CORPUS IURIS CANONICI

DECRETUM MAGISTRI GRATIANI


TITELBLATT
PROLEGOMENA

1. CONCORDIA DISCORDANTIUM CANONUM AC PRIMUM DE IURE NATURAE ET CONSTITUTIONIS
DISTINCTIO I - CI (1-101)

2. DECRETI PARS SECUNDA
CAUSA I - XXVI
CAUSA XXVII - XXXVI

3. DECRETI PARS TERTIA DE CONSECRATIONE

Arbor consanguinitatis (Abb.)
Consanguinitas per tres regulas declaratur
Arbor affinitatis (Abb.)
Declaratio Affinitatis

Indices
Canonum decreti (Incipit)
Index conciliorum summorum pontificum...
Addenda et corrigenda


CONCORDIA DISCORDANTIUM CANONUM AC PRIMUM DE IURE NATURAE ET CONSTITUTIONIS:

DISTINCTIO XLI.
C. I. Pro moribus eorum, cum quibus uiuimus, alimentis uti debemus.

DECRETI PARS SECUNDA
DECRETI PARS TERTIA DE CONSECRATIONE


PART 1 - CONCORDIA DISCORDANTIUM CANONUM AC PRIMUM DE IURE NATURAE ET CONSTITUTIONIS

DISTINCTIO PRIMA.
GRATIANUS.
Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et moribus. Ius naturae est, quod in lege et euangelio continetur, quo quisque iubetur alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur alii inferre, quod sibi nolit fieri. Unde Christus in euangelio: "Omnia quecunque uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem facite illis. Haec est enim lex et prophetae." Hinc Ysidorus in V. libro Ethimologiarum [c. 2.] ait:

C. I. Diuinae leges natura, humanae moribus constant. Omnes leges aut diuinae sunt, aut humanae. Diuinae natura, humanae moribus constant, ideoque he discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. ?. 1. Fas lex diuina est: ius lex humana. Transire per agrum alienum, fas est, ius non est. Gratianus. Ex uerbis huius auctoritatis euidenter datur intelligi, in quo differant inter se lex diuina et humana, cum omne quod fas est, nomine diuinae uel naturalis legis accipiatur, nomine uero legis humanae mores iure conscripti et traditi intelligantur. ?. 1. Est autem ius generale nomen, multas sub se continens species. Unde in eodem libro [Etymolog. c. 3.] Ysidorus ait:

C. II. Ius genus, lex species eius est. Ius generale nomen est; lex autem iuris est species. Ius autem est dictum, quia iustum est. Omne autem ius legibus et moribus constat.

C. III. Quid sit lex. [Isidor. eod. cap. 3.] Lex est constitutio scripta

C. IV. Quid sit mos. [Isidor. eod. cap. 3. et lib. II. c. 10.] Mos autem est longa consuetudo, de moribus tracta tantumdem.

C. V. Quid sit consuetudo. [Isidor. eod. cap. 3. et lib. II. c. 10.] Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. ?. 1. Nec differt, an scriptura, an ratione consistat, quoniam et legem ratio commendat. ?. 2. Porro si ratione lex constat, lex erit omne, iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod saluti proficiat. ?. 3. Vocatur autem consuetudo, quia in communi est usu. Gratianus. Cum itaque dicitur: "non differt, utrum consuetudo scriptura, uel ratione consistat," apparet, quod consuetudo partim est redacta in scriptis, partim moribus tantum utentium est reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio siue ius uocatur; quae uero in scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo uidelicet, appellatur. ?. 1. Est et alia diuisio iuris, ut in eodem libro [V. c. 4.] testatur Ysidorus ita dicens:

C. VI. Que sint species iuris. [Isidor. eod. c. 4.] Ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium.

C. VII. Quid sit ius naturale. [Isidor. eod. c. 4.] Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur, ut uiri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio eorum, quae celo, terra marique capiuntur; item depositae rei uel commendatae pecuniae restitutio, uiolentiae per uim repulsio. ?. 1. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum, sed naturale equumque habetur.

C. VIII. Quid sit ius ciuile. [Isidor. eod. c. 5.] Ius ciuile est, quod quisque populus uel ciuitas sibi proprium diuina humanaque causa constituit.

C. IX. Quid sit ius gentium. [Isidor. eod. c. 6.] Ius gentium est sedium occupatio, edificatio, munitio, bella, captiuitates, seruitutes, postliminia, federa pacis, induciae, legatorum non uiolandorum religio, conubia inter alienigenas prohibita. ?. 1. Hoc inde ius gentium appellatur, quia eo iure omnes fere gentes utuntur.

C. X. Quid sit ius militare. [Isidor. eod. c. 7.] Ius militare est belli inferendi solempnitates, federis faciendi nexus, signo dato egressio in hostem uel commissio; item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, premiorum honor, ueluti cum corona uel torques donantur; item predae decisio, et pro personarum qualitatibus et laboribus iusta diuisio, ac principis porcio.

