus atque conuictus, episcopali sententia depositus est; postea, cum auxilio secularium ueniens, episcopatum more predonis ingressus est, ablatisque rebus ecclesiae dilectissimum Nemesion latorem presentium sibi substitutum ab eo proiecit, et ad summam iniuriam ac necem pene perduxit. Fraternitas itaque uestra hec omnia curet addiscere, et quecumque ecclesiae abstulit omni mora uel excusatione cessante reddere conpellat. Si uero nichil ecclesiae, sed proprium se dixerit abstulisse, (quamuis graue et iniquum fuerit, ut non a uobis, uel a metropolitano eius hoc petierit, sed temerario ausu agere presumpserit,) uerum tamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis uestrae debet examine constare si uerum est. Sed et illud diligenter querendum est, si quid male de rebus dilapidauit ecclesiae, ut ex eo, quod nunc abstulit, illud reformare ac satisfacere modis omnibus conpellatur. Gratian. Hoc dicto non in accusatores uel depositores ulciscitur, sed in depositum ulterius prosequitur, ut si ultra ad episcopatum aspirare temptauerit, modis omnibus repellatur, et ad agendam penitentiam perennem in monasterio detrudatur. Quem ergo Gregorius ad episcopatum aspirantem modis omnibus repellit, quem graui penitentiae subicit, patet, non sua dispensatione, sed canonum censura a subditis accusatum et conuictum. Et ut iam non exemplis, sed legibus agamus, uidendum est, quid Gregorius scribat Innocentio et reliquis Episcopis Sardiniae, [lib. VII. Indict. 2. epist. 8.] ita dicens:

C. XLV. Quod subditi prelatos suos accusare possunt. Metropolitanum uestrum in aliquo postponere non presumatis, excepto si (ut non optamus) contra eundem uos habere aliquid causae contingat, ut ob hoc sedis apostolicae iudicium petere debeatis.

C. XLVI. Vitam prelatorum subditi nulla simulatione negligant. Item uniuersis Episcopis Concilii Vizachii. [lib. X. epist. 37.] Sicut (inquit) laudabile discretumque est reuerentiam et honorem exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis indigent correctione, nulla dissimulatione postponere, ne totum (quod absit) corpus morbus inuadat, si languor non fuerit curatus in capite. Quedam enim de primate uestro Clementio ad nos perlata sunt, que quoniam ita grauia sunt, ut transire indiscussa nullo modo debeant, fraternitatem uestram hortamur, ut cum omni sollicitudine ac uiuacitate ueritatis indagare multis modis debeatis illata, et si sunt ut audita sunt, ultione canonica resecentur. . 1. Ammonemus autem, ut non cuiuscumque personae gratia, non fauor, non quodlibet blandimentum quemquam uestrum ab his que nunciata sunt nobis molliat, uel a ueritate excutiat, sed sacerdotaliter ad inuestigandam ueritatem uos propter Deum accingite. Nam si quis in hoc piger aut negligens esse presumpserit, dictis criminibus apud Deum se nouerit esse participem, cuius zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi facinoris causas non mouetur. Gratian. Hec si quis specialia, et ex his generalem regulam colligi non oportere contendit, audiat, quid Gelasius c. XXVII. dicat, omnibus clericis cuiuscumque ordinis ita scribens:

C. XLVII. Clerici excessus sui episcopi auribus deferant Romani Pontificis. Quapropter nec clericorum quisquam apostolicae offensae se confidat futurum inmunem, si in his, que salubriter sequenda deprompsit auctoritas apostolica, siue episcopum, siue presbiterum, seu diaconum uiderit excedentem, et non protinus ad aures Romani Pontificis deferre curauerit, probationibus dumtaxat conpetenter exhibitis, ut transgressoris ultio fiat ceteris interdictio delinquendi. Sin uero, modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris sui elisor, si cui clericorum uel auditui totius ecclesiae hec putauerit subprimenda.

C. XLVIII. De eodem. Item. Si quid in ecclesia dampni, aut in his, que sunt preceptionis nostrae prohibita, pontificem uestrum uideritis admittere, mox nostris auribus relatione signate, ut quid fieri debeat censeamus.

C. XLIX. Clerici aut laici sine examinatione ad episcoporum accusationem non admittantur. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 21.] Clericos aut laicos passim accusantes et sine probatione episcopos aut clericos ad accusationem non recipiendos decernimus, nisi prius discutiatur eorum estimationis opinio.

C. L. Quelibet persona episcopos aut alios accusans, monstranda documentis inferat. Item ex Sinodo Romana. Si quis episcopus, aut diaconus, uel quilibet clericus apud episcopos (quia alibi non oportet) a qualibet persona accusati fuerint, quicumque fuerit ille uir, siue sublimis honoris, siue alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, nouerit dicenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre.

C. LI. Sacerdotes non accusent qui ad eundem ordinem prouehi non possunt. Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo. [epist. III. cap. 3.] Sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eundem non debent nec possunt prouehi honorem.

C. LII. Nisi inreprehensibiles in maiorum accusatione non recipiantur. Item Yginus Papa. [epist. I.] Criminationes maiorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et inreprehensibiles aparuerint, et actis publicis docuerint omni suspicione carere et inimicitia, et inreprehensibilem fidem habere ac conuersationem ducere. Gratian. Colligitur itaque ex his omnibus, quod subditi in accusatione prelatorum sunt admittendi. Nunc uidendum est, an monachi in accusatione episcoporum sint audiendi? Adrianus Papa [in capitulis c. 3I.] uidetur eos ab accusatione remouere, ita dicens:

C. LIII. Monachi sacerdotes accusare uel in eos testificari non possunt. Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos uocem obstruere, quos non humanis uocibus, sed diuinis mortuos esse scimus, quia funestam uocem potius interdici quam audiri oportet. Gratian. Item in Concilio Calcedonensi [c. 4.] precipitur, ut ecclesiasticas actiones monachi attrectare non presumant.

C. LIV. Monachi in accusatione non sunt audiendi. Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae.] Nullus monachus talia usquam arripiat, nec secularia aut ecclesiastica negotia perturbare presumat, quia mortua est in talibus uox eorum. Gratian. Sed aliud est, quod ex presumptione assumitur temeritatis: aliud, quod ex necessitate geritur karitatis. Monachi enim ex presumptione episcopos accusare non possunt: ex karitate possunt. Unde et in canonibus precipitur, ut cubicularii episcopi sint uel religiosi clerici, uel electi monachi, ut de eius uita testimonium dicere possint. VII. Pars. . 1. Item illud Eleuterii Papae [in epist. ad Galliae prouincias] omnibus generaliter dicitur:

C.LV. Consentire conuincitur, qui cum possit, peruersis negligit obuiare. Negligere, peruersos cum possis perturbare, nichil est aliud quam fouere. Nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obuiare. Item Ieronimus tam de se, quam de aliis monachis in primo prologo bibliotecae scribit, dicens:

C. LVI. Ecclesiae parum prodesse conuincitur eius uita, qui destruentibus non resistit. Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest, et quantum ex uitae merito edificat ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat.

C. LVII Subditi uicia prelatorum reprehendere studeant. Item Gregorius. Ammonendi sunt subditi, ne plus quam expedit sint subiecti, ne, cum student plus quam necesse est hominibus subici, conpellantur eorum uicia uenerari. Idem generali Sinodo presidens dixit: [c. 2.]

C. LVIII. Clerici siue electi monachi sint cubicularii episcopi. Cum pastoris uita in exemplo debeat esse discipulis, plerumque clerici qualis in secreto sit uita sui pontificis nesciunt, quam tamen, seculares pueri sciunt. De qua re presenti decreto constituimus, ut quidam ex clericis, uel etiam ex monachis electi, in ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco regiminis est, tales habeat testes, qui ueram eius in secreto conuersationem uideant, et ex sedula uisione exemplum profectus sumant. Item Virgilio Episcopo Arelatensi: [lib. IX. ep. 49]

C. LIX. Prauos in sua societate episcopus habere non debet. Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Serenum Masiliensem prauos homines omnino in societate sua habere, ita denique, ut presbiterum quemdam, qui post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus uolutari familiarem habeat. Quod a uobis subtiliter est requirendum, et si ita constiterit, curae uobis sit nostra eum sic uice corrigere, ut qui talem recipit non familiaritate fouere, sed discat potius ultione conprimere, et qui receptus est discat lacrimis peccata diluere, non iniquitatem inmundiciis cumulare.

C. LX. Viros boni testimonii episcopi semper secum habeant. Item Pascalis Papa. Episcopi lectioni et orationi uacent, et semper secum presbiteros et diaconos, aut alios boni testimonii clericos habeant, ut secundum apostolum et sanctorum Patrum instituta possint inreprehensibiles inueniri. Gratian. Item Iohannes Baptista, cum heremiticam uitam, duceret, scribas et Phariseos, sacerdotes et Leuitas Iudeorum ad se uenientes aspera increpatione redarguit. . 1. Item ex canonibus diffinitur: "Illi sacerdotes accusare possunt, qui ad eundem gradum conscendere ualent." Cum ergo monachi ad sacerdotii gradum laudabiliter pertingere ualeant, patet, quod et ipsi sacerdotes libere accusare possunt.


TITELBLATT
PROLEGOMENA
CONCORDIA DISCORDANTIUM CANONUM AC PRIMUM DE IURE NATURAE ET CONSTITUTIONIS
DECRETI PARS SECUNDA

DECRETI PARS TERTIA DE CONSECRATIONE


QUESTIO VIII.
GRATIANUS.
I. Pars. De accusationibus uero, qualiter fieri debeat in canonibus aperte discernitur. Ait enim Calixtus Papa: [ad Episcopos Galliae, ep. II.]

C. I. Accusatio semper fiat in scriptis. Accusatorum personae sine scripto numquam recipiantur nec absente eo, quem accusare uoluerint, quibuslibet accusare permittatur.

[C. II.] Codice libro IV. titulo De probationibus. [l. fin.] Sciant cuncti accusatores, eam rem se deferre debere in publicam notionem, que munita sit testibus idoneis, uel instructa apertissimis documentis, uel indiciis ad probationem indubitatis et luce clarioribus expedita.

C. III. Accusatio semper debet fieri in scriptis. Item Euticianus Papa. [Episcopis Siciliae, ep. II.] Quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium ueniat, nomen rei indicet, uinculum inscriptionis arripiat, custodiae similitudinem (habita tamen dignitatis estimatione) potiatur, nec sibi nouerit licentiam mentiendi, cum calumpniantes ad uindictam poscat similitudo suplicii. Qui uero ad sortilegos magosque concurrunt, nullatenus ad accusationem sunt admittendi.

C. IV. De eodem. Item Sixtus Papa. [III. in epist. ad Episcopos orientales, cap. 4.] Qui crimen obicit, scribat se probaturum. Et qui non probauerit quod obiecit, penam, quam intulerit, ipse patiatur. Sed Stephanus Papa contra uidetur scribere, dicens: [ep. II. c. 4.]

C. V. De eodem. Per scripta nullius accusatio suscipiatur, sed propria uoce (si legitima et condigna accusatoris persona fuerit) presente uidelicet eo, quem accusare desiderat, quia nullum absens accusare potest, nec ab aliquo accusari. Gratian. Sed Calixtus Papa precepit, ut accusator presente eo, quem accusat, in scriptis accusationem iudici offerat, et propria uoce litteras suae accusationis legat. Stephanus autem prohibet, ne absens aliquem per epistolam accusare audeat. II. Pars. . 1. Que uero sit forma accusationis, quis modus concipiendorum libellorum, Paulus in Digestis, libro de publicis iudiciis, titulo de accusationibus et inscriptionibus, [lege 3.] ostendit, dicens: . 2. "Libellorum inscriptionis conceptio talis est: Consul et dies. Apud illum pretorem uel consulem Lucius Titius professus est, se Meuiam lege Iulia de adulteriis ream deferre quod dicat eam cum Gaio Seio in ciuitate N, domo illius, mense N, consulibus N, commisisse adulterium. Utique enim et locus designandus est, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis. Hoc enim lege Iulia publicorum cauetur, et generaliter precipitur omnibus, qui aliquem reum deferunt. Neque autem diem, neque horam inuitus conprehendant. Quod si libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur, et ex integro repetendi reum potestas fiet. . 3. Item subscribere debebit is, qui dat libellum, se professum esse, uel alius pro eo, si litteras nesciat. Sed si aliud crimen obiciat, ueluti quod domum suam prebuit, ut stuprum materfamilias pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium pro conperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum libello conprehendendum erit. Si accusator decesserit, aliaue causa eum inpedierit, quo minus accusare possit, et si quid simile, nomen rei aboletur postulante reo, idque et lege Iulia de ui, et senatusconsulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum. Sed intra quod tempus, uidebimus; et utique XXX. dies utiles obseruandi sunt."

--------------------------------------------------------------------------------

CAUSA III.
GRATIANUS.
Quidam episcopus a propria sede deiectus est, petit restitui; post restitutionem ducitur in causam, inducias postulat, tandem ad eius accusationem procedit quidam non legitime coniunctus, et duo infames, et tres religiosi; accusatores testes de domo sua producunt, et alios sibi inimicos extra suam prouinciam; reus criminoso iudici offertur ab uno tantum audiendus et iudicandus. Quidam de accusatoribus et testibus absentes per epistolam illum accusare, et in eum testificari contendunt; cum multa capitula ei obicerentur, in primo accusatores deficiunt; demum accusatio in accusatorem uertitur. (Qu. I.) Hic primum queritur, an restitutio danda sit quibuslibet expoliatis? (Qu. II.) Secundo, de induciis, an post restitutionem tantum, an etiam post uocationem ad causam quibuslibet concedendae sint? (Qu. III.) Tertio, quo spatio mensium utrique sint concedendae? (Qu. IV.) Quarto, an infames et non legitime coniuncti ad accusationem sint admittendi. (Qu. V.) Quinto, an testes de domo accusatorum sint producendi, uel inimicorum uox sit audienda? (Qu. VI.) Sexto, an extra prouinciam reus sit producendus? (Qu. VII.) Septimo, an sit audienda eius sententia, quem cum reo par inficit malicia? (Qu. VIII.) Octauo, an ab uno tantum episcopus sit audiendus uel iudicandus? (Qu. IX.) Nono, an accusatores uel testes in absentem uocem accusationis uel testificationis exhibere ualeant? (Qu. X.) Decimo, an deficientes in primo capitulo sint admittendi ad sequentia? (Qu. XI.) Undecimo, an accusato liceat accusationem in accusatorem uertere?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
Quod restitutio quibuslibet danda sit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Gaius papa: [epist. unica ad Felicem Episcopum, cap. 3.]

C. I. Expoliatis uel eiectis omnia sunt redintegranda. Episcopis suis rebus expoliatis uel a propriis sedibus eiectis omnia, que eis ablata sunt, legibus sunt redintegranda, quia priusquam factum fuerit hoc, nullum crimen eis obici potest.

C. II. De eodem. Item Fabianus Papa. [ep. II. Episcopis orientalibus.] Episcopi, si a propriis sedibus aut ecclesiis sine auctoritate Romani Pontificis expulsi fuerint, antequam ad sinodum uocentur, proprius locus et sua omnia redintegranda sunt. Nulla enim ratio permittit, dum ad tempus eorum bona, uel ecclesiae, atque res ab emulis aut a quibuscumque detinentur, ut aliquid illis obici debeat. Nec quicquam potest eis quilibet maiorum uel minorum obicere, dum suis ecclesiis, uel rebus, uel potestatibus carent. Gratian. Sed notandum est, quod restitutionis sententia sola non sufficit, nisi presentialiter omnia iudicis offitio restituantur, ut eiectus uel expoliatus etiam naturalem possessionem recipiat, siue animo suo et corpore alieno, ueluti per procuratorem, siue animo et corpore suo. Cuncta quoque, que sibi ablata fuerant quacumque conditione, in eodem loco, unde surrepta fuerant, sunt reuocanda. Unde Iohannes urbis Romae Episcopus scribit Zachariae Archiepiscopo: [epist. I.]

C. III. De eodem. Redintegranda sunt omnia expoliatis uel eiectis episcopis presentialiter ordinatione pontificum, et in eo loco unde abscesserant, funditus reuocanda, quacumque conditione temporis, aut captiuitate, aut dolo, aut uiolentia malorum, et per quascumque iniustas causas res ecclesiae, uel proprias, id est suas substantias perdidisse noscuntur.

C. IV. De eodem. Item Eusebius apostolicae sedis Episcopus, omnibus episcopis. Redintegranda sunt omnia expoliatis uel eiectis episcopis, etc. usque funditus reuocanda, eodem modo, ut supra.

C. V. Non est sacerdos, sed scismaticus, qui fratrum se obsequio subtrahit. Item Alexander Papa. [epist. II. in princip.] Nulli dubium est, quia boni a malis semper persecuntur et tribulantur. Propter quod nos oportet humiliari sub potenti manu Dei, ut liberet nos in tempore tribulationis. Nam diabolus non cessat circumire, querens quem deuoret, et querere quos ex fidelibus perdat, et maxime illos, quos ardentiores in seruitio saluatoris eique familiares inuenerit. Familiares dico eos, quos sacrari, et in ordine apostolatus constitui uoluit. Ipsi enim pro populo interpellant, et peccata populi comedunt, quia suis precibus et oblationibus ea delent atque consumunt. Et infra: Qui autem ex uestro fuerit collegio, et ab auxilio uestro se subtraxerit, magis scismaticus quam sacerdos esse probabitur. "Ecce" (inquit Propheta) "quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum." Illi uero non habitant in unum, qui fratrum se solatio subtrahunt, aut (quod deterius est) fratribus insidias aut laqueos ponunt. Et infra: Dominum crucifigunt, qui eum in sacerdotibus suis persecuntur, quia crux a cruciatu dicitur. Magnum uero cruciatum sustinet qui uim patitur.

C. VI. Excommunicentur qui obprobrium et calumpniam inferunt sacerdotibus. Item Fabianus Papa. [ep. II. ad Episcopos orientales] Deus ergo, fratres, ad hoc preordinauit uos et omnes, qui summo sacerdotio funguntur, ut iniusticias remoueatis, et presumptiones abscidatis, et in sacerdotio laborantibus succurratis, et obprobriis et calamitatibus eorum locum non prebeatis, sed ei, qui calumpniam uel obprobrium patitur, adiutorium feratis; illum uero, qui calumpniam uel obprobrium facit, abscidatis, et Domino in suis sacerdotibus opem feratis. Gratian. Patet ergo, quod expoliati prius sunt presentialiter restituendi, antequam ad causam sint uocandi. Sed obicitur, ubi non fuit legitima institucio, ibi non potest esse restitucio. Non enim probatur destitutus qui prius non fuit institutus, ac per hoc nec restaurationem postulare potest. Illi ergo, quorum electio uiciosa est, uel qui a clero non sunt electi, uel a populo expetiti, uel qui per symoniam inrepserunt, non sunt habendi inter episcopos, et ideo, si a sedibus, quas tenere uidebantur, expulsi fuerint, non possunt restitutionem petere ante, quam uocentur ad causam. Unde supra in tractatu ordinandorum: "Si quis pecunia uel gratia humana, seu populari uel militari tumultu, etc." Sed hoc in eo tantum casu intelligitur, quo apostolica sedes per uiolentiam occupatur, quo casu iudex non inuenitur, cuius offitio ille apostaticus possit excludi. In aliis autem locum non habet, cum uiolenta possessio, nisi per iudicis sententiam, uiolento detentori detrahi non possit. Si autem uerus dominus, bello non continuato, sed renouato, ui illum eiecerit de possessione, iudicis auctoritate predoni possessionem restituet. Si ergo episcopi a sedibus, quas quoquomodo tenere uidebantur, non per iudicem, sed uiolenter eiecti fuerint, post eiectionem restituendi sunt ante regularem ad sinodum uocationem.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. De induciis autem post restitutionem prestandis, et quo spatio temporis concedendae sint, scribit Iohannes Papa, [epist. I. ad Zachariam Archiepiscopum] dicens:

C. I. Secundum tempus expoliationis conceduntur induciae restitutionis. Quanto expoliati tempore uel expulsi esse uidebantur ante, quam ad sinodum conuocentur, sub eodem spatio temporis eis induciae indulgeantur.

C. II. Dum possessiones uel res episcopi detinentur, aliquid sibi obici non potest. Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae] Cum ecclesiae alicuius episcopi, aut possessiones uel res ab emulis eius uel a quibuscumque aliis non sua sponte detinentur, aliquid illi non debet aut potest a quoquam ante redintegrationem omnium suarum rerum obici. Sed prius illi legibus redintegranda sunt omnia, et postea tempore a Patribus prefinito prefinita negotia sunt uentilanda.

C. III. Ante litem contestatam uiolenter ablata restituantur. Item Stephanus V. Gerardo Lodicensi. Oportet, ut primum uos tam de inuasis ciuitatibus, et monasteriis, et mansis, quamque et de reliquis generaliter rebus reinuestire faciatis, quia nec nudi contendere, nec inermes inimicis nos debemus obponere.

C. IV. Deiciantur a clero et infames fiant, qui loca expulsorum adulterina feditate inuaserunt. Item Euaristus Papa. [epist. II.] Audiuimus quosdam a uobis infamatos et dilaceratos episcopos a ciuitatibus propriis pulsos (quia alibi constitui episcopi non possunt, nisi in ciuitatibus non minimis), et alios ipsis uiuentibus constitutos. Ideo hec uobis scribimus, ut sciatis hoc fieri non licere, sed proprios reuocari et integerrime restitui debere. Illos uero, qui adulterina feditate suas sponsas (quas et uxores eorum prefixo tenore esse intelligimus) tenent, eici, et adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri iubemus. Si autem aduersus eos aliquam querelam habueritis, his peractis inquirendum erit et auctoritate huius sanctae sedis terminandum.

C. V. Induciae sex mensium eiectis uel expoliatis prestantur. Item Gaius. [epist. I. ad Felicem] Eiectis uel expoliatis post integram restaurationem anniuersariae induciae uel sex mensium indulgendae sunt.

C. VI. Post restitutionem induciae prestandae sunt. Item Eusebius. [Papa epist. II.] Prius ergo oportet omnia expoliatis legibus redintegrari, et ecclesias, que sibi sublatae sunt, cum omni priuilegio sibi restitui, et postmodum non sub angusto tempore spatium eis indulgeatur, sed quantum expoliati uel expulsi uidebantur ante, quam ad sinodum conuocentur.

C. VII. De eodem. Item Felix Papa. [II. in rescripto ad Episcopos Egipti, cap. 8.] Tamdiu in sede propria pacifice et potestatiue cuncta acta disponens resideat, quamdiu expulsus uel expoliatus suis carere uisus est rebus.

C. VIII. Ante restitutionem aliquis ad causam uocari non debet. Idem. [Felix Papa I. epist. II. ad Episcopos Galliae] Si episcopus suis fuerit aut ecclesiae sibi commissae rebus expoliatus, aut (quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus) a sede propria eiectus aut in detentione aliqua a suis ouibus fuerit sequestratus, tunc canonice ante in pristino statu restituatur cum omni priuilegio sui honoris, et sua omnia, que insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, legibus redintegrentur. Non enim conuocari uel preiudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate (minime tamen iudicandus) aduenire sponte elegerit. Nullatenus ergo a quoquam cogatur ante, quam integerrime omnia, que per suggestiones suorum inimicorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur. . 1. Presul uero cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure diu suis, tunc regulariter infra quatuor, uel quinque, uel sex, aut septem menses, iuxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante conuocatus, ad tempus in legitimo concilio et canonico conueniat ad causam, et si ita iuste uidetur, accusantium propositionibus respondeat. II. Pars. Gratian. Quod si male uiuendo ecclesiae facultates dispersit episcopus, quousque ab eius patrimonio, de dilapidatione rerum ecclesiasticarum cognoscatur, submouendus est, exemplo tutorum et curatorum, qui, dum sunt suspecti, a tutela, uel cura remouentur, donec de suspecto cognoscitur. Unde Pelagius Papa Petro presbitero.

C. IX. Ab administratione remoueatur qui res ecclesiae male uiuendo dispergit. Quia ea, que de fraudibus Maximiliani flebili ad aures nostras suplicum relatione uenerunt, non facile secundum ueritatem agnosci potuerunt, nisi facultas ecclesiae, quam in usus suos male conuertendo dispersit, ab eius potestate, donec causa cognoscatur, seponatur: idcirco uos eum a supradictae ecclesiae patrimonio uolumus interim submouere, et in uestro discussionis ipsius tempora moderamine detineri.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero post uocationem uenienti ad iudicium induciae negandae non sint, idem Felix Papa [II. in epistola ad fratres Egipti cap. 8.] testatur, dicens:

C. I. Venienti ad iudicium induciae non negentur. Cum accusatus ad iudicium uenerit, si uoluerit, induciae ei petenti a Patribus constitutae absque inpedimento concedantur, et iudices a se electi sibi tribuantur.

C. II. Quot mensium induciae episcopis prestandae sint. Item ex epistola Felicis II. fratribus Egiptiorum. [c. 20.] De induciis uero episcoporum, super quibus consuluistis, diuersas a Patribus regulas institutas inuenimus. Quidam enim ad repellenda machinamenta inpetitorum, et suas preparandas responsiones, et testes confirmandos, et consilia episcoporum atque amicorum querenda, annum et sex menses mandauerunt concedi. Quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus uero quam sex menses non reperi, quia et laicis hec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus? Et infra: . 1. Induciae non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se preparare, et uniuersos communicatores in prouinciis positos conuenire, et testes preparare, atque contra insidiatores se pleniter armare ualeant.

C. III. De induciis prestandis. Item Eleuterius Papa. [in epist. ad Galliae prouincias] Induciae non modicae ad inquirendum dandae sunt, ne aliquid prepropere agi a quacumque parte uideatur, quia per subreptionem multa proueniunt.

[PALEA. C. IV. De eodem. Item Damasus Papa epistola III. ad Stephanum Archiepiscopum. Induciae accusatis in criminalibus causis sex mensium uel eo amplius, si necesse fuerit, concedendae sunt. ] II. Pars. Gratian. Spatium uero dilationum, sicut in III. libro Codicis titulo [11.] de dilationibus inuenitur, hac ratione moderandum est, ut, si ex ea prouincia, ubi lis agitur, uel persona, uel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses indulgeantur. Si uero ex continentibus prouinciis, sex menses custodiri iustitia est. In transmarina autem dilatione nouem menses conputari oportebit. Iudicantes autem hac ratione non sibi concessum intelligant dandae dilationis arbitrium, sed eandem dilationem (si rerum urgentissima ratio flagitauerit, et necessitas desideratae instructionis exegerit) non amplius facile quam semel, nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. . 1. Ei autem dilatio penitus est deneganda, qui rescriptum ad extraordinarium iudicem reportauerit. Illi uero, qui in iudicium uocatur, danda est ad probanda precum mendacia, uel proferenda aliqua instrumenta uel testes, quoniam instructus esse non potuit qui preter spem ad alienum iudicium trahitur. . 2. Cum uero ad appellationem siue consultationem a principe rescriptum fuerit siue sit primo iudicio petita dilatio nec tributa, siue nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem ratione, qua nec in iudiciis cognitionum inperialium dilatio tribui solet. A iudice procedente dilationem postulari non conuenit, etiam si utraque parte presente tribuatur, cum non alias, nisi causa cognita, indulgeri queat, et cognitio causae non interpellatione plenaria, sed considente magis iudice legitime colligatur, ut si forte dilationis peticio inprobata fuerit, suscepta questio per sententiam iudicis dirimatur. Constitutione nouella septima, in collatione VIII. . 4. Libellum uero non alias actor dirigat, nisi prius et in ipsum, quem dicit obnoxium, et in negotii executorem exponat cautionem, se uel intra duos menses litem contestaturum, uel omne dampnum ei, qui conuenitur, contingens restituturum. In collatione V.: III. Pars. . 5. Offeratur ei, qui uocatur in iudicium, libellus, et exinde prebitis sportulis, data fideiussione, XX. dierum gaudeat induciis, in quibus deliberet, an cedat, an contendat, atque alium iudici petat sociari, uel recuset eum, nisi sit ille, quem ipse iam alio recusato petiuit. Denique presens interrogetur, an hoc tempus transierit? Quod non modo ipsius responsione, sed etiam libelli manifestetur subscriptione, quam in initio facere debet. Litis ergo contestatio contra hoc indultum habita pro nichilo est. Constitutione nouella VI. in Collatione VI.: . 6. Quod fieri non debet, nisi actor satisdederit, certam promittens quantitatem se daturum, si non exequatur, aut exequens non uincat causam. Si ergo post tempus prestitutum intra decem dies reo presente non occurrat, dimittatur reus exacto eo, quod promissum est, et si quid plus circa litem inpendisse cum taxatione iudicis iurauerit. [. 7. Exceptio fori dilatoria est, atque ideo in initio litis debet opponi et probari. Peremptorias autem exceptiones, ut sunt prescriptiones longi temporis, sufficit in initio litis contestari. ]

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod uero infames et non legitime coniuncti ad accusationem admitti non debeant, et qui generaliter ab accusatione remouendi sint, multorum auctoritatibus claret. Ait enim Iginus Papa: [epist. II.]

C. I. Infames eos, qui sunt bonae famae, accusare non possunt. Alieni erroris societatem sectantem, uel a sui propositi tramite recedentem, aut apostolicae sedis iussionibus inobedientem suscipere non possumus, nec inpedire recte credentes, uel sanctorum Patrum iussionibus obtemperantes permittimus, quia inter fideles et infideles magna debet esse discretio.

C. II. Qui legem suam sponte transgreditur, ante suam reuersionem recte agentes accusare non potest. Item Anacletus in primo decretali. Beatus predecessor noster Clemens, uir apostolicus et spiritu Dei plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis statuit dicens: Accusandi uel testificandi licentia denegetur his, qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis uel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint. Transgressores enim sponte legis suae, eiusque uiolatores, apostatae nominantur. Omnis enim apostata refutandus est ante reuersionem suam, nec in accusationem recte agentium aut testimonium suscipiendus est.

C. III. A suo proposito discedentes fiunt infames. Item Pius Papa. [epist. I.] Si quis uero a suo proposito retrorsum exorbitauerit, et iussa apostolicae sedis libenter transgressus fuerit, infamis efficitur. Reprobari ergo oportet eorum redargutiones, qui in recta fide suspecti sunt. Fides autem et conuersatio primum scrutanda est, et denuo qui inreprehensibiles aparuerint sunt recipiendi, et non prius.

C. IV. Incestuosi non legitime coniuncti sacerdotes uel legitime coniunctos accusare non possunt. Item Calixtus Papa. [ad Episcopos Galliae, ep. II. c. 4.] Consanguineorum coniunctiones nec legitimae sunt, nec manere possunt, sed sunt repellendae. . 1. Quisquis ergo non legitime coniunctus, uel absque dotali titulo ac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotes uel legitime coniunctos criminari, uel in eos testificari minime potest, quoniam omnis incesti macula pollutus infamis est et accusare supradictos non permittitur. Non solum ergo hii repellendi sunt et infames efficiuntur, sed etiam omnes eis consentientes. . 2. Similiter de raptoribus, uel eis, qui seniores inpetunt, fieri censemus. Hos enim seculi leges interficiunt, sed nos misericordia preeunte sub infamiae nota ad penitentiam recipimus.

C. V. Qui non sunt recipiendi in accusatione. Idem. [in eadem epistola] Conspiratores in nullius accusatione sunt recipiendi, nec eorum uel anathematizatorum uox ullum nocere aut ledere potest.

C. VI. De eodem. Item Stephanus Papa. [epist. II.] Nullus anathematizatorum suscipiatur, nec a quoquam credantur que ab eis dicuntur uel conscribuntur. Eos dico anathematizatos esse, quos episcopi suis scriptis anathematizauerunt, aut eorum statuta anathematizant.

C. VII. Anathematizati fideles accusare non possunt. Item Fabianus Papa. [ep. I. ad ecclesiae ministros] Omnes, quos sanctorum Patrum statuta tam preteritis quamque futuris temporibus anathematizant, submouemus, et ab omni fidelium accusatione alienamus.

C. VIII. Clericus, qui episcopum accusauerit, infamis efficitur. Item Stephanus Papa. [epist. II. c. 8.] Clericus uero, qui episcopum suum accusauerit, aut ei insidiator extiterit, non est recipiendus, quia infamis effectus est, et a gradu debet recedere, ac curiae tradi seruiturus.

C. IX. Infames et exules fiant qui episcopos persecuntur. Item Alexander Papa. [epist. I. c. 1.] Hii qui episcopos persecuntur et amouere nituntur iniuste contra apostolicam auctoritatem, etsi a morte prohibentur, dicente Domino: "Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat," perpetua tamen procul dubio notantur infamia, et exilio digni iudicantur finitimo; de quibus a temporibus apostolorum et infra tenemus, atque decreta habemus, eorum accusandi episcopos uel testificandi in eos uocem obstruimus, quos non humanis sed diuinis actibus mortuos scimus.

C. X. Detractores et inimicorum auctores episcopos non accusent. Item Zepherinus Papa. [ep. I. ad Episcopos Sicilienses] Detractores, qui diuina auctoritate eradicandi sunt, et auctores inimicorum ab episcopali submouemus accusatione uel testimonio.

C. XI. Infamis uel sacrilegus religiosum Christianum accusare non potest. Item Euticianus Papa. [ep. II. ad Episc. Siciliae] Nulli umquam infami aut sacrilego de quocumque negotio liceat aduersus religiosum Christianum (quamuis humilis seruilisque persona sit) testimonium dicere, nec de qualibet ratione uel inscriptione Christianum inpetere. Gratian. Notandum uero est, quod aliud sit excommunicatio, et aliud anathematizatio. Unde Iohannes VIII. scribit cuidam Episcopo:

C. XII. Aliud est excommunicatio, aliud anathematizatio. Hengiltrudam uxorem Bosonis noueris non solum excommunicatione, que a fraterna societate separat, sed etiam anathemate, quod ab ipso corpore Christi (quod est ecclesia) recidit, crebro percussam. Gratian. Unde datur intelligi, quod anathematizati intelligendi sunt non simpliciter a fraterna societate omnino separati, sed a corpore Christi (quod est ecclesia).

QUESTIO V.
GRATIANUS.
Quod uero testes de domo accusatorum producendi non sint, et quod inimicorum uox audienda non sit, multorum auctoritatibus monstratur. Ait enim Calixtus Papa: [ep. II. ad Episcopos Galliae]

C. I. Consanguinei uel familiares aduersus extraneos testimonium non dicant. Consanguinei accusatores aduersus extraneos testimonium non dicant, nec familiares, uel de domo prodeuntes, sed, si uoluerint et inuicem consenserint, inter se parentes testificentur, et non in alios.

C. II. Nuper inimici accusatores uel testes esse non possunt. Item Anacletus Papa. [epist. III. c. 5.] Accusatores et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudius tertius inimici fuerint, ne irati nocere cupiant, ne lesi se ulcisci uelint. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus querendus est, et non suspectus.

C. III. De eodem. Item Simacus Papa. [in V. Sinodo Romana, sub ipso habita] Accusatoribus uero inimicis, uel de inimici domo prodeuntibus, uel qui cum inimicis morantur, aut suspectis, non credatur, ne irati nocere cupiant, ne lesi ulcisci se uelint. . 1. Si quis hec, que hodie in hac sancta sinodo prohibita sunt, infringere temptauerit, aut uoluntarie transgredi presumpserit, si clericus est, gradu proprio penitus careat, si uero monachus aut laicus fuerit, communione priuetur, et si non emendauerit uicium, anathemate feriatur. Secretas uero insidias uel manifestas pontificibus a quibuscumque illatas, uel ea, que huius sanctae sinodi sententia conplectitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit noticiam, potiatur honore, et hi, qui aduersa eis moliuntur, sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie sinodali et apostolica auctoritate firmatum, penitus abiciantur, et exilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur.

C. IV. Qui non possunt esse accusatores uel testes. Item Pontianus sanctae et uniuersalis ecclesiae Episcopus. [epist. II. omnibus Christianis] Suspectos, aut inimicos, aut facile litigantes, et eos, qui non sunt bonae conuersationis, aut quorum uita est accusabilis, et qui rectam non tenent et docent fidem, accusatores esse et testes antecessores nostri apostoli prohibuerunt et nos eorum auctoritate submouemus atque temporibus futuris excludimus.

C. V. Ab accusationibus clericorum repellantur, quos leges seculi non admittunt. Item Eusebius Episcopis Galliarum. [epist. I.] De accusationibus clericorum, super quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta Urbe seruatum esse, accusatores et accusationes, quas exterarum consuetudinum leges non asciscunt, a clericorum accusatione submotas. Et infra: Idcirco et nos sequentes Patrum uestigia pro saluatione seruorum Dei quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum et nos licentiam submouemus, et nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, que legibus seculi prohibentur.

C. VI. Alienigenae, et quos diuinae uoces mortuos appellant, episcopos accusare non possunt. Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae] Canonica sanctorum Patrum statuta sequentes ac roborantes, omnes infames, cunctosque suspectos, uel inimicos, et eorum, qui non sunt eorum gentis, uel quorum fides, uita et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conuersationis, uel quorum uita est accusabilis, ab omni accusatione episcoporum funditus submouemus. Similiter et omnes, quos diuinae leges mortuos appellant, submouendos esse ab eadem accusatione et publicae penitentiae submittendos iudicamus.

C. VII. A clericis repelluntur accusationes, quas leges seculi non adsciscunt. Item ex Sinodo Romana, sub Adriano Papa habita. Accusationes et accusatores, atque eorum negotia, que seculares non adsciscunt leges, diuina ac sinodica funditus a clericis repellare auctoritate censemus, quia indignum est superiores pati ab inferioribus que inferiores ab eis pati despiciunt.

C. VIII. Nec seruus, nec libertus, nec infamis episcopos accusare presumant. Item Stephanus Romanae ecclesiae Episcopus omnibus Episcopis. [ep. II. de accusationibus sacerdotum, c. 3.] Accusatores et accusationes, quas leges seculi non admittunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submouemus. Nullus alienigena aut accusator fiat eorum, aut iudex. Unde et de Loth scriptum est: "Ingressus es ut aduena, numquid ut iudices?" Accusator autem nostrorum nullus sit seruus aut libertus, nullaque suspecta aut infamis persona.

C. IX. Infames, qui ad sortilegos et diuinos concurrunt, nec accusatores, nec testes esse possunt. Item Eusebius Papa. [epist. III. ad Episcopos Thusciae] Constituimus cum omnibus, qui nobiscum sunt, episcopis, ut homicidae, fures, malefici, sacrilegi, raptores, adulteri, incesti, uenefici, suspecti, criminosi, domestici, periuri, et qui raptum fecerunt, uel qui falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sortilegos diuinosque concurrerint, similesque eorum, nullatenus ad accusationem uel ad testimonium sint admittendi, quia infames sunt et iuste repellendi, quia funesta est eorum uox.

C. X. Suspecti aut gratiosi ad accusationem non admittantur. Item Iulius Papa. [in rescripto ad Orientales, c. 33.] Similiter in prefixa sinodo est decretum, ne suspecti, aut infames, aut criminosi, aut gratiosi, aut calumpniatores, uel affines, aut scelerati, aut facile litigantes suscipiantur accusatores, sed tales, qui careant omni suspicione.

C. XI. Qui inimicitiis studet et facile litigat, nec accusator nec testis esse potest. Item Felix Papa. [II. epist. I. c. 14.] Nullus seruus, nullus libertus, nullus infidus, nullus criminibus inretitus, nullus calumpniator, nullus, qui inimicitiis studet, nullus frequenter litigans, et ad accusandum uel detrahendum facilis, nulla infamis persona, uel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare.

C. XII. Familiares, suspecti, de domo prodeuntes, non recipiantur in accusatione. Item Calixtus Papa. [epist. II. ad Episcopos Galliae] Accusatores uel testes suspecti non recipiantur, nec familiares uel de domo prodeuntes, nec etiam consanguinei accusatoris aduersus extraneos testimonium dicant, quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio ueritatem inpedire solet. Amor carnalis et timor atque auaritia plerumque sensus hebetant humanos, et peruertunt opiniones, ut questum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae.

C. XIII. Qui inimici uel suspecti sunt, et qui odio quoslibet insequuntur, ab accusatione remoueantur. Item Gelasius. [Papa II. epist. VIII. c. 4.] Omnes, qui aduersus Patres armantur, ut patrum inuasores infames esse censemus. Horum igitur uiciorum auctores uel patratores non sunt in accusatione pontificum recipiendi, sed penitus repellendi, quoniam iubent canonica decreta Patrum, ut accusatio uel testimonium eorum, qui odio quoslibet secuntur, uel qui inimici aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur.

[PALEA. C. XIV. De eodem. Item Pascalis Papa: Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat, quos ante, quam ab eis inpeteretur, a sua communi familiaritate neglexerit separare. ] Gratian. Quod uero inimici ab accusatione prohibentur, inde est, quia eorum calliditate innocentia frequenter obprimi solet. Sed cum Athanasius suae cathedrae reddi precipitur, quia de inimicitia in sui patriarchae conquestus est, patet, quod etsi manifesta sunt crimina alicuius, non tamen accusatione inimici condempnandus est. Unde Nicolaus scribit Michaeli Inperatori: [in epistola, quae incipit: "Proposueramus."]

C. XV. Qui inimici sunt, iudices esse non possunt. Quia suspecti et inimici iudices esse non debeant, et ipsa ratio dictat, et plurimis probatur exemplis. . 1. Nam quid gratius et amabilius dare quis inimico potest, quam si ei ad inpetendum commiserit, quem ledere forte uoluerit? Quod prouide Constantinopolitana sinodus canonum suorum sexto dinoscitur prohibere capitulo. . 2. Veniamus et ad S. Calcedonensem sinodum, et quid nobis de Athanasio Perenorum referat episcopo audiamus. Is enim antistes tertio euocatus, quia non occurrit, a patriarcha suo canonice condempnatus extiterat, sed solum quia, cum uocaretur ad sinodum, quod inimicus esset ipse, qui iudicabat, clamauit, a S. Calcedonensi sinodo ad causas illatas sibi examinandas reseruatur, et nisi denuo conuinceretur, recipere ecclesiam propriam iudicatur. Si Athanasius a patriarcha suo depositus, quia de inimicitia eius conquestus est, iterato ad iudicium renouandum dirigitur, etsi manifesta sibi crimina officiant, suae ecclesiae reddi precipitur: quanto magis Ignatius, qui non a patriarcha, sed ipse potius existens patriarcha, minime debuit ecclesia propria priuari et inimicis et suspectis iudicibus decernentibus expoliari? . 3. Veniat et facundissimus Papa noster Gelasius, hereticorum expugnator fortissimus, et quod de Constantinopolitanis episcopis more solito tunc egrotantibus dixit, etiam nunc nobis edisserat. "Quero," inquit, "iudicium, quod pretendunt, ubinam possit agitari? an apud ipsos, ut idem sint inimici testes et iudices? Sed tali iudicio nec humana debent committi negotia." Quod si iudicio, ubi idem sunt inimici qui iudices, nec humana debent committi iudicia, quanto minus diuina, id est ecclesiastica? Qui sapiens est intelligat. . 4. Et reuera hinc Iustinianus inperator pius legibus suis promulgasse dinoscitur, dicens: "Liceat ei, qui suspectum sibi iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium recurratur." Nam quodammodo naturale est suspectorum iudicum insidias declinare et inimicorum iudicium uelle refugere. . 5. Hinc S. Iohannes, os aureum, concilii contra se congregati renuit intrare collegium. Gratian. Patet quod, etsi manifesta sunt crimina alicuius, non tamen accusatione inimici condempnandus est.

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Extra prouinciam autem reus nullatenus est producendus. Unde Fabianus Papa scribit Ylario Episcopo: [ep. III. cap. 4.]

C. I. Ubi crimen admittitur, ibi causa uentiletur. Ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur, et qui non probauerit quod obicit, penam, quam intulerit, ipse patiatur.

C. II. Accusatus nonnisi in foro suo audiatur. Idem. [eadem epist. c. 2.] Si quis episcoporum super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur, qui sunt in prouincia sua, episcopis, quia non oportet accusatum alibi quam in foro suo audiri. Gratian. Exceptio fori dilatoria est, atque ideo in inicio litis debet opponi et probari. Peremptorias autem exceptiones (ut sunt prescriptiones longi temporis) sufficit in inicio litis contestari.

C. III. De eodem. Idem. [Fabianus ibidem] Pulsatus ante suum iudicem causam dicat, non ante suum iudicem pulsatus, si uoluerit, taceat. Pulsatis uero, quociens appellauerint, induciae dentur. Gratian. Hoc autem, quod de loco dictum est, tunc intelligendum est, cum ueritas causae nonnisi in loco admissi criminis deprehendi potest, aut nisi altera pars iudicium maioris personae interpellauerit, siue declinando iudicium, siue releuando sententiam. Unde Stephanus, sanctae et apostolicae atque uniuersalis ecclesiae Romanae Episcopus, scribit omnibus Episcopis: [epist. II. cap. 7.]

C. IV. Intra prouinciam, et a conprouincialibus tantum causa est audienda. Ultra prouinciarum terminos accusandi licentia non progrediatur, sed omnis accusatio intra prouinciam audiatur, et a conprouincialibus terminetur, nisi tantum ad apostolicam sedem fuerit appellatum.

C. V. A conprouincialibus accusatus uel iudicatus apostolicam sedem appellet. Item Sixtus Papa. [II. ep. 1. ad Gratum Episcopum] Accusatus uel iudicatus a conprouincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis Pontificem, qui aut per se, aut per uicarios suos retractare eius negotium procuret. Et dum iterato iudicio Pontifex causam suam agit, alius in eius loco non ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quamquam conprouincialibus episcopis accusati causam episcopi scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano Pontifice permissum est.

[PALEA. C. VI. De eodem. Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo, epistola II. c. 2. Discutere episcopos et summas ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitano una cum omnibus suis conprouincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet; sed diffinire eorum atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, uel dampnare episcopos absque huius sanctae sedis auctoritate minime licet, quam omnes appellare, si necesse fuerit, et eius fulciri auxilio oportet. ]

C. VII. Conprouinciales et metropolitani episcoporum causam audire, sed diffinire non possunt. Item Eleuterius Papa. [scribens ad Galliae prouincias, cap. 2.] Quamuis liceat apud prouinciales, et metropolitanos, atque primates episcoporum uentilare accusationes uel criminationes, tamen non licet diffinire sine huius sanctae sedis auctoritate, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum iam diffinitum est. Nec in eorum ecclesiis alii aut preponantur, aut ordinentur, antequam hic eorum iuste terminentur negotia. Reliquorum uero clericorum causas apud conprouinciales, et metropolitanos, et primates et uentilare, et iuste finire licet.

C. VIII. Ante apostolicam censuram in causis episcoporum non est diffinitiua sententia ferenda. Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio Episcopo Tessalonicensi. [ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 1.] Multum stupeo, frater karrissime, sed plurimum doleo, quod in eum, de quo nichil amplius iudicaueras, quam quod euocatus adesse differret et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter et tam uehementer potueris conmoueri, presertim cum, etiam si tale aliquid mereretur, expectandum tibi fuerat quid ad tua consulta rescriberemus. Sed etiam si quid graue intolerandumque conmitteret, nostra erat expectanda censura, ut nichil prius ipse decerneres quam quid nobis placeret agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus karitati, ut in partem sis uocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde, sicut multum nos ea, que a te pie sunt curata, letificant, ita nimium ea, que perperam sunt gesta, contristant.

C. IX. Preter conscientiam Romani Pontificis nec concilia celebrari, nec episcopum dampnari oportet. Item Iulius Papa orientalibus Episcopis. [ep. I.] Dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum in antiquis decretum est statutis, que hactenus sancta et uniuersalis apostolica tenet ecclesia, non oportere preter sententiam Romani Pontificis concilia celebrari uel episcopum dampnari, quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatum omnium ecclesiarum esse uoluerunt; et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et hec ecclesia suo nomine consecrata (Domino instituente) prima sit et caput ceterarum, et ad eam quasi ad matrem atque apicem omnes maiores ecclesiae causae et iudicia episcoporum recurrant, et iuxta eius sententiam terminum sumant, nec extra Romanum quicquam ex his decerni Pontificem debere. II. Pars. Gratian. Aliquando inconsulto Romano Pontifice plerique episcoporum dampnati inueniuntur, et alii in eorum subrogati locum, quorum dampnationem et subrogationem pro bono pacis ex dispensatione tollerasse legitur ecclesia. Unde Nicolaus Papa Salomoni Regi Brittorum:

C. X. Quorumdam depositionem, extra conscientiam Romani Pontificis factam, pro pace tollerauit ecclesia. Hec quippe est ordinatio Dei patris tui, et hec est lex ecclesiae matris tuae, uidelicet ut omnes episcopos regni tui ad Turonensem archiepiscopum mittere non detrectes, ipsiusque iudicium postulare non dedigneris. Ipse enim est metropolitanus, omnesque episcopi tui regni eius suffraganei sunt, sicut conscriptiones predecessorum meorum euidenter ostendunt, qui predecessores tuos, quia illos ab ipsius cura subtraxerant, forti inuectione corripere studuerunt, quamuis nec nostra scripta super hac re missa deesse uideantur. Cumque coram designato Turonicae ecclesiae presule et integro numero collegarum, id est duodecim episcoporum, celebrato conuentu fuerint eiecti episcopi regulariter examinati, aparueritque quod canonice fuerint eiecti, ipsis in sua deiectione manentibus, qui in locis eorum consecrati sunt poterunt utique episcopatus honore potiri. Quod si eiecti episcopi insontes fuerint declarati, his amotis, qui illis subrogati sunt, ecclesias suas ipsi recipiant. Nam cum antecessores mei presules eiectiones eorum episcoporum, qui ab ecclesiis suis expulsi sunt, nec admiserunt, nec approbauerunt, nec ipsos, qui eis subrogati sunt, uiuentibus illis legitimos episcopos dixerunt. Sane si ad Turonensem forte archiepiscopum mittere prefatos episcopos dedignaris, stude duos episcopos de expulsis et duos de subrogatis una cum ecclesiae tuae legato ad apostolicam B. Petri sedem transmittere, ubi, digna examinatione premissa, qui legitimi episcopi sunt pareat, et suas ecclesias inregulariter non amittant. Nichil enim queo aliud in presenti negotio diffinire. Quia uero magna quis sit metropolitanus apud Brittannos est contentio, licet nullius memoria teneat uos in uestra regione ullam habuisse metropolitanam ecclesiam, tamen si libet (postquam Deus omnipotens pacem inter uos et dilectum filium nostrum, Karolum regem gloriosum, constituet) facile hoc poteritis aduertere. Quod si adeo contentiosius agere creditis, ad nostrum apostolatum destinare contendite, quatinus nostro libramine que fuerit apud uos antiquitus archiepiscopalis ecclesia luce clarius innotescat, et deinceps omni ambiguitate recisa quem sequi episcopi uestri debeant incunctanter agnoscant. Neque enim ecclesias Domini per discordias regum diuisionis aliqua pati dampna necesse est, cum (quantum ex se est) pacem, quam predicant, seruare studeant inuicem et in omnes. III. Pars. Gratian. Alias autem irrita erit episcoporum sententia et a sinodo retractanda. Unde Felix Papa: [I. epist. I. ad Paternum]

C. XI. Dampnatio iniusta inrita est et in sinodo retractanda. Inritam esse episcoporum dampnationem et iniustam censemus et idcirco a sinodo retractandam, ita ut obpressis ab omnibus in cunctis subueniatur causis. Gratian. Quod autem metropolitanum suum contempnere, et aliorum iudicium alicui expetere non liceat, Sixtus Papa [III.] testatur [in epist. ad orientales Episcopos, c. 3.] dicens:

C. XII. Peregrina iudicia sunt submouenda. Peregrina iudicia, salua in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab extraneis iudicentur qui conprouinciales et a se electos debent habere iudices.

C. XIII. De eodem. Item Anacletus. [Papa epist. I. c. 3.] Leges ecclesiae apostolica auctoritate firmamus, et peregrina iudicia submouemus. Unde et Dominus, mentionem faciens Loth, per Moisen loquitur, dicens: "Ingressus es quidem ut aduena, numquid ut iudices?"

C. XIV. Nulli liceat aliarum prouinciarum iudicium expetere. Item Innocentius. [Papa ad Victricium Rothomagensem Episcopum, epist. II. c. 3.] Non liceat cuiquam, sine preiudicio tamen Romanae ecclesiae, cui in omnibus causis reuerentia debetur, relictis his sacerdotibus, qui in eadem prouincia Dei ecclesias nutu diuino gubernant, ad alias conuolare prouincias uel aliarum prouinciarum episcoporum iudicia expeti uel pati. Quod si quis presumpserit, ab offitio cleri submotus et iniuriae reus ab omnibus iudicetur. Gratian. Reuerentia autem, que apostolicae debetur ecclesiae, et eius auctoritas intelligenda est, cum uel ad ipsam appellatum fuerit, uel ab ea iudices electi conceduntur. Unde Sixtus Papa, cum diceret: "Conprouinciales et a se electos debent habere iudices," statim subiungit: "nisi fuerit appellatum."

C. XV. Absque apostolicae sedis decreto extraneos iudices adire non possumus. Item Anacletus. [Papa, epist. I. c. 3.] Unaqueque prouincia tam iuxta ecclesiasticas quam iuxta seculi leges suos debet iustos et non iniquos habere iudices, et non extraneos, nisi apostolicae huius sedis decreuerit auctoritas.

C. XVI. Super appellationem alterius prouinciae iudices adire non oportet. Item ex Romana Sinodo. Neminem exhiberi de prouincia ad prouinciam uel de comitatu ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis, ita ut actor rei forum sequatur. Et infra: . 1. Illa que sunt per unamquamque prouinciam, ipsius prouinciae sinodus dispenset, sicut in Niceno constat esse decretum concilio. . 2. Ultra prouinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. Omnis accusatio intra prouinciam audiatur et a conprouincialibus terminetur.

[C. XVII.] Item. Si quis clericus super quibuslibet criminibus accusatus fuerit, in prouincia, in qua consistit ille, qui pulsatur, suas exerat actiones, nec estimet eum accusator suus alibi aut longius ad iudicium pertrahendum.

C. XVIII. Ubi crimen admittitur, ibi causa uentiletur. Item ex decreto Adriani Papae. Qui crimen obicit sciat se probaturum. Reuera ibi causa agatur ubi crimen admittitur.

QUESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod iudex esse non possit quem cum reo par aut maior macula inficit, multis auctoritatibus probatur. Dicit enim sancta Romana Sinodus:

C. I. Infames iudices esse non possunt. Infamis persona nec procurator potest esse, nec cognitor. Gratian. Tria sunt, quibus aliqui inpediuntur ne iudices fiant: Natura, ut surdus, mutus et perpetuo furiosus, et inpubes, quia iudicio carent. Lege, qui senatu motus est. Moribus, feminae et serui, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est ut ciuilibus non fungantur offitiis. Verum, si seruus, dum putaretur liber, ex delegatione sententiam dixit, quamuis postea in seruitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta rei iudicatae firmitatem tenet.

[C. II.] In Digestis titulo de postulando. Infames non possunt esse procuratores uel patroni causarum. Sunt autem tres ordines eorum, qui postulare prohibentur. . 1. Est autem postulare desiderium suum uel amici sui in iure apud cum, qui iurisdictioni preest, exponere, uel alterius desiderio contradicere. . 2. Non postulantium, ut premisimus, tres ordines sunt. Quidam prohibentur omnino postulare uel propter etatem, ut minores decem et septem annis, uel propter casum, ut surdus, qui prorsus non audit. Alii prohibentur ne pro aliis postulent uel propter sexum, ut feminae, uel propter casum, ut utroque lumine orbati, uel propter notam turpitudinis, ut hii, qui corpore suo muliebria passi sunt, nisi forte ui predonum uel hostium stuprati probentur. Similiter qui capitali crimine uel calumpniae publici iudicii sunt dampnati, uel qui operas suas locauerunt ut cum bestiis depugnarent in arena, pro aliis postulare prohibentur. His personis pro se allegare permittitur, pro alio prohibetur, nisi forte tutelam inpuberum uel curam adolescentium non affectatam, sed necessariam administrent. Pro his enim, quorum curam gerunt, eis postulare conceditur. Alii enim omnes, qui ut infames notantur, nisi pro se et pro certis personis postulare non possunt, nisi in integrum restitutionem acceperint. . 3. Permittitur autem eis postulare pro parente, pro patrono, patrona, liberis et parentibus patroni et patronae; pro liberis etiam suis, fratre, sorore, socero, socru, genero, nuru, uitrico, nouerca, priuigno, priuigna, pupillo, pupilla, furioso, furiosa, fatuo, fatua, surdo, prodigo, et adolescente. . 4. Item pro his, quibus propter infirmitatem curatores dari solent, et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo superesse non possunt. . 5. Omnes autem, qui non sponte, sed necessario funguntur offitio, sine offensa postulare possunt, etiamsi hii sunt, quibus non nisi pro se postulare permittitur. . 6. Affinitates uero non eas accipere debemus, que quondam fuerunt, sed presentes. . 7. Nurus et generi appellatione et soceri, et socrus, et ulteriores, quibus pro prepositio solet accedere, continentur. II. Pars. . 8. Arcentur etiam a professione aduocatorum (sicut in secundo libro Codicis, titulo de postulando inuenitur) qui sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis, que tuenda susceperint, emolumentum sibi certae partis cum graui dampno litigatoris et depredatione poscentes inueniuntur. . 9. Item, si quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum, opinionis suae inminutionem patietur. . 10. Preterea non licet aduocato ullum contractum inire, ullam pactionem conferre cum eo litigatore, quem in propriam recepit fidem, nec ex industria iurgium protrahere. . 11. Apud urbem Romam etiam honoratis, qui hoc putauerint eligendum, eousque liceat orare, quousque maluerint, uidelicet ut non ad turpe conpendium et stipem deformem hec arripiatur occasio. Nam si lucro pecuniaque capiantur, ueluti abiecti atque degeneres inter uilissimos numerabuntur. . 12. Si uero in uno auditorio duo tantum uel plures pre ceteris fuerint, quorum fama sit hilarior, in iudicantis offitio sit ut par causidicorum distributio fiat et exequetur pro partibus auxilium singulorum. . 13. Si quis uero monitus a iudice ea excusatione, que nequeat conprobari cuicumque parti patrocinium denegauerit, careat foro; sciat etiam sibi numquam agendi copiam posse restitui. . 14. Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse cum pluribus, et aduersario suo subtraxisse paris defensionis copiam, ostendet proculdubio iniquam a se litem foueri, et auctoritatem iudiciariam a se elusam experietur. . 15. Item, quamuis illi, qui causam fisci egissent, prohibeantur aduersus fiscum patrocinium prestare, tamen hodie etiam aduersus fiscum patrocinium possunt exhibere priuatis, dum eam causam declinent suscipere, quam tractauerant, dum fisci aduocati fuerunt. . 16. Item, si contra patrem pupilli causam egisti, tutor uel curator datus eandem causam defendere non prohiberis. . 17. Cognitores uero ex offitio intelliguntur, non ex arbitrio. Nichil enim refert, eum, qui arbitrium suscipit, an sit integrae famae, an ignominiosus. . 18. Filius etiam in re patris arbiter esse potest. Nam et iudicem eum esse posse plerisque placet. . 19. Si quis uero iudex sit, arbitrium recipere eiusdem rei, de qua iudex est, et in se compromitti iubere prohibetur, et si sententiam dixerit, non est danda penae persecutio. Seruus arbiter esse non ualet, libertinus potest. . 20. Porro infamia multipliciter irrogatur. Aliquando enim contrahitur genere delicti declarati per sententiam, ueluti cum iudex pronunciat: iniuriam fecisti, hereditatem expilasti, calumpniatus es. Aliquando genere penae, sicut illi, qui dampnantur in opus publicum, qui pristinum quidem statum obtinent, sed dampno infamiae etiam post inpletum tempus subiciuntur. Aliquando genere penae, et delicti declarati per sententiam, ueluti dum fustibus ceso per preconem dicitur: sicophantis, id est: "calumpniator." Aliquando ipso genere facti, ut exercentes inprobum fenus et illicite exigentes usuras usurarum, et que intra tempus, quo moris est lugere maritum, matrimonium contrahit, et qui sciens eam uxorem duxit. [Gratian.] Idem testatur Felix Papa, et eisdem uerbis. . 1. Item in euangelio ille qui trabem gestat in oculo probatur non posse educere festucam de oculo fratris sui. . 2. Item Dauid in libro Psalmorum: "Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras iusticias meas? etc." . 3. Item Gregorius: "Cuius uita despicitur, restat, ut eius predicatio contempnatur."

C. III. Qui aliorum uicia puniunt sua prius corrigere studeant. Idem in Moralibus. [lib. XIV., in Iob. cap. 15.] III. Pars. "Qui sine peccato est uestrum, primus in illam lapidem mittat." Ad aliena quippe peccata punienda ibant, et sua reliquerant. Reuocentur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant. Hinc est, quod cum tribus Beniamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem uoluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. Consulto enim Domino, si ad ulciscendum ire debuissent, iussum est ut irent, qui iuxta diuinae uocis inperium perrexit, et semel et secundo perdidit, et tunc demum peccatricem tribum ualde feriens pene funditus extinxit. Quid est, quod in ultione sceleris inflammatur, et tamen ipse prius prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt, per quos aliorum culpae feriuntur, ut ipsi iam mundi per ultionem ueniant, qui aliorum uicia corrigere festinant?

C. IV. Ille de uita alterius iudicet, qui non habet in se ipso quod puniat. Item Ambrosius super: "Beati inmaculati". [sermone XX. ad uers. Miserationes tuae, Domine] Iudicet ille de alterius errore, qui non habet quod in se ipso condempnet. Iudicet ille, qui non agat eadem, que in alio putauerit punienda ne, cum de alio iudicat, in se ferat sententiam. Iudicet ille, qui ad pronunciandum nullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur. Et post pauca: . 1. Bonus iudex nichil ex arbitrio suo facit et domesticae proposito uoluntatis, sed iuxta leges et iura pronunciat, scitis iuris obtemperat, non indulget propriae uoluntati, nichil paratum et meditatum de domo defert, sed sicut audit, ita iudicat, et sicut se habet natura, decernit; obsequitur legibus, non aduersatur, examinat causae merita, non mutat. Discite iudices seculi, quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. Et paulo post: . 2. Qui iudicat, non uoluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod legum est. Et post pauca: . 3. In iudicando cordi magis est custodia ueritatis, quam obedientia uoluntatis.

C. V. Grauatus criminibus aliena iudicare non ualet. Item Gregorius. [praefationis in Iob c. 3. al. 6.] In grauibus peccatis quis positus, dum suis premitur, aliena non diluit. . 1. Cunctis enim liquet, quia, cum is displicet, qui ad intercedendum mittitur, irati animus proculdubio ad deteriora prouocatur. . 2. Scriptum quippe est: "Victimae inpiorum abhominabiles sunt Deo, uota iustorum placabilia." Neque enim in omnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo datur, inspicitur. . 3. Hinc est enim quod scriptum est: "Respexit Deus ad Abel et ad munera eius, ad Cain uero et ad munera eius non respexit." Dicturus quippe, quia Dominus respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. . 4. "Dona quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis." . 5. Item: "Longe est Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet."

C. VI. Primum nosmetipsos, deinde proximos debemus corrigere. Idem. Postulatus Dominus de peccatrice iudicare non statim dat iudicium, sed prius se inclinans deorsum digito scribebat in terra, ac sic demum quod obnixe rogatur iudicat, nos uidelicet typice instituens, ut, cum quelibet proximorum errata conspicimus, non hec antea errata reprehendendo iudicemus, quam ad conscientiam nostram humiliter reuersi digito eam discretionis solerter exculpemus, et quid in ea conditori placeat, quidue displiceat, examinatione dirimemus, iuxta illud Apostoli: "Fratres, etsi preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc." . 1. "Qui sine peccato est uestrum:" id est primo uos ipsi iustitiam legis inplete, et sic innocentes manibus ad lapidandam ream concurrite.

C. VII. Sacerdos prius sua peccata, deinde aliena detergat. Item Augustinus ad quemdam Comitem. Sacerdos ut sapiens medicus et perfectus primum sua peccata diluere sciat, et postea aliena detergere et sanare, et non publicare. Gratian. Item, in euangelio sal infatuatum ad nichilum utile esse dicitur, nisi ut proiciatur foras et ab hominibus conculcetur. Ex quibus omnibus datur intelligi, quod criminosus alterius criminis iudex esse non potest, et se ipsum condempnat, dum in alterius crimen sententiam profert. . 1. Sed obicitur: Saul cum a Domino esset reprobatus, populum Dei iudicabat, et eius iudicium uniuersus populus expetebat. Item, Dauid, cum esset adulter et homicida interrogatus a propheta, sententiam in diuitem dedit, qui ouem pauperis rapuit, dicens: "Iudicium mortis est uiro huic." Item, Salomon, cum amore muliercularum deos gentium coleret, tamen uniuersa plebs Israelitica ad eius iudicium confluebat. Sic et Achab, quamuis coleret Baal, tamen decem tribus iudicabat. Multi etiam alii tam in ueteri testamento quam in nouo inueniuntur, quorum uita cum esset blasphemabilis, tamen eorum sententia, quia ex offitio suo seruata iudiciarii ordinis integritate processit, inuenitur seruata. Unde et Dominus ait in euangelio. "Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisei etc." Hinc liquido constat, quod mali pastores, dum sententia iusti examinis aliorum crimina feriunt, sibi ipsis nocent, dum sine exemplo suae emendationis aliorum uicia corrigere curant; subditis uero prosunt, si, eorum increpatione correcti uel sententia coherciti uitam suam in melius commutare didicerint. Ac per hoc, dum ab ecclesia tollerati fuerint, eorum iudicium subterfugere non licet.

QUESTIO VIII.
GRATIANUS.
Quod autem episcopus ab uno tantum audiri uel iudicari non debeat, Zepherinus Papa testatur, [epistola I. ad Episcopos Siciliae,] dicens:

C. I. Episcopus non nisi a pluribus audiatur et iudicetur. Accusatores episcoporum omni careant suspicione, quia columpnas suas Dominus firmiter stare uoluit, non a quibuslibet agitari. . 1. Nullum namque eorum sententia a suo iudice non dicta constringat, quia et leges seculi idipsum fieri precipiunt. . 3. Iudices duodecim quilibet episcopus accusatus (si necesse fuerit) eligat, a quibus eius causa iuste iudicetur. Nec prius audiatur, aut excommunicetur uel iudicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter uocato ad suorum primo conuentum episcoporum, per eos eius causa iuste audiatur et rationabiliter discernatur. Finis uero causae eius ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur. . 4. Absens uero nemo iudicetur, "quia et diuinae et humanae leges hoc prohibent." Item Felix Episcopus dixit in Concilio Cartaginensi III.: [cap. 10.]

C. II. A quot episcopis audiatur episcopus, qui in reatum inciderit. Suggero secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si quis episcopus (quod non optamus) in reatum aliquem inciderit, si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim audiatur episcopis.

QUESTIO IX.
GRATIANUS.
I. Pars. De accusatoribus uero uel testibus, quod in absentem uocem accusationis uel testificationis exhibere non ualeant, multorum auctoritatibus liquet. Ait enim Telesforus Papa: [epistola unica]

C. I. Nisi reo presente accusator non audiatur. Accusatori omnino non credi decernimus, qui absente aduersario causam suggerit, ante utriusque partis iustam discussionem.

C. II. Absente aduersario sententiam ferri non licet. Item Eleuterius Papa [in epistola ad Episcopos Galliae] Caueant iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa uentilatur, sententiam proferant quia irrita erit; imo et causam in sinodo pro facto dabunt. Proditoris uero nec calumpnia, nec uox audiatur.

C. III. Absente reo accusator non audiatur. Item Calixtus Papa. [epist. II. ad Episcopos Galliae] Absente eo, quem accusare uoluerit, quicquam accusatori non credatur, qui sine scripto difficile, per scriptum autem numquam recipiatur; quia per scripturam nullus accusari potest, sed propria uoce, et presente eo, quem accusare uoluerit, suam quisque agat accusationem.

C. IV. Que in absentes geruntur omnino euacuentur. Item Cornelius Papa. [ad Rufum, ep. II. c. 2.] Omnia, que aduersus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut iudicantur, omnino uacuentur, quoniam absentem nullus addicit nec ulla lex dampnat.

C. V. Non iudicetur qui presentialiter non accusatur uel conuincitur. Item Marcellus Papa. [ad Maxentium, epist. II.] Non oportet quemquam iudicari uel dampnari prius, quam legitimos habeat presentes accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

C. VI. De eodem. Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum, ep. III. cap. 8.] Habetur quoque in decretis sanctorum Patrum sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotum iudicare uel dampnare ante, quam accusatores canonice examinatos presentes habeat locumque defendendi accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina etc.

[PALEA. C. VII. Idem Damasus ibidem continenter. Nec extra propriam fiat prouinciam primo discussionis accusatio, sine apostolica preceptione, cui in omnibus causis debet reuerentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in qua et inperialiter pariter statuta concinunt. "Criminum," inquiunt, "discussio ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri." Et alibi in canonibus precipitur: "Quecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda sunt," et reliqua talia, et his similia, salua tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nichil in his diffiniatur prius, quam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet. ]

C. VIII. De eodem. Idem. [ad Episcopos Italiae, epist. VI.] Qui accusare alium elegerit, presens per se, et non per alium accuset, inscriptione uidelicet premissa. Neque ullus umquam iudicetur ante, quam legitimos accusatores presentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

C. IX. De eodem. Item ex Concilio Tolletano VI. [c. 11.] Dignum est, ut uita innocentis nulla maculetur pernicie accusatoris; ideo quisquis a quolibet criminatur, non ante accusatus suplicio detur, quam accusator presentetur, atque legum et canonum sententia exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona inuenitur, ad eius accusationem non iudicetur.

C. X. Sententia feriatur qui causae suae negligit adesse. Item Bonifacius Papa ad Gallos. [epist. II.] Decreuimus uestram debere intra prouinciam esse iudicium, et congregare sinodum ante kalendarum diem nouembrium, ut, si adesse uoluerit, presens, si confidit, ad obiecta respondeat; si uero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est, confiteri eum de crimine, qui indulto et totiens delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest, utrum in presenti examine non omnia, que dicta sunt, conprobentur, cum ipsa quoque professio ex procurata totiens constet absentia.

C. XI. Absens nec accusari, nec iudicari potest. Item Felix Papa [ad Episcopos Galliae, epist. II.] Absente aduersario non audiatur accusator, nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem.

C. XII. Altera parte absente diffinitiua sententia non feratur. Item Nicolaus Papa Gallinoni Senensi Archiepiscopo. Reuera iustus mediator non est, qui uno litigante et altero absente amborum emergentes lites decidere non formidat. His ita premissis, uolumus et auctoritate apostolica monemus, ut, si presbiter, de quo agitur, post excommunicationem suam apostolicam sedem adire uoluerit, nullus iter eius inpedire presumat.

C. XIII. In absentem non est ferenda sententia. Item Zepherinus Papa. [ad Episcopos Siciliae, epist. I.] Absens nemo iudicetur, quia et diuinae et humanae leges hoc prohibent. Gratian. Nisi fuerit absens ex contumacia. Pro presenti namque contumacia eum haberi facit.

C. XIV. De eodem. Item Nicolaus Papa Gallinoni Senensi Archiepiscopo. Indicas Hermannum episcopum super quibusdam frequenter fuisse accusatum, pro quibus (quia ex parte ipsius persona deest) nos uni parti ad discrimen alterius credere proculdubio non possumus, quamuis nec usque adhuc qui fuerint illi excessus dixeris, nec utrum sanae mentis erat idem antistes, nec ne, cum ipsos excessus perpetrabat, euidenter ostenderis, satiusque arbitramur, quamlibet interim infirmitatem ad penam peccati, quam ad ipsum pertinere peccatum, cui magis consulendum et conpatiendum sit, quam puniendum uel etiam aliquo modo feriendum.

C. XV. Testes non dicant testimonium, nisi de his, que presentialiter nouerunt. Item Calixtus. [Papa ad Episcopos Galliae, ep. II.] Testes per quamcumque scripturam testimonium non proferant, sed presentes de his, que uiderunt et nouerunt, ueraciter testimonium dicant. Nec de aliis causis uel negotiis testimonium dicant, nisi de his, que sub eorum presentia acta esse noscuntur. II. Pars. Gratian. De his etiam, que audierunt, si ad hoc conuocati sunt, in ciuili causa testimonium dicere possunt, unde in collocatione VII. titulo de testibus, legitur: . 1. "Si debitum scriptum sit, et probatio solutionis proferatur a litigantibus per testes sine scriptura, tunc susceptibilem eam apud iudicem esse uolumus, dum ad hoc ipsum testes assumantur, ut perhibeant testimonium pro facienda solutione, aut pro memoria facta alicui iam solutionis factae, et pro confessione eius, qui pecunias accepit. Hec autem testimonia inania et ex transitu perhibita (aut ab eo qui propter aliud opus adueniens audiuit aliquo dicente, se accepisse ab aliquo aurum, aut debere alicui) nulla ratione ualere censemus." III. Pars. . 2. Simul autem necesse est, ut uideant. Quod si alius uno tempore et alius alio uiderit, diuersitas temporum eorum testimonium non admittit. Unde Leo Papa:

C. XVI. Non admittuntur ad testimonium quos non eidem negotio adfuisse constiterit. Nichilominus quoque puniendi sunt testes, qui ad calumpniam aliquid testificantur, nec eorum uoces tamquam plurium admittuntur, quos temporum quidem diuersitas simul interfuisse prohibuit.

C. XVII. Ad seriem gestorum testis ex suo nichil adiciat. Item Ambrosius in libro de paradyso. [c. 12.] Pura et simplex testimonii series intimanda est. Plerumque testis, dum ad seriem gestorum aliquid ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. Nichil igitur, quod bonum uidetur, addendum est.

C. XVIII. Absens nec accusare, nec accusari potest. Item Felix Papa. [ad Episcopos Galliae, epist. II.] Absens per alium accusare aut accusari non potest, nec affinis testis admittatur. IV. Pars. Gratian. Nisi in crimine iniuriarum, in quo illustris persona etiam per procuratorem intendere et excipere potest, seruatis ceteris solempnibus, ut Codice titulo de iniuriis, lege ultima.

C. XIX. Reo absente libellus accusationis frustra offertur. Item Pelagius Papa Sinduae Magistro militum. Cartae, quas dedit nobis Lucidius, si illo tempore aduersarius ipsius illic presens fuisset, ualidae erant. Sed quia aduersario absente gesta, que nobis recensuit, facta leguntur, talia leges non recipiunt.

C. XX. Testes corporaliter prestito sacramento testimonium dicant. Idem Decorato Patricio. Hortamur, ut, sub timore Domini consuetam conscientiae uestrae sinceritatem in hoc quoque negotio conseruantes, omnem personis, que ueritatem causae istius scire possunt, faciatis amputari formidinem, et uestris presentati conspectibus, tactis sacrosanctis euangeliis, prebito etiam legaliter sacramento, que in rerum ueritate norunt professione suae testificationis aperiant, ut, patefactis omnibus, que secundum leges et iustitiam censenda sint cognoscatis, et conuenientem legibus et ueritati terminum detis.

C. XXI. Accusator et accusatus simul debent adesse. Item Nicolaus Papa Igmaro Remorum Archiepiscopo. Necesse est secundum sacrarum scripturarum documenta ac secundum iustitiae trutinam, et accusatum et accusatorem simul adesse, et unam partem, quantacumque et qualicumque predita sit auctoritate, sic prorsus audiri, ut alteri parti nullum preiudicium inrogetur.

QUESTIO X.
GRATIANUS.
Quod uero deficientes in primo capitulo non sint admittendi ad sequentia, ex Concilio Cartaginensi VII. confirmatur, in quo sic [cap. 3.] statutum legitur:

C. I. Qui in primo capitulo deficit ad cetera non admittatur. Placuit, ut quotiescumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex his, de quo prius egerint, probare non ualuerint, ad cetera iam non admittantur. Gratian. Probatur illud idem auctoritate Arelatensis Concilii III., in quo sic [c. 24.] diffinitum est:

C. II. Qui falsa fratribus obiciunt usque ad exitum non communicent. Eos, qui falsa fratribus capitula obiecisse conuicti fuerint, placuit usque ad exitum non communicare, (sicut magna sinodus ante constituit), nisi digna satisfactione penituerint.

C. III. Qui quod obicit probare non ualet, de cetero ad arguendum non admittitur, nisi propriam causam ciuilem dumtaxat asserere uoluerit. Item Felix in secundo decretali, Episcopis Galliae. Si accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles aparuerint, ad arguendum de cetero non admittantur, nisi proprias causas asserere (non tamen criminales uel ecclesiasticas) uoluerint. Gratian. Cum ergo qui falsa fratribus obiciunt usque ad exitum uitae a communione prohibeantur; cum illi, qui in episcoporum iudicio culpabiles inueniuntur, ad arguendum de cetero admitti prohibeantur: aparet, quod in primo capitulo deficientes tamquam falsorum obiectores ad sequentia procedere non ualent.

QUESTIO XI.
GRATIANUS.
I. Pars. Ab accusato uero accusationem in accusatorem uerti, multorum auctoritate prohibetur. Ait enim Stephanus Papa: [epist. II. c. 7.]

C. I. Accusati, nisi prius se purgauerint, alios accusare non possunt. Neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint, quia non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur, nisi se prius probauerint innocentes, quoniam periculosa est et non debet admitti rei aduersus quemcumque professio.

[C. II.] Libro IX. Codicis, titulo I., [l. 19.] Inppp. Valentinus, Valerius et Gratianus. Neganda est accusatis nisi suas suorumque iniurias persecuntur licentia criminandi in pari uel minori crimine, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint: ita tamen, ut et ipsi inscriptionem contra eos etiam pendente accusatione deponere possint.

C. III. De eodem. Item ex decreto Adriani Papae. [c. 33.] Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur, nisi se prius probauerint innocentes, quia periculosa est et admitti non debet rei professio aduersus quemcumque. Gratian. Hoc autem intelligendum est in pari uel minori crimine. Ceterum si de maiori crimine eum accusare uoluerit (ueluti, si accusatus de fornicatione, de periurio, uel homicidio, uel symonia, uel alio quolibet huiusmodi crimine accusatorem suum inpetere uoluerit), his auctoritatibus non prohibetur. . 1. Aliquando enim criminalis questio preiudicat ciuili, aliquando criminali. Unde in III. libro Codicis titulo de ordine iudiciorum, [lege, 4.] legitur: "Ciuili questione intermissa sepe fit, ut prius de crimine iudicetur, quod, utpote maius, merito minori prefertur."

[C. IV.] Item libro IX., [Cod. tit. de his, qui accus. non possunt.] lege 1. "Prius est, ut tu respondeas criminibus cedis atque uulnerum que tibi ut grauiora ab aduersario tuo obiciuntur, et tunc ex euentu causae iudex estimabit, an tibi permittendum sit eundem accusare, tamen etsi prior inscriptionem deposuisti." II. Pars. [Gratian.] Aliquando ciuilis preiudicat ciuili, aliquando criminali. Sicut enim in septimo libro Codicis, titulo de ordine cognitionum, legitur: "Si de hereditate et libertate controuersia est, prius debet agi causa libertatis." Item: . 1. "Si crimen aliquod inferatur ei, qui ingenuus esse dicitur, liberalis causa suo ordine ante debet agi cognitionem suam preside prebente, quoniam si delictum probatum fuerit, ante sciri, necesse est, utrum ut in liberum et ingenuum, an ut in seruum constitui oportet." III. Pars. Item: . 2. "Qui confitetur se pati controuersiam status, frustra postulat dari sibi potestatem accusandi eum, qui se suum dominum esse fatetur. Causa uero liberali terminata, si seruus pronunciatus fuerit, dominum suum accusare non poterit." . 3. "Si quis enim ex familiaribus uel seruis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem, caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati inheserit uel dominio, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. Maiestatis autem crimen excipimus." Similiter: . 4. "Si liberti accusatores manumissorum heredumue esse presumpserint, eodem quo serui suplicio tenebuntur, luituri penas ante prohibitae delationis exordium."

-----------------------------------------------------------------

CAUSA IV.
GRATIANUS.
Quidam in excommunicatione constitutus episcopum accusare disponit; adolescentem infra decimum et quartum etatis suae annum ad assertionem suae causae adducit; prohibitus ab accusatione adolescentem accusatorem et se testem facit; adolescens personam accusatoris et testis gerere cupit; die statuta ad electorum iudicum iudicium episcopus minime occurrit; a communione suspenditur; tandem renouato iudicio accusator culpabilis in accusatione inuenitur; demum ad assertionem propriae causae procedit. (Qu. I.) Hic primum queritur, an in excommunicatione constitutus alium accusare ualeat? (Qu. II.) Secundo, an infra decimum quartum annum in criminali causa testari quis possit? (Qu. III.) Tertio, utrum ab accusatione prohibitus personam testificantis possit assumere? (Qu. IV.) Quarto, an idem possit esse accusator et testis? (Qu. V.) Quinto, an die constituta non occurrens a communione ait remouendus? (Qu. VI.) Sexto, si in episcoporum indicio accusatoris persona culpabilis inuenta fuerit, an ad assertionem propriae causae de cetero sit admittenda?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
De prima questione sic statutum legitur in Concilio Cartaginensi VII., cui interfuit Faustinus Romanae ecclesiae legatus:

C. I. Ad accusandum non admittitur qui in excommunicatione perseuerat. Diffinimus, eum rite ad accusationem non admitti, qui posteaquam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, siue sit clericus siue laicus, accusare uoluerit. . 1. Omnes etiam infamiae maculis aspersi, id est histriones aut turpitudinibus subiectae personae, heretici etiam, siue pagani siue Iudei, ab accusatione prohibentur.

C. II. Heretici probantur qui scismate uel excommunicatione ab ecclesia sunt separati. Item Nicolaus Papa. [in epistola ad Michaelem Imperatorem, cuius initium est: "Proposueramus."] Quod autem hi, qui iam a fato fratre et conministro nostro Ignatio depositi uel excommunicati, uel anathematizati fuerant, nullam aduersus eum intorquere dampnationem potuerunt, ex prolato secundae uniuersalis sinodi capitulo declaratur, cum dicitur: "Si uero ecclesiasticum fuerit crimen, quod episcopo illatum fuerit, tunc probari oportet accusantium personas, ut primo quidem hereticis non liceat accusationes contra orthodoxos facere episcopos pro ecclesiasticis negotiis." Sed ne hos hereticos esse denegemus, audite sequentia: "Hereticos autem (inquiunt) dicimus tam eos, qui olim ab ecclesia proiecti sunt, quam qui post hec a nobis anathematizati sunt." Porro, si adhuc nec sic creditis, audite quod subditur: "Preter hos autem (aiunt) et eos, qui fidem simulant sanam confiteri, scismaticos esse etiam eos qui seorsum a communicantibus nobis episcopis collectas faciunt. Deinde uero, et si quidam ab ecclesia super causis quibusdam reprehensi sunt, et proiecti aut excommunicati, siue ex clero siue ex laicali ordine, nec his licere accusare episcopum ante, quam crimine proprio exuantur primitus. Similiter autem et eos, qui sub accusatione priori existunt, non ante esse acceptabiles in episcopi accusatione aut aliorum clericorum, quam innoxios semetipsos illatorum sibi ostenderint criminum." Quid autem periculi regulae huius contemptoribus inmineat, non ignoratis.

QUESTIO II. et III.
GRATIANUS.
I. Pars. Secunda autem et tertia questio eodem Concilio [Cartaginensi VII.] uno eodemque capitulo terminatur. Illud uero est huiusmodi:

C. I. Qui ab accusatione repelluntur, aut ad annum XIV. nondum peruenerunt, testes esse non possunt. Testes autem ad testimonium non admittendos esse censemus, qui nec ad accusationem admitti iussi sunt, uel etiam quos ipse accusator de domo sua produxerit. Ad testimonium autem intra annos quatuordecim etatis suae constituti non admittantur.

[PALEA. C. II. De eodem. Item ex Concilio Maticensi, c. 6. Placuit sancto conuentui, ut testes ad testimonium dicendum precio non conducantur, et ut quique optimi et fideliores in testimonium assumantur, ut is, contra quem testimonium ferre debent, nullam eis possit afferre calumpniam, et ut nullus testimonium dicat nisi ieiunus. ] II. Pars. Gratian. Item in criminali causa: "produci testis non potest, qui ante in eum reum testimonium dixit," sicut in 22. libro Digestionis titulo de testibus [lege 23.] inuenitur. Item titulo eodem: [l. Ob. carmen. . Si testes:]

[C. III.] Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint, et negotii qualitas, ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia. Si uero ex his quidam eorum aliud dixerunt, licet inpari numero, credendum est, quod naturae negotii conuenit, et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis, que rei aptiora esse conpererit. Non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem, et testimonia, quibus potius lux ueritatis assistit. Item: [lege 2., ff. eod.] . 1. In testibus fides, dignitas, mores, grauitas moderanda est, et ideo testes, qui aduersus fidem suae testationis uacillant, audiendi non sunt. Item: [lege 3.] . 2. Testium fides diligenter examinanda est, ideoque in persona eorum exploranda erunt inprimis conditio cuiusque, utrum quis decurio, an plebeius sit, et an honestae et inculpatae uitae, an uero notatus quis et reprehensibilis, an locuples, an egenus sit, ut lucri causa quid facile admittat, uel an ei inimicus sit, aduersus quem testimonium fert, uel amicus ei sit, pro quo testimonium dat. Nam si careat suspicione testimonium, uel propter personam, a qua profertur, quod honesta sit, uel propter causam, quod neque lucri, neque gratiae, neque inimicitiae causa sit admittendum est. Item: [eadem lege paulo inferius:] III. Pars. . 3. Lege Iulia de ui cauetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceret qui se ab eo parenteue eius liberauerit, quiue impuberes erunt, quiue iudicio publico dampnatus erit, qui eorum in integrum restitutus non erit, quiue eorum in uinculis custodiaue publica erit, quiue ad bestias, ut depugnaret, se locauerit, quiue palam questum faciet feceritue, quiue ob testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam accepisse iudicatus uel conuictus erit. Item: [l. 4.] . 4. Lege Iulia iudiciorum publicorum cauetur, ne inuito denuncietur, ut testimonium dicat aduersus socerum, generum, uitricum, priuignum, sobrinum, sobrinam, sobrino natum, eosue, qui priore gradu sunt. . 5. Item ne liberto ipsius, liberorumue eius, parentum uiri uxoris. . 6. Item patroni patronae et ut ne patroni patronae aduersus libertos, neque liberti aduersus patronum cogantur testimonium dicere. . 7. Cum autem excipitur, ne gener aut socer inuitus testimonium dicere cogatur, generi appellatione sponsum quoque filiae contineri placet. Item soceri sponsae patrem. Item: [lege 6.] . 8. Idonei non uidentur esse testes, quibus inperari potest ut testes fiant. Item: [lege 7.] . 9. Serui responso tunc credendum est, cum alia probatio ad eruendam ueritatem non est. Item: [lege 8.] . 10. Inuiti testimonium dicere non cogantur senes, ualitudinarii, uel milites, uel illi, qui cum magistratu reipublicae causa absunt, uel quibus uenire non licet. Item: [lege 19.] . 11. Publicani etiam non dicunt testimonium inuiti. . 12. Item is, qui non detractandi testimonii causa aberit. . 13. Item is, qui exercitui prebendam conduxerit. Sed nec pupillis testimonium denunciari potest. Item: [l. 20.] . 14. In testimonium accusator citare non debet eum, qui publico iudicio reus erit, aut qui minor uiginti annis erit. [l. 21.] . 15. Ob carmen famosum dampnatus intestabilis erit. Item: . 16. Si res exigit non tantum priuati, sed etiam magistratus, si in presenti sint, testimonium dicant. Pretor quoque testimonium dare debet in iudicio de adulterii causa. . 17. Si autem ea conditio rei sit, ubi arenarium testem uel similem personam admittere cogimur, sine tormento testimonio eius credendum non est. Item: [l. 24.] . 18. Testes, quos accusator de domo produxerit, interrogari non placuit. [l. 25.] . 19. Patroni quoque in causa, cui patrocinium prestant, testimonium non dicant, quod etiam in executoribus negotiorum obseruandum est. Item: [lege 16.] IV. Pars. . 20. Qui falso uel uarie dixerunt, testimonia uel utrique parti prodiderunt a iudicibus conpetenter puniuntur. Item: [l. 17.] . 21. Pater et filius, qui in potestate eius est item duo fratres qui in eiusdem potestate sunt, utrique in eodem testamento, uel eodem negotio testes possunt fieri, quoniam nichil nocet ex una domo plures testes adhiberi alieno negotio. Item: [l. 15.] . 22. Hermafroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit. Item: [l. 9.] . 23. Testis idoneus pater filio, aut filius patri non est. [l. 10.] . 24. Nullus idoneus testis in re sua intelligitur. Item: [l. 11.] . 25. Ad fidem rei gestae faciendam etiam non rogatus testis intelligitur. Item: [l. 12.] . 26. Ubi numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient. Pluralis enim elocutio duorum numero contenta est. Item: [l. 3.] . 27. In testibus considerandum est, qui simpliciter testimonium dicant, utrum unum, eundemque meditatum sermonem afferant, an ad ea, que interrogantur, ex tempore uerisimilia respondeant. Item: . 28. Sepe sine publicis monumentis cuiuscumque rei ueritas deprehenditur; alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias ueluti consentiens fama confirmat rei, de qua queritur, fidem. Non ergo ad unam probationis speciem cognitionem suam iudex alligare debet, sed ex sententia animi sui estimare, quid aut credat, aut parum sibi probatum opinetur. Item . 29. Alia est auctoritas presentium testium, alia testimoniorum, que recitari solent. Item Codicis libro IV. titulo de testibus. [l. 2.] . 30. Soli testes ad probationem ingenuitatis non sufficiunt, nisi instrumentis et argumentis adiuuentur. Item: [l. 3.] . 31. Etiam iure ciuili domestici fides inprobatur. Item: [l. 4.] . 32. Solam testatione prolatam, nec aliis legitimis amminiculis causa approbata nullius esse momenti certum est. Item: [l. 5.] . 33. Eos testes ad adiuuandam ueritatem adhiberi oportet, qui omni gratiae et potentatui fidem religioni iudiciariae debitam possunt preponere. Item: [l. 6.] . 34. Parentes et liberi inuicem aduersus se nec uolentes ad testimonium admittendi sunt. Item: [l. 7.] . 35. Qui intendit, suae intentioni proprias debet afferre probationes, non petere aduersarium cogi ad exhibitionem eorum, per quos sibi negotium fiat. Item: [l. 8.] . 36. Serui neque pro domino, neque aduersus dominum, sed pro facto suo interrogari possunt. Item: [l. 9.] . 37. Iurisiurandi religione testes prius, quam perhibeant testimonium, cohercentur, et honestioribus potius testibus fides adhibeatur. . 38. Unius uero testimonium nemo iudicum in quacumque causa facile patiatur admitti; imo unius testis responsio omnino non audiatur, etiamsi presidiali curiae honore prefulgeat. Item: [l. 10.] . 39. Omnibus in re propria dicendi testimonia facultatem iura submouerunt. Item: [l. 11.] . 40. Liberi testes ad causas postulentur alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab hiis notitiae postuletur. Venturis autem ad iudicium per accusatorem, aut ab his, per quos fuerant postulati, sumptus competentes ministrentur, etiamsi in pecuniaria causa ab alterutra parte testes sint producendi. Item: [l. 12.] . 41. Liberti aduersus patronos sponte prodire non audeant, sed nec uocati quidem in iudicio uenire cogantur. Item: [l. 17.] . 42. Si quis testibus usus fuerit, iidemque testes aduersus eum in alia lite producantur, non licebit ei eorum personas excipere, nisi ostenderit, inimicitias inter se et illos postea emersas fuisse, ex quibus testes repelli leges precipiunt, non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus testimonium eorum arguere. . 43. Sed et si liquidis probationibus datione uel promissione pecuniarum eos corruptos esse ostenderit, eam etiam allegationem integram ei seruari oportet. [Gratian.] Sed obicitur illud beati Bricii, qui uoce pueri triginta dies ab ortu habentis innocens probatus est. Sed miracula diuina sunt admiranda, non in exemplum humanae actionis trahenda.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. De quarta uero questione Fabianus Papa [epist. II. ad Episcopos orientales] constituit, dicens:

C. I. Accusator, testis uel iudex aliquis simul esse non potest. Nullus umquam presumat accusator simul esse et iudex uel testis, quoniam in omni iudicio quatuor personas semper esse necesse est, id est iudices electos, et idoneos accusatores, defensores congruos atque legitimos testes. Iudices autem debent uti equitate, testes ueritate, accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores extenuatione ad minuendam causam.

C. II. Quilibet in causa duas personas gerere non ualet. Item Damasus Papa. [epist. IV. c. 7.] Nullus introducatur personaliter ad causam, sed accusatores et accusati equa audiantur ratione, iuxta quod ordo exigit. Accusatores uero et iudices non iidem sint, sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordine. II. Pars. . 1. Inscriptio semper fiat ut talionem calumpniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet indicari uel dampnari, cum et seculi leges hec eadem retineant. Gratian. Codice libro IX. titulo de accusationibus. [l. 7.] Codice libro de adulteriis, [l. 6.] titulo de abigeis. [l. unica] . 1. Aliquando etiam sine inscriptione accusatio fieri potest. "Ea enim, que per officiales presidibus nunciantur, et citra solempnia accusationum posse perpendi incognitum non est." . 2. Item: [Codice de adulteriis, l. 6.] Si maritus iure mariti, hoc est infra sexaginta dies utiles, adulterium uxoris suae accusare uoluerit, quam ex suspicione sola ream facere ualet, non continetur uinculo inscriptionis. . 3. Item: [Cod. de abigeis, l. unica] Abacti animalis accusatio non solum cum inscriptionibus, sed etiam sine ea obseruatione proponitur. . 4. Item: [Cod. de accusat. l. 8.] Si quis se iniuriam ab aliquo passum putauerit, et querelam deferre uoluerit, non ad stationarios decurrat, sed presidialem adeat potestatem, aut libellos offerens, aut querelas suas apud acta deponens. . 5. In aliis autem criminalibus causis dignum est, ut inscriptiones preponantur, que magnitudinem uidelicet criminis tempusque designent, ut alterutram partem digna legum possit terrere auctoritas. III. Pars. Gratian. De domo etiam iudicis accusator uel testis produci non debet, ne in causam suspicionis incidat iudex. Unde Nicolaus Papa: [ad Michaelem Inp., epistola, cuius initium est: "Proposueramus."]

C. III. Suspicionis incidet in crimen iudex, de cuius domo uel accusator uel testis producitur. Contra ritum ecclesiasticum, contraque uenerandas leges producitur accusator de inperialibus edibus, et cui inperari potest ad falsum dicendum testimonium adhibetur. Fiunt suspecti iudices, et lupi custodes.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
De quinta uero questione in Concilio Cartaginensi III. [c. 7.] sic inuenitur diffinitum:

C. I. Non est a communione suspendendus, qui die statuta ad causam peruenire non potuit. Quisquis episcoporum accusatur, ad primates prouinciae ipsius causam deferat accusator. Nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum, die statuta, litteris euocatus minime occurrerit, hoc est infra spatium mens ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit. Quod aliquas ueras necessitatis causas probauerit, quibus occurrere non potuisse manifestum sit, suae causae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem. Verum tamdiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad uniuersale concilium occurrere noluerit, ut uel ibi causa eius terminetur, ipse in se dampnationis sententiam dixisse iudicetur. Tempore sane, quo non communicat, nec in sua ecclesia uel parrochia communicet. Accusator autem eius, si numquam diebus causae dicendae defuerit subtrahens se, a communione non remoueatur. Si uero aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communione episcopo, remoueatur a communione accusator, ita tamen, ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem constitutam occurrere non uoluisse, sed non potuisse probauerit.

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
Sexta uera questio eodem capitulo terminatur, in quo sequitur:

C. I. In ciuili et proprio dumtaxat negotio ad arguendum admittitur, qui in episcopi accusatione culpabilis inuenitur. Illud uero placuit, ut cum agere ceperit in episcoporum iudicio, si fuerit accusatoris persona dampnabilis de cetero ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas uel criminales, asserere uoluerit.

C. II. Propriam causam agere ualet cui accusare non licet. Item ex Concilio Cartaginensi VII. [c. 2. prope finem] Omnibus, quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non est neganda.

C. III. In accusatione episcoporum deficiens ciuiliter tantum experiri poterit. Item Felix Episcopus omnibus Episcopis. [per Galliae prouincias constitutis, epistola II.] Si accusatorum personae in episcoporum iudicio culpabiles aparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere, non tamen criminales uel ecclesiasticas, uoluerint.

[C. IV.] Item Adrianus Papa. [in capitulis, c. 5.] Quod si accusatorum personae in iudicio episcoporum etc. ut supra eisdem uerbis.

--------------------------------------------------------------------------------

CAUSA V.
GRATIANUS.
In infamiam cuiusdam episcopi cartula accusationis occulte conscribitur; tandem accusator procedit in publicum. Episcopus semel litteris euocatus, causae suae die statuta adesse non ualens, per procuratorem iudici se representauit; absque sinodali audientia dampnatur. Demum iudicio per appellationem renouato, de accusatoris inimicitia episcopus conqueritur; tandem in probatione deficit accusator. (Qu. I.) Primo queritur, qua pena sit feriendus, qui, famosum libellum clanculo scribens, probare negligit que litteris mandauit? (Qu. II.) Secundo, quotiens sit uocandus ad causam ante, quam sententiam dampnationis excipiat? (Qu. III.) Tertio, an per procuratorem causam suam agere ualeat qui per se ipsum causae suae adesse non potest? (Qu. IV.) Quarto, an absque sinodali audientia sit dampnandus? (Qu. V.) Quinto, an ideo aliquis sit habendus inimicus, quia crimen alterius indicat? (Qu. VI.) Sexto, qua pena sit plectendus, qui quod intulit probare non ualet?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
De prima questione Adrianus Papa scribit, [in capitulis, cap. 49. al. 50.] dicens:

C. I. Flagelletur qui scripta in alterius famam probare neglexerit. Qui in alterius famam publice scripturam aut uerba contumeliosa confinxerit, et repertus scripta non probauerit, flagelletur, et qui eam prius inuenerit rumpat, si non uult auctoris facti causam incurrere.

C. II. De eodem. Item Gregorius. [l. V. epist. 30.] Quidam maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio in ciuitatis loco contestationem posuit in eius crimine loquentem, mihique etiam asserebat eum de facienda pace callide contradicentem. Qui si non exierit, neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit qui hoc agere presumpserit, uel consensum tantae iniquitatis consilio prebuit, ex Dei et Domini nostri Iesu Christi spiritu diffinimus, ut sancti eius corporis ac sanguinis participatione priuatus sit. Sin uero, quia latet, et quoniam nescitur, teneri ad disciplinam non ualet, tanti mali conscius, et prohibitus, corpus et sanguinem Domini percipere presumit, anathematis ultione percutiatur, ut fallax ac pestifer a sanctae ecclesiae corpore sit diuisus. Sin autem in eandem ciuitatem ingressus publice potuerit docere que dixit, uel certe sciens se non posse que scripsit ostendere, errorem suum fuerit aperte confessus, dominici corporis et sanguinis participatione non sit priuatus, neque a sanctae ecclesiae corpore alienus existat.

C. III. Anathematizentur qui famosos libellos in ecclesia ponunt. Item ex Concilio Eliberitano. [c. 52.] Hii qui inuenti fuerint libellos famosos in ecclesia ponere, anathematizentur. [Gratian.] Codice libro IX. titulo de famosis libellis, Inpp. Valentinianus et Valens: Si quis famosum libellum siue domi, siue in publico, siue quocumque loco ignarus repererit, aut corrumpat prius, quam alter inueniat, aut nulli confiteatur inuentum. Sin uero non statim easdem cartulas uel corruperit, uel igni consumpserit, sed uim earum manifestauerit, sciat, se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententiae subiugandum. Huiusmodi autem libellus alterius opinionem non ledat.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Vocatio autem eius, qui inpetitur, non semel, sed bis et tertia per congruum spatium rationabilibus scriptis fieri debet. Unde Damasus papa [Stephano Archiepiscopo epist. III.] scribit, dicens:

C. I. Vocatio ad sinodum eius, qui inpetitur, in scriptis, et per spatium fiat congruum. Vocatio ad sinodum iuxta decreta Patrum canonica eius, qui inpetitur, rationabilibus scriptis per spatium debet fieri congruum atque canonicum, quia, nisi canonice uocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet uenerit ad conuentum quacumque necessitate, nisi sponte uoluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus.

C. II. Quibus temporum spatiis reus uocetur ad causam. Item Siluester Papa. Presenti decreto censemus, ut inprimis paternaliter uocentur, et per septem dies expectentur, nullius ecclesiasticae rei interdicta licentia. Huic uero expectationi iterum addantur dies septem, interdicta licentia ecclesiam intrandi et omnia diuina offitia audiendi. Post uero adiciantur duo dies, quibus a pace et communione sanctae ecclesiae sint suspensi. Deinde uero iterum aliis duobus diebus sub eadem expectatione deportentur. Quibus uno die superaddito, omni expectatione ueluti iam desperata, reus mox anathematis gladio feriatur.

C. III. Nullius accusatio per scripta suscipiatur. Item Damasus Papa. [ad Episcopos Italiae, epist. VI.] Relatum est ad sedem apostolicam, uos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore. Quod deinceps in omni terrarum orbe fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est absque ulla retardatione corrigere curamus, nec umquam prius per scripta eorum, qui accusantur, causas discutere quam per querelantium institutionem uocati canonice ad sinodum ueniant, et presens per presentem agnoscat ueraciter et intelligat que ei obiciuntur. . 1. Leges enim seculi accusatores presentes exigunt, et non per scripta absentes. Unde canonica Patrum constituta non semel, sed sepissime clamant, nec accusationes, nec testimonia ullum per scripta proferre posse, nec de aliis negotiis quicumque testimonium dicant, nisi de his, que sub eorum presentia acta esse noscuntur. Similiter et qui accusare alium elegerit presens per se, et non per alium accuset, inscriptione uidelicet premissa. Neque ullus umquam iudicetur ante, quam accusatores legitimos presentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Curandum quoque est, ne ira cuiquam subripiat, faciatque citius omne quod non licet.

C. IV. Vi aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati, ad sinodum non euocentur. Item Felix Papa [II.] Athanasio, et omnibus orientalibus Episcopis. [epist. I. c. 3.] Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad sinodum canonice conuocatam non infra angusta tempora canonice conuocent, et non prius, quam eis per scripta significent quid eis opponitur, ut ad responsionem preparati adueniant. Nam si aut ui, aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati fuerint, nec canonice uocari ad sinodum possunt, nec respondere emulis debent ante, quam canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur. Gratian. His auctoritatibus euidentissime datur intelligi, quod nisi quis canonice uocatus fuerit, etiamsi aliqua occasione ad sinodum ueniat, suis nullatenus cogitur respondere insidiatoribus. Canonica autem uocatio est, quando seruato dierum interstitio, secundum auctoritatem B. Siluestri, causae suae litteris adesse iubetur, quibus quid ei obiciatur auctoritate Felicis Papae significari oportet.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem per procuratorem causam suam agere ualeat qui inpeditus causae suae adesse non ualet, auctoritate Romanae Sinodi, que tempore Adriani Papae celebrata est, probari uidetur, in qua [c. 5.] sic statutum legitur:

C. I. Pro se legatum ad sinodum mittat quem grauis necessitas premit. Si egrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum grauis necessitas detinuerit, pro se legatum ad sinodum mittat, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam, electorum iudicum die statuta litteris euocatus, minime occurrerit, hoc est (nisi aliena preoccupauerit necessitas) infra spatium duorum uel trium mensium, uel eo amplius, prout causa dictauerit. [Gratian.] Codicis libro IX. titulo de accusationibus et inscriptionibus [l. 3.] Inp. Alexander: Reos capitalium criminum absentes etiam per procuratores defendi leges publicorum iudiciorum permittunt. Gratian. . 1. Ecce episcopus si inpeditus et causae suae adesse non ualens, legatum pro se iubetur mittere ad sinodum. Sed legatus iste non ad causam agendam, sed ad necessitatem sinodo exponendam mittitur, qua inpeditus episcopus sinodo presentiam suam exhibere non ualuit. Causam autem (maxime criminalem) nulli nisi per se agere licet. Unde Adrianus Papa [c. 38.] ait:

C. II. Criminaliter accusans uel accusatus per se experiatur. In criminalibus causis nec accusator, nisi per se, aliquem accusare potest, nec accusatus per aliam personam se defendere permittitur.

C. III. In omnibus causis, preterquam in criminalibus, episcopi et sacerdotes pro se aduocatum habeant. Item Anacletus Papa. Quia episcopus uniuersique sacerdotes ad solam laudem Dei bonorumque operum actionem a constituuntur, debet unusquisque eorum tam pro ecclesiasticis, quam etiam pro suis actionibus (excepto publico uidelicet crimine) habere aduocatum, non malae famae suspectum, sed bonae opinionis et laudabilis artis inuentum, ne, dum humana lucra attendunt, eterna premia perdant.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod autem absque sinodali audientia dampnari non debeat auctoritate Iulii Papae probatur, qui [epist. I.] ait:

C. I. Nisi in legitima sinodo episcopus iudicari uel audiri non debet. Nullus episcopus, nisi in legitima sinodo et suo tempore apostolica auctoritate conuocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, uel iudicetur uel dampnetur. Sin aliter presumptum a quibusdam fuerit, in uanum deducatur quod egerint, nec inter ecclesiastica statuta ullo modo reputetur.

C. II. Episcopus accusatus a duodecim audiatur, finis uero causae ad apostolicam sedem deferatur. Item Zepherinus Urbis Romae Episcopus [epist. I.] omnibus Episcopis. Duodecim iudices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus eius causa iudicetur, nec prius audiatur, aut excommunicetur uel iudicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter uocatus ad suorum conuentum primo episcoporum, per eos eius causa iuste audiatur, et rationabiliter discernatur. Finis uero eius causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur, nec ante finiatur, quam eius auctoritate fulciatur. Gratian. Quod uero absque sinodali audientia episcopus dampnari prohibetur, sine preiudicio Romanae sedis intelligi oportet, que sua auctoritate quosque ualet dampnare uel dampnatos absoluere. Unde Gelasius: "Ipsi sunt canones etc." infra causa: "Sententia excommunicationis notatus." . 1. Item Adrianus: [c. 8.] "Saluo Romanae ecclesiae in omnibus primatu, manifestum est, quod illa, que sunt per unamquamque prouinciam ipsius prouinciae sinodus dispenset, sicut Niceno constat esse decretum concilio." Cum uero accusatus ad concilium uenerit, quicquid considentium consultationibus agitur, aut ab accusantium parte proponitur, non contentiosis uocibus, sed mitissima uerborum relatione proferatur. Unde in Tolletano Concilio XI. [c. I.] legitur:

C. III. In cognitione causarum contentiosi locum non habeant. In loco benedictionis considentes Domini sacerdotes nullus debet aut indiscretis uocibus perstrepere, aut quibuslibet tumultibus perturbare, nullus etiam uana fabulis uel risibus agi, et (quod est deterius) obstinatis disceptationibus tumultuosas uoces effundere. "Si quis enim (ut Apostolus ait) putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana est religio." Cultum enim suum iustitia perdit, quando silentia iudicii obstrepentium turbo confundit, dicente Propheta: "Erit cultus iustitiae silentium." Debet ergo quicquid aut considentium consultationibus agitur, aut ab accusantium parte proponitur, sic mitissima uerborum relatione proferri, ut nec contentiosis uocibus sensus audientium turbent, nec iudicii uigorem de tumultu eneruent. Quicumque ergo in conuentu concilii hec, que premissa sunt, uiolanda crediderit, et contra hec interdicta aut tumultu, aut contumeliis uel risibus concilium perturbauerit, iuxta diuinae legis edictum, que precipit: "Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium," cum omni dedecore de consessione abstractus a communi cetu secedat, et trium dierum excommunicationis sententiam ferat.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
Nunc autem queritur, an sit aliquis iudicandus maliuolus, quia crimen alterius indicat. De hoc ita scribit Augustinus: [serm. III. de communi uita clericorum, seu regula 3., dicens]

C. I. Magis nocet qui crimen celat quam qui amicabiliter indicat. Non uos iudicetis maliuolos, quoniam crimen alterius indicatis. Magis quippe nocentes estis, quam si fratres uestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus uulnus habet in corpore, quod uelit occultari, cum timet secari, nonne crudeliter a te siletur et misericorditer iudicatur? quanto ergo potius debes manifestare, ne deterius putrescat in corde?

C. II. Nec qui parcit est amicus, nec qui uerberat inimicus. Idem ad Vincentium Donatistam et Rogatistam. [epist. XLVIII.] Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui uerberat, inimicus. "Meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici." Melius est cum seueritate diligere quam cum lenitate decipere. . 1. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligebat, quam esurienti panis frangitur, ut iniustitiae seductus acquiescat. . 2. Et qui freneticum ligat, et qui lethargicum excitat, ambobus molestus ambos amat. . 3. Quis nos potest amplius amare quam Deus? Et tamen nos non solum docere suauiter, uerum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis lenibus, quibus consolatur, sepe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adiungit, exercet fame patriarchas, etiam pios et religiosos; populum contumacem penis grauioribus agitat; non aufert ab Apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut uirtutem in infirmitate perficiat. Et infra: . 4. Noueris aliquando furem auertendis pecoribus pabulum spargere, et pastorem aliquando flagello ad gregem pecora errantia reuocare.

C. III. Non odio habetur, sed diligitur, qui castigatur et corripitur. Item ex sermone [LXXXIV.] Ambrosii, "Amarior fortasse." Non osculatur pater filium semper sed aliquando castigat. Ergo quando castigatur qui diligitur, tunc circa eum pietas exercetur. Habet enim et amor plagas suas, que dulciores sunt, cum amarius inferuntur. Dulcior est enim castigatio religiosa quam blanda remissio. Unde ait Propheta: "Dulciora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici." Gratian. Ex his uerbis datur intelligi, quod magis contulerit utilitati fraternae, qui crimen accusando uel iudicando persequitur, quam qui celando fouere nititur. Eusebius autem contra statuere uidetur, dum aliorum crimina sponte confitentes in episcoporum accusatione recipi prohibet dicens: [epist. I. ad Episcopos Galliae]

C. IV. Ad accusationem non admittantur aliorum crimina sponte confitentes. Illi, qui aut in fide catholica, aut inimicitia suspecti sunt, ad pulsationem episcoporum non admittantur. Nec illi, qui aliorum sponte crimina confitentur. Et ideo replicanda sollicite est ueritas, quam sponte prolata in illis habere uox non potest. Hanc diuersis cruciatibus e latebris suis religiosus tortor exigere debet, ut dum penis corpora subiciuntur, que gesta sunt fideliter et ueraciter exquirantur.

C. V. De eodem. Item in Prouerbiis. [c. 11.] Qui ambulat fraudulenter, reuelat archana; qui autem fidelis est, celat animi commissum. Et infra: [c. 25.] . 1. Que uiderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaueris amicum tuum. Gratian. Sed aliud est ex karitate aliorum crimina deferre, ut quos secreta ammonitione corrigere non possumus conuictos iudicis sententia corripiat, atque aliud insidiando falsa obicere, uel insultando uera facile exprobrare. Illud autem karitatis, hoc uero inpietatis est offitium. . 1. Unde in eisdem prouerbiis [cap. 12.] dicitur: "Verba inpiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos." Et infra: "Qui quod nouit loquitur, iudex iustitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus." Item: "Labium ueritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii." Item: [c. 13.] "Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Verbum mendax iustus detestabitur: inpius autem confundit et confundetur." . 2. Item Augustinus in Psalmo 34.: "Si aliquando humana infirmitate pedes nostri in aliquod peccatum mouentur, insurgunt linguae iniquissimae inimicorum; cum fuisset miserendum, irrident inpii, unde dolent pii."

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Qui autem quod intulit probare non ualet, puniendus est. Unde Adrianus Papa ait: [in capitulis, c. 41.]

C. I. Puniatur qui aliis falsa intulerit. Omnis, qui aliis a falsa intulerit, puniatur, et pro falsitate ferat infamiam.

C. II. De eodem. Item Gregorius. Qui calumpniam illatam non probat, penam debet incurrere, quam, si probasset, reus utique sustineret.

C. III. Qua pena feriatur qui crimen illatum non probat. Idem in Registro. Quia iuxta canonicas Patrium sententias qui calumpniam illatam non probat penam debet incurrere, ac per hoc, quia subdiaconus crimen diacono probare non potuit, quoniam inpositionem manus (qua carere potuisset) non habuit, non solum sacerdotio, sed offitio caruit, et tamquam reuera infamis meruit uerberibus castigari. Nam cui cum tribus testibus ueluti laico crimen quodlibet approbatur, non est mirum, quod obiecit dum probare non sufficit, si corporali infamiae quemadmodum laicus ex iuris similitudine subiugatur. Quod enim esset diacono gradum amittere, hoc fuit subdiacono famae plenitudine caruisse. Codice libro I., titulo de episcopis et clericis, [l. 8.] Inperator Theodosius: II. Pars. . 1. Presbiteri citra iniuriam questionum testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. Ceteri uero clerici, qui eorundem gradum uel ordinem secuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges precipiunt, audiantur. Salua tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbiteri, qui suo nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem iniuriam sunt precepti, hoc ipso, quod nichil metuunt, uera suppresserint. Multo magis etenim pena sunt digni, quibus cum plurimum honoris per nostram iussionem delatum est occulto inueniuntur in crimine. Eadem IX. in collatione IX.: . 2. Presbiteri, diaconi, si falsum testimonium dixerint, si quidem in re pecuniaria, diuino ministerio dumtaxat per XII. annos separati monasterio tradantur: si in criminali, clericatus honore nudati legitimis penis subiciantur. Ceteri clerici sine delectu causae legitime coherceantur.

C. IV. Ad sanctae communionis ministerium non accedat qui crimen illatum non probat. Idem Ianuario Episcopo. [lib. III. ep. 24.] III. Pars. Epiphanium presbiterum quorumdam sacerdotum litteris criminaliter accusatum, cuius nos, ut ualuimus, causam discutientes, nichilque in eo obiectorum reperientes, ut ad locum suum reuerteretur absoluimus. Criminis ergo eius auctores uolumus te perscrutari, et nisi qui eandem transmisit epistolam paratus fuerit hoc, quod obiecit, canonicis atque districtissimis probationibus edocere, nullatenus ad sanctae communionis ministerium accedat.

C. V. Qua pena feriendus sit delator. Item ex decreto Adriani Papae. [cap. 49.] Delatori autem lingua capuletur, aut conuicto caput amputetur. . 1. Delatores autem sunt qui inuidia produnt alios.

[PALEA. C. VI. De eodem. Item ex Concilio Eliberitano. Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit proscriptus uel interfectus, placuit, non nisi in fine accipere communionem. Si leuior causa fuerit, infra quinquennium accipere poterit communionem. Si catecuminus fuerit, post quinquennii tempora admittatur ad baptismum. ]

C. VII. De eodem. Item ex VIII. Sinodo. Si quis falsum dixerit, uel personam innocentis falso crimine maculauerit, iuxta sacerdotis arbitrium diuturna penitentia expurgetur.

C. VIII. A communione coherceatur secularis, uel laicus qui ecclesiam uel clericum per calumpniam fatigauerit. Item ex Concilio Agatensi. [c. 32.] Si quis uero secularium per calumpniam ecclesiam aut clericum fatigare presumpserit et conuictus fuerit, ab ecclesiae liminibus et catholicorum communione, nisi digne penituerit, coherceatur.

--------------------------------------------------------------------------------

CAUSA VI.
GRATIANUS.
Duo fornicatores et infamia notati quendam religiosum episcopum de symonia accusare nituntur; reus alterius prouinciae archiepiscopi iudicium expetit; tandem in probatione deficit accusator; reus cogitur ad innocentiae suae assertionem. (Qu. I.) Primo queritur, an crimine irretiti uel infamia notati ad huiusmodi accusationem sint admittendi? (Qu. II.) Secundo, si episcopus in eos accusationem uertere uoluerit, an simplici assertioni suae sit fides habenda? (Qu. III.) Tertio, si liceat sibi expetere iudicium archiepiscopi alterius prouinciae? (Qu. IV.) Quarto, cuius iudicium sibi sit expetendum, si circa suam sententiam episcopos suae prouinciae discordare contigerit? (Qu. V.) Quinto, si in probatione deficit accusator, an reus sit cogendus ad probationem innocentiae suae?

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem crimine irretiti alios accusare non possunt, Anacletus Papa testatur, [epistola II., Episcopis Italiae] dicens:

C. I. A criminosis sacerdos accusari non permittitur. Si sacerdos sine crimine eligi precipitur, nullatenus a criminosis accusari aut calumpniari permittitur, nec ab aliis, quam ab his, qui sine crimine sunt, et iusta electione sacerdotes ordinari possunt, et tales per omnia inueniuntur, quales eligi sacerdotes iubentur.

C. II. Infames et qui culpis exigentibus ad sacerdotium prouehi non possunt sacerdotes non accusent. Item Adrianus Papa. [in capitulis, cap. 21.] Omnes uero infames esse dicimus, quos leges seculi infames appellant, et omnes, qui culpis exigentibus ad sacerdotium non possunt prouehi. Indignum enim est, ut illi eos accusent, qui esse non possunt quod ipsi sunt, quoniam sicut maiores a minoribus non iudicantur, ita nec criminari possunt.

C. III. Infames sunt qui regnum Dei consequi non ualent. Item Fabianus Papa. [epist II. Episcopis orientalibus] Illi, qui illa peccata perpetrant, de quibus Apostolus ait: "Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consecuntur," ualde cauendi sunt, et ad emendationem, si uoluntarie noluerint, conpellendi, quia infamiae maculis sunt aspersi, et in barathrum dilabuntur, nisi eis sacerdotali auctoritate subuentum fuerit. . 1. Similiter et illi, de quibus ipse ait: "Cum huiusmodi nec cibum sumere," quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate sanentur, et gremio sanctae matris ecclesiae redintegrentur, quia qui extra nos sunt nobiscum communicare non possunt.

C. IV. Ante satisfactionem excommunicati ad accusationem non admittantur. Item Fabianus Papa. [epist. II.] Omnes illi sunt ab accusatione repellendi, quos Apostolus conmemorat, dicens: "Cum his nec cibum sumere," et ante satisfactionem ecclesiae non sunt suscipiendi.

C. V. Sacerdotes non nisi a coequalibus accusari debent. Item Clemens Iacobo, Ierosolimorum Episcopo. [epist. I.] Beatus Petrus homicidas et adulteros, ac cunctos criminalibus nexibus obligatos, et qui eis coequales non erant, ab episcoporum uexatione et accusatione, docente Domino, prohibebat, et non nisi a coequalibus aliquid sibi inferre debere docebat. . 1. Infames etiam omnes, et quos primates et leges seculi non suscipiunt, sed et laicos ab eorum accusatione et uexatione semper repellere debere rogabat, et cunctos sibi subditos esse precipiebat, cunctorum sacerdotum uitam superiorem sanctioremque, ac discretam a secularibus et laicis hominibus esse, et spirituales atque sacerdotes super carnales ac laicos semper constituere et fore debere docebat, quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus arguamur et iudicemur uel ab humano die. Maiores uero a minoribus nec accusari, uel iudicari nullatenus posse dicebat, quoniam non solum hoc diuinas, sed et lege seculi inhibere docebat.

C. VI. Qui criminosus fuerit sacerdotes accusare non potest. Item Adrianus Papa. [in capitulis c. 68.] Qui crimen intendit, agnoscendum est, si ipse ante non fuit criminosus, quia periculosum est et admitti non debet rei aduersus quemcumque professio. [c. 72.:] . 1. Testes autem sine aliqua sint infamia, uxores habentes et filios, omnino Christum predicantes. Gratian. Non solum autem criminosi, sed etiam quilibet alii ab accusatione episcoporum repelluntur. Unde Anacletus Papa [epist. I.] ait:

C. VII. Deo non placet qui suos seruos accusat. Si omnia in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Superuacuis laborat inpendiis, qui solem certat facibus adiuuare. Ideo si aliquis putat se Deo in hoc placere, quod seruos suos accusat, et ut meliores fiant dicit se hoc agere, in uanum laborat, et plus inuidiae stimulis agitatur quam karitatis, quoniam gratiae plenitudo adiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta.

C. VIII. Populus sacerdotes arguere uel increpare non ualet. Item Telesphorus Papa. [epistola unica, c. 3.] Sacerdotes, qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus sunt obediendi et timendi, non dilacerandi aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici, saluari et instrui cupit, nullatenus eos debet arguere, nec uulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enim ab eis docendus est et corripiendus, non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum. . 1. Dei ergo ordinationem accusat, qui eos, qui ab eo constituuntur sacerdotes, accusat uel dampnare cupit. Idem: . 2. Hi, qui non sunt idonei, non suscipiantur ad accusationem; et omnes, qui aduersus Patres id est sacerdotes armantur, infames esse censemus. Patres enim omnes id est sacerdotes uenerandi sunt, non respuendi aut accusandi uel insidiandi.

C. IX. De eodem. Item Pius Papa. [epist. I.] Oues pastorem suum non reprehendant; plebs episcopum non accuset, nec uulgus eum arguat, quia non est discipulus super magistrum. Episcopi enim a Deo sunt iudicandi, qui eos sibi oculos elegit. Nam a subditis aut prauae uitae hominibus non sunt accusandi aut arguendi aut lacerandi. Et infra: . 1. Nemo bonum faciens alteri uerbo aut facto nocere uult; quanto minus in suspicionem debet uenire fidelis homo, ut dicat aut faciat ea, que pati non uult? quia omnis suspicio potius est repellenda quam approbanda uel recipienda. Gratian. Ipsa autem detractio, licet ex uicio detrahentium, tamen iusto Dei iudicio nonnumquam aduersus bonos excitatur, ut quos uel domestica presumptio, uel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet. Unde Ambrosius: [ad c. 22. Lucae]

C. X. Ne quis de se presumat, linguae malorum ex Die precepto contra eum excitantur. Imitare Petrum tertio dicentem: "Domine, tu scis, quia amo te." Etenim, quia tertio negauerat, tertio confitetur; sed negauit in nocte, confitetur in die. Hec autem ideo dicta sunt, ut sciamus, neminem iactare se debere. Nam et si Petrus lapsus est, quia dixit: "Et si alii scandalizati fuerint, sed non ego," quis alius iure de se presumat? Denique et Dauid quia dixerat: "Ego dixi in habundantia mea, non mouebor in eternum," eam sibi iactantiam obfuisse confitetur, dicens: "Auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus."

C. XI. Ut boni salubriter humilientur, linguae malorum contra eos insurgunt. Item Gregorius. [lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam Patriciam] Sunt plurimi, qui uitam bonorum fortasse amplius quam debent laudant, et ne qua elatio de laude subripiat permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et obiurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore uituperantium suffocetur. Hinc est, quod doctor gentium se in predicatione currere testatur inter infamiam et bonam famam, qui etiam dicit: "Ut seductores et ueraces." Gratian. Verum hac auctoritate prohibentur spirituales a carnalibus accusari, non carnales a spiritualibus. Quod ex uerbis eiusdem datur intelligi, quibus in eodem capitulo subiunxit, dicens: "Capite languescente facilius reliqua corporis membra inficiuntur, sicut scriptum est: Omne caput languidum, et omne cor merens; a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas." Quapropter manifestum est, diabolum (qui sicut leo rugiens circuit, querens quem deuoret) cordibus plebium suadere, ut doctoribus atque pastoribus suis detractiones irrogent, uel accusent, ut plebes languescentes (non tenentibus pastoribus frena eorum) lasciuiant, atque in ima ruant, ut saltim sic periclitari possint. Multum uero distant dampna morum a dampnis rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa in nobis. Et infra: "Peius malum fore non existimo, quam Christianos suis inuidere sacerdotibus." Hinc etiam Felix II. ait: [Episcopis in Alexandrina Sinodo congregatis]

C. XII. Deo recte famulantes persequi non licet. Quiescite, inquit sancta sinodus Nicena, et nolite persequi eos, qui recte Deo famulantur, et sincera uoluntate superna Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subiugantur; quia non decet, ut carnales spirituales persequantur.

C. XIII. Subditi prelatos suos accusare non debent. Item Anterius Papa. [epistola unica] Ex merito plebis nonnumquam episcopi deprauantur, quatinus procliuius cadant qui secuntur. Capite languescente cetera corporis membra inficiuntur. Deteriores sunt, qui uitam moresque bonorum corrumpunt, his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt. Caueat unusquisque, ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahat, aut alios detrahentes audiat. "Sedens," inquit, "aduersus fratrem tuum loquebaris" detrahendo, "et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum," etc. Parcant singuli detractioni linguae, custodiantque sermones suos, et sciant, quia cuncta que de aliis loquuntur, sua sententia iudicabuntur. Nemo inuito auditori libenter refert. Offitium singulorum sit, dilectissimi, non solum oculos castos seruare, sed et linguam, nec quid in cuiusquam domo agatur alia domus umquam per eos nouerit. Habeant omnes simplicitatem columbae, ne cuiquam machinentur dolos et serpentis astutiam, ne aliorum subplantentur insidiis. Item Lucius Papa: [epist. unica, Episcopis Galliae et Hispaniae scribens]

C. XIV. Bonus nocere non cupit. Sapiens non est omnis qui nocet.

C. XV. Raptoribus deteriores episcoporum sunt detractores. Item Anacletus Papa. [epist. III.] Deteriores sunt, qui doctorum uitam moresque corrumpunt, his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt. Ipsi enim ea, que extra nos, licet nostra sint, auferunt; nostri quoque detractores, et morum corruptores nostrorum, siue qui aduersus nos armantur, proprie nos ipsos decipiunt, et ideo iuste infames sunt, et merito ab ecclesia extorres fiunt. Pro meritis ergo plebis sepe pastores deprauantur ecclesiae, ut procliuius corruant qui secuntur.

C. XVI. De eodem. Item Alexander. [epist. III.] Summa iniquitas est fratres detrahere et accusare. Unde scriptum est: "Omnis, qui detrahit fratri suo, homicida est, et omnis homicida non habet partem in regno Dei." Gratian. Patet ergo, ut premissum est, quod carnales prohibentur ab accusatione spiritualium, non spirituales ab accusatione carnalium. II. Pars. . 1. Cum itaque criminosi et infames ab accusationibus prohibeantur, uidendum est, quos canonum sacra auctoritas infames appellet. De his Stephanus Romanae Ecclesiae Episcopus scribit Ylario, [ep. I. c. 1.] dicens:

C. XVII. Que personae infames habeantur. Infames esse eas personas dicimus, que pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes, qui Christianae legis normam abiciunt, et statuta ecclesiastica contempnunt; similiter fures, sacrilegos et omnibus capitalibus criminibus irretitos; sepulcrorum quoque uiolatores, et omnes, qui aduersus patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur; similiter et incestuosos, homicidas, periuros, raptores, maleficos, ueneficos, adulteros, de bellis publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates ecclesiae auferunt iniuste, et qui fratres calumpniantur, aut accusant et non probant, et qui contra innocentes principum animum ad iracundiam prouocant, et omnes anathematizatos uel pro suis sceleribus ab ecclesia repulsos, et omnes, quos ecclesiasticae uel seculi leges infames pronunciant. Hii nimirum omnes, nec serui ante legitimam libertatem, nec penitentes, nec bigami, nec illi, qui curiae deseruiunt, uel non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem uel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur, hi omnes, inquam, nec ad sacros gradus debent prouehi, nec isti, nec liberti neque suspecti, neque rectam fidem uel dignam conuersationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare, nec ad accusationem seu ad testimonium ullatenus iuste recipi possunt.

C. XVIII. Infamis efficitur qui sciens deierare presumit. Item Fabianus Papa. III. Pars. Quicumque sciens se periurauerit, quadraginta dies in pane et aqua, et septem sequentes annos peniteat, et numquam sit sine penitentia, et numquam in testimonium recipiatur; communionem tamen post hec percipiat.

C. XIX. Accusatores et personas, quas leges seculi non admittunt, ecclesiasticae quoque repellunt. Item Eusebius Papa. [epist. I. ad Episcopos Galliae] Nos sequentes Patrum uestigia pro saluatione seruorum Dei, quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum nos licentiam submouemus, et nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, que legibus seculi prohibentur. Gratian. Sed licet infames ab accusatione episcoporum prohibeantur, non tamen isti ab huius accusatione prohibendi sunt. Hereticos namque accusare infamibus non prohibetur, ut supra patuit in ea causa, ubi de accusatione minorum aduersus maiores disputatum est.

[C. XX.] Item. Cum maiores scientia et moribus a minoribus accusari prohibeantur, non equales ab equalibus, uel minores a maioribus, ab huius accusationibus non sunt hii prohibendi, cum hereticus catholico minor sit. Sed hoc an generaliter accipiendum sit, Augustinus non diffinit, [lib. IV. de Baptismo contra Donatistas, c. 5.] dicens:

C. XXI. Dubium est, an sciens auarus, an nesciens hereticus grauius peccet. Quero ergo, quis peccet grauius, qui nesciens heresim incurrerit, an qui sciens ab auaritia, id est ab ydolatria non recesserit? Secundum illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiae preponuntur, auarum conscientia uincit in scelere. Sed si, forte hoc faciat in heresi ipsius sceleris magnitudo, quod facit in auaritia scientis admissio hereticus nesciens auaro scienti coequatur. Item: [c. 20. eiusdem libri] . 1. Utrum catholicum pessimis moribus alicui heretico, in cuius uita, preter id, quod hereticus est, non inueniunt homines quod reprehendant, preponere debeamus, non audeo precipitare sententiam. IV. Pars. Gratian. Verum hoc Augustini, et illud de infamium accusatione, de his intelligendum est, quos constat esse hereticos, non de his, qui se negant in heresim lapsos. Hic autem in omnibus religiosus aparens, dum se negat hereticae communionis aliquando macula infectum, infames atque alios huiusmodi a sua accusatione ipse repellit. . 1. Hec licet ratione niti uideantur, exemplo tamen lesae maiestatis uana intelliguntur, ad cuius accusationem dum socius initae factionis admittitur, non queritur, an cogitare contra animam principis sit maiestatem ledere, sed an aliquis de nece eius tractauerit. Unde Inpp. Honorius et Arcadius in nono libro Codicis, titulo ad legem Iuliam maiestatis, [leg. 5.,] scripsisse leguntur:

[XXII.] "Si quis cum militibus uel primatis, barbaris etiam, scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum uel dederit, de nece etiam uirorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam (nam et ipsi pars nostri corporis sunt) uel cuiuslibet postremo, qui nobis militat, cogitauerit, (eadem enim seueritate uoluntatem sceleris, qua effectum, puniri iura uoluerunt), ipse quidem, utpote maiestatis reus, gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis. Filii uero eius, quibus uitam inperatoria specialiter lenitate concedimus, (paterno enim deberent perire suplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuuntur), a successione omnium proximorum habeantur alieni, testamentis extraneorum nichil capiunt, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos semper paterna comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perueniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus et sit mors solatium et uita suplicium. Denique iubemus etiam notabiles esse infamia sine uenia, qui pro talibus umquam apud nos interuenire temptauerint. . 1. Sane, si quis ex his in exordio initae factionis, studio uerae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et premio a nobis et honore donabitur. Is uero, qui usus fuerit factione, si sero, tamen incognita adhuc consiliorum archana patefecerit, absolutione tantum ac uenia dignus habebitur." [Gratian.] Porro symoniae accusatio ad instar lesae maiestatis procedere debet, sicut Leo inperator in I. libro Codicis decreuisse legitur, titulo de episcopis et clericis, 1. Si quenquam procedere debet. Quod de accusatione, non de pena intelligi oportet. Unde Inppp. Valentinianus, Valens et Gratianus libro IX. Codicis titulo ad legem Iuliam maiestatis: [l. Nullus]

[C. XXIII.] "Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offeruntur, militiae, uel generis, aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tantum maiestatis causa, in qua sola equa omnibus conditio est." Gratian. Sed cum omnes illi assumuntur in accusatione symoniae, qui possunt accussare de crimine maiestatis, constat, quod sicut ibi non dubitatur de crimine maiestatis, sed an reus commiserit illud, sic et hic non negatur heresis, sed inpetitur accusatus, an conmiserit heresim.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Quod autem queritur, si episcopus accusationem in accusatorem uertere uoluerit, an suae simplici assertioni fides sit habendam? facile soluitur, si sanctorum Patrum auctoritas diligenter inspiciatur. Ut enim sancti patres diffiniunt, nullius personae, quantumlibet exercitatae, confessioni fides est adhibenda, nisi conpetentes probationes adhibeat. Unde in IV. Cartaginensi Concilio [c. 29.] legitur:

C. I. Episcopus, crimen alicui obiciens, in sinodo probet quod obicit. Episcopus, si clerico uel laico crimen inposuerit, deducatur ad probationem in sinodum. Gratian. Sed obicitur: Si se solum alieni sceleris conscium nouerit, probare illud testibus non ualet; quid ergo tunc sibi faciendum sit, ex Concilio Vasensi [I. c. 8.] sic diffinitur:

C. II. Episcopus non proferat quod probare non potest. Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium nouit, quamdiu probare non potest, nichil proferat, sed cum ipso ad conpunctionem eius secretis correctionibus elaboret. Quod si forte correptus pertinacior fuerit, et se communioni publicae ingesserit, etiam si episcopus in redarguendo illum, quem reum iudicat, probatione deficiat, indempnatus (licet his qui nichil sciunt, secedere ad tempus pro personae maioris auctoritate iubeatur) ille tamen, quamdiu nichil probare potest, in communione omnium, preterquam eius, qui eum reum iudicat, permanebit.

C. III. De episcopo, qui sibi soli dicit aliquem suum crimen fuisse confessum. Placuit, ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad iniuriam suam episcopus pertinere, quod illi soli non creditur. Et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare, quamdiu excommunicato non communicauerit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caueat episcopus, ne dicat in quemquam quod aliis documentis conuincere non potest.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Iudicium uero archiepiscopi alterius prouinciae alicui expetere non licet. Unde Gregorius ait: [respons. IX. ad Augustinum Anglorum Episcopum]

C. I. Alterius parrochianum alicui iudicare non licet. Scriptum est in lege: "Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare." Falcem enim iudicii mittere non debes in ea segete, que alteri uidetur esse conmissa, sed per affectum boni operis frumenta dominica uiciorum suorum paleis expolia, et in ecclesiae corpus admonendo et persuadendo, quasi mandendo, conuertere.

C. II. Quot ciuitates unaqueque prouincia habeat. Item Pelagius Papa [II. ep. VIII.] omnibus Episcopis. Scitote certam esse prouinciam, que habet X. aut XI. ciuitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum metropolitanum, aliosque suffraganeos X. uel XI. episcopos iudices, ad quorum iudicium omnes causae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac ciuitatum referantur, ut ab his omnibus iuste consona uoce discernatur, nisi ad maiorem auctoritatem fuerit ab his, qui iudicandi sunt, appellatum. Unde non oportet, ut degradetur uel dehonoretur unaqueque prouincia; sed apud semetipsam habeat iudices, sacerdotes et episcopos, singulos uidelicet secundum ordines suos, et quicumque causam habuerit a suis iudicibus iudicetur, et non ab alienis, id est a suae iustis iudicibus prouinciae, et non ab extraneis, nisi (ut iam est prelibatum) a iudicandis fuerit appellatum.

C. III. Non aliorum, sed primatis sui iudicio quisque se subiciat episcopus. Item Nicolaus Papa. Denique si Suffredus, tale in se crimen nouerat, quo recte posset episcopatu priuari, uel infirmitate se sentiebat forsitan pregrauari, qua inpeditus nullis posset proximis sua prelatione prodesse, primatis sui debuerat et non aliorum dioceseon antistitum prestolari iudicium. Quod si quelibet ambiguitas, uel aliqua fortasse super eius examinatione, uel episcopatus abrenunciatione oborta fuisset contentio, ex more ad apostolicam sedem referri conuenerat, et nostra in his omnibus debuerant cuncti decreta penitus expectare. Quod quia omissum hactenus dolemus, dilectissimam mihi gloriam uestram uehementer efflagito, ut iam dictus Suffredus episcopus proprio restituatur episcopio, et si quid reprehensione dignum gessit, postea uel correctione, uel digna animaduersione diffinietur. Gratian. Est tamen casus, in quo episcopus alterius parrochianum excommunicare ualet. Unde in Concilio apud Conpendium: [c. 5.]

C. IV. Quando episcopus parrochianum alterius excommunicare ualet. Placuit pro communi utilitate, ut nullus episcoporum grauiter ferat, si eius parrochianum pro depredationis causa alter episcopus excommunicauerit.

[PALEA. C. V. De eodem. Item ex Concilio Meldensi, c. 2. De illis autem, qui intra parrochiam beneficium aut hereditatem habent, et alterius episcopi parrochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, et rapinam et depredationes peragunt, placuit, ut excommunicentur, nec ante ex parecia exeant, quam que perpetrarunt digne emendent. Quorum excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiat ante, quam illuc redeant, ubi rapinam fecerunt, et ibi omnia pleniter emendent. ]

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Porro cuius iudicium sibi expetendum sit, si iudices electi inter se discordare ceperint, in Laudicensi Concilio [c. 14.] sic inuenitur diffinitum:

C. I. A quo sit ferenda sententia, quando conprouinciales episcopi discordant. Si quis episcopus criminaliter in iudicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem episcopos prouinciae, qui conuenerint, diuersas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronunciare, alios reum, propter huiusmodi controuersiam amputandam placuit sanctae sinodo metropolitanum episcopum alterius uicinae prouinciae aduocari, et aliquantos cum eo episcopos alios, qui pariter residentes quecumque fuerit dirimant questionem, propter hoc, ut sit firmum iudicium, quod ab unius prouinciae episcopis fuerit promulgatum.

C. II. Quando electi iudices inter se de sententia discordes extiterint, de uicina prouincia archiepiscopus aduocetur. Item ex Concilio Martini Papae. Si quis episcopus in aliquibus iudicatur, et uiderit ipsos episcopos, qui in prouincia sua sunt, inter se iudicio discrepare, ut alii uideantur eum, qui iudicatur, iustificare, alii condempnare, pro diffinitione huius dissensionis hoc placuit sanctae sinodo, ut de prouincia uicina alter metropolitanus conuocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem. Gratian. Nisi eadem prouincia primatem habuerit, ad quem negotia, que per metropolitanum terminari non ualent, referenda sunt. Unde Bonifatius Papa Episcopis Galliae:

C. III. Primati deferantur negotia, que metropolitanus explicare non ualet. Si inter episcopos eiusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico iure uel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem diiudicet, et si non adquiescat utraque pars iudicatis, tunc primas regionis inter ipsos audiat, et quod ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum sit, hoc diffiniat, et nulla pars calculo eius ualeat contradicere.

[PALEA. C. IV. De eodem. Item Alexander Papa. Si metropolitanus a quocumque conprouinciali episcopo in causa propria appellatus eum audire distulerit, in proxima sinodo negotii sui habeat licentiam exercendi, et quicquid per iustitiam a conprouincialibus suis fuerit statutum debet custodiri. ] Gratian. Sed si omnium conprouincialium concordi sententia fuerit dampnatus, manebit erga eum inmobilis censura. Unde in Laudicensi Concilio [cap. 15.] legitur:

C. V. Episcopus, qui ab episcopis suae prouinciae consonam sententiam reportauerit, ab aliis iudicari non poterit. Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omnibus, qui sunt intra prouinciam, episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius iudicari non poterit, sed manere circa eum oportet tamquam conuenientem, que ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam. Gratian. Subintelligendum uero est, nisi ad iudicem maioris auctoritatis fuerit prouocatum. Tunc enim per appellationem soluta sententia firmitatem non obtinet. Unde Nicolaus Papa ait: [in epist. ad Carolum Regem, cuius initium: "Numquam dolorem generat."]

C. VI. Semel difinitum retractari non licet, nisi ubi maior auctoritas fuerit. Quod bene semel diffinitum est et interpositis iuramentis deliberatum, nulla debet iteratione, nisi fortassis ubi fuerit maior auctoritas, retractari.

C. VII. In renouatione iudicii memoria B. Petri est habenda. Item ex Concilio Sardicensi. [c. 4.] Osius episcopus dixit: "Quod si aliquis episcopus adiudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, alterum iudicium renouetur, si uobis placet, S. Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur uel ab his, qui examinauerunt, uel etiam ab aliis episcopis, qui in prouincia proxima morantur, Romano episcopo. Et si iudicauerit renouandum esse iudicium, renouetur et det iudices. Si autem probauerit talem causam ut ea non refricentur, que acta sunt, que decreuerit Romanus episcopus confirmata erunt. Si hoc ergo omnibus placet, statuatur." Sinodus respondit: Placet. Codicis libro IV. titulo de probationibus: Actor, quod asseuerat profitendo se probare non posse, reum necessitate monstrandi contrarium non astringit, cum per rerum naturam factum negantis probatio nulla sit.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
Quod autem deficiente accusatore reus non sit cogendus ad probationem, auctoritate Gregorii probatur, qui [lib. V. epist. 25.] scribens Maximo ait:

C. I. Onus probationis reo non incumbit. Quod autem postulas, ut illuc personam dirigere debeamus, qua de his, que dicuntur, possit esse probatio, esset utcumque excusabile, si umquam ratio ei, qui accusatur, necessitatem probationis inponeret. At postquam non tibi, sed accusantibus hoc onus incumbit, ad nos, sicut prefati sumus, dilatione cessante uenire non desinas. Gratian. Accusatus non negationem, sed exceptionem probare debet:

[C. II.]. [Gratian.] Hoc autem seruandum est, quando reum publica fama non uexat. Tunc enim auctoritate eiusdem Gregorii propter scandalum remouendum, famam suam reum purgare oportet.

------------------------------------------------------------------

CAUSA VII.
GRATIANUS.
Quidam longa inualetudinem grauatus episcopus alium sibi substitui rogauit, cuius precibus summus Pontifex annuit, et quod rogauerat ei concessit. Postea uero conualuit idem episcopus, et quod prius fecerat cupit rescindi; aduersus eum, qui sibi accesserat, questionem mouet, suam cathedram tamquam sibi debitam reposcit. (Qu. I.) Hic primum queritur, utrum uiuente episcopo alius possit in ecclesia eadem ordinari? (Qu. II.) Secundo, an iste ualeat reposcere cathedram, quam sua intercessione alter accepit?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uiuente episcopo alius superponi aut superordinari non possit, ex concilio apud Aluerniam celebrato diffinitum est, in quo legitur: "ut nullus uiuente episcopo alius superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in eius locum, quem capitalis culpa deiecerit."

C. I. Pro molesti corporis suo honore non priuetur episcopus. Item ex Registro Gregorii Papae, [lib. IX. epist. 41.] ad Anatolium Constantinopolitanum Diaconem. Scripsit mihi dilectio tua, me reuerentissimo fratri meo Iohanni primae Iustinianae episcopo pro egritudine capitis, quam patitur, episcopum precipere succedi, ne fortasse, dum episcopi iura eadem ciuitas non habeat, (quod absit) ab hoste depereat. Et quod nusquam canones precipiunt, ut pro egritudine episcopi episcopus succedat, et ideo iniustum est, ut, si molestia corporis irruit, honore suo priuetur egrotus. Sed suggerendum est, ut si quis, in regimine, egrotat, dispensator illi talis requiratur, qui possit eius curam omnem agere, et locum illius in regimine ecclesiae (ipso non deposito) conseruare, ut neque Deus omnipotens offendatur, neque ciuitas neglecta esse inueniatur.

C. II. Flagellatis a Domino afflictio addi non debet. Idem [lib. II.] in epistola [5.] ad Candidum. Cum percussio corporalis inminet, utrum pro purgatione, an pro uindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur, et ideo non debet a nobis flagellatis addi afflictio, ne nos culpae (quod absit) offensa respiciat.

C. III. Infirmitatis causa loco suo quis priuari non debet. Item Gregorius Clementio Episcopo Primati Vizanzeno. Presentium latoris Adeodati querelam, qui se sui presbiteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae tibi textus explanet petitionis, tamen paulo iudicauimus apertius retexendam. Asserit namque a Quinciano fratre et coepiscopo nostro in loco suo quibusdam se suis ordinandis negotiis relaxatum, egritudinisque causa per duorum mensium spatium suae se ecclesiae defuisse; cuius rei occasionem captantem predictum fratrem nostrum alium loco eius presbiterum illic ordinasse. Hortamur itaque fraternitatem tuam, ut causam eius sollicite districteque perquiras, et, si manifestae egritudinis causa, sicut dicitur, ecclesiae suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius presbiteri permittas preiudicium generari, sed in loco suo eum fac sine aliqua dubietate restitui. Et infra: . 1. Illud autem karitatem tuam specialiter ammonemus, ut, si uera fuerit huius suggestio, atque in suo ordine fuerit restitutus, de presbitero, qui in loco eius ordinatus est, subtiliter districteque esse sollicitus debeas. Et si quidem sine datione aliqua ad eundem ordinem uenit, ut in symoniacam heresim non potuisset incidere, in aliam quamcumque ecclesiam uacantem eum uolumus ordinari. Sin autem in eum quippiam (quod auertat Dominus) tale fuerit repertum, ipso etiam presbiteratus priuetur ordine, quem non causa replendae necessitatis ecclesiae, sed sola conprobatur ambitione suscepisse.

C. IV. Pro infirmitate uel egritudine pontifices non sunt abiciendi, nec in eorum loco alii substituendi. Item Nicolaus Aluino Iouauiensi Archiepiscopo. Pontifices, qui aliqua occupantur infirmitate uel egritudine, abiciendi non sunt, nec alios in eorum loco consecrari oportet, nisi ex hac fuerint luce subtracti. Quod si de ministerio sibi concesso conqueruntur, que licita sunt sacerdotes expleant. In his uero, que his presumere non licet, uicinorum usque ad recipiendam sanitatem episcoporum auxilia subrogentur, et hoc cum cautelae studio peragant, ne per necessitatis occasionem presumptionis pullulet ambicio. Episcopos uero, qui dominici gregis suscipiunt curam atque sollicitudinem, ab amministratione eorum discedere non oportet, ut accepti talenti pulcritudo non deleatur, sed certamine eorum salubriter augeatur et triplicetur.

C. V. Viuente episcopo alius sibi succedere non ualet. Item ex epistola Cipriani Episcopi et Martiris. Factus est Cornelius episcopus de Dei et Christi eius iudicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis, que tunc affuit, suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum uirorum consensu cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis uacaret, quo occupato et de Dei uoluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis iam episcopus fieri uoluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, licet de se multum iactans et plurimum sibi uendicans, profanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum esse non possit, quisquis post unum, qui solus esse debet factus est, iam non secundus ille, sed nullus est.

C. VI. Non est episcopus qui in locum irrepserit uiuentis. Item eiusdem. Nouatianus episcopus non est, qui Cornelio episcopo in ecclesia a sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in multa membra diuisa, item episcopatus unus, multorum episcoporum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam et ubique coniunctam catholicae ecclesiae unitatem, humanam conatur ecclesiam facere, et per plurimas ciuitates nouos suos apostolos mittit, ut quedam recentia institutionis suae fundamenta constituat; cumque iampridem per omnes prouincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in etate antiqui, in fide integri in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audet, quasi possit aut totum orbem noui conatus obstinatione peragrare, aut ecclesiastici ordinis conpaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens scismaticos semper inter initia feruere, incrementa uero habere non posse, nec augere quod illicite ceperint, sed statim cum praua sua emulatione deficere. Et infra: . 1. Qui ergo nec unitatem Spiritus, nec coniunctionem pacis obseruat, et se ab ecclesiae uinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere, nec honorem, qui episcopatus nec unitatem uoluit habere, nec pacem.

C. VII. Non est in ecclesia qui cum episcopo pacem non habet. Idem ad Pappianum. [eodem lib. IV. epist. 6.] Scire debes episcopum in ecclesia esse, et ecclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos, qui pacem sacerdotibus Dei non habentes obrepunt, et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia, que catholica una est, scissa non sit neque diuisa.

C. VIII. Suo iure quis cedere non debet. Idem. [ad Iubaianum] Quam periculosum sit in diuinis rebus ut quis cedat iure suo et potestate, scriptura sancta declarat, cum Esau primatus suos inde perdidit, nec recipere postmodum potuit, quod semel cessit.

C. IX. Perditionem sibi adquirunt qui ab episcopis recedentes unitatem ecclesiae scindunt. Idem. [lib. I. epist. 6. ad Magnum] Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, et quam sine spe sint, et perditionem sibi maximam de indignatione Dei adquirant qui scisma faciunt et relicto episcopo alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat scriptura diuina in libris Regnorum, ubi a tribu Iuda et Beniamin decem tribus scissae sunt, et relicto rege suo alterum sibi foris constituerunt. "Et indignatus est," inquit, "Dominus semini omni Israel, et demoliuit eos, et dedit eos in direptionem, donec abiceret eos a facie sua, quia dissipatus est Israel a domo Dauid, et constituerunt sibi regem Ieroboam, filium Nabath." Indignatum esse Deum dixit, et eos in perditionem dedisse, quia ab unitate dissipati alterum sibi regem constituissent. Et tanta indignatio Domini extitit aduersus illos, qui scisma fecerunt, ut etiam cum homo Dei ad Ieroboam missus esse, qui ei peccata sua exprobraret atque ultionem futuram prediceret, panem apud illos edere et aquam bibere uetaretur. Quod cum non custodisset et contra preceptum Domini prandisset, statim diuina censura percussus est, ut inde regrediens inpetu ac morsu leonis in itinere necaretur. . 1. Sed adhuc in euangelio suo Dominus, maiorem suae intelligentiae lucem manifestat, quod idem, qui tunc se a tribu Iuda et Beniamin sciderant, et Ierosolimis relictis Samariam secesserant, inter pseudoprophetas et gentiles conputarentur. Nam cum primum discipulos in ministerium salutis mitteret, mandauit et dixit: "In uiam gentium ne abieritis, et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis." Ad Iudeos prius mittens gentiles adhuc preteriri iubet. Addendo autem et ciuitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant scismatici, ostendit scismaticos gentibus adequari. Et post pauca: . 2. Quod uero eundem, quem nos Deum Patrem, eundem eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare tales potest. Nam et Chore, et Dathan, et Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum nouerant, pari lege et religione uiuentes unum et uerum Deum, qui colendus atque inuocandus fuerat, inuocabant: tamen quia loci sui ministerium transgressi et contra Aaron sacerdotem, qui sacerdotium legitimum dignatione Dei atque ordinatione perceperat, sacrificandi sibi licentiam uendicauerunt, diuinitus percussi penas statim pro illicitis conatibus penderunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia irreligiose et illicite contra ius diuinae dispositionis oblata. Thuribula quoque ipsa, in quibus incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de cetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis diuinae memoriam corrigendi posteris exhiberent, iussu Domini conflata atque igne purgata, in laminas ductiles producuntur, et affiguntur altari, secundum quod loquitur diuina scriptura: "Memoriale," inquit, "filiis Israel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est ex semine Aaron, inponere incensum ante Dominum ut non sit sicut Chore." Et tamen illi scisma non fecerant, nec foras egressi contra Domini sacerdotes inpudenter atque hostiliter rebellauerant, quod nunc hi ecclesiam scindentes, et contra pacem atque unitatem Christi rebelles, cathedram sibi constituere, et primatum assumere, et baptizandi atque offerendi licentiam uendicare conantur etc.

C. X. Non est defendendus qui uiuentis locum inuadit. Item Leo IV. Nomenio, Duci Britanniae. Non furem, et latronem, qualem Gislardum esse sentimus in Nannetica sede, qui uiuentis (quod non licuit) non timuit locum usurpare, pro cuiuscumque muneris donis ultra debes defensare.

C. XI. Non licet episcopo ecclesiam suam dimittere. Item Euaristus Papa. [epist. II.] omnibus Episcopis. Sicut uir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus ecclesiam suam, id est ut illam dimittat, ad quam consecratus est. Et sicut uxori non licet dimittere uirum suum, ut alteri se uiuente eo matrimonio societ ut eum adulteret, licet fornicatus sit eius uir, sed iuxta Apostolum aut uiro suo debet reconciliari, aut manere innupta, ita ecclesiae non licet dimittere episcopum suum, aut se ab eo segregare, ut alterum uiuente eo accipiat; sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est alterum episcopum suo uiuente non accipiat, ne aut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Si uero adulterata fuerit, id est si se alteri iunxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit uel desiderauerit, per acerrimam penitentiam aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat. . 1. Episcopo uero oportet oportune et inportune, atque sine intermissione ecclesiam suam docere, eamque prudenter regere et amare, ut a uiciis se abstineat et salutem consequi possit eternam. Et illa cum tanta reuerentia eius doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere ut legatum Dei et preconem ueritatis. Gratian. Ecce his auctoritatibus patenter ostenditur, quod episcopo uiuente alius superordinari non potest, nec etiam pro eius egritudine. Sed illud Gregorii intelligendum est, quando ille, qui egrotat, alium sibi substitui non rogat. Ceterum, quando aliquis uel senectute, uel infirmitate grauatus susceptum offitium amministrare non ualet, si alium sibi substitui petierit, rationabiliter fieri potest. Unde in eodem capitulo sequitur: "Si uero idem Iohannes fortasse pro molestia sua petierit, ut ab episcopi honore debeat uacare, eo petitionem dante scripto, concedendum est; aliter id facere non ualemus." Hinc etiam B. Augustinus episcopo suo nondum defuncto, sed senectute grauato, cathedram episcopalem suscepit. Unde in epistola Paulini [unica] ad Romanum legitur:

C. XII. Augustinus non tam successit quam accessit. Non autem hoc tantum scripsimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc curam Dei gratia meruerit Africanae ecclesiae ut uerba celestia Augustini ore perciperet, qui ad maiorem dominici muneris gratiam nouo more prouectus ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio Ipponensis ecclesiae episcopo coepiscopus Augustinus est. Gratian. Hoc idem probatur auctoritate B. Gregorii, qui Ariminensi episcopo, dolore capitis laboranti, alterum subrogauit, ita scribens in [VII. libr.] Registro suo, [Indict. 2., ep. 49.] capitulo 238.:

C. XIII. Episcopo grauato infirmitate alius subrogari potest. Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis, quia notum est, inpediente molestia, Ariminensis ecclesia pastorali hactenus ac sacerdotali sit regimine destituta, dudum fraternitas uestra cognouit. Quem dudum habitatorum illius loci precibus permoti sepius hortati sumus, ut si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia, melioratum esse se sentiret, ad suam auxiliante Deo reuerteretur ecclesiam. Qui datis induciis in hoc quadriennio expectatur. Quem, dum cleri, uel ciuium huc uenientium, nosque precibus arguentium instantius hortaremur, ut, si ualeret, cum eis auxiliante Domino remearet, datis scriptis suplicatione nos petit, ut quia ad eiusdem ecclesiae regimen uel susceptum offitium pro eadem, qua detinetur, molestia assurgere nullatenus posset, ecclesiae Christi episcopum ordinare deberemus. Unde, quia cunctarum ecclesiarum iniuncta cura sollicitudinis nos constringit, ne diutius gregi fidelium desit pastoralis custodia, illorum precibus huius ex sui inpossibilitate renunciatione conpulsi, uisum est nobis eidem Ariminensi ecclesiae debere episcopum ordinari, et datis ex more preceptis, clerum plebemque eiusdem ecclesiae non destitimus ammonere, quatinus ad eligendum sibi antistitem concordi prouisione concurrant. Hortamur ergo, ut fraternitas uestra eum, quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat euocari, quem cauta ex omnibus examinatione discutite, et si, in eo, que in textu Eptatici continentur, minime Domino opitulante fuerint reperta, atque fidelium personarum relatione eius quoque uita uobis placuerit, ad nos eum cum decreti uestri pagina, addita quoque testificationis epistola destinate, quatinus eiusdem a nobis ecclesiae Domino disponente consecretur antistes.

C. XIV. De eodem. Item ex eodem capitulo 232. ad Eleutherium Episcopum. Quamuis triste nobis sit ualde quod loquimur, atque fraterna nos conpassione potius arguat, quam aliquid de auditis diffinire permittat, suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo, magna nos ecclesiis cura prospicere, ne qua earum possit utilitas deperire. Peruenit igitur ad nos quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut quod mente alienata agere soleat gemitus et fletus audire sit. Ne ergo languente pastore grex (quod absit) insidiatoris laniandus dentibus exponatur, uel ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est prouisione tractare. Et ideo, quia uiuentem episcopum ab offitio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco eius (nisi recusante eo) nulla sinit ratio ordinari; sed si interualla egritudinis habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium subuertente infirmitate posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto omnium solempniter electione alter, qui dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen, ut quousque eundem episcopum in hoc seculo uita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem ecclesia ministrentur. Enimuero si nullo tempore ad sanae mentis redit offitium, persona fidelis ac uitae probabilis est eligenda, que ad regimen ecclesiae idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae uinculo constringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem in omnibus se exhibere, qui etiam episcopo, qui nunc egrotat, superstes, loco eius debeat consecrari. II. Pars. Gratian. Ne autem huiuscemodi passionibus sacerdotibus subito occupatis ceptum offitium inexpletum remaneat, institutum est, ut sacerdos, siue psallens siue sacrificans, alios secum habeat, qui, si huiusmodi casus interuenerit, inchoata misteria perficere ualeant. Unde in Tolletano Concilio XI. [c. 14.]

C. XV. Quisque sacrificans sacerdotem sibi uicinum habeat, qui cepta sacramenta expleat, si ei aliqua necessitas ingruerit. Illud diuini oraculi mente singuli precauentes, quo scribitur: "Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem," summopere nobis uerendum est et cauendum, ne horis illis atque temporibus, quibus Domino psallitur uel sacrificatur, unicuique diuinis offitiis singulariter insistenti perniciosa passio uel quelibet corporis ualitudo occurrat, que aut corpus subito obrui faciat, aut mentem alienatione uel terrore confundat. Huiusmodi ergo casibus precauentes necessarium duximus instituere, ut ubi temporis, uel loci, siue clerici copia suffragatur habeat quisquis ille canens Deo atque sacrificans post se uicini solaminis adiutorem, ut si aliquo casu ille, qui offitia inpleturus accedit, turbatus fuerit uel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui eius uicem exequatur intrepidus.

C. XVI. Si sacerdos necessitate preoccupatus fuerit, cepta sacramenta per alium expleantur. Item ex Concilio Tolletano VIII. [c. 2.] Nichil contra ordinis statutum temeritatis ausu presumatur, neque illa, que summa ueneratione censentur, ulla presumptione soluantur, cum ad hoc tantum fieri iussa sunt, ne interrupta noscantur, ne languoris prouentu robore salutis natura priuetur. Non ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed sacris etiam ministeriorum Dei prouidetur sollicitudine. Censuimus ergo conuenire, ut cum a sacerdotibus missarum tempore sancta misteria consecrantur, si egritudinis accidat cuiuslibet euentus, quo ceptum nequeat consecrationis explere ministerium, sit liberum episcopo uel presbitero alteri consecrationem exequi cepti offitii. Non enim aliud ad supplementum initiatis misteriis conpetit, quam aut incipientis aut subsequentis benedictione conpleta sint sacerdotis, quia nec perfecta uideri possunt, nisi perfectionis ordine conpleantur. Cum enim simus omnes in Christo unum, nichil contrarium diuersitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei representat. Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici indiuiduum sibi esse non ambigant, sed, ut premissum est, precedentibus alii libenter pro conplemento succedant. Nec tamen quod naturae languoris causa consulitur in presumptionis perniciem conuertatur, nullus post cibum potumque quemlibet minimum sumptum missas facere, nullus absque patenti prouentu molestiae minister uel sacerdos, cum ceperit, inperfecta offitia presumat relinquere omnino. Si quis hoc temerarie presumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit. III. Pars. Gratian. Ecce, quod episcopo petente, precibus etiam populi, infirmitate grauato alius possit subrogari, patenter monstratur. Senectute autem grauato non successor, sed coadiutor dari debet, qui ei decedenti in locum regiminis succedat. Sic Augustinus dicitur accessisse, non successisse Ypponensium episcopo. Hinc etiam Zacharias Papa scribit Bonifatio Maguntino Archiepiscopo:

C. XVII. Senectute grauato coadiutor est dandus, qui morienti succedat. Petisti, ut cum nostro consultu pro superueniente tibi senectute atque corporis inbecillitate, si inuenire poteris alium in eandem sedem, in qua prees, pro tua persona debeas collocare. Nos uero adiutore Deo consilium prebemus tuae sanctitati, ut pro salute animarum rationabilium fautore Christo sedem, quam obtines, Maguntinae ecclesiae nequaquam relinquas. Sin uero Dominus dederit iuxta tuam petitionem hominem perfectum, qui possit sollicitudinem habere, et curam pro salute animarum pro tui persona ordinabis illum episcopum, eritque in euangelio tibi credito et ministerio Christi portando in omni loco requirens et confortans ecclesiam Dei. Item: . 1. Si eundem uoluerit diuina clementia post diem tui transitus superesse, si eum aptum cognoueris, et in tua uoluntate fuerit diffinitum, ea hora, qua te de presenti seculo migraturum cognoueris, presentibus cunctis tibi successorem designa, ut huc ueniat ordinandus. Hoc nulli alii concedi patimur, quod tibi karitate cogente largiri censuimus. Item: . 2. De eo autem, quem tibi successorem constituere dixisti, ut te iubente in tuo loco eligatur episcopus, hoc nulla ratione concedi patimur, quia contra omnem ecclesiasticam regulam uel instituta Patrum esse monstratur; sed uolumus, ut tibi ministret, et sit in euangelio Christi adiutor. . 3. Nimis enim reprehensibile esse manifestum est, ut te uiuente alium tibi substituamus; sed hoc conmonemus, ut orare non cesses, ut tibi Deus illum successorem concedat, qui ei possit esse placabilis, et populum irreprehensibiliter regere ualeat.

C. XVIII. Non successor, sed coadiutor uiuenti episcopo datur. Item Pelagius Papa Clero Narniensi. Quia frater et coepiscopus noster Iohannes, ecclesiasticae utilitatis studio suadente, et naturae suae simplicitate laudabili consideratione tractata, ob hoc, quod se in gerenda patrimonii gubernandi cura uel in disciplina ecclesiastica conseruanda minime fatetur idoneum, Constituti presbiteri ad hec explenda sibi poposcit adhiberi personam, ut ea, que sunt necessaria, conpetenti disponente sollicitudine, nichil indecens uel inutile fieri permittatur. Ideoque presenti uobis iussione precipimus, ut seruata primo in loco memorato episcopo reuerentia, quam nos conuenit inculpabiliter exhibere, in omnibus, que ad diuini cultus obsequium pertinent, uel ecclesiasticae utilitatis cura peragere suaserit, prebeatis obedientiam conpetentem, ut in nullo dispositionibus eius spiritu contumaci resultantes, imo conpetenti uigilantiae uestrae studio, que pro ecclesiastica utilitate gerenda monuerit, adinplentes, ut his ita dispositis et consueta uobis stipendia ministrentur, et quecumque in prefato ecclesiae patrimonio uel de rebus ad eam pertinentibus repetendis sunt necessaria, conpleantur. Gratian. Illud uero Cipriani de hereticis intelligendum est, qui catholicorum ecclesias sibi usurpare contendunt. . 1. Illud uero Euaristi Papae tunc intelligendum est, quando nec ineuitabilis necessitas (persecutorum uidelicet) nec apostolica aut regularis mutacio, sed sola ambicio episcopum de ecclesia ad ecclesiam transire cogit. . 2. Unde cum in principio sui capituli diceret: "Episcopus non debet dimittere ecclesiam suam," subsequenter adiunxit: "Absque ineuitabili necessitate, aut apostolica uel regulari mutacione, et alteri se ambitus causa coniungere." IV. Pars. . 3. Ambicionis enim causa quicumque ecclesiae suae mediocritate despecta ad maiorem ecclesiam transire uoluerit, debet reuocari ad propriam. Quod si redire contempserit, careat aliena et propria. Unde in Niceno Concilio [cap. 15.] legitur:

C. XIX. Episcopus uel quilibet clericus relicta sua ecclesia non debet ad aliam transire. Non oportet episcopum uel reliquos ordines de ciuitate ad ciuitatem migrare; non episcopus, non presbiter, non diaconus transeat. Si quis autem post diffinitionem sancti et magni concilii tale quid agere temptauerit, et se huiusmodi negotio mancipauerit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur ecclesiae, cuius fuit episcopus, aut presbiter, aut diaconus ordinatus.

C. XX. In monasterio deputetur episcopus, qui in ecclesia sua residere contempnit. Item Gregorius Anthemio Subdiacono. [lib. V. epist. 23.] Peruenit ad nos, Pimenium Amalfitanae ciuitatis episcopum in ecclesia residere non esse contentum, sed foris per diuersa loca uagari. Idcirco hac tibi auctoritate precipimus, quatinus hoc de cetero facere non presumat, sed in ecclesia sua sacerdotali more resideat. Quem si forte non emendare post tuam interminationem cognoueris, in monasterium eum deputare, et nobis curabis modis omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum preceptione cognoscas.

C. XXI. Episcoporum nulli conceditur principalem cathedram relinquere, et ad alium ecclesiam se conferre. Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. c.] Placuit, ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra ad aliquam ecclesiam in diocesi constitutam se conferre, uel in re propria diucius, quam oportet, constitutum curam uel frequentationem propriae cathedrae negligere.

C. XXII. Intercessori cathedram, cui datus est, tenere non licet. Item ex eodem. [Cartaginensi V. c. 8.]. Constitutum est, ut nulli intercessori sit licitum, cathedram, cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis uel seditionibus retinere, sed dare operam, ut intra annum eisdem episcopum prouideat. Quod si neglexerit, anno exempto interuentor alius tribuatur.

C. XXIII. Excommunicentur clerici, qui relicta sua ecclesia ad eam redire noluerint. Item ex eodem. Si qui uero sine respectu Dei agentes, et timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserint ab ecclesia sua, siue presbiter siue diaconus, uel in quocumque ecclesiastico ordine positi fuerint, non debent suscipi in ecclesia, sed omni necessitate cogantur, ut redeant ad ecclesiam suam. Quod si permanserint, excommunicare eos oportet.

C. XXIV. De eodem. Item ex Concilio Antioceno. [c. 3.] Si quis presbiter, uel diaconus, uel quilibet clericus, deserta sua ecclesia, ad aliam transeundum esse crediderit, et ibi paullatim temptet, quo migrauit, perpetuo permanere, ulterius ministrare non debet, presertim si ab episcopo suo ad reuertendum fuerit exhortatus. Quod si post euocationem sui episcopi non obedierit, sed inobediens perseuerauerit, omnimodis ab offitio suo deponi debere, nec aliquando spem restitutionis habere. Si uero propter hanc culpam depositum alius episcopus susceperit, et ipse a communi sinodo penam merebitur increpationis tamquam ecclesiastica iura dissoluens.

C. XXV. Non licet episcopo ecclesiam suam relinquere et ad aliam transire. Item ex eodem. [Antioceno, c. 21.] Episcopum de diocesi ad diocesim non debere transire, neque si se ipsum ingesserit, neque si a populis fuerit uiolenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur; manere autem eum debere in ecclesia Dei, quam ab initio sortitus est, et non ab ea alibi demigrare, secundum regulam super hoc olim a Patribus constitutam.

C. XXVI. De eodem. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 5.] Propter eos episcopos siue clericos, qui de ciuitate ad ciuitatem transeunt, placuit diffinitiones datas a sanctis Patribus habere propriam firmitatem.

C. XXVII. Alienae plebes ab episcopo non usurpentur. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 20.] Placuit, ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegam suum.

C. XXVIII. Alienos clericos ordinare uel altaria consecrare episcopo non licet. Item Anacletus. Episcopus in diocesi aliena ad alienos clericos ordinandos uel altaria consecranda inruere non debet. Quod si fecerit, amotis his, quos ordinauit, altaris tantum consecratione manente, transgressor canonum anno a missarum celebritate cessabit.

C. XXIX. Diebus solempnibus clericus ecclesiae suae deesse non debet. Item ex Concilio Agatensi. [c. 64.] Si quis in clero constitutus ab ecclesia sua diebus solempnibus defuerit, id est Natiuitate Domini, Epiphania, Pasca, uel Pentecoste dum potius secularibus lucris studet quam seruitio Dei parere, conuenit, ut triennio a communione suspendatur. . 1. Similiter diaconus uel presbiter, si per tres ebdomadas ab ecclesia sua defuerit, huic dampnationi succumbant.

C. XXX. Remouendus est episcopus ab ecclesia, cui inrepserit et ad suam redire cogendus. Item Ylarius Papa. [Episcopis Tarracon. c. 3.] Remoto ab ecclesia Barchinonensi atque ad suam remisso Yreneo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam uoluntatibus, que per ecclesiasticarum legum ignorantiam desiderant quod non licet obtinere, talis protinus de clero proprio Barchinonensibus ordinetur episcopus, qualem te precipue, frater Ascani, oporteat eligere et deceat consecrare, ne si aliter forte factum sit non sine obiurgatione maxime tui nominis retundat nostra preceptio, quod in iniuriam Dei (a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum) didicerimus admissum.

C. XXXI. Qui alienam cathedram appetit, ab ea expulsus etiam propria careat. Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio, Thessalonicensi Episcopo. [ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 8.] Si quis episcopus suae ciuitatis mediocritate despecta amministrationem celebrioris loci ambierit, et ad maiorem se plebem quacumque ratione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, carebit etiam propria, ut nec illis presideat, quos per auariciam concupiuit, nec illis, quos per superbiam spreuit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuras iuris sui affectet augeri.

C. XXXII. Qui contemptu minoris ad maiorem aspirat utraque careat ecclesia. Item ex Concilio Meldensi. [c. 30.] Si quis de ordine sacerdotali contemptu minoris ecclesiae ambitiose et inprobe ad potiorem aspirauerit, canonica erga eum diffinitio conseruetur, hoc est ut utraque careat. Gratian. Qui uero precio ecclesiam uacantem ingressus fuerit, ab offitio suo deponendus est, sicut in Rotomagensi Concilio legitur:

C. XXXIII. Deiciatur a clero qui muneribus ecclesiam adquirere temptat. Sancitum est atque omnibus modis prohibitum, ut si quis presbiter inuentus fuerit alicui clerico uel laico munera dare uel dedisse, aut aliam pecuniam tribuere, ut alterius presbiteri ecclesiam uacantem precio turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula. V. Pars. Gratian. Quod uero communi consilio atque aliorum utilitate mutaciones episcoporum fieri possint et in ecclesiis, a quibus recesserint, eis uiuentibus alii substitui ualeant, Anterius Papa demonstrat, [epistola VII.] scribens omnibus Episcopis:

C. XXXIV. Necessitatis uel utilitatis causa episcoporum mutaciones fieri possunt. Mutaciones episcoporum scitote communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non propria cuiusquam uoluntate aut dominacione. Petrus sanctus magister noster et princeps apostolorum de Antiochia ciuitate utilitatis causa est translatus Romam, ut ibidem proficere potius posset. Eusebius quoque de quadam ciuitate parua apostolica auctoritate mutatus est in Alexandriam. Similiter Felix de ciuitate, in qua ordinatus erat, electione ciuium propter doctrinam et bonam uitam, quam habebat, auctoritate huius sanctae sedis et communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de ciuitate ad ciuitatem, nec transfertur de minori ad maiorem, qui hoc non ambitu, nec propria uoluntate facit, sed aut ui a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci uel populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus est. . 1. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quociens utilitas aut necessitas exegerit supradicto modo et mutare et intronizare potestatem habent, non tamen sine sacrosanctae Romanae sedis auctoritate et licentia. . 2. Alia etenim causa est utilitatis, alia auariciae et presumptionis atque propriae uoluntatis.

C. XXXV. Causa necessitatis mutaciones episcoporum fieri possunt. Item Pelagius Papa [II.] Benigno Archiepiscopo. [epist. II.] Scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis et utilitatis, aliud presumptionis ac propriae uoluntatis. Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem, id est qui non auariciae causa, aut dominacionis, aut propriae uoluntatis uel dilectionis suae migrat de ciuitate ad ciuitatem, sed causa necessitatis et utilitatis mutatur. Nam et plurimorum utilitas unius utilitati uel uoluntati preferenda est. Aliud est enim mutare, et aliud mutari. . 1. Nam aliud est sponte transire, et aliud coacte aut necessitate uenire. Unde non isti mutant ciuitatem, sed mutantur, quia non sponte, sed coacte hoc agunt. . 2. Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas regulas, qui hoc negant causa utilitatis uel necessitatis fieri posse, quociens communis necessitas aut utilitas persuaserit.

C. XXXVI. Christum negare conuincitur qui necessitatem patientibus misericordiam non inpendit. Idem ad eundem. Omnis, qui gemebat et qui uexabatur a Saul, fugiebat et ueniebat ad Dauid. Si rex piissimus atque iustissimus Dauid sciret peccatum esse, persecutionem fugientes et transeuntes de loco ad locum et de ciuitate ad ciuitatem recipere, tales nequaquam reciperet, nec secum teneret, neque in aliis ciuitatibus eos collocaret. Qui enim persecuntur Domini episcopos, eosque de ciuitatibus ad ciuitates transire conpellunt, non eos tantum persecuntur, quantum Dominum nostrum Iesum Christum, cuius legatione funguntur. Nec ipsi in hoc peccant episcopi, quoniam non sponte, sed coacte hoc agunt, sed ipsi, qui eos persecuntur, nec ipsis episcopis hoc inputari potest, sed illis, qui hoc agere eos cogunt. . 1. Qui autem negant misericordiam faciendam fugientibus et necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est misericordia et ueritas. . 2. Negant misericordiam necessitatem patientibus, qui populis indigentibus diuinis ministeriis, et non habentibus proprium episcopum, qui eos instruat, causa utilitatis atque necessitatis ut ex alia ciuitate, licet minor sit, in ea, que non habet episcopum doctiorem uel utiliorem, meliori consilio, non sponte transeuntem, sed maiorum exhortacione mutare, aut episcopum eiectum et persecutionem patientem causa utilitatis aut necessitatis intronizare nolunt.

C. XXXVII. Non ambicione, sed sinodali auctoritate de ecclesia ad ecclesiam episcopus transeat. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 27.] Episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambicionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus. Sane si utilitas ecclesiae poposcerit, decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto, in presentiam sinodi transferatur, nichilominus alio in loco eius episcopo subrogato. Inferioris uero gradus sacerdotes uel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare.

C. XXXVIII. Item ex eodem. [Cartaginensi IV. c. 33.] Episcopi uel presbiteri si causa uisitandi ad ecclesiam alterius episcopi uenerint, in gradu suo suscipiantur, et tam ad uerbum faciendum quam ad oblationem consecrandam inuitentur.

C. XXXIX. Ecclesia unius episcopi ab alio disponi non debet. Item Calixtus Papa omnibus Episcopis. [epist. II. c. 3.] Sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, uel iudicari, aut disponi, nisi a proprio uiro eo uiuente permittitur, sic nec uxor episcopi, que eius ecclesia uel parrochia indubitanter intelligitur, eo uiuente absque consilio eius et uoluntate alteri iudicare, uel disponere, aut eius concubitu, id est ordinatione, frui, non conceditur. Unde ait Apostolus: "Alligata est uxor legi uiri, quamdiu uir eius uiuit, eo uero defuncto soluta est a lege uiri." Similiter sponsa episcopi (quia sponsa uxorque eius dicitur ecclesia) illo uiuente ei alligata, eo defuncto soluta est. "Et cui uoluerit nubat, tantum in Domino," id est regulariter. Si enim eo uiuente alteri nupserit, adultera iudicabitur. Similiter et ille, si aliam sponte duxerit, adulter estimabitur, et communione priuabitur. Si autem persecutus in sua fuerit ecclesia, fugiendum est illi ad alteram, eique sociandum, dicente Domino: "Si persecuti uos fuerint in una ciuitate fugite in aliam." Si autem utilitatis causa fuerit mutandus non per se hoc agat, sed fratribus inuitantibus cum auctoritate huius sanctae sedis faciat, non tamen ambitus causa, sed aut utilitate aut necessitate, ut dictum est. VI. Pars. Gratian. Hoc non solum de episcopis uerum etiam de quibuslibet ecclesiae ministris intelligitur, ne uidelicet in locum uiuentis alter obrepat. Unde B. Gregorius scribit Salonitano Episcopo, de eo, qui in archidiaconatum alterius se promoueri consenserat: [lib. II. Indict. 10. epist. XIV. et XVI.]

C. XL. Deponatur qui locum alterius inuadere non timet. Eum, qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius se prouehi consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponimus. Qui si ulterius in loco eodem ministrare presumpserit, se participatione sacrae communionis nouerit esse priuatum.

C. XLI. In una ecclesia duo prelati esse non debent. Idem ad Rusticum Monachum. [ep. IV.] In apibus princeps unus est; grues unam secuntur ordine litterato; inperator unus, iudex unus prouinciae. Roma condita duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt; singuli ecclesiarum episcopi, singuli archiepiscopi, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. VII. Pars. Gratian. Ecce in quibus casibus episcopo uiuente alius potest ei substitui, quamquam secundum rei ueritatem non uiuente episcopo talis probetur succedere. Translatus enim ab una ciuitate ad aliam desinit esse episcopus illius ciuitatis, a qua transfertur, atque ideo qui huic succedit non uiuenti, sed defuncto quodammodo episcopo probatur substitui. Sed inter eum, qui hostilitatis necessitate, et eum, qui utilitatis causa transfertur, hoc interest, quod ille, qui metu hostilitatis ad aliam transit, si priorem contigerit aliquando ab hostibus liberam fieri, ad eandem illum redire oportet. Unde Gregorius Papa scribit Iacobo Episcopo Squillatino capitulo 25.:

C. XLII. Qui metu hostilitatis ad alium locum transierit postea ad suam ecclesiam redire oportet. Pastoralis offitii cura nos ammonet, destitutis ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum pastorali sollicitudine gubernare debeant. Propterea te Iohannem ab hostibus captiuatum Lesimanae ciuitatis episcopum in Squillitana ecclesia cardinalem necesse duximus statuere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis inpleas. Et licet tua sis hoste inminente depulsus, aliam, que a pastore uacat, debes ecclesiam gubernare, ita tamen, ut si ciuitatem illam hostibus liberam effici et Domino protegente ad priorem statum contigerit reuocari, in eam, in qua prius ordinatus es, ecclesiam reuertaris; sin autem predicta ciuitas continua captiuitatis calamitate premitur, in hac, in qua es incardinatus a nobis, debeas ecclesia permanere. Gratian. Qui uero causa utilitatis transfertur nequaquam ad priorem redire cogitur. Est etiam alius casus, in quo episcopus uiuente episcopo substituitur. Cum enim aliquis relicta priori cathedra sua auctoritate ad aliam transierit, si alius ei substitutus fuerit, licet ille prioris ecclesiae episcopus esse non desierit, substitutus tamen episcopatum habebit. Unde Damasus, urbis Romae Episcopus, scribit omnibus episcopis:

C. XLIII. De sacerdotibus, qui relictis ecclesiis suis ad alias migrarunt. Eos sacerdotes, qui de ecclesiis ad ecclesias migrauerunt, tamdiu a communione habuimus alienos, quamdiu ad eas redierint ciuitates, in quibus sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum uiuentis est ordinatus, tamdiu uacet a sacerdotii dignitate qui suam deseruit ciuitatem, quam diu successor eius quiescat in Domino. Gratian. Episcopalium etiam sedium mutaciones metu hostilitatis interueniente nonnumquam fieri solent. Unde Gregorius scribit Iohanni, Episcopo Belitrano: [lib. II. epist. 11.]

C. XLIV. Necessitate temporis episcopalium sedium mutaciones fieri possunt. Temporis qualitas nos ammonet episcoporum sedes, constitutas antiquitus certis ciuitatibus, ad alia, que securiora putamus, eiusdem diocesis loca transponere, quo et habitatores securi ualeant degere, et barbaricum possit periculum facilius declinari. Propterea te Iohannem fratrem et coepiscopum nostrum Belitrensis ciuitatis, sedemque tuam in loco quondam Arenata ad S. Andream apostolum precipimus transmigrare, quatinus ab hostilitatis incursu liberior existere ualeas, et illic consuetudinem solempnium festiue disponas. VIII. Pars. Gratian. Item cum aliquis causa humilitatis apostolica concessione de episcopali sede ad monachalem descenderit subiectionem, alius loco eius subrogari poterit; ille uero ad pontificatum resurgere nequaquam ualebit. Unde in quinta actione Constantinopolitanae Sinodi, CCCLXXXIII. Patrum, sub VIII. Iohanne Papa, cui prefuit Petrus presbiter cardinalis, et Paulus Anchonitanus episcopus, et Eugenius Hostiensis episcopus, apocrisarii Papae dixerunt:

C. XLV. Episcopus, qui causa humilitatis monachus efficitur, ad pontificatum redire non ualet. Hoc nequaquam apud nos habetur, ut quicumque de pontificali ordine ad monachorum descenderit uitam, ulterius possit ad pontificatum reuerti. Item: . 1. Precepit sancta sinodus, ut quicumque de pontificali dignitate ad monachorum uitam et penitentiae descenderit locum, nequaquam ad pontificatum resurgat. Monachorum enim uita subiectionis uerbum habet et discipulatus, non docendi, uel presidendi, uel pascendi alios. Gratian. Hoc ad penitentiam agendam, non ad quietem seruandam quibusdam conceditur. Unde Liberius Papa scribit omnibus Episcopis: [ep. II.]

C. XLVI. Pro infestationibus malorum non licet episcopo susceptum gregem relinquere. Suggestum nobis est, quod pro preteritis laboribus et infestationibus nonnulli uestrum assignatas sibimet et a Deo conmissas relinquant plebes et in futurum plures relinquere uelint ecclesias eas, quas tueri debent, et pro ouibus sibi conmissis laborare negligant, et monasteriorum se quieti tradere festinent, et uacationem ab episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio uitam ducere magis appetant, quam in his, que sibi conmissa sunt, permanere, dicente Domino: "Beatus qui perseuerauerit usque in finem." Unde namque est beata perseuerantia, nisi de uirtute patientiae? quoniam secundum apostolicam predicationem, "omnes, qui uolunt pie in Christo uiuere, persecutionem patiuntur." Ideo fratres karissimi, non uos afflictionum amaritudo a pio mentis uestrae proposito coartet recedere. Considerantes, quanta pro absolutione nostri et liberatione creator noster dominus ac redemptor pertulerit, quibusue se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a uinculis potestatis dyabolicae liberaret. Attendite itaque uobis et omni gregi, in quo uos Spiritus sanctus constituit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisiuit proprio sanguine, ut non sit qui uos decipiat aut seducat in subtilitate sermonis, ut plebes uobis conmissas relinquatis, et alicui propter obprobrium malorum hominum quieti uos tradatis, ut uos solummodo saluetis, et filios orphanos relinquatis.

C. XLVII. In persecutionibus episcopus ecclesiam suam non deserat. Item Nicolaus Unifredo Moriensis ecclesiae Episcopo. Sciscitaris itaque per Galdagarium presbiterum, utrum, cum a Normannis episcopio depelleris, debeas de cetero in monasterio conuersari. In quo scias, frater karissime, quia, si perniciosum est proretam in tranquilitate nauim deserere, quanto magis in fluctibus? Ubi non dicimus, quod persecutorum non fugiamus (maximeque paganorum) insidias, cum ad tempus seuiunt, et ob multitudinem delictorum nostrorum nocendi facultatem diuinitus assecuntur, presertim cum eis prodire ultro non debeamus, et multos prophetas, et apostolos, ipsum quoque Dominum huiusmodi fugisse insecutores luce clarius constet, sed quod precipue nos, qui tamquam arietes ducatum gregibus prebemus, imo qui et horum pastores sumus, Deo auctore cum eis in periculis pro uiribus persistere pro certo conueniat, et cum tranquillitas reddita diuina fuerit pietate, sopitaque furentium infestatio mox gregem requirere, in unum colligere, et eius animos celestis patriae pace ac potissimum securitate predicata sursum erigere debemus. Et tamdiu super eorum cautela oportet nos esse sollicitos, ut, si Dei iudicio presentis temporibus commoda fortassis amittunt, futurae uitae sperent se gaudia absque ambiguitate percipere sempiterna.

C. XLVIII. Non est reprobatio, sed uirtutis probatio bonorum aduersitas. Item Gregorius. [lib. VII. epist. 126. ad Recaredum Regem.] Aduersitas, que bonis uotis obicitur, probatio uirtutis est, non iudicium reprobationis. Quis enim nesciat, quam prosperum fuit quod B. Paulus apostolus predicaturus ad Italiam ueniebat, et tamen ueniens naufragium pertulit? Sed tamen nauis cordis in maris fluctibus integra stetit. IX. Pars. Gratian. Hoc tunc seruandum intelligitur, quando inter subditos aliqui inueniuntur, quibus prelatorum uita proficiat, quando nec specialiter prelatus queritur, nec per alios tuta potest esse ecclesiae salus, ne, si deserere incipiat quibus prodesse potest, dicatur de eo: "Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem, et dimittit oues et fugit." Cum uero specialiter queritur, fugiat exemplo Christi, qui a facie Herodis fugit in Egiptum; fugiat exemplo Pauli, qui a fratribus per murum submissus est in sporta. Unde Augustinus ait: "Fugiat minister Christi, sicut Christus in Egiptum fugit; fugiat quis specialiter queritur, dum per alios firmatur ecclesiae salus." Hinc etiam ait discipulis: "Si uos persecuti fuerint in unam ciuitatem, fugite in aliam." Hinc etiam idem abscondit se, et exiuit de templo, quando Iudei tulerunt lapides, ut iacerent in eum. Hinc etiam Augustinus ait de eodem in Psalmo 54.: "Ecce elongaui fugiens illud tangit, quod uitabat persequentes, ut occasionem irae demeret, et manebat in desertis orans, in quo docebat nos in secreto conscientiae quiescere, cum a malis premimur." Cum uero non prelatorum tantum, sed totius ecclesiae salus queritur, fides inpugnatur, necesse est, ut ex aduerso ascendant, et in die belli se ipsos murum obponant pro domo Domini, animas suas ponant pro ouibus suis, ut exemplo suae passionis accendant quos sermone doctrinae diutius confirmare non ualent. Et hoc quidem de manifestis persecutionibus. . 1. Est et aliud genus persecutionis quo Apostolus laborabat, dicens: "Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? etc." Hinc etiam Augustinus in Psalmo 101.: "Ossa, id est fortes, quorum frixorium sunt qui scandalizantur; tantum frigitur bonus quantum amat." Hinc idem in Psalmo 30.: "Irascitur iustus peccatis palearum, non tamen odit, in quo exstingueretur oculus; et uenter pro interioribus, que turbantur, quando nec corripi possunt inpii, quibus non clamat, quia defecit in dolore uita, uidens non proficere quod predicat." . 2. Hinc idem in Psalmo 69. utrumque genus persecutionis distinguens: "Vox contribulatorum Christo, id est martirum, inter passiones periclitantium, sed de capite presumentium. Cum illis uox omnis iusti, cui ex karitate habundans iniquitas Christianorum est passio, ut Loth corporalem persecutionem a nullo in Sodomis sustinuit, sed a malis eorum, cum quibus habitabat. Est ergo persecutio iusti, uel a leone in inpetu, uel a dracone in insidiis, unde omnes clament: Deus in adiutorium meum intende." . 3. Cum autem a uiciis subditorum prelatus affligitur, aliquando omnium est una et insanabilis obstinatio, aliquando inueniuntur mali bonis admixti. Quando boni simul cum malis habitant, non sunt deserendi boni propter malos, ne peruerse malos euitando uincamus quos fugimus ad gehennam, sed potius mali tollerentur propter bonos. Unde Gregorius: "Abel esse rennuit quem Cain malicia non exercet;" ferrum quippe nostrae mentis ad acumen non potest peruenire ueritatis, nisi hoc alterius eraserit lima prauitatis. Hinc etiam Augustinus: "Tu bonus tollera malum etc." infra, de tollerandis malis, in prima causa hereticorum. Hinc idem ait: "Maius malum in separatione bonorum conmittimus, quam in coniunctione malorum fugimus. . 4. Tali non inputat Deus peccata sua, quia non fecit; aliena, quia non approbauit; negligentiam, quia non tacuit; superbiam, quia in unitate permansit." Hinc idem in Psalmo 54.: "Quis dabit michi pennas sicut columbae? non sicut coruo. Columba a molestiis querit auolare, sed non dilectionem amittit, et semper gemit. Sic bonus uult se separare corpore, non amore, ab his, quibus non potest prodesse. . 5. Sed aliquando ligatur non uisco cupiditatis, sed cura et offitio, ut deserere non possit. Tunc dicat: 'Cupio dissolui, et esse cum Christo: Sed manere necesse est propter uos:' et sic est meritum ex desiderio. . 6. 'Ecce elongaui fugiens,' non loco, ne rumpatur karitas bonorum, ne perdat exercitium malorum, quos Deus admiscet, ut Iudam apostolis," quem quamuis sciret furem esse, tamen ad predicandum misit, et ei eucharistiam dedit, docens, in ecclesia tollerari malos, nec obesse bonis consortia malorum. Quando uero omnium subditorum est obstinata malicia, nec prodest eis prelatorum presentia, tunc etiam corpore licet ab eis recedere, ne et illorum nequicia semper in deterius proficiat, et isti quidem fructum amittant, quem de aliorum profectu possent inuenire. Sic B. Benedictus deseruisse legitur quos in necem suam unanimiter uiderat conspirasse. Hinc etiam B. Gregorius Petro Diacono interroganti, an liceat prelato gregem semel susceptum deserere? in libro II. Dialogorum c. 3. respondit, dicens:

C. XLIX. Quando liceat prelatis subditos deserere, uel non. Ibi adunati equanimiter portandi sunt mali, ubi inueniuntur aliqui, qui adiuuentur boni. Nam ubi omnimodo fructus de bonis deest, fit aliquando de malis labor superuacuus, maxime si e uicino causae suppetant, que fructum Deo ualeant ferre meliorem. . 1. Sepe agitur in animo perfectorum quod silentio pretereundum non est, quia, cum laborem suum sine fructu esse considerant in loco alio cum fructu ad laborem migrant. Unde ille quoque egregius predicator, qui dissolui cupit et esse cum Christo, cui Christus est uiuere et mori lucrum, qui certamina passionum non solum ipse appetiit, sed ad tolleranda hec etiam alios accendit, Damasci persecutionem passus, ut potuisset euadere, murum, funem sportamque quesiuit, seque latenter deponi uoluit. Num quidnam Paulum mortem timuisse dicimus, quam se ipse pro Iesu amore testatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, grauem ad laborem se alibi cum fructu seruauit; fortis enim Dei preliator teneri intra claustra noluit, certaminis campum quesiuit. Gratian. Multorum auctoritatibus apparet, quando uiuentibus episcopis alii possint substitui, et quando non.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Quod autem iste ualetudine recepta suam repetit cathedram, nulla auctoritate ratum habetur. Celebrationem uero sacrificiorum, si causa infirmitatis dimiserit, ualitudine recuperata exequi non prohibetur. Unde Alexander II. scribit Gebonardo Iuuauiensi Archiepiscopo:

C. I. De quodam presbitero, qui caduco morbo laborabat. In litteris tuis continebatur sic: Hic clericus ordinem habet presbiteri; sed quia caduco morbo laborat, et ipsi hoc in presentiarum agnouimus, non ausi fuimus sibi concedere ut offerret uel missam celebraret. Quia uero languor non in culpa est, super hac re auctoritatis nostrae decreto consulendum deliberauimus. Consulimus itaque, ut, si frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum celebratione omnimodis prohibeatur. Indecens enim est et periculosum, ut in consecratione eucharistiae morbo uictus epilentico cadat. Si uero Dei misericordia conualuerit, quandoquidem non culpa, sed infirmitas est in causa, eum sacrificare iam non interdicimus.

C. II. A regimine ecclesiae suspendatur qui in terram frequenter eliditur. Item Gelasius Papa Rustico et Fortunato Episcopo. Nuper Foropopulensis ecclesiae clerici una cum Sabino et Pelagio laicis, propria suggestione reserarunt, presulem suum graui quadam necessitate uexari, cuius eum dicerent incursione frequenter elisum. Quod ne scandalum fidelibus uideretur ingerere, et ecclesiam Dei ubique positam hac offensione turbare, precipue cum eodem ipso uolente huc se perrexisse firmarent, ad dilectionem uestram scripta direximus, ut ecclesiae, cuius rector tali casu tenetur astrictus, uisitationem congruam redderetis. Verum, quia nunc idem ipse uenit huc pontifex, falsaque omnia de se iactata disseminat, sub diuini contemplatione iudicii, uestraeque conscientiae estimationisque respectu, rerum fide sollertissime perquisita, scilicet si aliquando, uel in domo, uel in processione, uel in alio quocumque loco probatur repente collapsus, uocesque dedisse confusas, et spumas ore iactasse, quanta fieri potest examinatione queratur. Quod tamen siue non possit aliquorum factum testificatione firmari siue numquam contigisse dicatur, non putandum est posse sufficere, sed certum manifestumque documentum, quia de tanta re non segnius agendum est. Faciat rem tua dilectio, frater Rustice, sui moris, et aptam magno pontifici, ut eum uel triginta diebus tecum esse constituas, eumque carnibus indifferenter uti necessaria probatione conpellas.

CAUSA VIII.
GRATIANUS.
In extremis agens quidam episcopus successorem sibi ex testamento instituit; inde suorum amicorum patrocinio in eundem episcopatum eligitur; post electionem pro indempnitate ecclesiae canonicis iuramentum prebuit; accusatur de symonia, tamquam munus ab obsequio prestiterit; ante tempus sententiae a clericis suis derelinquitur; sine litteris apostolici ad ecclesiam suam episcopus reuertitur. (Qu. I.) Hic primo queritur, an liceat episcopo successorem sibi instituere? (Qu. II.) Secundo, an amicorum patrocinia in electione debeant conualescere? (Qu. III.) Tertio, an habendus sit symoniacus qui post electionem huiuscemodi iuramentum canonicis prestat? (Qu. IV.) Quarto, an liceat clericis ante sententiae tempus ab episcopo suo discedere? (Qu. V.) Quinto, an sine litteris apostolici debeat redire ad propriam ecclesiam?

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem episcopo successorem sibi instituere liceat, ex uerbis Zachariae Papae conicitur, quibus Maguntino archiepiscopo permisit adiutorem sibi statuere, qui ei defuncto in plenitudinem succederet potestatis. . 1. Item ex uerbis Symachi Papae dicentis: "Si transitus Papae inopinatus euenerit, ut de sui electione successoris non possit ante decernere" apparet, quod episcopi successores sibi instituere possunt. . 2. Item exemplo B. Petri illud idem probatur, qui B. Clementem sibi successorem instituit. Unde Iohannes III. scribit Episcopis Germaniae et Galliae: [epistola unica, c. 2.]

C. I. Quod Petrus sibi adiutores asciuit Linum et Cletum. Si Petrus princeps apostolorum adiutores sibi asciuit Linum et Cletum, non tamen potestatem pontificii, aut ligandi aut soluendi normam eis tradidit, sed successori suo Clementi, qui sedem apostolicam post eum et potestatem pontificalem tradente sibi B. Petro tenere promeruit. Linus uero et Cletus ministrabant exteriora; princeps autem apostolorum Petrus uerbo et orationi instabat.

[PALEA C. II. Unde ipse Clemens in epistola ad Iacobum Ierosolomitanum missa inter cetera scribit, quod Petrus adhuc uiuens Clementem in episcopum elegit: "Simon Petrus in ipsis diebus, quibus uitae finem sibi presensit, apprehensa manu mea repente consurgens, in auribus totius ecclesiae hec protulit uerba: Clementem hunc episcopum uobis ordino, cui soli meae predicationis et doctrinae cathedram trado, quem pre ceteris expertus sum Deum colentem, homines diligentem, castum, discendi studiis deditum, sobrium, benignum, iustum, patientem, et scientem ferre nonnullorum etiam ex his, qui in uerbo Dei instituuntur, iniurias." ] Gratian. Sed in Antioceno Concilio hoc omnino fieri prohibetur, in quo [c. 23.] sic statutum legitur:

C. III. Episcopus successorem sibi constituere non debet. Episcopo non licere decernimus pro se alterum sibi successorem constituere, licet ad exitum uitae perueniat. Quod si tale aliquid factum fuerit, irritum sit huiusmodi constitutum. Seruetur autem ius ecclesiasticum, id continens, non aliter oportere fieri, nisi cum sinodo et iudicio episcoporum et electione clericorum, qui post obitum quiescentis potestatem habent eum, qui dignus extiterit, eligere et promouere.

C. IV. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 8.] Episcopo non liceat ante finem uitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare temptauerit talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet, nisi cum consilio et iudicatu episcoporum qui post exitum predecessoris potestatem habent dignum eligere.

C. V. De eodem. Item Ylarius Papa. [in Synodo Romana, c. 5.] Plerique sacerdotes in mortis confinio constituti in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, scilicet ut non legitima expectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu. Quod quam graue sit estimate. Ab uniuersis acclamatum est: Hec presumptio numquam fiat. Que Dei sunt ab homine dari non possunt.

C. VI. De eodem. Item Ieronimus. [ad Titum, c. 1.] Moises amicus Dei, cui facie ad faciem locutus est Deus, potuit utique successores principatus filios suos facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus de alia tribu eligitur Iesus, ut sciremus, principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed uitae. Ac nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium facere, ut non querant eos in ecclesia columpnas erigere, quos plus cognoscant ecclesiae prodesse, sed quos uel ipsi amant, uel quorum sunt obsequiis deliniti, uel pro quibus maiorum quispiam rogauerit, et (ut deteriora taceam) qui ut clerici fierent muneribus inpetrarunt.

C. VII. De eodem. Item Innocentius Papa II. [in Concilio Romano, c. 16.] Apostolica auctoritate prohibemus, ne quis ecclesias et prebendas, preposituras, capellanias, aut aliqua ecclesiastica offitia hereditario iure ualeat uendicare aut expostulare presumat. Quod si quis inprobus aut ambitionis reus attemptare presumpserit, debita pena mulctabitur et postulatis carebit. Gratian. His omnibus auctoritatibus prohibentur episcopi successores sibi instituere. Sed aliud est de sui successoris electione cum fratribus deliberare, et aliud est ex testamento tamquam suae dignitatis heredem sibi querere. Illud fieri permittitur: hoc autem penitus prohibetur. Illud autem B. Petri ab illis ualet in argumentum assumi, qui tales sibi substituunt, qualem sibi successorem B. Petrus quesiuit. Verum, quia offitium non uitae, sed sanguini cepit deferri, atque ad episcopatum tales quisque successores sibi querere cepit, qui uel odiosi populis uel a plebe docendi inuenirentur, sacris canonibus constitutum est ne quisquam sibi sui offitii querat successorem, sed populi electione queratur qui eorum utilitati digne deseruiat, qui illorum utilitatem, non sua lucra querat, qui Christo semen uelit suscitare, non sibi diuitias congregare. Quod qui facere contempserit iure ab ecclesia repudiatur. Unde Augustinus in libro contra Manicheos: [lib. XXXII. c. 10.]

C. VIII. Qui sibi et ecclesiae prodest utroque pede calciatus intelligitur. II. Pars. Olim iussus est frater premortui fratris uxorem ducere, ut non sibi, sed illi suscitaret sobolem, eiusque nomine uocaret quod inde nasceretur. Quod si recusaret, discalciatus uno pede conspui solebat in facie. Nunc euangelii quisque predicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, id est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit eius nomen accipiat. At uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia digne meritoque contempnitur. Qui enim et sibi prodest, et ecclesiae, bene intelligitur utroque pede calciatus. Unde illud: "Quam speciosi pedes euangelizantium bona." Qui autem lucrandorum curam refugit aliorum, discalciati illius non figuratum significauit, sed in se inpletum portauit obprobrium.

C. IX. Locus regiminis sicut desiderantibus est negandus, ita fugientibus est offerendus. Item Gregorius in Registro. [lib. VI. epist. 5. Cyriaco Episcopo.] In scriptis uestris uos magnopere requiem quesisse narratis, sed per hoc ad pastoralem sollicitudinem uos congrue uenisse ostenditis, quia, sicut locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus. Et sicut scriptum est: "Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui uocatur a Domino tamquam Aaron," et rursus idem egregius predicator dicit: "Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus Christus mortuus est, superest ut qui uiuunt non iam sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit," et pastori sanctae dicitur ecclesiae: "Simon Iohannis amas me? Pasce oues meas." Ex quibus uerbis colligitur, quia si is, qui ualet, omnipotentis Dei oues pascere rennuit, ostendit se pastorem summum minime amare. Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium de secreto Patris ad publicum nostrum egressus est, nos quid dicturi sumus, si secretum nostrum preponimus utilitati proximorum? . 1. Quies itaque nobis et ex corde appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda. Nam, sicut toto desiderio debemus occupationem fugere, ita si desit qui predicet, occupationis onus libenti necesse est humero subire. Quod ex duorum prophetarum opere docemur, quorum unus predicationis offitium uitare conatus est, et alter appetiit. Nam mittenti se Domino Ieremias respondit, dicens: "A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum." Et cum omnipotens Deus personam ad predicandum quereret, dicens: "Quem mittam, et quis ibit nobis?" ultro se ysaias obtulit, dicens: "Ecce ego, mitte me." En ab utrisque exterius diuersa uox prodiit, sed non a diuerso fonte dilectionis emanauit. Duo quippe sunt precepta karitatis, amor Dei et proximi. Per actiuam igitur uitam prodesse proximis cupiens Ysaias offitium predicationis appetit. Per contemplatiuam uero Ieremias amori conditoris sedule inherere desiderans, ne mitti ad predicandum debeat, contradicit. Quod laudabiliter ergo unus appetiit, hoc laudabiliter alter expauit; iste, ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille, ne dampna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is, qui recusauit, plene non restitit, et is, qui mitti uoluit, ante se per altaris calculum purgatum uidit, ne aut non purgatus adire quisque sacra misteria audeat, aut quem superna gratia eligit sub humilitatis specie superbe contradicat.

C. X. Locus deiectionis in uoto, dignitatis semper fit in necessitate. Idem in Moralibus. [lib. XXXV. c. 13. ad c. 42. Iob.] Sciendum est summopere, quod obedientia aliquando, si de suo aliquid habuerit, nulla est; aliquando, si de suo aliquid non habuerit, minima. Nam cum huius mundi successus precipitur, cum locus superior inperatur, is, qui ad percipienda hec obedit, obedientiae sibi uirtutem euacuat, si ad hec ex proprio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit qui ad percipienda huius uitae prospera libidini propriae ambicionis seruit. Rursum, cum mundi despectus precipitur, cum probra adipisci et contumeliae iubentur, nisi ex semet ipso animus appetat, obedientia sibi meritum minuit, qui ad ea, que in hac uita sunt despecta, inuitus nolensque descendit. Et paulo superius: . 1. Obedientia uictimis iure preponitur, quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uero uoluntas propria mactatur Quo contra ariolandi peccatum inobedientia esse monstratur. Ex aduerso ergo melius ostenditur quid de eius laude sentiatur. Si enim "quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydolatriae, nolle adquiescere," sola est, que fidei meritum possidet obedientia sine qua quisque infidelis esse conuincitur, etiamsi fidelis esse uideatur.

C. XI. Qui preesse, non prodesse desiderat, non debet episcopari. Item Augustinus. [lib. XIX. de ciuit. Dei, c. 19.] "Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat." Exponere uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Grecum est enim, atque inde ductum uocabulum, quod ille, qui preficitur, illis, quibus preficitur, superintendit, curam eorum scilicet gerens; SKOPOS quippe intentio est. Ergo episcopos, si uelimus, latine superintendentes possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum qui preesse dilexerit, non prodesse. Itaque a studio cognoscendae ueritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium. Locus uero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur, ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum querit karitas ueritatis, negotium iustum suscipit necessitas karitatis, quam sarcinam si nullus inponit, percipiendae atque intuendae uacandum est ueritati; si autem inponitur, suscipienda est propter necessitatem karitatis. Sed nec sic omnimodo ueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suauitas, et obprimatur iusta necessitas.

C. XII. Pro ingenio discentium doctor moderetur uerba doctrinae. Item Petrus. III. Pars. Oportet eum, qui docet et instruit animas rudes, esse talem, ut pro ingenio discentium semet ipsum possit aptare, et uerbi ordinem pro audientis capacitate dirigere. Debet ergo adprime esse eruditus et doctus, inreprehensibilis, maturus, pauidus, sicut ipsi probastis fore Clementem hunc post me.

C. XIII. Qui omnibus preest singulos releuare contendat. Item eiusdem. Clemens tamquam omnibus preesse uolueris singulos, prout potueris, iuua, et singulos releua, qui et singulorum onus ac sollicitudinem portas.

C. XIV. Contra Christum faciunt qui gratiae, non meritis gradum ecclesiasticum tribuunt. Item Ieronimus. [ad Titum, c. 1.] Qui uos spernit me spernit. Ex quo manifestum est, quod, qui Apostoli lege contempta ecclesiasticum gradum non meritis uoluerint alicuius deferre, sed gratiae, contra Christum facere, qui qualis in ecclesia presbiter constituendus sit per Apostolum suum in sequentibus executus est.

C. XV. Ad sacerdotium non eligatur, nisi qui ceteris et sanctior et doctior habeatur. Item Ieronimus in libro Leuitici. Licet ergo Dominus de constituendo principe precepisset, et Dominus elegisset, tamen conuocatur et sinagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote et populi presentia, ut sciant omnes et certi sint, quia qui prestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni uirtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium, et hoc astante populo, ne qua postmodum retractatio cuiquam, ne quis scrupulus resideret. Hoc autem est, quod et Apostolus precipit in ordinatione sacerdotis, dicens: "Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt." Ego tamen et amplius aliquid uideo in eo, quod dicit: "quia conuocauit Moyses omnem sinagogam," hoc sit, colligere omnes animi uires et in unum congregare uirtutes, ut cum sermo de sacerdotalibus habetur sacramentis, uigilent omnes animi uirtutes, et intentae sint, nichil in eis sapientiae, nichil scientiae, nichil desit industriae, sed adsit omnis multitudo sensuum, adsit omnis congregatio sanctarum cogitationum, ut quid sit pontifex, quid unctio, quid indumenta eius, conferens intra sacrarium cordis sui possit aduertere.

C. XVI. Populi gubernatio diuina electione prestetur. Item ex libro Numerorum. Si ergo tantus ille ac talis Moyses non permittit iudicio suo de eligendo populi principe, de constituendo successore, quis erit qui audeat, uel ex plebe, que sepe clamoribus ad gratiam aut ad precium fortasse excitata moueri solet, uel ex ipsis etiam sacerdotibus quis erit, qui se ydoneum ad hoc iudicet, nisi si cui oranti et petenti a Domino reueletur? Sicut et Deus dicit ad Moysen: "Assume ad temetipsum Iesum filium Naue, hominem qui habet Spiritum Dei in semetipso, et inpones manus tuas super eum, et statues eum coram Eleazaro sacerdote et precepta dato ei in conspectu totius sinagogae, et precipe de ipso coram eis, et dabis claritatem tuam super illum, ut audiant illum filii Israel." Audis euidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam, ut pene expositione non egeat. Nulla hic populi adclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio est. Propinquis agrorum et prediorum relinquatur hereditas. Gubernatio populi illi tradatur, quem Deus elegerit, homini scilicet tali, qui habet (sicut scriptum audistis) in semetipso spiritum Dei, et precepta Dei in conspectu eius sunt, et qui Moysi ualde notus et familiaris sit, id est in quo sit claritas legis et scientia, ut possint eum audire filii Israel.

C. XVII. Non ex fauore, sed ex iudicio debet uenire electio. Item Gregorius ciuibus Neapolim, [lib. VIII. ep. 40.] Nec nouum, nec reprehensibile est in eligendo episcopo populi se uota in duas partes diuidere, sed graue est quando in huiusmodi causis non ex iudicio, sed ex solo fauore uenit electio. Gratian. Cum autem gubernatio populi ei tradi iubetur, quem Deus eligit, datur intelligi, quod aliquando quibusdam traditur, quos Deus non elegit. Unde Ieronimus:

C. XVIII. Non ex arbitrio Dei aliquando datur princeps ecclesiae. IV. Pars. Audacter fortasse aliquid dicimus, tamen quod scriptum est dicimus. Non semper princeps populi et iudex ecclesiae per Dei arbitrium datur, sed prout merita nostra deposcunt. Si mali sunt actus nostri et operamur maligna in conspectu Dei, dantur nobis principes secundum cor nostrum. Et hoc tibi de scripturis probabo. Audi namque quid dicat Dominus: "Fecerunt sibi regem, et non per me; principem, et non per consilium meum." Et hoc dictum uidetur de Saule illo quem utique ipse Dominus elegerat, et regem fieri iusserat. Sed quoniam non secundum Dei uoluntatem, sed secundum peccatoris populi meritum fuerat electus, negat eum cum sua uoluntate uel consilio constitutum. Tale ergo aliquid intelligamus etiam in ecclesiis fieri, quod pro meritis, aut in uerbo aut in opere potens a Deo tribuitur rector ecclesiae, aut si malignum faciat populus in conspectu Domini, talis ecclesiae iudex datur, sub quo famem et sitim populus patiatur, non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi uerbum Dei.

C. XIX. Non sunt filii, sed mercenarii, qui honores ab hominibus appetunt. Item Augustinus. [tractatu XLVI. ad c. 10. Ioannis] Sunt quidam in ecclesia prepositi, de quibus apostolus Paulus dicit: "Sua querentes, non que Iesu Christi." Quid est: "sua querentes?" non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum querentes, temporalia commoda consequentes lucris inhiantes, honores ab hominibus appetentes. Hec quando amantur a preposito, et propter hoc seruitur Deo, quisque talis est, mercenarius est, inter filios se non conputet. Gratian. Non ergo qui preficiuntur semper ceteris meliores intelliguntur. Unde Ieronimus: [ad Titum, c. 1.]

C. XX. Ex electione non preficiuntur episcopi, sed conprobantur. Illud inferendum est aduersus eos, qui de episcopatu intumescunt, et putant, se non dispensationem Christi, sed inperium consecutos, quia non statim omnibus his meliores sint, quicumque episcopi non fuerint ordinati, et ex eo, quod ipsi electi sunt, se magis existiment conprobatos; si autem peccata filiorum ab episcopatu iustum prohibent quanto magis se unusquisque considerans, et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur, retrahet se ab hoc, non tam honore quam onere, et aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambiget occupare.

C. XXI. Pro gradu sui offitii quemque meliorem esse oportet. Item eiusdem. [ad Titum, c. 2.] Qualis enim edificatio erit discipuli, si intelligat se esse maiorem magistro? Unde non solum episcopi, presbiteri et diacones magnopere debent prouidere, ut cunctum populum, cui president, conuersatione et sermone preeant, uerum etiam inferior gradus, exorcistae, lectores, editui, acoliti, et omnes omnino, qui domui Dei deseruiunt, quia uehementer ecclesiam Christi destruit meliores laicos esse quam clericos.

C. XXII. Populus iudicabit episcopum sua offitia non agentem. Idem. [ad Titum, c. I.] Vereor, quomodo regina austri, ueniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, iudicatura est homines sui temporis, et uiri Niniuitae acta penitentia ad predicationem Ionae condempnabunt eos, qui maiorem etiam Iona saluatorem contempserunt, sic plurimi in populis episcopos iudicent subtrahentes se ab ecclesiastico gradu, et ea, que episcopo conueniunt, non exercentes.

C. XXIII. Qui clericos suos non corrigit populum corrigere non ualet. Item Ambrosius in increpatione ad populum. [serm. 83.] Quid autem ego uos arguo, cum possitis uno sermone me conuincere? conuincor enim, cum in hac parte clericos uobis magis uideo negligentes. Quomodo enim possum corrigere filios, cum fratres emendare non possim? aut qua fiducia succenseam laicis, cum a consortibus pudoris uerecundia conticescam? Ego autem, fratres, non de omnibus loquor, sunt certe qui deuoti sunt, sunt et alii negligentes. Ego autem neminem nomino: conscientia sua unumquemque conueniat.

C. XXIV. Episcopo ad salutem non sufficit moribus et uita populo adequari. Item Beda super Mattheum. Nec sufficere ad salutem nobis arbitremur, si turbis negligentium uel quorumlibet indoctorum fide uel actibus adequemur, quibus sacris litteris unica est credendi pariter et uiuendi regula prescripta. Gratian. Ne ergo, ut supra dictum est, tales sui offitii successores sibi aliquis quereret, prohibentur episcopi alterum pro se successorem sibi statuere, ac designatis nominibus in locum suum alium subrogare.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Quod autem amicorum patrocinia in aliquorum electione conualescere non debeant, auctoritate B. Gregorii Papae probatur, qui in tertio libro Registri [Indict. 11. ep. 22.] scribit Antonio Subdiacono, dicens:

C. I. In electione episcopi nec munerum datio, nec aliquorum patrocinia conualescant. Illud quidem pre omnibus curae tibi sit, ut in hac electione nec datio quibuscumque modis interueniat premiorum, nec quarumlibet personarum patrocinia conualescant. Nam si quorumdam patrocinio quisquam fuerit electus, uoluntatibus eorum, cum fuerit ordinatus, reuerentia exigente obedire conpellitur, sicque fit, ut res illius minuantur ecclesiae, et ordo ecclesiasticus non seruetur. Talem ergo te admonente debent personam eligere que nullius incongruae uoluntati deseruiat, sed uita et moribus decorata tanto ordine ualeat digna inueniri.

C. II. In electione antistitis communi utilitati, non suo lucro quisque prospiciat. Idem ad Clerum Mediolanensem. [lib. II. Indict. 11. ep. 29.] Dilectissimi filii, offitii nostri censura conmoniti suademus, ut in suscipiendi antistitis causa nullus uestrum neglecta utilitate conmuni suo lucro prospiciat, ne, si quisquam propria commoda appetit, friuola estimatione fallatur, quia nec libero iudicio preferendam sibi personam examinat mens, quam cupiditas ligat. Pensantes ergo que cunctis expediunt, ei, quem uobis diuina gratia pretulerit, integerrimam semper in omnibus obedientiam prebete. Iudicari namque a uobis ultra non debet semel prelatus, sed tanto nunc subtiliter iudicandus est, quanto postmodum iudicandus non est.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem symoniacus habendus non sit qui post electionem pro indempnitate ecclesiae iuramentum prestitit, facile probatur. Aliud est enim ante electionem iuramentum facere, uel se facturum pacisci ad hoc, ut eligatur: aliud est nulla precedenti conuentione post electionem huiuscemodi iuramentum offerre. Illud ab offitio tamquam munus inpensum deicit: hoc autem consecrando nullum inpedimentum generat. De priori casu scribit Pelagius Clero Catinensi:

C. I. Qui in episcopum eligitur de rebus ecclesiasticis aliquam securitatem nulli facit. Talia quidem iamdudum ad fratrem et coepiscopum nostrum Eucarpum de uisitatione Catinensis ecclesiae scripta direximus, ut in eis iudicium nostrum potuissetis agnoscere. Verumtamen, quia quosdam ibi non sana intentione, sed prauis studiis dissensiones suscitare uestra etiam relatione cognouimus, qui scientes se ad episcopatum nec etate, nec scientia, nec uitae meritis posse perduci, ad hoc tantummodo inquietare ecclesiam uolunt, ut sibi de his, que ex ipsa presumpta sunt, inpunitatem futurus promittat episcopus, et fiat rapinae securitas, episcopatus ambicio: hec etiam uos duximus conmonendos, ut decretum in Elpidium diaconum factum, et subscriptum ab omnibus, quos uestra relatio designauit, ad nos cum predicti uisitatoris epistola, et cum eodem diacono maturetis Deo propitiante perducere. Et post pauca: Cum hic filius noster, uir magnificus, Leo pretor uenisset, retulit nobis de singulis, que illic mota sunt, et quomodo prope uota totius ciuitatis in Elpidio diacone concordarent. Unde, quia de memorati uiri testimonio dubitare omnino non possumus, idcirco, Elpidium sicut dictum est, diaconem ad nos facite properare, nec expectetis ulterius, ut ammonitio ad eum debeat nostra destinari. Quem tamen per uestram dilectionem presenti iussione specialiter ammonemus, ne cui se aliquid dare uel daturum esse promittat, sed neque de ecclesiasticis preteritis causis aliquam securitatem cuiquam facere audeat siue promittere, aut quasi factus episcopus ea, que direpta sunt, permanere libere patiatur, sciens quod si tale aliquid fecerit uel fecit, nec a nobis omni permittitur ipsa ualere promissio, et cum iudicii nostri, quod de ipso habuimus, dampno pastoralis consecrationis ordinem promereri non poterit. Gratian. De secundo uero casu in gestis Urbani II. legitur:

C. II. Post electionem pro indempnitate ecclesiae licet electo iuramentum prestare. Artaldus Arelatensis episcopus, Narbonensis ecclesiae suffraganeus, Romam consecrandus ad dominum Papam Urbanum uenit; suus quippe archiepiscopus eum consecrare nolebat, quoniam post electionem suam propter bona ecclesiae conseruanda canonicis iurauit. Consecratus itaque est a domino Papa Urbano, ante purgatus huiusmodi iuramento: "De iuramento, quod canonicis feci nostrae ecclesiae post electionem, nullam conuentionem ante ut eligerer feci. Narbonensis uero archiepiscopus nullius preter id criminis causa consecrationem nostram omisit, me sciente, neque michi criminis conscius sum, propter quod a sacerdotio me repellat."

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod autem ante clericis tempus sententiae ab episcopo suo discedere non liceat, probatur auctoritate Simaci Papae, dicentis:

C. I. Ante tempus sententiae non licet clericis ab episcopo suo discedere. Nonne directa sunt uerba canonum: "Qui clericorum ab episcopo suo ante tempus sententiae pro dubia suspicione discesserit, manifestam in eum manere censuram?" . 1. Lex enim ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum prius, quam sub luce obiecta constiterint exigit non relinqui.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
Sine litteris apostolici episcopus accusatus, et a sancta sede uocatus ad suam non reuertatur ecclesiam. Unde Sixtus Papa [I.] ait: [epist. II. c. 2.]

C. I. A sede sancta apostolica uocatus episcopus ad domum non reuertatur, nisi purgatus et apostolicis litteris instructus. Quilibet fratrum pulsatus, atque ab hac sancta sede uocatus, cum se nobis representauerit non prius reuertatur, quam hinc litteris apostolicis uel formatis pleniter instructus atque purgatus sit, si fuerit unde, et, postquam domum reuersus fuerit, cognoscant uicini sui qualiter suam aliorumque causam hic finierit, quatinus illam absque ulla ambiguitate nunciare et predicare omnibus possit. Ab hac enim sancta sede a sanctis apostolis tueri, defendi et liberari episcopi iussi sunt, sicut eorum dispositione ordinante Domino primitus constituti sunt, sic huius sanctae sedis (cuius dispositioni eorum causas et iudicia seruauerunt) protectione futuris temporibus sint ab omnibus peruersitatibus semper liberi. Unde culpantur hii, qui circa fratres aliter egerint, quam huius sedis rectoribus placere cognouerint.

--------------------------------------------------------------------------------

CAUSA IX.
GRATIANUS.
Sententia excommunicationis notatus quidam archiepiscopus aliquot clericos alterius metropolitani ordinauit; quendam capellanum sui suffraganei illo inconsulto deposuit, atque alium in loco eius ordinauit. (Qu. I.) Queritur, an ordinatio, que ab excommunicatis facta est, aliquo modo possit rata haberi? (Qu. II.) Secundo, an liceat episcopo, archiepiscopo, primati uel patriarchae clericos alterius sine litteris propriis ordinare? (Qu. III.) Tertio, an archiepiscopus clericos suffraganei sui illo inconsulto dampnare ualeat, uel dampnatos absoluere?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
Quod ordinatio, que ab excommunicatis celebratur, nullas omnino uires obtineat, nec etiam consecratio appellanda sit, testatur Gregorius, [lib. III. epist. 20.] dicens:

C. I. Non potest appellari consecratio, que fit ab excommunicatis. Nos consecrationem nullo modo dicere possumus, que ab excommunicatis hominibus est celebrata.

[PALEA C. II. Excommunicati illicite manus inponunt, quia potestatem ordinandi non habent. Ubi autem illicita est manus inpositio, uulnus infigitur. Unde reiterari necesse est quod minime probatur esse collatum. ]

[PALEA C. III. Unde Damasus Papa epistola IV. ait. Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput illi, qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula, id est, reiterari necesse est quod legitime actum aut collatum minime probatur, si perfectum esse debebit. Nam quomodo honorem possit retinere qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, inuenire non possum. ] Gratian. Sed excommunicati hic intelligendi sunt, qui in ipsa sua ordinatione penam excommunicationis contraxerunt, qui numquam in numero catholicorum fuerunt. Ceterum, qui inter catholicos prius deputati sunt, si postea excommunicationis sententia notati fuerint, ordinationes tamen eorum ab ecclesia misericorditer tollerantur. Unde Urbanus II. scribit, dicens:

C. IV. Ordinationes ab excommunicatis non symoniace factae ex misericordia tollerantur. Ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis ordinatos, si quidem non symoniace ordines ipsos acceperunt, et si ipsos episcopos symoniacos non fuisse constiterit, ad hoc, si eorum religiosior uita et doctrinae prerogatiua uisa fuerit promerer, penitentia indicta, quam congruam duxeris, in ipsis, quos acceperunt, ordinibus permanere permittas. Ad superiores autem conscendere non concedimus, nisi necessitas et utilitas maxima flagitauerit, et ipsorum sancta conuersatio promeruerit. Gratian. Sed et illud Gregorii de nominatim excommunicatis intelligitur, quorum ordinationes sunt irritae, si eorum dampnatio non erat ordinandis incognita. Unde idem Urbanus ait: [in Sinodo Placentina, cap. 9. et sequentibus]

C. V. Qui nominatim excommunicati sunt, et qui aliorum sedes inuadunt, alios ordinare non possunt. Ordinationes, que ab heresiarchis factae sunt nominatim excommunicatis, et ab eis, qui catholicorum adhuc uiuentium episcoporum sedes inuaserunt, irritas esse iudicamus nisi probare ualuerint, se, cum ordinarentur, eos nescisse dampnatos. . 1. Qui uero ab episcopis quondam quidem catholice ordinatis, sed in scismate a Romana ecclesia separatis consecrati sunt, eos, nimirum cum ad ecclesiae unitatem redierint, seruatis propriis ordinibus misericorditer suscipi iubemus, si uita et scientia eos conmendat. . 2. Amodo uero quicumque a predictis scismaticis sanctae Romanae ecclesiae aduersariis se ordinari permiserit, nullatenus hac uenia dignus habeatur. . 3. Quamuis autem misericordiae intuitu magnaque necessitate cogente hanc in sacris ordinibus dispensationem constituerimus, nullum tamen preiudicium sacris canonibus fieri uolumus, sed obtineant proprium robur, et cessante necessitate illud quoque cesset, quod factum est pro necessitate. Ubi enim multorum strages iacet, subtrahendum est aliquid seueritati. Gratian. Electio quoque, nisi a catholicis facta fuerit, irrita esse probatur. Unde Gregorius scribit Mediolanensibus: [lib. VIII. epist. 65.]

C. VI. Irrita sit electio, quae non a catholicis facta probatur. Nos in hominem, qui non a catholicis eligitur, nulla prebemus ratione consensum, nec, si alicuius usurpatione factum fuerit, in locum uel ordinem illum sacerdotis suscipimus.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem episcopus uel quilibet superiorum clericos alterius sine propriis litteris ordinare non debeat, Calixtus papa scribit, [ep. II. ad Episcopos Galliae,] dicens:

C. I. Alterius ecclesiae parrochianum nullus iudicare presumat uel excommunicare. Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parrochianum iudicare, uel ordinare aut excommunicare presumat, quia talis iudicatio, uel ordinatio, aut excommunicatio uel dampnatio nec rata erit, nec uires ullas habebit, quoniam nullus alterius iudicis, nisi sui, sententia tenebitur aut dampnabitur. Unde et Dominus in Euangelio, loquitur dicens: "Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui."

PALEA. C. II. Unde Urbanus Papa: Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet conmissum alteri sacerdoti recipere ad penitentiam sine eius consensu cui prius se conmisit, nisi per ignorantiam illius cui penitens prius confessus est. Qui uero contra hec statuta facere presumpserit, gradus sui periculo iacebit. ]

C. III. In alterius ecclesia, nisi eo uocante, nulli aliquid agere licet. Idem. [Calixtus epist. II.] Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat ciuitatem, aut ad possessionem accedat, que ad eum non pertinet, et alterius episcopi parrochiam, super eius dispositionem nisi uocatus ab eo, cuius iuris esse cognoscitur, ut quicquam ibi disponat, uel ordinet, aut iudicet, si sui gradus honore potiri uoluerit. Sin aliter presumpserit, dampnabitur, et non solum ille, sed cooperantes et consentientes ei, quia sicut ordinatio, ita eis et iudicatio et aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare non poterit quo modo iudicabit? nullatenus proculdubio iudicabit aut iudicare poterit.

[PALEA. C. IV. De eodem. Item ex Concilio Nannetensi, c. 1. In dominicis uel festis diebus presbiteri ante, quam missas celebrent, plebem interrogent, si alterius parrochianus in ecclesia sit, qui proprio contempto presbitero ibi missam uelit audire. Quem si inuenerint, statim ab ecclesia abiciant, et ad suam parrochiam redire conpellant. ]

[PALEA. C. V. De eodem. Item ex eodem Concilio Nannetensi, c. 2. Nullus presbiter aut diaconus alterius plebanum (nisi in itinere fuerit, uel placitum ibi habuerit) ad missam recipere audeat. ]

C. VI. Ad ordinationem clericorum uel ecclesiarum alterius episcopi, nisi ab eodem inuitatus, non accedat episcopus. Item ex Concilio Antioceno. [c. 13.] Nullum episcopum audere debere ex alia prouincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in ecclesiis aut proferre ad sacrum ministerium. Nec ab aliis illuc trahatur episcopus, nisi forte per litteras rogatus abierit non solum a metropolitano, sed ab his, qui cum eo sunt, omnibus ipsius prouinciae episcopis. Quod si nullo inuitante inordinate superueniat, et aliquos uel ordinare presumpserit, uel quoslibet illi ecclesiae conpetentes, qui ad se minime pertinent, usurpare temptauerit, uacua quidem et inania erunt omnia, que gesserit, ipse uero huius indisciplinati ausus et irrationabilis cepti dignas causas expendat, tamquam depositus a sancta sinodo et propter huiuscemodi presumptionem iam dampnatus.

C. VII. Ad ordinationem ecclesiae, que sibi conmissa non fuerit, minime accedat episcopus. Item ex eodem. [c. 22.] Episcopum non debere irruere in alienam ciuitatem, que illi probatur non esse subiecta, neque in regionem, que ad eius curam minime noscitur pertinere, ad aliquid ordinandum, neque presbiteros aut diaconos constituere ad alios episcopos pertinentes, nisi forte cum uoluntate et testimonio propriae regionis episcopi. Quod si quispiam horum tale facere uoluerit, irrita quidem erit huiusmodi ordinatio, et que male usurpauerit a sinodo arguantur. Nam si ordinare non potuerit, nullatenus ad alios pertinentem iudicare presumat.

C. VIII. Non accedant episcopi ad ecclesias, que sunt extra earum diocesim. Item ex Sinodo Constantinopolitana. [I., c. 2.] Episcopi, qui extra diocesim sunt, ad ecclesias, que extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant ecclesias. Secundum regulas constitutas Alexandriae quidem episcopi ea, que sunt in Egipto, tantum gubernent; orientis autem episcopi solius orientis curam gerant, seruatis honoribus primatus ecclesiae Antiocenae, qui in regulis Nicenae sinodi continentur. Sed et Asianae diocesis episcopi ea, que sunt in Asia et que ad Asianam tantummodo diocesim pertinent, gubernent. Ponti autem episcopi Pontiae tantum diocesis habeant curam. Traciae uero ipsius tantummodo Traciae.

C. IX. De eodem. Item. Non inuitati episcopi ultra diocesim accedere non debent super ordinandis aliquibus, uel quibuscumque disponendis ecclesiasticis causis, seruata regula, que supra scripta de unaquaque diocesi est. Manifestum est namque, quod per singulas quasque prouincias prouincialis sinodus amministrare et gubernare omnia debeat, secundum ea, que sunt in Nicena sinodo diffinita. II. Pars. Gratian. His auctoritatibus prohibentur quilibet episcopi clericos alterius ordinare. Sed queritur, si contingat eos aliquibus sacros ordines distribuere, an ordinati ab episcopis suis in propriis ordinibus recipi possint? De his ita scribit Urbanus Papa Hugoni, Lugdunensi Archiepiscopo:

C. X. Clerici ab episcopo alterius parrochiae ordinati a proprio in suis ordinibus recipi possunt. Lugdunensis parrochiae clericos, quos contra statuta canonum ab alterius parrochiae episcopis ordinatos litterarum tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum honore recipere prudentia religionis tuae poterit, si eos alias canonice et sine prauitate aliqua ordinatos constiterit, si tamen eorum uitam probabilem id indulgentiae perspexeris promereri. Legimus quippe, S. Epiphanium episcopum ex diocesi S. Iohannis Crisostomi quosdam clericos ordinasse, quod sanctus uir omnino non fecisset, si eis detrimentum fore perpenderet. Quos igitur recipiendos moderatio tua arbitrata fuerit iniuncta satisfactionis gratia propter ecclesiam, quam offenderunt, cognita penitentia, miserationis intuitu in suo quoque honore recipies, salua in omnibus sanctorum canonum disciplina.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Quod archiepiscopus clericos sui suffraganei illo inconsulto dampnare ualeat uel absoluere, sic uidetur posse probari. Sicut totius episcopatus ecclesiae in potestate sunt episcopi, sic et ecclesiae totius archiepiscopatus ad diocesim pertinent archiepiscopi. Vocantur enim episcopi a metropolitano in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Sic quippe uices suas eis inpertit, ut potestatem suam sibi non adimat. Unde et sine eius consilio nichil eis agere licet, sicut in Concilio Martini Papae legitur: [c. 4.]

C. I. Nec episcopi sine metropolitani consensu, nec ille sine eorum consensu aliquid agere debet. Per singulas prouincias oportet episcopos cognoscere metropolitanum suum, et ipsum primatus curam suscipere, nichil autem agere reliquos episcopos preter eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone. Propter quod et metropolitanus nichil presumptiue assumat absque consilio ceterorum.

C. II. Sine metropolitani conscientia extra suam diocesim nichil agat episcopus. Item ex Concilio Antioceno. [c. 9.] Per singulas prouincias episcopos singulos scire oportet, episcopum metropolitanum, qui preest, curam et sollicitudinem totius prouinciae suscepisse. Propter quod ad metropolitanam ciuitatem ab his, qui causas habent, concurratur. Quapropter placuit eum et honore precellere, et nichil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundum antiquum Patrum nostrorum canonem, nisi hoc tantum, quod uniuscuiusque ecclesiae per suam diocesim conpetit. Unumquemque enim episcopum oportet habere suae diocesis potestatem, ut regat et gubernet secundum conpetentem singulis reuerentiam, et prouidentiam gerat omnis regionis, que sub ipsius est ciuitate, ita ut etiam ordinare ei presbiteros et diaconos probabili iudicio liceat, et de singulis ipsius regionis causis cum moderatione et pondere disceptare. Ultra autem nichil agere permittitur citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropolitanus sine ceterorum aliquid gerat consilio sacerdotum. Gratian. Nisi forte episcopi yconomos in ecclesia sua ordinare contempserint. Unde in VII. Sinodo [c. 11.] legitur:

C. III. Metropolitanus constituat yconomos, quos episcopus habere neglexerit. Cum simus debitores omnes sacras regulas custodire, et eam, que dicit in unaquaque ecclesia yconomos esse debere, modis omnibus inuiolabilem conseruare debemus. Et si quidem unusquisque metropolitanus in sua ecclesia constituerit yconomum, bene utique. Sin autem, ex auctoritate propria Constantinopoleos episcopis licentia est preponendi yconomos in eius ecclesia. Similiter et metropolitanis, si episcopi, qui sub eis sunt, non sategerint yconomos statuere in suis ecclesiis. Id ipsum autem seruandum est etiam in monasteriis. Gratian. Probatur illud idem exemplo Apostoli, qui fornicatorem Corinthium satanae inpenitentem tradidit, postea penitentem ecclesiae reconciliauit, hoc tantum scribens Corinthiis in prima et secunda epistola, ut excommunicato non communicarent, et reconciliato socia karitate copularentur. Sed contra probatur auctoritate multorum. Ait enim Iginus Papa: [epist. I. c. 2.]

C. IV. Metropolitanus sine episcoporum presentia alicuius eorum non audiat causas. Saluo in omnibus Romanae ecclesiae priuilegio nullus metropolitanus absque ceterorum omnium conprouincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt aliter actae, quam in conspectu omnium eorum uentilatae, et ipse, si fecerit, coherceatur a fratribus.

C. V. De eodem. Item Anicius Papa [Episcopis Galliae c. 1.] Archiepiscopus nichil de episcoporum causis aut aliis communibus causis iuxta statuta apostolorum absque cunctorum illorum agat consilio, nec illi assumant, nisi quantum ad suas pertinet parrochias, sine suo consensu, quoniam tali gaudet concordia Altissimus, et gloriatur in membris suis.

C. VI. De eodem. Idem. [in eadem epist. c. 3.] Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit et sine omnium conprouincialium presentia uel consilio episcoporum aut causas eorum, aut alias causas (nisi eas tantum, que ad propriam suam pertinent parrochiam) agere, aut eos grauare uoluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps presumere audeat. Si uero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum iudicia referri precepta sunt, eius contumacia referatur, ut uindicta de eo fiat, et ceteri timorem habeant.

C. VII. De eodem. Item Calixtus Papa. [Episcopis Galliae, epist. II. c. 3.] Nullus primas, nullus metropolitanus diocesiani ecclesiam uel parrochiam, aut aliquem de eius parrochia presumat excommunicare uel iudicare, aliquidue agere absque eius consilio uel iudicio; sed hoc obseruet, quod ab apostolis, ac patribus et decessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum; id est: si quis metropolitanus episcopus (nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam) sine consilio et uoluntate omnium conprouincialium episcoporum extra aliquid agere temptauerit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit irritum erit et uacuum. Sed quicquid de conprouincialium episcoporum causis, eorumque ecclesiarum, et clericorum, atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprouincialium agatur pontificum non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: "Non ueni ministrari, sed ministrare," et alibi: "Qui maior est uestrum erit minister uester." Similiter et ipsi conprouinciales episcopi cuncta cum eius consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parrochias) agant iuxta sanctorum constituta Patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in secula.

C. VIII. In suffraganei parrochia nichil absque eius consilio metropolitanus agat. Item Nicolaus Rodulfo, Bituricensi Archiepiscopo. Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos eo inuito ad iudicium tuum uenire conpellas, et de rebus ad ecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto quasi iure patriarchatus tui disponas, cum hoc nec antiquitas (cui Patres sanxere reuerentiam) habeat, et auctoritas sacrorum canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis, que apud se terminari non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum prouocauerint per appellationes, uel si episcopus suus decesserit, res ecclesiae suae tuo iudicio dispensare uoluerint. Primates enim uel patriarchas nichil priuilegii habere pre ceteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, diffinimus, ita ut secundum Nicenas regulas sua priuilegia seruentur ecclesiis, preterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam uel rectorem ipsius quolibet speciali priuilegio decreuerit honorare.

C. IX. De eodem. Item Beda super Apocalipsin: "Et angelo ecclesiae Ephesi scribe." Episcopo scribit, de cuius manu peccata requirit subditorum, nec sine eius consilio subditos iudicare debeat. Gratian. Sola enim Romana ecclesia sua auctoritate ualet de omnibus iudicare; de ea uero nulli iudicare permittitur. Unde Nicolaus Papa: [ad Michaelem Inperatorem in epistola, cuius initium: "Proposueramus"]

C. X. Apostolicae sedis iudicium a nemine est retractandum. Patet profecto sedis apostolicae (cuius auctoritate maius non est) iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, iuxta quod Innocentius Papa Rufo et ceteris episcopis per Thessaliam constitutis scribens ait: "Nemo umquam apostolico culmini (de cuius iudicio non licet retractari manus obuias audacter intulit, nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se uoluit iudicari," et B. Papa Gelasius: "Nec de eius (id est Romanae ecclesiae) canones umquam preceperunt iudicari iudicio, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolui, cuius potius sequenda decreta mandauerunt."

C. XI. Ab aliis dampnatos uel excommunicatos apostolica soluit auctoritas. Item Anastasius Patriarcha Felici Papae. [II.] Fuit semper uestrae apostolicae sedis licentia iniuste dampnatos uel excommunicatos potestatiue sua auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos, qui eos condempnauerunt aut excommunicauerunt, apostolico punire priuilegio, sicut etiam nostris et anterioribus nouimus factum temporibus.

C. XII. De eodem. Item. [ibidem paulo inferius] Antiquis regulis censitum est, ut quicquid (quamuis in remotis aut in longinquo positis prouinciis) super eorum querelis aut accusationibus ageretur, non prius tractandum uel accipiendum esset, quam ad notitiam almae sedis uestrae esset deductum, ut huius auctoritate, iuxta quod fuisset pronunciatio infirmaretur aut firmaretur.

C. XIII. Prima sedes nullius iudicio subiaceat. Item Innocentius Papa. Nemo iudicabit primam sedem, iustitiam temperare desiderantem. Neque enim ab augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo iudex iudicabitur.

C. XIV. De eodem. Item Symacus. Aliorum hominum causas Deus uoluit terminare per homines, sedis istius presulem suo sine questione reseruauit arbitrio. Voluit B. Petri apostoli successore celo tantum debere innocentiam, et subtilissimi discussoris indagini inuiolatam habere conscientiam. Nolite existimare eas animas inquisitoris non habere formidinem, quas Deus pre ceteris suo reseruauit examini. Non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipsorum factorum utitur teste quo iudice. Dicas forsitan, talis erit conditio animarum omnium in illa disceptatione; replicabo, uni dictum: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam, et quecumque solueris super terram erunt soluta et in celis." Et rursus sanctorum uoce, pontificum dignitatem sedis eius factam toto orbe uenerabilem, dum illi quicquid fidelium est ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur. De hac mihi per Prophetam dictum uidetur: "Si hec humiliatur, ad cuius fugietis auxilium? et ubi relinquetis gloriam uestram?"

C. XV. De eodem. Item Anteros Papa. [ad Episcopos prouinciarum Beticae et Toletanae] Facta subditorum iudicantur a nobis: nostra uero a Domino iudicantur. . 1. Deteriores sunt qui uitam moresque bonorum corrumpunt his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt.

C. XVI. De eodem. Item Gelasius. [ad Faustum legatum] Ipsi sunt canones, qui appellationes totius ecclesiae ad huius sedis examen uoluerunt deferre. Ab ipsa uero numquam prorsus appellare debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia iudicare, ipsam ad nullius conmeare iudicium, nec de eius umquam preceperunt iudicari iudicio, sententiamque eius constituerunt non oportere dissolui, cuius potius sequenda decreta mandauerunt.

C. XVII. De eodem. Idem omnibus Episcopis. Cuncta per mundum nouit ecclesia, quod sacrosancta Romana ecclesia fas de omnibus habet iudicandi, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte appellandum est: ab illa autem nemo est appellare permissus. . 1. Sed nec illa preterimus, quod apostolica sedes sine ulla precedente sinodo et soluendi quos sinodus iniqua dampnauerat, et dampnandi, nulla existente sinodo, quos oportuit habuerit facultatem, et hoc nimirum pro suo principatu, quem B. Petrus apostolus Domini uoce et tenuit semper et tenebit.

[C. XVIII.] Idem Episcopis per Dardaniam constitutis. Cuncta per mundum nouit ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes B. Petri apostoli ius habeat resoluendi, utpote que de omni ecclesia fas habeat iudicandi etc.

C. XIX. De eodem. Item Sixtus Papa [II.] Ispaniorum Episcopis. [epist. II. cap. 4.] Fratres quos timore terreno iniuste dampnastis, scitote a nobis iuste esse restitutos, quibus ex auctoritate omnia, que eis ablata sunt, integerrime reddi precipimus, si non uultis et uos et principes uestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari.

C. XX. Cuiuslibet ecclesiae clericos Papa ualet ordinare. Item Stephanus Episcopus Walberto patriarchae. Nunc uero iterato scribimus tibi, nolentes alicuius ecclesiae priuilegium infringere, licet apostolica prerogatiua possimus de qualibet ecclesia clericum ordinare: desine iam cuiuspiam zelo Cumensis ecclesiae antistitem protelare, quia, si protelaueris et eum consecrare iam tociens monitus non maturaueris, proculdubio consecratus abibit.

C. XXI. De eodem. Item Nicolaus Papa Michaeli Inperatori: [in epistola, cuius initium: "Proposuerainus"] Per principalem igitur beatorum Petri et Pauli, de qua supra exposuimus, potestatem et ius habemus non solum in monachos, uerum etiam in quoslibet clericos de quacumque diocesi, cum necesse fuerit, ad nos conuocare, atque ecclesiasticis exigentibus oportunitatibus inuitare. Gratian. Sed aliud est quod ex temeritate assumitur presumptionis, aliud quod ex necessitate geritur karitatis. Cum suffraganei archiepiscoporum subditis suis ad malum fauere ceperint, atque circa eorum correctionem negligentes extiterint, tunc licet metropolitanis preter illorum uoluntatem et ligandos dampnare, et reconciliandos absoluere. Cum uero episcopi zelo diuinae karitatis accensi bonos uerbo et exemplo edificant, malorum uicia aspera increpatione redarguunt, absque talium consilio non licet metropolitanis in eorum parrochia aliquid agere uel disponere. Unde in fine capituli Martini Papae non simpliciter dictum est: "nichil agat," sed cum determinatione "nichil presumptiue assumat absque eorum consilio," ut uicium presumptionis uideatur inprobatum, non offitium karitatis. Sic et Apostolus, quia Corinthios uidit negligentes circa correctionem fornicatoris, sua auctoritate illum dampnauit. Iohannes uero, quia episcopum Ephesiorum uidit paratum ad corrigenda uicia subditorum, sine eius auctoritate illos corrigere noluit, sed illum tantum de eorum correctione admonuit.

----------------------------------------------------------------------

CAUSA X.
GRATIANUS.
Quidam laicus basilicam a se factam a diocesiana lege segregare querit; episcopus ecclesiam cum omni dote sua ad suam dispositionem pertinere contendit; tandem euincit episcopus, per parrochias militibus comitatus crudeliter deseuit; que ecclesiarum sunt tamquam sibi debita usurpare contendit. (Qu. I.) Modo primum queritur, an basilica cum omni dote sua ad episcopi ordinationem pertineat? (Qu. II.) Secundo, an res ecclesiarum episcopis usurpare liceat? (Qu. III.) Tertio, quid nomine cathedratici a suis sacerdotibus exigere ualeat?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. De prima questione sic diffinitur in Concilio Ylerdensi: [cap. 3.]

C. I. Basilica, que consecratur, a diocesiana lege non segregetur. Si ex laicis quisquam se factam basilicam consecrari desiderat, nequaquam eam sub monasterii specie, ubi congregatio non colligitur, a diocesiana lege audeat segregare.

C. II. Ecclesiae cum dotibus suis in episcopi potestate consistant. Item ex Concilio Tolletano III. [c. 19.] Sic quidam contra omnem auctoritatem ecclesias, quas edificauerint, postulant consecrari, ut dotem, quam eidem ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum taliter in preterito corrigatur, ut et in futuro ne fiat prohibeatur, et omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

C. III. Ecclesiae et omnia iura earum ad episcopi ordinationem pertinent. Item ex Concilio II. Cabillonensi. Decretum est ut omnes ecclesiae cum dotibus suis, et decimis, et omnibus suis, in episcopi potestate consistant, atque ad ordinationem suam semper pertineant.

C. IV. Unaqueque parrochia episcopi prouisione regatur. Item Leo IV. [in epistola ad Episc. Britanniae, c. 2.] Regenda est unaqueque parrochia sub prouisione ac tuitione episcopi per sacerdotes uel ceteros clericos, quos ipse cum Dei timore preuiderit cui iure pertinere uidetur, et circuire, ut sibi necessarium uisum fuerit ecclesiastica utilitate cogente.

C. V. Iudicio et potestate episcopi res ecclesiasticae gubernentur. Item ex Concilio Antioceno. [c. 24.] Quecumque res ecclesiasticae sunt conuenit cum omni diligentia et bona fide, que Deo debetur, qui omnia preuidet et cuncta iudicat, gubernari et dispensari cum iudicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae uidentur esse conmissae.

C. VI. Basilicarum conditores in rebus ecclesiarum nullam se potestatem habere cognoscant. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 32.] Nouerint conditores basilicarum, in rebus, quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam se potestatem habere, sed iuxta canonum instituta sicut ecclesiam, ita et dotem eius ad ordinationem episcopi pertinere.

C. VII. De eodem. Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 17.] De his, que parrochiis in terris, uineis, mancipiis atque peculiis quicumque fideles obtulerint, antiquorum canonum statuta seruentur, ut in episcoporum potestate consistant. De his tamen, que altario accesserint, tertia pars fideliter episcopis deferatur.

C. VIII. De his, que altario offeruntur, medietatem sibi episcopus uendicet. Item ex eodem. [c. 16.] Antiquos canones relegentes priora statuta credimus renouanda, ut de his, que in altario oblationes fidelium conferuntur, medietatem sibi episcopus uendicet, et medietatem sibi dispensandam secundi gradus clerus accipiat tam de propriis prediis, quam de omni commoditate in episcoporum potestate durantibus.

C. IX. De episcopis, qui diocesim suam uisitare contempnunt et ad redimendas mansiones, que uisitantibus debentur, clericos cogunt. Item ex Concilio Tolletano. Relata est coram sancta sinodo querimonia plebium, quod sint quidam episcopi nolentes ad predicandum uel ad confirmandum suas per annum parrochias circuire, qui tamen exigunt, ut mansiones, quibus in profectione uti debuerant, alio precio redimant qui parare debent. Que duplex infamia, negligentiae et auaritiae sanctae sinodo magno fuit horrori. Statuerunt itaque, ne quis ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut solicitiores sint episcopi de suis gregibus uisitandis.

C. X. Annuis uicibus ecclesiae ab episcopis uisitentur. Item ex Concilio Terraconensi. [c. 8.] Decreuimus, ut antiquae consuetudinis ordo seruetur, et annuis uicibus ab episcopo dioceses uisitentur, et si qua forte basilica fuerit reperta destituta, ordinatori eius reparari precipiatur, ab episcopis autem tertia pars ex omnibus accipiatur sicuti antiqua traditione nouimus esse statutum. II. Pars. Gratian. Si autem episcopus inualitudine inpeditus dioceses suas per semetipsum uisitare non poterit uisitationis offitium aliis conmittat. Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 35.] legitur:

C. XI. Inualitudine grauatus episcopus uisitationis offitium aliis conmittat. Episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas per singulos annos ire oportet, ut exquirat, quo unaqueque basilica in reparatione sui indigeat. Quod si ipse aut languore detentus aut aliis occupationibus inplicatus adinplere nequiuerit, presbiteros probabiles aut diacones mittat, qui et redditus basilicarum, et reparationes, et uitam ministrantium inquirant. III. Pars. Gratian. Visitantes autem episcopi quid a clericis suis exquirere debeant, et quid eos docere, in Concilio Bracarensi II. [cap. I.] sic statutum legitur:

C. XII. Que uisitantes episcopi a clericis suis exquirere debent. Placuit omnibus episcopis, ut per singulas ecclesias episcopi et per dioceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant uel missarum, et qualiter quecumque offitia in ecclesia peragant. Et si recte quidem inuenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debent ignaros, et hoc modis omnibus precipere, sicut antiqui canones iubent, ut ante dies uiginti baptismi ad purgationem exorcismi cathecumini currant, in quibus uiginti diebus omnino cathecumini symbolum, quod est "Credo in Deum Patrem omnipotentem," specialiter doceantur. Postquam ergo hoc suos clericos discusserint uel docuerint episcopi, alia die, conuocata plebe ipsius ecclesiae, doceant illos, ut errores fugiant ydolorum, uel diuersa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt sibi fieri alteri ne faciant, et ut credant resurrectionem omnium et diem iudicii, in quo unusquisque secundum opera sua recepturus sit. Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam. Item Ieronimus ad Damasum Papam: [de oblationibus altaris]

C. XIII. Oblationes ecclesiae laicis usurpare non licet. IV. Pars. Quia sacerdotes pro omnibus orare solent, quorum elemosinas et oblationes accipiunt, qua fronte presumunt laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suis offerunt, uel ipsi comedere, uel aliis concedere, cum ipsi non debeant ex offitio pro populo orare? Ob hoc, Papa gloriose, mittere oportet illos presumptores in excommunicationem perpetuam, ut ceteri metum habeant, et amplius hec in ecclesia non fiant.

C. XIV. Minime auferantur a laicis oblationes altaribus uel crucibus factae. Item Calixtus Papa. [II.] Sanctorum Patrum canonibus consona sancientes oblationes de sacratissimo et reuerentissimo altari B. Petri, et Saluatoris, et S. Mariae rotundae, aut de aliis ecclesiarum altaribus siue crucibus, a laicis auferri penitus interdicimus et sub districtione anathematis prohibemus, et ecclesias a laicis incastellari aut in seruitutem redigi auctoritate apostolica prohibemus.

C. XV. Ecclesiarum oblationes sub laicorum dominio non detineantur. Item Damasus Papa. Hanc consuetudinem, que contra sanctam ecclesiam catholicam augeri uidetur, omnino interdicimus, ut nullo modo umquam ullo tempore oblationes, que intra sanctam ecclesiam offeruntur, sub dominio laicorum detineantur. Sed tantummodo sacerdotibus, qui cottidie Domino seruire uidentur, illis solis licet comedere et bibere, quia in ueteri testamento prohibuit Dominus panes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo Aaron et filiis eius, qui longe erant ab istis panibus, qui nunc in sancta ecclesia offeruntur, quia illi sub umbra legis erant, qui uero modo sub gratia Spiritus sancti toto mundo euangelio coruscante lucidiores esse uidentur. Qua fronte aut qua consciencia oblationes uultis accipere, qui uix ualetis pro uobis, nedum pro aliis Deo preces offerre? quia prauum est et contra preceptum dominicum detrimentum suae animae infert qui illud agere conatur, quod ei nulla ratione conceditur. Quia omnibus sanctis Patribus nostrisque prioribus placuit hanc sanctionem fieri, et nos similiter in eisdem persistere uolumus, ut nullus audeat irritum facere hoc, quod constitutum est, si in perpetua dampnatione noluerit persistere. Si quis uero contra hanc regulam nostram et contra regulam sanctorum Patrum CCC., qui in Niceno concilio hoc constituerunt, temerarius presumptor fuerit, et ulterius oblationes de sacris ecclesiis molitus auferre fuerit, sub anathematis uinculo sit colligatus et condempnatus. Responderunt omnes: Fiat, fiat. Gratian. Premissis auctoritatibus ecclesiae cum omnibus rebus suis ad episcopi ordinationem pertinere monstrantur, et tam ecclesiae quam oblationes et facultates earum a laicorum dispositione probantur esse inmunes.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Sed cum in episcoporum potestate facultates ecclesiae constitutae esse dicantur, potestas dispensandi intelligenda est, non distrahendi uel dilapidandi. Unde in Agatensi Concilio [c. 7.] legitur:

C. I. Res ecclesiae aliquo modo alienare episcopis non licet. Casellas uel mancipiola ecclesiae episcopi, sicut prisca canonum precepit auctoritas, uel uasa monasterii quasi conmendata fideli preposito, integro ecclesiae iure possideant, id est ut neque uendere, neque per quoscumque contractus res, unde pauperes uiuunt, alienare presumant. Quod si necessitas conpulerit, ut pro ecclesiae necessitate aut utilitate uel in usufructu, uel indirecta uenditione aliquid distrahatur, apud duos uel tres conprouinciales aut uicinos episcopos causa, que necesse sit uendendi primitus conprobetur, ut, habita discussione sacerdotali, eorum subscriptione que facta fuerit uenditio uel transactio roboretur. Aliter facta uenditio uel transactio non ualebit. Minus uero utiles possessiones peregrinis uel clericis saluo iure ecclesiae in usum prestare permittimus. [Gratian.] Codicis libro I. de sacrosanctis ecclesiis, Inp. Iustinianus: excepta uidelicet causa captiuitatis.

[C. II.] Inp. Leo. Ea enim, que ad beatissimae ecclesiae iura pertinent, tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta uenerabiliter conuenit custodiri. Constitutio noua. Hoc ius porrectum est ad omnem locum uenerabilem omneque collegium, quod actio pia constituit, ut nec pignorentur, et perpetuo seruentur in his inmobilibus, que ab inperiali domo predictis locis applicantur. In ceteris eatenus excipitur, si debitum urget. . 1. Et habet superflua uasa, nec aliunde soluere ualet, ne quid inmobile alienetur uel distrahatur, ea, gestis habitis coram eo, cuius est loci ordinatio, aliis scilicet locis uenerabilibus, uel conflata cuilibet uendantur. Qui autem hec accipit citra hanc obseruationem, hisdem penis subiaceat, que in rebus inmobilibus proditae sunt. Si autem debitum ex mobilibus solui non ualet, primo res inmobiles speciali dentur pignori, cuius fructus creditor sibi reputet tam in sortem quam in usuras usque ad quartam centesimae. Quod si nolit, tunc ordinator domus apud eum, a quo ordinatur, habitis absque dispendio gestis iuret, maiore parte ibidem seruientium consentiente, et debitum urgere, nec ex mobilibus solui posse. Quo subsecuto, per uiginti dies rem ecclesiae esse uenalem sit publice notum, ut plus offerenti detur, precio modis omnibus pro debito dando. Aliter enim res emptori non conceditur, et hoc inscribatur nil esse factum in ea re ad dampnum diuinae domus. Emptore non inuento, res estimata districte creditori detur in solutum, addita in precio decima parte uniuersae estimationis et accedente consensu ordinatoris et maioris partis ibidem seruientium. Sit tamen ea res mediocris inter ceteras, inspecta ipsius qualitate, et quantitate, et onere. Et is creditor hic intelligatur, qui quod credidit probat in utilitates religiosae domus processisse. . 2. Sicut autem alienatio rerum ecclesiae interdicitur, ita prohibetur, ne qua sterilis ei detur possessio aut alias onerosa, ueluti nomine fiscalium. . 3. Item predium propter onus fiscalium inutile alienatur gestis ut supra conficiendis, et eodem iuramento prestito, id est quod alia de causa non alienatur, nisi ut inmunitas eiusdem uenerandae domus seruetur. . 4. Sed et permutare principi possunt pro re maiori, uel equali, si respublica hoc exposcit, pragmatica forma super hoc precedente. . 5. Item sibi inuicem recte permutant cum utriusque indempnitate, eorum scilicet consensu, qui et supra referuntur. II. Pars. . 6. Perpetua quoque emphiteosis in his rebus permittitur, si res in eorum geritur presentia, quibus hoc assignatur lege, iurantibus his, quorum interest, ex eo contractu nichil ad lesionem diuinae domus effici, solito redditu ipsius rei, qui fuit, cum diuino iuri dedicaretur, non inminuendo nisi in sextam partem, aut si ob cladem diminuta fuerit, tunc constante nunc pensione in emphiteosim detur. Quod si res preciosa quidem est, parum tamen aut nichil prestet pensionis res subtiliter estimanda est, ut ex hoc iusta pensio constituatur. Ea tamen sola dantur in emphiteosim, que ad hoc congrua uidentur yconomo et aliis gubernatoribus. . 7. Qui rem huiusmodi conductam uel in emphiteosim acceptam fecerit deteriorem, aut canonem per biennium non soluerit, repelli potest, ut tamen soluat totius temporis pensionem, et id, in quo rem lesit, resarciat non repetiturus si quid inpendit nomine meliorationis. . 8. Si quas uero ruinas habent memoratae domus, quas reedificare non ualent in emphiteosim dentur perpetuam, emphiteota usuro materia depositae habitationis domus, ut pensio minuatur in tertiam partem ab ea, que stantibus adhuc habitationibus colligebatur, aut, prius eo edificante, ex additis illic per estimationem pensionibus medietas detur religiosae domui. . 9. Qui uero res iam dictas non gratuito alienationis titulo citra formam legis accipit, rem quidem cum omni incremento medii temporis restituat: eius autem, quod dedit, nullam aduersus uenerabilem locum, sed aduersus eum, qui alienauit, actionem habeat. Donatarius autem et rem cum omni causa restituat, et aliud tantum. Creditor quoque, restituta re pignorata, crediti actionem non habet. Emphiteosis acceptor ab ea cadat nec quod dedit repetat, imo statim soluat quod soluturus esset, si iure contraxisset. . 10. Sed melius dicitur omnino denegandas esse actiones huiusmodi acceptori. Codice libro I. de sacrosancta ecclesia Inp. Leo: . 11. Si yconomus ecclesiae prospexerit expedire, ut cuiquam desideranti certarum possessionum atque prediorum (urbanorum uel rusticorum) ad ius ecclesiasticum pertinentium temporalis ususfructus possessio prestetur, eius tempus, quod inter utrosque conuenerit, siue in diem uitae suae ab eo, qui desiderat, postuletur, pacta cum eo, qui hoc elegerit, ineat yconomus, atque conscribat, per que et tempus, intra quod hoc prestari placuerit, statuatur, et manifestum sit quod quisque acceperit adinuicem.

[PALEA. C. III. Huiusmodi beneficii gratia prestando quidem ecclesiastici predii pro tempore usum fructum, post statutum autem tempus et placitum ipsorum redditum proprietate ad dominium et ius ecclesiasticum recurrente firmiter. ] Conpleto uero spatio, quod inter eos fuerit constitutum, seu mortis suae tempore (si hoc quoque conuenerit) is, qui possessionem ecclesiasticam et ceterorum reddituum usumfructum habendi gratia pacto interueniente susceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis, quantae acceperat, redditus, cum ipsorum prediorum dominio, et rebus inmobilibus, eorumque colonis et mancipiis ecclesiae derelinquat. Nisi enim hac conditione pacta inita fuerint, ea quoque non decernimus ualere. . 1. N. C. Hec usus prestatio locum habet in omni domo religiosa. Quo finito res utraque pleno iure perueniat in domum iam dictam, nec tributis quidem sit grauata maioribus ea res, que datur inuicem. . 2. Quibuscumque modis aliis permittitur, interdicitur certis personis rem huiusmodi accipere, ut yconomo eiusque cognatis.

C. IV. Ecclesiasticarum rerum precariae qualiter fieri debeant. Item ex Concilio Mediomatricis. Precariae a nemine de rebus ecclesiasticis fieri presumantur, nisi quantum de qualitate conuenienti datur ex proprio, duplum accipiant ex rebus ecclesiae, in suo tantum, qui dederunt nomine si res proprias et ecclesiasticas fructuario usu tenere uoluerint. Si autem res proprias ad presens dimiserint, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum dispensatorem conuenit, non propriarum largitorem. . 1. Decreuit etiam sancta sinodus, et inperialis auctoritas denunciat, ut a nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et Sanctis eius dicatis, cum ratio et usus obtineat neminem cui non uult contra utilitatem et rationem cogi de proprio facere beneficium. . 2. Nec conmutationes rerum uel mancipiorum ecclesiasticorum quelibet persona sine licentia et regio consensu facere presumat.

[PALEA. C. V. De eodem. Item ex Concilio Belluacensi. Precariae de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem renouentur. ]

[PALEA. C. VI. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi. De precariis, que a rectoribus ecclesiarum inrationabiliter fiebant, et se suosque successores pena graui obligabant, ut facta ipsorum nequiuissent dissoluere, precipimus, ut nemo successor in antecessoris sui pena sit obligatus, sed suae prouidentiae sit concessum, ut, si antecessor eius res ecclesiae inrationabiliter distribuit, ab eo ad ius ecclesiae eiusdem reuocentur. ]

C. VII. Res ecclesiae dispensandi potestatem habeat episcopus. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 16.] III. Pars. Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae, ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reuerentia et timore Dei. Participare etiam eum oportet que necessaria sunt. Si tamen ipse aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquo, ut necessitatem nullo modo patiantur, secundum Apostolum sanctum dicentem: "Victu et tegumento, his contenti sumus." Si autem res ecclesiasticas episcopus in suas uoluntates usurpare uoluerit, aut fratribus uel filiis, uel quibuscumque propinquis suis dederit potestatem, ut per eos latenter res ledantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio; sin aliter, episcopus uel qui cum eo sunt presbiteri aut diaconi accusentur, quia ea, que ex redditu, uel ex quolibet actu ecclesiae ueniunt, in suos usus colligunt, et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripi oportet secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio. IV. Pars. Gratian. Si uero contra hanc prohibitionem aliquam de rebus ecclesiae episcopum uendere contigerit, et res ipsa ecclesiae restauranda, et ipse gradu suo eiciendus decernitur. Unde in eodem Concilio Martini Papae [c. 14.] legitur:

C. VIII. De episcopo, qui nulla necessitate res ecclesiae uendit. Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate conpulsus in suo clero, aut ubi forte presbiter non est, de rebus ecclesiasticis presumpserit aliquid uendere, res ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in iudicio episcoporum deiciatur auditus et conuictus, et tamquam furti aut latrocinii reus suo priuetur honore.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Quid uero nomine cathedratici episcopus exigere debeat, in secundo Concilio Bracarensi [c. 2.] legitur:

C. I. Preter honorem cathedratici nichil per dioceses exigat episcopus. Placuit, ut nullus episcoporum, per suas dioceses ambulans, preter honorem cathedrae suae, id est duos solidos, aliud aliquid per ecclesias tollat, neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi in ecclesiis parrochialibus facta sibi usurpet; sed ecclesiae reparationi seruetur, et singulis annis episcopo ratio fiat. Nam si tertiam partem illam episcopus tollit, lumen et sacra tecta ecclesiae abstulit. Similiter etiam parrochiales clerici seruili more in aliquibus operibus episcopo seruire non cogantur, quia scriptum est: "Neque ut dominantes in clero."

C. II. Basilicarum reparationi proficiat tertia pars, quam accipere consueuerat episcopus. Item ex Concilio apud Marech. Priscis quidem canonibus erat decretum, ut episcopus de parrochianis ecclesiis tertiam sequeretur, cui sua plenissime sufficere possunt. Placuit huic sancto concilio, ut nullus prouinciae Lusitaniae episcopus a qualibet parrochiana ecclesia tertiam auferre presumat, sed que exinde consequi potuerat reparationi basilicarum proficiant.

C. III. Non accipiant episcopi tertiam, nisi dirutas ecclesias reparare uoluerint. Item ex Concilio Tolletano. [XVI., c. 5.] Unio nostrae congregationis decernit atque instituit, ut tertias, quas antiqui canones de parrochiis suis habere episcopos censuerunt, si eas exigendas crediderint, ab ipsis episcopis dirutae ecclesiae reparentur. Si uero eas maluerint cedere, ab earundem ecclesiarum cultoribus sub cura et sollicitudine sui pontificis reparatio eisdem est adhibenda basilicis. Quod si omnes ecclesiae aut incolumes fuerint, aut que dirutae erant reparatae extiterint, secundum antiquorum canonum instituta, si tertias sibi debitas unusquisque episcopus assequi uoluerit, facultas illi omnimoda erit, ita uidelicet, ut citra ipsas tertias nullus episcoporum quippiam pro regiis inquisitionibus a parrochitanis ecclesiis exigat, nichilque de prediis ipsarum ecclesiarum cuiquam causa stipendii dare presumat. . 1. Sed et hoc necessarium instituere duximus, ut plures ecclesiae uni nequaquam conmittantur presbitero, quia solus per totas ecclesias nec offitium ualet persoluere, nec rebus earum necessariam curam inpendere, ea scilicet ratione precipimus, ut ecclesia, que usque ad decem habuerit mancipia, super se habeat sacerdotem, que uero minus aliis coniungatur ecclesiis. Si quis sane episcoporum hanc nostram institutionem paruipenderit, duorum mensium spatio se nouerit excommunicatione mulctari.

C. IV. De eodem. Item Pelagius Cresconio Illustri. Illud te modis omnibus uolumus custodire, ne quis episcoporum Siciliae de parrochiis ad se pertinentibus nomine cathedratici amplius quam duos solidos presumat accipere, neque conpellere presbiteros aut clerum parrochiarum suarum supra uires suas eis conuiuia preparare.

C. V. Baptizandis numerus non inponatur, nec cathedraticum ultra morem uetustum exigatur. Item Gelasius Papa Fabiano Episcopo. Nec numerus baptizandis iuste creditur inponendus, cum quanti petierint uel ad regenerationem festinauerint non sint pro alterius uoluntate repellendi. Et ideo, frater, huiusmodi superfluam constitutionem modis omnibus remouebis, ut unusquisque aut in uicina sibi ecclesia, aut in electa pro suae mentis baptizetur arbitrio. Cathedraticum etiam non amplius, quam uetusti moris esse constiterit, ab eius loci presbitero noueris exigendum, et de his, que die dedicationis fuerint offerentium deuotione collata, consuetudinem, que generaliter omnibus ecclesiis est prescripta, seruabis. II. Pars. Gratian. Cathedraticum, quod his auctoritatibus episcopis permittitur exigere, preter medietatem uel tertiam partem oblationum, que pro uaria ecclesiarum consuetudine ex premissis auctoritatibus episcopo debetur, intelligendum est, nec illa pars oblationum omnium generaliter intelligenda est, sed uel anniuersariae dedicationis, uel quorumdam etiam solempnium dierum, prout inter episcopum et sacerdotem tempore dedicationis conuenerit. De his uero episcopis, qui per parrochias suas crudeliter deseuiunt, sic statutum est in tertio Concilio Tolletano: [c. 20.]

C. VI. Ultra morem antiquum a parrochianis presbiteris nichil episcopi exigant. Quia cognouimus episcopos per parrochias suas non sacerdotaliter, sed crudeliter deseuire, et dum scriptum sit: "Forma estote gregi, non ut dominantes in clerum" qui exactiones diocesi suae uel dampna infligunt ideo censemus (excepto, quod ueterum constitutiones a parrochiis habere iubent episcopos), ut alia illis, que hucusque presumpta sunt, denegentur, hoc est, neque in angariis presbiteri aut diacones, neque aliquibus fatigentur indictionibus, ne uideamur in ecclesia Dei exactores potius quam Dei pontifices nominari. Hii uero clerici, tam locales quam diocesiani, qui se ab episcopo grauari cognouerint, querelas suas ad metropolitanum non differant deferre, et metropolitanus non moretur eiusmodi presumptiones auertere.

C. VII. A parrochianis stipendia non nisi cum karitate episcopi exigant. Item ex Concilio Cabillonensi. [II. c. 14.] Cauendum sane est, ne, cum episcopi per parrochias suas peragrant, quandam non solum erga subditos sed erga socios tyrannidem exerceant, ne (quod absit, cum karitate, sed cum quadam iactantiae temeritate nec cum gratiarum actione, sed cum quadam iudiciaria in inuentione stipendia ab eis exigant. Obseruandum modis omnibus est, ut, si quando eis peragrandae parrochiae necessitas incumbit, in confirmandis hominibus, in inquirendis rebus emendatione dignis, in predicatione uerbi Dei, in lucris animarum potius quam in depredandis et spoliandis hominibus et scandalizandis fratribus operam dent. Et si quando eis ad peragendum ministerium suum a subditis aut a fratribus aliquid accipiendum est, hoc summopere obseruare debent, ne quem scandalizent aut grauent. Tanta ergo discretio in hac re tenenda est, ut uerbi Dei predicator, ubi proprii sumptus desunt, a fratribus accipiat, et idem fratres illius potentia non grauentur, exemplo apostoli Pauli, qui, ne quem grauaret, arte et manibus uictum querebat.

C. VIII. Ultra duos solidos a parrochianis ecclesiis episcopus non presumat accipere. Item ex Concilio Tolletano VIII. [c. 4.] Inter cetera denique, que communi consensu nos conferre conpetenter oportuit, querimonias etiam parrochialium presbiterorum Gallitiae prouinciae sollertissime discernere decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates necessitas, ut conperimus, tandem conpulit in publicum examen deferri. Hii enim pontifices, ut euidens inquisitio patefecit, indiscreto moderamine parrochitanas ecclesias pregrauantes, dum in exactionibus superfluis frequenter existunt, pene usque ad exinanitionem extremae uirtutis quasdam basilicas perduxisse probantur. Ne ergo fiat de cetero quod constat hactenus inordinate presumptum, non amplius quam duos solidos unusquisque episcoporum prefatae prouinciae per singulas dioceses uel basilicas iuxta sinodum Bracarensem annua illatione sibi expetet inferri, monasteriorum tamen basilicis ab hac solutionis expensione seiunctis. . 1. Cum uero episcopus diocesim uisitat, nulli pre multitudine onerosus existat, nec umquam quinquagenarium numerum euectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. . 2. Quicumque uero pontificum eorundem aliter quam decreuimus agendum presumpserit, correctioni proculdubio canonum subiacebit tamquam constitutionum sinodalium transgressor et priscorum Patrum edictorum corruptor.

C. IX. Sacerdotes ab episcopis suis ultra modum non grauentur. Item Gregorius Episcopis Siciliae. [lib. XI. ep. 20.] Relatum est nobis, sanctae memoriae decessoris mei temporibus per Seruum dei diaconem, qui tunc ecclesiastici patrimonii curam gessit, fuisse dispositum, ut sacerdotes per uniuersas uestras dioceses constituti, quociens ad consignandos infantes egredimini, ultra modum grauari minime debuissent. Summa enim prefixa fuerat, uobis, ut audio, consentientibus, que ab eis sacerdotibus pro labore clericorum dari debuisset. Atque hoc, quod tunc placuit, sicut nunc dicitur, minime custoditur. Unde fraternitatem uestram admoneo, ut subiectis uestris graues non studeatis existere.

C. X. Secundum loci mediocritatem episcopis conuiuia parentur. Item Pelagius Papa Cresconio Illustri. Illud magnitudinem tuam minime uolumus ignorare, quod Siracusanae ciuitatis episcopus inter alia, que in cautionum suarum pagina spopondit, hoc etiam specialiter sub interpositione penae legitime promisisse legitur, numquam se a quolibet diocesis suae presbitero ultra duos solidos cathedratici nomine petiturum, nec per quamlibet aliam occasionem quicquam in eius dispendio se esse gesturum. Quod magnitudo tua non solum a predicto episcopo, sed de omnium episcoporum Siciliae personis conpetenti sollicitudine custodire non desinat, nec ipsa quoque prandia enormia fieri, sed secundum mediocritatem loci uniuscuiusque episcopo ad consignationem uenienti susceptionis parare conuiuium, quia nec eo pretextu pauperibus incuti dampna uolumus aut qualibet ratione permittimus.

---------------------------------------------------------------------------

CAUSA XI.
GRATIANUS.
Clericus aduersus clericum questionem de prediis agitauit, quem ad ciuilem iudicem producere uoluit reus non nisi ante iudicem ecclesiasticum stare uolebat; actor uero potentia ciuilis iudicis illum a possessione sua deiecit. Quo audito episcopus eum ab offitio suspendit; ille contempta episcopi sui sententia offitium suum administrauit. Hoc conperto episcopus sine spe restitutionis in eum sententiam dedit. (Qu. I.) Hic primum queritur, utrum clericus ante ciuilem iudicem sit producendus? (Qu. II.) Secundo, si producendus non est, an hec culpa sit digna suspensione? (Qu. III.) Tertio, si digna non fuerit, an contemptorem sententiae sui episcopi inreparabiliter oporteat deponi?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod clericus apud seculares iudices accusandus non sit, Caius Papa [epistola ad Felicem Episcopum cap. 2.] scribit, dicens:

C. I. Apud secularem iudicem nullus clericus conueniatur. Nemo umquam episcopum aut reliquos clericos apud iudicem secularem accusare presumat.

[PALEA. C. II. Nullus iudicum neque presbiterum, neque diaconum, aut clericum ullum, aut iuniores ecclesiae sine licentia pontificis per se distringat aut condempnare presumat. Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam inrogare dinoscitur, tamdiu sit sequestratus, quousque reatum suum agnoscat et emendet. ]

C. III. De eodem. Item Marcellinus Papa. [epist. II.] Clericum cuiuslibet ordinis absque pontificis sui permissu nullus presumat ad seculare iudicium attrahere, nec laico quemlibet clericum liceat accusare.

C. IV. Ab eis quisque iudicandus est, quos sibi iudices elegerit. Item ex Concilio Niceno. Iudices alii non debent esse, nisi quos ipse, qui inpetitur, elegerit, aut quos suo consensu hec sancta sedes aut eius primates auctoritate huius sanctae sedis delegauerint.

C. V. Ad secularia iudicia nullus clericus est pertrahendus. Item Valentinianus, Theodosius et Archadius. Continua lege sancimus, ut nullus episcoporum uel eorum, qui ecclesiae necessitatibus seruiunt, ad iudicia siue ordinariorum siue extraordinariorum iudicum pertrahantur. Habent illi suos iudices, nec quicquam his publicis est commune cum legibus. Item: . 1. Constantinus presidens in sancta sinodo, que apud Nicenam congregata est, cum querelam quorumdam conspiceret coram se deferendam, ait: Vos a nemine diiudicari potestis, quia ad Dei iudicium solius reseruamini.

C. VI. De eodem. Item ex Concilio Matisconensi I., c. 8. Nullus clericus alium clericum ad iudicem secularem accusare, aut ad causam dicendam trahere quocumque modo presumat, sed omne negotium clericorum aut in episcopi sui, aut presbiterorum cum archidiaconi presentia finiatur. Quod si quis clericus hoc adinplere distulerit, si minor fuerit, uno minus de quadraginta ictus accipiat, si uero honoratior, triginta dierum inclusione mulctetur. ]

[PALEA C. VII. De eodem. Item Marcellinus epistola II. ad Episcopos orientales. Quecumque contentiones inter Christianos ortae fuerint, ad ecclesiam deferantur, et ab ecclesiasticis uiris terminentur. Et si obedire noluerint, quousque obediant a liminibus ecclesiae excludantur. ]

C. VIII. Neque pro ciuili, neque pro criminali causa episcopus apud ciuilem iudicem producatur. Item Bonifatius ad Episcopos Galliae. Nullus episcopus neque pro ciuili, neque pro criminali causa apud quemuis iudicem siue ciuilem siue militarem producatur uel exhibeatur. Magistratus enim, qui hoc iubere ausus fuerit, amissione cinguli condempnatione plectetur.

C. IX. Quilibet clericus non est in publico examinandus. Item Siluester Papa. [in Sinodo Romana, c. 14.] Testimonium clerici aduersus laicum nemo recipiat nemo clericum quemlibet in publico examinare presumat nisi in ecclesia. [Gratian.] Codicis libro I. titulo de episcopis et clericis, Inperator Theodosius: Nec honore, nec legibus episcopus ad testimonium flagitetur. . 1. Item: Episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet nam et persona honoratur, et dignitas sacerdotis excepta confunditur. Nouella Constitutio. Non flagitetur ad testimonium iureiurando sed euangeliis tantum coram positis. . 1. Item: Sed iudex mittat ad eum ex suis ministris, ut propositis sacrosanctis euangeliis, secundum quod decet sacerdotes, dicant que nouerunt.

C. X. Clericus ad ciuilem iudicem clericum producens anathema sit. Idem. Si quis clericus accusans clericum in curiam introierit, anathema sit. Gratian. Subaudiendum est, si publicorum iudiciorum cognitionem petierit; episcopale namque iudicium nichil obest ab inperatore postulare. Unde in Cartaginensi Concilio VIII. legitur:

C. XI. Proprio priuetur honore publici iudicii cognitionem ab inperatore postulans. Placuit, ut quicumque ab inperatore cognitionem publicorum iudiciorum petierit, honore proprio priuetur. Si autem episcopale iudicium ab inperatore postulauerit, nichil ei obsit. Gratian. Sic et sequentes auctoritates intelligendae sunt, quibus clericorum causas non nisi clerici cognoscere iubentur. Unde Gelasius Papa scribit Zeiae Comiti:

C. XII. A seculari iudice clericus non est audiendus. Christianis gratum semper debet esse, quod ab eorum poscitur dignitate prestandum, quia Deo seruientibus beneficium negare non conuenit. Siluester atque Faustinianus, qui se a cunabulis clericos confitentur, a Theodora se obprimi conqueruntur per uiolentiam, quod dicant se ingenuos atque auctore Deo pristinae conditionis nexibus absolutos, in sortem deterrimae iterum seruitutis addici, ac per auctoritatem regiam contra leges publicas, cum clericali cingulo olim tenerentur astricti, per archidiaconem urbis Grumentinae esse conuentos, cum constet eum, qui celestem militem pulsat, non nisi eius forum debere sectari. Et ideo, dilecte, depensae salutationis affatu, supradictos clericos tibi conmendo, ut, si ad delegatorum iudicium eorum aduersarii uenire contempserint, sublimitatis tuae tuitione uallentur, ne quid illis aut subreptio, aut inimica legibus uiolentia necessitatis inponat, quia qui iudicium refugit apparet eum de iustitia diffisum.

C. XIII. Non nisi ad episcoporum iudicium clericus deuocetur. Idem Crispo et Sabino Episcopis. Siluester et Faustinianus ecclesiae Grumentinae clerici lacrimosa nobis insinuatione conquesti sunt, libertatem sibi domini sui benignitate concessam heredum eius obpressione pulsari, sibique in clericatus offitio pene a cunabulis seruientibus, etiam manumissore uiuente, in eodem actu nichilominus constitutis, diuinis ministeriis inpendere seruitium non licere, cum, si petitionem ueritas subsequatur, contra patris et auctoris sui factum uenientibus ut indignis hereditas legibus auferatur, nec eis liceat hereditatem capientibus contra auctoris sui prosilire iudicium. Et ideo, fratres karissimi, quoniam se etiam ab archidiacono predictae ecclesiae queruntur obpressos, qui per eorum absentiam moderatoris iudicium promisit eos esse secuturos, calcatis omnibus, et que contra leges diuinas et publicas pulsatis forum suum putauit auferri, in uestro iudicio, quisquis ille est, qui clericum lacesserit, adueniat, ut ecclesiae iura, que uetusti principes assidua sanctione firmauerunt, inpetitis clericis non negentur.

C. XIV. Ante ciuilem iudicem sacerdotes non accusentur. Item Alexander omnibus orthodoxis, per diuersas prouincias Christo Domino famulantibus. [ep. I. c. 1.] Relatum est ad huius sanctae et apostolicae sedis apicem, cui summarum dispositiones causarum et omnium negotia ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt, quasi ad caput, ipso dicente: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam," quod quidam emuli Christi, eiusque sanctae ecclesiae insidiatores, sacerdotes Dei ad iudices publicos accusare presumant, cum magis apostolus Christianorum causas ad ecclesias deferri et ibidem terminari precipiat. Taliter preuaricantes preuaricauerunt in Deum suum, et non obediunt preceptis eius.

C. XV. Actor forum rei sequatur. Item Pelagius Benegesto Defensori. Experientiae tuae presenti auctoritate mandamus, ut in causis, in quibus quelibet ecclesiastici offitii persona loco petitoris existit quemquam laicum pulsatura, apud suae prouinciae iudicem suas proponere non deserat actiones. In his uero negotiis, in quibus ecclesiastici offitii persona pulsatur, totius submoto pulsationis obstaculo ad episcopi uel presbiterorum, in loco, ubi questio uertitur, constitutorum, occurrat indifferenter examen.

C. XVI. De eodem. Idem Sergio Cancellario. Si quisquam clericus, siue inferioris siue potioris gradus, petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat actiones, iste modis omnibus non alibi quam apud prouinciae iudicem negotium suum dicturus occurrat. Si quis autem laicus clericum cuiuscumque gradus duxerit esse pulsandum, ad episcoporum iudicium in eadem ciuitate uel territorio constitutorum proponat eas quas se existimat habere actiones. Quem ordinem legibus per omnia conuenientem atque consentaneum demonstrari illa regula manifestat, que precipit actorem forum semper sequi pulsati. Clericis uero pulsatis in episcopali iudicio forum conpetere, principalium quoque sanctionum designat auctoritas. Item in Concilio Agatensi [c. 32.] legitur:

C. XVII. Episcopo non permittente apud secularem iudicem clericus pulsari non debet. Clericum nullus presumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsare; sed, si pulsatus fuerit, non respondeat uel proponat, nec audeat criminale negotium in iudicio seculari proponere.

C. XVIII. Clericus suo inobediens episcopo depositus curiae tradatur. Item Pius Papa. [epist. II.] Si quis sacerdotum uel reliquorum clericorum suo episcopo inobediens fuerit, aut ei insidias parauerit, aut contumeliam, aut calumpniam, uel conuicia intulerit, et conuinci potuerit, mox depositus curiae tradatur, et recipiat quod inique gessit.

C. XIX. Principalis coherceat auctoritas qui plebem inuasam deserere noluerit. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 38.] Petimus, ut dignemini dare fiduciam, qua necessitate ipsa cogente liberum nobis sit rectorem prouinciae secundum statuta gloriosissimorum principum aduersus illum adire, qui plebem, quam inuaserat, usque hodie conmonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere contempnit, ut qui miti admonitioni sanctitatis uestrae acquiescere noluerit et emendare illicitum, auctoritate iudiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Seruata forma disciplinae non existimabitur inpetitus, si uestra karitate modeste conuentus recedere detrectauerit, cum fuerit suo contemptu et contumacia faciente iudiciaria auctoritate conuentus. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet.

C. XX. A principibus corrigantur quos ecclesia corrigere non ualet. Item Gregorius. Istud est, quod a uobis poposcimus et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis, ut et iste, qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat, et ille, qui contra morem antiquum eum ordinare presumpsit, canonum uindictae subiaceat.

C. XXI. Proprium gradum amittant clerici coniurantes uel conspirantes. Item in Concilio Calcedonensi. [c. 18.] Coniurationum et conspirationum crimen, quod apud Grecos dicitur fratria, publicis etiam legibus certum est penitus inhiberi. Hoc multo magis in sancta Dei ecclesia ne fiat conuenit abdicari. Si qui uero clerici seu monachi inuenti fuerint coniurantes aut conspirantes, aut fratrias uel factiones conponentes aliquas suis episcopis aut aliis, omnimodo cadant de proprio gradu.

C. XXII. Clerici conspirantes proprio gradu amisso retrudantur in carcerem ceteri excommunicentur. Item Calixtus Papa. [Episcopis Galliae, epist. II.] Conspirationum crimina uestris in partibus uigere audiuimus, et, plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est; cuius criminis astutia non solum inter Christianos abhominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris legibus prohibita. Et idcirco huius criminis reos non solum ecclesiasticae, sed etiam seculi dampnant leges, et non solum conspirantes, sed etiam consentientes eis. Antecessores uero nostri cum plurima turba episcoporum, quicumque eorum in sacerdotali honore sunt positi aut existunt clerici, honore, quo utuntur, carere preceperunt; ceteros uero communione priuari et ab ecclesia extorres fieri iusserunt, omnesque simul utriusque ordinis uiros infames esse censuerunt, et non solum facientes, sed et eis consentientes.

C. XXIII. Clerici aut monachi coniurantes proprio priuentur honore. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 18.] Si qui clerici uel monachi reperti fuerint coniurantes aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abiciantur

C. XXIV. De eodem. Item ex Concilio Tolletano. Si clerici aut monachi inuenti fuerint conspirantes, aut per coniurationem calumpniam machinantes episcopis uel clericis, proprium amittant gradum.

C. XXV. De eodem. Item ex Concilio Aurelianensi. [III. c. 21.] Si qui clericorum (ut nuper in multis locis per superbiam diabolo instigante actum fuisse perpatuit) rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint, aut sacramenta inter se data, aut cartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus presumptio labetur; sed res detecta, cum in sinodum uentum fuerit, in presumptores iuxta personam et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, uindicetur, quia sicut karitas ex preceptis diuinis corde, non cartulae conscriptione uel coniuratione est exhibenda, ita que supra sacras admittuntur scripturas auctoritate et districtione pontificali sunt reprimenda.

C. XXVI. Inter clericos et laicos causae exortae ab episcopis audiantur. Item Innocentius Papa. [ad Victricium Rothomagensem, epist. II. cap. 3.] Si que causae uel contentiones inter clericos et laicos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum sinodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem prouinciae episcopis iudicium terminetur. Gratian. Cum ergo his omnibus auctoritatibus clerici ante ciuilem iudicem denegentur producendi, cum (nisi prius depositi, uel nudati fuerint) curiae non sunt representandi, patet, quod ad secularia iudicia clerici non sunt pertrahendi. II. Pars. . 1. His ita respondetur: Clerici ex offitio sunt subpositi episcopo, ex possessionibus prediorum inperatori sunt obnoxii. Ab episcopo unctionem, decimationes et primitias accipiunt; ab inperatore uero prediorum possessiones nanciscuntur. Unde Augustinus ait super Iohannem: "Quo iure uillas defendis? diuino, an humano etc.?" Require in principio, ubi differentia designatur inter ius naturae et ius constitutionis. Quia ergo ut predia possideantur inperiali lege factum est, patet, quod clerici ex prediorum possessionibus inperatori sunt obnoxii.

C. XXVII. Imperatori tributum denegare ecclesia non debet. Item Ambrosius contra Auxentium. [in oratione de tradendis basilicis.] Si tributum petit inperator, non negamus: agri ecclesiae soluant tributum. Si agros desiderat inperator, potestatem habet uendicandorum. Tollat eos, si libitum est: inperatori non dono, sed non nego.

C. XXVIII. Potestatibus tributa non sunt deneganda. Idem. [in commentariis ad c. 5. Lucae lib. IV. c. penult.] Magnum quidem est et spiritale documentum, quo Christiani uiri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subiecti, ne quis constitutionem terreni regis putet esse soluendam. Si enim censum Filius Dei soluit, quis tu tantus es, qui non putas esse soluendum? [Gratian.] Item Apostolus: "Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit." Item Petrus Apostolus generaliter fidelibus omnibus scribit: "Estote subditi dominis uestris siue regi, quasi precellenti, siue ducibus, tanquam ab eo missis ad uindictam malefactorum, laudem uero honorum."

C. XXIX. De secularibus negotiis episcopus cognoscere non debet. Item ex epistola [I.] Clementis. [ad Iacobum fratrem Domini] Te quidem oportet inreprehensibiliter uiuere, et summo studio niti, ut omnes uitae huius occupationes abicias: ne fideiussor existas, ne aduocatus litium fias, neue in ulla aliqua occupatione prorsus inueniaris mundialis negotii occasione perplexus. Neque enim iudicem neque cognitorem secularium negotiorum hodie te ordinare uult Christus, ne prefocatus presentibus hominum curis non possis uerbo Dei uacare. Hec ergo opera, que minus tibi congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes laici et te nemo occupet ab his studiis, per que salus hominibus datur.

C. XXX. In his, que ad communis uitae usum pertinent, laici sibi inuicem operam dent. Item ex eodem. Sicut enim inpietatis crimen est tibi, o Clemens, neglectis uerbi Dei studiis sollicitudines seculares suscipere, ita unicuique laicorum peccatum est, nisi inuicem sibi etiam in his, que ad communis usum uitae pertinent, operam fideliter dederint. Te uero securum facere ex his, quibus non debes instare, omnes communiter elaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt, per diacones edocendi sunt, ut tibi solius ecclesiae sollicitudines relinquant. Gratian. Ex his omnibus datur intelligi quod in ciuili causa clericus ante ciuilem iudicem est conueniendus. Sicut enim ecclesiasticarum legum ecclesiasticus iudex est administrator, ita et ciuilium non nisi ciuilis debet esse executor. Sicut enim ille solus habet ius interpretandi canones, qui habet potestatem condendi eos, ita ille solus legum ciuilium debet esse interpres, qui eius ius et auctoritatem inpertit. In criminali uero causa non nisi ante episcopum clericus examinandus est. Et hoc est illud, quod legibus et canonibus supra diffinitum est, ut in criminali uidelicet causa ante ciuilem iudicem nullus clericus producatur, nisi forte cum consensu episcopi sui; ueluti, quando incorrigibiles inueniuntur, tunc detracto eis offitio curiae tradendi sunt. Unde Fabianus Papa ait: [ep. II. Episc. orientalibus]

C. XXXI. Qui episcopo insidiatur semotus a clero curiae tradatur. Statuimus, ut, si quis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator extiterit, mox ante examinatum iudicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus uitae suae deseruiat, et infamis absque ulla spe restitutionis permaneat. Gratian. Quia ergo iste non in criminali, sed in ciuili causa clericum ante ciuilem iudicem produxit, non est iudicandus transgressor canonum, nec est dicendus pertraxisse reum ad iudicem non suum, quia de ciuili causa non nisi ciuilis iudex cognoscere debet. III. Pars. . 1. Econtra ea, que in actoris defensione dicta sunt, uerisimilia quidem uidentur, sed pondere carent. Sacris enim canonibus et forensibus legibus tam in ciuili quam in criminali causa clericus ad ciuilem iudicem pertrahendus negatur. Unde in epistola [I.] Clementis [ad Iacobum] legitur:

C. XXXII. Apud presbiteros iudicentur fratres. Si qui ex fratribus negotia habeant inter se, apud cognitores seculi non iudicentur, sed apud presbiteros ecclesiae quicquid illud est dirimatur.

C. XXXIII. Nullus clericus propter aliquam causam intret curiam. Item Siluester Papa. [in epilogo Concilii Romani] Nullus clericus, uel presbiter uel diaconus, propter quamlibet causam intret in curiam, nec ante ciuilem iudicem causam dicere suam presumat.

C. XXXIV. Ecclesiasticum, non forense iudicium penitens expetat. Item Leo Papa. [ad Rusticum, epist. XC. al. XCII. c. 9.] Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contempnere. Sed illicitorum ueniam postulantem oportet etiam a multis licitis abstinere, dicente Apostolo: "Omnia michi licent, sed non omnia expediunt." Unde si quis penitens habet causam, quam negligere forte non debeat, melius expetet ecclesiasticum quam forense iudicium. Gratian. Non ait propter criminalem tantum, sed generaliter propter quamlibet, tam ciuilem quam criminalem intelligens. Item Theodosius Inperator:

C. XXXV. Cuicumque liceat sacrosanctae sedis antistitis iudicium eligere. Quicumque litem habens, siue petitor fuerit, uel in initio litis uel decursis temporum curriculis, siue cum negotium peroratur, siue cum iam ceperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur.

[C. XXXVI.] Idem. Omnes itaque causae, que pretorio uel ciuili iure tractantur, episcoporum sententiis terminatae perpetuo stabilitatis iure firmentur, nec ulterius liceat retractari negocium, quod episcoporum sententia deciderit. Testimonium etiam, ab uno licet episcopo perhibitum, omnes iudices indubitanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud enim ueritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum habeatur, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatae fuerit prolatum. Hoc nos edicto salubri firmamus, et perpetua lege tenendum esse censemus. Gratian. Hec si quis antiquata contendat, quia in Iustiniani codice non inueniuntur inserta, per Karolum renouata cognoscat, qui in suis Capitularibus [l. VI. c. 281.,] ait inter cetera:

[C. XXXVII.] "Volumus atque precipimus, ut omnes nostrae ditioni subiecti, tam Romani quam Franci, Alemanni, Bawari, Saxones, Toringi, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Longobardi, Guascones, Beneuentani, Gothi, Hispani, ceterique omnes nobis subiecti quocumque uideantur legis uinculo stricti uel consuetudinario conexi more, hanc sententiam, quam ex sextodecimo Theodosii inperatoris libro, capitulo uidelicet undecimo, ad interrogata Ablauii ducis, quam illis et omnibus per scripturam misimus, et inter nostra capitula pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum, posuimus, lege cuncti perpetua teneant, id est: Quicumque litem habens, siue petitor fuerit, etc. ut supra. Item Gregorius [lib. XI. epist. 54.] Iohanni defensori eunti in Yspaniam ammonendo dicit:

C. XXXVIII. Presbiter apud episcopum tantum iudicari debet. De persona presbiteri hoc attendendum est, si quam causam habuerit, non ab alio teneri, sed episcopus ipsius adiri debuit, sicut nouellarum constitutio manifestat, que ita loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus, ac reuerentissimis episcopis et clericis ac monachis: "Inp. Augustus Iustinianus Petro gloriosissimo prefecto pretorio capitulo LIII. Si quis contra aliquem clericum aut monachum, aut diaconissam, aut monastriam, aut assistriam habet aliquam actionem, doceat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque subiaceat. Ille uero causam inter eos diiudicet. Et si quidem utraque pars his, que iudicata sunt, non adquieuerit iubemus per loci iudicem executioni perfecte contradi." . 1. Ne uero obiciatur, quia hoc de clerico loquitur, non de presbitero, sciendum est, quia superius in eadem constitutione libro L. capitulo 1. legitur appellatione clericorum etiam presbiteros et diacones contineri. Verba autem legis ista sunt: "Presbiteros autem et diaconos, et lectores et cantores, quos omnes clericos appellamus," et reliqua.

C. XXXIX. Clericus clericum ad publica iudicia non pertrahat. Item Gregorius [lib. IX. epist. 32.] Romano, Defensori Siciliae. Peruenit ad nos, quod si quis contra quoslibet clericos causam habeat, despectis eorum episcopis eosdem clericos tuo facias iudicio exhiberi. Quod si ita est, ualde esse constat incongruum. Sed hac tibi auctoritate precipimus, ut hoc denuo facere non presumas; sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab ipso iudices deputentur, aut si fortasse ad arbitros eundum est, partes ad eligendum iudices ab ipso executio deputata conpellat. Si quis uero clericus uel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes, ut inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi iudices eligant. Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non seruatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos, per quos ecclesiasticus ille ordo custodiri debuit, confundatur? et cetera.

C. XL. A laicis iudicibus clerici non sunt obprimendi. Idem Ianuario Episcopo Karalitano. [lib. III. epist. 26.] Fratris et coepiscopi nostri Felicis, et Quiriaci abbatis relatione cognouimus eo quod in insula Sardinia sacerdotes a laicis iudicibus obprimantur, et fraternitatem tuam ministri tui despiciant, dumque solum simplicitati a uobis studetur, quantum uidemus disciplina negligitur.

C. XLI. Sacerdotes a regibus sunt honorandi, non iudicandi. Item Gregorius Mauricio. [Imperatori, lib. IV. ep. 31.] Sacerdotibus autem non ex terrena potestate dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum, cuius serui sunt, ita eis dominetur, ut etiam debitam reuerentiam inpendat. Nam in diuinis eloquiis sacerdotes aliquando Dii, aliquando angeli uocantur. Nam et ad Moysen de eo, qui ad iuramentum deducendus est, dicitur: "Applica illum ad Deos," uidelicet ad sacerdotes. Et rursum scriptum est: "Diis non detrahes," scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est." Quid igitur mirum, si illos uestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut Deos ipse etiam appellat Deus? . 1. Ecclesiastica quoque testatur ystoria, quia cum piae memoriae Constantino principi scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, et eosdem, qui accusati fuerant, episcopos conuocans, in eorum conspectu libellos, quos acceperat, incendit, dicens: "Ite, et inter uos causas uestras disponite, quia dignum non est ut nos iudicemus Deos." In qua sententia sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid prestitit ex reuerentia inpensa. Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui uerum Deum nescientes deos ligneos et lapideos colebant, et tamen eorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid igitur mirum, si Christianus inperator ueri Dei sacerdotes honoret dum pagani, ut prediximus, principes honorem inpendere eorum sacerdotibus nouerunt, qui ligneis Diis et lapideis seruiebant? . 2. Hoc ergo non tantum specialiter, quantum generaliter pro omnibus asserimus sacerdotibus, quoniam adhuc nescimus quis in terribili Dei iudicio qualis futurus sit. Etenim Paulus egregius predicator dicit? "Nolite ante tempus iudicare, quoadusque ueniat Dominus," et reliqua. Nam sunt multa que de iudicio illius ignorant homines, quia fortasse que uos laudatis ille reprehendit, et que uos reprehenditis ille laudabit.

C. XLII. Qua pena feriatur clericus clericum ad secularia iudicia pertrahens. Item ex Concilio Mileuitano. Inolita presumptio usque adeo illicitis ausibus aditum patefecit, ut clerici clericos, relicto suo pontifice, ad iudicia publica pertrahant. Proinde statuimus ut hoc de cetero non presumatur. Si quis hoc presumpserit facere, conuentus et causam perdat, et a communione efficiatur extraneus.

C. XLIII. Clericus apud ciuilem iudicem iudicari non debet. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 9] Placuit, ut quisquis episcoporum, presbiterorum et diaconorum, seu clericorum, cum in ecclesia ei crimen fuerit intentum, uel ciuilis causa fuerit conmota, si derelicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit, etiamsi pro ipso fuerit lata sententia, locum suum amittat. Et hoc in criminali actione. In ciuili uero perdat quod euicit, si locum suum obtinere maluerit, siquidem ad eligendos iudices inique de ecclesiae consortio iudicat qui de uniuersa ecclesia male sentiendo de iudicio seculari poscit auxilium, cum priuatorum etiam causas Apostolus ad ecclesiam deferri atque ibi determinari precipiat.

C. XLIV. Clericus non accusetur, nisi ante ecclesiasticum iudicem. Item ex eodem. De diuersis ordinibus ecclesiae seruientibus si quis in causam criminis incurrerit, et abnuerit iudicium ecclesiasticum, debet periclitari.

C. XLV. Qui cum clerico litigium habet episcopum ipsius adeat. Item constitutio LXXIV. c. 1. Si quis cum clerico litigium habuerit, si quidem de causa pecuniaria, adeat prius episcopum, cuius iudicio clericus subpositus est. Ille autem sine dampno et sine dilatione conpetentem finem liti inpositurus est. Sin autem noluerit episcopus litem dirimere, tunc ad ciuiles iudices disceptatio causae perueniat. Ubi autem dirimere episcopus uult, sine scriptura omnia procedant, et diffinitiua sententia ab eo sine scripturis feratur. . 1. Quod si de criminali causa litigium emerserit, tunc conpetentes interpellati, consentaneum legibus terminum causae inponant, ita tamen, ut disceptatio litis duorum mensium spatium non excedat, a litis contestatione numerandum. [. 2.]

[PALEA. In criminalibus uero causis numquam sine scriptura procedere debet. ] Non autem aliter puniatur clericus, nisi obnoxius repertus sacerdotio nudatus fuerit ab episcopo suo uel clericatus honore. Sin autem crimen ecclesiasticum est, tunc secundum canones ab episcopo suo causae examinatio et pena procedat, nullam communionem aliis iudicibus in huiusmodi causis habentibus.

C. XLVI. Clericus aduersus clericum negotium habens secularia iudicia non exerceat. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 9.] Si clericus aduersus clericum habet negotium, non relinquat suum episcopum et ad secularia iudicia concurrat, sed prius negocium agitetur apud episcopum proprium; uel certe si fuerit negocium ipsius episcopi, apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negocium. Si quis uero contra hoc fecerit, canonum subiaceat correctionibus. . 1. Et si clericus aduersus suum seu alium episcopum habeat causam, apud audientiam sinodi prouinciae conqueratur. . 2. Si uero contra ipsius prouinciae metropolitanum episcopum episcopus siue clericus habeat controuersiam, pergat ad ipsius diocesis primates, aut certe ad Constantinopolitanae ciuitatis regiae sedem, ut eorum ibi negotium terminetur.

[PALEA C. XLVII. Item ex Concilio Agatensi, c. 32. Clericum nullus presumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsare. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat, nec proponat, nec audeat criminale negotium in iudicio seculari proponere. ] Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod clericus ad publica iudicia nec in ciuili, nec in criminali causa est producendus, nisi forte ciuilem causam episcopus decidere noluerit, uel in criminali sui honoris cingulo eum nudauerit. . 1. Illud autem quod in epistola Clementis dictum est: "Non cognitorem secularium negotiorum te uult Deus esse," ex episcopali unctione intelligendum est. Non enim in episcopum ungitur, ut cognitor secularium negotiorum resideat, sed ut procurator animarum et distributor spiritualium existat. Prohibetur ergo secularibus negotiis occupari, non ad tempus sequester fieri. Vel secularia iudicia non de rebus secularibus sed secularium uirorum intelligenda sunt. Iudicia de rebus secularibus secularia appellantur iuxta illud Apostoli: "Secularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia constituite." Iudicia uero secularium secularia appellantur in epistola Clementis, quod ex subsequentibus datur intelligi, cum dicitur: "Hec opera, que tibi minus congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes laici." Prohibentur ergo Clerici a cognitione negotiorum secularium uirorum, non secularium causarum. Negotia quippe clericorum, siue criminalia siue ciuilia fuerint, non nisi apud ecclesiasticum iudicem uentilanda sunt. Unde Adrianus Papa ait: [c. 35.]

C. XLVIII. Non nisi in foro suo clericus audiatur. Clericus siue laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non alibi quam in foro suo prouocatus audiatur.

C. XLIX. De eodem. Idem. [ibidem c. 40.] In clericorum causa huiusmodi forma seruetur, ut nequaquam eorum sententia non a suo iudice dicta constringat. Gratian. Res uero in litigio posita ante legitimum cognitionis euentum in nullam omnino debet transferri personam. Unde Gelasius Papa Quingesio Episcopo:

C. L. In nullam personam transferatur res in litigio posita ante cognitionis euentum. Quia res in litigio posita in nullam transferri potest omnino personam, donec legitimae cognitionis euentu, cui potius debeatur, iudiciaria disceptatione possit agnosci, ex eadem re quispiam non sinatur exigere pensiones, sed in eodem statu re eadem posita, in quo uidetur (sicut dictum est) ante constituta, quisquis sibi putat quippiam posse conpetere, iuridico pulset examine, preiudiciis omnibus inde submotis.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Quod uero culpa illa suspensione digna sit, ex capitulo illo Mileuitani concilii liquido constat. Si enim communione priuandus est qui clericum ad ciuilem iudicem crediderit protrahendum, multo magis suspensione dignus est qui sui episcopi iudicium interpellantem ad iudicium seculare protrahere non dubitauit.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Sed ponatur, quod hec culpa suspensione digna non fuerit; queritur, utrum sit deponendus qui offitium contra prohibitionem episcopi celebrare ausus est? Sed quod sententia episcopi, siue iusta sine iniusta fuerit, timenda sit, Gregorius [homil. XXVI. in euangelia] testatur, dicens:

C. I. Gregi timenda est sententia pastoris. Sententia pastoris, siue iusta siue iniusta fuerit, timenda est.

C. II. A suo episcopo excommunicatus non est ab alio recipiendus. Item ex Concilio Antioceno. [c. 6.] Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non eum prius ab aliis debere suscipi, nisi aut a suo fuerit receptus episcopo, aut concilio facto episcopis occurrat et respondeat, et si sinodo satisfecerit et statuerit, sub alia eum sententia recipi. Quod etiam circa laicos, et presbiteros, et diacones, et omnes, qui in clero sunt, conuenit obseruari.

C. III. Excommunicationis sententiam meretur qui excommunicatis communicat. Item Nicolaus ad Lotharium Regem. [in epistola, cuius initium: "Audito"] Precipue Waldradae pellicis tuae et dudum a te repudiatae communionem declina; excommunicata est enim et usque ad presentiam nostram ab omni contubernio Christianorum sequestrata. Quamobrem cauendum est ne cum ea pari mucrone percellaris sententiae, ac pro unius mulierculae passione uinctus et obligatus ad perhenne traharis exitium. Deterius quippe in populis prelati delinquunt, ac per hoc ipsi crudelius quam ceteri puniuntur, ut ait B. Gregorius: "Scire prelati debent, quia, si peruersa umquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est, ut tanto se cautius custodiant a culpa, quanto per praua, que faciunt, non soli moriuntur." Et infra. . 1. Ceterum precaue, ne quando nobis secundum Domini preceptum duos aut tres testes adhibeamus, imo uero hoc sanctae ecclesiae dicamus, et (quod non optamus) de cetero fias cunctis sicut ethnicus et publicanus.

C. IV. De eodem. Item ex Concilio Sardicensi, c. 17. Si episcopus forte iracundus (quod non debet esse) cito et aspere conmouetur aduersus presbiterum siue diaconum, et eum de ecclesia exterminare uoluerit, prouidendum est, ne innocens dampnetur aut perdat communionem. Et ideo habeat potestatem is, qui abiectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa eius audiatur ac diligentius tractetur. Ille uero episcopus, qui iuste uel iniuste eum abiecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, uel probetur eius sententia a pluribus, uel emendetur. Tamen prius, quam omnia diligenter ac fideliter examinentur, eum, qui fuerat communione priuatus, ante cognitionem nullus debet presumere ut communioni societ.

C. V. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi. [II. c. 8.] Si quis presbiter ab episcopo suo correptus fuerit, debet utique apud uicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis eius causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia (quod absit) inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur et nichilo minus locum amittat. At si querimoniam iustam aduersus episcopum habuerit, inquirendum est.

C. VI. De his, qui dampnati a sinodo sacra misteria contingunt. Item ex Concilio Antioceno. [c. 4.] Si quis episcopus dampnatur a sinodo, uel si presbiter aut diaconus a suo episcopo, et ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, siue episcopus iuxta precedentem consuetudinem, siue presbiter aut diaconus, nullo modo liceat ei, nec in alia sinodo, spem restitutionis aut locum satisfactionis habere, sed et communicantes ei omnes abici de ecclesia oportet, et maxime si postquam didicerint aduersus memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare temptauerint.

C. VII. Sine spe sit reconciliationis qui communicare presumit excommunicatis. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 37.] Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit, siue presbiter aut diaconus a suo episcopo, et post excommunicationem presumpserit siue episcopus ille, aut presbiter uel diaconus facere oblationem, uel matutinum uel uespertinum sacrificium quasi in offitio suo agere sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere, nec ultra reconciliari, sed etiam eos, qui ei communicauerint, omnes ab ecclesia respui, maxime eos, qui sciebant eum esse deiectum. Si autem permanserit turbans et concitans ecclesiam per forasticam potestatem, oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe expelli.

C. VIII. De episcopis, qui innocentes aut minimis causis culpabiles excommunicant. Item ex Concilio Agatensi. [c. 3.] Episcopi, si sacerdotali moderatione postposita innocentes aut minimis causis culpabiles excommunicare presumpserint, aut ad gratiam baptismi festinantes fortasse recipere noluerint, a uicinis episcopis eiusdem prouinciae litteris moneantur, et si parere noluerint, communio illis usque ad tempus sinodi a reliquis episcopis denegetur, ne forte per excommunicationis peccatum excommunicati longo tempore morte preueniantur.

C. IX. De his, qui tempore excommunicationis suae communicare presumunt. Item ex Concilio Affricano. Placuit uniuerso concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, siue episcopus quilibet siue clericus, et tempore suae excommunicationis ante audientiam communicare presumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.

C. X. Deponantur episcopi, qui excommunicatis communicant. Item Nicolaus Papa. Teugaldum Treuerensem et primatem Belgicae prouinciae, et Guntarium Agrippinae Coloniae archiepiscopos, nunc coram uobis et sancta sinodo, sub gestorum insinuatione, qualiter causam Lotharii regis, et duarum mulierum eius, Thebergae scilicet et Gualdradae, recognouerint et iudicauerint, scriptum super hoc propriis manibus roboratum offerentes, nichilque se plus uel minus aut aliter egisse ore proprio multis coram positis affirmantes, et sententiam, quam a sede apostolica in Engiltrudam uxorem Bosonis sanctissimus frater noster Mediolanensis archiepiscopus Thado et ceteri coepiscopi nostri petiuerant emittendam, et nos diuino succensi zelo sub anathematis attestatione canonice protuleramus, publice uiua uoce se uiolasse confitentes, in quibus omnibus inuenimus eos apostolicas atque canonicas sanctiones in pluribus excessisse, et equitatis normam nequiter temerasse, ab omni iudicamus sacerdotii offitio manere penitus alienos, sancti Spiritus iudicio et B. Petri per nos auctoritate episcopatus exutos regimine consistere diffinientes. Predictis autem depositis licentiam concedimus ecclesiam ingrediendi, et communicandi sicut laici, et loquendi suas utilitates, non autem turbas concitandi uel scandalum sollicitandi illis tribuimus facultatem. Quantum autem ad episcopale ministerium specialiter pertinet, nulla eis sit licentia contingendi, sicut nos cum sancta sinodo decreuisse iam constat.

C. XI. Clerici et laici, qui non obediunt episcopis, infames efficiuntur. Item Clemens. [epist. III. omnibus Coepiscopis] Si autem uobis episcopis non obedierint omnes presbiteri, et reliqui clerici, omnesque principes tam maioris ordinis quam inferioris, atque reliqui populi, non solum infames, sed etiam extorres a regno Dei et a consortio fidelium, et a liminibus sanctae Dei ecclesiae alieni erunt.

C. XII. In Christum peccat qui ueritatis doctorem contristat. Item Petrus in ordinatione Clementis. Quicumque contristauerit doctorem ueritatis peccat in Christum, et patrem omnium exacerbat Deum, propter quod et uita carebit.

C. XIII. Simulata uirtutum affectione non denegetur obedientia episcopo. Item Ambrosius in libro [II.] de offitiis. [c. 24.] Si quis non obediat episcopo, sese extollere atque exaltare desiderans, querens etiam obumbrare merita episcopi simulata affectatione doctrinae, aut humilitatis, aut misericordiae, is a uero deuius superbit, quoniam ueritatis ea regula est, ut nichil faciat conmendandi sui causa, quo minor alius fiat, neque si quid boni operis habeas, id ad deformationem alterius et uituperationem exerceas. . 1. Non defendas inprobum, et sancta indigno conmittenda non arbitreris. . 2. Neque iterum arguas et inpugnes cuius crimen non deprehenderis

C. XIV. Episcopo non obediens demonum ore decerpitur. Item Anterus Papa. [Episcopis Hispaniae] Absit, ut quicquam sinistrum de his arbitremur, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos Christiani sumus, qui claues regni celorum habentes ante iudicii diem iudicant. In ueteri quidem lege habetur: quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo, aut gladio ceruice subiecta contemptum expiabat cruore. Nunc uero inobediens spirituali animaduersione truncatur, aut eiectus de ecclesia rapido ore demonum decerpitur.

C. XV. Quibus Papa est inimicus, his nec loqui debemus. Item Petrus in ordinatione Clementis. Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, uos nolite expectare, ut ipse uobis dicat etc. ut supra in tractatu ordinandorum, ubi agitur de obedientia minorum erga maiores.

C. XVI. Excommunicatus est qui excommunicatis communicat. Item Fabianus Episcopus. [epist. I.] Sicut apostoli statuerunt dicentes: "Cum excommunicatis non est communicandum, et si quis cum excommunicato auertendo regulas scienter saltim in domo simul locutus fuerit uel orauerit, ille communione priuetur."

C. XVII. De eodem. Item Calixtus Papa. [epist. II. c. 2.] Excommunicatos quosque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis examinationem iustam, nec cum eis in oratione, aut cibo, uel potu, aut osculo communicet, nec Aue eis dicat, quia quicumque in his uel aliis prohibitis scienter excommunicatis communicauerit, iuxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subiaceat.

C. XVIII. De eodem. Item Ysidorus. [in regula monachorum, c. 18.] Cum excommunicato neque orare, neque loqui (nisi que ad eandem excommunicationem pertinent) neque uesci licet. Si quis enim cum eo aut palam, aut absconse fuerit locutus, communem statim cum eo excommunicationis contrahet penam.

C. XIX. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi. [IV. c. 73.] Qui communicauerit cum excommunicato, si laicus est, excommunicetur, si clericus deponatur.

C. XX. Excommunicatorum nomina uicinis omnibus palam et publice annuncientur. Item ex decreto Honorii Papae. Curae sit omnibus episcopis, excommunicatorum omnino nomina tam uicinis episcopis, quam suis parrochianis pariter indicare, eaque in celebri loco posita pre foribus ecclesiae cunctis conuenientibus inculcare, quatinus in utraque diligentia excommunicatis ubique ecclesiasticus aditus excludatur, et excusationis causa omnibus auferatur. II. Pars. Gratian. Verum hoc de nominatim excommunicatis. Excommunicationis enim penam duppliciter subimus, et dum reatum incurrimus, et dum sententia notamur. Unde Ieronimus in libro Iudicum: [homil. II.]

C. XXI. Duobus modis aliquis sathanae traditur. Audi denique apostolum dicentem de eo, qui peccauerat: "Tradidi," inquit, "huiusmodi hominem sathanae in interitum carnis, ut saluus fiat spiritus." Vides ergo, quia et modo non solum per apostolos suos Deus tradidit delinquentes in manus inimicorum, sed et per eos, qui ecclesiae president, et potestatem habent non solum soluendi, sed et ligandi, traduntur peccatores in interitum carnis, cum pro delictis suis a Christi corpore separantur. Et (ut michi uidetur) duppliciter etiam nunc traduntur homines de ecclesia in potestatem Zabuli. Hoc modo, quo superius diximus, cum delictum eius manifestum fit ecclesiae, et per sacerdotes de ecclesia pellitur, ut notatus ab omnibus erubescat, et conuerso eueniat ei illud, quod sequitur: "ut spiritus saluus fiat in die Domini nostri Iesu Christi." Alio autem modo quis traditus est Zabulo, cum peccatum eius non est manifestum hominibus, Deus autem, qui uidet in abscondito, perspiciens eius mentem et animos, uiciis ac passionibus seruientes, et in corde eius non se diligi, sed aut auaritiam, aut libidinem, aut iactantiam, uel alia huiusmodi: istum talem ipse Dominus tradit sathanae. Quomodo eum tradit sathanae? Discedit a mente eius, et auertit se, et refugit a cogitationibus eius malis et desideriis indignis, et relinquit domum cordis eius uacuam. Gratian. Cum ergo per sententiam quis nominatus fuerit, cum eo communicare non debemus. Cum autem solo reatu occulte excommunicationis contraxerit penam, non est ab eius communione cessandum. Unde Dominus in euangelio tunc demum peccatorem dixit habendum sicut ethnicum et publicanum, cum ecclesiam audire contempserit. Apostolus quoque non ait: "Si quis frater est fornicator," sed: "si quis frater nominatur fornicator etc.," sententiae nominationem intelligens. Hinc etiam Urbanus Vilimundo episcopo: "Sane quod super Richardo" et cetera. Require infra causam: "Quidam episcopus in heresim lapsus." Hinc etiam Christus in euangelio zizania dixit esse tolleranda usque ad messem. Hinc etiam Ieronimus in eodem libro iudicum:

C. XXII. Mali a bonis penitus separari non possunt. Nolite recedere a Domino usque in hodiernum diem hoc est donec seculum stat; ostendat ergo michi, quomodo Iebuseus, donec seculum stat, habitet cum filiis Iuda in Ierusalem, quippe cum nec ipsi quidem filii Iuda habitent in Ierusalem. Ideo ergo nec istud uerum esse poterit, quod Iebusei cum Iudeis habitent in Ierusalem, quando nec ipsi quidem habitent in ea. Sed nos intelligamus hoc spiritualiter, assumentes euangelii parabolam, que dicit de zizaniis: "Sinite utraque crescere, ne forte, uolentes zizania eradicare, eradicetis cum ipsis et triticum." Et infra: . 1. Audi ergo scripturam dicentem, quia non potuerunt filii Iuda disperdere Iebuseos, sed habitauerunt cum ipsis in Ierusalem usque in hodiernum diem. Unde deprecor uos, qui fideles estis, ut ita uitam uestram et conuersationem seruetis, ne in aliquo uel ipsi scandalum patiamini, uel aliis scandalum faciatis: sed sit uobis summi studii summaeque cautelae, ne quis in hanc sanctorum congregationem pollutus introeat, ne quis Iebuseus habitet in uobis. Vides enim, quia dicit scriptura, quod non potuerunt eicere filii Iuda Iebuseos de Ierusalem. Iebuseus autem interpretatur conculcatio. Esto ergo quia non possumus eicere istos, qui nos conculcant, eos saltim, quos possumus, quorum peccata manifesta sunt, eiciamus. Ubi enim peccatum euidens non est, eicere de ecclesia neminem possumus, ne forte eradicantes zizania eradicemus simul cum illis et triticum. Mouet me tamen, quod dixit, quia non potuerunt eicere Iebuseos, id est eos, qui interpretantur conculcatio. Et ideo uideamus qui sint in ecclesia conculcantes. Illi sine dubio, de quibus Dominus in euangeliis dicebat: "Nolite mittere sanctum canibus, neque margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi disrumpant uos." Iste est ergo Iebuseus conculcatio, qui indigni audiunt uerbum Dei, et, cum audierint, neque ut infideles discedunt, neque permanent ut fideles, sed percepta misteriorum notitia, et fidei nostrae secretioribus perscrutatis, conuersi postmodum inpugnant nos, et contradictionibus suis corda nostra disrumpunt, conculcantes uerbi dominici margaritas, et ornamenta fidei maculantes. De istis ergo dicitur, quia non potuerunt filii Iuda eicere Iebuseum de Ierusalem usque in hodiernum diem.

C. XXIII. Porcis et canibus sancta non sunt committenda. Idem super duodecim Prophetas. Quando ergo ecclesiasticus uir, et prudens, atque intelligens, multas impietates in ea, que uocatur domus Dei, esse cognouerit, et non solum multas, sed et fortes, et que obprimere iustitiam possint, et in tantum rabiem doctorum processisse, ut accipiant pretium in iudicio, et omnia pro muneribus faciant, pauperes deuitent in portis, et audire contempnant, taceat in illo tempore, ne det sanctum canibus, et mittat margaritas ante porcos, qui conuersi conculcent eas; et imitetur Ieremiam dicentem: "Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum."

C. XXIV. Cum pagano comedere, sed cum excommunicato minime licet. Item Iohannes Crisostomus, in epistola ad Ebreos. Ad mensam quippe paganorum si uolueris ire, sine ulla prohibitione permittimus. . 1. "Si enim quis frater," inquit, "nominatur inter uos." Fratrem in hoc loco omnem fidelem simpliciter intellige, non monachum tantum. Quid autem est quod fraternitatem uocat, nisi lauacrum regenerationis, quod facit posse uocari Deum patrem? . 2. "Si quis," inquit, "nominatus fuerit frater fornicator, aut auarus, aut ebriosus, cum huiusmodi neque cibum sumere." Cum autem de paganis ageret, non ita, sed: "Si quis uos uocauerit ex infidelibus," (paganos significans), "et uultis ire, omne, quod adponitur uobis, comedite. Si quis frater nominatur ebriosus etc." O quanta integritas! Nos non solum non fugimus ebriosos, sed etiam imus ad eos, participantes cum eis. Gratian. Euidenter itaque ex premissis apparet, quod eorum communionem uitare non cogimur, qui sententia notati non sunt. Sed et ipsius sententiae notatio multipliciter intelligitur. . 1. Aliquando enim arcetur quis a liminibus ecclesiae et a communione corporis et sanguinis Christi, uel teste conscientia iuxta illud Apostoli: "probet se homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat, quia qui indigne manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit;" item illud Prosperi: "Facilius sibi Deum placabunt etc.," require infra causa: [XXXIII.] "Maleficiis inpeditus", questione 1. de penitentia; uel sententia ecclesiastica, sicut penitentes, quibus tempore prefinito beneficium reconciliationis inpenditur. Nec sententia excommunicatio uocatur, quia a communione corporis et sanguinis Christi notatum prohibet, sicut et Adam ab esu ligni uitae excommunicatus est, Domino dicente: "Videte, ne forte sumat de ligno uitae." Qua sententia non separatur quis a consortio fidelium. Est et alia sententia, que anathema uocatur, qua quisque separatur a consortio fidelium, de qua supra: "Cum excommunicatis nolite communicare." . 2. Hanc distinctionem cuique licet aduertere ex auctoritate Iohannis Papae: "Engiltrudam uxorem Bosonis etc." Require supra in causa: "Quidam episcopus a propria sede deiectus." Item ex auctoritate eiusdem: "Si quis domum Dei uiolauerit etc." Require infra causa: [XVII.] "Quidam presbiter infirmitate grauatus." Item ex auctoritate Siluestri Papae: "presenti decreto censemus etc." Require supra in causa: "In infamia cuiusdam episcopi." . 3. Iuxta hanc ergo distinctionem intelligenda est illa auctoritas Innocentii: "Si quis suadente diabolo, etc." ut infra causa: "Quidam presbiter," ut iuxta ethimologiam uocabuli anathemati, id est separationi subiaceat qui in edictum illud inciderit, quia a corpore et sanguine Christi et ab ingressu ecclesiae se alienum facit, qui inpias manus in clericum inicere ausus fuerit; qui etiam a nullo episcoporum absolui, id est more penitentium reconciliari, poterit, nisi primum apostolico conspectui se representare curauerit. . 4. Illud autem Petri de Clemente: "Si inimicus est iste Clemens etc." de sententia notatis intelligendum est, sicut et illud Urbani: "Quibus episcopi non communicant etc." ut infra in eadem causa. Ceterum falsum esset illud Varensis concilii II.: "Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium nouit." Item et illud: "placuit, ut si quando episcopus etc." require supra in causa: "Duo fornicatores et infamia notati."

C. XXV. Communicare non licet his, qui excommunicatis communicant. Item Gregorius Clero et populo Salonitano. Rogo et moneo, ne cuiquam sacerdoti, suprascripto Maximo communicanti, contra animam suam quisquam uestrum communicare presumat.

C. XXVI. Nullus clericorum uel laicorum ad domum excommunicati accedat. Item ex Concilio Tolletano I. [c. 15.] Si quis laicus abstinetur, ad domum eius uel clericorum uel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus si abstinetur, a clericis deuitetur. Si quis cum illo colloqui aut conuiuari fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui episcopi eius sunt, et ad omnes, qui conmoniti fuerint de eo, qui abstinetur, siue laico quolibet siue clerico. III. Pars. Gratian. Sed hoc specialiter in his, qui nominatim excommunicatis communicant. Unde infra Urbanus: "Sane quod super Richardo etc." Causa: "Quidam episcopus in heresim lapsus." Item Nicolaus Papa "Excellentissimus rex Karolus" infra circa finem huius causae.

C. XXVII. Sententia pastoris timenda est, licet iniuste liget. Item Urbanus. [omnibus Episcopis c. 5.] Quibus episcopi non communicant non communicetis, et quos eiecerint non recipiatis. Valde enim timenda est sententia episcopi, licet iniuste liget.

C. XXVIII. Excommunicationis contrahit penam qui excommunicatis communicat. Item ex VIII. Sinodo. Si quis frater aut palam, aut absconse cum excommunicato fuerit locutus, aut iunctus communione, statim cum eo excommunicationis contrahat penam.

C. XXIX. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi II. [c. 7.] Qui merito facinorum suorum ab ecclesia pulsi sunt, si ab episcopo aliquo, aut presbitero, uel clerico fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi regulare iudicium.

C. XXX. Qui sententiam episcopi putat esse iniustam recurrat ad sinodum. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 66.] Clericus, qui episcopi districtionem circa se putat iniustam, recurrat ad sinodum.

C. XXXI. Vincula ecclesiastica non sunt contempnenda. Item Iohannes Crisostomus, super epistolam ad Ebreos. Nemo contempnat uincula ecclesiastica. Non enim homo est qui ligat, sed Christus, qui hanc potestatem dedit, et dominos fecit homines tanti honoris.

C. XXXII. Sathanae traditur qui ab ecclesia excommunicatur. Item Augustinus de uerbis apostoli, sermone LXXIX. Omnis Christianus, dilectissimi, qui a sacerdotibus excommunicatur, sathanae traditur: quomodo? scilicet, quia extra ecclesiam est diabolus, sicut in ecclesia Christus, ac per hoc quasi diabolo traditur qui ab ecclesiastica communione remouetur. Unde illos, quos tunc Apostolus sathanae esse traditos predicat, excommunicatos a se esse demonstrat.

[C. XXXIII.] Idem super Iohannem. Nichil sic debet formidare Christianus quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum eius. Si non est membrum eius, non uegetatur spiritu eius. "Quisquis autem," inquit Apostolus, "spiritum Christi non habet, hic non est eius." Gratian. Item Ieronimus: "Quorum dimiseritis peccata etc.", id est quibus ecclesiam interdixeritis, nisi reconciliati per satisfactionem fuerint, ipsis et ianua celestis regni clausa erit.

C. XXXIV. Vicini episcopi audiant eos, qui de iudiciis episcoporum suorum queruntur. Item ex Concilio Mileuitano. [c. 22.] Presbiteri, diaconi, uel ceteri inferiores clerici, si in causis, quas habuerint, de iudiciis episcoporum suorum conquesti fuerint, uicini eos episcopi audiant, et inter eos quicquid est diffiniant, adhibiti ab eis ex consensu suorum episcoporum. Quod si et ab eis prouocandum putauerint, non prouocent nisi ad Affricana concilia, uel ad primates suarum prouinciarum. Ad transmarina autem qui putauerint appellandum, a nullo intra Affricam in communione suscipiantur.

C. XXXV. Iniusta episcoporum dampnatio irrita esse censetur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 28.] Irritam esse iniustam episcoporum dampnationem censemus, et idcirco a sinodo retractandam.

C. XXXVI. Qui suae causae adesse et innocentiam suam asserere uoluerit, intra annum hoc faciat excommunicationis. Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 12.] Rursus constitutum est, ut quociens clericis conuictis uel confessis in aliquo crimine, uel propter eorum, quorum uerecundiae parcitur, uel propter ecclesiae obprobrium, aut insultationem hereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse uoluerint et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. Si uero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum uox penitus audiatur.

C. XXXVII. Audientiam sibi negat qui excommunicationis suae causam agere intra annum dissimulat. Item Gelasius. Quicumque intra anni spatium ciuiliter siue publice causam suam coram suis excommunicatoribus non peregerint, ipsi sibi aditum audientiae clausisse uideantur. Quod si obstinato animo sine communione defuncti fuerint, nos, illorum causam iuxta B. Leonis predecessoris nostri sententiam diuino iudicio reseruantes, quibus uiuis non communicauimus nec mortuis communicare debemus.

[PALEA. C. XXXVIII. Qui uero excommunicato scienter communicauerit, et amodo saltem in domo simul orauerit, atque latebras quo minus ad satisfactionem perducatur prebuerit, donec ab excommunicatore penitentiam accipiat, corporis et sanguinis Domini communione priuatum se esse cognoscat. ]

C. XXXIX. Tardius recipiatur ad ueniam qui sacerdote iubente de ecclesia contempnit exire. Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 10.] Qui iubente sacerdote pro quacumque culpa ab ecclesia exire contempserit, pro noxa contumeliae tardius recipiatur ad ueniam. Gratian. Sed queritur, si ante dampnati absolutionem episcopum mori contigerit, utrum dampnatus postea ualeat absolui? De his ita statutum est in Concilio Epaunensi: [cap. 28.]

C. XL. A successore soluatur qui post mortem episcopi remanet ligatus. Si episcopus ante dampnati absolutionem obitu rapiatur, correctum aut penitentem successori licebit absoluere. Gratian. Premissis auctoritatibus, quibus iniustae sententiae usque ad examinationem utriusque partis parere iubemur, ita respondetur: Gregorius non dicit sententiam iniuste latam esse seruandam, sed timendam. Sic et Urbanus. Timenda ergo est, id est non ex superbia contempnenda. Reliquae uero auctoritates de excommunicatis locuntur, qui uel uocati ad sinodum uenire contempserunt, uel calliditatibus aduersantium occurrere nescientes iniustam sententiam a iudice reportauerunt, uel qui, neglectu suae uitae sinistram de se opinionem nasci permittentes, sententiam in se exceperunt. Hos siquidem solos excommunicationis sententia ferire licet. Unde in Meldensi Concilio: [c. 56.]

C. XLI. Quibus exigentibus culpis aliquis sit communione priuandus. Nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa communione priuet ecclesiastica. Sub anathemate autem sine conscientia archiepiscopi, aut coepiscoporum nullum presumat ponere, nisi unde canonica docet auctoritas, quia anathema eterna est mortis dampnatio, et non nisi pro mortali debet inponi crimine, et illis qui aliter non poterint corrigi.

C. XLII. Pro paruis et leuibus causis nullus communione priuetur. Item ex Concilio Aruernensi. Nullus sacerdotum quemquam rectae fidei hominem pro paruis et leuibus causis a communione suspendat, preter eas culpas, pro quibus antiqui patres arceri ab ecclesia iusserunt conmittentes.

C. XLIII. Pro his tribus criminibus quilibet communione priuetur. Item ex Concilio Triburiensi. Certum est, pro his tribus criminibus aliquem excommunicari debere, cum ad sinodum canonice uocatus uenire contempnit, aut si postquam illuc uenerit, sacerdotalibus respuit obedire preceptis, aut si ante finitam suae causae examinationem a sinodo abire presumit. IV. Pars. Gratian. De his, inquam, et huiusmodi premissae auctoritates locuntur, non de iniuste suspensis. Quod autem iniustae sententiae parendum non sit, multis auctoritatibus probatur. Quarum prima est illa Ieronimi super Matheum: [libro III.]

C. XLIV Sententia pastoris reum uel innocentem non constituit uel facit. Quomodo sacerdos mundum leprosum non facit, sic episcopus uel presbiter non alligat eos, qui insontes sunt, nec, soluit noxios, sed pro offitio suo cum peccatorum uarietates audierit, scit qui ligandus sit, qui soluendus. [PALEA.

C. XLV. De eodem. Item Augustinus super Mattheum. Ridiculum est, ut eum mundum esse dicamus, qui uinculis peccatorum suorum ligatus est, propter hoc solum, quod episcopus dicitur habere huiusmodi potestatem, ut soluti ab eo soluti sint in celo, et ligati in terris ligati sint in celo. Sit ergo inreprehensibilis qui alterum ligat aut soluit. ]

C. XLVI. Non est petenda solutio, cum iniqua fertur sententia. Item Gelasius Papa Episcopis orientalibus de dampnatione Dioscori. Cui est illata sententia deponat errorem, et uacua est; si iniusta est, tanto curare eam non debet, quanto apud Deum et eius ecclesiam neminem potest grauare iniqua sententia. Ita ergo ea se non absolui desideret, qua se nullatenus perspicit obligatum.

C. XLVII. Deus non nocet, nec noceri patitur aliquem iniuste. Item Augustinus de summo bono. Secundum catholicam fidem, nec Dei naturae quisquam nocere potest, nec natura Dei nocere iniuste cuiquam potest nec noceri iniuste patitur quemquam. "Qui enim nocet (ut ait Apostolus) recipiet hoc quod nocuit."

C. XLVIII. Iniusta uincula disrumpit iustitia. Idem [sermone 16.] de uerbis Domini. Cepisti habere fratrem tuum tamquam publicanum: ligas illum in terra, sed ut iuste alliges uide. Nam iniusta uincula disrumpit iustitia. "Quem solueris," inquit, "in terra, solutus erit in celo."

C. XLIX. Temeritas iudicandi non ei, qui iudicatur, sed iudici nocet. Idem de sermone Domini in monte. [l. II. c. 29.] Temerarium iudicium plerumque nichil nocet ei, de quo temere iudicatur. Ei autem, qui temere iudicat, ipsa temeritas necesse est ut noceat.

C. L. Non obest homini iniusta sententia. Idem ad Clerum Yponiensem. [epist. CXXXVII.] Quid obest homini, quod ex illa tabula uult eum delere humana ignorantia, si de libro uiuentium non eum deleat iniqua conscientia?

[C. LI.] Idem ad Secundinum Manicheum. [c. 1.] Senti de Augustino quicquid libet: sola me in oculis Dei conscientia non accuset.

C. LII. Quos conscientia iustificat, aliorum maledicta non timeant. Item Gregorius Constantino, Episcopo Mediolanensi. [lib. VI. epist. 14.] In cunctis, que in hac uita aduersa proueniunt, sola est, sicut nostis, omnipotentis Dei districtio pensanda, atque ad cor proprium semper recurrendum, ut nullius ibi lingua inplicet, ubi conscientia non accusat. Quem enim conscientia defendit liber est inter accusationes, et liber sine accusatione esse non potest, si sola, que interius addicit, conscientia accuset. De uestra igitur sanctitate absit a Christianorum iudicio ea, que maledicorum hominum rumoribus conficta credimus, in qualicumque modulo suspicionis adduci, quia et sacri eloquii testimonium tenemus, ut mala maiora cum forsitan dicuntur, nisi probata credi non debeant, sed citius probata ulcisci. . 1. Hec igitur dixi, ut nimiae leuitatis esse ostenderem, si quis mala grauia credere studeat, que probari non possunt. Unde sanctitas uestra debet mentem suam a maledicorum hominum rumoribus atque obtrectatione disiungere, et sola quae internae uitae sunt atque ad utilitatem subditorum proficiunt cogitare.

C. LIII. Frustra aspernatur ab homine quem Deus iustificat. Item Augustinus in Psalmo XXXVI. [concione 3. ad uers. Nec dampnabit eum] Et si dampnaris ad tempus ab homine, et si dixeris sententiam proconsulis in Ciprianum, aliud est sella terrena, aliud est tribunal celeste. Ab inferiori accipit sententiam, a superiori coronam.

[C. LIV.] Idem in Psalmo XXXVII. [ad uers. Quoniam in te speraui.] Custodi intus innocentiam tuam, ubi nemo obprimit causam tuam. Preualebit in te falsum testimonium, sed apud homines. Numquid apud Deum ualebit, ubi causa tua dicenda est? Quando Deus erit iudex, alius testis quam conscientia tua non erit. Inter iudicem iustum et conscientiam tuam noli timere nisi causam tuam.

C. LV. Non hominum linguas, sed conscientias curare debemus. Item Gregorius Papa. [Palladio Presbitero, lib. VIII. epist. 45.] Inter uerba laudantium siue uituperantium ad mentem semper recurrendum est, et si in ea non inuenitur bonum, quod de nobis dicitur, magnam tristitiam generare debet; et rursum si in ea non inuenitur malum, quod de nobis homines locuntur, in magnam debemus letitiam prosilire. Quid enim, si non omnes laudant et conscientia liberos nos demonstret? Habemus Paulum dicentem: "Gloria nostra hec est, testimonium conscientiae nostrae." Iob quoque dicit: "Ecce in celo testis meus." Si ergo nobis est testis in celo, testis in corde, dimittamus stultos foris loqui quod uolunt. . 1. Quid enim aliud detrahentes faciunt, nisi in puluerem sufflant, et in oculos suos terram excitant, ut unde plus detractionis perflant, inde magis ueritatis nichil uideant? Vocandi tamen sunt etiam ipsi et tranquille admonendi, eisque satisfieri modis omnibus debet, scientes quod de Iudeis ueritas dicit: "Ne forte scandalizemus eos." Si autem satisfieri sibi ex ueritate noluerint, habes consolationem, quam in euangelio aspicias. Cum enim Domino dictum fuisset: "Scis, quia audito hoc uerbo scandalizati sunt Iudei?" Respondit: "Sinite illos, ceci sunt duces cecorum." Paulus quoque apostolus ammonet, dicens: "Si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes." Dicturus, "cum omnibus pacem habeamus," hoc difficile esse perspiciens premisit: "si fieri potest." Et subiunxit: "quod fieri potest," cum dicit, "quod ex uobis est:" quia si nos in mente karitatem erga odientes seruare cupimus, etsi illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus. Gratian. Hoc inter eos obseruandum est, qui parati sunt suspicari quod non uident, parati semper reprehendere, numquam imitari. Apud alios autem conscientia est necessaria nobis, fama illis. Unde Augustinus: [lib. de bono uiduit. c. 22.]

C. LVI. Conscientia nobis, fama proximis necessaria est. Non sunt audiendi, siue uiri sancti siue feminae, qui quando reprehenduntur in aliqua negligentia, per quam fit ut in malam ueniant suspicionem, unde suam uitam longe abesse sciunt, dicunt coram Deo sufficere sibi conscientiam, existimationem hominum non solum inpudenter, uerum etiam crudeliter contempnentes, cum occidant animas aliorum, siue blasphemantium uiam Dei, (quibus secundum suam suspicionem quasi turpis, que casta est, displicet uita sanctorum), uel etiam cum excusatione imitantium non quod uident, sed quod putant. Proinde quisquis a criminibus flagiciorum atque facinorum uitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem etiam famam, et in aliis est misericors. Nobis enim necessaria uita nostra est, aliis fama nostra.

C. LVII. Apud Deum maledicitur qui moribus dissonam profert sententiam. Item Ieronimus super epistola Pauli ad Philemonem. Si quis dixerit iustum iniustum, et iniustum iustum, abhominabilis est uterque apud Deum. Similiter qui sanctum dicit non sanctum, et rursus non sanctum asserit sanctum, abhominabilis apud Deum est.

C. LVIII. Christum uiolat qui sanctum non sanctum, uel non sanctum sanctum esse crediderit. Idem. [ibidem paulo superius.] Si quis hominem, qui sanctus non est, sanctum esse crediderit, et Dei eum iunxerit societati, Christum uiolat, cuius membra sumus. Et infra: . 1. Omnes credentes secundum Apostolum Christi corpus efficimur. Qui in corpore Christi errat et labitur, asserens membrum eius sanctum esse, cum non sit, uel non esse sanctum, cum sit, uide quali crimine obnoxius fiat: Ysaias ait: "Vae his qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras." Dulce puto esse sanctimoniam; amarum quod sanctimoniae contrarium est.

C. LIX. Eternae dampnationis inueniet penam qui bonos malos, et malos bonos dixerit. Item Ysaias. [c. 5] Vae, qui dicitis bonum malum, et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. . 1. Propterea captiuus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. Propterea dilatauit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descenderunt fortes eius, et populus eius, et sublimes gloriosique eius ad eum, et incuruabitur homo, et humiliabitur uir, et oculi sublimium deprimentur, et exaltabitur Dominus in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia.

C. LX. Ligandi uel soluendi potestate se priuat qui hanc iniuste exercet. Item Gregorius in omelia XXVI. [in Euang.] Ipse ligandi atque soluendi se potestate priuat qui hanc pro suis uoluntatibus, et non pro subditorum moribus exercet.

C. LXI. De eodem. Idem. [ibidem paulo inferius] Iudicare digne de subditis nequeunt qui in subditorum causis sua uel odia, uel gratiam secuntur.

C. LXII. Non est uera presidentis absolutio, nisi sequatur arbitrium interni iudicis. Idem. [ibidem paulo inferius] Tunc uera est absolutio presidentis, cum interni sequitur arbitrium iudicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, que uidelicet demonstrat, quia Dominus prius mortuum suscitauit et uiuificauit, dicens: "Lazare, ueni foras," et postmodum is, qui uiuus fuerat, egressus a discipulis est solutus, sicut scriptum est.

C. LXIII. Priuilegio meretur exui qui eodem abutitur. Idem in Registro. Priuilegium omnino meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.

C. LXIV. In quem canonica non fertur sententia, penam non debet ferre canonicam. Idem. [Gregorius Antonio Subdiacono, lib. II. Indict. XI. epist 9.] Non debet is penam sustinere canonicam, in cuius dampnatione non est canonica prolata sententia. Gratian. Ex his datur intelligi, quod iniusta sententia nullum alligat apud Deum, nec apud ecclesiam eius aliquis grauatur iniqua sententia, sicut ex Gelasii capitulo habetur. Non ergo ab eius communione abstinendum est, nec ei ab offitio cessandum, in quem cognoscitur iniqua sententia prolata. Cur ergo capitula Cartaginensis et Affricani, atque aliorum conciliorum prohibent iniuste dampnatum in communione recipi ante iudicii examinationem? Cur et illud Magontiensis Concilii statutum est:

C. LXV. Qui dampnatur a sinodo quomodo in secunda innocens reparetur. Episcopus, presbiter aut diaconus a gradu suo iniuste deiectus, si in secunda sinodo innocens inueniatur non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altari de manu episcoporum: si episcopus est, orarium, et baculum et anulum; si presbiter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem. Sic et reliqui gradus in reparatione sua recipiant ea, que, cum ordinarentur, perceperant.

V. Pars. Gratian. Si ergo iniuste deiecti nec etiam per episcopos reparari possunt, nisi de manibus eorum recipiant quod amiserant: quomodo sua auctoritate cuique licet iniuste ligatis communicare, et eis, non petita absolutione, sua celebrare offitia, sicut Gelasius uidetur sentire? Ad hec respondendum est, quod sententia aliquando est iniusta ex animo proferentis, iusta uero ex ordine et causa; aliquando est iusta ex animo et causa, sed non ex ordine; aliquando est iusta ex animo et ex ordine sed non ex causa. Cum autem ex causa iniusta fuerit, aliquando nullum in eo omnino delictum est, quod sit dampnatione dignum: aliquando non est in eo illud, super quod fertur sententia, sed ex alio nominandus est. Ex animo est iniusta, cum aliquis seruata integritate iudiciarii ordinis in adulterum uel in quemlibet criminosum non amore iustitiae, sed liuore odii, uel precio, aut fauore aduersariorum inductus sententiam profert. Unde Beda super epistolam Iacobi ait: "Ira enim uiri iustitiam Dei non operatur:" quia qui iratus in aliquem sententiam profert, etsi ille quantum ad se iustam reportet sententiam, iste tamen, qui non amore iustitiae, sed liuore odii in eum sententiam dedit, iustitiam Dei, in quem perturbatio non cadit, non imitatur.

C. LXVI. Sententia iustitiae non est pro premiis ferenda. Item Gregorius. Qui recte iudicat, et premium remunerationis expectat, fraudem in Deo perpetrat, quia iustitiam, quam gratis inpertire debuit, acceptione pecuniae uendit. Bonis male utuntur qui pro temporali lucro iuste iudicant. Tales quippe ad ueritatem non iustitiae defensio, sed amor premii prouocat; quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a iustitiae confessione recedunt. Acceptio nummorum preuaricatio ueritatis est. Unde et pro iusto dicitur: "Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit."

C. LXVII. In prepositorum operibus totum sibi ratio uendicet. Idem Mauricio inperatori. Illa prepositorum sollicitudo utilis est, illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nichil uendicat. Restringenda sub ratione potestas est, nec quid agendum prius, quam concitata ad tranquillitatem mens redeat. Nam conmotionis tempore iustum putat omne quod fecerit.

C. LXVIII. Grauiter delinquit qui ex ira sententiam profert. Item Ambrosius de sancto Ioseph. [c. 13.] Ira etiam sepe innocentes in crimen adducit, quia, dum iusto amplius irascimur, et uolumus aliena cohercere peccata, grauiora conmittimus. Ideo Apostolus ait: "Non uos uendicantes, karissimi; sed date locum irae;" hoc est declinemus eam, ne nos illa corripiat. Unde Dominus Iesus, mittens ad euangelizandum discipulos, misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia, sine uirga, ut et incentiua litis et instrumenta eriperet ultionis.

C. LXIX. Ratio debet corrigere quod furore promulgatum est. Item ex libro [XI.] ecclesiasticae ystoriae. Cum apud Tessalonicam, seditione exorta, quidam ex militaribus uir inpetu fuisset populi furentis exstinctus, Theodosius, repentini nuncii atrocitate succensus, ad ludos Circenses inuitari populum, eique ex inprouiso circumfundi milites, atque obtruncare passim, ut quisque occurrisset, gladio iubet, et uindictam dare non crimini, sed furori. Ob hoc cum a sacerdotibus Italiae redargueretur, agnouit delictum, culpamque cum lacrimis professus, publicam penitenciam in conspectu totius ecclesiae exegit, et in hoc sibi tempus ascriptum absque regali fastigio patienter inpleuit. Quibus omnibus illud quoque mirabiliter adiecit; leges sanxit in posterum, ut sententiae principium super animaduersione prolatae in diem tricesimum ab executoribus differrentur, quo locus misericordiae, uel, si res tulisset, penitenciae non periret.

C. LXX. In dictandis sententiis rectores nullo furore ducantur. Item Gregorius. Summopere precauendum est ut rectores ecclesiae et qui publica iudicia exercent, in dictandis sententiis nullatenus leuitate aut furore ducti sint precipites, sed causis prius diligenter uentilatis, cum res, que ignorabatur, pleniter ad notitiam uenerit, diuina tunc et humana lex resoluatur, et secundum quod ibi constitutum est, remota personarum acceptione, diffinitiua proferatur sententia. Hinc est quod Moises querelas populi semper tabernaculum ingressus ad Dominum referebat, et iuxta quod Dominus inperabat iudicia proponebat, nimirum nos instituens, ut non ex corde nostro, sed ex precepto diuino condempnationis uel iustificationis sententiam proferamus.

C. LXXI. Iustum iudicium uendi non potest. Item Augustinus ad Macedonium. [epist. LIV.] Non licet iudici uendere iustum iudicium, etsi liceat aduocato uendere iustum patrocinium, et iurisconsulto rectum consilium.

C. LXXII. De eodem. Item Ysidorus. [lib. III. de summo bono, c. 58.] Pauper dum non habet quod offerat, non solum audiri contempnitur, sed etiam contra ueritatem obprimitur. Cito uiolatur auro iustitia, nullamque reus pertimescit culpam, quam redimere nummis existimat. Gratian. Huic itaque sententiae, que non amore iustitiae, sed ex alia qualibet causa fertur in quemquam, humiliter obediendum est. Unde in Niceno Concilio: [c. 5.]

C. LXXIII. Non recipiantur ab aliis qui suorum episcoporum contrahunt offensas. Seruetur et ista sententia, ut hi, qui ab aliis excommunicantur, ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur sane, ne forte quis ex aliqua indignatione animi aut contentione, aut qualibet tali conmotione stomachi episcopi sui abstenti sint. Ut ita demum hi, qui ob culpas suas episcoporum suorum offensas merito contraxerunt, digne etiam a ceteris excommunicati similiter habeantur, quousque episcopo suo uisum fuerit humaniorem circa eos ferre sententiam. Gratian. Item sententia est iniusta ex ordine, quando non seruato iudiciali ordine quilibet pro culpa sua dampnatur. Unde Gregorius scribit Constantino, Mediolanensi Episcopo: [lib. VIII. epist. 30.]

C. LXXIV. Res dubia non diffiniatur certa sententia. Graue satis est et indecens, ut in re dubia certa detur sententia.

C. LXXV. Non credantur que certis iudiciis non demonstrantur. Item Augustinus in libro de penitencia. [c. 3.] Quamuis uera sint quedam, tamen iudici non sunt credenda, nisi certis indiciis demonstrentur.

C. LXXVI. Ante, quam examinentur, aliqui non iudicentur. Item Damasus Papa. [epist. VI.] Eorum, qui accusantur, causas discutere non licet prius, quam canonice uocati ad sinodum ueniant, et presens per presentem agnoscat ueraciter et intelligat que ei obiciuntur. Quod et per sapientiam Salomonis dicitur: "Ante, quam scruteris, ne reprehendas. Intellige prius, et tunc increpa. Ante, quam audias, non reprehendas." Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio, uerumtamen oportet ab his, qui dati sunt ad eorum examinationem, ordinem seruari.

C. LXXVII. Qui falsum de alio profert, et qui crimina credit, uterque reus est. Item ex VIII. Sinodo. Non solum ille reus est, qui falsum de alio profert, sed et is, qui aurem cito criminibus prebet. VI. Pars. Gratian. Cum ergo sententia ex ordine iniusta est, nec tunc ab ea recedendum est, quia etiam ante, quam sententia daretur in eum pro qualitate sui reatus ligatus apud Deum tenebatur. Contingit aliquando, ut adulter sententiam pro sacrilegio reportet, cuius reatum in conscientia non habet. Hec sententia, etsi iniusta sit, quia non est in eo crimen, super quod lata est sententia, tamen ab eo iuste reportata est, qui ex reatu adulterii iamdiu apud Deum excommunicatus fuerat. Et in hoc casu intelligenda est auctoritas illa Gregorii: "Sententia pastoris etc." . 1. Iustam sententiam uocat, quando crimen subest, super quod fertur: iniustam, quando illud non subest, que tamen timenda uel seruanda est, quia ex alio iam dudum dampnandus erat. Unde, cum premisisset Gregorius: "Utrum iuste an iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia timenda est gregi," subsecutus adiecit: "Ne is, qui subest, et cum iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo uel absoluere indiscrete timeat, uel ligare. Is autem, qui sub manu pastoris est ligari timeat uel iniuste nec pastoris sui iudicium temere reprehendat: ne, etsi iniuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa, que non erat, fiat." . 2. Aliquando nullum subest crimen, et tamen uel odio iudicis, uel factione inimicorum obpositam sibi sententiam dampnationis in se excipit. Unde Gregorius ait:

C. LXXVIII. Quot modis humanum iudicium peruertitur. Quatuor modis humanum iudicium peruertitur: timore, dum metu potestatis alicuius ueritatem loqui pertimescimus; cupiditate, dum premio animum alicuius corrumpimus; odio, dum contra quemlibet aduersarium molimur; amore, dum amico uel propinquo prestare contendimus. Gratian. Quam graue uero sit uel odio, uel amicitia, uel munere, uel metu, uel quolibet modo iudicium peruertere Augustinus testatur dicens:

C. LXXIX. De his, qui aliquo modo iudicium peruertunt. Quicumque aut consanguinitate, aut amicitia, uel hostili odio, uel inimicitiis in iudicando ducitur, peruertit iudicium Christi, qui est iustitia, et fructum illius uertit in amaritudinem.

C. LXXX. De his, qui metu potestatis ueritatem occultant. Idem ad Casulanum. Quisquis metu cuiuslibet potestatis ueritatem occultat, iram Dei super se prouocat, quia magis timet hominem quam Deum. Et post pauca: . 1. Uterque reus est, et qui ueritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia et ille prodesse non uult, et iste nocere desiderat.

C. LXXXI. De eodem. Item. Nemo peritorum aut prudentium putet, quod minus sit periculum in uerbis lingua mentiendo, quam manibus sanguinem fundendo. Melius est autem pro ueritate pati supplicium, quam pro adulatione beneficium.

[C. LXXXII.] Item Pelagius Benigno Archiepiscopo. Unicuique prouidendum est, ne aliquem iniuste persequatur, iudicet et puniat, ne Iesum persequatur, iudicet et puniat. Gratian. Hic quoque, qui ueritatem pro pecunia negat, uel falsum testimonium contra aliquem dicit, Deum negare uel uendere probatur. Unde Beda super Marcum:

C. LXXXIII. Qui falsum testimonium dicunt, et ueritatem pro pecunia negant, sceleris Iudae participes fiunt. Abiit Iudas ad summos sacerdotes, et constituerunt ei pecuniam se daturos. Multi hodie scelus Iudae, quia Dominum ac magistrum suum, deumque pecunia uendiderit, uelut inmane et nefarium exhorrent, nec tamen cauent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto, quia ueritatem pro pecunia negant, Deum pecunia uendunt. Ipse enim dixit: "Ego sum ueritas." Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste conmaculant, Deum produnt, quia Deus karitas est. Qui ergo karitatis et ueritatis iussa spernunt, Deum utique, qui karitas est et ueritas, produnt maxime cum non infirmitate uel ignorantia peccant, sed in similitudinem Iudae querunt oportunitatem, qualiter arbitris absentibus mendacio ueritatem, uirtutem crimine mutent.

C. LXXXIV. Christum negat qui peruersis socium se facit. Item Ieronimus [in epistolam ad Titum, c. I. in extremo.] Existimant quidam in eo tantum negari Deum, si in persecutione quis a gentibus conprehensus se confiteri rennuerit esse Christianum. Ecce Apostolus omnibus, que peruersa sunt, factis Deum asserit negari. Christus sapientia est, iustitia, ueritas, sanctitas, fortitudo. Negatur per insipientiam sapientia, per iniquitatem iustitia, per mendacium ueritas, per turpitudinem sanctitas, per inbecillitatem animi fortitudo. Quocienscumque uincimur uiciis atque peccatis, tociens Deum negamus, et e contrario, quociens bene quid agimus, Deum confitemur. Nec arbitrandum est in die iudicii illos tantum a Dei filio denegandos, qui in martirio Christum negauerunt, sed et illos omnes, quorum opere, uel sermone, uel cogitatione Christus negatur, negat uel confessus confitetur. De hac puto confessione quod discipulis precepit dicens: "Eritis michi testes in Ierusalem, et in omni Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae."

C. LXXXV. Qui Christianum se negat Christum negare conuincitur. Item Augustinus. [tractatu CXIII. ad cap. 18. Ioannis.] Non solum abnegat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed ille etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum. Dominus enim non ait Petro, "discipulum meum te esse negabis." Negauit ergo ipsum, cum se negauit eius esse discipulum. Quid autem aliud isto modo, quam se negauit esse Christianum? Idem: [tractatu LXVI.] . 1. Timendo carnis tuae mortem mortem dabis animae tuae. Quanta enim uita est confiteri Christum, tanta mors negare Christum. An Apostolus Petrus (sicut eum qui fauore peruerso excusare nituntur) Christum non negauit quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit?

C. LXXXVI. Veritatem prodit non solum qui pro ueritate mendacium loquitur, sed etiam qui ueritatem non libere predicat. Item Iohannes Crisostomus. [id est, Auctor operis imperfecti, in Matth. hom. 25.] "Nolite timere eos, qui occidunt corpus," ne forte propter timorem mortis non libere dicatis quod audistis, nec fiducialiter predicetis omnibus quod in aure soli audistis. Sicut ergo ex his uerbis ostenditur non solum ille proditor est ueritatis, qui transgrediens ueritatem palam pro ueritate loquitur mendacium, sed etiam ille, qui non libere pronunciat ueritatem, quam libere pronunciare oportet, aut non libere ueritatem defendit, quam libere defendere conuenit, proditor est ueritatis. Nam sicut sacerdos debitor est, ut ueritatem, quam audiuit a Deo, libere predicet, sic laicus debitor est, ut ueritatem, quam audiuit a sacerdotibus probatam quidem in scripturis, defendat fiducialiter. Quod si non fecerit, prodidit ueritatem. "Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem." Gratian. Nec sententia potius iudicem ledit quam eum, in quem fertur. Unde Augustinus ait:

C. LXXXVII. Iniuste aliquem anathematizans sibi, non alii nocet. Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam fuerit fidelium anathematizatus iniuste, ei potius oberit, qui facit, quam ei qui hanc patitur iniuriam. Spiritus enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut soluitur, inmeritam nulli ingerit penam. Per eum quippe diffunditur karitas in cordibus nostris, que non agit perperam. Pax ecclesiae dimittit peccata, et ab ecclesiae pace alienis tenet peccata non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium Dei. Petra tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit. [Gratian.] Item Salomon: "Sicut auis in incertum uolans, et passer quolibet uadens, sic maledictum frustra prolatum uenit super eum, qui misit illud."

C. LXXXVIII. Cuius uita offitio non congruit, alios ligatus soluit. Item Gregorius in omelia XXVI. Plerumque contingit, ut iudicis locum teneat, cui ad locum uita minime concordat, ac sepe agitur, ut uel dampnet inmeritos, uel alios ipse ligatus soluat, sepe in soluendis ac ligandis subditis suae uoluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit, ut ipse ligandi et soluendi potestate se priuet et cet. Et infra: . 1. Sepe fit, ut erga quemlibet proximum odio uel gratia moueatur pastor. Iudicare autem de subditis digne etc. Et infra: Unde recte per prophetam dicitur: "Mortificabant animas, que non moriuntur, et uiuificabant animas, que non uiuunt." Non morientem quippe mortificat qui iustum dampnat, et non uicturum uiuificare nititur qui reum a supplicio soluere conatur. . 2. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi ac soluendi potestas exercenda. Videndum est, que culpa precessit, et que sit penitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per conpunctionis gratiam uisitat, illos pastoris sententia absoluat. Tunc enim uera est absolutio etc. Et infra: . 3. Ex qua consideratione intuendum est, quod illos debemus nos per pastoralem auctoritatem soluere, quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam uiuificare. Et infra: . 4. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator. Venientem uero foras discipuli soluunt, quia pastores ecclesiae ei debent penam amouere, quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit. . 5. Hec de solutionis ordine breuiter diximus, ut sub magno moderamine pastores ecclesiae uel soluere debeant, uel ligare.

C. LXXXIX. Viribus caret sententia iniuste prolata. Item Calixtus Papa. [epist. I. ad Benedictum Episcopum]. Iniustum iudicium et diffinitio iniusta, regio metu et iussu, aut cuiuscumque episcopi aut potentis a iudicibus ordinata uel acta, non ualeat. . 1. Homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere, uel augere male loquendo, nisi etiam eas extinguere bene loquendo studuerit. . 2. Melior est in malis factis humilis confessio quam in bonis superba gloriatio.

C. XC. Premium meretur qui iniuste maledicitur. Item Augustinus super Psalmo CII. [ad uers. Faciens misericordias Dominus.] Qui iustus est, et iniuste maledicitur premium illi redditur. Gratian. Hic etsi, ut dictum est, non teneatur ligatus apud Deum, sententiae tamen parere debet, ne ex superbia ligetur qui prius ex puritate conscientiae absolutus tenebatur. VII. Pars. . 1. Item est quando contra equitatem sententia fertur, ueluti quando subditi non possunt cogi ad malum, scientes obedientiam non esse seruandam prelatis in rebus illicitis. Unde Euticianus Papa ait:

C. XCI. Non est obediendum episcopo, qui pro hereticis missam canere iubet. Si quis episcopus aut abbas presbitero aut monacho suo iusserit missas pro hereticis cantare, non licet. Non enim expedit obedire eis.

C. XCII. Preceptis non obedire multociens expedit. Item Augustinus. Non semper malum est non obedire precepto; cum enim Dominus iubet ea, que Deo sunt contraria, tunc ei obediendum non est.

C. XCIII. De eodem. Item Ieronimus in epistola ad Ephesios. Si dominus iubet ea, que non sunt contraria sacris scripturis, subiciatur domino seruus. Sin uero contraria precipit, magis obediat spiritus quam corporis domino. Et infra: [c. 3.] . 1. Si bonum est quod precipit inperator, iubentis exsequere uoluntatem; si malum responde: "Oportet Deo magis quam hominibus obedire." Hoc ipsum et de seruis apud dominos, et de uxoribus apud uiros, et de filiis apud patres quod in illis tantum debeant dominis, uiris, parentibus esse subiecti, que contra Dei mandata non sunt.

C. XCIV. Non sunt audiendi qui contra Deum aliquid iubent. Item Ambrosius. Iulianus inperator, quamuis esset apostata, habuit tamen sub se Christianos milites, quibus cum dicebat, producite aciem pro defensione reipublicae, obediebatur ei. Cum autem diceret eis, producite arma in Christianos, tunc cognoscebant inperatorem celi.

C. XCV. Non iubet aliquid iniustum qui Deum timere probatur. Item Fabianus Papa. [epist. II. omnibus Episcopis] Qui omnipotentem Deum metuit, nec contra euangelium nec contra apostolos, nec contra prophetas uel sanctorum Patrum instituta agere aliquid ullomodo consentit.

C. XCVI. Et qui peccat, et qui peccanti consentit uterque dampnatur. Item Nicolaus Papa Lothario Regi. Ita corporis tui cedere motibus consensisti, et relaxatis uoluptatum habenis temetipsum in lacum miseriae et in lutum fecis prohibitum deiecisti, ut qui positus fueras ad gubernacionem populorum effectus sis ruina multorum. Probat hoc Teugaldi et Guntarii dudum episcoporum legitimus casus, qui pro eo, quod te minime conpetenter erudierunt, quin stet imo quia preuaricationem tuam tegere argumentis suis, et sub quadam iustitiae specie, fucatis quibusdam exquisitis adinuentionibus, equitatem obruere studuerunt, nostra sunt apostolica auctoritate depositi, et ab omni episcopatus regimine regulariter sequestrati.

C. XCVII. De eodem. Item Augustinus. [sermone VI. de uerbis Domini] Qui resistit potestati Dei ordinationi resistit. Sed quid si illud iubeat, quod non debeas facere? Hic sane contempne potestatem. Ipsos humanarum legum gradus aduerte. Si aliquid iusserit curator, non faciendum est? Tamen, si contra proconsulem iubeat, non utique contempnis potestatem, sed eligis maiori seruire. Nec hinc debet minor irasci, si maior prelatus est. Rursum si aliquid ipse consuli iubeat, et aliud iubeat inperator, si uel aliud inperator et aliud Deus, quid iudicatis? Maior potestas Deus. Da ueniam, o inperator: tu carcerem, ille gehennam minatur. Hinc iam tibi assumenda est fides tua tamquam scutum, in quo possis omnia ignita iacula inimici extinguere.

[C. XCVIII.] Idem Donatistis. [epist. CLXVI.] Inperatores, si in errore essent (quod absit), pro errore suo contra ueritatem leges darent, per quas iusti et probarentur, et coronarentur, non tamen faciendo quod illi iuberent, quia Deus prohibet. Sicut iusserat Nabuchodonosor, ut aurea statua adoraretur, quod qui facere noluerunt Deo talia prohibenti placuerunt. Quando autem inperatores ueritatem tenent pro ipsa contra errorem iubent. Quod quisquis contempserit ipse sibi iudicium acquirit. Nam inter homines penas luit, et apud Deum frontem non habebit, quia hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa ueritas iussit. Sicut ipse Nabuchodonosor, post miracula salutis trium puerorum conmotus atque mutatus, pro ueritate contra errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitum irent, et domus eorum in dispersionem. Et non uultis, ut aliquid tale contra uos iubeant inperatores Christiani, cum sciant a uobis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari? Idem in Psalmis: . 1. Iulianus extitit infidelis inperator. Nonne extitit apostata, iniquus, ydolatra? Milites Christiani seruierunt inperatori infideli. Ubi ueniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum, qui in celo erat. Quando uolebat, ut ydola colerent, ut turificarent, preponebant illi Deum. Quando autem dicebat, producite aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperabant et distinguebant deum eternum a domino temporali.

C. XCIX. Per obedientiam bonum deserere, numquam malum facere licet. Item Gregorius. [c. 12. lib. XXXV. in Iob.] Quid ergo mirum, si peccator homo obedientiae in presentis uitae breuitate se subicit, quando hanc mediator Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non relinquit? Sciendum tamen est, numquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum, quod agitur, intermitti. Neque enim mala arbor in paradiso extitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit; sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat, ut etiam a bono prohiberetur quatinus tanto uerius hoc, quod ageret, uirtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilius exhiberet.

C. C. Apud Deum maledicitur qui peccantibus consentit. Item Ysidorus. Qui consentit peccantibus, et defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpatione seuerissima. Hinc et quidam sanctissimus Pater ait: "Si quis peccantem defendit, acrius quam ille, qui peccauit, coherceatur." Hinc etiam alius Pater ait: "Si quis alterius errori consentit, sciat se cum illo simili modo culpabilem iudicandum."

C. CI. Non est obediendum quod contra Deum precipitur. Item Ysidorus. Si is, qui preest, fecerit, aut cuiquam quod a Domino prohibitum est facere iusserit, uel quod preceptum est preterierit aut preterire mandauerit, S. Pauli apostoli sententia ingerenda est, dicentis: "Etiamsi nos aut angelus de celo euangelizauerit uobis anathema sit, preterquam quod uobis euangelizauimus." Idem: . 1. Si quis prohibet nobis quod a Domino preceptum est, uel rursum inperat fieri quod Dominus fieri prohibet, execrabilis sit omnibus, qui diligunt Deum. Idem: . 2. Is, qui preest, si preter uoluntatem Dei, uel preter quod in scripturis sanctis euidenter precipitur, uel dicit aliquid, uel inperat tamquam falsus Dei testis aut sacrilegus habeatur. Gratian. Cum ergo subditi excommunicantur, quia ad malum cogi non possunt, tunc sententiae non est obediendum, quia iuxta illud Gelasii: "Nec apud Deum, nec apud ecclesiam eius, quemquam grauat iniqua sententia." VIII. Pars. . 1. Quod autem supra communicantes excommunicatis de ecclesia abici iubentur, non de quolibet modo communicantibus intelligendum est. Unde Nicolaus Papa Igmaro, Remorum Archiepiscopo:

C. CII. De his, qui cum excommunicatis communicant. Excellentissimus rex Karolus apostolatum nostrum consuluit, quid sit agendum de his, qui communicant cum his, qui cum Engiltruda sepe dampnata communicant femina, quoniam eam cum communicatoribus suis et fautoribus pari uinculo anathematis constat esse astrictam. Quapropter nunc beatitudini tuae iniungimus, ut, super hoc nostra auctoritate fretus, curam de his sumere studeas, et quia docta diuinitus sanctitas tua ualde nouit, aliud esse ex necessitate, aliud ex ignorantia, atque aliud, quod studio delinquitur, istudque posterius duobus prioribus strictius esse puniendum, idcirco sollerter inuigilet, et cauta districtione singulorum modos diiudicet, quatinus hi qui ex necessitate uel ignorantia delinquunt auctoritate nostra per te absoluantur: si tamen ipsa eorum ignorantia, uel necessitas uera, et non simulata, uel non ex uoluntate processerit, quia, ut bene nosti, sunt plerique qui possunt quidem, sed nolunt recta nosse. Unde Psalmista de huiusmodi: "Noluit," inquit, "intelligere, ut bene ageret." Illos autem, qui studio suo obligantur, et contemptu interdicta nostra postponunt, non nisi digna satisfactione preueniente uolumus a te prorsus absolui.

C. CIII. De his, qui sine culpa excommunicatis communicant. Item Gregorius VII. [lib. V. Regesti, in Concilio Romae habito] Quoniam multos peccatis nostris exigentibus pro causa excommunicationis perire cottidie cernimus, partim ignorantia, partim nimia simplicitate, partim timore, partim etiam ex necessitate, deuicti misericordia anathematis sententiam ad tempus, prout possumus, temperamus. Apostolica itaque auctoritate ab anathematis uinculo hos subtrahimus, uidelicet uxores, filios, seruos, ancillas, seu mancipia, nec non rusticos et seruientes nec non et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur, et eos, qui ignoranter excommunicatis communicant, siue illos, qui communicant cum illis, qui excommunicatis communicant. Quicumque autem aut orator, siue peregrinus, aut uiator in terram excommunicatorum deuenerit, ubi non possit emere uel non habeat unde emat, ab excommunicatis accipiendi damus licentiam. Et si quis excommunicatis non in sustentatione superbiae, sed humanitatis causa dare aliquid uoluerit, non prohibemus.

C. CIV. De Bonifatio, qui excommunicatis et pseudoepiscopis se non communicaturum iurauit. Item Bonifatius Martir Zachariae Papae. [in epist., quae incipit: "Paternae."] Antecessor predecessoris uestri uenerandae memoriae Gregorius, dum me indignum ordinauit et ad predicandum uerbum Dei Germanicis gentibus misit, sacramento me astrinxit, ut canonicis et iustis episcopis et presbiteris in uerbo et facto et consensu astipulator et adiutor fierem. Hoc autem cum diuina gratia inplere studui; falsos autem sacerdotes ypocritas et seductores populorum uel corrigerem ad uiam salutis, uel declinarem et abstinerem a communione ipsorum; quod ex parte seruaui, et ex parte custodire et inplere non potui; sed spiritualiter inpleui sacramentum, quia in consensum et in consilium eorum non uenit anima mea, corporaliter autem ab eis omnino abstinere non potui. Dum enim uenissem ad principem Francorum cogente ecclesiarum necessitate, non tales ibi reperi quales uolui, sed tamen in sancta communione corporis Christi illis non communicaui.

C. CV. Excommunicatis non communicat qui eis animo non consentit. Item Zacharias Papa Bonifatio Martiri. [in epistola, cuius initium est: "Benedictus Deus."] Quod predecessor noster beatae memoriae Gregorius, huius sedis apostolicae presul, dum ad predicandum uerbum euangelii tuam misisset fraternitatem in Germaniae partibus et gentibus illis paganis, et uerbo pollicitationis illam uoluit esse ante munitam, ita ut orthodoxos episcopos, presbiteros, uel quoscumque reperire potuisses in uerbo exhortationis perfectos, amplius confirmares, et eis communicares (quod et factum est); si quos uero seductores episcopos aut pseudopresbiteros a recto fidei tramite deuiantes reperisses, nulla tibi cum eis esset communio, quod te, Deo solatiante, usque ad presens spiritualiter seruasse confessus es, uel, si omnino propter principalem et humanum fauorem gentis Francorum, dum ad eos accessisses, corporaliter abstinere non ualuisti cogente ecclesiarum Dei necessitate, et tamen in eorum consilio et communionis consensu anima tua non est coinquinata: itaque propter hoc, quod cum eis conuersatus es, non consentiens iniquitati eorum, nullum tibi est detrimentum coram Deo. IX. Pars. Gratian. Excommunicationis autem forma et modus, atque reconciliationis hic est:

C. CVI. Modus et forma excommunicationis. Debent duodecim sacerdotes episcopum circumstare, et lucernas ardentes in manibus tenere, quas in conclusione anathematis uel excommunicationis proicere debent in terram et conculcare pedibus; deinde epistola per parrochias mittatur, continens excommunicatorum nomina et causam excommunicationis.

C. CVII. De eodem. Item ex Concilio Aurasico. Canonica instituta et sanctorum Patrum exempla sequentes, ecclesiarum Dei uiolatores N. auctoritate Dei et iudicio sancti Spiritus a gremio sanctae matris ecclesiae et a consortio totius Christianitatis eliminamus, quoadusque resipiscant et ecclesiae Dei satisfaciant.

C. CVIII. Modus reconciliationis excommunicatorum. Item ex eodem. Cum aliquis uel excommunicatus, uel anathematizatus, penitencia ductus ueniam postulat et emendationem promittit, episcopus, qui eum excommunicauit, ante ianuas ecclesiae uenire debet, et duodecim presbiteri cum eo, qui eum hinc et inde circumstare debent. Et si ille terrae prostratus ueniam postulat, et de futuris cautelam spondet, tunc episcopus apprehensa manu eius dextera, in ecclesiam illum introducat, et communioni Christianae reddat, et septem psalmos penitenciales decantet cum istis precibus: Kyrie eleison, Pater noster, saluum fac seruum tuum. Oratio: Presta, quesumus Domine, huic famulo tuo dignum penitenciae fructum, ut ecclesiae tuae sanctae, a cuius integritate deuiauerat peccando, admissorum ueniam consequendo reddatur innoxius. Per Dominum. X. Pars. Gratian. Presbiteris uero, qui excommunicati sacrum ministerium contingere presumunt, que penitencia sit inponenda, Iohannes VIII. Clero et ordini Salonitano scribens diffinit, dicens:

C. CIX. Que sit penitencia sacerdotum, qui excommunicati sacrum ministerium presumunt. De illis presbiteris, qui tempore sanctissimi predecessoris nostri domini Papae Nicolai excommunicati sacrum ministerium contingere presumpserunt, ipsi in se dampnationis (sicut canones statuunt) sententiam intulerunt. Tamen, quia miseratio apostolica ueniam solet prestare correctis, ob multitudinem misericordiae illis hanc indulgentiam exhibemus, ut, sancta communione saginati, studeant tribus annis continuis per ebdomadam omni secunda et sexta feria a uino et a carne penitus ieiunare, et ultra lugenda nequaquam committere. Gratian. Qui autem excommunicatis communicant pro modo peccati penitenciae modum accipiant. Unde Urbanus II. Genebaldo Constantiensi Episcopo:

C. CX. Pro modo peccati puniantur qui excommunicatis communicant. Sanctis quippe canonibus cautum constat, ut quicumque excommunicatis communicauerit excommunicetur. Ipsius tamen penitenciae atque absolutionis modos eo moderamine decernimus, ut quicumque seu ignorantia seu timore, seu necessitate negocii cuiusquam maximi et maxime necessarii eorum se conuictu, oratione, salutatione osculoue contaminauerint, cum minoris penitenciae medicina societatis nostrae participium sortiantur. Eos uero, qui aut spontanee, aut negligenter inciderint, sub ea uolumus disciplinae cohercione suscipi, ut ceteris metus incutiatur.

--------------------------------------------------------------------------------

CAUSA XII.
GRATIANUS.
Quidam clerici propria relinquere uolunt; de suis et ecclesiae rebus testamenta conficiunt; de rebus ecclesiae nonnulla largiuntur. (Qu. I.) Modo primum queritur: Utrum clericis liceat proprium habere? (Qu. II.) Secundo, an res ecclesiae, que ab eis datae sunt, possint constare aliqua firmitate eis, qui eas acceperunt? (Qu. III.) Tertio, si ante tempus suae ordinationis, qui nichil habere uidebantur et post ordinationem aliqua inuenisse noscuntur, an possint ea quibus uoluerint, relinquere an non? (Qu. IV.) Quarto, si de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse noscuntur, an utrique communiter, an singulariter ecclesiae uel sacerdoti iure proueniant? (Qu. V.) Quinto, si testamenta eis liceat conficere?

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Clericos nichil possidere multis auctoritatibus iubetur. Ait enim Tolletanum Concilium: [IV. c. 23.]

C. I. Inpuberes et adolescentes, in uno conclaui manentes, probatissimo seniori deputentur. Omnis etas ab adolescentia in malum prona est. Nichil incertius quam uita adolescentium. Ob hoc constituere oportuit, ut, si qui inpuberes, aut adolescentes in clero existunt, omnes in uno conclaui atrii conmaneant ut lubricae etatis annos non in luxuria, sed in disciplinis ecclesiasticis agant, deputati probatissimo seniori, quem et magistrum doctrinae, et testem uitae habeant. . 1. Quod si aliqui ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foueantur, ut et uita eorum a criminibus intacta sit, et res ab iniuria inpiorum. Qui autem his preceptis resultauerint, monasteriis deputentur, ut uagantes animae et superbae seueriori regula distringantur.

C. II. Omnibus clericis communis est uita seruanda. Item Clemens in epistola IV. Dilectissimis fratribus et condiscipulis, Ierosolimis cum karissimo fratre Iacobo et coepiscopo habitantibus, Clemens episcopus. Communis uita, omnibus est necessaria, fratres, et maxime his, qui Deo inreprehensibiliter militare cupiunt, et uitam apostolorum eorumque discipulorum imitari uolunt. . 1. Communis enim usus omnium, que sunt in hoc mundo, omnibus hominibus esse debuit. Sed per iniquitatem alius hoc dixit esse suum, et alius istud et sic inter mortales facta est diuisio. . 2. Denique Grecorum quidam sapientissimus, hec ita esse sciens, communia debere, ait, esse amicorum omnia. In omnibus autem sunt sine dubio et coniuges. "Et sicut non potest," inquit, "diuidi aer, neque splendor solis, ita nec reliqua, que communiter omnibus data sunt ad habendum, diuidi debere, sed habenda esse communia." Unde et Dominus per Prophetam loquitur, dicens: "Ecce quam bonum et quam iucundum, et reliqua." . 3. Istius enim consuetudinis more retento etiam apostoli eorumque discipuli, ut predictum est, una nobiscum et uobiscum communem uitam duxerunt. Ut enim bene nostis, erat multitudinis eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut nostrum de his, que possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed omnia illis et nobis erant communia, nec quisquam egens erat inter nos. . 4. Omnes uero, qui domos uel agros possidebant, uendebant eos, et precia eorum et reliquas res, quas habebant, offerebant, ponentes ante pedes apostolorum (sicut nobiscum quidam uestrum cognouerunt et uiderunt), et diuidebant singulis, prout cuique opus erat. . 5. Ananias autem uir austerus, et Saphira uxor eius, quia mentiti sunt apostolis de precio agrorum suorum, quos uendiderant, nobis presentibus, in conspectu omnium circumstantium a conspectu apostolorum propter peccatum eorum et mendacium, quod fecerunt, mortui delati sunt ambo. Quapropter hec cauenda uobis mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum obedire precipimus, quia hi, qui mandata eorum postponunt, non solum rei, sed etiam extorres fiunt. Que non solum uobis cauenda, sed etiam omnibus predicanda sunt. . 6. Unde consilium dantes uestram prudentiam hortamur, ut ab apostolicis regulis non recedatis, sed communem uitam ducentes, et scripturas sacras recte intelligentes, que bene nouistis adinplere satagatis.

C. III. Iuxta ecclesiam clericorum claustra constituantur. Item Eugenius Papa [II.] et Leo IX. Necessaria etenim res existit, ut iuxta ecclesiam claustra constituantur, in quibus clerici disciplinis ecclesiasticis uacent. Itaque omnibus sit unum refectorium ac dormitorium, seu ceterae officinae ad usus clericorum necessariae. Ministri uero post episcopum super eos eligantur, quorum uita atque doctrina illos potius exornet quam dehonestet. Gratian. Nec in atrio ecclesiae alia edificia nisi clericorum ponantur. Unde Nicolaus Papa:

C. IV. In atrio ecclesiae nisi clericorum edificia minime ponantur. Nulla edificia in atrio ecclesiae ponantur nisi tantum clericorum.

C. V. Clericus nichil seculare possideat. Item Ieronimus ad Nepotianum. Clericus, qui Christi ecclesiae seruit, interpretetur primum uocabulum suum, et, nominis diffinitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim KLEROS grece latine sors appellatur, propterea clerici dicuntur, quia de sorte Domini sunt, uel quia ipse Dominus sors, id est pars, clericorum est. Et quia uel ipse pars Domini est, uel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut ipse possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino. Qui Dominum possidet et cum Propheta dicit: "Pars mea Dominus," nichil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit preter Dominum, pars eius non erit Dominus; uerbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si uariam suppellectilem, cum istis partibus Dominus non dignatur fieri pars eius. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus hereditatis eius, non accipio partes inter ceteras tribus, sed quasi Leuita et sacerdos uiuo de decimis, et altari seruiens altaris oblatione sustentor. Habens uictum et uestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequor.

C. VI. Nichil preter Deum habeat qui in eius sortem eligitur. Item Ambrosius de fuga seculi. [c. 2.] Cui portio Deus est nichil debet curare nisi Deum, ne alterius inpediatur necessitatis munere. Quod enim ad alia offitia confertur, hoc religionis cultui atque huic nostro offitio decerpitur. Hec enim uera est sacerdotis fuga, abdicatio domesticorum, et quedam alienatio karissimorum, ut suis se abneget qui Deo seruire gestit.

C. VII. Clericis et Deo deuotis nec causas agere, nec aliquid proprium habere licet. Item Ieronimus ad quendam suum Leuitam, de duobus generibus hominum. Duo sunt genera Christianorum. Est autem genus unum, quod mancipatum diuino offitio, et deditum contemplationi et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare conuenit, ut sunt clerici, et Deo deuoti, uidelicet conuersi. KLEROS enim grece latine sors. Inde huiusmodi homines uocantur clerici, id est sorte electi. Omnes enim Deus in suos elegit. Hi namque sunt reges, id est se et alios regentes in uirtutibus, et ita in Deo regnum habent. Et hoc designat corona in capite. Hanc coronam habent ab institutione Romanae ecclesiae in signo regni, quod in Christo expectatur. Rasio uero capitis est temporalium omnium depositio. Illi enim uictu et uestitu contenti nullam inter se proprietatem habentes, debent habere omnia communia. . 1. Aliud uero est genus Christianorum, ut sunt laici. LAOS enim est populus. His licet temporalia possidere, sed non nisi ad usum. Nichil enim miserius est quam propter nummum Deum contempnere. His concessum est uxorem ducere, terram colere, inter uirum et uirum iudicare, causas agere, oblationes super altaria ponere, decimas reddere, et ita saluari poterunt, si uicia tamen benefaciendo euitauerint.

C. VIII. Clerici nichil possideant proprium. Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo. [responsionum c. 1. et 2.] Quia tua fraternitas monasterii regulis erudita seorsum non debet fieri a clericis suis in ecclesia Anglorum, que auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conuersationem, que in inicio fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his, que possidebat, proprium habebat, sed erant illis omnia communia. . 1. Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et stipendia sua accipere exterius, quia et de eisdem Patribus nouimus scriptum: "quod diuidebant prout cuique opus erat." De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus illicitis cor, et linguam, et corpus Deo auctore conseruent. . 2. Communiter autem uiuentibus iam de faciendis porcionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adinplenda misericordia a nobis quid erit loquendum, cum omne, quod superest necessitatibus in causis piis ac religiosis erogandum est? Domino magistro omnibus dicente: "Quod superest date elemosinam, et omnia munda sunt uobis."

C. IX. Clericis omnia communia esse debent. Item Urbanus Papa omnibus catholicis. [epistola unica, c. 1.] Scimus uos non ignorare, quia hactenus uita communis inter omnes Christianos uiguit, et adhuc Dei gratia uiget, et maxime inter eos, qui in sorte Domini sunt electi, id est clericos, sicut in Actibus apostolorum legitur: "Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, nec quisquam eorum, que possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia." Et infra: . 1. Quicumque uestrum communem uitam susceptam habet, et uouit se nichil proprium habere, uideat ne pollicitationem suam irritam faciat, sed hoc, quod Domino pollicitus est, fideliter custodiat, ne dampnationem sibi, sed premium acquirat quoniam satius est non uouere, quam uotum, prout melius potest, non perficere. Grauius enim puniuntur qui uotum fecerunt aut fidem perceperunt, et uotum non perfecerunt aut in malis uitam finierunt, quam illi, qui sine uoto aut fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera.

C. X. De eodem. Item Augustinus in sermone de communi uita clericorum. Nolo, ut aliquis de nobis inueniat male uiuendi occasionem. Prouidemus enim bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Propter nos conscientia nostra nobis necessaria est, propter uos fama nostra non pollui, sed pollere debet in uobis. Duae sunt res, conscientia et fama. Conscientia necessaria est tibi, fama proximo tuo. Qui fidens conscientiae negligit famam suam, crudelis est. Et infra: . 1. Nulli in societate nostra licet aliquid habere proprium; sed forte aliqui habent, nulli licet, sed qui habuerint faciunt quod non licet. Et post pauca: . 2. Enthecam habere non licet. Non est episcoporum aurum seruare, et a se reuocare mendicantis manum. Cottidie tam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi inopes nos interpellant, ut plures tristes relinquamus, quia quod dare omnibus possimus non habemus. Non habemus ergo enthecam. Et infra: . 3. Qui habuerit proprium, uel habere uoluerit, et de proprio uiuere, et contra precepta ista facere, parum est ut dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit. Dixeram enim, et scio me dixisse, ut si nollent etiam suscipere socialem uitam mecum, non illis tollerem clericatum, seorsum manerent, seorsum uiuerent. Malui enim habere uel claudos, quam plangere mortuos. Qui enim ypocrita est mortuus est. Quomodo ergo, quicumque uoluisset extra manere, et de suo uiuere, non tollerem clericatum ei? ita modo, quia placuit eis Deo propitio hec socialis uita, quisquis cum ypocrisi uixerit, quisquis inuentus fuerit habens proprium, non illi permitto, ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Item: . 4. Qui non uult mecum manere et in communi uiuere, habeat libertatem, sed uideat, utrum habere possit felicitatis hereditatem.

C. XI. Non licet aliquid habere his, qui suis renunciant et communiter uiuere spondent. Idem. [serm. III. de communi uita clericorum] Non dicatis uos aliquid habere proprium, sed sint uobis omnia communia. Et infra: . 1. Quicumque autem progressus in tantum fuerit malum, ut occulte litteras ab aliquo uel quodlibet munus accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro illo. Si autem deprehenditur atque conuincitur, secundum arbitrium presbiteri uel prepositi grauius emendetur. Et infra: . 2. Cum huius nostrae congregationis fratres non solum facultatibus, sed uoluntatibus propriis in ipsa ordinis susceptione renunciauerint, et se per promissam obedientiam penitus aliorum potestati, et inperiis in Christo et pro Christo subdiderint, certum est eos nichil habere, possidere, dare, uel accipere sine superioris licentia debere. . 3. Quod si propinquus, uel amicus, uel quilibet fratrum cuiquam aliquid offerre uoluerit, primo quidem priori insinuetur, et sic suscipiatur, si ipse mandauerit. De quo tamen nichil aliud fiat, nisi quod priori placuerit.

C. XII. De eodem. Idem. [tractatu L. ad c. 12. Iohannis] Exemplum Domini accipite conuersantis in terra. Quare habuit loculos cui angeli ministrabant, nisi quia ecclesia ipsius loculos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut eius ecclesia fures cum patitur tolleret?

C. XIII. Ecclesiarum prepositi rerum earundem dispensatores efficiuntur. Item Prosper. [de uita contemplatiua, lib. II. c. 9.] Expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contempni. Non enim propriae sunt, sed communes ecclesiae facultates, et ideo quisquis omnibus, que habuit, dimissis aut uenditis fit rei suae contemptor, cum prepositus factus fuerit ecclesiae, omnium, que habet ecclesia, efficitur dispensator. Denique S. Paulinus, ut ipsi melius nostis, ingentia predia, que fuerunt sua, uendita pauperibus erogauit; sed cum factus esset episcopus, non contempsit ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensauit. Quo facto satis ostendit, et propria debere propter perfectionem contempni, et sine impedimento perfectionis posse ecclesiae facultates, que sunt profecto communia, possidere. Quid S. Ylarius? nonne et ipse omnia sua aut parentibus reliquit, aut uendita pauperibus erogauit? Is tamen, cum merito perfectionis suae fieret ecclesiae Arelatensis episcopus, que illa tunc habebat ecclesia non solum possedit, sed etiam acceptis fidelium numerosis hereditatibus ampliauit. Itaque homines tam secularium quam diuinarum litterarum sine ambiguitate doctissimi, si scirent res ecclesiae contempni debere, nunquam eas debuerant suscipere, qui omnia reliquerant.

C. XIV. Diaconi uel quelibet religiosae personae regularem uitam ducere cogantur. Item Gregorius Felici Episcopo de Acropoli. [lib. II. ep. 29.] Quoniam Velina, Vixentina, et Blandina ecclesiae, tibi in uicino constitutae sunt, propterea fraternitati tuae earum solempniter operam uisitationis iniungimus, illud pre omnibus conmonentes, ut, ubicumque prefatarum ecclesiarum, siue dioceseos earum, uel diaconi uel religiosae personae inuentae fuerint, districte ac canonice uiuant.

C. XV. Quare in primitiua ecclesia predia uendebantur. Item Melciades Papa. Futuram ecclesiam in gentibus apostoli preuidebant; idcirco predia in Iudea minime sunt adepti, sed precia tantummodo ad fouendos egentes. At uero, cum inter turbines et aduersa mundi succresceret ecclesia, ad hoc usque peruenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. E quibus uir religiosissimus Constantinus, primus fidem ueritatis patenter adeptus, licentiam dedit per uniuersum orbem suo degentibus inperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandi ecclesias, et predia constituit tribuenda. Denique idem prefatus princeps donaria inmensa contulit, et fabricam templi primae sedis B. Petri instituit, adeo ut sedem inperialem relinqueret, et B. Petro suisque successoribus profuturam concederet. . 1. Idem uero presidens sanctae sinodo, que apud Nicenam congregata est, cum querelam quorumdam coram se conspiceret deferendam, ait: "Vos a nemine diudicari potestis, quia Dei solius iudicio reseruamini. Dii etenim uocati estis, et idcirco non potestis ab hominibus iudicari." Ab illo etenim tempore, et deinceps, uiri religiosi non solum possessiones et predia, que possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, edificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum martirum per ciuitates ac monasteria innumera, in quibus cetus Domino seruientium conueniret.

C. XVI. Quare predia fidelium hodie ab ecclesia non alienentur. Item Urbanus Papa. [epistola unica, c. 1.] Videntes autem summi sacerdotes, et alii, atque Leuitae, et reliqui fideles, plus utilitatis posse conferre, si hereditates et agros, quos uendebant, ecclesiis, quibus presidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam presentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem uitam ducentibus, quam ex precio ipsorum, ceperunt predia et agros, quos uendere solebant, matricibus ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum uiuere. . 1. Ipsae uero res in ditione singularum parrochiarum episcoporum (qui locum tenent apostolorum) erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper debent esse temporibus. Ex quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus communi uita degere uolentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in eis egens inueniatur. . 2. Ipsae enim res oblationes fidelium appellantur, que a fidelibus Domino offeruntur. . 3. Memoratis augmentationibus ergo in tantum ecclesiae, quibus episcopi president, Domino adminiculante creuerunt, et in tantis maxima pars earum habundant rebus, ut nullus sit in eis communem uitam degens indigens, sed omnia necessaria ab episcopo suisque ministris percipiat. . 4. Ideo, si aliquis extiterit modernis aut futuris temporibus qui hoc auellere nitatur, iam dicta dampnatione feriatur.

[C. XVII.] Item Augustinus. [tractatu LXII. in Iohannem] Habebat Dominus loculos, a fidelibus oblata conseruans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat: Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ut intelligeremus quod precepit, non esse cogitandum de crastino, non ad hoc fuisse preceptum, ut nichil pecuniae seruetur a sanctis, sed ne Deo propter ista seruiatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur. II. Pars. Gratian. His omnibus claret, quod clericis nullo modo licet habere quid proprium; quod si habuerint, non clerici erunt, non tamen clericatus eis tollendus est. Unde Augustinus ait in eodem sermone:

C. XVIII. Clericatus non tollitur eis, qui uolunt habere aliquid proprium. Certe ego sum qui statueram, nullum ordinare clericum, nisi qui mecum uellet manere, ut si uellet a proposito discedere, recte illi tollerem clericatum. Ecce in conspectu Dei et uestro muto consilium. Qui uolunt aliquid habere proprium, quibus non sufficit Deus et ecclesia eius, maneant ubi uolunt et ubi possunt, non eis aufero clericatum, nolo habere ypocritas. Malum esse quis nesciat? Malum est cadere a proposito, sed peius est simulare propositum. Et post pauca: . 1. Si non seruat sanctitatem foris, dimidius cecidit: si intus habuerit simulationem, totus cecidit. Nolo, ut habeat necessitatem simulandi. Scio, quomodo homines amant clericatum. Nemini eum tollo nolenti mecum communiter uiuere. Gratian. Econtra sunt aliae auctoritates, quibus conceditur propria habere, non solum aliis sed etiam episcopis. Unde in Concilio Agatensi [c. 8.] legitur:

C. XIX. De rebus propriis uel acquisitis episcopi heredibus suis reliquant. Episcopi de rebus propriis uel acquisitis, uel quicquid de proprio habent, heredibus suis, si uoluerint, derelinquant. Quidquid uero de prouisione ecclesiae suae fuerit siue de agris, siue de frugibus, siue de oblationibus, omnia in iure ecclesiae reseruare censuimus.

C. XX. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 15.] Manifesta autem debent esse que ad ecclesiam pertinent his, qui circa episcopos sunt, presbiteris et diaconis, ut, si episcopo contigerit inopinatus transitus, res ecclesiae nullo modo possint minui et perire; neque res propriae episcopi inportunitatem patiantur pro rebus ecclesiae, ut nec ecclesia dampnum incurrat, nec episcopus in suis rebus pro rebus ecclesiae proscribatur. Idem statutum est in canonibus Apostolorum, [c. 40.] in quibus legitur:

C. XXI. De eodem. Sint manifestae res propriae episcopi (si tamen habet proprias), et manifestae dominicae, ut potestatem habeat de propriis moriens episcopus sicut uoluerit et quibus uoluerit derelinquere, nec sub occasione ecclesiasticarum rerum ea, que episcopi probantur esse, interdicantur. Fortassis enim aut uxorem habet, aut filios, aut propinquos, aut seruos. Et iustum est hoc apud Deum et homines, ut nec ecclesia patiatur detrimentum ignorantia rerum pontificis, nec episcopi uel eius propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur, et in causas incidant qui ad eum pertinent, mortisque eius iniuriis infamentur.

C. XXII. Ex rebus ecclesiae, si episcopus indiget, sibi et suis necessaria sumat. Item in eisdem canonibus. [c. 41.] Ex his autem, quibus episcopus indiget, (si tamen indiget), in suas necessitates et peregrinorum fratrum usus et ipse percipiat, ut nichil ei possit omnino deesse. Lex enim Dei precipit, ut qui altario deseruiunt pascantur ex ipso.

C. XXIII. Res ecclesiasticas episcopus dispenset. Item ex Concilio Antioceno, c. 25. Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes, qui indigent; cum summa reuerentia et timore Dei. Participet et autem et ipse quibus indiget, (si tamen indiget), tam in suis quam fratrum, qui ab eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis, ita ut nulla qualibet occasione fraudentur, iuxta sanctum Apostolum sic dicentem: "Habentes uictum et tegumentum, his contenti sumus." Quod si contentus istis minime fuerit, conuertat autem res ecclesiae in suos domesticos usus, et eius commoda uel agrorum fructus non cum presbiterorum diaconorumque conscientia pertractet, sed horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus filiisque conmittat, ut per huius modi personas occulte res ledantur ecclesiae, sinodo prouinciae penas iste persoluat. Si autem et aliter accusatur episcopus, aut presbiteri, qui cum ipso sunt, quod ea, que pertinent ad ecclesiam, uel ex agris, uel ex alia qualibet ecclesiastica facultate sibimet usurpent, ita ut ex hoc pauperes affligantur, criminationi uero et blasphemiis tam sermo predicationis, quam hii, qui dispensant, taliter exponantur, et hoc oportet corrigi, sancta sinodo id quod condecet conprobante.

C. XXIV. Res ecclesiae sint in episcopi potestate. Item in canonibus Apostolorum. [c. 41.] Precipimus, ut in potestate sua ecclesiae res episcopus habeat. Si enim animae hominum preciosae illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam de pecuniis agere ita ut potestate eius indigentibus omnia dispensentur per presbiteros et diacones, et cum timore et omnia sollicitudine ministrentur. Ex his autem, quibus indiget etc. ut supra. Gratian. Cum ergo in concilio Agatensi, et Martini Papae, et in canonibus Apostolorum dicatur: "Sint manifestae res propriae episcopi," cum in eisdem canonibus, et in concilio Antioceno precipiatur, ut episcopus participet res ecclesiae, si tamen indiget, nonne patenter ostenditur, quod episcopus habeat libere propria? Dicendo enim: "si indiget rebus ecclesiae," notat eum habere propria, que forte suis necessitatibus non sufficiunt. Quomodo ergo clericus, si proprium habere uoluerit, clericus non erit, et episcopus habens propria non solum non desinit esse episcopus, uerum etiam cunctas ecclesiasticas facultates in sua iubetur habere potestate? . 1. Sed notandum est, episcopos orientales uxores habere et filios, quosdam autem ex nostris partibus, cum in laicatu siue in minoribus ordinibus constituti habeant uxores et filios, siue morte uxoris interueniente siue continentia pari uoto seruata, ad sacros ordines accedere. His omnibus conceditur habere propria ad suos et suorum usus. Qui autem ab infantia sacrae miliciae traditi sunt, nullo modo eis permittitur habere propria, quia nulla est eis excusatio proprietatis, nisi forte retinendo sua a sumptibus ecclesiae abstineant. Quod fieri posse Prosper [de uita contemplatiua, lib. II. cap. 12.] testatur dicens:

C. XXV. De his, qui tam infirmi sunt, quod rebus suis renunciare non possunt. Illi autem, qui tam infirmi sunt, ut possessionibus suis renunciare non possint, si ea, que accepturi erant, dispensatori relinquant, nichil habentibus conferenda, sine peccato possident sua, quia et ipsi quodammodo sua relinquunt, quando propriis contenti rebus nichil eorum, que labori uel ordini suo deberi arbitrantur, accipiunt. Gratian. De rebus uero ecclesiae queritur, an liceat eas per prebendas diuidi, ut annuos redditus quisque sibi specialiter uendicet? Hoc non posse fieri, argumento et auctoritate probatur. Clerici successores sunt eorum, de quibus dicitur. "Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una." Necesse est ergo, ut eorum consequantur uitam, quorum in ecclesia gradum administrant. Non ergo aliquid propriam sibi uendicabunt, sed erunt eis omnia communia. Item Urbanus Papa ait: [in epistola unica, c. 2.]

C. XXVI. Res ecclesiae quasi communes episcopus dispenset. Res ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes et Domino oblatae cum summo timore non in alios, quam in prefatos usus sunt fideliter dispensandae.

C. XXVII. Non liceat episcopo res ecclesiarum in proprios usus conuertere. Item ex Sinodo habita Romae ab Eugenio Papa: [II. c. 16.] Nulli episcoporum liceat res mobiles aut inmobiles de subiectis plebibus aliisque piis locis in proprio usu habere, ne maiores enormiter locupletentur, et minores tali facto pauperes inueniantur. Contra agens canonica auctoritate coartatus existat. Gratian. Si ergo res ecclesiae non quasi propriae, sed quasi communes habendae sunt, cum de communi nullus dicat, hoc meum est, nec de rebus ecclesiae, hec mea est, potest aliquis dicere, ne uideatur non imitari karitatem illorum, in qua nulli aliquid erat proprium, sed erant illis omnia communia. . 1. His ita respondetur: Sicut perfectione karitatis manente secundum discretionem ecclesiarum ecclesiasticarum facultatum distributio fit dum aliis possessiones huius ecclesiae ad dispensandum conmittuntur, ex quibus, licet res ecclesiae omnibus debeant esse communes, primum tamen sibi et suae ecclesiae deseruientibus necessaria subministret, reliqua, que supersunt, fidelium usibus ministraturus, ita et prebendae ecclesiarum eadem karitate manente pie et religiose possunt distribui, nec tunc rebus ecclesiae ut propriis, sed ut communibus utilitatibus deseruiturus ut ex his, que sibi assignata sunt, primum necessaria sibi percipiat; si qua uero suis necessitatibus supersunt, in communes usus ecclesiae expendat. Unde Augustinus ad Bonifatium: [Comitem, ep. L.]

C. XXVIII. De eodem. Si priuatum possidemus, quod nobis sufficiat, non illa nostra sunt, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione dampnabili uendicamus. Gratian. Ostensum est, quomodo liceat clericis habere proprium, quomodo non. Item, quomodo res ecclesiae per prebendas diuidi possunt.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, si sacerdotes aliqua de rebus ecclesiae dedisse noscuntur, an his, qui eas acceperunt aliqua firmitate constabunt? Quod res ecclesiae nullo modo distrahi possunt et distractae possideri, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Stephanus Papa:

C. I. Ecclesiae pecuniam auferens uelut homicida dampnatur. Qui Christi pecunias et ecclesiae aufert, fraudat et rapit, ut homicida in conspectu iudicis deputabitur.

C. II. Quicquid de sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clero usurpatum fuerit, ecclesiae restituatur. Item Pelagius Hostilio Episcopo. Augusto sedis nostrae notario suggerente didicimus, quod ei dilectio tua directis apicibus indicasset, quosdam de clero tuo, et maxime parrochiarum ad te pertinentium, non pauca sacrata uasa uel ministeria distraxisse, et aliqua huiusmodi perpetrasse, que aliena a religioso sunt proposito. Karitatem uero tuam, ut hec conpetenti sollicitudine debeat insequi uel ulcisci, nostrae preceptionis auctoritate cupis conmuniri. Qua de re presentibus mandamus affatibus, ut conpetenti uiuacitatis instantia quicquid de sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clericorum usurpatum fuisse uel distractum conpereris, sine cuiusquam morae interuentu exigere non dimittas et ecclesiasticis usibus reformare.

C. III. Quicquid Domino consecratur ad ius pertinet sacerdotum. Item Bonifatius Papa. Nulli liceat ignorare, omne, quod Domino consecratur, siue fuerit homo, siue animal, siue ager, uel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis erit omnis, qui a Domino et ecclesia, cui conpetunt, aufert, uastat, inuadit uel eripit, et usque ad emendationem ecclesiaeque satisfactionem ut sacrilegus iudicetur, et, si emendare noluerit, excommunicetur.

C. IV. Excommunicationi subiaceat qui ecclesiastica predia inuadit. Item Gregorius VII. [lib. VI. Regesti, in concilio c. 1.] Quicumque militum, uel cuiuscumque ordinis uel professionis persona, predia ecclesiastica a quocumque rege, seu seculari principe, uel ab episcopis inuitis, seu abbatibus, aut ab aliquibus ecclesiarum rectoribus susceperit, uel inuaserit, uel eorum consensu tenuerit, nisi eadem predia ecclesiis restituerit, excommunicationi subiaceat.

C. V. Sacrilegii crimen incurrit qui predia ecclesiastica uexat. Item Pius Papa. [epist. II.] Predia diuinis usibus tradita quidam humanis applicant usibus, et Deo nostro, cui tradita sunt, ea subtrahunt, ut sibi inseruiant. Quapropter ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia usibus secretorum celestium dicata a quibusdam inruentibus uexentur. Quod si quis presumpserit, ut sacrilegus iudicetur.

C. VI. De eodem. Item Anacletus. [Papa, epist. I.] Qui abstulerit patri uel matri aliquid, dicetque hoc peccatum non esse, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creauit: mater uero nostra ecclesia est, que nos in baptismo regenerauit. Ergo, qui Christi pecunias et ecclesiae rapit, aufert et fraudat, homicida est.

C. VII. In quadruplum restituat qui res inuadit ecclesiae. Item Iohannes Papa III. [ad Zachariam Archiepisc.] In antiquis ecclesiae statutis decretum est, ut qui aliena inuadit non exeat inpunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde in euangelio scriptum est: "Quod si aliquid defraudaui, reddo quadruplum." Et in seculi legibus cautum habetur: "Qui rem subripit alienam etc." (ut infra in auctoritate Eusebii Papae).

C. VIII. Pro tenore secularium legum puniantur inuasores ecclesiasticarum rerum. Item Gregorius ad Constantiam Reginam Galliae. [lib. IV. epist. 33.] Cum deuotissimam dominam sciam de celesti uita atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me conmittere uehementer estimo, si ea, que pro timore omnipotentis Dei sunt suggerenda, siluero, et te sanctissimam de ecclesiastica pace sedule non conmonuero. Nimis me Iuliani fratris nostri et coepiscopi proclamatio nuper contristauit, maxime cum uillae suae, uidelicet ecclesiae, a nequissimis predonibus sint depredatae, atque nocturnis incendiis more furum conbustae, et dum idem maligni iuxta nostri predecessoris Bonifatii decreta pro emunitate illud emendare noluerint, et dum seculi leges hec eadem ita se habere uoluerint, lege uulgari teste, in qua sic scribitur: "Si quis manu armata usque ad quatuor homines in uicum alterius ad malefaciendum uenerit, ille, qui prior est, pro illicita presumptione conponat solidos nongentos, sequaces uero eius unusquisque solidos octoginta. Si uero incendium fecerit, nouies conponat: predam uero in quadruplum restituat."

[C. IX.] Si seculi leges talem iustitiam habere uoluerunt, lex diuina cur inferior esse debebit, cum in ipsius ueritatis presentia a Zacheo collaudatum sit, ut, si aliquem defraudaret, in quadruplum restitueret? Et quia summum in rebus bonum est iustitiam colere, ac sua cuique iura seruare, et in subiectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod equum est custodiri (quod et uos diligere, et omnino confidimus studere): quapropter excellentiae uestrae mense nouembrio presentis anni, secunda indictione, Petrum fratrem et coepiscopum nostrum a gremio sanctae Romanae ecclesiae transmittimus, ut, fratribus eiusdem prouinciae in unum congregatis, emunitas et presumptio, et sacrilegium canonica auctoritate et uestra regia dignitate talem terminum accipiant, ne post hac membra diaboli, filii nequam, in sancta ecclesia te etiam ibi regnante talia presumant.

C. X. Ecclesiae rem subripiens in undecuplum restituat quod abstulit. Item Eusebius Papa. [epist. II.] In legibus seculi cautum habetur: "Qui rem subripit alienam, illi, cui res direpta est, in undecuplum que sublata sunt restituat." Et in lege diuina legitur: "Maledictus omnis, qui transfert terminos proximi sui." Talia ergo non presumantur absque ultione, nec exerceantur absque dampnatione. Proinde si quis ecclesiasticas oblationes et quod Deo consecratum est rapuerit, uel consenserit facientibus, ut sacrilegus diiudicetur, et dampnum in quadruplum restituat, et canonice peniteat. Gratian. Econtra Gregorius scribens [cap. 4. responsionum] Augustino Anglorum Episcopo, de his, qui furtim auferunt aliquid de ecclesia:

C. XI. Sine augmento sibi ablata ecclesiam recipere oportet. Fraternitas tua ex persona furis pensare potest, qualiter ualeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant: et sunt alii, qui in hac re ex inopia delinquunt. Unde necesse est, ut quidam dampnis, quidam uero uerberibus corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex karitate agendum est, et non ex furore, quia ipsi hoc prestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. . 1. Addis etiam, quo augmento ea, que furto de ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat quod de terrenis rebus uidetur amittere, et lucra de dampnis querere. Gratian. Verum illud Eusebii de legum seueritate, istud Gregorii de ecclesiastica mansuetudine dictum intelligitur.

C. XII. Non sunt alienanda in episcopatu adquisita. Item Deusdedit Episcopo Mediolanensi. Res in episcopatu adquisitas sacerdotibus nulla est alienandi licentia.

C. XIII. Vasa sacra, nisi pro redemptione captiuorum non sunt alienanda. Item ex VI. Sinodo uniuersali, [c. 15.] Apostolicos et paternos canones renouans hec sancta et uniuersalis sinodus diffiniuit, neminem prorsus episcopum uendere uel utcumque alienare cimilia et uasa sacrata, excepta causa olim ab antiquis canonibus ordinata, uidelicet pro redemptione captiuorum; sed nec tradere salaria ecclesiarum in emphiteotica pacta, nec alias rusticas possessiones uenundare, ac per hoc, ecclesiasticos redditus ledere, quos ad propriam utilitatem, et ob escam pauperum et peregrinorum sustentationem esse decernimus Et paulo post: . 1. Quisquis autem post hanc diffinitionem nostram contrarium quid huic sanctae sedi ac uniuersali sinodo agere temptauerit, deponatur ut preuaricator diuinarum rerum et preceptorum, cassata uidelicet omnino que facta est in scriptis uel sine scriptis ab episcopo uenditione uel emphiteotica traditione, uel alia qualibet alienatione, cimiliorum et salariorum locorum. Qui uero perceperit aut emerit aliquid ex predictis cimiliis uel salariis, et non restituerit ecclesiae iterum que ecclesiae sunt, et non reddiderit ad incidendum cartam uenditionis uel emphiteoseos, sit anathema, usque dum fecerit quod ab hac sancta et uniuersali sinodo confirmatum est. . 2. Si autem episcopus conuictus fuerit construxisse monasterium de ecclesiasticis redditibus, tradat eidem ecclesiae ipsum monasterium.

C. XIV. Pro redemptione captiuorum uasa sacra non prohibentur alienari. Item Gregorius [lib. VI. epist. 35.] Domino Episcopo Messano. Et sacrorum canonum, et legalia statuta permittunt, ministeria ecclesiae pro captiuorum esse redemptione uendenda.

C. XV. Res ecclesiae licite inpenduntur pro captiuorum redemptione. Idem Demetrio et Valeriano Clericis Firmianis. [lib. VII. Indict. 2. epist. 14.] Sacrorum canonum statuta et legalis permittit auctoritas, licite res ecclesiasticas in redemptione captiuorum inpendi. Et ideo, cum edocti a uobis simus, ante annos scilicet XVIII. Fauium, episcopum ecclesiae Firmianae, XI. libras argenti de eadem ecclesia pro redemptione uestra, ac patris uestri Passiui fratris et coepiscopi nostri, tunc uero clerici, nec non matris uestrae hostibus inpendisse, atque ex hoc quandam formidinem uos habere, ne hoc, quod datum est, a uobis quolibet tempore repetatur, precepti huius auctoritate suspicionem uestram preuidimus auferendam, constituentes, nullam uos exinde heredesque uestros quolibet tempore repetitionis molestiam sustinere, nec a quoquam uobis aliquam obici questionem.

C. XVI. Res desolatae ecclesiae non preponantur captiuis. Idem. [lib. VI. epist. 35. ad Dominum Episcopum] Sicut omnino graue est frustra ecclesiastica ministeria uenundare, sic iterum culpa est inminente huiusmodi necessitate res maxime desolatae ecclesiae captiuis suis preponere, et in redemptione eorum cessare. II. Pars. Gratian. Que uero penitencia huiusmodi inuasoribus atque predonibus, qui uasa sacra et reliqua diuino cultui dedicata pollutis manibus arripiunt et quasi profana contractant, sit indicenda, Nicolaus Papa diffinit scribens Frontario Archiepiscopo Burdegalensi.

C. XVII. Inuasoribus rerum ecclesiasticarum que penitencia sit inponenda. De uiro nefando, Burgando nomine, qui rabie insana conmotus diabolicis se irretire laqueis non dubitauit, atque gentilium more per abrupta itinera et conpita insidians, uobis in uestrae ecclesiae uilla una cum clericis uestris manentibus, et populum salubribus instruere dogmatum monitis decertantibus, paneque spiritualis uerbi uacua hominum corda reficientibus, atque laudabile salutis propriae desiderium habentibus sancta apostolorum Petri et Pauli limina uisitare, collectis maliciae suae sequacibus et iniquitatis conplicibus, nefarias inuasiones et depredationes inferre uiolentas demoniaco ausu presumpserit, et, ut epistolae uestrae textus eloquitur, sacrum altare sacraque dominici corporis et sanguinis uasa, insuper et sanctum crisma pollutis arripere manibus quasi uilia et ad usum communem apta presumpsit, dilectio nos uestra consuluit, si ipse, uel qui cum eo in tam inpio et iniquo scelere fuerunt, ad penitenciam quandoque gratia tracti diuina uenire uoluerint, quo eos penitenciae uinculo constringatis, nostrae institutionis censuram exposcere curastis. De quibus (si tamen ita est) iubemus, cum ad penitenciam reuerti accelerauerint, uno anno extra ecclesiam Dei consistere, cuius sacratissima uasa extra ritum fidei Christianae diripiendo auferre non dubitauerunt. Secundo uero anno ante fores ecclesiae sine communione maneant. Tertio uero anno ecclesiam Dei ingrediantur, et inter audientes astent sine oblatione, non manducantes carnem neque bibentes uinum, preter natalis et resurrectionis dominicae dies. Quarto preterea anno, si his prioribus tribus eorum fructuosus fuerit penitenciae labor, communioni fidelium restituantur, totaque mentis intentione spondentes, talia se ulterius numquam facturos, corpus et sanguinem Domini suscipere mereantur, et usque ad septimum annum tribus in ebdomada diebus sine esu carnium et uini potatione maneant penitentes.

C. XVIII. Res ecclesiae episcopus alienare uel usurpare non presumat. Item in Concilio Leonis Papae IV. III. Pars. Monemus et inrefragabiliter affirmamus, ut nullus episcoporum uel sacerdotum rem tituli sui usurpare presumat, sed neque salarium a Christianis sanctis locis oblatum causa amicitiae, uel timoris, aut muneris pertemptet auferre, ne ecclesia Dei ad nichilum redigatur. Quod qui facere presumpserit episcopus uel sacerdos, canonicam sine dubio subeat ultionem, et quod ecclesiae iniuste ablatum est reddere conpellatur, ita ut deinceps nullas uires pro his ad litigandum uel possidendum habere possint.

C. XIX. Episcopo uel abbati res ecclesiae alienare non licet. Item ex hystoria Eusebii Episcopi Cesariensis capitulo XII. Quisquis episcopus uel abbas de salariis episcopii uel monasterii quicquam transferre in principum manus, uel etiam alii personae conferre uoluerit, irritum sit quod datum esse constiterit, secundum canonem sanctorum Apostolorum, qui dicit: "Omnium ecclesiasticarum rerum episcopus habeat sollicitudinem, et dispenset eas tamquam Deo contemplante. Non liceat autem ei fraudare quicquam ex illis, uel cognatis propriis donare que Dei sunt. Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus largiatur, sed non sub horum occasione que sunt ecclesiae defraudentur." . 1. Quod si excusationem pretenderit episcopus dampnum facere et nichil ad profectum agrum existere, nec sic principibus tribuatur ager uel locus, sed clericis uel agricultoribus. . 2. Quod si calliditate usus fuerit princeps, et uel a colono uel a clero agrum emerit, sit irrita uenditio, et restituatur episcopio et monasterio. Episcopus uel abbas hoc faciens abiciatur, tamquam qui dispersit que non collegit.

C. XX. Predia ecclesiae Papae alienare non licet. Item Simacus Papa. [in Sinodo III. c. 4. et seqq. usque ad c. 9.] Non liceat Papae predium ecclesiae alienare aliquo modo pro aliqua necessitate, nec in usufructu rura dare, nisi tantummodo domus, que in quibuslibet urbibus non modica inpensa sustentantur. Qua lege omnes custodes astringantur, ut donator, assentator, uenditor honorem perdat. Et qui subscripserit anathema sit cum eo, qui dederit uel qui receperit, nisi restituatur. Liceat etiam quibuslibet ecclesiasticis personis contradicere, et cum fructibus alienata reposcere. Quod non modo in apostolica seruandum est ecclesia, uerum etiam in uniuersis ecclesiis per prouincias quidem dicitur conuenire.

C. XXI. Qui res ecclesiasticas uendit ad altare non audeat accedere. Item. [in Sinodo VI.] Indigne ad altare Domini properare permittitur, qui res ecclesiasticas audet inuadere aut iniuste possidere, aut iniqua uel iniusta defensione in eis perdurare. . 1. De quibus tanta debet esse prouisio, ut uindictam ammonitio precedat, et res usurpatas iniuste qui abstulit, aut iniuste ablatas retinet, equitate patrocinante legibus restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit, demum predonem sacerdotalis districtio maturata percellat. . 2. Valde enim iniquum et ingens sacrilegium est, ut quecumque uel pro remedio peccatorum, uel pro salute ac requie animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime seruari conuenit, id est Christianis et Deum timentibus hominibus, in aliud transferri uel conuerti. Propterea, qui hec non preuiderit, et aliter quam scriptum est predia ecclesiae tradita petierit, uel acceperit, aut possederit, nisi se cito correxerit, quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, sitque accipienti, et donanti, uel possidenti anathema, et institutae penae contubernium assiduum. Nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit.

C. XXII. Excommunicentur qui auctoritate principum res inuadunt ecclesiae. Item Nicolaus Adoni, Viennensi Archiepiscopo. [in epistola, cuius initium: "Quia sanctitatis uestrae"] De rebus, que semel Deo contributae atque dicatae sunt, et postea sub occasione concessionis principum a quibusdam inuaduntur atque diripiuntur, sancimus, ut prius consulatis principem ad resecandam tam presumptiuam factionem, et cognoscendum, utrum illius sit concessio, an inuasoris presumptio. Quod si principis inordinata fuerit largitio, ipse sit princeps pro emendatione redarguendus. Si autem inuasoris declaratur presumptio, usque ad emendationem excommunicationis sit uindicta cohercendus.

C. XXIII. De rebus ecclesiae non est alienandum aliquid. Item Gelasius Iustino Archidiacono et Fausto Defensori. IV. Pars. Vobis enim et famae uestrae consultum duximus, ut pontificis uestri loco uobiscum ab eodem aliquis subrogetur, qui eius nomine pariter uniuersa disponat, quatinus omnia predia ad uestrum reuocetis studium, nec cuiquam clerico pro portione sua aliquod solum ecclesiae putetis esse deputandum, ne per incuriam et negligentiam minuatur, sed omnem pensionis summam ex omnibus prediis rusticis urbanisque collectam ad antistitem deferatis. Ex qua tamen collectione habeatur ratio, quid ad causas uel expensas accedentium necessitatum opus esse perspicitur, ut de medio sequestretur, et quatuor portiones uel de fidelium oblatione, uel de hac fiant modis omnibus pensione, ita ut unam sibi tollat antistes, aliam clericis pro suo iudicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus sub omnium conscientia faciat erogari, fabricis uero que conpetit ad ordinationem pontificis, erogatione uestra decernimus esse pendendam. Si quid forte sub annua remanebit expensa, electo idoneo ab utraque parte custode, condatur enthecis, ut, si maior emerserit fabrica, sit subsidio quod diuersi temporis diligentia potuerit custodiri, aut certe ematur possessio, que utilitates respiciat communes.

C. XXIV. Diuini muneris participatione priuetur qui ecclesiastica priuilegia calcat. Idem Maiorico, Sereno et Iohanni Episcopis. Qui et humanis legibus inciuili dampnatione calcatis, et reuerentia religionis abiecta, uel ecclesiastica priuilegia calcare contendunt, uel ubilibet in pauperum prosilire dispendium, nec huiusmodi saltem conmoniti conuictique nequiciam sopire consentiunt atque illata sacris rebus detrimenta sarcire, merito diuini muneris sunt participatione priuandi, ut huius perceptione careant, quod sacrilegis ausibus habuere despectui. Celestinus uero presbiter fratris et coepiscopi nostri Sereni, qui contra pontificale iudicium contraque apostolicae sedis mandata prorumpens, supradictis communionem sacram ministrare presumpsit, cum non potuerit ignorare sententiam proprii sacerdotis, ab offitio protinus ecclesiastico repellatur, ut nullus ecclesiae ministrorum contra pontificalia instituta uenire contendat.

C. XXV. De eodem. Idem eisdem. Volateranae ecclesiae actus uel patrimonium, quod hactenus conperimus destitutum, post dampnationem Eucharisti, quo fuerat deprauante dispersum, curae uestrae decreuimus esse delegandum, ut diligentia (qua uos pro utilitatibus ecclesiae estimamus esse uigilantes) predia culturae restituatis antiquae, reuocetis si qua sunt uendita aut donata mancipia. Possessiones etiam, quas ab Eumacio et Opilione episcopis, uel ceteris quouis iure uideritis teneri, quia contra constituta sinodi ab episcopis predia alienari nullo potuerunt conmento, nichilominus reuocentur. Sit emptoribus ad eum recursus, qui presumpsit aliquid de ecclesiae rebus illicita uenditione distrahere, ita ut pensiones annuas ad pontificem deferatis, cui priuilegia sua integra conuenit omni ratione seruari, ut eius dispensatione portiones proueniant consuetae, ita ut portionem quartam, que ad eos pertinet, sua pontifex ordinatione distribuat, prout cuiusque locum meritumque cognoscit. Pariter etiam ex fidelium oblatione est faciendum, ut quartam clericis eroget pro consideratione suae electionis antistes. Fabricarum etiam portio episcopo sciente et disponente uestra erogatione pendatur, quatinus nichil penitus in detrimentum alicuius rei patiamini generari.

C. XXVI. Reddituum et oblationum duae portiones clericis conmittantur. Idem Clero, et ordini, et plebi Brundusii. Concesso uobis quem petistis antistite, fratre iam et coepiscopo meo Iuliano, necessarium fuit (eodem ad ecclesiam suam mox remisso) ad uos nostra scripta pariter destinari, quibus agnosceretis eidem fuisse preceptum, ne umquam ordinationes presumat illicitas. Et infra: . 1. Redditus et oblationes fidelium in quatuor partes diuidat, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro offitiorum suorum sedulitate distribuat, fabricis tertiam, quartam pauperibus et peregrinis habeat fideliter erogandam, quarum rationem diuino est redditurus examini.

C. XXVII. De oblationibus fidelium quot portiones fiant, et que cui proueniat. Idem. [in epistola ad episcopos per Lucaniam et Brutios, c. 29.] Quatuor autem tam de redditu quam de oblatione fidelium, prout cuiuslibet ecclesiae facultas admittit (sicut dudum rationabiliter est decretum), conuenit fieri portiones quarum una sit pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis est applicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clericus ultra delegatam sibi summam nichil insolenter nouerit expetendum. Ea uero, que ecclesiasticis edificiis attributa sunt, huic operi ueraciter prerogata locorum doceat instauratio sanctorum manifesta, quia nefas est, si sacris edibus destitutis in lucrum suum presul inpendia his deputata conuertat. Ipsam nichilominus ascriptam pauperibus portionem quamquam diuinis rationibus se dispensasse monstraturus esse uideatur, tamen iuxta quod scriptum est: "Ut uideant opera uestra bona, et glorificent patrem uestrum, qui in celis est," oportet etiam presenti testificatione predicari, et bonae famae preconiis non taceri. Quapropter nec clericorum quispiam etc.

C. XXVIII. Oblationum et reddituum ecclesiarum tres portiones presbitero dispensandae credantur. Item Simplicius papa Florentio, et Equitio Episcopis. [epist. III.] De redditibus ecclesiae uel oblatione fidelium sola episcopo ex his una portio remittatur, duae ecclesiasticis fabricis, et erogationi pauperum profuturae a presbitero sub periculo sui ordinis ministrentur; ultima clericis pro singulorum meritis diuidatur. Et infra: . 1. Cui (id est Gaudentio episcopo), specialiter hoc precipimus, ut tres illas portiones, quas triennio sibi tantummodo dicitur uendicasse, restituat.

C. XXIX. De redditibus ecclesiae etiam nouiter adquisitis quarta pars clericis erogetur. Item Gregorius Maximiano Episcopo Siracusano. [lib. III. epist. 11.] Cognouimus de redditibus ecclesiae nouiter adquisitis canonicam dispositionem quartarum minime prouenire, sed episcopos locorum tantummodo distribuere quartam antiquorum reddituum, nunc uero quesita suis usibus retinere. Quam rem prauam subintroductamque consuetudinem fraternitas tua uiuaciter emendare festinet, ut siue de preteritis redditibus siue de his, que obuenere, uel obuenientibus, quartae secundum distributionem canonicam dispensentur. Incongruum namque est unam eandemque ecclesiae substantiam dupplici quodammodo iure censeri.

C. XXX. De stipendio ecclesiae quatuor debent fieri portiones. Idem Augustino Episcopo Anglorum. [in respons. ad Primam interrogationem] Mos est apostolicae sedis ordinato episcopo precepta tradere, ut de omni stipendio, quod accidit, quatuor debeant fieri portiones, una uidelicet episcopo et familiae eius propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis.

[PALEA C. XXXI. De eodem. Item ex Concilio Tolletano. Sancimus omnibus episcopis curam laicorum instare, ut, si quos in fide Christi inuenerint, nimio affectu diligant. Insuper confirmamus, ut, si aliqua ab ipsis accipiant dona, statim in quatuor diuidant partes, ita, ut prima pars secundum apostolorum precepta titulorum, nec non cimiteriorum restaurationibus diligenter attribuatur, secunda clericis, tertia cunctis pauperibus, quarta uero aduenis. ]

C. XXXII. Omnes presbiteri secundum iussionem episcopi res ecclesiae dispensare studeant. Item ex Concilio Agatensi. [c. 22.] V. Pars. Statuimus (quod omnes iubent) ut ciuitatenses siue diocesiani presbiteri uel clerici, saluo iure ecclesiae, rem ecclesiae, sicut permiserint episcopi, teneant, uendere autem aut donare penitus non presumant. Quod si fecerint, et facta uenditio non ualebit, et de facultatibus, si quas habent proprias, indempnem ecclesiam reddant, et communione priuentur.

C. XXXIII. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt aut aduersariis tradunt. Item ex eodem. [Concilio, c. 26.] Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio firmatur, aut subprimere, aut negare, aut aduersariis fortasse tradere dampnanda et punienda obstinatione presumpserit, quicquid per absentiam documentorum dampni ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddat, et communione priuetur. Hi autem, qui in dampno ecclesiae inpie sollicitati, a traditoribus aliquid susceperint, superiori sententia teneantur.

C. XXXIV. Episcopus heredes non habens non alium quam ecclesiam sibi heredem instituat. Item ex eodem. [c. 33.] Episcopus, qui filios aut nepotes non habens, alium quam ecclesiam relinquit heredem, si quid de ecclesia non in ecclesiae causa aut necessitate presumpsit, quod distraxit aut donauit irritum habeatur. Qui uero filios habet, de bonis, que reliquit ab heredibus eius indempnitatibus ecclesiae consulatur.

C. XXXV. Qui in clero constituti sunt de rebus ecclesiae nichil alienare presumant. Item ex eodem. [c. 49.] Diaconi uel presbiteri in parrochia constituti de rebus ecclesiae sibi creditis nichil audeant conmutare, uendere uel donare, quia res sacratae esse Deo noscuntur. Similiter et sacerdotes nichil de rebus ecclesiae sibi conmissae (ut superius conprehensum est) alienare presumant. Quod si fecerint, conuicti in concilio, et ab honore depositi, de suo proprio aliud tantum restituant, quantum uisi sunt presumpsisse. . 1. Libertos etiam quos sacerdotes uel diacones de ecclesia sibi conmissa facere uolunt, actus ecclesiae prosequi iubemus. Quod si facere contempserint, placuit eos ad proprium reuerti seruitium.

C. XXXVI. De possessione ecclesiastici iuris quicquid a presbitero distrahitur, inane habeatur et uacuum. Item ex eodem. [c. 53.] Quicquid parrochiarum presbiter de ecclesiastici iuris possessione distraxerit, inane habeatur et uacuum uenditione conparantis et actione uendentis.

C. XXXVII. Alienationes factae ab intrusis et ordinationes sine consensu clericorum irritae sunt. Item Urbanus Papa. Alienationes omnium per intrusionem, seu canonice electorum sub episcopi nomine, aut abbatis, qui secundum usum ecclesiae suae consecrandus est, alienationes quocumque modo factas, nec non personarum ordinationes ab eisdem sine communi consensu clericorum ecclesiae, siue per symoniam itidem factas, irritas iudicamus. . 1. Illud etiam per omnia interdicimus, ut nullus clericus prebendam suam seu beneficium aliquod ecclesiasticum aliquo modo alienare presumat. Quod si presumptum olim fuit uel aliquando fuerit, irritum erit, et ultioni canonicae subiacebit.

C. XXXVIII. Episcopo defuncto, uel adhuc in supremis agente, de rebus eius nichil est usurpandum. Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 16.] Hec huius placiti constitutione inter nos censura placuit custodiri, ut defuncto antistite, uel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum, cuiuslibet ordinis offitii gradusue sit, quicquam de domo eius presumat, uel de utilitate que instrumenti domus esse noscitur, id est mobilis et inmobilis rei ecclesiasticae conetur inuadere, nichil furto, nichil dolo subprimens auferens atque abscondens; sed is, cui domus conmissa est, subiunctis sibi uno uel duobus fidelissimis, omnia usque ad tempus substituendi pontificis debet conseruare, uel his, qui in domo inueniuntur, clericis consuetam alimoniam administrare. Substitutus autem antistes susceptae sedis commoda ordinabit uelut Deus inperabit, ut eis uti debeat cum his, quos cognouerit disciplinae et karitati predecessoris sui fideliter paruisse. Quod si quisquam post hec cuiuslibet ordinis (ut superius dictum est) clericus quacumque occasione uel de omni facultate quippiam probatus fuerit abstulisse uel forsitan dolo aliquo subpressisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condempnetur, et uix ei peregrina communio concedatur, quia durum est, ut hi, quos constat in seruitio Domini cum primae sedis antistite desudasse, ab his, qui suarum rerum incubatores uel utilitatibus seruientes atque uacantes fuisse noscuntur, despecti aliquatenus crucientur.

C. XXXIX. Episcopi, qui nichil ecclesiae conferunt, famulos eius libertati non donent. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 66.] Et si illi, qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt, eterni iudicis uoce in futuro condempnabuntur, quanto magis hi, qui auferunt pauperibus quod non dederunt? Quapropter episcopi, qui nichil ex suo proprio ecclesiae Christi conpensauerunt, hanc diuinam sententiam metuant, et liberos ex famulis ecclesiae ad condempnationem suam non presumant facere. Inpium enim est, ut qui res suas ecclesiae Christi non contulerit dampnum inferat, et ius ecclesiae alienare contendat. Tales igitur liberos successor episcopus absque ulla oppositione ad ius ecclesiae reuocabit, quia eos non equitas, sed inprobitas absoluit.

C. XL. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt, aut negant, aut aliis dampnabiliter tradunt. Item ex Concilio Aurelianensi. Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio firma tenetur, aut subprimere, aut negare, aut auertere, aut fortasse tradere dampnabili et punienda obstinatione presumpserit, quicquid pro absentia documentorum ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddat.

C. XLI. Ministris ecclesiae de rebus eiusdem absque episcopi permissu alienare nichil licet. Item ex eodem. Abbatibus, presbiteris, aliisque ministris de rebus ecclesiasticis uel sacro ministerio deditis alienare uel obligare absque permissu et subscriptione episcopi nichil liceat. Quod si presumpserint degradentur communione concessa, et quod temere alienatum est ordinatione episcopi reuocetur.

C. XLII. De rebus ecclesiae, que absente episcopo distrahuntur, ad ius ecclesiasticum reuocentur. Item ex Sinodo Anchiritana. [c. 15.] Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est presbiteri uendiderint, placuit rescisso contractu ad ius ecclesiasticum reuocari. In iudicio autem erit episcopi constitutum, si precium debeat recipi necne, propter quod sepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto precio reddi.

C. XLIII. Post mortem episcopi res ad eum pertinentes clerici non rapiant. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 22.] Non licet clericis post mortem episcopi sui rapere res pertinentes ad eum, sicuti precedentibus regulis constitutum habetur. Si uero hec fecerint, periclitari se nouerint a proprio gradu.

C. XLIV. Rescindantur precariae et commutationes ab inuasoribus factae. Item ex Concilio Mediomatricis. Precariae et conmutationes tempore uiduatarum ecclesiarum factae ab his, qui loca episcoporum occupauerant, rescindantur, et cum auctoritate ecclesiastica uel ciuili, si faciendae sunt, fiant. Item Gregorius Maximiano Siracusano Episcopo: [lib. III. epist. II.]

C. XLV. Pro labore inuentarii nichil accipiant yconomi de rebus ecclesiae. Karitatem tuam curauimus conmonere, ut, si quispiam episcoporum de hac luce migrauerit, uel (quod absit) pro suis remotus fuerit excessibus, conuenientibus yconomis cunctisque clericis prioribus, atque in sui presentia inuentarium ecclesiae rerum facientibus, omnia, que reperta fuerint, subtiliter describantur, nec (sicut antea fieri dicebatur) species quedam aut aliud quodlibet de rebus ecclesiae quasi pro faciendi inuentarii labore tollatur. . 1. Visitatores ecclesiarum clericique earum, qui cum ipsis non per suae ciuitatis parrochias fatigantur, aliquid laboris sui capiant te disponente subsidii. Iustum namque est, ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore suum conmodare reperiuntur obsequium.

C. XLVI. Excommunicentur laici, qui morientium clericorum audent bona diripere. Item ex Concilio Urbani Papae Aluerniae habito. De laicis questio facta est, qui morientibus episcopis siue aliis clericis res defunctorum inuasas ecclesiae pauperibusque subripiunt. Contra quos commune totius concilii anathema prolatum est, ipso Papa huiusmodi sententiam promulgante: "Si quis post interdicti presentis cognitionem episcoporum, seu presbiterorum, aut clericorum aliorum res inuaserit, usque ad satisfactionem excommunicetur. . 1. Episcoporum uero deficientium res per archipresbiterorum seu archidiaconorum manus, aut secundum mortuorum iudicium pro ipsorum salute in elemosinas dispensentur, aut successori, qui futurus est, reseruentur. Id ipsum de presbiterorum seu clericorum aliorum rebus per episcopum, uel supradictas personas, aut cui deficientes conmiserint, fiat. Si quis autem aduersus ista presumpserit, anathema sit."

C. XLVII. De eodem. Item Innocentius II. [in Concilio Lateranensi, cap. 4.] Illud, quod in sacro Calcedonensi concilio constitutum est, inrefragabiliter conseruari precipimus, ut uidelicet decedentium bona episcoporum a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus ecclesiae et successoris sui in libera yconomi et clericorum permaneant potestate. Si quis autem hoc amodo attemptare presumpserit, excommunicationi subiaceat. Qui uero morientium presbiterorum uel clericorum bona rapuerint simili sententiae subiciantur. Gratian. Hoc non solum de laicis, uerum etiam de metropolitanis et quibuslibet aliis clericis intelligendum est: sicut Sexta Sinodo [c. 35.] legitur:

C. XLVIII. Res episcopi morientis metropolitano non licet inuadere. Non liceat alicui metropolitano moriente episcopo qui sub eo est, aut res suas aut ecclesiae suae auferre, sed sint sub custodia cleri ecclesiae defuncti episcopi, usque dum alius ordinetur episcopus. Si uero clerici in ecclesia non fuerint, tunc metropolitanus illibata omnia episcopo, qui ibi ordinabitur, reddat. Gratian. Sicut autem res ecclesiae nulli usurpare licet, ita ecclesiae aliena inuadere non permittitur. Unde Gregorius: [lib. II. epist. 43. ad Bonifatium Episcopum]

C. XLIX. Aliena ecclesiae non licet inuadere. Sicut ecclesia proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore alienas inuadere non oportet. Gratian. His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur, quod nulli sacerdotum res ecclesiasticas alicui tradere licet, et ille, qui de manu sacerdotis facultates ecclesiae acceperit, nullo iure eas uendicare poterit. Potius cogetur restituere quod illicite accepit. . 1. Sed notandum est, quod quibusdam causis exigentibus res ecclesiae distrahi possunt. Causa enim necessitatis cum consilio clericorum, uel ut meliora prospiciant, res ecclesiae a sacerdotibus distrahi possunt. Unde in Affricano Concilio legitur:

C. L. Nisi causa necessitatis nec episcopo liceat rem ecclesiae usurpare. Non habenti necessitatem nec episcopo liceat matricis ecclesiae rem sui tituli usurpare.

C. LI. Nec presbiteri episcopis ignorantibus, nec episcopi ignorante concilio rem ecclesiae uendant. Item ex Concilio Cartaginensi. [unico, c. ult.] Placuit, ut presbiteri non uendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti nescientibus episcopis suis, quomodo nec episcopis licet uendere predia ecclesiae inconsulto concilio uel cuncto presbiterio sine ulla necessitate.

C. LII. Nisi ut meliora prospiciat, rem ecclesiae distrahere non licet episcopo. Item ex epistola Leonis Papae, uniuersis Episcopis per Siciliam constitutis. Sine exceptione decernimus, ne quis episcopus de rebus ecclesiae suae quicquam donare, uel conmutare, uel uendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium profuturum ecclesiae. Et infra: . 1. Episcopus rebus ecclesiae tamquam conmendatis, non tamquam propriis utatur. Irrita enim episcoporum uenditio et conmutatio rei ecclesiasticae erit absque conniuentia et subscriptione clericorum. Gratian. Item domus urbium uel castrorum, que ecclesiae plus incommodi quam utilitatis afferunt, licet rectoribus ecclesiarum (sicut in superiori capitulo Simaci: "Non liceat Papae etc." continetur) uendere uel conmutare. Item, sicut in Agatensi Concilio [c. 45.] legitur.

[C. LIII.] VI. Pars. "Terrulas aut uineolas exiguas, et ecclesiae minus utiles, aut longe positas paruas, episcopus sine consilio fratrum (si necessitas fuerit) distrahendi habeat potestatem." [Gratian.] Seruos quoque fugitiuos, qui reuocati retineri non possunt, similiter episcopis distrahere licet. Unde in eodem Concilio legitur: [c. 46.]

C. LIV. Alienentur fugitiui, qui teneri non possunt. Fugitiui domos suas aut familias deserentes, qui, etiamsi reuocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione ab episcopis, si uoluerint, aut si ita meruerint distrahantur.

C. LV. Item ex Concilio apud Tansiacum c. 2. Iniustum uidetur et inpium, ut mancipia, que fideles uiri seu feminae pro redemptione animae suae Deo et sanctis eius consecrauerint, cuiuscumque muneris precio uel conmutationis commercio iterum in secularem seruitutem redigantur, cum canonica auctoritas seruos fugitiuos tantummodo distrahi permittat. Et ideo omnes rectores ecclesiarum summopere caueant, ne unius elemosina alterius peccatum fiat, et est absurdum, ut ecclesiastica dignitate seruus decedens humanae obnoxius sit seruituti. ] VII. Pars. Gratian. Item si rectores ecclesiae de rebus propriis tantumdem ecclesiae restituere uoluerint, ecclesiasticas facultates libere dare possunt, et constabunt his, quibus datae fuerint, perpetua firmitate. Unde in Agatensi Concilio [c. 49.] legitur:

C. LVI. Alienatio de rebus ecclesiae quomodo rata esse poterit. Si quis qualibet conditione de rebus ecclesiae aliquid alienare presumpserit, si de suo proprio tantum ecclesiae contulerit, quantum uisus est abstulisse, tunc demum istud stare licebit. VIII. Pars. Gratian. Item si seruos ecclesiae libertati episcopus donauerit, ea, que in manumissione data illis fuerant perpetua firmitate tenebunt, si tamen quantitatem canonibus prefixam data non excesserint. Unde in eodem Concilio [c. 7.] legitur:

C. LVII. De eodem. Si quos de seruis ecclesiae bene meritos sibi episcopus libertati donauerit, collatam libertatem a successoribus custodiri cum hoc, quod manumissor eis in libertatem contulerat placuit. Quod tamen iubemus uiginti solidorum numerum et modum in terrula, uineola uel hospitiolo tenere. Quod autem amplius datum fuerit post manumissoris mortem ecclesiae reuocetur. Gratian. Sed notandum est, quod serui ecclesiarum manumitti non possunt, non retento ecclesiastico patrocinio, nisi forte manumissor duos eiusdem meriti et eiusdem peculii ecclesiae conferre uoluerit. Unde in Concilio Tolletano IV. [c. 86.] legitur:

C. LVIII. De episcopo, qui non retento patrocinio seruos ecclesiae manumittit. Episcopus, qui mancipium iuris ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos eiusdem meriti et peculii coram concilio ecclesiae, cui preminet, per conmutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et iusta inueniatur diffinitio conmutantis. Tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio ecclesiae concedere poterit, quia eum, quem libertati tradere disposuit, iam iuri proprio adquisiuit. . 1. Huiusmodi autem liberto aduersus ecclesiam, cuius iuris extitit, accusandi uel testificandi denegetur licentia. Quod si presumpserit, placet, ut stante conmutatione in seruitutem propriae ecclesiae reuocetur, quam nocere conatur. Gratian. Libertus enim (nisi uenia inpetrata) patronum in ius uocare non permittitur. Unde in libro 2. Digestorum, titulo de in ius uocando: [l. fin.] "Si sine uenia edicti inpetrata libertus patronum in ius uocauerit, ex querela patroni uel supradictam penam, id est quinquaginta aureos, dat, uel a prefecto urbis quasi inofficiosus castigatur, si inopia dinoscitur laborare." . 1. Si uero a collegio quis manumissus fuerit, non singulis, sed uniuersitati reuerentiam debet. Unde in eodem libro, titulo eodem: [l. Sed si hac] "Qui manumittatur a corpore aliquo, uel collegio, uel ciuitate, singulos in ius uocabit. Nam non est illorum libertus, sed reipublicae honorem habere debet. Et si aduersus rempublicam uel uniuersitatem uelit experiri, ueniam edicti petere debet, quamuis actorem eorum constitutum in ius sit uocaturus." . 2. Si uero ingenuum princeps facit, patrono reuerentiam non debet. . 3. In criminali uero, si patronum in ius uocauerit, caput eius et fortunas petiturus, ante litis exordium capite puniendus est. Crimen maiestatis excipitur, uel si patronam illicito serui concubitu uti deprehenderit, quo casu etiam seruo cum munere libertatis dominam accusare permittitur, sicut in 9. libro Codicis titulo de mulieribus, que seruis propriis, [l. unica] inperator Constantinus constituisse legitur: "Si qua cum seruo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententiae subiugetur, tradendo ignibus uerberone. Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit offitio copia nunciandi, sit etiam seruo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur." . 4. In patronos etiam testificari non possunt, nisi in quibusdam casibus, in quibus etiam serui in dominos torqueri iubentur. Unde in libro Codicis, titulo de questionibus, [l. prima] Inp. Antoninus:

[C. LIX.] "Questionem de seruis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus, et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet. . 1. In ceteris autem, quamquam ea, que seruus contra dominum dixit, iudicaturi sententiam formare non debeant tamen, si aliis quoque probationibus fides ueritatis inuestigetur, prescriptionis inuidia euanescit. . 2. In pecuniariis uero causis nec inopia probationum seruos contra dominum interrogari posse manifestum est."

[C. LX.] Idem. "Insolitum est et graue exemplo, audiri seruos aduersus tutores uel matrem dominorum suorum, nisi tutelae agatur." [Gratian.] Si uero libertus sua auctoritate a patrocinio ecclesiae recesserit, si admonitus redire contempserit, in seruitutem reuocabitur. Unde in eodem Concilio legitur:

C. LXI. De libertis ecclesiae, qui ab eius patrocinio discedunt. Liberti ecclesiae, qui a patrocinio eius discedentes quibuscumque personis adheserint, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per in obedientiae contemptum ingrati actione tenentur.

C. LXII. Reuocentur in seruitutem ecclesiarum liberti, qui contra eas superbiunt. Item ex Concilio Spalensi. [II., c. 8.] Octaua discussio agitata est de quodam Elisep ex familia Egabrensis ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus libertati de libertate confestim ad contumaciae morbum transsiliit, sicque per superbiam non solum eiusdem episcopi malis uel insidiosis artibus salutem ledere uoluit, sed etiam patronam ecclesiam libertatis inmemor predampnauit. Aduersus quem ingrati actio canonum ac legum auctoritate iuste dirigitur, scilicet, ut inmeritae libertatis dampno mulctatus ad seruitutis nexum coactus reuocetur. Talium enim status, qui contra episcopum suum uel patronam ecclesiam nituntur, decidi potius quam conseruari conuenit, ut quorum libertas perniciosa est sit salutifera seruitus, et qui superbire nouerint adepta libertate, proditi discant obedire subiecti.

C. LXIII. A patrocinio non discedant ecclesiae liberti ad sacros ordines promoti. Item ex Concilio Tolletano III. [c. 6.] De libertis autem hoc precepit sancta sinodus, ut, si qui presbiteri uel diaconi ab episcopis facti sunt secundum modum, quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi, et tamen a patrocinio ecclesiae tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant. . 1. Ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis conmendati patrocinio episcopi colligantur, et ne cuiquam donentur hoc a principe episcopus postulet. Gratian. Ne uero longinquitate temporis obscuretur conditio originis, tempore suae manumissionis scribant liberti professionem, qua se profiteantur de familia esse ecclesiae, et ab eis obsequio se numquam recessuros. Unde in eodem Concilio legitur:

C. LXIV. Professionem suae conditionis liberti ecclesiae faciant. Longinquitate sepe fit temporis, ut non pateat conditio originis. Unde iam decretum est in anteriori uniuersalis concilii canone, ut professionem suam liberti ecclesiae debeant facere, qua profiteantur se et de familia ecclesiae esse, et eius obsequium numquam relicturos. Unde his quoque nos adicimus, ut quociens cursum uitae sacerdos inpleuerit, et de hac uita migrauerit, mox, cum successor eius aduenerit, omnes liberti ecclesiae, uel ab eis progeniti cartulas suas in conspectu omnium debent ipsi qui substituitur pontifici publicare, et professionem in conspectu ecclesiae renouare, quatinus status sui uigorem et illi obtineant et obedientia eorum ecclesia non careat. Si autem scripturas libertatis suae intra annum ordinationis noui pontificis manifestare contempserint, aut professiones renouare noluerint, uacuae et inanes cartulae ipsae remaneant, et illi origini suae redditi sint perpetuo serui.

C. LXV. Nec liberti, nec eorum posteri a patrocinio discedant ecclesiae. Item ex eodem. Liberti ecclesiae, quia numquam eorum moritur patrona, a patrocinio ecclesiae numquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreuerunt. Ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas sese ab ecclesiae patrocinio non subtrahat, necesse est, ut tam idem liberti, quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam ex familia ecclesiae libertos effectos se esse fateantur, eiusque patrocinium non relinquant, sed iuxta uirtutem suam obsequium ei uel obedientiam prebeant. Gratian. Pro remuneratione etiam inpensi obsequii res ecclesiasticae utiliter possunt donari. Unde in IV. Concilio Tolletano [c. 36.] legitur:

C. LXVI. Que de rebus ecclesiae in remuneratione obsequii prestantur rata permanebunt. Quicumque suffragio cuiuslibet aliquid ecclesiasticae utilitatis prouiderint, et pro eo quodcumque commodum in remuneratione promiserint, promissi solutionem eos absoluere oportebit, ita ut ad concilium conprouinciale deferatur, ut eorum conuentu confirmetur, quia (sicut Paulus ait) dignus est mercenarius mercede sua.

C. LXVII. Serui ecclesiarum in eorum dominium transferri possunt, qui ecclesiasticis deseruiunt utilitatibus. Item Gregorius. [lib. II. Indict. 11. epist. 18. Theodoro Conciliario] Ecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se uoluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt digne nostris prouisionibus consolentur. Quia igitur Theodorum uirum eloquentissimum, consiliarium nostrum, mancipiorum cognouimus ministerio destitutum ideo puerum nomine Acosimum, natione Siculum, iuri dominioque suo dari tradique precipimus, quem quoniam traditum ex nostra uoluntate iam possidet, huius necesse fuit pro futuri testimonio ac robore largitatis auctoritate fulciri, quatinus Domino protegente secure eum semper sine ullius retractationis suspicione, ut dominus, ualeat possidere. Gratian. Miserationis quoque intuitu serui ecclesiarum libertati donari possunt. Unde Gregorius Montanae et Thomae: [lib. V. epist. 12.]

C. LXVIII. Miserationis et pietatis intuitu serui ecclesiarum possunt manumitti. Cum redemptor noster, totius conditor creaturae, ad hoc propiciatus humanam uoluit carnem assumere, ut diuinitatis suae gratia dirupto, quo tenebamur captiui, uinculo seruitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur, si homines, quos ab initio natura liberos protulit, et ius gentium iugo substituit seruitutis, in ea, qua nati fuerant, manumittentis beneficio libertati reddantur. Atque ideo pietatis intuitu, et huius rei consideratione permotus, uos, Montanam atque Thomam, famulos sanctae Romanae ecclesiae, cui Deo auctore deseruimus, liberos ex hac die ciuesque Romanos efficimus, omneque uestrum uobis relaxamus seruitutis peculium. . 1. Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictauimus, et propria manu una cum tribus presbiteris prioribus et tribus diaconibus pro plenissima firmitate subscripsimus, uobisque tradidimus. Actum in urbe Roma. Gratian. Item serui ecclesiarum publicis angariis fatigari non debent. Unde in III. Tolletano Concilio [c. 21.] legitur:

C. LXIX. Serui ecclesiarum publicis angariis non fatigentur. Ecclesiarum seruos, et episcoporum, uel omnium clericorum, a iudicibus uel actoribus publicis in diuersis angariis fatigari dolemus. Propter quod omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut tales usus deinceps inhibeat, sed serui suprascriptorum offitiorum in eorum usibus uel ecclesiae laborent. Si quis uero iudicum uel actorum clericum aut seruum clerici uel ecclesiae in publicis ac priuatis negotiis occupare uoluerit, a communione ecclesiastica, cui inpedimentum facit, efficiatur extraneus. Gratian. Item pro alimonia pauperum, pro redemptione captiuorum res sacras distrahi licet. Unde Ambrosius ait in libro [II.] de offitiis: [c. 28]

C. LXX. Res sacrae quibus ex causis alienari debeant. Aurum ecclesia habet, non ut seruet, sed ut eroget et subueniat in necessitatibus. Quid est opus custodire quod nihil adiuuat? An ignoramus, quantum auri atque argenti de templo Domini Assirii sustulerunt? Nonne melius conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si aliqua subsidia desunt, quam si sacrilegus contaminat et asportat hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captiui in commercium ducti nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat, ut uasa uiuentium seruares quam metallorum. His non posset responsum referri. Quid enim diceres? Timui, ne templo Dei ornatus deesset? Respondet: Aurum sacramenta non querunt, neque auro placent que auro non emuntur. Ornatus sacrorum redemptio captiuorum est, et uere illa sunt uasa preciosa, que redimunt animas a morte. Ille uerus est thesaurus Domini, qui operatur quod sanguis eius operatus est. Et post pauca: . 1. Nemo potest dicere, cur pauper uiuit? Nemo potest queri, quia captiui redempti sunt. Nemo potest accusare, quia templum Dei edificatum est. Nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt. Nemo potest dolere, quia in sepulcris Christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus uasa ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, uendere licet. Opus est, ut de ecclesia mistici populi forma non exeat, nec ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo primum intra ecclesiam quesita sunt uasa, que initiata non essent, denique conminuta, postremo conflata, per minutas erogationes dispensata egentibus captiuorum quoque preciis profecerunt. Quod si desunt noua et que nequaquam initiata uideantur, in huiusmodi, quos supra dixi usus, arbitror omnia pie posse conuerti.

C. LXXI. Non parietes ornare templi, sed pauperibus prouidere gloria episcopi est. Item Ieronimus. [ad Nepotianum de uita clericorum] Gloria episcopi est pauperum opibus prouidere; ignominia sacerdotis est propriis studere diuiciis. Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui uix milio et cibario pane rugientem uentrem saturare poteram, nunc similam et mella fastidio. Eiusdem: . 1. Multi edificant parietes, et columpnas ecclesiae subtrahunt, marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla est electio. Neque uero michi aliquis obponat diues in Iudea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, cyphos, mortariola, et cetera ex auro fabrefacta. Tunc hec probabantur a Domino, quando sacerdotes hostias inmolabant, et sanguis pecudum erat remissio peccatorum, quamquam hec omnia precesserint in figuram; scripta sunt autem propter nos, in quos fines seculorum deuenerunt. Nunc uero, cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicauit, portemus crucem et delicias lutum putemus. Eiusdem: . 2. Amico rapere quippiam furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est; accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis illud reseruare, uel cautum uel timidum est aut, quod apertissimi sceleris est, exinde aliquid subtrahere, omnium predonum crudelitatem superat. Item eiusdem: [ad Paulinum, de institutione monachi] . 3. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit, nec putauit, se posse et uirtutes simul et diuicias possidere. Nos suffarcinati auro Christum pauperem sequimur, et, sub pretextu elemosinae pristinis incubantes opibus, quomodo possumus aliena fideliter distribuere qui nostra timide reseruamus? Plenus uenter de ieiuniis facile disputat. Non Ierosolimis fuisse, sed Ierosolimis bene uixisse laudandum est. Gratian. Item largitate etiam episcopi stipendium de rebus ecclesiae clericis dare licet, cuius professio sub precariae nomine fieri debet. Unde in VII. Concilio Tolletano legitur:

C. LXXII. Qui beneficium ab ecclesia accepit, eius professionem nomine precariae faciat. Sepe fit, ut proprietati originis obsistat longinquitas temporis. Quapropter prouidentes decernimus, ut si quis clericorum stipendium de rebus ecclesiae cuiuscumque episcopi percipit largitate, sub precariae nomine debeat professionem scribere, ne per retentionem diuturnam preiudicium afferat ecclesiae, et quecumque in usu perceperit debet utiliter laborare, ut nec res diuini iuris uideantur aliqua occasione negligi, et subsidium ab ecclesia, cui deseruiunt, percipere possint clerici. Quod si quis eorum contempserit facere, ipse se stipendio suo uidebitur priuare. Gratian. Religionis quoque intuitu ea, in quibus ecclesia detrimentum non patitur, monasteriis tradi possunt. Unde in Tolletano Concilio I. [c. 4.] legitur:

C. LXXIII. Licet religionis intuitu res ecclesiae alienare. Si episcopus unam de parrochitanis ecclesiis suis monasterium dicare uoluerit, ut in ea monachorum congregatio regulariter uiuat, hoc de consensu concilii sui licentiam habeat faciendi. Qui etiam, si de rebus ecclesiae pro eorum substantia aliquid, quod detrimentum ecclesiae non exhibeat, eidem loco donauerit, sit stabile. Rei enim bonae statuendae sanctum concilium dat consensum.

C. LXXIV. Non ultra quinquagesimam partem rerum ecclesiae monasterio, quod construit, episcopo licet conferre. Item in eodem concilio Tolletano X. [c. 5.] Bonae rei dare consultum et presentis habetur uitae subsidium, et eternae remunerationis expectare cernitur premium. Quisquis itaque episcoporum in parrochia sua monasterium constituere forte uoluerit, et hoc ex rebus ecclesiae, cui presidet, ditare decreuerit, non amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit, ut, hac temperamenti equitate seruata, et cui tribuit conpetens subsidium conferat, et cui tollit dampna grauia non infligat. Ecclesiam uero, que monasticis non informabitur regulis, aut quam pro suis magnificare uoluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui presidet, ibidem conferre licebit, ea tamen cautela seruata, ut unam tantummodo, que placuerit, ex his duabus remunerationem assumat.

C. LXXV. Iure proprietatis res ecclesiae monasteriorum edificiis tradere licet. Item Gregorius. [lib. II. Indict. 11. epist. 17. Gratioso Subdiacono] Religiosam uitam eligentibus nos oportet congrua consideratione prospicere, ne cuiusdam necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur (quod absit) conuersationis infringat. Idcirco presenti tibi auctoritate precipimus, quatinus domum positam in hac urbe, regione quarta, iuxta locum, qui appellatur gallinas albas, uel ortum iuris sanctae Romanae, cui auctore Deo presidemus ecclesiae, in qua Campana quondam Patricii mansisse dinoscitur, simul et ortum atque hospitia, que intra eandem domum ianua conclusit, eidem debeas tradere proprietatis iure proculdubio possidendam, in qua domo monasterium ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo adiuuante construere, et tam ipsa quam que in eius honore locoque successerit predictam domum et ortum cum omnibus ad se pertinentibus (sicut diximus) quieto et inconcusso iure a nobis pietatis consideratione concessam ualeat possidere. Gratian. Ecce ostensum est, quomodo res ecclesiae sine culpa dari possunt, et constare his, quibus datae fuerint.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, si ante tempus suae ordinationis nichil habere uidebantur, quid de his fieri debeat, que post ordinationem suam inuenisse noscuntur. De his ita statutum est in Concilio Cartaginensi III.: [c. 49]

C. I. De his qui, primum nichil habentes, tempore suae administrationis aliqua adquirunt. Placuit, ut episcopi, presbiteri, diaconi, uel quicumque clerici, qui nichil habentes ordinantur, et tempore episcopatus uel clericatus sui agros uel quecumque predia suo nomine conparant, tamquam rerum dominicarum inuasionis crimine teneantur, nisi ammoniti ecclesiae eadem contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius uel successione cognationis euenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit. Quod si a suo proposito retrorsum exorbitauerint, honore ecclesiastico indigni tanquam reprobi iudicentur.

C. II. De ministris, qui nulla ecclesiae occasione, sed utilitate sui aliqua adquirunt. Item ex Concilio Tolletano XI. Quicumque de sacerdotibus uel ministris pro sui utilitate atque amicitia, quocumque modo, aut per scripturae seriem aliquid meruerint ab aliquo percipere, in rebus ecclesiae non poterit numerari, sed quod exinde uoluerint facere ipsorum uoluntatis arbitrio subiacebit. Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit, ecclesia, cui prefuit uel minister extitit, hoc sibi in perpetuum uendicabit. Gratian. Ecce quod illa, que non ex offitio ecclesiastico, sed ex aliqua prestatione suae utilitatis lucratus est, potest dare quibus uoluerit. II. Pars. . 1. Sed queritur de his, que sibi communiter cum ecclesia uel sequestratim pro remedio animae offeruntur, uel de tertia parte, quam de rebus parrochialium ecclesiarum sibi debitam accipit, si ea potuerit dimittere quibus uoluerit. De his ita diffinitur in Concilio Agatensi: [c. 6.]

C. III. De pontificibus, quibus ab extraneis uel cum ecclesia, uel sequestratim aliquid dimittitur. Pontifices, quibus in summo sacerdotio constitutis aliquid ab extraneis aut cum ecclesia, aut sequestratim dimittitur, aut donatur, (quia hoc ille, qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis offerre probatur), non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae conputabunt, quia iustum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti. . 1. Sane quicquid per fidei commissum aut sacerdoti, aut ecclesiae fortasse dimittitur, cuicumque alii postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia conputare aut retinere non poterit.

C. IV. Episcopus tertiam partem sibi debitam ecclesiae relinquere poterit. Item ex Concilio Tolletano. [IX., c. 6.] Episcopus, si tertiam partem, quam de rebus parrochialium ecclesiarum sibi debitam nouit, ecclesiae, cuius res esse patebit, aut alteri ecclesiae, conferre decreuerit, licitum maneat, et inreuocabile robur eius sententia ferat.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod autem queritur, si de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse noscuntur, cui proueniant? ita diffinitur in eodem Concilio.

C. I. De his, qui de suis et ecclesiae rebus aliqua adquisisse noscuntur. Sacerdotes, uel quilibet quibus ecclesiasticarum rerum cura conmissa est, quecumque amministrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis uel uile uel karum habuerint, ad ecclesiae nomen, cui presunt, cartarum conficere instrumenta procurent, non enim iustum est, ut ecclesia quem suscepit externum efficiat in alieno diuitem, et in suo retineat fraudatorem. . 1. Hii uero, qui suarum rerum noscuntur habere conpendium, ex omni re, quam post ordinationis suae diem uisi sunt conquisisse, siue nulla siue aliqua sint instrumenta confecta, conpensatione tam sui iuris quam ecclesiasticarum rerum habita, si se utriusque rei quantitas exequauerit, inter ecclesiam et decedentis heredes equo iure conquisitio pertinebit. Gratian. Si quis uero pro conpendio suarum rerum ecclesiae rebus detrimentum intulerit, uel si occasione rerum ecclesiasticarum in rebus propriis detrimentum passus fuerit, uicissim que lucrum sentiunt detrimenta patientibus resarcient. Unde in Bracarensi Concilio [III. c. 8.] legitur:

C. II. Resarciantur detrimenta sacerdoti uel ecclesiae, que alterius occasione alter senserit. Quicumque sub hoc neglectu res diuinas laborare distulerit, speciali placito distringendus est, ut si de rebus seu augmentis ecclesiae questum laboribus suis proprie auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit, aut minorationem uel perditionem induxit, quicquid in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cuius rebus atque suffragiis suos conuictus fuerit ampliasse labores. Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit, aut dispendii uel perditionis quippiam pertulerit, si hoc conprobare potuerit, totum illi a rebus ecclesiae eiusdem reformabitur, pro cuius utilitate id expendisse probatur. Gratian. Si uero de rebus ecclesiae tantummodo aliqua adquisisse noscuntur, et ad nomen ecclesiae instrumenta debent conponere, nec aliquibus poterunt illa donare. Unde in Agatensi Concilio [c. 54.] legitur:

C. III. De hiis, que sacerdotes emunt, ad ecclesiae nomen faciant scripturam. Presbiter, cum diocesim tenet, de his, que emerit, ad ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab eius, quam tenet, ecclesiae ordinatione discedat.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Testamenta uero non licet eis conficere, nisi de propriis rebus. Unde Gregorius scribit Lucido Episcopo: [lib. X. epist. 42.]

C. I. Quomodo de rebus ecclesiae sacerdotibus testari liceat. Nulli dubium est, quod sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, ita de eis, quas ante habuerint, quicquid iudicare uoluerint non uetentur. Itaque fraternitatem tuam tempore, quo ad nos fuit, conquestam esse recolimus, quod quedam mobilia, que Constantius decessor uester Luminosae ancillae Dei, et fratribus suis, testamenti serie legati titulo dereliquit, iam episcopus adquisisset, decreuissetque nos, ut, si hoc constat, nullum ex his ecclesia uestra preiudicium pateretur. Quod et uos oportet recolere, et molestiam aliquam predictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione de his, que possidet, quicquam auferre.

C. II. De eodem. Idem. [lib. IV. epist. 22. Cypriano Diacono] Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam iam credimus cognouisse. Sed quia testamentum dicitur condidisse, subtiliter te ne quid de rebus ecclesiae suae consumpsisset oportet inquirere. Et siquidem eum exinde aliquid incongrue minuisse didiceris, ita age, ut res ab eo, cuius interest, modis omnibus reparentur.

C. III. Que monasteriis ab episcopo conferuntur reuocari non debent. Item Gregorius Mariniano Episcopo Rauennati. [lib. V. epist. 1.] Quia Iohannes quondam decessor tuus sepius a nobis expetiit, ut ea, que in monasterio illo contulerat, quod iuxta ecclesiam S. Apollinaris ipse construxerat, nostra debuissemus auctoritate firmare, et hec facturos nos esse promisimus, fraternitatem uestram necessarium preuidimus adhortandam, ut nichil de his, que illic contulit atque constituit, aliquo modo patiatur inminui, sed omnia firma stabilitate studeat seruari. Huius igitur monasterii et collectarum illic rerum quia in testamento, quod condidit, fecisse noscitur mentionem, sciendum uobis est, non nos ideo ea confirmasse, quoniam suppremam eius sequimur uoluntatem, sed quia hoc ei (sicut diximus) uiuenti promisimus. Hec itaque omnia sic sollicite fraternitas uestra inplere festinet, quatinus et que in suprascripto monasterio constituit et a nobis sunt firmata seruentur, et illa, que in dampno dari uel fieri per testamentum suae decreuerit ecclesiae, nullam, prohibente lege, obtineant firmitatem.

C. IV. Que ante suam ordinationem, uel post, hereditaria successione quesiuit episcopus, cui uult derelinquat. Item ex Concilio Spalensi. Fixum abhinc et perpetuo mansurum esse decreuimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum, aut certe in episcopatu hereditaria successione acquisiuit, secundum auctoritatem canonicam cui uult conferat et quicquid de eis uult, faciat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesiae aut suo, aut alterius nomine conparauerit, decreuimus, ut non in propinquorum suorum, sed ecclesiae, cui preest, iura deueniant. Gratian. De rebus uero ecclesiasticis testari licet episcopo, si tantumdem de propriis restituat. Unde in Agatensi Concilio [c. 51.] statutum est:

C. V. Quomodo possint esse rata que de ecclesiae proprietate testamento legantur. Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici iuris proprietate legauerit, aliter non ualebit, nisi tantum de proprii iuris facultate suppleuerit. II. Pars. Gratian. Sed si episcopus uel quilibet ex gradu ecclesiastico intestatus defunctus fuerit, nec aliqui inuenti fuerint, qui iure cognationis ei succedant, ecclesia ei succedat in integrum, nec licebit alicui aliqua ex rebus eius presumere. Unde in Terraconensi Concilio [c. 12.] statutum est:

C. VI. Episcopo intestato ecclesia succedat ex integro. Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post hanc diffinitionem a presbiteris eius et diaconibus de rebus ipsius breuis conscriptio fiat a minimo usque ad maximum, id est de utensilibus et omni supellectile, ita tamen, ut si quis exinde uel presumpsisse aliquid, uel occulte tulisse fuerit conuictus, secundum furti tenorem restituat uniuersa.

C. VII. De eodem. Item ex Concilio Triburiensi. Quicumque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognatione decesserit, hereditas eius ad ecclesiam, ubi deseruiuit, euoluatur. Similiter de sanctimonialibus.

---------------------------------------------------------------------

CAUSA XIII.
GRATIANUS.
Diocesiani cuiusdam baptismalis ecclesiae, cladibus bellorum pressi, hostili metu conpulsi domicilia sua transtulerunt in aliam diocesim, predia tamen antiqua non desierunt colere; ceperunt persoluere decimas illi ecclesiae, in cuius diocesim transierunt, et apud eam sibi elegerunt sepulturas. Transactis quinquaginta annis clerici, quibus quondam persoluerant decimas, ceperunt mouere questionem in eos, qui ab istis accipiunt primicias et decimas; ueniunt ad causam. (Qu. I.) Modo primum queritur, si illi, quorum domicilia sunt in diocesi huius baptismalis ecclesiae, an debeant persoluere decimas, et celebrare suas exequias apud eam ecclesiam, in qua quondam hec fiebant a parentibus eorum? (Qu. II.) Secundo, an prescriptione temporis ius percipiendi decimas et funerandi tollatur?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod priori ecclesiae hec omnia iure persoluenda sint, actores his argumentis probare contendunt. Constat unamquamque baptismalem ecclesiam habere diocesim sibi legitime assignatam, sicut et parrochiales ecclesiae habent parrochias distributas. Unde Dionisius Episcopus Seuero Episcopo: [ep. II.]

C. I. Singuli sacerdotes proprios debent habere ecclesias. Ecclesias singulas singulis presbiteris dedimus; parrochias et cimiteria eis diuisimus, et unicuique ius proprium habere statuimus, ita uidelicet, ut nullus alterius parrochiae terminos aut ius inuadat, sed unusquisque terminis suis sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi conmissam custodiat, ut ante tribunal eterni iudicis ex omnibus sibi conmissis rationem reddat, et non iudicium, sed gloriam pro suis actibus percipiat. Gratian. In diocesi autem designata quecumque predia coluntur, prouentus decimationum baptismali ecclesiae assignatus debet persolui. Quia ergo predia hec intra terminos nostrae diocesis continentur, et prouentus decimationum nobis legitime assignatus nostrae persoluendus est ecclesiae. II. Pars. . 1. His ita respondetur: Decimae a Deo constitutae sunt per Moysen, ut persoluerentur a populo filiis Leui pro ministerio, in quo deseruiebant ei in tabernaculo. Non accipiebant filii Leui decimas, nisi ab eis, pro quibus offerebant preces et sacrificia. Quia ergo nos seruimus Domino in tabernaculo, offerendo pro istis preces et sacrificia, et ipsi debent nobis persoluere decimas et primicias. . 2. Item, cum decimae darentur filiis Leui, non electione offerentis persoluebantur, ut contempto Leuita, qui secum erat, ipse eligeret cui uellet decimas dare. Nam dictum est; "Leuita, qui tecum moratur et intra muros urbis tuae habitat, comedet eas." Ideo etiam ex singulis tribubus ciuitates ad habitandum acceperunt, ut unaqueque tribus illis persolueret decimas, qui secum erant. Nam Moyses precepit filiis Israel, (sicut legitur in Deuteronomio): "In loco, quem elegerit dominus Deus uester, ut sit nomen eius in eo, illuc omnia, quae precipio, conferetis holocausta, et hostias, et decimas, et primicias manuum uestrarum, et quicquid precipuum est in muneribus que uouistis Domino. Ibi epulabimini coram Domino Deo uestro uos et filii ac filiae uestrae famuli et famulae uestrae, atque Leuites, qui in uestris urbibus conmorantur. Neque enim habet aliam partem atque possessionem inter uos." Et infra: . 3. "Decimam frumenti et uini et olei primogenita armentorum et pecorum, et omnia, que uoueris, et sponte offerre uolueris, et primicias manuum tuarum coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu, et filius tuus, et filia tua, seruus et ancilla, atque Leuites, qui manent in urbibus tuis." . 4. Quia ergo nos intra muros urbis istorum sedemus, et eis habitatione iuncti sumus, rite ab eis decimas accipimus. Item ait Propheta: "Producens fenum iumentis, et herbam seruituti hominum." Fenum et herba ex terra producitur: sed quibus? iumentis rigantibus eam, hominibus colentibus eam, et in hoc seruientibus ipsi. Item Apostolus: "Communicet autem is, qui cathezizatur uerbo, ei, qui se cathezizat." Hoc Galatis. Corinthiis autem probat specialiter sibi deberi sumptus, quia eis spiritualia ministrauit, dicens: "Si seminauimus uobis spiritualia, magnum est si uestra carnalia metamus?" Item: "Si alii participes uestrae potestatis facti sunt, cur non magis et nos?" Item: "Quis plantat uineam, et de fructu eius non edit?" Nos plantauimus uineam, et uos uultis edere fructus eius? Item precepit Dominus Moysi, ut nemo mittat falcem in alienam messem. Nec messis nostra est, et uos uultis in eam falcem mittere? Item: "Non alligabis os boui trituranti." Nos sumus boues triturantes: queritis uos alligare os nostrum, et de nostra tritura uictum uobis queritis? Item Apostolus: "Qui altario seruiunt de altario uiuant." Sed numquid de eo, cui non seruiunt? Item: "Qui in sacrario operantur cum sacrario participant." Sed numquid cum illo, in quo non operantur? Nos seruimus altario, uos ei participare uultis, nos uero uacuos et inanes dimittere queritis? Item Apostolus: "Laborantem agricolam prius oportet suscipere de fructibus suis:" uos autem econtra queritis? Nos sumus agricolae laborantes, uos primum uultis percipere de fructibus nostris? immo non primum, quia nec ultimum nobis relinquere uultis. A prioribus enim incipientes paullatim serpitis, et totum usurpare contenditis, ut pro uobis uideatur dictum: "frustatim lupus comedit agnum." Item: "Quis umquam suis militat stipendiis? quis pascit gregem, et de lacte eius non edit?" Nos militamus: et uos stipendia nostrae miliciae uobis queritis? Nos gregem pascimus: et uos lac eius et lanam accipere uobis uultis? Sapere est de alieno labore uictum querere, si sapere est uelle quod non possis. . 5. Item Dominus dixit discipulis suis: "In quamcumque domum intraueritis, in eadem manete, edentes et bibentes que apud illos sunt. Cum autem intraueritis, primum dicite: pax huic domui." Nos domum hanc ingressi sumus, ei pacem obtulimus: uos autem alieno cibo quasi otiosi pasci gaudetis? Videte, ne in uobis uertatur illud: "Videte quid faciat otium et alienus cibus." . 6. Item Propheta: "Sumite psalmum et date tympanum." Isti a nobis sumunt psalmum: et uos ab eis queritis tympanum? . 7. Item Leo IV.: "De decimis non tantum nobis, sed etiam maioribus iusto ordine uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, debere dari." . 8. Quibus autem plebibus debentur? illis, a quibus baptisma accipiunt an aliis? Nos eos baptizamus, et uos ab eis decimas sumitis? Honesta interpretatio est: utinam inueniatis qui sic pro uobis interpretentur. Quia nos ergo rigamus populum hunc, imbrem doctrinae ei ministrantes, quia colimus eum uomere predicationis, corda eius ad fidem aperientes, si non uultis sinere, uel patimini eum nobis fructificare, et qualia uobis fieri non uultis nobis inferre cauete, ne, si pergitis dicere que uultis, audiatis que non uultis.

III. Pars. . 9. Ad hec: Callida quidem et multiplici argumentatione nostra iura auferre contenditis, ita ut, si fides uerbis adhiberetur; non uerba pro uerbis, sed res pro uerbis reportaretis. Sed Deo propicio, si uerba dedistis, uerba recipietis. . 10. Arguitis nos, quod ea, que uobis debentur, subripere querimus, quia nostra persequimur. Sapientis quidem et philosophico ore prolata sententia; suum persequi est aliena rapere? Unde ad uos hec sententia manauit, nisi quia tanto ardore nostra concupiscitis, ut uestra putetis uobis auferri, cum nos nostra consequimur? Unde, cum causa nostra debitum finem sortita fuerit, exclamabitis: "Ah miser, crucior tantum bolum esse ereptum ex faucibus." Sed uidete, ne dampnum effusi unguenti uobis recompensare queratis. Constituistis uos plantatores uinearum, fossores agrorum, trituratores arearum, rigatores camporum, multa alia offitia huiusmodi uobis assumpsistis, et debita uobis obsequia a nobis subtrahi conquesti estis. Sed non negamus quod uestrum est. Boui trituranti paleae et integumenta seruantur. Sint hec uobis, et grana nobis relinquite. Pastinatores uinearum, fossores agrorum, rigatores camporum, diurna mercede accepta, prouenientes fructus dominis relinquunt. Vos ergo recepta mercede uestri operis in cottidianis oblationibus, et aliis obsequiis, que pro spiritualibus, que a uobis accipiunt, cottidie deferuntur prouenientes fructus decimationum et primiciarum nobis relinquite. . 11. Item precepit Dominus discipulis suis, ut comederent et biberent ea, que apud auditores suos erant, sed non iussit eis, ut dominos de domibus suis eicerent, et rebus suis expoliarent. Non facile inuenies qui tales hospites libenter suscipiant. Mus in pera, ignis in sinu, serpens in gremio male suos remunerant hospites. Unde in prouerbiis dicitur: "Qui serpentem in sinu suo nutrit, percutietur ab eo." Tales inueniatis uobis hospites, quales nobis esse uultis. Non sufficit uobis edere et bibere que in domo nostra sunt, dum cottidianos fructus oblationum percipitis, ex quibus uictum et uestitum habeatis, quibus cum Apostolo deberetis esse contenti; sed non uultis, quia imitatores eius non estis; potius de domo nostra expellere, et rebus nostris nos penitus expoliare contenditis, dum nec etiam horum decimationes nobis relinquere uultis, . 12. Ut autem uniuersaliter omnia colligantur, cuncta, que pro uobis inducta sunt, siue de laborante agricola, siue de eo, qui suis stipendiis non militat, ad hunc articulum deferimus, ut fructum uestri operis, quem adeo recipere contenditis, in oblationibus et cottidianis obsequiis istorum recipiatis, decimationes uero eorum, que nobis debentur, intactas nobis relinquite, ne, dum queritis usurpare quod uestrum non est, iusta animaduersione etiam illud cogamini amitterre, quod uobis aliquo modo uidebatur conpetere. . 13. Quod autem hae decimationes nullo iure uobis debeantur, facile probabimus. Dicitur enim in quodam concilio: "Si quis laicus, uel clericus, seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca etc." sicut in eodem capitulo in causa monachorum notata inueniuntur. Si ergo laicus, uel clericus, uel quelibet persona, loca suae proprietatis uendens aut donans, prouentum decimationum ab ecclesia, cui legitime assignatus est, nullo modo potest abstrahere, nec isti de diocesi transeuntes ad diocesim decimas suorum prediorum, que intra terminos nostrae parrochiae continentur, nobis auferre possunt. Quantum enim ad ius percipiendarum decimarum attinet, idem est possessorem de diocesi ad diocesim transire, quod possessionem de diocesiano ad diocesianum transferre.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Ad hec: Decimationes istae, etsi uobis iure deberentur, ut asseritis, tamen tricennalis obiectio uobis silentium inponit. Omnis enim possessio tricennaria prescriptione tollitur, uel quadragenaria (sicut possessiones religiosarum domorum) uel centenaria, sicut predia sanctae Romanae ecclesiae. Unde Gelasius Papa ait: [Episcopis Siciliae. ep. II. c. 2.]

C. I. Que triginta annis ab episcopis possidentur iure ab eis uendicantur. Facultates ecclesiae, nec non et dioceses, que ab aliquibus possidentur episcopis, iure sibi uendicent, quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas, ut ultra XXX. annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus exclusit. Gratian. At illi econtra: Cuius auctoritate nobis silentium inponitis, eius auctoritate claudimus uestra ora. Ait enim idem Gelasius: "Nulla presumptione statum parrochiarum etc." Si ergo temporalis obiectio diocesim semel constitutam diuellere non potest, patet, quod nec uobis patrocinabitur, ut, statum nostrae parrochiae mutantes, decimationes quondam nobis legitime assignatas uindicabili usurpatione uobis uendicetis. Quomodo autem distinguendae sint hae auctoritates, in causa monachorum inuenietur. II. Pars. . 1. Nunc queritur de iure funerandi, que harum ecclesiarum habeat ius tumulandi istos? Sicut Ieronimus scribit, coniugati in uno sepulcro uidentur esse ponendi. Ait enim:

C. II. In sepulcro parentum filii sunt collocandi. Ebron dicitur esse ciuitas trium uirorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae, in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est Abraham et Sara, Ysaac et Rebecca, Iacob et Lia, preter ipsum Adam et Euam uxorem suam. Tobias dicit ad filium suum: "Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae omnibus diebus, et cum ipsa conpleuerit tempus suum, sepelies eam iuxta me in uno sepulcro." Idem: . 1. Quos coniunxit unum coniugium coniungat unum sepulcrum, quia una caro sunt, et quos Deus coniunxit homo non separet.

[C. III.] Item Augustinus. III. Pars. Unaqueque mulier sequatur uirum suum, siue in uita siue in morte. Item Gregorius: . 1. Soror sancti Benedicti sepulta est in sepulcro, quod ipse sibi preparauerat, ut quorum mens una fuit semper in Domino, eorum quoque corpora sepultura non separaret. Gratian. Item Ioseph, moriens in Egypto, rogauit fratres suos, ut tempore suae uisitationis ossa sua secum deferrent, et in sepulcro patrum suorum ea collocarent. . 1. Item, dictum est Prophetae, qui contra preceptum Domini prohibitus comederat in Bethel: "Non inferetur cadauer tuum in sepulcro patrum tuorum." . 2. Item. De nonnullis legitur in libro Regum: "Obiit et appositus est ad patres suos," hoc est in sepulcro patrum suorum. . 3. Item. In nouo testamento legitur B. Philippus edificasse sibi sepulcrum, in quo ipse et filiae eius quieuerunt. . 4. Item. B. Seuerus Rauennatum archiepiscopus tumulum fieri iussit, in quo se, et uxorem, et filiam collocauit. . 5. His omnibus exemplis colligitur, quod in sepultura parentum corpora filiorum collocanda sunt. Quia ergo parentes istorum apud priores ecclesias sepulti sunt, et hi apud easdem debent tumulari. . 6. Econtra Adam, ut asseritis, in ciuitate Arbeae tumulatus est. Sed numquid omnes filii eius sepulti sunt ibi? tanta multitudo humani generis tam breui tumulo non tam facile posset includi. . 7. Item Abraham ibi sepultus est. Sed numquid Ismahel, et Madai, et alii, quos de Cethura genuit, ibi sepulti sunt? . 8. Item Ysaac ibi positus est. Sed numquid Esau cum eo tumulatus est? . 9. Item Iacob ibi collocatus est. Sed numquid aliquis filiorum eius preter Ioseph cum eo sepultus est? Rachel quoque non in Ebron, sed iuxta Bethleem tumulata legitur. Exemplo igitur istorum liquet, quod liberum est filiis sepeliri in sepulcris patrum suorum, et liberum est eis alibi pro locorum et temporum oportunitate corpori suo hospitium inuenire. Non ergo hoc exemplo isti coguntur sepeliri in sepulcris patrum suorum. . 10. Item, que legibus diffinita sunt mutare non licet. Que autem legibus expressa non sunt arbitrium secuntur humanae uoluntatis. At legibus diffinitum est, quibus decimae sint persoluendae, et ideo danti mutare non licet. Ubi autem quisque tumulandus sit, legibus expressum non est, et ideo in uoluntate tumulandi consistit. Unde B. Gregorius ait:

C. IV. Ultima uoluntas defuncti seruari debet. Ultima uoluntas defuncti modis omnibus conseruetur. IV. Pars. Gratian. Quod de libero et non de seruo intelligendum est. Seruus enim testamenti paginam condere non potest. Unde Gelasius Papa scribit Honorio Episcopo:

C. V. Seruus testamentum facere non potest. Illud etiam sinceritatem tuam uolumus non latere, ad nos fuisse perlatum, quod Ampliatus conductor, quem non solum seruum constat esse ecclesiae, sed ita rationibus a multis temporibus inplicatum, ut, etiam si esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit paginam condere testamenti, cuius omne peculium ecclesiastico iuri legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his presumptionibus uice nostra tua fraternitas contradicat, nec fieri prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quicquam humanitus forte contigerit, quia grandeuus esse memoratur mox eius sine dilatione substantiam precipiat unanimitas tua filiis eius dumtaxat, quibus patrimonium probatur esse conmissum, sub fideli descriptione contradi, donec temporibus uniuersis, quibus hoc patrimonium gubernasse cognoscitur, partes dominicas reddere cogatur indempnes. V. Pars. Gratian. Quia ergo secundum Gregorium ultima uoluntas defuncti conseruanda est, pro istorum uoluntate corpora eorum sunt tumulanda, non pro arbitrio uestrae dispositionis. Item in Triburiensi Concilio legitur:

C. VI. Ubi quisque eligere sepulturam sibi debet. Ubicumque temporum uel locorum facultas tulerit, apud maiorem ecclesiam, ubi sedes est episcopi, sepulturae celebrentur. Si autem propter temporis uel loci asperitatem hoc difficile uisum fuerit, apud ecclesiam, quo religiosorum canonicorum, uel monachorum, uel sanctimonialium religiosa congregatio communiter degerit, sepeliatur. Si autem et hoc ineptum uisum fuerit, ubi quis decimas persoluebat uiuus, ibi sepeliatur mortuus. Gratian. Quia ergo decimam nobis persoluebat uiuus, et apud nos sepeliendus est mortuus. Item, si quis de prouincias ad prouinciam transiret, et ibi domicilium sibi collocaret, liber factus a ditione prioris iudicis, iurisdictioni illius iudicis subiceretur, in cuius prouincia sedem sibi eligeret. Quia ergo isti a uestra diocesi in nostram transierunt, liberi a uestra ditione nostro iuri subiciuntur. Nostrum ergo est ius funerandi eos. Sed obicitur illud Melciadis Papae:

C. VII. Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet. Placuit per omnia magno concilio, ut nullus proprii arbitrii temeritate aliam ecclesiam, nisi cui usus antiquorum parentum canonica institutione subiacere perhibetur, sepulturae causa adire procuret, nisi infirmitatis causa prepeditus in aliam fuerit regionem quolibet negotio progressus. Ad hec, si quis prelatus contra hec agere sategerit, ecclesiastico uinculo se subdi cognoscat. Gratian. Sed aliud est ex temeritatis superbia usum antiquorum parentum non sequi, atque aliud rationabili occasione nouam sibi sepulturam eligere. Contra Melciadis Papae auctoritatem nititur qui superbia uel odio ductus, siue uanis persuasionibus aut uariis munusculis illectus, sepulturam suorum parentum sequi contempnit. Secundum Gregorium autem liberam habet ultimam uoluntatem qui certae rationis causa nouum suo corpori querit hospitium. . 1. Vel, ut quidam distinguunt, libera est ultima uoluntas cuiusque, non in sepultura sibi eligenda, sed in testamento conficiendo. Unde et testamentum appellatur, quia eo libere quisque testatur quid post suum decessum de propriis rebus fieri uelit. . 2. Sed non uidetur libera testatoris uoluntas, cum secundum Augustinum pro numero filiorum debeat fieri testamentaria distributio facultatum, ueluti, si quis habet unum filium, Christum putet alterum; si uero duos, Christum faciat tertium, et sic per ordinem. Et secundum Leonem quisque medietatem eorum, que Christo testatur, ecclesiae iubetur relinquere, apud quam fidei sacramenta suscepit. Sed illud Augustini non est iubentis, sed dehortantis, ne quis iratus filium suum exheredaret, atque totum Christo relinqueret. Ait enim in II. sermone de uita clericorum:

C. VIII. Pro numero filiorum pars hereditatis Deo offeratur. Si quis irascitur filio suo, et moriens exheredat eum, si uiueret, non eum placarem? non ei filium reconciliare deberem? Quomodo ergo uolo ut cum filio suo habeat pacem, cuius appeto hereditatem? Sed plane sic faciat quod sepe hortatus sum. Unum filium habet: putet Christum alterum; duos habet: putet Christum tertium; decem habet: faciat Christum undecimum, et suscipio. Gratian. Hac nimirum auctoritate mensura testatori prefigitur, non quam cogatur exsoluere, sed quam prohibetur transscendere. VI. Pars. . 1. Oblationes uero defunctorum qui reddere noluerint excommunicentur. Unde in Cartaginensi Concilio IV.: [c. 95.]

C. IX. Excommunicentur qui defunctorum oblationes ecclesiis negant. Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut difficulter reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur.

C. X. Ut infideles eiciantur ab ecclesiis, qui oblationes retinent defunctorum. Item ex Concilio Varensi. [I., c. 4.] Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abiciendi, quia usque ad exinanitionem fidei peruenire certum est hanc pietatis diuinae exacerbationem, quia et fideles de corpore recedentes uotorum plenitudine et pauperes consolatu alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur. Hii ergo tales quasi egentium necatores, nec credentes iudicium Dei habendi sunt. Unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruit, congruente sententia, qua ait: "Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiae uero fraudare sacrilegium est."

C. XI. Qui oblata ecclesiis aut testamento relicta retinere presumpserint excommunicentur. Item ex Concilio Agatensi. [c. 4.] Clerici uel seculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamento relictas retinere perstiterint, aut id, quod ipsi donauerint ecclesiis uel monasteriis, crediderint auferendum, sicut sinodus sancta constituit, uelut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis excludantur. . 1. Si quis autem clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei tribuatur conmunio. VII. Pars. Gratian. Item queritur, an pro sepultura mortuorum aliquid sit exigendum? De his ita scribit Gregorius in Registro, Ianuario, Episcopo Sardiniae:

C. XII. Pro sepultura nichil muneris exigendum est. Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea solidos pro filiae suae sepultura fraternitas uestra exigere uelit. Hoc autem uicium et nos, postquam, Deo auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia nostra omnino uetuimus, et per prauam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus, memores, quia dum Abraham a filiis Ephron, hoc est a filiis Seor, sepulcrum precio ad humandum corpus coniugis postularet, premium accipere rennuit, ne commodum uideretur de cadauere consecutus. Si ergo tantae considerationis paganus uir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus? Unde hoc auaritiae uicium ne in alienis denuo temptari presumatur, ammoneo. . 1. Sed si quando aliquem in ecclesia uestra sepeliri conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi uel heredes pro luminaribus sponte quid offerre uoluerint, accipere non uetamus. Peti uero aut aliquid exigi omnino prohibemus, ne (quod ualde irreligiosum est) aut uenalis (quod absit) dicatur ecclesia, aut uos de humanis uideamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaueribus studetis querere quolibet modo conpendium.

C. XIII. Etiam coacti de sepultura precium accipere non debemus. Item Ieronimus super Genesim. Postquam precio uictus est Ephron, ut sepulcrum uenderet et acciperet argentum, licet cogente Abraham, uau littera, que apud illos pro o legitur, ablata est de eius nomine, et pro Ephron appellatus est Ephran, significante scriptura, non eum fuisse consummatae perfectaeque uirtutis, qui potuerit uendere memoriam mortuorum. . 1. Sciant igitur qui sepulcra uendunt uoluntarie, nec coguntur ut accipiant precium, sed a nolentibus quicquam extorquent, mutari nomen suum, et perire quiddam de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui inuitus accepit.

C. XIV. De eodem. Item ex Concilio Triburiensi. [c. 16.] In ecclesiastico namque libro scriptum est: "Mortuo non prohibeas gratiam, sciens, quia omnes moriemur." Et item: "Omnia, que de terra orta sunt, in terram conuertentur." Quid terra terram uendis? memento, quod terra es, et in terram reuerteris, et quoniam mors tibi futura est, et appropiat, et si tardat. Recordare, quia non hominis terra est, sed, ut Psalmista conmemorat: "Domini est terra, et plenitudo eius." Si terram uendis, inuasione rei reus teneberis. Gratis accepisti a Deo, gratis da pro eo. Quare interdictum sit omnibus omnino Christianis terram mortuis uendere, et debitam sepulturam denegare, nisi forte proximi et amici defuncti propter nomen et redemptionem animae uiri gratis aliquid dare uelint.

C. XV. De eodem. Item ex Concilio Varensi. Precipiendum est secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nichil muneris exigant, nisi forte qui sepelitur uiuens iusserit ecclesiae, in cuius atrio sepelitur, aliquid de suis rebus tribuere, aut etiam post mortem illius, quibus conmissum est eius elemosinam facere, de rebus illius aliquid sponte dare uoluerint; et tamen nullatenus a presbiteris illis aliquid exigatur, siue ab illis, qui locis et uillis presunt. . 1. Prohibendum est etiam secundum maiorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam uero, aut prope altare, ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus sepeliantur.

C. XVI. A sacris locis non iuuantur post mortem, quibus peccata dimissa non sunt. Item Augustinus. VIII. Pars. Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris locis post mortem adiuuari non possunt, quia quos peccata grauiora deprimunt, si in sacris locis se sepelire faciunt, restat, ut de sua presumptione iudicentur, quatinus eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis accusat.

C. XVII. Quibus prosit in ecclesia sepeliri. Item Gregorius. [lib. IV. Dial. c. 50.] Cum grauia peccata non deprimunt, tunc prodest mortuis, si in ecclesiis sepeliantur, quia eorum proximi, quociens ad eadem sacra loca ueniunt, suorum quoque sepulturam aspiciunt, recordantur et preces pro eis Domino fundunt. Nam quos peccata grauia deprimunt ad maiorem cumulum dampnationis potius quam ad solutionem eorum corpora in ecclesiis ponuntur.

C. XVIII. Qui sepeliantur in ecclesia. Item ex Concilio Magunciensi. [I. c. 52.] Nullus mortuus infra ecclesiam sepeliatur, nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbiteri, uel fideles laici. Gratian. Quid uero mortuis prosit iuxta ecclesiam sepeliri quidue ad eos perueniat, Augustinus in libro de agenda cura pro mortuis [cap. ult.] ostendit, dicens.

C. XIX. Quare mortui iuxta ecclesiam sepeliantur. Non estimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue altaris, siue orationum, siue elemosinarum sacrificiis solempniter supplicamus, quamuis non omnibus prosint pro quibus fiunt, sed his tantum, pro quibus dum uiuunt, cooperantur ut prosint. Sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum pretermittatur, ad quos hec beneficia possint et debeant peruenire. Melius enim supererunt ista his, quibus nec obsunt, nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt. . 1. Diligentius tamen facit quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter a suis. . 2. Corpori autem humando quicquid inpenditur non est presidium salutis, sed humanitatis offitium, secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. Unde opportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille in de recesserit, qui gerebat. Et si hec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt? ut corpori, sed tamen ut resurrecturo et in eternitate mansuro, inpensum huiusmodi offitium sit etiam quodammodo eiusdem fidei testimonium. . 3. Quod uero quisque apud memorias martirum sepelitur, hoc tantum michi uidetur prodesse defuncto, ut conmendans eum etiam martirum patrocinio affectus supplicationis pro illo augeatur. Gratian. Contra Ieronimus: [in epistolam ad Galat. c. 6. ad ea uerba: Unusquisque onus suum.]

C. XX. Post mortem orationes non prosunt uiuentium. In presenti seculo scimus siue orationibus siue consiliis inuicem posse nos adiuuari. Cum autem ante tribunal Christi uenerimus, nec Iob, nec Daniel, nec Noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum. Gratian. Verum hoc de inpenitentibus accipiendum est, de quibus propheta: "Non dabit Deo placationem suam, nec precium redemptionis animae suae, et ideo frater non redimet eum, sed laborabit in eternum, et uiuet in finem." De aliis autem intelligi non potest. Unde Gregorius Bonifatio Archiepiscopo:

C. XXI. In penitencia defunctis bona prosunt uiuentium. Pro obeuntibus quippe consuluisse cognosceris, si liceat pro eis oblationes offerri. Sancta sic tenet ecclesia, ut quisque pro mortuis uere Christianis offerat oblationes, atque presbiter eorum faciat memoriam, et quamuis peccatis omnes subiaceamus, congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat; non tamen pro inpiis (quamuis Christiani fuerint) tale quid agere licebit.

C. XXII. Quatuor modis soluuntur animae mortuorum. Idem. Animae defunctorum quatuor modis soluuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut karorum elemosinis, aut ieiunio cognatorum. . 1. Curatio uero funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt uiuorum solatia quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest inpio sepultura preciosa, oberit pio uilis aut nulla. . 2. Nec ideo tamen contempnenda sunt corpora et abicienda defunctorum, maximeque iustorum. . 3. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosinis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus si neque hoc apud Deum perit, quod examinis hominum membris offitii diligentia persoluitur.

C. XXIII. Ante diem iudicii sacrificiis et elemosinis mortui iuuantur. Item Augustinus in Enchiridion. [c. 109. et 110.] Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut queque digna est uel requie, uel erumpna, pro eo quod sortita est in carne dum uiueret. Neque negandum est, defunctorum animas pietate suorum uiuentium releuari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, uel elemosinae fiunt in ecclesia. Sed eis hec prosunt, qui, cum uiuerent, hec sibi ut postea possent prodesse meruerunt. . 1. Est enim quidam uiuendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei ista post mortem non prosint. Est uero talis in bono, ut hec non requirat, et est rursus talis in malo, ut nec his ualeat, cum hec uita transierit, adiuuari. Quocirca omne hic meritum conparatur, quo possit post uitam releuari quispiam uel grauari. Et post pauca: . 2. Cum sacrificia altaris siue quarumcumque elemosinarum pro baptizatis omnibus offeruntur, pro ualde bonis gratiarum actiones sunt, pro non ualde malis propiciationes sunt, pro ualde malis, etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum, tamen uiuorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe, ut tollerabilior fiat ipsa dampnatio. IX. Pars. Gratian. De obseruatione autem tertii, septimi, tricesimi uel quadragesimi diei queritur, unde exordium sumpserit? Ambrosius in libro de obitu Theodosii Inperatoris:

C. XXIV. Quare certi dies in mortuorum conmemoratione seruentur. Quia alii tertium diem, alii septimum, alii tricesimum, alii quadragesimum obseruare consueuerunt in offitiis mortuorum, quid doceat lectio consideremus. "Defuncto, inquit, Iacob, precepit Ioseph pueris suis sepultoribus, ut sepelirent eum, et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt quadraginta dies. Sic enim dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum septem diebus." Hec ergo sequenda sollempnitas, quam prescribit lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum est: "Quia planxerunt filii Israel Moysen triginta diebus, et consummati sunt dies luctus." Utraque ergo obseruatio habet auctoritatem, qua necessarium pietatis inpletur offitium. X. Pars. Gratian. Lugere autem et tristari tam pro nostra quam pro aliorum morte Ciprianus prohibet dicens.

C. XXV. Nec pro nostra, nec pro morte aliorum tristari debemus. Quam preposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et accersit de hoc mundo, non statim uoluntatis eius inperio pareamus, obnitimur et reluctamur, et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et merore perducimur, exeuntes istinc necessitatis uinculo, non uoluntatis obsequio, et uolumus ab eo premiis celestibus honorari, ad quem uenimus inuiti. Idem: . 1. Nobis quoque ipsis minimis et extremis quociens reuelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione preceptum est, ut contestarer assidue, ut publice predicarem, fratres non esse lugendos accersione dominica de seculo liberatos, cum sciamus non amitti, sed premitti, recedentes precedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent.

C. XXVI. Ex pusillanimitate mortuos lugere contingit. Item Iohannes Crisostomus, in epistola ad Ebreos. Ubicumque sepeliamur, Domini est terra et plenitudo eius. Scilicet quod oportet fieri efficiatur. Lugere autem et deplorare et lamentari eos, qui de hac uita decedunt, ex pusillanimitate contingit. Gratian. Hoc autem ex desperatione futurae resurrectionis intelligitur. Unde et Apostolus non simpliciter ait: "Nolumus uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini," sed addidit: "sicut et ceteri, qui spem non habent." Pietatis namque affectu et humanitatis intuitu mortuos lugere non prohibemur, sicut nonnullos sanctorum aliorum exequiis pias lacrimas inpendisse legimus. Hinc etiam Anastasius Papa: [ep. II. ad Nerianum]

C. XXVII. Qui spem futurae resurrectionis habent de mortuis nimium tristari non debent. Habent forsitan illi iustam longi doloris excusationem, qui uitam alteram nesciunt, qui de hoc seculo ad melius esse transitum non confidunt. Nos autem, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc magis nobis in culpa sit. Nam diffidentiae quodammodo genus est contra hoc, quod quisque predicat, querere, iustitiam amans, dicente Apostolo: "Nolumus autem uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent."

C. XXVIII. De eodem. Item ex Concilio Tolletano III. [c. 22.] Qui diuina uocatione ab hac uita recedunt, cum psalmis tantummodo et psallentium uocibus debent ad sepulcrum deferri. Sufficiat autem, quod in spe resurrectionis Christianorum corporibus famulatus diuinorum inpenditur canticorum. Prohibet nos sanctus Apostolus lugere defunctos, dicens: "De dormientibus autem nolo uos contristari, sicut et ceteri, qui spem non habent." Et Dominus non fleuit mortuum Lazarum, sed ad huius uitae erumpnas plorauit resuscitandum. Si autem potest hoc episcopus omnibus Christianis prohibere, non moretur agere. Religiosis tamen omnino aliter fieri non debere censemus. Sic enim Christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum. XI. Pars. Gratian. De mortuis etiam queritur, utrum sciant ea, que hic a uiuis geruntur? Ysaias ex persona populi afflicti ait: "Abraham pater noster nesciuit." Augustinus quoque in libro de agenda cura pro mortuis illud idem testatur, dicens: [c. 15.]

C. XXIX. Mortui ex se nesciunt que hic geruntur. Fatendum est, nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis, qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed que sinuntur etiam isti meminisse et que illos quibus hec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus, que hic aguntur, presto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. . 1. Multi quoque ad uiuos aliquos ex mortuis uenire credunt, sicut e contrario Paulum ex uiuis in paradisum raptum esse diuina scriptura testatur. XII. Pars. Gratian. De his autem, qui in patibulis suspenduntur, queritur, an iuxta ecclesiam sint sepeliendi? De quibus in Magonciensi Concilio [II. sub Rab ano, c. 27.,] ita statutum est:

C. XXX. Non est deneganda communio his, qui in patibulis suspenduntur. Quesitum est ab aliquibus fratribus de his, qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem Deo peractam, utrum cadauera eorum ad ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et missae celebrandae, an non? Quibus respondemus, si omnibus de peccatis suis puram confessionem agentibus et digne penitentibus communio in fine secundum canonum precepta danda est, cur canones communionem uel sepulturam eis interdicunt, qui pro peccatis suis penam extremam persoluerunt et confitentur, uel confiteri desiderant? Scriptum est enim: "Non iudicat Deus bis in id ipsum."

[PALEA. C. XXXI. Fures et latrones, si in furando aut depredando occidantur, uisum est pro eis non orandum. Si conprehensi aut uulnerati presbitero uel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus. ]

[PALEA C. XXXII. De eodem. Item ex Concilio Aurelianensi. Si fur aut latro captus in preda absque occisione potest conprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem Dei creati et in nomine eius baptizati sunt, interfectores eorum quadraginta diebus non intrent ecclesiam. Lanea ueste induti ab escis et potibus, qui interdicti sunt, a toro, a gladio, ab equitatu se abstineant. In tertia, quinta feria et sabbato aliquo genere leguminum uel olerum, et pomis, paruisque pisciculis, cum mediocri cereuisia uicissim utantur et temperate. Sin autem a ueridicis conprobatur testibus, quod sine odii meditatione se suaque liberando diaboli membra interfecerint, et capi non poterant, penitenciam pro homicidio eis non iniungimus, nisi ipsi uoluerint aliquid quod humanitatis est facere. At si presbiter est, non deponatur; cunctis tamen diebus uitae suae penitenciam agat. ]

----------------------------------------------------------------------

CAUSA XIV.
GRATIANUS.
Canonici cuiusdam ecclesiae questionem mouent de prediis; testes ex fratribus suis producunt; negociatoribus pecuniam crediderunt, ut ex eorum mercibus emolumenta acciperent. (Qu. I.) Queritur, an liceat eis repetere sua? (Qu. II.) Secundo, an illi testes sint audiendi? (Qu. III.) Tertio, an illud sit usuras exigere? (Qu. IV.) Quarto, an liceat clericis uel laicis a quolibet usuras expetere? (Qu. V.) Quinto, an elemosinae de usuris fieri possint? (Qu. VI.) Sexto, an usurarii penitenciam agere ualeant, nisi quod male acceperunt restituant.

QUESTIO I.
GRATIANUS.
Quod sua repetere non possint, facile posse probari uidetur. Ait enim Dominus in euangelio: "Si uis perfectus esse, uade, et uende omnia, que habes, et da pauperibus." Quia ergo isti iter perfectionis arripiunt, non licet eis sua habere. Multo ergo minus licet eis repetere, quia non debet repeti quod possideri non licet. . 1. Item: "Si quis uoluerit tunicam tuam tollere, et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium." . 2. Item Apostolus in epistola ad Corinthios: "Secularia igitur iudicia si habueritis, omnino peccatum est in uobis." . 3. Item Gregorius exponens: "Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate," inquit: "Cum mens concepta desideria sequitur, seruire rebus conuincitur, quarum amore superatur."

C. I. Pro rebus transitoriis episcopus prouocatus non litiget. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 19.] Episcopus nec prouocatus pro rebus transitoriis litiget. Gratian. Quia ergo generaliter perfectis prohibetur in iudicio contendere, patet, quod istis non licet stare coram iudice. . 1. His ita respondetur: prohibetur perfecto in iudicio stare captando lucrum, sed non euitando dampnum. Vel aliter: Aliud est sua possidere, aliud est communium procuratorem esse. Canonici. non possident sua, quia res Deo oblatae non sunt alicuius. Utuntur enim rebus ecclesiae, non ut suis, sed tamquam ad dispensandum sibi creditis. Unde Prosper in libro de uita contemplatiua: "Sacerdos, cui dispensationis cura conmissa est, etc." require in causa eius, a quo pro ingressu monasterii pecunia exigebatur. Sicut ergo isti non sua possident, ita nec sua repetunt, sed res ecclesiae, quarum procurationem gerunt. Similiter quod in iudicio prohibentur contendere sic intelligendum est, uidelicet, ut non sibi stent coram iudice, sed aliis. Aliis autem coram iudice astitisse, et pro eis iudicem interpellasse nonnullos sanctorum legimus. Hi autem non sibi stant, sed pauperibus, quorum necessitatibus profutura repetunt, et ita non prohibentur stare coram iudice. . 2. Illud uero euangelii: "Si quis abstulerit tibi tunicam, etc." non precipientis est, sed exhortantis. Unde Augustinus ait: [lib. XIX. contra Faustum, c. 25.]

C. II. Peccat, qui ultra debitum exigit, non qui sibi debita reposcit. Quod debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Peccat autem qui exigit ultra debitum, ideoque lex modum figens penam talionis instituit. Sed tu eo longe es a peccato iniusti exactoris, quo omnino non exigis debitum, ideoque bonus magister ait: "Qui te percutit in maxillam, prebe ei et alteram," presertim ne cogamur et ipsi reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum. [Gratian.] Sic et cetera accipies.

[C. III.] Idem de sermone domini in monte. Quisquis preceptis non obtemperat, reus est et debitor penae. Et paulo post: . 1. Precepto Domini non obedire peccatum est; et consilio si uti nolueris, minus boni adipisceris. Item Gregorius in epistola ad Iouinianum: . 2. Quod precipitur inperatur; quod inperatur necesse est fieri; si non fiat, penam habet. . 3. Ubi consilium datur, offerentis arbitrium est; ubi preceptum, necessitas seruientis.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
De eo autem, quod queritur, an de suis fratribus testes possint producere, multis auctoritatibus uidetur esse prohibitum. Leges enim tam sacrorum canonum quam secularium principum prohibent aduersus alium testem de sua domo produci. Contra se enim quisque testari potest, pro se uero minime. Quia ergo isti producuntur, ut pro se ipsis testimonium ferant, (non enim suae utilitatis ecclesiae se penitus inmunes arbitrantur futuros, patet, quod eorum uox in talibus non est audienda. Sed distinctio hec et testium examinatio in criminalibus causis seruanda est; in ciuilibus autem non usquequaque. In criminali enim causa non licet testem de domo propria produci, in ciuili autem prelatis ecclesiae licet. Unde Pascalis II. Guidoni, Archiepiscopo Viennensi, apostolicae sedis Legato scribit, dicens:

C. I. Clerici pro sua ecclesia testimonium ferre possunt. Super prudentia tua plurimum admiramur, quod in negocio B. Stephani clericorum ipsorum acceptare nolueris testimonium. Diuersae sunt namque species causarum, nec in omnibus causis crimina agitantur. In criminibus siquidem accusatorum et testium illa districtio obseruanda est, que in canonibus continetur, ne qui ad probationem domestici assumantur. Ceterum in possessionum uel huiusmodi negociis hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negocia tractauerunt, de quorum auditu et uisu hesitatio esse non debeat. Si ergo idem clerici idonei sunt ad assertionem causae illius, nullatenus remoueantur, sed, sicut aliis litteris deliberatum est, inter S. Iohannis et S. Stephani canonicos lis illa plenius decidatur. Gratian. Potest etiam intelligi aliter. Domestici ad probationem non admittantur, ut pro his uidelicet, quorum sunt domestici, testimonium ferant. Hii autem (sicut supra de actoribus dictum est) non pro domesticis, sed pro ecclesia, que mater est omnium pauperum, testimonium dicant. In conficiendis autem instrumentis secularium negociorum presbiteri non uocentur ad testimonium, sed, si casu contractui eos interfuisse acciderit, iubente episcopo testimonium dicant. Unde in Sinodo habita Romae ab Eugenio Papa [II.] statutum est: [cap. 13.]

C. II. In conficiendis instrumentis sacerdotes ad testimonium non uocentur. Quamquam sacerdotum testimonium credibile habeatur, tamen in ipsis secularibus negociis pro conficiendis instrumentis ad testimonium non rogentur, quia eos talibus rebus interesse non conuenit. Si autem euentu aliquo causae interfuerint, et aliquid uiderint uel audierint, ubi nullae idoneae secularium personae inueniantur, ne ueritas occultetur, et malus ut bonus estimetur, in prouidentia proprii sit episcopi, ut aut coram se et conpetentibus iudicibus, aut aliter ueritatem honorifice testificentur.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem preter summam emolumenta sectari sit usuras exigere, auctoritate Augustini probatur, qui in psalmo XXXVI. [ad. uers. "Tota die"] scribit, dicens:

C. I. Qui plus quam dederit expetit usuras accipit. Si feneraueris hominem, id est si tu mutuum dederis pecuniam tuam, a quo plus quam dedisti expectes, non pecuniam solam, sed aliquid plus quam dedisti, siue illud triticum sit, siue uinum, siue oleum, siue quodlibet aliud, si plus quam dedisti expectes accipere, fenerator es, et in hoc inprobandus, non laudandus.

C. II. Quicquid supra datum exigitur, usura est. Item Ieronimus super Ezechielem, libro VI. [ad. c. 18.] Putant quidam usuras tantum esse in pecunia. Quod prouidens diuina scriptura omnis rei superhabundantiam aufert, ut plus non recipias quam dedisti. Item: . 1. Alii pro pecunia fenerata solent munuscula diuersi generis accipere, et non intelligunt scripturam usuram appellare et superhabundantiam quicquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint.

C. III. Quicquid sorti accidit usura est. Item Ambrosius de Nabuthe. Plerique refugientes precepta legis cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt. Ideo audiant quid lex dicat: "Neque," inquit, "usuram, escarum accipies, neque omnium rerum." Item: . 1. Esca usura est, et uestis usura est, et quodcumque sorti accidit usura est; et quodcumque uelis ei nomen inponas, usura est. Item: . 2. Si quis instaurandum conuiuium putet, ad negociatorem mittit, ut absinthiati cupellam sibi gratis deferat, ad cauponem dirigit, ut Picenum uinum aut Tiriacum requirat; ad lanium, ut uuluam sibi procuret; ad alium, ut sibi poma adornet.

C. IV. Quando amplius exigitur quam detur, usura accipitur. Item ex Concilio Agatensi. Usura est, ubi amplius requiritur quam quod datur. Verbi gratia, si solidos decem dederis, et amplius quesieris, uel dederis frumenti modium unum, et super aliquid exegeris. Gratian. Ecce euidenter ostenditur, quod quicquid ultra sortem exigitur usura est.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod uero nec clericis, nec laicis liceat usuras exigere, probatur auctoritate Gelasii et aliorum. Ait enim Gelasius Papa, scribens clericis per Lucaniam et Siciliam: [c. 17.]

C. I. A questibus negociationis clerici abstineant. Clerici ab indignis questibus nouerint abstinendum, et ab omni cuiuslibet negociationis ingenio uel cupiditate cessandum. In quocumque uero gradu sint, si cessare noluerint, mox a clericalibus offitiis abstinere cogantur.

C. II. Excommunicentur ministri, qui fenerantur. Item ex Concilio Arelatensi I., quod confirmauit Siluester Papa. [c. 12.] Ministri, qui fenerantur, placuit iuxta formam diuinitus datam eos a communione abstinere.

C. III. Qui uolunt esse in clero a studio negociationis abstineant. Item ex Concilio Terraconensi. [c. 2.] Canonum statutis firmatum est, ut quicumque in clero esse uoluerit emendi uilius et uendendi karius studio non utatur. Quod si exercere uoluerit, cohibeatur a clero.

C. IV. Alienetur a clero usuras aut superhabundantiam exigens. Item ex Concilio Martini papae. [c. 62.] Si quis oblitus timorem Domini, et sacrarum scripturarum, que dicunt: "Pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc cognicionem magni concilii fenerauerit uel centesimam exegerit, aut ex quolibet negocio turpis lucri quesierit, aut per diuersas species uini, uel frugis, uel cuiuslibet rei, emendo uel uendendo aliqua incrementa susceperit, de gradu suo deiectus alienus habeatur a clero.

C. V. Pro pecunia, quam dedit mutuo clericus, iusto precio species recipiat. Item ex eodem. Si quis clericus in necessitate solidum prestiterit, hoc de uino uel frumento accipiat, quod mercandi causa tempore statuto decretum fuerit uenundare. Ceterum si speciem non habuerit necessariam, ipsum quod dedit, ullo augmento recipiat.

C. VI. Clericus non plus accipiat quam conmodauit. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 16.] Nullus clericorum amplius accipiat quam conmodauit; si pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem, eandem speciem, quam dedit, accipiat, et quicquid aliud tantum, quantum dedit, accipiat.

C. VII. [VIII.] De eodem. Item ex Niceno Concilio. [c. 17.] Quoniam multi clerici, auaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt diuini precepti, quo dictum est: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram," statuit hoc sanctum concilium, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipere, uel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, uel etiam species frumentorum ad sescuplum dare, omnis, qui tale aliquid conatus fuerit ad questum, deiciatur a clero, et alienus habeatur ab ecclesiastico gradu.

C. VIII. [VII.] Etiam laicis usura dampnabilis est. Item Leo Papa. [epist. I. c. 3.] Nec hoc quoque pretereundum duximus, esse quosdam turpis lucri cupiditate captos qui usurariam exercent pecuniam, et fenore uolunt ditescere. Quod nos ut non dicamus in eos, qui sunt in clericali ordine constituti, sed etiam in laicos cadere, qui se Christianos dici capiunt, condolemus. Quod uindicari acrius in eos, qui fuerint confutati, decernimus, ut omnis peccandi oportunitas adimatur.

C. IX. Turpe lucrum sequitur, qui minus emit, ut plus uendat. Item Iulius Papa. Quicumque tempore messis uel uindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem conparat annonam uel uinum, uerbi gratia de duobus denariis conparat modium unum, et seruat, usque dum uendatur denariis quatuor aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.

C. X. Rapinam facit qui usuram accipit. Item Ambrosius in libro de bono mortis. [c. 12.] Si quis usuram accipit, rapinam facit, uita non uiuit.

C. XI. Non minus crudelis est qui pauperem trucidat fenore, quam qui diuiti aliqua rapit. Item Augustinus ad Macedonium. [ep. LIV.] Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid uel eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem fenore? Hec utique atque huiusmodi male utique possidentur, et uellem ut restituerentur, sed non est quo iudice repetantur. Iam uero prudenter intueamur quod scriptum est: "Fideli homini totus mundus diuitiarum est: infideli autem nec obolus," nonne omnes, qui uidentur sibi gaudere conquisitis, eisque uti nesciunt, alienum possidere conuincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et hoc iuste, quod bene. Omne igitur, quod male possidetur, alienum est; male autem possidet qui male utitur. Gratian. Porro, a quo usurae exigendae sint, Ambrosius testatur, dicens: [in libro de Tobia, c. 15.]

C. XII. Ab illo usuram exigere possumus, cui iure nocemus. Ab illo exige usuram, cui nocere merito desideras; cui iure inferuntur arma, huic legitime inferuntur usurae; quem bello uincere non potes, ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat qui usuras flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur qui fuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi ius belli, ibi ius usurae.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero elemosinae non sint faciendae ex fenore uel usuris, nec ex quolibet male acquisito, Augustinus testatur in libro de uerbis Domini tractatu XXXV.:

C. I. De usuris elemosinae fieri non possunt. Nolite uelle elemosinas facere de fenore et usuris.

C. II. Oblatis de rapina reprobatur a Deo. Item Augustinus. Inmolans ex iniquo oblatio est maculata. Dona iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui. Panis egentium uita pauperis est. Qui defraudat illum homo sanguinis est. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit necessario, fratres sunt.

C. III. Non est aliquid rapiendum diuitibus, ut detur egenis. Item Augustinus in Omelia. Forte aliquis cogitat et dicit: Multi sunt Christiani diuites, auari, cupidi; non habeo peccatum, si illis abstulero, et pauperibus dedero. Unde enim illi nil boni agunt, mercedem habere potero. Sed huiusmodi cogitatio ei Diaboli calliditate suggeritur. Nam si totum tribuat quod abstulerit, potius peccatum addit quam minuat.

[PALEA. C. IV. De eodem. Item Ieronimus. Nemo, qui rapit, moriens, si habet unde reddat, saluatur. Si eos, quorum fuit, inuenire non poterit, ecclesiae uel pauperibus tribuat. ]

[PALEA. C. V. De eodem. Item Ambrosius. Rapinam emere non licet, nisi ea intentione, ut cui est ablata reddatur. ]

C. VI. Furtum conmittit qui inuentum non reddit. Item eiusdem. Si quid inuenisti, et non reddidisti, rapuisti; quantum potuisti fecisti. Quia plus non inuenisti. Qui alienum negat, si posset et tolleret. . 1. Deus cor interrogat, non manum.

C. VII. Qui de rebus concessis et bene quesitis elemosinam inpendit, illa placet Deo. Item Gregorius. [lib. VII. epist. 110. ad Syagrium.] Elemosina redemptoris nostri oculis illa placet, que non ex illicitis et iniquitate congeritur, sed que de rebus concessis et bene acquisitis inpenditur.

C. VIII. Peccat qui rem inuentam non reddit. Item Ieronimus in libro Leuitici. Multi sine peccato putant esse, si alienum, quod inuenerint, teneant, et dicunt, Deus michi dedit, cui habeo reddere? Discant hoc peccatum simile esse rapinae, si quis inuenta non reddat.

C. IX. Bonus usus non iustificat iniuste quesita. Item Augustinus. [lib. de bono coniugali, c. 14.] Neque enim si agris inique ac perperam inuasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus elemosinas largas faciat, ideo rapinam iustificat. . 1. Neque si alius ruri paterno, uel iuste quesito auarus incumbat, ideo culpanda est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est. . 2. Nec tirannicae factionis peruersitas laudabilis erit, si regia clementia tirannos subditos tractet. . 3. Nec uituperetur ordo regiae potestatis, si rex tirannica crudelitate seuiat. Aliud namque est iniusta potestate iuste uelle uti, et aliud est iusta potestate iniuste uelle uti.

C. X. Cum alterius detrimento alteri subuenire non licet. Item Ambrosius in libro [III.] de offitiis. [c. 9.] Denique, si non potest alteri subueniri, nisi alter ledatur, commodius est neutrum iuuari quam alterum grauari. Ideoque in causis pecuniariis interuenire non est sacerdotale in quibus non potest fieri, quin frequenter alter ledatur, qui uincitur, quoniam intercessoris beneficio se uictum arbitratur. Sacerdotis igitur est nulli nocere, prodesse uelle omnibus; posse autem solius Dei est.

C. XI. Elemosinae et sacrificia non placent Deo, que offeruntur ex scelere. Item Gregorius in Registro. [lib. VII. Indict. 2. epist. 126. Reccaredo Regi.] Scriptum est: "Victimae inpiorum abhominabiles sunt Deo: uota iustorum placabilia;" neque enim in omnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo detur inspicitur. Hinc est enim quod scriptum est: "Respexit Deus ad Abel, et ad munera eius; ad Cain autem et ad munera eius non respexit." Dicturus quippe, quia Dominus respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. "Dona quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum propiciabitur peccatis eorum." Idem: "Longe est Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet." II. Pars. Gratian. Contra in Exodo legitur, quod filii Israel, exituri de Egypto, a uicinis suis acceperunt mutuo uasa aurea et argentea, ex quibus postea edificauerunt tabernaculum Domino. His respondet Augustinus in libro questionum Exodi: [quest. 39.]

C. XII. Non licet aliena rapere exemplo Israelitarum spoliantium Egyptios. Dixit Dominus ad Moysen: "Petat uir a proximo, et mulier a proxima, uasa aurea et argentea, et uestem." Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteat. Nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium prebuerunt. III. Pars. Gratian. Item obicitur: Aliena rapere non est contra preceptum: nullo siquidem Dei mandato rapina uidetur prohibita. Sed nomine furti omnis illicita usurpatio rei alienae intelligitur. Unde Augustinus in eodem libro: [quest. 71.]

C. XIII. Maioris penae est uiolenter aliquid eripere, quam furari. Penale est occulte auferre: multo maioris penae est uisibiliter eripere. Auferre ergo nolenti, siue occulte siue palam, habet preceptum suum. Furti enim nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique furti nomine in lege ueteris testamenti et rapinam intelligi uoluit. A parte enim totum significauit, quicquid illicite rerum proximi aufertur. Gratian. His auctoritatibus probatur, quod neque ex rebus inuentis, neque ex male conquisitis elemosinam quisquam facere potest. IV. Pars. . 1. Sed Augustinus contra testatur [serm. XXXV. de uerbis Domini] dicens:

C. XIV. De male adquisitis bonum fieri potest. Qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum. Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto tu bonus, qui facis de malo bonum, et cum ceperis aliquid boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tui conuertuntur in bonum, et tu remanes malus? Gratian. Sed hoc multipliciter intelligitur. Facit enim de malo bonum qui reddit quod illicite abstulit. Nomine etiam mali cura et sollicitudo mortalium exprimitur. De malo ergo bonum facit qui pauperibus dispensat quod cum labore et sollicitudine acquisiuit, iuxta illud euangelii: "Facite uobis amicos de mammona iniquitatis." Vel ex malo acquiritur quod ex turpi causa possidetur, ueluti cum mathematicus ex arte, quam docet, uel ex futuris, que pronunciat, nonnulla lucratur. Que uero de malo sic acquiruntur in bonum possunt conuerti. De peccato etiam aliqua nonnumquam acquiruntur, que pauperibus iuste erogantur. Unde Augustinus ad Macedonium: [epist. LIV.]

C. XV. Que male acquiruntur aliquando bene possunt expendi. Non sane quicquid ab inuito sumitur iniuriose aufertur. Nam plerique nec medico uolunt reddere honorem suum, nec operario mercedem; nec tamen hec qui ab inuito accipiunt, per iniuriam accipiunt, que potius per iniuriam non darentur. . 1. Sed non ideo debet iudex uendere iustum iudicium, aut testis uerum testimonium, quia uendit aduocatus iustum patrocinium et iurisperitus uerum consilium. Illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur: isti ex una parte consistunt. Cum autem iudicia et testimonia, que nec iusta et uera uendenda sunt, iniqua et falsa uenduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam, quamuis a uolentibus, datur. Ille tamen solet male sibi ablatam pecuniam repetere, qui iustum iudicium emit, quoniam uenale esse non debuit. Qui uero pro iniquo iudicio dedit, uellet quidem repetere, nisi timeret uel puderet emisse. . 2. Sunt aliae personae inferioris loci, que ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut offitialis, et qui amouetur, et cui admouetur offitium. Ab his extorta per inmoderatam inprobitatem repeti solent; magisque reprehendimus qui talia inusitate repetiuerunt, quam qui ea de more sumpserunt, quoniam multae necessariae personae rebus humanis uel inuitantur huiusmodi commodis, uel tenentur. . 3. Isti, si uiam uitae mutauerint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea, que hoc modo acquisierunt, tanquam sua pauperibus largiuntur, quam eis, a quibus accepta sunt, tamquam aliena restituant. . 4. Qui uero contra ius societatis humanae furtis, rapinis, calumpniis, obpressionibus, inuasionibus aliqua abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus, Zachei publicani exemplo.

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero penitencia agi non possit, nisi res aliena reddatur, testatur Augustinus in epistola [LIV.] ad Macedonium.

C. I. Penitencia non agitur, si res aliena non restituitur. Si res aliena, propter quam peccatum est, reddi possit, et non redditur, penitencia non agitur, sed simulatur. Si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; si, ut dixi, restitui potest. Plerumque enim qui aufert amittit, siue alios patiendo malos siue ipse male uiuendo, nec aliud habet unde restituat. . 1. Huic certe non possumus dicere, redde quod abstulisti, nisi cum habere credimus et negare. Ubi quidem si aliquos sustinet cruciatus repente, dum existimatur habere quod reddat, non est iniquitas, quia, si non est unde reddat ablatam pecuniam, tamen, dum eam per molestias corporales reddere conpellitur, peccati quo male ablata est, penas luit. . 2. Sed non inhumanum est etiam pro talibus intercedere non ad hoc ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem seuiat. Et paulo post: . 3. Illud uero fidentissime dixerim, eum, qui pro homine ad hoc interuenit, ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem (quantum honeste potest) ad reddendum non conpellit, socium esse fraudis et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus quam inpendimus. Non enim opem fert qui ad peccandum adiuuat, ac non potius adiuuat sed obuiat subuertendo atque obprimendo. . 4. Sed numquid nos ideo aut exigere aut exigendum tradere uel possumus uel debemus? Agimus, quantum episcopalis facultas dat, et humanum quidem nonnumquam, sed maxime ac semper diuinum iudicium comminantes. Nolentes autem reddere, quos nouimus et male abstulisse, et unde reddant habere, arguimus, increpamus, obtestamur, quosdam clam, quosdam palam, sicut diuersitas personarum diuersam uidetur posse uel accipere medicinam. II. Pars. Gratian. Si uero rem alienam quis consecrauerit, non eandem, sed estimationem eius restituere debet. Unde Gregorius: [lib. VII. Indict. 2. epist. 58. Fantino Defensori]

C. II. Qui rem alienam consecrat, eius estimationem restituat. Conperimus, nullam extitisse causam, pro qua res eorum potuissent rationabiliter occupari, atque eas inconsulte ac temere consecrari. Idcirco experientiae tuae precipimus, ut, quia quod semel consecratum est eis non ualet ultra restitui, studii tui sit ut ipse episcopus debeat precium dare. III. Pars. Gratian. Pro malis autem apud principes ecclesia debet intercedere, non eos temerario ausu defendere. Unde Gregorius Romano Defensori: [lib. VII. Indict. 2. epist. 24.]

C. III. Ecclesia pro malis intercedat non eos temere defendat. Hii, qui in furtis publicis inplicati sunt, a nobis non uideantur iniuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus; sed quantum decet ecclesiam ammonendo, uerbum intercessionis adhibendo quibus ualetis succurrite, ut et aliis opem feratis, et opinionem sanctae ecclesiae non inquinetis. IV. Pars. Gratian. Furtum autem non tam in quantitate rei quam in affectu furantis consideratur. Unde Ieronimus in epistola ad Titum: [ad c. 2.]

C. IV. Non solum in maioribus sed etiam in minoribus furtum conmittitur. Fur autem non solum in maioribus, sed in minoribus etiam iudicatur. Non enim, quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. Quomodo in fornicatione non idcirco diuersa sit fornicatio si mulier pulcra aut deformis, ancilla aut ingenua, paupera aut opulenta sed qualiscumque illa fuerit, una est fornicatio ita in furto, quantumcumque quis abstulerit, furti crimen incurrit.

------------------------------------------------------------------------

CAUSA XV.
GRATIANUS.
Clericus quidam crimine carnis lapsus esse perhibetur ante, quam sacerdotalem benedictionem consequeretur. Postquam uero sacerdotium adeptus est, in furorem uersus quendam interfecit. Recuperata uero sanitate apud episcopum accusatur ab ea, cum qua lapsus esse dicitur. Episcopus autem die dominico causam examinat. Sacerdos inficiatur crimen sibi illatum; quorundam clericorum sibi patrocinia querit; illi uero non sine precio sibi patrocinantur; tandem episcopus questionibus confessionem extorquet; demum solus et absque sinodali audientia illum sententia ferit. (Qu. I.) Queritur autem, an ea, que mente alienata fiunt, sint inputanda? (Qu. II.) Secundo, an pro inpensis patrociniis liceat clericis munera exigere? (Qu. III.) Tertio, an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? (Qu. IV.) Quarto, an die dominico eius causa sit uentilanda? (Qu. V.) Quinto, an sibi neganti purgatio sit deferenda? (Qu. VI.) Sexto, an eius confessio cruciatibus sit extorquenda? (Qu. VII.) Septimo, an absque sinodali audientia episcopus ualeat sacerdotem dampnare? (Qu. VIII.) Octauo, si sponte confessus aut ab aliis conuictus fuerit, quod ante ordinationem peccauerit, an suscepti ordinis offitium sibi exequi liceat?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ea, que alienata mente fiunt, non sint inputanda, facile uidetur posse probari. Peccata namque alia penes uoluntatem animi, alia circa naturae infirmitatem uidentur consistere. Est autem uoluntas, ut Augustinus ait in libro 1. retractationum, [cap. 15.] animi motus ad aliquid uel non imitandum, uel adipiscendum. Quod propterea dictum est, ut hac diffinitione uolens a nolente discerneretur. . 1. Ex uoluntate itaque peccata procedunt, que libero mentis arbitrio et delinquendi proposito conmittuntur. . 2. Porro infirmitas alia est animi, alia carnis. Infirmitas animi est ignorantia; carnis infirmitas est concupiscentia. Ex utraque autem infirmitate que procedunt inputantur ad penam. Unde de quibusdam ignorantibus dictum est: "Si quis ignorat, ignorabitur." Tales erant illi, de quibus Christus ait apostolis: "Extra sinagogam facient uos, quia arbitrabuntur obsequium se prestare Deo." De eisdem etiam Apostolus scribit in epistola ad Romanos: "Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam." Nullum tamen eorum in sua perfidia perseuerantem hec ignorantia excusat. Ex carnis infirmitate procedunt que naturae languore fiunt, que, nisi inputarentur ad penam, nequaquam Apostolus lege carnis grauatus diceret: "Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? etc." Siue ergo penes uoluntatem, siue penes infirmitatem peccata consistant, semper inputantur ad penam. . 3. Cui sententiae illud Augustini de uera religione [C. 14.] contrarium esse uidetur: "Usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nisi sit uoluntarium nullo modo sit peccatum, et hoc quidem adeo manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat." Quare aut negandum est peccatum conmitti, aut fatendum est cum uoluntate conmitti. . 4. Sed hoc non generaliter de omnibus peccatis intelligendum esse, idem Augustinus in 1. libro retractionum [cap. 13.] ostendit, dicens: "Usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. . 5. Potest uideri falsa hec diffinitio; sed si diligenter excutiatur, inuenitur uerissima. Peccatum illud quippe cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam pena peccati. Quamuis et illa, que non inmerito non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus, uel coactis perpetrantur, non omnino possint non uoluntaria dici." Idem in eodem: [libro c. 15.] "Diffinitio peccati quam diximus: Peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quod iustitia uetat unde liberum est abstinere, propterea uerum est, quia id diffinitum est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam pena peccati."

C. I. Non sunt peccata uolentium, nisi nescientium. Idem in libro [IV.] questionum. [qu. 24. ad c. 15. Numerorum] Merito queritur, que sunt peccata nolentium? utrum que a nescientibus conmittuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur? Nam et hoc contra uoluntatem dici solet; sed utique uult propter quod facit; tamquam si periurare nolit, et facit cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. Vult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum appetit, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. Quod si ita est, nescio, utrum possint ista dici peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Nam si diligenter inspiciatur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud quod uult peccat. Omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere. Usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud, quod ex eo consequitur. Hec si ita se habent, non sunt peccata nolentium, nisi nescientium, que discernuntur a peccatis uolentium.

[C. II.] Digestorum titulo de iniuriis. [I. 3.] Illud relatum pereque est, eos, qui iniuriam pati possunt, et facere posse. Sane sunt quidam, qui facere non possunt, utputa furiosus, et inpubes, qui doli capax non est. Namque hi pati iniuriam solent, non facere. Cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere, hos, siue pulsent siue conuicium dicant, iniuriam fecisse non uideri. Itaque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest; facere uero nemo, nisi qui scit se iniuriam facere, etiam si nesciat cui faciat. Quare si quis per iocum percutiat, aut dum certat, iniuriarum non tenetur. Si quis liberum hominem ceciderit, dum putat seruum suum, in ea causa est, ne iniuriarum teneatur. Gratian. Ut itaque, ex premissis apparet, siue ex uoluntate siue ex infirmitate peccata procedant, palam est illa inputari. Sed carnis infirmitas dupliciter intelligitur. Est enim languor naturae, qui carnis concupiscentia appellatur, que uerius animae infirmitas dici potest, sed ideo carnis infirmitas dicitur, quia accidit animae ex coniunctae carnis corruptione. Porro alia est infirmitas, que proprie carnis dicitur, qua (elementorum seu humorum concordia turbata) caro ipsa afficitur, et tandem dissoluitur. . 1. Similiter animi infirmitas duplex est: una, que uicium appellatur, qua anima a Deo separatur, ut est ira, odium, et alia huiusmodi; alia infirmitas animae, que, cum ipsa non sit peccatum, est tamen pena, et causa peccati, ut est obliuio et ignorantia. Furor autem, cum non sit peccatum, est tamen pena peccati, ut febris et ceterae passiones, quas proprie carnis dicimus esse, quarum motus, id est ea, que illis perturbantibus fiunt, nulli inputantur ad penam. . 2. Sed obicitur de Lamech, qui, cum cecus esset, Cain interfecit, nec eum excusauit cecitatis infirmitas. Unde dictum est: "Septuplum ultio dabitur de Cain; de Lamech septuagies septies." Sed cecitas ignorantiae similis est. . 3. Ex utraque enim quedam fiunt, que inputantur, quedam uero que minime. Cecus namque, si debitum suae uxori se credens reddere alienam polluit, non est reus adulterii. Si autem ludo, uel exercitatione uirium, uel uenatione iaculum mittens aliquem perimat, quia ab eo hoc penitus debet esse alienum, homicidii reus habetur. Mens uero alienata furore, cum sui conpos non sit, eorum, que admittit, reatum non contrahit, quia facultatem deliberandi non habuit. Unde pupillo et furioso in maleficiis subuenitur, ut non eis inputentur ad penam que ex mentis deliberatione non processerunt. Quod non solum humanis, sed etiam diuinis legibus noscitur adprobatum. Ait enim Augustinus de paruulis: [in lib. de fide ad Petrum Diaconum, cap. 30.]

[C. III.] "Firmissime tene et nullatenus dubites, exceptis illis, qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum uitam eternam, qui non hic a malis suis fuerit per penitenciam fidemque conuersus, et per sacramentum fidei et penitenciae, id est per baptismum, liberatus; et maioribus quidem necessarium esse et penitenciam de malis suis agere et fidem catholicam secundum regulam ueritatis tenere, et sacramentum baptismatis accipere: paruulis uero, qui necdum propria uoluntate credere, nec penitenciam pro peccato, quod originaliter trahunt, agere possunt, sacramentum fidei, quod est sanctum baptisma, quamdiu rationis eorum etas capax esse non potest, sufficere ad salutem." [Gratian.] Ex eo autem, quod in fine huius auctoritatis dicitur: "Quamdiu scilicet rationis eorum etas capax esse non potest," euidenter datur intelligi, nulli post baptismum peccata inputari, siue sit adultus siue inpubes, nisi rationis sit capax. Unde etiam de brutis animalibus eadem ratio ab Augustino in eodem libro [c. 3.] redditur, quare sua facta eis non inputentur: "Animalia, inquit, enim seculi presentis cursum aut ornatum secundum creatoris incomprehensibilem uoluntatem peragunt, que de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationabilia non sunt. Numquid enim de bubus cura est Deo? Homines uero, quia rationales sunt facti, et de se, et de omnibus rebus, quas in usum uitae presentis acceperunt, rationem reddituri sunt Deo et pro suorum actuum qualitate recipient aut penam aut gloriam." Sacrae tamen legis auctoritate animalia iubentur interfici, non propter conscientiam peccati, sed quia refricant memoriam facti. Unde Augustinus super Leuiticum: [ad. c. 20. quaest. 74.]

C. IV. Non propter culpam, sed propter memoriam facti pecus occiditur, ad quod mulier accedit. Mulier que accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus; morte moriatur. Rei enim sunt. . 1. Queritur, quomodo sit reum pecus, cum sit irrationabile, nec ullo modo capax legis est? Item: Pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam. II. Pars. Gratian. De furiosis autem euidentissime scribit Augustinus in libro questionum ueteris et noui testamenti, [qu. 2. in fine] ita dicens:

C. V. Culpa non necessitate, sed uoluntate reum constringit. Aliquos scimus subito dementes factos ferro, fuste, lapidibus, morsibus, multos nocuisse, quosdam et occidisse, captos autem industria et iudiciis oblatos minime reos factos, eo quod non uoluntate, sed inpellente ui nescio qua hec gesserint nescientes. Quomodo enim reus constituitur qui nescit quod fecerit?

C. VI. Reus uoluntate, non necessitate constringitur. Item Ambrosius in Exameron, in tractatu primi diei. Illa cauenda sunt, que ex nostra uoluntate prodeunt delicta iuuentutis et irrationabiles corporis passiones. Quorum igitur nos sumus domini, eorum principia extrinsecus non requiramus, nec deriuemus in alios, sed agnoscamus ea, que proprie nostra sunt. Quod possumus non facere, si uolumus, huius electionem mali potius nobis debemus ascribere quam aliis. Ideo etiam in iudiciis istiusmodi uoluntarios reos, non necessitate conpulsos culpa constringit, pena condempnat. Neque enim, si per furorem aliquis innocentem perimat, obnoxius morti est, quin etiam ipsius legis diuinae oraculo, si quis per inprudentiam intulerit necem, accipit inpunitatis spem, refugii facultatem, ut possit euadere. Hoc igitur de eo, quod proprie malum uidetur, dictum sit. Mala enim non sunt, que nec crimine mentem inplicant, nec conscientiam ligant. Unde paupertatem et ignobilitatem, egritudinem, mortem, nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum sorte numerauerit.

C. VII. Veniam habent que ignorantes ebrii conmittunt. Idem in libro de patriarchis. [c. 6. libro de Abraham.] Sane discimus uitandam ebrietatem, per quam crimina cauere non possumus. Nam que sobrii cauemus per ebrietatem ignorantes conmittimus. . 1. Nesciunt quid loquantur qui nimio uino indulgent, iacent sepulti, ideoque, si qua per uinum deliquerint, apud sapientes iudices uenia quidem facta donantur, sed leuitatis dampnantur auctores.

C. VIII. Inobedientia uel concupiscentia non habet culpam in corpore non consentientis. Item Augustinus I. libro de ciuitate Dei. [c. 25.] Si concupiscentia uel inobedientia, que adhuc in membris moribundis habitat, preter nostrae uoluntatis legem quasi lege sua mouetur, si absque culpa est in corpore dormientis, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis.

C. IX. Loth non de incestu, sed de ebrietate culpatur. Idem contra Faustum, libro II. Inebriauerunt Loth filiae eius, et se nescienti miscuerunt. Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum ebrietas illa meretur.

C. X. Nemo trahitur ad culpam, nisi ductus propria uoluntate. Item Ambrosius de beata uita. Non est quod cuiquam nostram ascribamus erumpnam, nisi nostrae uoluntati. Nemo nostrum tenetur ad culpam, nisi uoluntate propria deflexerit. Non habent crimen que inferuntur reluctantibus. Voluntaria tantum conmissa sequitur delictorum inuidia, quam in alios deriuamus. Voluntarium sibi militem elegit Christus, uoluntarium sibi seruum diabolus actionatur. Neminem iugo seruitutis astrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum ere uendiderit.

C. XI. Minister Dei est qui inuitus homicidium facit. Idem de paradiso in libro. Nec is, qui inuitus fecerit aliquod homicidium, extra ministerium est. Siquidem lex ait de eo: "Quia Deus dedit eum in manus eius." Manus ergo eius instrumenti modo diuinae ultioni ministerium prebuerunt. Leuita igitur minister remissionis est. Percussor autem, qui non ex dispositione, sed preter uoluntatem fecerit homicidium, diuinae minister est ultionis. . 1. Illud quoque specta, quia, cum interficitur inpius, Christus infunditur, et, ubi abhominatio aboletur, sanctificatio consecratur, quia Dominus dixit: "In ea die, qua interfecero omne Israel." Quod non refertur ad unum diem afflictionis Egypti, sed ad omne tempus. Gratian. Cum itaque qui inuitus hominem interfecerit minister Dei sit, cum innocentem furore perimens morti nequaquam obnoxius sit, cum subito dementes eorum, que faciunt, reatum minime gestent, patet hunc sacerdotem homicidii reum non esse, unde nec sacerdotio priuari debet. . 1. Obicitur autem illud, quod inuenitur in penitenciali Theodori:

C. XII. In se reuersus penitenciam agat qui insaniens aliquem occiderit. Si quis insaniens aliquem occiderit, si ad sanam mentem peruenerit, leuior ei penitencia inponenda est. Gratian. Sed hoc forte de eo intelligitur, quem propria culpa ad furorem perduxit. . 1. Item obicitur: Sunt quedam, que, etsi non inputentur ad penam, tamen inpediunt sacramenti signaculum. Ambicio namque parentum filio non inputatur ad penam, cui tamen obest ad ecclesiae munus accipiendum. Sic que mente alienata fiunt, etsi non inputentur ad penam, tamen sacri muneris executionem inpediunt. Unde Ieronimus ait:

C. XIII. Innocens est qui non iratus, sed propter disciplinam aliquem casu perimit. Si quis non iratus, sed propter disciplinam palmam alicui dederit, et casu occiderit, sicut fieri solet, quantum ad gratiam, innocens est, quia uoluntatem, non opus requirit. Quantum autem ad legem, reus est, quia opera querit. . 1. Item si in persecutione uirgo fuerit obpressa, repellitur lege, quia opus inspicit, non uoluntatem; in gratia autem quasi uirgo suscipitur, quia non opera querit, sed uoluntatem. Gratian. Sicut ergo qui propter disciplinam casu homicidium facit, quantum ad legem, reus est, quantum ad gratiam, innocens, sic iste sacerdos, qui furore homicidium fecit, quantum ad culpam, innocens est, quantum ad suscepti muneris executionem, reus probatur. . 1. His ita respondetur: Non omnia, que ordinandum inpediunt, ordinatum deiciunt; non enim potest ad sacerdotium prouehi qui aliquando insaniuit. Verumtamen, si post sacerdotium furere ceperit, non ideo sacerdotio carebit, nisi forte numquam ad sanae mentis offitium illum redire contingat. Sicut de quodam episcopo Gregorius scribit in registro ad Eleuterium Episcopum: "Quamuis triste sit nobis etc." ut supra: "Longa inualetudine grauatus episcopus".

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Pro inpensis uero patrociniis Terraconensi Concilio clerici munera exigere prohibentur, in quo sic statutum legitur: [c. 10.]

C. I. Pro patrociniis inpensis clericus munera exigere non debet. Obseruandum quoque decernimus, ne quis sacerdotum uel clericorum more secularium iudicum pro inpensis patrociniis munera audeat accipere, nisi in ecclesia gratuito oblata, que non fauore muneris uideantur accepta, sed collatione deuotionis illata. Quod si quesita probatur accipere, ueluti exactor fenoris aut usurarum possessor secundum statuta Patrum se nouerit degradandum. Gratian. Hoc autem de illis intelligendum est, qui canonicam uitam professi regulariter se uicturos proposuerunt. Generali namque ecclesiae consuetudine receptum est et moribus approbatum, ut clerici more aduocatorum patrocinia inpendant, et pro inpendendis munera exigant, et pro inpensis suscipiant.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Tertio queritur, an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? In quo primum uidendum est, an mulier sacerdotem accusare ualeat? Quod sacris canonibus omnino uidetur esse prohibitum. Generaliter enim statutum est ex decretis Fabiani Papae, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur, qui sui ordinis non sunt, nec esse possunt. Mulieres autem non solum ad sacerdotium, sed nec etiam ad diaconatum prouehi possunt, unde nec sacerdotes accusare, nec in eos testificari ualent. Legibus quoque cautum est, ut ob uerecundiam sui sexus mulier apud pretorem pro alio non intercedat, nisi forte suas uel suorum iniurias persequi maluerit. Hec autem, que nec suas, nec suorum iniurias persequitur, ad hanc accusationem admitti non debet. . 1. Econtra qui iudicis personam gerere ualet ab accusatoris offitio non remouetur. Mulieres autem in ueteri testamento populum iudicasse, quicumque librum Iudicum legerit ignorare non poterit. Non itaque ab accusatione remoueri possunt quas etiam iudicis personam frequenter gessisse constat, nec ulla serie diuinarum scripturarum ab accusatione prohibentur. . 2. His ita respondetur: In ueteri lege multa permittebantur, que hodie perfectione gratiae abolita sunt. Cum enim mulieribus permitteretur populum iudicare, hodie pro peccato, quod mulier induxit, ab Apostolo eis indicitur uerecundari, uiro subditas esse, in signum subiectionis uelatum caput habere. Que ergo his omnibus uiro subiecta ostenditur, cui pro alio postulare non conceditur, ad accusationem admittenda non uidetur. . 3. Econtra, quamquam passim et indifferenter ad accusationem mulier non admittatur, sunt tamen quedam crimina, quorum accusationem mulier subire non prohibetur. Unde in libro Codicis [IX., tit. 1. l. 12.] Inp. Diocletianus scribit, dicens:

[C. I.] "De crimine, quod publicorum fuerit iudiciorum, mulieri accusare non permittitur, nisi certis ex causis, id est si suam suorumque iniuriam persequatur, secundum antiqui iuris statuta tantum, de quibus specialiter eis concessum est, non exacta subscriptione. Unde aditus preses prouinciae in primis examinabit an tale sit crimen, cuius accusationem mulier subire non prohibetur".

[C. II.] Item in libro Digestorum, Paulus libro II. de adulteriis. [tit. de testibus, l. 18.] "Ex eo, quod prohibet lex Iulia de adulteriis testimonium dicere condempnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonium dicendi in iudicio ius habere." Item de accusationibus et inscriptionibus, lege 1.: . 1. "Non est permissum mulieri publico iudicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentum liberorumque, et patroni et patronae, et eorum filii filiaeue, nepotis neptisue mortem exequatur."

[C. III.] Paulus libro 1. de adulteriis. "Certis de causis concessa est mulieribus publica accusatio, ueluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex lege testimonium publicorum inuitae non dicant." . 1. Idem et in lege Cornelia testamentaria senatus statuit; sed et de testamento paterni liberti uel materni mulieribus publico iudicio dicere permissum est. . 2. "Pupillis ex consilio tutorum patris mortem, item pupillae aui sui mortem exequi, concessum est lege testamentaria. Nam de patris quidem testamento pupillis agere diuus Vespasianus permisit. Sed etsi non exhibeantur tabulae, per interdictum possunt experiri." Codice qui accusare possunt uel non, idem Augustus Dionisio: "Uxor tua, si consobrini sui necem uindicandam existimat, adeat presidem prouinciae." Digestis ad legem Iuliam maiestatis, [lege 8.,] Papinianus libro 12. Responsorum: . 3. "In questionibus lesae maiestatis etiam mulieres audiuntur. . 4. Coniurationem Sergii Catilinae Iulia mulier detexit, et M. Tullium consulem iudicium eius instruxit." [Gratian.] Quecumque uero persona ad accusationem publicorum iudiciorum uel lesae maiestatis admittitur, eadem accusationem symoniae subire non prohibetur. Unde in primo Codicis libro Inp. Leo Augustus Armasio, Prefecto Pretorii:

C. IV. Lesae maiestatis, et publicorum iudiciorum, et symoniae accusatio equaliter proponatur. Sane quisquis hanc sanctam et uenerandam antistitis sedem pecuniae interuentu subisse, aut si quis, ut alterum ordinaret uel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et lesae maiestatis accusatione proposita, a gradu sacerdotis retrahatur. Nec hoc solum deinceps honore priuari, sed perpetuae quoque infamiae dampnari decernimus, ut facinus quos par coinquinat et equat, utrosque similis pena comitetur. Gratian. Cum autem sacris canonibus accusationes omnino submoueantur, quas leges seculi non asciscunt, e diuerso uidentur admittendae que legibus seculi non prohibentur. Verum hoc non infertur. Quicumque enim clericorum nuptias sacris canonibus contrahere prohibentur, et legibus inperatorum. Non autem consequenter omnium copulam leges admittunt, quorum coniunctionem sacri canones non prohibent; legibus enim soli cantores et lectores, canonibus autem etiam acoliti uxores ducere possunt. Quamuis igitur sacris canonibus submoueantur accusationes, quas leges seculi non asciscunt, non ideo consequenter recipiuntur quascumque leges principum admittunt. . 1. Sed (sicut circa huius operis initium premissum est) tociens legibus inperatorum in ecclesiasticis negociis utendum est, quociens sacris canonibus obuiare non inueniuntur. Unde aut specialiter sacris canonibus mulier ab accusatione lesae maiestatis et symoniae ostendatur prohibita, aut premissis rationibus ad huiuscemodi accusationem admittenda probatur. . 2. Nec quisquam distinguere querat, ad aliorum, non ad sacerdotum accusationem in hoc casu symoniae mulieres esse admittendas. Cum enim generaliter legibus hoc eis permissum inueniatur, nisi quis specialiter aliqua lege hoc prohibitum ostenderit, eius distinctio locum non habebit. Verum, cum contra regulas generales quedam crimina specialiter excepta sint, in quibus mulieri accusare permittitur, inter que fornicatio non numeratur, patet, quod huius accusatio duppliciter infirmatur, et quia fornicationis crimen intendit, et quia, dum de se confitetur, super alienum crimen ei credi non oportet. Unde Iulius Papa scribit, [in decretis, c. 18.,] dicens:

C. V. Rei professio aduersus quemlibet admitti non debet. Nemini (preterquam de crimine maiestatis) de se confesso super alienum crimen credi oportet, quoniam eius atque omnis rei professio periculosa est, et admitti aduersus quemlibet non debet. Gratian. Quia ergo ista de se confitetur, super alienum crimen ei credi non potest, sed contra eam sua confessio interpretanda est.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod uero die dominico nec episcopo, nec presbitero causam uentilare aliquam liceat in Terraconensi Concilio prohibetur in quo sic statutum est: [c. 4.]

C. I Ministri ecclesiae die dominico causas uentilare non debent. Nullus episcoporum aut presbiterorum uel clericorum die dominico propositum cuiuscumque causae negocium audeat uentilare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solempnia peragant. Ceteris uero diebus, conuenientibus personis, illa, que iusta sunt, habent licentiam iudicandi, excepto criminali.

C. II. Sollempnibus diebus et ieiuniorum legitimorum secularia placita non agantur. Item ex Concilio apud Erphesfurt, habito presente Rege Heinrico. Placita secularia dominicis diebus, uel aliis precipuis festis, seu etiam in his diebus, in quibus legitima ieiunia celebrantur, secundum canonicam institutionem minime decreuimus fieri. Insuper etiam sancta sinodus decreuit, ut nulla iudiciaria potestas licentiam habeat sua auctoritate Christianos ad placitum bannire in supradictis diebus, id est septem diebus ante natale Domini usque in octauas epiphaniae, et a quinquagesima usque ad octauas pascae, et septem diebus ante natiuitatem sancti Iohannis Baptistae, quatinus adeundi ecclesiam orationibusque uacandi liberius habeatur facultas.

C. III. De eodem. Item Adrianus Papa. [in capitulis, c. 64.] Nullus episcopus uel infra positus die dominico causas iudicare presumat.

QUESTIO V.
GRATIANUS.
Purgationem uero neganti prestandam, Stephanus scribit Leoni, Thianensi Episcopo:

C. I. Diaconus, si de crimine conuinci non poterit, apud episcopum se ipsum secreto purificet. De crimine sibi illato diaconus tuus uerissime fatebatur se inmunem. Verumtamen si suspicio habetur, et accusatores ydonei reperiuntur, et testes, quales sacri canones sanciunt, accito tecum certo episcoporum numero ueniant accusatores, uocetur et ipse Aldericus diaconus, et, si negauerit, uentiletur causa canonice, et, si uel sponte confessus, uel legitimis testibus fuerit approbatus, canonica feriatur sententia. Quod si nec sponte confitetur, nec accusatores et testes legitimi reperti fuerint, et mala fama crebrescit, non publico examine, sed coram te, et aliquantis reuerentissimis presbiteris et diaconibus tuae ecclesiae secreto iuramento se purificet. Et deinceps boni testimonii eum annuncia, et conpesce et conmone ecclesiae tuae filios, ne sacerdotem Dei ulterius infamare presumant, timentes, quod Cam maledictus est, qui uerenda patris derisit.

C. II. Non est spoliandus presbiter uel diaconus, nisi sponte confessus aut legitime conuictus fuerit. Item Nicolaus Salomoni Constantiensi Episcopo. Presbiter aut diaconus, quem asseris crimina nolle publice confiteri, sed uelle cum sacramento defendere se, et si tamen notum sit episcopo esse scelus ipsius perpetratum, non potest per aliquam penitenciam sacerdotali uel diaconali offitio potiri. Sed mirandum, si ipse confessus non fuerit, quomodo notum possit esse episcopo scelus ab ipso perpetratum, nisi accusatore forte ydoneo per testes ydoneos approbante. Unde si examinante episcopo causam presbiteri uel diaconi non fuerit per testium approbationem presbiter uel diaconus forte conuictus, non est scelus episcopo legitime manifestum, nisi sua sponte ipsum confiteatur. Quod nisi fecerit, interim non uidemus suo debere presbiterum uel diaconum offitio priuari. Sola ergo spontanea confessio, et canonicus numerus, uel qualitas testium (decernentibus episcopis, et accusatore quod obiecerat conprobante) clericum priuat proprio gradu.

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero confessio cruciatibus extorquenda non sit, Alexander Papa testatur, scribens omnibus orthodoxis: [epist. I. cap. 2.]

C. I. Ministrorum confessio non sit extorta, sed spontanea. Si sacerdotibus uel auctoribus ecclesiae quedam scripturae quoquo modo per metum aut fraudem, aut per uim extortae fuerint, uel, ut se liberare possint, quocumque ab eis conscriptae aut roborate fuerint ingenio, ad nullum eis preiudicium uel nocumentum ualere censemus, neque ullam eos infamiam uel calumpniam, aut a suis sequestrationem bonis umquam, Deo auctore et sanctis apostolis eorumque successoribus, sustinere permittimus. Confessio enim in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet. . 1. Omnis enim confessio, que fit ex necessitate, fides non est. . 2. Confessio ergo in talibus non debet extorqueri, sed sponte profiteri. Pessimum enim est de suspicione aut extorta confessione quemquam iudicare, cum magis cordis inspector sit Dominus, quam operis. . 3. Non potest autem humano condempnari examine quem Dominus suo reseruauit iudicio. Si omnia namque in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Item: . 4. Est etiam hoc perlatum ad sanctam sedem (quod pudeo dicere, et non solum sacerdotali, sed etiam omni Christiano nomini est inimicum), id est quod nonnulli episcopos uel sacerdotes aut metu conpellunt, aut ui extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas confessionis suae in alteram partem, quam debeant, litteras scribere, aut pro suarum non requisitione causarum, aut (quod deterius est) alieni erroris sectae scripturas facere, et propriis manibus roborare, et coram populis recitare atque confiteri. Alios dicunt carceribus et ergastulis retrudi, ut saltem his territi insidiis Domini sacerdotes, suis faueant uoluntatibus. Item: . 5. Confessio uero in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet, ipso testante, qui ait: "Ex corde procedunt homicidia, adulteria," et cetera, que sunt ad hec pertinentia. . 6. Nec tantum, attendenda sunt que fiant, quantum quo animo fiant. . 7. Amplius enim respicit Deus ad cogitationes et spontaneas uoluntates, quam ad actus, qui per simplicitatem aut necessitatem fiunt.

C. II. Auctoritas apostolica penitus illicita in irritum deducit iuramenta. Item Nicolaus Papa Episcopis Galliae. Auctoritatem uenerabilium predecessorum nostrorum secuti, et nominatim beatissimi Papae et martiris Alexandri a beato Petro quinti, ab omnibus iuramentis et cuiuscumque modi obligationibus, quibus illi se coacti inpiorum uiolentia obligauerant, absoluimus, et ne illa seruentur uetuimus tam prefatum archiepiscopum Treuerensem, quam eius prepositum, et omnes, qui tunc temporis capti se illis quoquo modo obligauerunt, neque ullam eos proinde infamiam uel calumpniam, aut a suis bonis sequestrationem umquam, Deo auctore, et sanctis apostolis et nostris predecessoribus, sustinere permittimus, sicut per Prophetam Dominus dicit: "Dissolue colligationes inpietatis et cetera." Quin etiam prefato fratri nostro, filiisque Treuerensis ecclesiae, illiusque defensoribus hec in mandatis damus, ut spirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illos eorumque fautores insequantur, quousque cum integritate possessiones, uel quecumque res ecclesiasticae hoc facto uel quocumque pacto distractae sunt seu direptae reuocentur. II. Pars. Gratian. A fidelitatis etiam iuramento Romanus Pontifex nonnullos absoluit, cum aliquos a suis dignitatibus deponit. Unde Gelasius Papa Anastasio Inperatori:

C. III. Pontificalis auctoritas a iuramento fidelitatis nonnullos absoluit. Alius item Romanus Pontifex, Zacharias scilicet regem Francorum non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo, quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et Pipinum, Karoli inperatoris patrem, in eius loco substituit, omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis absoluit. Quod etiam ex frequenti auctoritate agit sancta ecclesia, cum milites absoluit a uinculo iuramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur.

C. IV. Excommunicati uinculo fidelitatis non tenentur obnoxii. Item Gregorius VII. Romanae Sinodo presidens dixit. Nos, sanctorum predecessorum nostrorum statuta tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absoluimus, et ne sibi fidelitatem obseruent modis omnibus prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem ueniant.

C. V. Ante, quam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus seruare cogitur. Item Urbanus II. Episcopo Vapicensi. Iuratos milites Hugoni Comiti, ne ipsi, quamdiu excommunicatus est, seruiant, prohibeto. Qui si sacramenta pretenderint, moneantur, oportere Deo magis seruire quam hominibus. Fidelitatem enim, quam Christiano principi iurarunt, Deo eiusque sanctis aduersanti, et eorum precepta calcanti, nulla cohibentur auctoritate persoluere.

QUESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Absque sinodali uero audientia sacerdotem dampnari, in Spalensi Concilio, cui Ysidorus interfuit, [cap. 6.] sic prohibetur:

C. I. Sine concilii examine presbiter uel diaconus non deiciatur. Sexta actione conperimus, Fragitanum Cordubensis ecclesiae presbiterum iniuste olim a pontifice suo deiectum, et innocentem exilio condempnatum. Quem rursus ordini suo restitutum esse, id denuo aduersus presumptionem uestram decreuimus, ut iuxta sanctorum Patrum sinodalem sententiam nullus uestrum sine concilii examine quemlibet presbiterum uel diaconum deiciendum putet. Nam multi sunt, qui indiscussos potestate tirannica, non auctoritate canonica dampnant. Et sicut nonnullos gratia fauoris sublimant ita quosdam odio inuidiaque humiliant, et leui opinionis aura condempnant quorum crimen non approbant. Episcopus enim sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, solus auferre non potest. Si enim hi, qui in hoc seculo a dominis suis honorem adepti sunt libertatis, in seruitutis nexum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores tribunali foro accusati fuerint, quanto magis hii, qui diuinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno dampnari, nec uno iudicante poterunt honoris sui priuilegio exui, sed, presentati sinodali iudicio, quod omnino de illis canon preceperit oportet diffiniri.

C. II. Causas clericorum episcopus non nisi cum senioribus ecclesiae audiat. Item Gregorius Iohanni Episcopo Panormitano. [lib. XI. epist. 49.] Si quid igitur de quocumque clerico ad aures tuas peruenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec te ad uindictam res accendat incognita, sed presentibus ecclesiae tuae senioribus diligenter est perscrutanda ueritas, et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis.

C. III. A quot episcopis presbiteri uel diaconi sunt audiendi. Item ex Concilio Cartaginensi I. [c. 11.] Si quis tumidus uel contumeliosus extiterit in maiorem natu, uel aliquam causam habuerit, a tribus uicinis episcopis, si diaconus est, qui arguitur, si presbiter est, a sex, si episcopus, a duodecim consacerdotibus audiatur. Uniuersi episcopi dixerunt: Contundi debet contumacia et superbia in omnibus frangi. Causae uero pro personis ab his statuto numero audiantur.

C. IV. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi II. [c. 10] Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc adicio secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si quis episcopus (quod non optamus) fieri reatum aliquem incurrerit, et si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare episcopos, ne in crimine maneat, a duodecim episcopis audiatur, et a sex presbiter, et a tribus diaconus, cum proprio suo episcopo.

C. V. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 8.] Si autem presbiteri uel diaconi fuerint accusati, adiuncto sibi ex uicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati petierint, id est una secum in presbiteri nomine sex, in diaconi tres qui ipsorum causas discutiant eadem dierum et dilatione, et a communione remotionum, et discussione causarum, inter accusatores et eos, qui accusantur, forma seruata. Reliquorum uero clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat. II. Pars. Gratian. Solus autem ad exclusionem aliorum episcoporum, non suorum clericorum dicitur, sine quorum presentia eius sententia irrita erit. Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 23.] legitur.

C. VI. Absque clericorum presentia episcopus nullius causam audiat. Episcopus nullius causam audiat absque presentia suorum clericorum; alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi presentia clericorum firmetur.

C. VII. Nisi in sinodo canonice uocati sacerdotes dampnari non possunt. Item ex Concilio Spalensi II. [c. 6.] Episcopus sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, sed solus auferre non potest. Si enim hii, qui in seculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt, in seruitutis iugum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores ac presides tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hii, qui diuinis altaribus consecrati, honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno dampnari, ne uno iudicante poterunt honoris sui priuilegiis exui, se presentati sinodali iudicio, quid canon de illis preceperit diffiniri.

QUESTIO VIII.
GRATIANUS.
De ultima uero questione sic statutum est in Concilio Neocesariensi: [c. 9. et 10.]

C. I. Presbiter, qui confitetur, se ante ordinationem corporaliter lapsum, postea non offerat. Qui admiserit corporale peccatum, et hic postea presbiter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccauerit, non quidem offerat, maneat autem in aliis offitiis propter eius studii utilitatem. Cetera uero, peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione priuari. Quod si de his non fuerit confessus, nec aliquibus potest manifeste conuinci, huic ipsi potestas de se est conmittenda. Similiter et diaconus, si in eodem culpae genere fuerit inuolutus, sese a ministerio cohibebit.

C. II. Deseruientes altario si carnis fragilitate deliquerint, episcopi arbitrio subiacebunt. Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 5.] Hii, qui altario Dei deseruiunt, si subito in flenda fragilitate carnis corruerint, et Deo respiciente digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti Deo sacrificium offerant, maneat in potestate pontificis uel ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiore tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora offitia ulterius promoueri. Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi fuerint, non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu, non percipiant.

C. III. Ex ministris ecclesiae geniti in seruitutem eiusdem deuocentur. Item ex Concilio Tolletano IX. [c. 10.] Cum multae super innocentiam ordinis clericorum hactenus emanauerint sententiae Patrum, et nullatenus ipsorum formari quiuerit correctio morum, usque adeo sententiam iudicantium protraxere conmissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in actores scelerum, uerum etiam in progeniem dampnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps uel ex ancillae uel ex ingenuae detestando conubio in honore constituti filios procreauerint, illi quidem, ex quibus geniti probabuntur, canonica censura dampnentur; proles autem, aliena pollutione nata, non solum hereditatem numquam accipiet, sed etiam in seruitute eius ecclesiae, de cuius sacerdotis uel ministri ignominia nati sunt, iure perhenni manebunt.

C. IV. Qui confitetur se ante ordinationem peccasse non sacrificet; conuictus autem deponatur. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 35.] Si quis presbiter ante ordinationem peccauerit non offerat, sed tantum pro religione nomen presbiteri portet. Si autem non ipse confessus fuerit, sed ab alio publice conuictus, nec hoc ipsum habeat ut nomen presbiteri portet. Similiter et de diaconibus obseruandum est, ut, si ipsi confessi fuerint, ordinem subdiaconi accipiant.

C. V. De manu sacerdotis, qui ab ecclesia tolleratur, licite sacramenta sumuntur. Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 71.] Sciscitantibus uobis, si a sacerdote, qui fuerit conprehensus in adulterio, siue de hoc sola fama respersus est, debeatis communionem suscipere, necne? respondemus: Non potest aliquis, quantumcumque pollutus sit, sacramenta diuina polluere, que purgatoria cunctarum contagionum existunt. Qualiscumque enim sacerdos sit, que sancta sunt coinquinari non possunt. Idcirco ab eo, usquequo episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda est, quoniam mali bona ministrando se tantummodo ledunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum prestat, aliis uero lumen in tenebris administrat, et unde aliis commodum exhibet inde sibi dispendium prebet. . 1. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi misteria, quoniam omnia in fide Christi purgantur. Fides enim est, que uincit hunc mundum, et quia non danti, sed accipientis sit, dicente B. Ieronimo: "Ad credendum omni animae baptismum perfectum esse et in omni sacerdote corpus est perfectum." Qui rursus sacrae scripturae concordans ait: "Prius, quam audias, ne iudicaueris quemquam," atque ante probationem accusationis illatae neminem a communione tua suspendas, quia non statim qui accusatur reus est, sed qui conuincitur criminosus.

------------------------------------------------------------------------

CAUSA XVI.
GRATIANUS.
Quidam abbas habebat parrochitanam ecclesiam; instituit ibi monachum, ut offitium celebraret populo; possedit eam per quadraginta annos sine aliqua interpellatione; tandem querela aduersus abbatem mouetur a clericis baptismalis ecclesiae, in cuius diocesi parrochitana ecclesia illa consistebat. (Qu. I.) Hic primum queritur, utrum monachis liceat offitia populis celebrare, penitenciam dare et baptizare? (Qu. II.) Secundo, si contigerit eos capellas habere episcopali beneficio, an ab eis sint instituendae, an ab episcopis? (Qu. III.) Tertio, an iura ecclesiarum prescriptione tollantur? (Qu. IV.) Quarto, si ecclesia aduersus ecclesiam prescribat, an etiam monasterium aduersus ecclesiam prescribere possit? (Qu. V.) Quinto, si capellam in suo territorio edificatam iure territorii sibi uendicare ualeat? (Qu. VI.) Sexto, si archipresbiter uel episcopus sua auctoritate, non iudiciaria sententia capellam illam inrepserit, an cadat a causa, ut ecclesia, cui presidet, non ultra habeat ius reposcendi quod suus pastor illicite usurpauit? (Qu. VII.) Septimo queritur, si laici capellam illam tenebant (ut quibusdam moris est) et in manibus abbatis eam refutauerint, et ordinandam tradiderint, an consensu episcopi et clericorum abbas possit eam tenere?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod monachi offitia populis celebrare non possint, multis auctoritatibus probatur, quarum prima est illa sanctae Nicenae Sinodi, qua dicitur:

C. I. Monachorum conuersatio ab omnibus debet esse discreta. Placuit omnibus residentibus in sancta Nicena sinodo, ut monachorum conuersatio et uita secundum ethimologiam nominis ab omnibus discrepet. Monachus enim grece, latine singularis, unde monachum per omnia singulariter agere oportet. Quamobrem firmiter et insolubiliter omnes precipimus, ut aliquis monachus penitenciam nemini tribuat, nisi inuicem, ut iustum est; mortuum non sepeliat, nisi monachum in monasterio secum conmorantem, uel si fortuitu quemquam aduenientium fratrum ibi mori contigerit.

C. II. Monasterii districtionem et ecclesiasticum ministerium quilibet simul tenere non potest. Item Gregorius Iohanni, Rauennati archiepiscopo. [lib. IV. epist. 1.] Nemo potest ecclesiasticis obsequiis deseruire, et in monachica regula ordinate persistere, ut ipse monasterii districtionem teneat, qui cottidie in monasterio ecclesiastico cogitur permanere.

C. III. Monachi, qui ad clericatum promouentur, a priori proposito discedere non debent. Item Innocentius. [ad Victricium, ep. II. c. 10.] De monachis, qui diu morantes in monasteriis si postea ad clericatus ordines peruenerint, statuimus, non debere eos a priori proposito discedere. Gratian. Si ergo, sicut Innocentius diffinit, a suo proposito eis discedere non licet, et, sicut Gregorius testatur, in monastica regula deuote persistere et ecclesiasticis obsequiis simul deseruire non possunt: patet, quod parrochitanis ecclesiis monachi prefici non possunt.

C. IV. Monachus non habet docentis offitium sed plangentis. Item Ieronimus ad Riparium et Desiderium. Monachus non doctoris, sed plangentis habet offitium, qui uel se, uel mundum lugeat, et Domini pauidus prestoletur aduentum.

C. V. In populari frequentia monachi esse non debent. Idem ad Paulinum. [de institutione monachi, epist. XIII.] Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, que utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Et infra: . 1. Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam, ne aliorum subplanteris insidiis. Non multum distat in uicio uel decipere posse uel decipi. Christianum, quem senseris tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem, excepta elemosina, que indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum. Preter uictum, et uestitum, et manifestas necessitates nichil cuiquam tribuas, ne filiorum panes canes comedant.

C. VI. Monachus pascitur, clerici pascunt. Idem ad Eliodorum episcopum. Alia causa est monachi, alia clerici. Clerici oues pascunt: ego pascor; illi de altari uiuunt: michi securis quasi ad radicem infructuosae arboris ponitur, si munus ad altare non defero. . 1. Michi sedere ante presbiterum non licet. Illi, si peccauero, licet me tradere satanae in interitum carnis, ut spiritus sit saluus in die Domini.

C. VII. Non licet aliquid monachis agere sine presbiterorum consilio. Idem ad Rusticum. Ecclesia habet senatum cetum presbiterorum, sine quorum consilio nichil monachis agere licet. Roboam filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia audire noluit presbiteros suos. Senatum quoque Romani habebant, quorum consilio cuncta agebant, et nos habemus senatum nostrum cetum presbiterorum.

C. VIII. Secundum ethimologiam nominis monachus solitariam uitam ducat. Item Eugenius Papa. Placuit communi nostro concilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu presumat, neque penitenciam dare, neque filium de baptismo accipere, neque baptizare, neque infirmum uisitare, neque mortuum sepelire, neque ad ecclesiam transire secularem, neque qualibuscumque negociis sese inplicare; sit claustro suo contentus, quia sicut piscis sine aqua caret uita, ita sine monasterio monachus. Sedeat itaque solitarius, et taceat, quia mundo mortuus est, Deo autem uiuit. . 1. Agnoscat nomen suum, MONOS enim grece, latine unus: AGOS grece, latine tristis. Unde dicitur monachus, id est unus tristis. Sedeat igitur tristis, et offitio suo uacet.

C. IX. Absque episcoporum consensu episcopalia iura monachi non usurpent. Item Pascalis II. Victori, Bononiensi Episcopo. Peruenit ad nos, unde ualde miramur, quod quidam monachi et abbates in parrochia uestra contra sanctorum patrum decreta episcopalia iura et offitia sibi arroganter uendicant uidelicet penitenciam, remissionem peccatorum, reconciliationem, decimas, et ecclesias, cum absque proprii episcopi licentia uel apostolicae sedis auctoritate hoc nullatenus presumere debeant, sicut in Calcedonensi concilio a sanctis Patribus de huiusmodi cautum est et sub anathematis uinculo monachis omnibus prohibitum. Mandamus itaque dilectioni tuae, ut eos conuenias, et ne talia deinceps presumant omnino prohibeas.

C. X. De eodem. Item Calixtus Papa. [II.] Interdicimus etiam abbatibus et monachis publicas penitencias dare, infirmos uisitare, et unctiones facere, et publicas missas cantare. Crisma et oleum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum ab episcopis accipiant, in quorum parrochiis manent.

C. XI. Monachi intra claustra morantes clericorum offitia exterius non administrent. Item Alexander II. Iuxta Calcedonensis tenorem optimi concilii monachis quamuis religiosis ad normam S. Benedicti intra claustrum morari precipimus; uicos, castella, ciuitates peragrare prohibemus, a populorum predicatione omnino cessare censuimus, nisi forte quis, de suae animae salute sollicitus, ut eorum habitum assumat eos intra claustrum consulere uoluerit.

C. XII. Monachi, qui sunt in ciuitatibus, episcopo debent esse subiecti. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 4.] Qui uere et pure solitariam eligunt uitam digni sunt conuenienti honore. . 1. Eos uero, qui per singulas ciuitates seu possessiones in monasteriis sunt, placet nobis episcopo subiectos esse, et quieti operam dare, atque obseruare ieiunia et orationes, in locis, in quibus semel se Deo deuouerint, permanentes, et neque communicare ecclesiasticas, neque seculares aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi forte iubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius ciuitatis episcopo. Et neminem seruorum suscipi in monasterium, ut sit cum eis monachus, nisi cum domini proprii licentia. Pretereuntem uero hec decreuimus extra communionem esse, ne nomen Domini blasphemetur. . 2. Conuenit uero ciuitatis episcopo curam et sollicitudinem necessariam monasteriis exhibere. Gratian. His ita respondetur: Auctoritas illa Nicenae sinodi prohibet monachos de monasteriis exire, et per capellas sepulturas mortuorum celebrare, confluere uidelicet more clericorum ad cuiuslibet exequias celebrandas. Ceterum si apud monasterium aliquis semetipsum tumulari uoluerit, non est prohibendus. Unde Gregorius scribit Iohanni, Episcopo de urbe ueteri: [lib. I. epist. 12.]

C. XIII. Missae celebrari, et mortui sepeliri in monasterio non prohibeantur. Agapitus abbas monasterii S. Georgii insinuauit nobis, plurima se a uestra sanctitate grauamina sustinere, quod in eodem monasterio missas prohibeas celebrari, mortuos etiam interdicas sepeliri. A qua inhumanitate uos hortamur suspendi, et sepeliri ibidem mortuos, missas celebrari, nulla ulterius habita contradictione permittas.

C. XIV. Non sunt cassandae piae uoluntates defunctorum. Idem Caralitano Episcopo Venerio. [lib. III. ep. 9.] Ammonere te uolumus, ne piae defunctorum uoluntates tua (quod absit) remissione cassentur.

C. XV. Testatoris arbitrium seruari oportet. Item Gelasius. Consideratio ecclesiasticae utilitatis hoc postulat, ex iusta dispensatione testatoris seruandum arbitrium.

[C. XVI.] Item ex Concilio Triburiensi. [c. 15.] Ubicumque facultas rem et oportunitas temporum suppetit, etc. Sicut in eodem capite supra legitur in causa eorum, qui de diocesi ad diocesim transierunt. Gratian. Ecce his auctoritatibus patet, quod, si quis apud monasterium sepulturam sibi eligere uoluerit, libere a monachis potest sepeliri. Unde liquido colligitur prohibitionem illam Nicenae sinodi propter inprobitatem circumuagantium factam esse. Unde in Calcedonensi Concilio [c. 23.] dicitur:

C. XVII. Monachi, qui sine licentia episcopi uagantur, ad propria loca redire cogantur. Quidam monachi nichil habentes sibi iniunctum a proprio episcopo, interdum uero etiam illi, qui ab eo fuerant excommunicati, ueniunt ad ciuitatem Constantinopolitanam, et in ea perturbationes tranquillitati ecclesiasticae inferunt, et diuersorum domos corrumpunt. Statuit igitur hec sancta sinodus, hos primum conmoneri, ut exeant de regia ciuitate; demum eos inuitos deici, ac per defensorem conpelli, ut ad sua loca perueniant.

C. XVIII. Monachi circumuagantes per defensorem sunt conpellendi. Item Pelagius Papa Paulino Solitario. Probinum Sabariae, et Milianum atque Probianum, uel alios pseudomonachos Iohanni defensori precipimus ut eos debeat detinere, quatinus, si quam desiderant suae contentionis rationem cognoscere, ad nos ut informentur debeant exhiberi. Certe si sola obstinatione ab ecclesiastico corpore sunt scissi, in Reatina (sicut petisti) insula ut exulentur, predicto defensori duximus iniungendum.

C. XIX. Nullus monachus preter Domini sacerdotes audeat predicare. Item Leo Papa. [ad Theodoritum, Episcopum Cypri, epist. LXI. al. LXIII.] Adicimus illud etiam, quod nobis propter inprobitatem quorumdam monachorum religionis uestrae uerbo mandastis per uicarios nostros, hoc specialiter statuentes, ut preter Domini sacerdotes nullus audeat predicare, siue monachus siue laicus ille sit, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur. Gratian. Ecce in hoc capitulo et uicium est expressum, et generali constitutione euacuatum. Quod uero penitenciam dare prohibeatur, inde est, quod nulli sacerdotum licet parrochianum alterius ligare uel soluere. Monachi autem, et si in dedicatione sui presbiteratus (sicut et ceteri sacerdotes) predicandi, baptizandi, penitenciam dandi, peccata remittendi, beneficiis ecclesiasticis perfruendi rite potestatem accipiant, ut amplius et perfectius agant ea, que sacerdotalis offitii esse sanctorum Patrum constitutionibus conprobantur: tamen executionem suae potestatis non habent, nisi a populo fuerint electi, et ab episcopo cum consensu abbatis ordinati. Ecclesiasticas uero atque seculares actiones attractare prohibentur, ut non presumant sibi patrocinia causarum, nisi ab episcopo conmoniti fuerint, nec secularibus causis occupentur, ut resideant cognitores dirimendarum litium. Unde Pelagius scribit Antoninae Patriciae, et Deciae:

C. XX. Monachus defensor fieri non debet. De presentium portitore, quod defensor factus non est, nulla uobis animi molestia sit, quia satis ualde amarissimum habeo de isto proposito ad illud offitium homines deduci, in quo nullo modo que a monachis Deo promissa sunt ualeant adinpleri. Omnimoda enim est illius habitus et istius offitii diuersitas. Illic enim quies, oratio, labor manuum: at hic causarum cognitio, conuentiones, actus, publica litigia, et quecumque uel ecclesiastica instituta, uel supplicantium necessitas poscit. Faciat autem Deus, ut tales sint hii, qui uel a nobis in isto habitu nutriuntur, uel in monasteriis crescunt, ut prouecta etate et probata uita non ad litigiorum offitia, sed ad sacerdotium ualeant promoueri. Gratian. Gelasius tamen (sicut in tractatu de promotionibus clericorum inuenitur) in capitulo illo: "Monachus nouicius, etc." permittit illos ex dispensatione defensores fieri. II. Pars. Quod uero sacerdotalium offitiorum potestatem habeant, testatur Ambrosius, dicens:

C. XXI. Clericorum offitia celebrare monachi presbiteri non prohibeantur. Doctos ac probos monachos, presbiterii honore dedicatos, predicare, baptizare, penitenciam dare, debita miseris relaxare, decimarum, primiciarum, oblationum uiuorum et mortuorum portione iusta perfrui debere, moderata dispensatione conmendamus, ut, iuxta Apostolum de altario, cui seruiunt, uiuentes, per obsequium dominicae plebis panem et uinum inmaculata benedictione transforment in corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi.

C. XXII. Beneficiis ecclesiasticis monachus libere perfruatur presbiter. Item Innocentius Papa. Si monachus ad clericatum promoueatur, beneficia ei pleniter, et annonae, et decimae donentur absque ulla minoratione et dilatione, ut, quanto melius possit iuxta possibilitatem quando necessitas extiterit, ad opera ecclesiastica et ipsam restaurandam ecclesiam adiutorium faciat.

C. XXIII. De eodem. Item Gregorius. Moderamine apostolicae auctoritatis decernimus, ut monachi, si presbiterii honore dedicati sunt, cum ligandi soluendique potestate decimarum, primiciarum, oblationum, donationum, que fiunt pro uiuis et defunctis, portionem iusto canone ad suam proximorumque utilitatem merito perfectioris iustitiae non minus quam ceteri sacerdotes laudabiliter sibi uendicent.

C. XXIV. Clericorum offitia monachi presbiteri libere administrent. Idem. Ex auctoritate huius decreti (quod apostolico moderamine et pietatis offitio a nobis est constitutum) sacerdotibus monachis apostolorum figuram tenentibus liceat predicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare, penitenciam inponere, atque peccata soluere.

C. XXV. Monachi presbiterii honore decorati potestatem habent ligandi et soluendi. Item ex decreto Bonifatii Papae. Sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem, zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes monachos, quia mundo mortui sunt et Deo uiuunt, sacerdotalis offitii potentia indignos, neque penitenciam, neque Christianitatem largiri, neque absoluere posse per sacerdotalis offitii diuinitus sibi iniunctam potestatem. Sed omnino labuntur. . 1. Neque enim B. Benedictus, monachorum preceptor almificus, huiuscemodi rei aliquo modo fuit interdictor, sed eos secularium negociorum edixit expertes fore tantummodo. Quod quidem apostolicis documentis, et omnium sanctorum Patrum institutis non solum monachis, sed etiam canonicis magnopere inperatur. "Nemo enim militans Deo inplicat se negociis secularibus." . 2. Tantorum igitur Patrum instituti exemplis (quibus periculosissimum est refragari) credimus a sacerdotibus monachis ligandi soluendique offitium Deo operante digne administrari, si eos digne contigerit hoc ministerio sublimari. . 3. Decertantes igitur monachicae professionis presbiteros sacerdotalis potentiae arcere offitio, omnimodo precipimus, ut ab huiuscemodi ausibus reprimantur in posterum, quia quanto magis quisque est celsior tanto illis erit potentior. Gratian. His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur, monachos posse penitenciam dare, baptizare, et cetera sacerdotalia offitia licite administrare. Quod uero populi electione, episcoporum institutione, et abbatis consensu potestatem suam exequi ualeant, Ieronimi, Gelasii et Gregorii auctoritate probatur. Ait enim Ieronimus ad Rusticum Monachum: [epist. IV.]

C. XXVI. Digne in monasterio uiuens per populi electionem ad clericatum poterit promoueri. Sic uiue in monasterio, ut clericus esse merearis. . 1. Multo tempore disce que postmodum doceas, et inter bonos semper sectare meliores. Quod si populus uel episcopus te in clericum elegerit, age ea, que clerici sunt.

C. XXVII. In ordinem clericatus promoueri monachi possunt. Idem ad eundem. [eadem epistola superius] Si clericatus titillat desiderium, discas quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Deo, ne miles ante quam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. . 1. Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris, et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem suum et gradum, quem si tenueris, quomodo in eo tibi uiuendum sit editus ad Nepocianum liber docere te poterit. . 2. Nunc monachi cunabula moresque discutimus, et eius monachi, qui liberalibus studiis eruditus in adolescentia iugum Christi collo suo inposuit. Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio uiuere debeas. Michi placet, ut habeas sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque doctore ingrediaris uiam, quam numquam ingressus es.

C. XXVIII. In loco, quo abbas iudicauerit, monachus eligatur, et ab episcopo sacerdos ordinetur. Item Gelasius Papa. Si quis monachus fuerit, qui uenerabilis uitae merito sacerdotio dignus preuideatur, et abbas, sub cuius inperio regi Christo militat, illum fieri presbiterum petierit, ab ipso debet eligi, et in loco, quo iudicauerit, ordinari, omnia, que ad sacerdotii offitium pertinent, uel populi uel episcopi electione prouide ac iuste acturus.

C. XXIX. Tempore maturitatis ecclesiasticis monachi promoueantur ordinibus. Item Siricius Papa. [ad Himerium, ep. I. c. 13.] Monachos quoque, quos morum grauitas et uitae ac fidei institutio sancta conmendat, clericorum offitiis aggregari et optamus et uolumus, ita, ut qui intra tricesimum annum etatis sunt digni in minoribus, per gradus singulos crescentes tempore promoueantur ordinibus, et sic ad diaconatus uel presbiterii insignia maturae etatis consecratione perueniant nec saltu ad episcopatus culmen ascendant nisi in his eadem, que singulis dignitatibus superius prefiximus, fuerint tempora custodita.

C. XXX. Ecclesiastica offitia nec auida elatione monachi suscipiant, nec blandiente desidia respuant. Item Augustinus ad Eudoxium. [ep. LXXXI.] Vos autem fratres exhortamur in Domino, ut propositum uestrum custodiatis, et usque ad finem perseueretis, ac si qua opera uestra mater ecclesia desiderauerit, nec elatione auida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum, qui uos regit, qui dirigit mites in iudicio, qui docet mansuetos uias suas. Nec uestrum ocium ecclesiae necessitatibus preponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare uellent, quomodo nasceremini non inueniretis.

C. XXXI. Gelasius quendam Rufinum monachum iubet sacerdotem fieri, et in quadam basilica ordinari. Item Pelagius Papa Bono Episcopo Sauinati. In parrochia tua, basilica S. Laurentii, que in possessione filii et consiliarii nostri uiri magnifici Theodori fundata est, offitium presbiteri deesse cognouimus. Et quia prefatus filius noster nobis retulit, inuenisse se Rufinum quendam monachum, olim sibi uita et moribus conprobatum, et hunc postulat ibi presbiterum consecrari (quod subito fieri nos prerogata obseruantia non adquieuimus), ideoque dilectio tua his acceptis sabbato ueniente faciat eum diaconum, et, si Deus uoluerit et uixerimus, mediana ebdomada presbiterum faciemus, quatinus superueniente pascali festiuitate sacra misteria in memorata basilica a persona conpetenti ualeant adinpleri.

C. XXXII. Qui de clerico monachus efficitur proprio episcopo ordinante poterit eligi et consecrari. Item Gregorius in Registro. Si quos a clericatu in monachicam conuersationem uenire contigerit, si talis uitae monachus fuerit, ut episcopus, cui ante militauerat, eum dignum sacerdotio preuideat, in loco, quo iudicauerit, eligi poterit et ordinari.

C. XXXIII. Sine testimonio abbatis ad clericatus offitium monachi non eligantur. Item ex Concilio Agatensi. [c. 27.] Monachi uagantes ad offitium clericatus (nisi eis testimonium abbas suus dederit), nec in parrochiis, nec in ciuitatibus ordinentur. . 1. Si enim necesse fuerit clericum de monachis ordinari, cum consensu et uoluntate abbatis presumat episcopus.

C. XXXIV. Cum abbatis uoluntate monachi ordinentur, quos pro utilitate ecclesiae episcopus ordinare uoluerit. Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 3.] Cum pro utilitate ecclesiae aliquos monachorum in clericatus offitio episcopus probauerit promouendos, cum abbatis uoluntate debent ordinari. Ea uero, que in iure monasterii de facultatibus offeruntur, in nullo diocesiana lege ab episcopis contingantur.

C. XXXV. Sine abbatis inperio ecclesiastica non presumant celebrare ministeria monachi. Item ex Concilio Terraconensi. [c. 11.] Monachi a monasterio foras egredientes ne aliquod ministerium ecclesiasticum presumant agere prohibemus, nisi forte cum abbatis inperio. Similiter, ut nullus eorum, id est monachorum, forensis negocii susceptor uel executor existat, nisi id quod monasterii exposcit utilitas, abbate sibi nichilominus inperante.

C. XXXVI. Ad clericatus miliciam non eligantur desertores monasteriorum. Item Augustinus ad Aurelium. [ep. LXXVI.] Legi epistolam benignitatis tuae de Donato et fratre eius, et quid responderem diu fluctuaui. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus nutriendis in Christo seruimus, nichil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse uiam dandam seruis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Etenim ipsis facilior lapsus, et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad miliciam clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus, nisi forte (sicut uulgares dicunt) malus coraula bonus simphoniacus est; ita idem ipsi uulgares de nobis iocabuntur, dicentes: malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum est, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus, et tam graui contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum etiam aliquando bonus monachus uix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas. Sed de istis credo arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra uoluntate (ut suis potius conregionalibus utiles essent) de monasterio recessissent. Sed falsum est; sponte abierunt sponte deseruerunt, nobis, quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus. III. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus monstratur, quod monachi, qui a populo sunt electi et ab episcopo cum consensu sui abbatis sunt ordinati, legitime potestatem suam exequi ualent. Illud uero Gregorii: "Nemo potest ecclesiasticis obsequiis deseruire, etc." de illis intelligendum est, qui, in numero cardinalium uel episcoporum ordinati, monasterii sui dispensationem sibi reseruare contendunt. Unde idem Gregorius scribit Mariniano Episcopo Rauennati: [lib. VI. epist. 40.]

C. XXXVII. Pro abbatis uel monachi promotione monasteria non grauentur. Ne pro cuiuslibet monachi aut abbatis promotione onus aliquod fortasse monasteria sustineant, studendum nobis est, ut, si quispiam monachorum ex quocumque monasterio ad clericatus offitium uel ordinem sacrum accesserit, non ibi aliquam ulterius habeat potestatem.

C. XXXVIII. Qui ecclesiis quoquomodo militant abbates esse non possunt. Idem Maximiano Siracusano Episcopo. [lib. III. epist. 11.] Presbiteros, diaconos, ceterosque cuiuslibet ordinis qui ecclesiis quoquo modo militant, abbates per monasteria esse non permittas; sed aut admissa clericatus milicia monachicis non promoueantur ordinibus, aut, si in abbatis loco permanere decreuerint, clericatus nullatenus permittantur habere miliciam. Satis enim incongruum est, si, cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad utrumque uideatur ydoneus. Gratian. Hoc uel generaliter, uel speciali priuilegio dictum potest intelligi, sicut etiam de quodam monasterio in registro Gregorii legitur hoc modo:

C. XXXIX. De quodam senodochio, cuius abbas ad episcopatum eligi prohibetur. Hinc est etiam, quod senodochium seu monasterium, quod in eodem Francorum regno constitutum est, quia per ambiciones et contenciones quorumdam non canonice tractabatur, a peruersitate malorum liberare cupiens precepit, ut sine regali prouidentia, et monachorum electione nullus ibi abbas aliqua umquam subreptione introduceretur. Precepit etiam, ut eiusdem monasterii abbas numquam ad episcopatum eligeretur, ne forte occasione episcopatus abbatia aliquid detrimenti pateretur. Quod priuilegium ita est illius ecclesiae, ut communem legem regibus uel abbatibus omnino dare non possit. Non enim quod uni singillatim conceditur statim omnibus conuenit. Gratian. Superiori auctoritate non prohibentur abbates sacerdotes fieri, cum B. Benedictus iubeat abbatem fratribus egredientibus et regredientibus benedictionem dare, quod non est nisi sacerdotum. Lectionem quoque euangelii similiter ad legendum abbati tribuit, quam subsequenti oratione legere similiter sacerdotalis offitii est. Sed tales sacerdotes uel diacones fieri prohibet, qui in ecclesiastica milicia cogantur iugiter permanere. . 1. Item illud Ieronimi ad Riparium et Desiderium: "Monachus non doctoris, sed plangentis offitium habet," et ad Eliodorum: "Alia causa est monachi, alia clerici," et ad Rusticum: "Sine consilio presbiterorum monachis nichil agere licet," non ita generaliter intelligendum est, ut nulli monachorum liceat docendi offitium assumere, ne B. Gregorium, aut Augustinum Anglorum episcopum, beatum quoque Martinum, innumeros etiam, quos de monachica conuersatione ad summum sacerdotii gradum scriptura testatur esse promotos, cogamur negare offitium docendi habuisse, aut in die consecrationis suae asseramus eos a proposito priori discessisse, quod (ut Innocentius testatur) nulli facere licet. Voluit ergo Ieronimus distinguere inter personam monachi et clerici, ostendens quid cuique ex proprio offitio conueniat. . 2. Aliud enim conuenit cuique ex eo, quod monachus est: aliud ex eo, quod clericus est. Ex eo, quod monachus est, sua et aliorum peccata deflendi habet offitium: ex eo, quod clericus, docendi et pascendi populum. . 3. Monachos autem usque ad tempus Eusebii, Zosimi et Siricii, monachos simpliciter, et non clericos fuisse, ecclesiastica testatur ystoria. Idem etiam Ieronimus refert, monachos Scithiae conuenisse in unum, ut sacerdotem sibi inuenirent, qui eis missarum solempnia celebraret.

C. XL. Omnes clerici uel monachi tutelae inmunitatem habere debent. Item Leo Augustus. [lib. I. Codicis, de Episcopis et Clericis, lege 51.] Generaliter sanccimus, omnes uiros reuerentissimos episcopos, nec non presbiteros seu diaconos et subdiaconos, et precipue monachos, licet non sint clerici, inmunitatem ipso iure omnis habere tutelae, siue testamentariae siue legitimae, siue datiuae, et non solum tutelae esse eos expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed furiosi, et muti, et surdi, et aliarum personarum, quibus tutores uel curatores a ueteribus legibus dantur. . 1. Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere beneficium sanccimus, qui ad sacrosanctas ecclesias uel monasteria permanent, non deuagantes, neque circa ministeria diuina desides, cum propter hoc ipsum beneficium eis indulgemus, ut, aliis omnibus derelictis, Dei omnipotentis inhereant ministeriis. . 2. Et hoc non solum in ueteri Roma uel in hac regia ciuitate, sed in omni terra, ubicunque Christianorum colitur nomen, obtinere sanccimus. Gratian. . 3. Nouarum etiam collationum et sordidorum munerum inmunitatem acceperunt. Unde Constantinus cunctis scribit clericis: [tit. eodem, lege prima] "Iuxta sanctionem, quam dudum meruisse perhibemini, fundos et mancipia uestra nullus nouis collationibus obligabit, sed uacatione gaudebitis." Item Inperator Honorius et Theodosius: [eodem libro, titulo de sacrosanctis ecclesiis, lege: . 4.] "Placet, rationabilis consilii tenore perpenso, districta moderatione perscribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur inmunes. Prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia usibus celestium secretorum dedicata, sordidorum munerum fece uexentur, nichil extraordinarium abhinc superindictumue flagitetur, nulla sollicitudo translationis signetur, postremo nichil preter canonicam illationem preter quam aduenticiae necessitatis sarcina repentina poposcerit, eius functionibus asscribatur. Si quis contra uenerit, post debitae ulcionis acrimoniam, que erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis uratur." [Gratian.] Hoc idem datur intelligi ex uerbis B. Siluestri, qui obedientiam minorum erga maiores assignans ait: "Abbas hostiario, monachus abbati sit subditus," supra in tractatu ordinandorum. Ostendit ergo Ieronimus, quod simpliciter monachis nichil liceat agere sine consilio presbiterorum. Nec offitium docendi sibi assumere liceat sine auctoritate clericorum, nisi forte diuina gratia intus conmoniti, sicut B. Gregorius refert in dialogo de B. Benedicto, qui homines montis Cassini ad fidem adduxit, et aram Apollinis, que ibi erat erecta, subuertit; et de quodam Equicio, cui angelus in somniis apparuit, et eum ad predicandum misit, qui, cum de uicio linguae conquereretur, angelus flebotomo linguam eius tetigit, et totum uicium illud curauit. . 1. Quod uero Ieronimus se ipsum talibus connumerat, tale est, quale est illud Apostoli ad Philippenses: "Quicumque inperfecti sumus," hoc sentiamus, se ipsum inperfectis connumerans. Hinc idem Ieronimus alibi ait: "Natus in paupere domo et tugurio rusticano." Et infra: "Nos suffarcinati auro," se famelicum fastidientibus mella, pauperem diuitibus connumerans, supra ubi agitur de clericis, qui propria relinquere nolunt, capitulo "Gloria episcopi." . 2. Ecce sufficienter monstratum est, quod monachis presbiterii honore decoratis, a populo electis, ab episcopo institutis, eadem liceant, que et aliis sacerdotibus. Probatur hoc etiam ex similitudine consecrationis. Non enim in consecratione eorum aliud dicitur, et aliud in consecratione aliorum. Utrisque enim in commune a Domino benedictionem infundi episcopus obnixe deposcit. Et dum consecrat, cunctis sacerdotibus singillatim dicit: "Consecrentur et sanctificentur, Domine, manus istae, ut quicquid consecrauerint consecratum sit, et quecumque benedixerint benedicta sint." Ecce communis est benedictio. Unde igitur diuortium? Sicut ergo in benedictione utrique communem nanciscuntur potestatem, ita in institutione communiter assecuntur potestatis executionem. . 3. Ceterum absque episcoporum licentia non solum monachis, sed etiam omnibus generaliter clericis potestatis executio interdicitur. Unde Clemens: [epist. III.]

C. XLI. Sacerdotalia offitia sine permissu episcoporum non agant presbiteri. Cunctis fidelibus et summopere omnibus presbiteris, et diaconibus, et reliquis clericis attendendum est, ut nichil absque episcopi licentia proprii agant; non utique missas sine eius iussu quisquam presbiterorum in sua parrochia agat, non baptizet, nec quicquam absque eius permissu faciat. IV. Pars. Gratian. De his uero, qui intra monasterii claustra consistunt, quibus populus ad regendum non conmittitur, queritur, utrum decimas debeant dare uel accipere? In quibus hec discretio seruanda est, ut de agris et uineis, que ad proprium stipendium coluntur, decimas sibi retineant. Si enim decimae a populo filiis Leui reddebantur pro ministerio, quo Domino deseruiebant in tabernaculo, offerendo sacrificia et holocausta pro populo, patet, quod monachi de propriis prediis non magis quam alii sacerdotes decimas soluere coguntur. . 1. Sed dicitur, predia monachorum, siue precio sint empta siue pro salute animarum oblata, antequam in ius eorum uenirent, baptismalibus ecclesiis siue quibuslibet aliis primicias et decimas persoluebant, illae autem ecclesiae suo iure priuari non possunt. Unde in Maguntiensi Concilio statutum inuenitur:

C. XLII. Qui res suas alicui delegauerit, decimationum prouentum priori ecclesiae auferre non poterit. Si quis laicus, uel clericus, seu utriusque sexus persona, proprietatis suae loca uel res alicubi dare delegauerit, decimationum prouentum priori ecclesiae legitime assignatum inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere temptauerit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coherceatur censura.

C. XLIII. Antiquiores ecclesiae nec decimis, nec ulla possessione priuentur. Item ex Concilio Cabillonensi. Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis, nec ulla possessione priuentur, ita ut nouis oratoriis tribuantur.

C. XLIV. Antiquiores ecclesiae propter nouas iusticiam suam non perdant. Item ex Concilio Guarmaciensi. Quicumque uoluerit in sua proprietate ecclesiam edificare, et consensum et uoluntatem episcopi habuerit, in cuius parrochia est, licitum sit. Verumtamen omnino prouidendum est episcopo, ut aliae ecclesiae antiquiores propter nouas suam iusticiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores ecclesias persoluantur. Gratian. Decimas autem baptismalibus ecclesiis persoluendas, Leo IV. affirmat, dicens:

C. XLV. Baptismalibus ecclesiis decimae dari debent. De decimis iusto ordine non tantum nobis, sed etiam maioribus uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, debere dari. Gratian. Si ergo nulli licet decimationum prouentum a priori ecclesia, cui assignatus fuerat, abstrahere; si ius antiquioris ecclesiae nouis tribuendum non est; si decimae tantummodo baptismalibus ecclesiis dandae sunt: patet, quod monachi ex propriis prediis decimas dare coguntur. Sed illa auctoritas Magontiensis concilii de uenditore uel donatore loquitur, diffiniens, quod ille, qui uendit aut donat, non potest prouentum decimationum illi ecclesiae detrahere, cui prius fuerat legitime assignatus. Monachi autem decimas et primicias non auctoritate uendentis aut donantis, sed auctoritate eiusdem concilii et Pascalis Papae detinent, a quibus difinitum est, ut monachi de propriis prediis decimas non soluant. Sic enim in Magontiensi Concilio statutum est:

C. XLVI. De propriis prediis abbates et episcopi decimas non persoluant. Questi sunt preterea quidam fratres, quod essent aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sinerent dari ad ecclesiam, ubi illorum coloni missam audiunt. Proinde decreuit sacer iste conuentus, ut episcopi et abbates de agris et uineis, que ad suum et fratrum stipendium habent, ad ecclesias suas deferri faciant, familiae uero ibi dent decimas suas, ubi eorum infantes baptizantur, et ubi per totum anni circulum missas audiunt.

C. XLVII. De propriis laboribus monachi et canonici decimas minime soluere cogantur. Item Pascalis II. Decimas a populo sacerdotibus ac Leuitis esse reddendas, diuinae legis sanxit auctoritas. Ceterum a monachis siue clericis communiter uiuentibus nulla ratio sinit ut milites aut episcopi, aut personae quelibet decimas de laboribus seu nutrimentis suis propriis extorquere debeant. Unde B. Gregorius sic ait: "Communi uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adinplenda misericordia nobis quid erit loquendum?" cum omne, quod superest, in causis piis et religiosis erogandum sit, dicente Domino: "Quod superest date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis." V. Pars. Gratian. Quod autem dicitur, ut antiquiores ecclesiae, nec decimis, nec ulla possessione priuentur propter nouas, non ita intelligendum est, ut nullo modo credatur licere episcopo aliquam partem possessionum uel decimationum unius ecclesiae alteri pro tempore tribuere. Sicut enim Papa duos episcopatus in unum potest redigere, ita et unus consentiente proprio episcopo in duos potest diuidi, uel etiam metropolitano inuito quelibet ecclesia ab eius iurisdictione apostolica eximi auctoritate. Unde Gregorius Papa scribit Benenato Episcopo, capitulo XXV.

C. XLVIII. Duo episcopatus in unum redigi possunt apostolica auctoritate. Et temporis qualitas, et uicinitas locorum nos inuitat, ut Cumanam atque Musinatium unire debeamus ecclesias, quoniam nec longe, a se itineris interuallo seiunctae sunt, nec (peccatis facientibus) tanta multitudo populi est, ut, sicut olim fuit debeant duos habere sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum uitae huius expleuit, utrasque nos ecclesias presentis auctoritatis pagina unisse tibique conmississe cognoscas, utrarumque etiam ecclesiarum scito te esse proprium pontificem. Et ideo quecumque uel de earum patrimonio uel cleri ordinatione promotioneue iuxta canonum statuta uisa fuerint ordinare atque disponere, habebis ut proprius reuera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam. Ubi uero commodius ac utilius esse perspexeris, habitato, ita sane, ut alteram ecclesiam cui corporaliter presens non es, sollicita prouidentique cura disponas, quatinus illic diuina misteria solempniter Domino prestante peragantur.

C. XLIX. Duos episcopatus in unum redigere apostolica ualet auctoritas. Idem Iohanni Episcopo. [Veliterno, lib. II. epist. 35.] Postquam hostilis inpietas diuersarum ciuitatum ita (peccatis facientibus) desolauit ecclesias, ut reparandi eas spes nullo modo populo deficiente remanserit, maiori ualde cura constringimur, ne defunctis earum sacerdotibus reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernante per inuia fidei hostis callidi rapiantur (quod absit) insidiis. Huius ergo rei sollicitudine sepe conmoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut uicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque Triumtabernensium ecclesiae preuidimus conmittendam, quam tuae ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatinus utrarumque ecclesiarum sacerdos recte Christo adiuuante possis existere, queque tibi de eius patrimonio, uel cleri ordinatione seu promotione uigilanti ac canonica uisa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex proprius liberam habeas ex presenti nostra permissione licentiam.

C. L. Non habeant episcopum dioceses, que numquam habuerunt. Item ex Concilio Cartaginensi II. [c. 5.] Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam si hoc placet, sanctitati uestrae insinuo, ut dioceses, que numquam episcopos habuerunt, non habeant, et illa diocesis, que aliquando habuit, habeat proprium. Secundum hanc prosecutionem sanctitatis uestrae est estimare quid fieri debeat. Ab uniuersis dictum est: Placet.

C. LI. Nisi cum uoluntate episcopi dioceses, que ab eis retinentur, non accipiant proprios episcopos. Item ex Affricano Concilio III. Multis conciliis hoc statutum est a cetu sacerdotali, ut plebes, que in diocesibus ab episcopis retinentur, que episcopos numquam habuerunt, non nisi cum uoluntate eius episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rectores.

C. LII. Apostolica auctoritas a iurisdictione archiepiscopi episcopos ualet eximere. Item Gregorius Iohanni Episcopo Lariseo. [lib. II. Indict. 11. epist. 7.] Frater noster Adrianus Thebanae ciuitatis episcopus, ad Romanam urbem ueniens, lacrimabiliter est conquestus de quibusdam se capitulis a fraternitate tua, nec non a Iohanne, primae Iustinianae urbis antistite, iniuste condempnatum. . 1. De nequissimo autem eius iudicio dampnandoque alias tractaturi sumus iuuante Domino. Adrianum uero episcopum reperimus et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo iure pecuniariis in causis eum fraternitatis tuae condempnatum fuisse sententia. . 2. Quia igitur et ab antefato Iohanne primae Iustinianae episcopo contra ius canonesque depositus honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari ecclesia atque in propriae dignitatis ordine decreuimus reuocari. Et cum oportuisset te ex eo dominici corporis communione priuari, quod post ammotionem sanctae memoriae decessoris mei (per quam eum ecclesiamque eius de tuae iurisdictione potestatis exemit) rursus in eis aliquid tibi iurisdictionis seruare presumpseris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conseruantes decernimus, ut fraternitas tua ab eo ecclesiaque eius omnem ante habitae suae potestatem iurisdictionis abstineat, et secundum scripta decessoris nostri, si qua causa uel fidei uel criminis, uel pecuniaria aduersus prefatum Adrianum consacerdotem nostrum potuerit euenire, per eos, qui nostri sunt uel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est questio, cognoscatur, uel huc ad apostolicam sedem, si est ardua, deducatur, quatinus nostrae audientiae sentencia decidatur. Quod si contra hec, que statuimus, quolibet tempore qualibet occasione uel subreptione uenire temptaueris, sacra te communione priuatum, nec eam te, excepto ultimo uitae tuae tempore, nisi cum concessa Romani Pontificis iussione decernimus percipere. . 3. Res autem siue sacras, siue alias mobiles inmobilesque eius ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, (quarum noticiam nobis oblatam presentibus adnectimus litteris), sine aliqua ei fraternitas tua dilacione restituat. De quibus si qua inter uos questio uertitur, uolumus, ut apud responsalem nostrum in urbe regia uentiletur. Gratian. Si autem necdum in diocesi alicuius episcopi loca illa assignata fuerint, ex uigore apostolicae sedis proprium episcopum accipiant. Unde Gregorius iunior scribit Bonifatio: [Episcopo, epist. ult.]

C. LIII. Ubi multitudo excrescit fidelium, episcopi sunt ordinandi. Precipimus, ut iuxta canonum statuta, ubi multitudo excreuit fidelium, ex uigore apostolicae sedis debeas ordinare episcopos, pia tamen contemplatione, ut non uilescat dignitas episcopatus. Gratian. Sicut duo episcopatus suprascripto modo in unum possunt redigi, et unus in duobus ualet diuidi, sic etiam episcopus de baptismalibus et parrochitanis ecclesiis facere potest cum consensu suorum clericorum. Quod cum factum fuerit, illa pars populi, que nouis ecclesiis subponitur, a iure prioris ecclesiae absoluitur. Hoc nisi fieri posset, multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur. Plures autem baptismales ecclesias in una terminatione facere non potest. Unde in Tolletano Concilio legitur.

C. LIV. In una terminatione plures baptismales ecclesiae esse non possunt. Plures baptismales ecclesiae in una terminatione esse non possunt, sed una tantummodo cum capellis suis. Et si contentio fuerit de terminatione duarum matricum, plebes utrarumque discernant, et si non conueniunt, lis Dei iudicio discernatur. VI. Pars. Gratian. Ius ergo ecclesiarum ita interpretandum est, ut, nisi episcopo disponente aliis ecclesiis fuerit assignatum, in nullo priorum reddituum diminutionem patiantur. Unde Anastasius Papa:

C. LV. Communione priuetur qui decimas uel oblationes extra episcopi conscientiam tenere uoluerit. Statuimus, ut si quis oblationes ecclesiae, uel decimas, quas populus dare debet, contenderit, uel extra baptismalem ecclesiam dare uoluerit, preter conscientiam episcopi, uel eius, cui huiuscemodi offitia conmissa sunt, nec cum eorum uoluerit agere consilio, bannum nostrum conponat, et communione priuetur. Gratian. Cum addit: "extra conscientiam episcopi," intelligendum relinquit, quod episcopo consentiente aliis ecclesiis dari possunt.

C. LVI. Iuxta dispositionem episcopi decimae distribuantur. Item. In sacris canonibus prefixum est, ut decimae iuxta episcopi dispositionem distribuantur. Quidam autem laici, qui uel in propriis, uel in beneficiis suas habent basilicas, contempta episcopi dispositione non ad ecclesias, ubi baptismum, et predicationem, et manus inpositionem, et alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed uel propriis basilicis, uel aliis ecclesiis pro suo libitu tribuunt, quod omnimodis diuinae legi et sacris canonibus constat esse contrarium. Unde uestram potestatem ut eos corrigatis expetimus. Gratian. Cum autem reprehenduntur, quia contempta episcopi dispositione hoc faciunt, intelligitur, quod, si episcopo disponente hoc fecerint, inreprehensibiles inueniantur.

C. LVII. Anathema sit qui preter conscientiam episcopi decimas uel oblationes dispensare uoluerit. Item Simacus Episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit. [in Sinodo sexta Romana] In canonibus, in Gangrensi ecclesia apostolica auctoritate conditis, de fructuum oblationibus, que ministris ecclesiae debentur, et de his, que in usus pauperum conferuntur, scriptum habetur: "Si quis oblationes ecclesiae accipere uel dare uoluerit preter episcopi conscientiam, uel eius, cui huiuscemodi offitia sunt conmissa, nec cum eius uoluerit agere consilio, anathema sit." Et iterum in eodem concilio Gangrensi: "Si quis oblata Deo dederit uel acceperit preter episcopum, uel eius consensum qui ab eo constitutus est ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit anathema sit." . 1. Valde ergo iniquum et ingens sacrilegium est, quecumque uel pro remedio peccatorum, uel pro salute, aut requie animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his, a quibus maxime seruari conuenit, id est Christianis et Deum timentibus hominibus, et super omnia a principibus et primis regionum, in aliud transferri uel conuerti. Et infra: . 2. Generaliter uero quicumque res ecclesiae confiscare, aut conpetere, uel peruadere periculosa sua infestatione presumpserit, [. 3.] similiter et hi, qui res ecclesiae iussu uel largitione principum uel quorumdam potentum, aut quadam inuasione aut tirannica potestate retinuerint, et filiis uel heredibus suis (ut a quibusdam iam factum audiuimus) quasi hereditarias reliquerint, nisi cito res Dei, ammoniti a pontifice agnita ueritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur. Iniquum enim esse censemus, ut pocius custodes cartarum quam defensores rerum creditarum (ut preceptum est) iudicemur. Et infra: . 4. Ferro enim abscidenda sunt uulnera, que fomenta non sentiunt. . 5. Similiter et illi extorres debent fieri ab ecclesia, qui sacerdotali ammonitione non corriguntur dicente Domino: "Auferte malum ex uobis." Uniuersa sinodus surgens acclamauit. Ut ita fiat rogamus. Dictum est octies. Exaudi Christe, Simaco Papae uita. Dictum est duodecies.

C. LVIII. Eadem plectetur pena qui res ecclesiae et episcoporum bona inuadit. Idem. Similiter et hoc ad omnium ecclesiarum noticiam uestra cunctorumque exortatione et iudicio censemus peruenire, et ab omnibus firmiter teneri, quia res episcoporum ecclesiae esse non dubitantur, si in eorum facultatibus simili fuerit crudelitate grassatum, peruasores rerum memoratarum predicta canonum districtione feriantur, ut qui moribus propriis ac nulla conscientiae castigatione corriguntur saltim ecclesiasticae et canonicae uindictae perfodiantur aculeis.

C. LIX. Res ecclesiastica principum auctoritate distribui non possunt. Item ex libro Capitulorum Karoli et Lodowici Inperatorum. [c. 83.] Quia iuxta sanctorum Patrum traditionem nouimus res ecclesiae uota fidelium esse, precia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conseruare, uerum etiam, Deo opitulante, conferre temptamus. Ut autem ab ecclesiasticis de diuidendis rebus ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amoueamus, statuimus, ut neque nostris, neque filiorum, et, Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus, ullam penitus diuisionem aut iacturam patiantur. Gratian. Cum ergo preter conscientiam episcopi, uel eius, cui huiuscemodi offitia conmissa sunt, quilibet prohibetur lationes ecclesiae distribuere, liquido apparet, quod cum episcopi consensu quibuslibet ecclesiis possint distribui. . 1. Huic interpretationi uidetur contraire auctoritas illa Tolletani Concilii. [IV., c. 32.]

C. LX. Nichil de iure suae diocesis episcopi presumant auferre. Constitutum est a presenti concilio, episcopos dioceses suas ita regere, ut nichil ex earum iure presumant auferre, sed iuxta priorum auctoritatem conciliorum tam de oblationibus quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis presumptum extiterit, per concilium restauretur, appellantibus ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si iam illi a seculo discesserunt.

C. LXI. Possessiones ecclesiae derelictas nulli sit licentia alienandi. Item Simacus Papa. [ad Caesarium fratrem c. 1.] Possessiones, quas unusquisque ecclesiae proprio dedit aut reliquit arbitrio, alienare quibuslibet titulis atque distractionibus, uel sub quocumque argumento non patimur, nisi forte aut clericis bonorum meritis, aut monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis, si necessitas largiri suaserit; sic tamen, ut hec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur. Gratian. Sed illud Tolletani concilii ita intelligendum est, ut episcopi preter quartam uel tertiam, que secundum locorum diuersitates eis debetur, nichil contingant. Unde in Concilio Leonis Papae [IV. c. 26.] statutum est:

C. LXII. A clericis et piis locis ultra statuta Patrum aliquid episcopus non exigat. Nulli episcoporum liceat a subiecto sacerdote, uel alio quolibet clerico, et piis locis dationes ultra statuta Patrum exigere, aut superposita in angariis inferre. Sed cum optimus sit perspector, ita perspiciat, ut uniuersae sibi oues conmissae a se maxime alantur, atque in necessitatibus adiuuentur, non illicitis exactionibus obprimantur, quia Dominus pascere et docere nos docuit et omnibus ministrare, non terrenis lucris et auaritiis delectari.

C. LXIII. De redditibus ecclesiae quarta pars clericis distribuenda est. Item Gregorius Leoni Episcopo Cathinensi. [lib. VII. epist. 8.] Ad hoc locorum gradus rationis ordo distinxit et iudicia esse constituit, ut nec prepositi in obprimendos se frustra ualeant occupare subiectos, nec subiectis iterum contra suos prepositos effrenata sit resultandi licentia. . 1. Volumus ergo, ut quicquid ecclesiae tuae ex redditu uel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbiteris, diaconibus ac clero (ut tibi uisum fuerit) discrete diuidere.

C. LXIV. Episcopi turpis lucri gratia nichil a monachis uel clericis suis exigere debent. Item ex VII. Sinodo. [c. 4.] Predicator ecclesiae Paulus diuinus apostolus, ac si canonem ponens Ephesiorum presbiteris, imo uero et omni sacratae multitudini ac plenitudini, ita fiducialiter perhibuit: "Argentum et aurum, aut uestem nullius concupiui. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, beatius existimans dare quam accipere." Propter quod et nos docti ab eo diffinimus, nullatenus episcopum turpis lucri gratia excogitare ad excusandas excusationes in peccatis expetere aurum uel argentum, aut aliam speciem a presbiteris, uel clericis, uel monachis, qui sub ipso sunt. Ait enim Apostolus: "Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis." Et apostolus Petrus: "Pascite, qui in uobis est, gregem Dei, non coacte, sed spontanee secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in clero sed forma facti gregis. Et cum aparuerit princeps pastorum, percipietis inmarcescibilis gloriae coronam." Gratian. Illud autem, quod in fine capituli Simaci ponitur: "Hec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur," ad personales tantum possessiones, clericorum uidelicet et pauperum, non ad monasteriales referendum est. VII. Pars. . 1. Quam uero sit graue apud Deum decimas, et oblationes, ac primicias sacerdotibus non soluere, auctoritate Ieronimi et Augustini apparet. Ait namque Ieronimus super Malachiam:

C. LXV. Reus apud Deum habetur qui sacerdotibus decimas non soluerit. "Reuertimini ad me, et ego reuertar ad uos, dicit Dominus exercituum; et dixistis, in quo reuertemur? Si homo affiget Deum, quia uos configitis me, et dixistis, in quo configimus te? in decimis et in primiciis. Et in penuria uos maledicti estis, et me configitis tota gens." Nunc sequamur ordinem prophetae: "Quia michi non reddidistis decimas et primicias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, et me uos subplantastis, siue defraudastis." Ecce annus expletus est, et nichil in meos thesauros, sed in uestra horrea conportastis et pro decimis et primiciis, que parua erant, ut a uobis darentur, ubertatem possessionum uestrarum et omnem frugum habundantiam perdidistis. Ut autem sciatis, me hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea, hortor uos atque conmoneo, ut inferatis decimas in horrea hoc est in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque Leuitae, qui michi ministrant, cibos, et probate me, si non tantas pluuias effudero, ut catheractae celi apertae esse credantur, "et effundam uobis benedictionem usque ad habundantiam." Verbum effusionis nomen largitatis ostendit. Sed fieri potest, ut agros irrigantibus pluuiis sit quidem fertilitas, uerum aut locusta ueniet, aut brucus, aut erugo, aut eruca, et labores hominum uastabunt. Propterea subiungit et dicit: "Et increpabo pro uobis deuorantes," locustam uidelicet, et reliqua, que diximus, "et non corumpent fructum terrae uestrae." . 1. Si quando fames, et penuria, et rerum omnium egestas obprimit mundum, sciamus, hoc ex Dei ira descendere, qui se in pauperibus, si non accipiant elemosinam, fraudari loquitur, et suas possessiones possumus decimas et primicias interpretari. . 2. Si quis doctus et eruditus lege Domini potest alios erudire, non debet suae adsignare prudentiae ingenioque quod possidet, sed gratias agat Domino primum, qui cuncta largitur, deinde sacerdotibus eius ac ministris, a quibus doctus est. Si enim non egerit gratias, sed sibi scientiam uendicauerit, in penuria maledicetur. Quod si intelligens largitorem Deum, et agens his gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliauerit se, et in horreum Dei intulerit cibos, hoc est scripturae alimenta in ecclesia populis ministrauerit, statim aperientur super eum catheractae celi, et effundetur pluuia spiritualis, et mandabit nubibus suis, ut pluant super eum imbrem, et habundantia rerum omnium perfruetur.

C. LXVI. Decimae sacerdotibus sunt reddendae. Item Augustinus. [serm. CCXIX. de tempore] Decimae tributa sunt egentium animarum. Quod si decimam dederis, non solum habundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Non igitur Dominus Deus premium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatus est accipere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sed si tardius dare peccatum est, quanto magis peius est peccatum non dedisse? De milicia, de negocio et de artificio redde decimas. Cum enim decimas dando et terrena et celestia possis premia promereri pro auaritia duplicem benedictionem fraudas? Hec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam reuoceris. Dabis inpio militi quod non uis dare sacerdoti. Benefacere Deus semper paratus est, sed hominum malicia prohibetur. Decimae etenim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerint res alienas inuadunt. Et quanti pauperes in locis suis ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal eterni iudicis apparebit, quia rem a Domino pauperibus delegatam suis usibus reseruauit. Qui ergo sibi aut premium conparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimam; etiam de nouem partibus studeat elemosinam dare pauperibus.

C. LXVII. Se ipsum condempnat qui euangelizantibus necessaria subtrahit. Item Ieronimus. [in comm. ad c. 3. epistolae ad Titum in fine.] Apostolicis uiris et euangelizatoribus Christi in necessariis usibus nolle tribuere, se ipsum condempnare est. Quod autem decimae episcoporum consensu monachis licite tribuantur B. Ieronimus Damaso Papae scribit, dicens.

C. LXVIII. Liberum est clericis monachis decimas concedere. Quoniam quicquid habent clerici pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes, susceptioni peregrinorum et hospitum inuigilare debent, maxime curandum est illis, ut de decimis et oblationibus cenobiis et senodochiis qualem uoluerint et potuerint sustentacionem inpendant. Liberum est enim monachis et spiritualibus uiris Deum timentibus et colentibus decimas et oblaciones cunctaque remedia concedere, et de iure suo in dominium illorum et usum transferre, nec tam in pauperibus paupertatem quam religionem attendere. . 1. Quod autem beatitudo tua quesiuit, utrum usus decimarum et oblationum secularibus prouenire possit, nouit uestra sanctitas omnino non licere, protestantibus hoc omnibus diuinis auctoritatibus paternorum canonum. Quamobrem, si aliquando fuerint ab his male detenta, que diuini iuris esse noscuntur, et in usum monachorum transierint et seruorum Dei, episcopo tamen loci illius prebente consensum, constabunt eis omnia perpetua firmitate et stabilitate subnixa. . 2. Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari, quibus parentum et propinquorum nulli suffragantur. Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto incurrunt et conmittunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt. Gratian. De prediis autem, que a colonis eorum coluntur, sic diffinitum est in Magontiensi concilio: "Questi sunt preterea etc."

QUESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. De capellis uero, que ab eis possidentur, quod per eorum institutionem a sacerdotibus sint gubernandae, Iohannes Papa probat, scribens Ysaac Siracusano Episcopo.

C. I. Presbiteri in monasteriorum ecclesiis instituantur per abbates. Visis litteris karitatis uestrae, quibus satis perpenditur, quanto studio huic sanctae sedi reuerentiam exhibetis, non modice gauisi sumus. Nunc itaque super ea, que consuluistis, ut karissimo fratri benigne discretum consilium damus. Delegauit enim nobis pia mansuetudo uestra, utrum ecclesiae pro quiete monachorum a sanctis conciliis catholicisque episcopis eis traditae per sacerdotes ab eis ordinatos et inuestitos debeant institui. Addidit quoque fraternitas tua, litem et seditionem inter clericos monachosque ex hac causa non modicam esse ortam; quod instigatione uersuti hostis nemo fieri ambigat. Habet enim mille nocendi modos, nec ignoramus astutiam eius. Conatur namque a principio ruinae suae unitatem ecclesiae rescindere, karitatem uulnerare, sanctorum operum dulcedinem inuidiae felle inficere, et omnibus modis humanum genus euertere et perturbare. Dolet enim satis et erubescit karitatem, quam in celo nequiuit habere, homines constantes ex lutea materia in terra tenere. Unde oportet (quantum fragilitati nostrae conceditur) ut omnes aditus nocendi eius uersuciae muniamus, ne mors ingrediatur per portas nostras. . 1. Consilio itaque multorum fratrum diligenter exquisito decernimus, ut amodo ecclesiae monachis traditae per suos sacerdotes instituantur. Diuinae enim leges habent et seculares, ut cuius est possessio eius fiat institutio, et si in dando quod maius est facilis fuit karitas, sit facilior in concedendo quod minus est sancta largitas. Maius enim fuit possessionem dare quam sit inuestituram concedere. Quomodo possessoris iura cognoscentur, et suarum rerum sibi tributa reddentur, ubi quod suum est per alterum datur, et, cum uoluerit, aufertur? Humani moris est illum uereri, cuius iudicio et uoluntate nunc erigitur, nunc deprimitur. Unde fit, ut in partem episcopi ad seruiendum sacerdos procliuior fiat, et sic episcopus quod sancte et religiose dederat quadam simulata auctoritate ad se trahat. Sic itaque priuatur mercede, quam consecutus fuerat, tum quia ficta karitate aufert quod dederat, tum quia prauorum sacerdotum discordias, et scissuras amantium, uerbis nimis factus credulus, quod prius fucate moliebatur lucrari post detecta fraude conatur quadam usurpatione ex toto auferre. Quorum auertentes calliditates et hostis uersuti suasiones, deinceps omnino licentiam damus suarum ecclesiarum inuestitores fieri, ita tamen, ut iudicio sinodi, si contra sacerdotium agere presumpserint, multentur, et felici mucrone episcopi sacerdotum piacula resecentur. II. Pars. Gratian. Hac auctoritate monachis conceditur inuestitura suarum ecclesiarum. Sed uidetur contraire Urbanus papa II., dicens:

[PALEA. C. II. Admonemus atque precipimus, ut decimas omnino dari Deo non negligatur, quas ipse Deus dari constituit, quia timendum est, ut quisquis Deo debitum suum subtrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua. ]

[PALEA. C. III. De eodem. Item Nicolaus Papa II. epistola unica, c. 5. Precipimus, ut decimae et primiciae, seu oblationes uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint. Quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione separentur. ]

[PALEA. C. IV. De eodem. Item Leo Papa. Nullus decimas ad alium pertinentes accipiat. ]

[PALEA. C. V. Item Ambrosius sermone I. de Quadragesima. Nam qui Deo non uult reddere decimas, quas retinuit, et homini non studet reddere quod iniuste ab eo abstulit, non timet adhuc Deum, et ignorat quid sit uera penitencia ueraque confessio. Iste talis homo non potest ueram facere elemosinam. ]

C. VI. Abbates in parrochialibus ecclesiis absque episcopi consilio presbiteros non ordinent. Sane quia monachorum quidam episcopis ius suum auferre contendunt, statuimus, ne in parrochialibus ecclesiis, quas tenent, absque episcoporum consilio presbiteros collocent, sed episcopi parrochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti conmittant, ut eiusmodi sacerdotes de populi quidem cura episcopis rationem reddant, abbati uero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subiectionem exhibeant, et sic sua cuique iura seruentur. Idem: . 1. In parrochialibus ecclesiis presbiteri per episcopos constituantur qui eis respondeant de animarum cura, et his, que ad episcopum pertinent.

C. VII. Quorumcumque monachorum ecclesiae episcoporum subdantur regimini. Item ex Concilio apud Flauentiam habito. Statuendum est, quatinus ecclesiae quorumcumque monachorum in singulis parrochiis sitae episcoporum, ut decet, diuinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia exhibeant. Gratian. Ecce Urbanus Papa prohibet inuestituras parrochialium ecclesiarum per monachos fieri, quas Iohannes Papa eis concessit. Sed illud Iohannis Papae intelligendum est de illis capellis, que cum omni iure suo ab episcopis monachis conceduntur. Istud autem Urbani intelligendum est de illis, quas abbates in propriis prediis edificant in uillis uel in castellis suis.

[QUESTIO V.]
GRATIANUS.
Tales, etsi ius territorii habeant, tamen potestatem gubernandi populum, et spiritualia ministrandi non habent. Quod etiam de episcopo intelligendum est. Unde Nicolaus Papa ait:

C. VIII. [I.] Episcopus, qui in alterius diocesi ecclesiam edificat, eius consecrationem sibi uendicare non audeat. Si quis episcoporum in alienae ciuitatis territorio pro quacumque suorum opportunitate ecclesiam edificare disponit, non presumat dedicationem, que illius est, in cuius territorio ecclesia assurgit. Edificatori uero episcopo hec gratia reseruetur, ut quos desiderat clericos in re sua ordinari, ipsos ordinet is, cuius territorium est, uel si ordinati iam sunt, ipsos habere adquiescat, et omnis ecclesiae ipsius gubernatio ad eum, in cuius ciuitatis territorio ecclesia surrexerit, pertinebit.

C. IX. [II.] Basilicae nouiter conditae ad episcopum pertinent, cuius conuentus constiterit esse. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 34.] Possessio territorii conuentum non adimit ideoque nouae basilicae, que conditae fuerint, ad eum proculdubio pertinebunt episcopum, cuius conuentus esse constiterit.

C. X. [III.] Edificatori episcopo in diocesi alterius ecclesiam consecrare non licet. Item Gregorius. [lib XI. epist. 19. ad Iohannem Subdiaconum] Lator presentium Iohannes, frater et coepiscopus noster, indicauit nobis, quod quidam Exsuperantius episcopus ausu temerario in diocesi ipsius oratorium construxerit, eumque sine precepti auctoritate contra morem presumpserit dedicare, missasque illic celebrare non metuit. Quam rem cum summa te celeritate ac districtione conuenit emendare, nec ulterius tale aliquid attemptare permittere. Gratian. Quod de iure ordinandi, non possidendi intelligendum est. His auctoritatibus facile potest perpendi, quod siue abbates siue episcopi in suis castellis uel uillis ecclesias edificauerint, non ideo episcopo, in cuius diocesi fuerint, conuentus adimitur, et ideo sacerdotes, iuxta illud Urbani et Nicolai, in eis non nisi per episcopos, cum consensu tamen et electione edificantium, ordinari possunt.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem prescriptione temporis omnia iura tollantur, probatur auctoritate Calcedonensis Concilii et Gelasii Papae, et Tolletani Concilii. Prima hec est:

C. I. Rusticanae parrochiae apud episcopos, qui eas possident triginta annis sine uiolentia permaneant inmobiles. Per singulas ecclesias rusticanas parrochias, permanere inmobiles apud eos, qui eas tenent, episcopos decreuimus, et maxime si eas sine uiolentia per triginta annos gubernauerunt. Si uero intra triginta annos facta fuerit de eis dubitatio, liceat eis, qui se dixerint lesos propterea, mouere apud sinodum prouinciae certamen.

C. II. Dioceses triginta annis ab episcopis possessae inmobiles permaneant. Item Gelasius. [epist. II. ad Siculos, c. 1.] Presulum nostrorum auctoritas emanauit, ut facultates ecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem, ita tamen, ut uiduarum et pupillorum atque pauperum, necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc eis statuimus dari, quod hactenus decretum est; reliquum sibi episcopi uendicent, ut, sicut antea diximus, peregrinorum atque captiuorum largitores esse possint. . 1. Illud etiam annecti placuit, ut si, quod absit, facultates ecclesiae, nec non dioceses ab aliquibus possidentur episcopis, iure sibi uendicent quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas.

C. III. Territorii possessio conuentum non adimit. Item ex Tolletano Concilio IV. [c. 34.] Sicut diocesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conuentum non adimit.

C. IV. Tricennalis possessio intra unam prouinciam seruari debet. Item ex eodem. [c. 33.] Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quamuis secundum ius legis eius non uideatur esse diocesis, admittenda tamen non est contra eum actio reposcendi. Sed hoc intra unam prouinciam, extra uero nullo modo, ne, dum diocesis defenditur, prouinciarum termini confundantur. II. Pars. Gratian. Ecce his auctoritatibus probatur, quod possessionis et gubernationis iura prescriptione tolluntur. Sed idem Gelasius contra testatur, scribens Maximo et Eusebio Episcopis:

C. V. Status parrochiarum nec presumptione, nec temporis prescriptione mutari potest. Licet regulis contineatur antiquis, parrochias unicuique ecclesiae pristina dispositione deputatas nulla posse ratione conuelli, ne per consuetudinem pessimam, exempli mali temeritate crescente, uniuersalis confusio nasceretur: tamen etiam decretis nostris ante non multum temporis destinatis omnia iussimus, que taliter fuerant inuasa, restitui. Sed quia temeritas peruadentium legem sibi posse putat generari, si sceleri suo pertinaciam retentionis adiungat, ea, que inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantium, Camiscanae ecclesiae sacerdotem, et directos ab Anconitano pontifice decreuimus, per uos inpleri cupimus, tunc formam in ceteris cognitionibus, que sit sequenda, perscripsimus. Nulla igitur presumptione statum parrochiarum, qui perpetuae etatis firmitate durauit, patimur inmutari, quia nec negligentia pontificum, nec temporalis obiectio (que per incuriam forte generatur), neque ignauia faciente consensus adhibitus, nec subripiente supplicatione preceptio diuellere potest semel diocesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem atque consignationem plebs deuota conuenit. Territorium etiam non facere diocesim, olim noscitur ordinatum. Gratian. Hoc multipliciter distinguitur. Sunt quedam dioceses, quae certis limitibus distinctae sunt; hae nullo modo prescribi possunt. Aliae uero, que non sunt certis limitibus distinctae, et de quibus certa diffinitio non olim processit, prescriptione tolluntur. Unde Innocentius Papa ait:

C. VI. Limitis possessio prescribi non potest. Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigitanum et Honorium Cordubensem episcopos, discussio agitata est propter parrochiam basilicae cuiusdam, quam horum alter Cellacensem, alter Reginensem asseruit. Et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio uentilatae est, cuius quamuis uetusta retentio nullum iuris preiudicium afferret, ideoque, ne in dubium ultra inter eos nostra deuocaretur sentencia, prolatis canonibus sinodalia decreta perlecta sunt. Quorum auctoritas premonet, ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos alienos usurpet; ob hoc placuit inter alternas partes inspectores uiros mittendos, ita ut diocesis possidentis (si tamen basilicam ueris signis limes prouisus monstrauerit) ecclesiae, cuius est ius retentionis, sit eternum dominium. Quod si limes legitimus eandem basilicam non concludit, et tam longi temporis probatur obiecta prescriptio, appellatio presentis episcopi non ualebit, quia illi tricennalis obiectio silentium inponit. Hoc etiam et secularium principum edicta precipiunt, et presulum Romanorum decreuit auctoritas. Si uero infra metas tricennalis temporis extra alienos terminos basilicae iniusta retentio reperitur, repetentis episcopi iuri sine mora restituetur.

C. VII. Spatia, que diffinita fuerint, tempore prescribi non possunt. Item Gelasius Iusto Episcopo. Dilectio tua studeat, quesita omnium fideliter rerum ueritate, ut si de spaciis, de quibus memoratur orta contentio, diffinito dudum certa processerit, intemerata seruetur; alioquin, si nichil umquam constiterit terminatum, tunc de prescriptione temporum, si qua pars confidit, prebeat sacramentum, ut tamen que hactenus possedisse probabitur, iusiurandum sinatur offerre. III. Pars. Gratian. Potest et aliter distingui. Que quisque sua auctoritate usurpat, quia nullo titulo possidere incipit, prescribere non potest, et in hoc casu intelligenda est illa auctoritas Gelasii: "Temporalis obiectio, que per incuriam forte generatur, non potest diuellere diocesim semel constitutam." Intelligendum est, si nullo titulo, sed sola usurpatione eam possidere cepit. Si uero iudicis auctoritate, et priuilegiorum longa consuetudine possidere cepit, tunc temporalis obiectio actori silentium inponit. Unde Gelasius Papa ait:

C. VIII. Priuilegia per XXX. annos possessa inmobilia seruari debent. Placuit huic sanctae et magnae sinodo, ut res uel priuilegia, que Dei ecclesiis ex longa consuetudine pertinent, et siue a diuae recordationis inperatoribus, siue ab aliis Dei cultoribus in scriptis donata, et ab eis XXX. per annos possessa sunt, nequaquam a potestate presulum eorum quecumque persona secularis per potestatem subtrahat, aut per argumenta quelibet auferat; sed sint omnia in potestate ac iussu presulis ecclesiae, quecumque intra XXX. annorum spacia ab ecclesiis possessa fuisse noscuntur. Quisquis ergo secularium contra presentem diffinitionem egerit, tamquam sacrilegus iudicetur, et donec se correxerit, et ecclesiae propria priuilegia seu res restituerit. anathema sit. Idem Episcopis Dardaniae.

C. IX. Repeti non possunt que XXX. annis quiete possidentur. Inter cetera inquit: Post quingentos annos constituta Christi quosdam audio uelle subuertere, cum XXX. annorum lex hominum non possit abrumpi. IV. Pars. Gratian. Item si de rebus ecclesiae controuersia mota est, et diffinitio subsecuta, etsi iniusta sit, tamen quia non sua, sed diffinientis auctoritate possidere cepit, tricennalis prescriptio petitori silentium inponit, ita tamen, ut subputacio prescriptionis non a tempore diffinicionis, sed a decessu diffinientis exordium sumat. Unde in Tolletano Concilio [IX. c. 8.] statutum est:

C. X. Vita irrite disponentis non poterit pertinere ad tricennium temporis. Si sacerdotes uel ministri, dum gubernacula ecclesiarum amministrare uidentur, contra Patrum sanctissimas sanctiones de rebus ecclesiae diffinisse aliqua dinoscuntur, non ex die, quo talia scribendo decreuerunt, sed ex quo talia moriendo diffinita reliquerunt, subputacionis ordo substabit. Nusquam etenim poterit ad tricennium temporis pertinere uita irrite iudicantis, quia status contractuum non sumpsit inicia ab origine equitatis. V. Pars. Gratian. Item ea, que in beneficiis possidentur, siue que metu hostilitatis interueniente diutius possessa fuerint, prescribi non possunt. Unde in Agatensi Concilio [c. 59.] diffinitum est:

C. XI. Que in beneficiis possidentur prescribi non possunt. Clerici quilibet quantacumque diuturnitate temporis de ecclesiae remuneratione aliqua possederint, in ius proprium prescriptione temporis non uocentur, dummodo pateat ecclesiae rem fuisse, ne uideantur etiam episcopi administrationis prolixae aut precatorias, cum ordinati sunt, facere non debuisse, aut diu retentas facultates in ius proprietatis suae posse transscribere.

C. XII. Que humanitatis intuitu aliquibus prestantur prescribi non possunt. Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 25.] Si episcopus humanitatis intuitu mancipiola, uineolas uel terrulas clericis aut monachis, uel quibuslibet prestiterit excolendas uel tempore tenendas, etiamsi longa transisse annorum spatia conprobentur, nullum ecclesia preiudicium patiatur, nec secularis legis prescriptio, que ecclesiam aliquam inpediat obponatur.

C. XIII. Temporis prescriptio non obicitur ubi hostilitatis metus interuenerit. Item ex Concilio Spalensi, [II.] cui interfuit Ysidorus. [cap. 1.] VI. Pars. Prima actione Theodulfi Malachitanae ecclesiae antistitis ad nos oblata precatio est, asserentis antiquam eiusdem urbis parrochiam militaris quondam hostilitatis discrimine fuisse decisam, et ex parte aliqua ab ecclesiis Astigitanae, Eliberitanae atque Egabrensis urbium esse retentam. Pro qua re placuit, ut omnis parrochia quam antiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse ecclesiam suam quisque conprobaret, eius priuilegio restitueretur. Sicut enim per legem mundialem his, quos barbarica seueritas captiua necessitate transuexit, postliminium reuertentibus redditur antiqua possessio, non aliter et ecclesia receptura est parrochiam, quam ante tenuit cum rebus suis, siue ab aliis ecclesiis possideatur, siue in cuiuslibet possessionem transfusa sit. Non enim erit obicienda prescriptio temporis, ubi necessitas intererit hostilitatis.

C. XIV. Temporis non currit prescriptio, ubi furor hostilitatis incumbit. Item Iohannes Papa [VIII.] Paulo Episcopo, fungenti legatione in Germaniam et Pannoniam. Porro si de annorum numero forte causatur, sciat, quia inter Christianos et eos, qui unius fidei sunt, numerus certus affixus est. Ceterum, ubi paganorum et incredulorum furor in causa est, quantalibet pretereant tempora, iuri non preiudicat ecclesiarum, que corporalia nescientes arma solum Dominum et propugnatorem suum, quando ei placuerit misereri, pacienter expectant. Verum si annorum prolixitas in talibus inpediat, Deus ipse reprehendendus est, qui post quadringentos et triginta annos filios Israel de durissima seruitute Pharaonis et fornace ferrea liberauit; sed et ipse per se redemptor, hominum genus post annorum milia de inferni claustris eripuit. VII. Pars. Gratian. Tolluntur etiam prescriptione illae dioceses, quas propriis episcopis negligentibus alii ab heresi ad fidei integritatem reuocauerunt. Unde in IX. Affricano Concilio [c. 88.] legitur:

C. XV. Si qui episcopi dioceses suas Deo lucrari negligunt post triennium constabunt eis episcopis, quorum studio fidei sunt reconciliatae. Placuit, ut quicumque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholica unitate lucrari, conueniantur a diligentibus uicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conuentionis non effecerint qui potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant, ita sane, ut si ille, ad quem pertinuisse uidebantur, probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab hereticis, ut inpune ibi sint, et suam diligentiam fuisse preuentam, ut eo modo eius cura sollicitior uitaretur cum hoc iudices episcopi cognouerint, suae cathedrae loca restituant. Gratian. Potest etiam aliter intelligi prescriptio illa longi temporis qua Gelasius negat statum parrochiarum posse mutari. Longum enim tempus, sicut ex legibus habetur, decennium uel uicennium intelligitur. Huius ergo longi temporis prescriptio auctoritate Gelasii et secularium legum ecclesiis obici non potest. VIII. Pars. . 1. Prescriptionum aliae sunt odio introductae petentis et fauore possidentis: aliae tantum odio petentis. Qui enim bona fide et iusto titulo rem presentis per decennium, absentis uero per uicennium tenuerit, perpetua exceptione tutus erit, non solum aduersus alios, sed etiam aduersus creditores, quibus res ipsa obligata fuerat, etiam aduersus uerum dominum. Si uero aliquo casu a possessione ceciderit, etiam aduersus uerum dominum utiliter rem uendicare poterit. Si autem nullo titulo, bona tamen fide, per tricennium rem alicuius possederit, simili gaudebit presidio. Bona uero fides non ad tractum medii temporis, sed ad inicium possessionis refertur. Sufficit enim in inicio cuique bona fide possidere cepisse, etiamsi medio tempore conscientiam rei alienae habuerit. . 2. Hae prescriptiones sunt introductae fauore possidentis et odio petentis, quia lex fauet his, qui bona fide et iusto titulo, uel bona tantum fide possident, odit autem et punit circa rem suam negligentes et desides. . 3. Quod si mala fide rem alienam quis possidere ceperit, post XXX. annos aduersus omnem petentem exceptione tutus erit. Si uero aliquo casu a possessione ceciderit, actionem non habebit, quia prescriptio hec non fauore malae fidei possessoris, sed odio tantum rem suam persequi negligentis introducta est. Si autem res ad creditorem suum uel ad dominum peruenerit, detentionis commodum habebit; si uero ad alium, creditor uel dominus aduersus eum experiri poterit, nec sibi proderit exceptio medii possessoris, quia non ab eo habuerit causam possidendi. Quod si uiolenter possessio ad eos peruenerit, malae fidei possessor indistinctae possessionis commodum recipiet. . 4. Hec de prescriptionibus decennii, uel uicennii, uel tricennii intelligenda sunt, si sine interruptione possessa probentur. Quod si per naturalem detentionem possessio interrupta fuerit, a die recuperatae possessionis noui triginta anni in omnibus prescriptionis numerabuntur. Si per litis contestationem, ab ultimo die litigii quadraginta anni conputabuntur. Quod si ab eo, qui in causa prescribendi erat, possessionem aliquis nanciscatur, tempus precedens cum tempore suae possessionis continuare poterit. . 5. Is autem, cuius res prescribitur, si litem contestari non poterit, uel propter aduersarii absentiam, uel infantiam, uel furoris laborem cum neminem tutorem uel curatorem habeat, uel quia in magna potestate constitutus est, intra constituta tempora presidem adeat libellum ei porrigat, et hoc in querimoniam deducat, et sic temporis interruptionem faciat. Si autem presidem adire non poterit, saltem ad episcopum locorum uel defensorem ciuitatis eat, et suam manifestare uoluntatem in scriptis deproperet. Quod si preses, uel episcopus, uel defensor abfuerit, liceat ei publice proponere, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione, uel, si ciuitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione; et hoc sufficiat ad omnem temporalem interruptionem siue triennii, siue longi temporis, siue triginta, uel quadraginta annorum sit. . 6. Hec de prescriptionibus inter priuatos. Ceterum aduersus loca religiosa non nisi quadraginta annorum prescriptio currit. Unde in Autenticis: "Quas actiones tricennalis prescriptio secludit, si loco religioso conpetant, quadraginta annis clauduntur." Et in Nouellis: "Neque decennii, neque uicennii, etc." In canonibus uero ecclesia aduersus ecclesiam triginta annis, monasterium aduersus ecclesiam non nisi quadraginta annis prescribere permittitur. Quod si priuatus primicias et decimas siue titulo siue sine titulo possederit, nulla temporis prescriptione tutus esse poterit. Que enim ab inicio de iure effectum sortiri non possunt tractu temporis non conualescunt. . 7. Unde si liber homo longo tempore pro seruo detineatur, etiamsi quadraginta annorum curricula excesserint, sola temporis longinquitate libertatis iura minime mutilabuntur. . 8. Ad hec ecclesia reipublicae: primitiae, decimationes ciuilium functionum instar obtinent. . 9. Porro publicae functiones prescribi non possunt. Unde VII. libro Codicis, titulo de triginta uel quadraginta annorum prescriptione, Inp. Anastasius:

[C. XVI.] "Iubemus eos, qui rem aliquam per continuum quadraginta annorum curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt, de possessione quidem rei seu dominio nequaquam remoueri; functiones autem, seu ciuilem canonem, uel aliam quandam publicam collationem inpositam eis dependere conpelli, nec huic parti cuiusque temporis prescriptionem obpositam admitti." [Gratian.] Licet predia, sine sint priuati siue ecclesiae, possunt prescribi. Prouentus primiciarum decimationum prescriptione tolli non potest, etiamsi a Romano Pontifice quilibet laicus super his rescriptum inpetrauerit. . 1. Rescripta enim, que contra ius scriptum inpetrata fuerint, nisi talia sint, que aliquibus prosint, et nulli obsint, nullius momenti esse censentur. . 2. Item: Decimae Deo mandante sacerdotibus et Leuitis separatae sunt, ut de sorte Domini uiuerent qui in eius sorte connumerantur. Non ergo cuiusquam priuilegio laicis concedi possunt, ne diuinis mandatis auctoritas humana preiudicium inferat. . 3. Unde Inp. Valentinianus et Theodosius: "Uniuersas terras, que a colonis, siue emphiteoticariis dominicis iuris, reipublicae uel templorum in qualibet prouincia uenditae uel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his, qui perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis prescriptione officiente, iubemus restitui, ita, ut nec precium quidem iniquis conparatoribus reposcere liceat." IX. Pars. . 4. De prescriptionibus uero longi temporis in Autenticis inuenitur collatione VIII., constitutione sexta: "Quas actiones alias tricennalis, decennalis, uicennalis prescriptio secludit, si loco religioso conpetunt, quadraginta annis clauduntur usucapione quadriennii prescriptione suum locum habentibus." X. Pars. [Gratian.] Sed sola prescriptione XXX. annorum et deinceps, a qua tamen prescriptione priuilegia Romanae ecclesiae sunt exclusa, que non nisi centum annorum spatio prescribi possunt. Unde Iohannes VIII. scribit Regi Lodouico:

C. XVII. Priuilegia Romanae ecclesiae non nisi centum annorum prescriptione tolluntur. Nemo de annorum numero resultandi sumat fomentum, quia sancta Romana (cui Deo auctore seruimus) ecclesia priuilegia, que in firma Petri stabilitatis petra suscepit, nullis temporibus angustantur, nullis regnorum partitionibus preiudicantur. Sed uenerandae Romanae leges, diuinitus per ora principum promulgatae, reum eius prescriptionem non nisi per centum annos admittunt.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
Ostensum est, quando ecclesia aduersus ecclesiam prescribere possit. Nunc uidendum est, si monasterium aduersus ecclesiam prescribere ualeat? Quod Urbanus II. prohibuit, dicens:

C. I. Tricennio temporis aliquid monachi prescribere non ualent. Possessiones ecclesiarum et episcoporum tricennales abbates uel monachos habere omnimodis prohibemus. Gratian. Sed si tollitur eis tricennalis possessio, a B. Gregorio conceditur eis quadragenalis prescriptio. Ait enim Petro Subdiacono: [l. I. c. 9.]

C. II. Quadraginta annorum prescriptio religiosis domibus conceditur. Volumus accedente te ad Panormitanam ciuitatem questionem ipsam tali ratione discutere (dominio rei apud possessorem, sicut hactenus possessum est, uidelicet permanente), ut, si monasterium prefatum S. Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussos quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps (etiam si quid sanctae Romanae ecclesiae conpetere potuit) patiaris sustinere calumpniam, sed quietem eorum inconcussam omnibus modis procurate. Sin uero actores ecclesiae non eos possedisse quadraginta annis inconcusso iure monstrauerint, sed aliquam intra tempora hec motam fuisse aliquando questionem eorundem finium, electis arbitris tranquille et legaliter sopiatur.

C. III. De eodem. Item ex Nouellis Iustiniani. [Nouella CXXXI.] Neque decennii, neque uicennii, uel XXX. annorum prescriptio, sed sola XL. annorum curricula religiosis domibus obponantur, non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus. Gratian. Sicut ergo religiosis domibus ex lege non nisi quadragenaria est obicienda prescriptio, ita et auctoritate Gregorii aduersus alias ecclesias prescribere possunt eodem spacio temporis.

QUESTIO V. [VI.]
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ea, que ecclesiae debentur, rectores eiusdem sua auctoritate iudiciis pretermissis repetere non ualeant, B. Gregorius testatur, [lib. IV. c. 38.] dicens:

C. I. Iudicio, non manibus, res ecclesiae defendantur. Consuetudo noua in hac ecclesia et ualde reprehensibilis erupit, ut, cum rectores eius patrimonii urbana uel rusticana predia iuri illius conpetere posse suspicantur, fiscali more titulos inprimant, atque, quod conpetere pauperibus existimant, non iudicio, sed manibus defendant, et, cum predicatores suos ueritas: "nichil per contentionem" agere precipiat, etiam ipsum litigiosae contentionis malum transcenditur, et res quelibet, cum estimatur ecclesiae posse conpetere, per uim tenetur. Proinde presenti decreto constituto, ut, si quis ecclesiasticorum umquam titulos ponere siue in rustico siue in urbano predio sua sponte presumpserit, anathema sit. Et responderunt omnes: "Anathema sit." . 1. Is autem, qui ecclesiae preest, si hoc uel ipse fieri preceperit, uel sine sua preceptione factum digna punire animaduersione neglexerit, anathema sit. Et responderunt omnes: "Anathema sit."

QUESTIO VI.
GRATIANUS.
II. Pars. Gratian. Quod autem quisquis sua auctoritate que sibi deberi putat usurpat, nec per iudicem res poscit cadit a causa ex auctoritate Mileuitani Concilii habetur in quo ita statutum legitur: [c. 21.]

C. I. [II.] Causae suae detrimentum patiatur episcopus, qui ecclesias suas ab alio retentas propria auctoritate querit adire. Placuit, ut quicumque episcopi ecclesias uel plebes, quas ad suam cathedram existimant pertinere, non ita repetierint, ut causas suas episcopis iudicantibus agant, sed alio retinente irruerint, siue nolentibus siue uolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicumque hoc iam fecerint, si nondum inter episcopos finita est contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit pretermissis iudicibus ecclesiasticis irruisse. . 1. Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras inpetrauerit, sed, siue habeat litteras siue non habeat, conueniat eum qui tenet, et eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur siue quos eis primas dederit, siue quos ipsi uicinos cum consultu primatis delegerint. III. Pars. Gratian. Contra Gregorius Iohanni Defensori, eunti in Yspaniam, scribit [lib. XI. epist. 50.,] dicens:

C. II. [III.] Delictum personae in dampnum ecclesiae conuerti non potest. Si episcopum (quod absit) talem culpam conmisisse constiterit, ut constet eum non irrationabiliter esse depositum, eadem eius depositio confirmetur, et omnes res suae ecclesiae que ablatae fuerant, restituantur, quia delictum personae in dampnum ecclesiae non est conuertendum. Si autem dicitur, quia Comitiolus defunctus est, ab herede eius que ab illo iniuste ablata sunt sine excusatione reddantur.

C. III. [IV.] In personam deliquentis, non in facultates eius ultio procedat. Idem Petro Subdiacono. [lib. I. epist. 42.] Cognouimus, quod si quis ex familia culpam fecerit, non in ipso, sed in eiusdem substantia uindicetur. De qua re precipimus, ut quisquis culpam fecerit, in ipso quidem, ut dignum est, uindicetur; a communione eius autem omnino abstineatur.

C. IV. [V.] Res eorum, qui ex clero labuntur simul cum ipsis monasterio tradantur. Idem. [in eadem epistola] De lapsis sacerdotibus, uel quolibet ex clero obseruare te uolumus, ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis: sed pauperrima regularia monasteria require, que secundum Deum uiuere sciunt, et in eisdem monasteriis lapsos trade ad penitenciam, et res lapsorum in eo loco proficiant, in quo agere penitenciam traduntur, quatinus ipsi ex rebus eorum subsidium habeant, qui de correptione eorum sollicitudinem gerunt. Si uero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita autem, ut eorum stipendia, qui in penitenciam dati fuerint, sufficienter debeant procurari. . 1. Si qui uero ex familia ecclesiastica sacerdotes uel Leuitae, uel monachi, uel clerici, uel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in penitenciam uolumus, sed res eorum ecclesiastico iuri non subtrahi. Ad usum tamen suum accipiant unde ad penitenciam subsistant, ne, si nudentur, locis, in quibus dati fuerint, sint onerosi.

C. V. [VI.] Inutilis sacerdos ecclesiam suam dignitate non priuat. Item Leo IV. Karolo Regi. Si fortassis (quod non credimus) apud uos inutiles iudicamur, ecclesia tamen, cui permittente Domino presumus, non inutilis, sed caput principiumque omnium merito simul ab omnibus uocatur.

C. VI. [VII.] Possessiones monasterii pro peccato abbatis episcopo tollere non licet. Item in Magontiensi Concilio. Episcopo non licet possessionem monasterii tollere, quamuis abbas peccauerit; sed subiciat eum potestati abbatis alterius monasterii.

[PALEA. C. VII. [VIII.] Que sacerdotes dederunt subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant. Item Gelasius. Illud statuendum censuimus, ut quascumque munificentias clericis aut sibi seruientibus de rebus ecclesiae in usum, aut de propriis in proprietatem precedentes dederint sacerdotes, subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant. Si quid tamen culpae extiterit, pro qualitate personarum uel regula precedentium canonum in persona habeatur, non in facultate districtum. ] Gratian. Si ergo delictum personae in dampnum ecclesiae conuerti non potest, quin procurator condicionem ecclesiae potest facere meliorem, non deteriorem; si peccato abbatis possessiones monasterii auferri non licet: quomodo delictum episcopi uertetur in dampnum ecclesiae, ut inde detrimentum causae suae patiatur? Sed detrimentum causae pati non sic est accipiendum, ut ecclesia suo iure priuetur, pocius, quia clericis coram iudice stantibus episcopus tacebit, et pro iniuria illata multabitur, si propria habuerit.

--------------------------------------------------------------------------------

QUESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ecclesias de manu laicorum nec abbati, nec alicui liceat accipere, omnium canonum testatur auctoritas. Generaliter enim tam ecclesiae quam res ecclesiarum in episcoporum potestate consistunt. Laici autem nec sua, nec episcoporum auctoritate decimas uel ecclesias possidere possunt. Unde episcopi, siue beneficio siue precio ecclesias uel decimas laicis dederint, domum orationis domum negociacionis et speluncam latronum faciunt. Unde post euersionem cathedrae a cetu fidelium segregati eterno uerbere a Domino flagellabuntur. Unde Gregorius VII. ait: [in Concilio Lateranensi, cap. 7. lib. VI. Regesti]

C. I. Decimae a laicis non possideantur. Decimas, quas in usum pietatis concessas esse canonica auctoritas demonstrat, possideri a laicis apostolica auctoritate prohibemus. Siue enim ab episcopis, uel regibus, uel quibuslibet personis eas acceperint, nisi ecclesiae reddiderint, sciant, se sacrilegii crimen conmittere, et eternae dampnationis periculum incurrere. . 1. Oportet autem congruentius nos decimas et primicias, quas iure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo accipere, quas fideles Domino precipiente offerunt, iuxta uaticinium illud Malachiae prophetae: "Inferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea." . 2. Has uero decimas sub manu episcopi fore censemus, ut ille, qui ceteris preest, omnibus iuste distribuat, nec quicquam personae honorabilius exhibeat, unde alii scrupuloso corde moueantur, sed sint omnia communia, quia inhonestum uidetur, ut alii sacerdotes habeant, alii uero detrimentum patiantur, sed sicut una est fides catholica, ita necesse est, ut ille, qui prouisor est loci, quamuis multae sint ecclesiae, omnibus tamen fideliter distribuat.

[PALEA. C. II. De eodem. Unde Urbanus II.: Congregato apud Claromontensem urbem multorum episcoporum sinodali conuentu, proposita nobis est a quibusdam eorum questio de ecclesiis uel de ecclesiasticis possessionibus, a clericis uel monachis usque in presentiarum inconsultis episcopis adquisitis. Nos autem usi saniori consilio eorumdem episcoporum, condescendentes pro tempore prouidentesque ecclesiasticae paci, uel quia aliter absque ineuitabilis scandali periculo huiusmodi questio non poterat procedere, apostolica auctoritate decreuimus, ut ea, que a clericis uel monachis, uel a quibuscumque personis, prout potuerint, usque hodie fuerint acquisita, rata perhenniter et inconcussa permaneant, hoc tamen tenore, ne in posterum inconsultis episcopis talia presumant. ]

[C. III.] Item Gregorius. [VII.] Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque Christianorum oblationes conferant, sed pocius laicalibus personis, militum uidelicet, siue seruitorum, uel (quod grauius est) consanguineis. Unde, si quis amodo episcopus inuentus fuerit huius precepti diuini transgressor, inter maximos hereticos et antichristos non minimus habeatur, et, sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, siue precio siue beneficio, eterni incendii ignibus deputentur.

C. IV. Fideliter decimas dat qui omnium suorum decimas soluit. Item Ambrosius in sermone Quadragesimae. [cuius initium: Ecce nunc tempus] Quicumque recognouerit in se, quod fideliter non dederit decimas suas, modo emendet quod minus fecit. Quid est fideliter dare, nisi ut nec peius, nec minus aliquando offerat, de grano, aut de uino, aut de fructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut de negocio, aut de ipsa uenatione sua?

C. V. Excommunicentur qui sacerdotibus decimas dare noluerint. Item ex Concilio Rothomagensi. Omnes decimae terrae, siue de frugibus siue de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. [PALEA. Boues, et oues, et caprae, que sub pastoris uirga transeunt; quicquid decimum uenerit sanctificabitur Domino. Non eligetur nec bonum, nec malum, nec altero conmutabitur. Si quis mutauerit, et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. ] Sed quia modo multi inueniuntur, decimas dare nolentes statuimus, ut secundum Domini nostri preceptum admoneantur semel, et secundo, et tertio. Qui si non emendauerint, anathematis uinculo feriantur, usque ad satisfactionem et emendationem congruam.

C. VI. Veterum exemplo decimae soluuntur. Item ex Concilio Magontiensi. Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham factis, Iacob promissis insinuat, et omnes sancti sacerdotes conmemorant. Gratian. Non autem sunt redimendae a populo, si aliter eas dare noluerint. Unde in eodem Concilio legitur:

C. VII. Decimae non sunt redimendae a populo. Decimas, quas populus dare non uult, nisi quolibet munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat.

C. VIII. Quia decimae non redduntur, indictio fisci accessit. Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, hom. 48.] Maiores nostri ideo copiis omnibus habundabant, quia Deo decimas dabant, et Cesari censum reddebant. Modo autem, quia discessit deuocio Dei, accessit indictio fisci. Nolumus cum Deo partiri decimas, modo autem tollitur totum. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus.

C. IX. Columbas uendit qui ecclesiam indisciplinatis conmittit. Item Origenes. [homil. 15. ad c. 21. Matthaei.] Et hec diximus secundum simplicem intellectum. Iuxta moralem autem talia dicemus, et primum quidem de templo, de quo per Prophetam dixit Dominus: "Domus mea domus orationis uocabitur." Ergo secundum corporalem circumcisionem carnis, et secundum corporales legis festiuitates et sacrificia, consequenter et templum Dei estimabitur, quod in lapidibus insensatis erat constructum; primum quidem a Salomone, deinde reparatum ab Esdra, postea uero post Christi aduentum a Romanis destructum, et illa domus est orationis; qua destructa necesse est ut Iudei, quasi iam non habentes domum orationis, iam non habeant priuilegium speculatoris Dei nec possint secundum legem Deo seruire. . 1. Hoc ergo facto, omnia Christus eiecit in ministerio spiritualium actuum suorum, et quod tunc fecit uisibiliter egit eiciens uendentes et ementes de templo, et mensas nummulariorum euertens, et cathedras uendentium columbas ad correctionem populi, ut non pro mundanis festiuitates in nomine Dei celebrent, nec emptionibus et uendicionibus uacent in loco non conpetenti, in quo non debent emere et uendere, sed orationibus tantum uacare, atque congregari quasi in domo orationis. . 2. Nunc autem arbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructum ecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea, non, sicut condecet, spiritualiter uiuentes, sed secundum carnem militantes, qui et domum orationis de lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum, actibus suis non ecclesia Dei dignis, sed spelunca latronum. Qui enim considerat in multis ecclesiis talium Christianorum peccata, qui arbitrantur questum esse pietatem, et cum deberent de euangelio uiuere, secundum quod uiuere decet seruos Dei, hoc non faciunt, sed diuicias et multas possessiones acquirunt, nonne dices, speluncam latronum factam esse sub illis ecclesiam? ut recte dicat Christus ad eos propter dissipationem ecclesiae suae: "Que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem?" Item ipse per Oseae tali modo: "Vae michi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in uindemia, cum non sint botri ad manducandum primogenita. Vae animae meae, quia periit timoratus a terra, et qui corrigat in omnibus hominibus non est." Et cum intellexeris Iesum dicentem talia, et lugentem peccata nostra, aspice simul et illud, quod in euangelio scribitur: "Cum uidisset Iherusalem, fleuit super eam, et dixit, quia si cognouisses et tu." Et si rationabiliter fleuit super Iherusalem, fleuit super ecclesiam, rationabilius edificatam quidem, ut esset domus orationis, factam autem propter turpia lucra, speluncam latronum. . 3. Et arbitror conuenire uerbum de uenditoribus columbarum eis, qui tradunt ecclesias auaris, et tirannicis, et indisciplinatis, et irreligiosis episcopis aut presbiteris. Propter que et cathedras tantummodo appellauit Euangelista euersas esse ab Iesu. Et utinam audirent hec cum dicentis ammonitione scripturae qui gloriantur de cathedris Moisi, in quibus sedent, et uendunt omnes cathedras columbarum et tradunt eas talibus prepositis, ad quos recte dicitur a Domino per Iheremiam prophetam: "Principes populi mei me non cognouerunt. Filii enim sunt insipientes, et non intelligentes: sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere nesciunt." Gratian. Cum ergo ecclesiae et oblationes earum non consistant, nisi in potestate episcoporum, patet profecto, quod non sunt ab alio recipiendae, quam de manu eorum. Unde in Aurelianensi Concilio [I. c. 19.] statutum est:

C. X. Omnes basilicae ad eum pertinent episcopum, in cuius territorio positae sunt. Omnes basilicae, que per diuersa loca constructae sunt uel cottidie construuntur, in episcopi potestate consistant, in cuius territorio positae sunt.

C. XI. Archidiaconus, archipresbiter, prepositus, uel decanus, nec offitia, nec beneficia ecclesiastica tribuat sine consensu episcopi. Item Calixtus Papa. Nullus omnino archidiaconus, aut archipresbiter, siue prepositus, uel decanus animarum curam uel prebendas ecclesiae sine iudicio uel consensu episcopii alicui tribuat; immo, sicut sanctis canonibus constitutum est, animarum cura et pecuniarum ecclesiasticarum dispensatio in episcopi iudicio et potestate permaneat. Si quis uero contra hoc facere, aut potestatem, que ad episcopum pertinet, sibi uendicare presumpserit, ab ecclesiae liminibus arceatur. Item Gregorius VII. in generali Sinodo residens dixit: [cap. 1. et 2.]

C. XII. De manu laici episcopatus uel abbatia suscipi non debet. Si quis deinceps episcopatum uel abbatiam de manu alicuius laicae personae susceperit, nullatenus inter episcopos uel abbates habeatur, nec ulla ei ut episcopo seu abbati audientia concedatur. Insuper gratiam B. Petri, et introitum ecclesiae interdicimus, quousque locum, quem sub crimine tam inobedientiae quam ambitionis ex qua scelus idolatriae cepit, resipiscendo non deserit. Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticis dignitatibus constituimus. Item: [c. 2.] . 1. Si quis inperatorum, regum, ducum, marchionum, comitum, uel quilibet secularium potestatum aut personarum inuestituram episcopatuum uel alicuius ecclesiasticae dignitatis dare presumpserit, eiusdem sentenciae uinculo se obstrictum esse sciat.

C. XIII. Excommunicationi subiaceat, nec inuestiturae sentiat fructum, qui de manu laici ecclesiam susceperit. Idem. [ibidem, cap. 3.] Quoniam inuestituras contra sanctorum Patrum auctoritatem a laicis in multis partibus cognouimus fieri, et ex eo plurimas perturbationes in ecclesia, immo ruinam sanctae religionis oriri, ex quibus Christianae censurae religio conturbatur, decernimus, ut nullus clericorum inuestituras episcopatus, uel abbatiae, uel ecclesiae de manu inperatoris, uel regis, uel alicuius laicae personae, uiri uel feminae, suscipiat. Quod si presumpserit, recognoscat inuestituram illam apostolica auctoritate irritam esse, et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi subiacere.

C. XIV. De eodem. Item ex Canone Apostolorum. [31.] Si quis episcopus secularibus potestatibus usus ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur et segregetur, omnesque, qui illi communicant.

C. XV. De eodem. Item ex Cronica Anastasii. Sane Thessalonicenses episcopii ob metum inperatoris Anastasii Timotheo Constantinopolitano episcopo consenserunt, qui concilium Calcedonense anathematizauerat. Quadraginta uero episcopi Illiricae et Greciae conuenientes in unum, per professionem in scriptis factam, ut a proprio metropolitano, discesserunt ab eo, et Romam mittentes Romano episcopo communicare in scriptis professi sunt. Et paulo post: . 1. Cum Dioscorus (iunior) manus inpositionem accepisset recesserunt multitudines populorum dicentes quia secundum quod continent canones sanctorum Apostolorum non est factus episcopus et ideo non recipietur. Principes enim inthronizant eum.

C. XVI. Excommunicetur qui per laicos ecclesias obtinet. Item Pascalis Papa. [II.] Si quis clericus, abbas uel monachus per laicos ecclesias obtinuerit, secundum Apostolorum sanctorum canones et Antioceni capitulum concilii excommunicationi subiaceat.

C. XVII. Qui per laicos ecclesias obtinet, et qui ei manus inponit, communione priuetur. Idem. Constitutiones sanctorum canonum sequentes statuimus, ut quicumque clericorum ab hac hora inuestituram ecclesiae uel ecclesiasticae dignitatis de manu laici acceperit, et qui ei manum inposuerit, gradus sui periculo subiaceat, et communione priuetur.

C. XVIII. De eodem. Idem. Nullus laicorum ecclesias uel ecclesiarum bona occupet uel disponat. Qui uero secus egerit, iuxta B. Alexandri capitulum ab ecclesiae liminibus arceatur.

C. XIX. De eodem. Idem. Sicut Domini uestimentum scissum non est, sed de eo sortiti sunt, ita nec ecclesia scindi debet, quia in unitate tota consistit. In potestate ergo proprii episcopi ecclesiae reducantur, et ab ipso (sicut in sacris canonibus cautum est) ordinentur. Alioquin et ecclesiae ipsae, et clerici earundem diuinis destituantur offitiis.

C. XX. Nullus clericus per laicos ecclesiam obtineat. Item Alexander. [II.] Per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbiter obtineat ecclesiam nec gratis, nec precio. . 1. Nullus habitum monachi suscipiat, spem aut promissionem habens, ut abbas fiat. . 2. Nullus presbiter duas habeat ecclesias.

C. XXI. Singuli episcopi suos habeant yconomos. Item Concilio Calcedonensi. [c. 26.] Quoniam in quibusdam ecclesiis, ut rumore conperimus, preter yconomos episcopi facultates ecclesiae tractant, placuit, omnem ecclesiam habentem episcopum habere yconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas secundum sentenciam proprii episcopi, ita, ut ecclesiae dispensatio preter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotio maledictionis derogatio procuretur. Quod si hoc minime fecerit, diuinis constitutionibus subiacebit.

C. XXII. Laici non sunt constituendi yconomi. Item ex Concilio Spalensi, [II.] cui interfuit Ysidorus. [c. 9.] Nona actione didicimus, quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus diuinis constitutos yconomos. Proinde pariter tractantes elegimus, ut unusquisque nostrum secundum Calcedonensium Patrum edicta ex proprio clero yconomum sibi constituat. Indecorum est enim laicum uicarium episcopi, esse et uiros ecclesiasticos iudicare. In uno enim eodemque offitio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege diuina prohibetur, dicente Moyse: "Non arabis in boue simul et asino," id est: homines diuersae professionis in uno offitio simul non sociabis. Unde oportet nos et diuinis libris, et sanctorum Patrum obedire preceptis, constituentes, ut qui in administrationibus pontificibus sociantur, nec professione discrepent, nec habitu. Nam coherere et coniungi non possunt quibus et studia, et uota sunt diuersa. . 1. Si quis autem episcopus posthec ecclesiasticam rem aut laicalem procurationem administrandam elegerit, aut si testimonio yconomi gubernandam non crediderit, uere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum non solum a Christo de rebus pauperum iudicabitur reus, sed etiam concilio manebit obnoxius.

C. XXIII. Laicus in ecclesia aliquid statuendi facultatem non habet. Item in Sinodo Simaci Papae Laurentius Mediolanensis episcopus dixit: Non placuit, laicum statuendi in ecclesia habere aliquam potestatem, cui subsequendi manet necessitas, non auctoritas inperandi. Item in concilio eodem Eulalius, Episcopus Siracusanae ecclesiae, dixit:

C. XXIV. Ecclesiasticas dignitates laici disponere non debent. Laicis quamuis religiosis nulla de ecclesiasticis dignitatibus aliquid disponendi legitur facultas attributa.

C. XXV. Laicus sacrilegus habetur qui dispositionem uel dominationem rerum ecclesiasticarum usurpat. Item Calixtus Papa. [II.] Si quis principum uel aliorum laicorum dispositionem seu dominationem rerum siue possessionem ecclesiasticarum sibi uendicauerit, ut sacrilegus iudicetur.

C. XXVI. In ecclesia, quam quis edificat, nichil sibi pre ceteris uendicet. Item Gelasius Senecioni Episcopo. III. Pars. Piae mentis amplectenda est deuotio, qua Senilius nobis in re Viuiana sui iuris fundasse perhibet ecclesiam, quam in honore S. Viti confessoris eius nomine cupit consecrari. Hanc igitur, frater karissime, si ad tuam diocesim pertinere non ambigis, ex more conuenit dedicari, collata primitus donatione solempni, quam ministris ecclesiae destinasse prefati muneris testatur oblator, sciturus sine dubio preter processionis aditum, qui omni Christiano debetur, nichil ibidem se proprii iuris habiturum.

C. XXVII. De eodem. Idem. Trigetius uero petitoria nobis insinuatione suggessit, in re sua, quod Sextilianum uocatur, basilicam se sanctorum Michaelis archangeli, et Marci confessoris pro sua defensione fundasse. Et ideo, frater karissime, si ad tuam pertinet parrochiam, benedictionem supra memoratae basilicae solempni ueneratione depende. Nichil tamen sibi fundator ex hac basilica nouerit uendicandum, nisi processionis aditum, qui Christianis omnibus in commune debetur.

C. XXVIII. De eodem. Item Clemens. [epist. II. ad Iacobum] Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis precibus sacrari oportet, et non a quoquam grauari.

C. XXIX. Laici presbiteros de ecclesiis non eiciant. Item Leo IV. Karolo Regi. Contra sanctorum patrum censuras uidetur existere, si secularis uel laicus presbiteros ab ecclesiis, in quibus tempore ordinationis eorum denominati uel introducti fuerint, uidetur expellere. Gratianus. Si uero fundatores ecclesiarum ad inopiam uergere ceperint, ab eisdem ecclesiis temporalis uitae suffragia percipiant. Unde in Tolletano Concilio [IV. c. 37.] legitur:

C. XXX. Fundatores ecclesiarum, si inopes esse ceperint, ab eisdem alimenta accipiant. Quicumque fidelium propria deuotione de facultatibus suis aliquid ecclesiae contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium uitae pro temporis usu percipiant. Gratian. Si ergo ecclesiasticas facultates potestatem dispensandi non habent multo minus ipsas ecclesias quibuslibet ad regendum conmittere uel aliis auferre ualent. . 1. Hic autem distinguendum est, quid iuris fundatores ecclesiarum in eis habeant, uel quid non? Habent ius prouidendi, et consulendi, et sacerdotem inueniendi; sed non habent ius uendendi, uel donandi, uel utendi tamquam propriis. Unde in Canonibus inuenitur.

C. XXXI. Heredes eius, qui ecclesiam construxit, nichil aliud quam pro ea sollicitudinem gerere debent. Filiis, uel nepotibus, ac honestioribus propinquis eius, qui construxit uel ditauit ecclesiam, licitum sit hanc habere sollertiam, ut, si sacerdotem aliquid ex collatis rebus defraudare preuiderint, aut honesta conuentione conpescant, aut episcopo uel iudici corrigenda denuncient. Quod si talia episcopus agere temptet, metropolitano eius hec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerat, regis hec auribus intimare non differant. . 1. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi proprii iuris potestatem preferre, non rapinam et fraudem ingerere, non uiolentiam quamcumque presumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut nullam operatio noxam nocens attingat, aut mulctam uel aliquam partem salutaris mercedis assumat. . 2. Si quis uero deinceps hec monita temerare uoluerit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sentenciam sustinebit.

C. XXXII. Fundatores ecclesiae ordinandos in ea episcopo offerant. Item ex Tolletano Concilio. [IX. c. 2.] Decernimus, ut quamdiu fundatores ecclesiarum in hac uita superstites fuerint, pro eisdem locis curam habeant sollicitam, atque rectores ydoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopo ordinandos. Quod si spretis eisdem fundatoribus episcopus ibidem rectores presumpserit ordinare, et ordinationem suam irritam nouerit et ad uerecundiam sui alios in eorum loco (quos ipsi fundatores condignos elegerint) ordinari.

C. XXXIII. A dominio constructoris oratorium non est auferendum. Item ex Romana Sinodo. [Eugenii II. et Leonis IV. c. 2I.] Monasterium uel oratorium canonice constructum a dominio constructoris eo inuito non auferatur, liceatque illi presbitero, cui uoluerit, pro sacro offitio illius diocesis cum consensu episcopi, ne malus existat, conmendare.

C. XXXIV. De eodem. Item Gregorius Papa. [lib. VII. Indict. I. Secundino Episcopo Taurominitano] Rationis ordo non patitur, ut monasterium contra uoluntatem fundatorum ab eorum dispositione ad arbitrium suum quis debeat uendicare. Gratian. Prouidentia tamen et ammonitione episcopi a fundatoribus ecclesiae honorari debent. Unde Gregorius:

C. XXXV. Episcoporum prouidentia a fundatoribus ecclesiae honorentur. Considerandum est quatinus si secundum prouidentiam et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas uoluerint tenere, et honorare faciant. Si autem hoc contradixerint, in episcopi potestate maneat utrum eas consistere permittat, aut reliquias inde auferre uelit.

C. XXXVI. Reliquiae auferantur ecclesiarum, si plures heredes de eis contendunt Item ex Concilio Triburiensi. [c. 32.] Si plures heredes contenderint de communi ecclesia, auferri iubeat episcopus reliquias sacras, et ecclesiam claudi, donec communi consensu et consilio episcopi ibi presbiterum statuant, et unde uiuat. IV. Pars. Gratian. Ut ergo ex his auctoribus colligitur, de manu laicorum ecclesiae non sunt recipiendae, nisi cum consensu episcoporum, iuxta illud Concilii Magontinensis:

C. XXXVII. Non liceat laicis de ecclesia eicere presbiteros. Laici presbiteros de ecclesia non eiciant, neque in eis constituant sine consensu suorum episcoporum.

C. XXXVIII. Absque episcoporum consensu laici presbiteros de ecclesiis non eiciant. Item ex Concilio Cabilonensi. [II. c. 42.] Inuentum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et (quod est grauius) ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet absque consensu suorum episcoporum ecclesias dant uel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula seruata nullus absque consensu episcopi sui cuilibet presbitero ecclesiam det; quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi graui culpa coram episcopo canonica seueritate amittat. Gratian. Sicut ergo auctoritate Ieronimi decimas male possessas a laicis episcopo consentiente licet monachis de manu laicorum recipere, et eas perpetua stabilitate tenere, sic et ecclesias a laicis male detentas cum consensu episcoporum licet monachis ad ordinandum accipere, et eis in perpetuum prouidere. Unde Urbanus II:

C. XXXIX. Sine uoluntate episcoporum decimas uel ecclesias a laicis monachi non suscipiant. Decimas et ecclesias a laicis monachi non suscipiant absque consensu et uoluntate episcoporum. Quod si aliter presumptum fuerit, canonicae ultioni subiaceant.

C. XL. Nulli liceat in suum ius monasterium conuertere; ad ordinandum tamen alii tradere illud ualet. Item ex decreto Siluestri Papae. Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium ius liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium, uel conmutare, nisi cum alio monasterio, uel quocumque conmento uendere. Quod si factum fuerit, non ualebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum.

C. XLI. Episcopi et fratrum consilio monasterium ad meliorandum alii subponere quisque non prohibetur. Item ex decreto Bonifatii. V. Pars. Si quis uult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum, et dimittat presbiterum in priori loco ad ministeria ecclesiae.

[PALEA. C. XLII. Publicae penitenciae subiciantur qui circumueniendo aliquos tondere presumunt. Item ex Concilio Moguntinensi. VI. Pars. Constituit sane sacer iste conuentus, ut episcopi siue abbates, qui, non in fructum animarum, sed in auaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumueniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione subripuerunt, penitenciae canonicae utpote turpis lucri sectatores subiaceant. Hi uero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod ceperunt, perseuerare cogantur, res uero eorum heredibus reddantur. ]

C. XLIII. Sine uoluntate fratrum aliquem de suis propinquis abbas sibi substituere non ualet. Item ex eodem. Congregatio debet eligere sibi abbatem abbatis sui post mortem, uel eo uiuente, si ipse discesserit uel peccauerit. Episcopus enim non debet abbatem uiolenter retinere in locum suum. Ipse autem non potest aliquem ordinare de suis propinquis uel amicis sine uoluntate fratrum.

--------------------------------------------------------------------------------

CAUSA XVII.
GRATIANUS.
Quidam presbiter infirmitate grauatus fieri se uelle monachum dixit; ecclesiae et beneficio in manu aduocati renunciauit. Postquam conualuit, mox se futurum monachum negauit, ecclesiam et beneficium reposcit. (Qu. I.) Hic primum queritur, utrum reus uoti teneatur, an liceat ei a proposito sui cordis discedere? (Qu. II.) Secundo, an ecclesia et beneficium ei reddenda sint que prius libera uoluntate refutauit? (Qu. III.) Tertio, si contigisset eum se et sua monasterio tradidisse, an licentia abbatis liceret ei ad propria redire? (Qu. IV.) Quarto, si sine licentia abbatis retro abierit, an sua sibi abbate reddenda sint?

QUESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod a uoto discedere non liceat, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Propheta: "Vouete, et reddite Domino Deo uestro."

C. I. Que Deo uouentur necessario reddantur. Item Augustinus. Sunt quedam, que etiam non uouentes debemus; quedam etiam, que nisi uouerimus, non debemus, sed postquam ea Deo promittimus, necessario reddere constringimur.

[C. II.] Item Ieronimus. Vouentibus non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est.

C. III. Dignus est supplicio qui se ipsum Deo subtrahit a uoto resiliens. Item Gregorius in I. libro Registri. [lib. I. epist. 33. ad Venantium] Ananias Deo pecunias uouerat, quas post diaboli uictus persuasione subtraxit. Sed qua morte mulctatus est, scis. Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui eos, quos dederat, nummos Deo abstulit, considera, quanto periculo in diuino dignus eris iudicio, qui non nummos, sed temetipsum omnipotenti Deo (cui te sub monachico habitu deuoueras) subtraxisti.

C. IV. Ante Dei oculos cadunt qui bona, que concipiunt agere recusant. Idem super Ezechielem. [lib. I. homil. 3.] Qui bona agunt, si meliora agere deliberant, et post deliberata non faciunt, licet in bonis prioribus perseuerent, in conspectu tamen Dei ceciderunt ex deliberatione. Item: . 1. Sunt qui cuncta relinquere, et Dei seruicio se subdere, et freno castitatis se restringere deliberant; sed cum post castitatem alios cecidisse conspiciunt, se retrahendo meritum perdunt. Gratian. Si ergo post uotum quisque necessario cogitur soluere quod uouit; si uouentibus non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est: patet, quod sacerdos iste ad executionem sui uoti cogendus est, et non solum non fieri, sed etiam uelle monachum non fieri sibi dampnabile est. . 1. Quod autem inter uouentes iste conputandus sit, patet ex uerbis Augustini dicentis: "Dixi, confitebor, etc. Magna pietas Dei est, ut ad solam promissionem peccata dimittat. Nondum enim pronunciat ore, et tamen Deus iam audit in corde; uotum enim pro opere reputatur." Sicut ergo Propheta inter uouentes reputatur, quia dixit: Ego confitebor; sic et iste inter eosdem conputandus est, quia dixit: Fiam monachus. His ita respondetur: Aliud est propositum corde concipere, et etiam ore enunciare; aliud est subsequenti obligatione se reum uoti facere. . 2. Quia ergo iste propositum sui cordis ore simpliciter enunciauit non autem monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit nequaquam reus uoti habetur.

QUESTIO II.
GRATIANUS.
Unde Alexander II.:

C. I. Non cogitur aliquis in monasterio manere, nisi professionem fecerit in manu abbatis. Cosaldus presbiter, quondam infirmitate feruore passionis pressus, monachum se fieri promisit, non tamen monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit, sed beneficium ecclesiae in manu aduocati refutauit. At postquam conualuit, mox se monachum negauit fieri. Quapropter quia et B. Benedicti regula, et precipue patris et predecessoris nostri S. Gregorii Papae canonica institutio interdicit monachum ante unius anni probationem effici, iudicamus et auctoritate apostolica precipimus, ut prefatus presbiter beneficium et altaria recipiat, habeat, et quiete retineat.

C. II. Uxor post propositum continentiae ducta dimitti non debet. Item Augustinus ad Bonifatium Comitem. [ep. LXX.] Nos nouimus, nos testes sumus, quod omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea uita uiuere, in qua serui Dei monachi uiuunt. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, nauigasti, uxorem duxisti. Si coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubanis diximus, ut in castitate continenter uiueres. Sed ut te ad istam uitam non exhorter, coniunx est inpedimento, sine cuius consensu continenter tibi uiuere non licet, quia, et si tu eam post illa uerba Tubanensia ducere non debueras, illa tamen nichil eorum sciens innocenter tibi et simpliciter nupsit. Gratian. Ecce iste se corde concepit monachum fieri, et ore pronunciauit, se uelle in otium sanctum conferre, non tamen postea coactus est suscipere quod corde concepit, et ore pronunciauit. Auctoritas illa Alexandri, secuta institutionem B. Gregorii et B. Benedicti, probandis annum indulget, sed notis; incognitis uero triennium conceditur. Unde in Concilio Tolletano:

C. III. Nullus qui incognitus est monasticum habitum sumat ante triennium. Si quis incognitus monasterium ingredi uoluerit, ante triennium monachi habitus non prestetur. Et si infra tres annos aut seruus, aut liber uel colonus queratur a domino suo, reddatur ei cum omnibus, que attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem infra triennium non fuerit requisitus, postea queri non potest, nisi sit tam longe, quod inueniri non possit.

QUESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem queritur, an post traditionem sit ei fas cum licentia abbatis ad propria redire? facile monstratur fieri non posse. Ipsum enim redire criminosum est. Qui autem manifesto facinori desinit obuiare, cum potest, consentit. Hic autem non solum non obuiat, sed etiam permittendo fautor existit. Non ergo licet abbati dare licentiam alicui retro abeundi, nec itaque illi licet retrorsum abire, quia ex quo semel se abbati subiecit, absque eius permissione nichil agere potest.

QUESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Si autem sine licentia abbatis de monasterio discesserit, queritur, utrum sua sint ei reddenda, an non? Sed possessiones et res ecclesiae traditas quolibet modo alienare nec abbati, nec alicui licet. Unde Simacus Papa: "Possessiones quas unusquisque etc." Et iterum:

C. I. Honore priuetur qui de iure ecclesiae aliquid alienare presumit. Quicumque episcoporum, presbiterorum, diaconorum oblitus Dei, et decreti huius inmemor in constitutum conmittens, predium ecclesiae magnum uel exiguum, uel quicquam de iure ecclesiae alienare temptauerit, et donator, et alienator, et uenditor honoris sui amissione mulctetur.

C. II. Item Gregorius Anthemio Subdiacono, libro XI. epistola 31. Ratio nulla permittit, ut propriis cuiusquam usibus applicetur quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur. ]

C. III. Qui reuocandum putat quod ecclesiae contulit sacrilegii crimen incurrit. Item Ambrosius in libro [II.] de penitencia. [c. 9.] Sunt qui opes suas tumultuario mentis inpulsu, non iudicio perpetuo, ubi ecclesiae contulerunt, postea reuocandas putauerunt. Quibus nec prima merces grata est, nec secunda, quia nec prima iudicium habuit, et secunda habuit sacrilegium. Sunt quos penituerit opes suas diuisisse pauperibus. Sic eos, qui penitenciam agunt, hoc solum timere oportet, ne ipsius penitenciae agant penitenciam.

C. IV. Qui sacris locis derelicta retinere contendit sacrilegium conmittit. Item Gregorius Sabino Subdiacono. [lib. VIII. epist. 6.] Sacrilegium et contra legem est, si quis quod uenerabilibus locis relinquitur prauae uoluntatis studiis temptauerit conpendiis retinere.

C. V. Sacrilegi iudicantur qui ecclesiae facultates alienant. Item Lucius Episcopus omnibus Episcopis. [epist. I. cap. 6.] Omnes ecclesiae raptores atque suarum facultatum alienatores a liminibus eiusdem matris ecclesiae anathematizamus, apostolica auctoritate pellimus, dampnamus atque sacrilegos esse iudicamus; et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei iudicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim pena et agentes et consentientes conprehendit.

C. VI. Excommunicetur qui confinia ecclesiae frangere temptauerit. Item Nicolaus omnibus Episcopis. II. Pars. Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus, ut maior ecclesia per circuitum LX passus habeat, capellae uero uel minores ecclesiae XXX. . 1. Qui autem confinium eorum confringere temptauerit, aut personam hominis, uel bona eius inde subtraxerit, nisi publicus latro erit, quousque emendet, et quod rapuerit reddat, excommunicetur.

C. VII. Soluatur altario quod pro emunitate emendatur ecclesiae. Item ex Concilio Triburiensi. Si quis in atrio ecclesiae pugnam conmittit aut homicidium fecerit, quicquid pro emunitate uiolata emendandum est altario soluatur, cuiuscumque fuerit illa ecclesia.

C. VIII. Non licet alicui hominem de ecclesia rapere. Item Augustinus ad Bonifatium. [ep. CLXXXVII.] Miror, quomodo subito fidei murum aries ruperit inimici. Noui enim, qua religione semper sis ecclesiam ueneratus. Quo instigante facere hominem de ecclesia rapuisti? Tuus si tuo amico forte presumeret fugitiuus, posset proculdubio intercessoris causa ueniam promereri. Ergo si amicus intenditur, cur Deus offenditur? Sed et si de potestate presumitur, Nabucodonosor regem intende, qui causa superbiae in bouem est ex homine conmutatus. Non ut confundam te hec scribo, sed ut filium karissimum moneo. Ecclesiae igitur illesum reuoca quem irreligiosissimus rapuisti. Oblatio uero domus tuae a clericis ne suscipiatur interdixi, communionemque tibi interdico, donec peracta pro ausibus uel errore a me diffinita tibimet penitencia, tempore condonato pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras sacrificium Deo.

C. IX. Fugientem ad ecclesiam nemo audeat abstrahere. Item ex libro Capitularium. [V. c. 90.] Reum ad ecclesiam fugientem nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad penam uel ad mortem, ut honor ecclesiarum conseruetur; sed rectores pacem eius, et uitam, et membra obtinere studeant; tamen legitime conponat quod inique fecit.

C. X. Ab ecclesiae arceatur ingressu qui aliquem de ecclesia uiolenter rapuerit. Item Gelasius Victori, Constantino, Martirio, Felicissimo, Sereno, et Timotheo Episcopis. Frater et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione suggessit, Benenatum et Maurum Beneuentanae municipes ciuitatis in contumeliam religionis acerba nimis et plectibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad ecclesiae septa curialem suum ne illic quidem tutum aut de iniuria sua securum esse siuerunt, ausi irreptione temerariae mentis admittere quod nec potestatibus quidem uel principibus umquam licuit perpetrare, ut hominem in sanctuariis constitutum (captata sacerdotis absentia) reluctantem reclamantemque uiolenter abstraherent. Quos, quantum sua nobis suggestione patefecit, merito indignos esse sacra communione iudicauit. Et si reuera tanti facinoris constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac parte consentit. Nec enim ad supplicandum iure debet admitti ubi admittere sacrilegium non dubitauit. Nullus etenim intra limina tantae uenerationi deputata utrumque sibi licere existimet pro suae uoluntatis arbitrio, ut et humilitatem sibi uendicet et furorem. Et ideo, fratres karissimi, supradictos, si manifesta reos facit conquestio, ab omnibus parrochiarum uestrarum ecclesiis nostrae preceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi qui in iniuriam sanctorum locorum prosiluisse probantur, merito consequantur pro facti sui qualitate uindictam, uerum etiam ceteri a tali presumptione ultionis istius timore reuocentur.

C. XI. Ecclesiarum dignus non est ingressu qui eas uiolat. Idem Epiphanio Episcopo. Ad episcopos ceteros direximus iussionem, ut eos, qui ecclesias uiolasse perhibentur, accessu earum iudicent esse indignos.

C. XII. Qui ecclesiam Dei uastat, et eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur. Item Pius Papa. [epist II. Italicis] Sicut qui ecclesiam Dei uastat, et eius predia et donaria spoliat et inuadit, fit sacrilegus sic ille, qui eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur. . 1. Non ergo grauius peccatum est fornicatio quam sacrilegium. Et sicut maius peccatum est, quod in Deo conmittitur, quam quod in homine, sic grauius est sacrilegium agere quam fornicari.

C. XIII. Qua pena feriatur qui ecclesiae usibus dedicata predia uexare temptauerit. Item Urbanus. [in epist. ad omnes episcopos, c. 2.] Adtendendum est omnibus, ne predia usibus secretorum celestium dicata a quibusdam irruentibus uexentur. Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam (que erga sacrilegos iure promenda est) perpetua dampnetur infamia, et carceri tradatur, aut exilio perpetuae deportationis seruetur.

[PALEA C. XIV. Item Hyginus Papa. Si quis ecclesiam igne conbusserit, quindecim annis peniteat, et eam sedule restituat, et precium suum pauperibus distribuat. ]

C. XV. Iudae similis probatur qui ornamenta ecclesiae subripit. Item Clemens. [epist. II. ad Iacobum] Si forte quispiam presbiter siue diaconus sacrarii sindonem uel uelum subtractum uendiderit, Iudae Scariotis similis estimabitur. Qui propter cupiditatem fecerit hoc opus, nouerit se supradicti Iudae penam suscepturum.

C. XVI. De eodem. Item ex penitenciali Theodori. Pecunia ecclesiastica furata uel rapta reddatur in quadruplum; populi uero duplicetur. Si quis aliquid de ministerio sanctae ecclesiae furatus fuerit, septem annis peniteat, tres in pane et aqua. ]

C. XVII. De eodem. Item ex penitenciali Romano. Si quis clericus furtum fecerit capitale, id est quadrupedem, uel domum fregerit, aut quamlibet rem melioris precii furatus fuerit, septem annis peniteat; laicus quinque. Si quis autem de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat proximo suo, et uno anno peniteat in pane et aqua, et si reddere non potuerit tribus annis peniteat. ]

C. XVIII. Sacrilegium facit qui pecuniam ecclesiae rapit. Item Anacletus. [epist. I., c. 2.] Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur; qui autem pecuniam uel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit.

C. XIX. Segregetur ab ecclesia clericus, qui seruum uel discipulum suum ad eam fugientem uerberare presumit. Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 8.] Nullus clericorum seruum aut discipulum suum confugientem ad ecclesiam extrahere audeat, uel flagellare presumat. Quod si fecerit, donec digne peniteat, a loco, cui honorem non dedit, segregetur. . 1. Si qui uero clerici in mutuam cedem proruperint, prout dignitas offitiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice districtius uindicetur.

C. XX. Qui de atrio uel porticibus ecclesiae fugientem abstrahit excommunicetur. Item ex Concilio Triburiensi. [c. 20.] Si quis contumax uel superbus timorem Dei uel reuerentiam sanctarum ecclesiarum non habuerit, et fugientem seruum suum, uel quem ipse persecutus fuerit, de atrio ecclesiae, uel de porticibus quomodolibet ecclesiae adherentibus per uim abstraxerit, pro emunitate nongentos solidos conponat, et ipse publica penitencia iuxta iudicium mulctetur. Gratian. Sacrilegium ergo est, quotiens quis sacrum uiolat, uel auferendo sacrum de sacro, uel sacrum de non sacro, uel non sacrum de sacro. . 1. Dicitur etiam sacrilegium conmittere qui uiolentas et inpias manus in clericum iniecerit. . 2. Porro ipsum sacrilegium duplicem continet penam, pecuniariam uidelicet et excommunicationis. Pecuniaria eis persoluenda est, ad quos querimonia sacrilegii pertinet. Unde Iohannes Papa VIII. scribit omnibus Episcopis:

C. XXI. De multiplici genere sacrilegii, et pena eiusdem. Quisquis inuentus fuerit reus sacrilegii, episcopis uel abbatibus, siue personis, ad quas querimonia sacrilegii iuste pertinuerit, triginta libras examinati argenti purissimi conponat. . 1. Sacrilegium conmittitur, si quis infregerit ecclesiam, uel triginta passus ecclesiasticos, qui in circuitu ecclesiae sunt, uel domos, que infra predictos passus fuerint, aliquid inde diripiendo uel auferendo; seu qui iniuriam uel ablationem rerum intulerit clericis arma non ferentibus, uel monachis, siue Deo deuotis, omnibusque ecclesiasticis personis. Capellae, que sunt infra ambitum murorum castellorum, non ponuntur in hac triginta passuum obseruatione. . 2. Similiter sacrilegium conmittitur auferendo sacrum de sacro, uel non sacrum de sacro, siue sacrum de non sacro. Idem: . 3. Si quis domum Dei uiolauerit, et aliqua sine licentia illius, cui conmissa esse dinoscitur, inde abstulerit, uel ecclesiasticis personis iniuriam fecerit, donec in conuentu ammonitus legitime satisfaciat, sciat se conmunione fore priuatum. Si uero post secundam et tertiam conuentionem coram episcopo satisfacere detrectauerit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxius teneatur, ita, ut secundum Apostolum nemini fidelium misceatur. Idem: . 4. Hii qui monasteria, et loca Deo dicata, et ecclesias infringunt, et deposita uel alia quelibet exinde abstrahunt, dampnum nouies conponant, et emunitatem tripliciter, et uelut sacrilegi canonicae sententiae subigantur.

C. XXII. Nisi canonice iudicatum episcopum conprehendens laicus, excommunicetur. Item Alexander II. Si quis deinceps priorum aut cuiuscumque dignitatis uel cuiuscumque ordinis laicorum episcopum conprehenderit, percusserit, aut aliqua ui a propria sede expulerit, nisi forte iudicatum canonice, auctores et cooperatores tanti sceleris anathematizentur, et bona eorum ecclesiae ipsius iuri perpetuo tradantur. . 1. Si uero in presbiterum uel in quemcunque inferiorum graduum clericum hec eadem presumpserit, canonicae penitenciae atque depositioni subiacebit. Si contumax fuerit, excommunicetur.

C. XXIII. Flagellatores presbiterorum, post tertiam ammonitionem si non resipuerint, excommunicentur. Item Nicolaus Papa Thadoni Archiepiscopo Mediolani. De presbiterorum flagellatoribus, et occisoribus, predonibus, scilicet qui seculari brachio minime cohercentur, iuxta preceptum Domini placet fraterno amore conueniantur secundo ac tertio. Qui si te non audierint, conueniente ecclesia eos sacra conmunione priuare atque (si in sua obstinatione permanentes sacerdotalia monita forte contempserint) ab ecclesiae conpage sub anathematis interdictione resecare licentiam tribuimus. . 1. Quos etiam resipiscentes tandem digna satisfactione premissa in gremio sanctae matris ecclesiae reuocari noueris posse.

[PALEA C. XXIV. Item ex Concilio Moguntino sub Rabano, c. 24. Qui presbiterum occiderit, duodecim annorum ei penitencia secundum canones inponatur; aut si negauerit, si liber est, cum septuaginta duobus iuret: si autem seruus, super duodecim uomeres feruentes se expurget. Conuictus uero noxae usque ad ultimum uitae tempus miliciae cingulo careat, et absque spe coniugii maneat. ]

C. XXV. Item ex Concilio Triburiensi. Ut presbiteri non uadant, nisi stola aut orario induti. Et si in itinere spoliantur, aut uulnerantur, uel occiduntur non stola uestiti, simplici emendatione soluantur, si autem cum stola triplici. ]

C. XXVI. Item ex