C. XI. Quid sit ius publicum. [Isidor. eod. c. 8.] Ius publicum est in sacris et sacerdotibus et magistratibus.

C. XII. Quid sit ius Quiritum. [Isidor. eod. c. 9.] Ius Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent, nisi Quirites, id est Romani. ?. 1. In quo agitur de legitimis hereditatibus, de curationibus, de tutelis, de usucapionibus, quae iura apud nullum alium populum repperiuntur, sed propria sunt Romanorum, et in eos solos constituta.

DISTINCTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Constat autem ius Quiritum ex legibus et plebisscitis et senatusconsultis et constitutionibus principum et edictis siue prudentum responsis.

C. I. Quid sit lex. [Isidor. Etym. lib. V. c. 10. et l. II. c. 10.] Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.

C. II. Quid plebisscitum. [Isidor. eod. c. 11.] Plebisscita sunt, quae plebes tantum constituunt: et uocantur plebisscita, quod ea plebs sciat, uel quod sciscitatur et rogat, ut fiat.

C. III. Quid senatusconsultum. [Isidor. eod. c. 12.] Senatusconsultum est, quod tantum senatores populis consulendo decernunt.

C. IV. Quid constitutio uel edictum. [Isidor. eod. c. 13.] Constitutio uel edictum est, quod rex uel imperator constituit uel edidit.

C. V. Que sint responsa prudentum. [Isidor. eod. c. 14.] Responsa prudentum sunt que iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus: unde responsa Pauli dicta sunt. Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri equitatis, qui institutiones ciuilis iuris compositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent.

C. VI. Que sint tribuniciae leges uel consulares. [Isidor. eod. c. 15.] II. Pars. Quedam etiam leges dicuntur ab his, qui condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae. Nam et sub Octauiano Cesare suffecti consules Papius et Pompeius legem tulerunt, que a nominibus eorum appellatur Papia Pompeia, continens patrum premia pro suscipiendis liberis. Sub eodem quoque imperatore Falcidius tribunus plebis legem fecit, ne quis plus extraneis testamento legaret, quam ut quarta pars superesset heredibus, ex cuius nomine lex Falcidia nominata est.

C. VII. Quid sit lex satyra. [Isidor. eod. c. 16.] Satyra uero lex est, que de pluribus simul rebus eloquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate: unde et satyram scribere est poemata uaria condere, ut Oratii, Iuuenalis et Persii.

C. VIII. Que sint Rodiae leges. [Isidor. eod. c. 17.] Rodiae leges naualium commerciorum sunt, ab insula Rodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus fuit.

DISTINCTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Omnes he species secularium legum partes sunt. Sed quia constitutio alia est ciuilis, alia ecclesiastica: ciuilis uero forense uel ciuile ius appellatur, quo nomine ecclesiastica constitutio appellatur, uideamus. ?. 1. Ecclesiastica constitutio nomine canonis censetur. Quid autem canon sit Ysidorus in libro VI. Ethimologiarum [c. 16.] declarat dicens:

C. I. Quid sit canon. Canon grece, latine regula nuncupatur.

C. II. Unde regula dicatur. [Isidor. eod. c. 16.] Regula dicta est eo quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, uel quod regat, uel normam recte uiuendi prebeat, uel quod distortum prauumque est corrigat. II. Pars. Gratian. Porro canonum alii sunt decreta Pontificum, alii statuta conciliorum. Conciliorum uero alia sunt uniuersalia, alia prouincialia. Prouincialium alia celebrantur auctoritate Romani Pontificis, presente uidelicet legato sanctae Romanae ecclesiae; alia uero auctoritate patriarcharum, uel primatum, uel metropolitanorum eiusdem prouinciae. Hec quidem de generalibus regulis intelligenda sunt. ?. 1. Sunt autem quedam priuatae leges, tam ecclesiasticae quam seculares, que priuilegia appellantur. De quibus in V. libro Ethimologiarum [cap. 18.] Ysidorus ait:

C. III. Quid sit priuilegium. Priuilegia sunt leges priuatorum, quasi priuatae leges. Nam priuilegium inde dictum est, quod in priuato feratur. III. Pars. Gratianus. Officium uero secularium siue ecclesiasticarum legum est, precipere quod necesse est fieri, prohibere quod malum est fieri; permittere uel licita, ut premium petere, uel quedam illicita, ut dare libellum repudii, ne fiant grauiora. Unde in eodem libro [C. 19.] Ysidorus scribit dicens:

C. IV. Quid sit officium legum. Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: uir fortis petat premium; aut uetat, ut: sacrarum uirginum nuptias nulli petere liceat: aut punit, ut: qui cedem fecerit, capite plectatur; eius enim premio aut pena uita moderatur humana; aut precipit, ut: "Dilige Dominum Deum tuum."

DISTINCTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Causa uero constitutionis legum est humanam cohercere audaciam et nocendi facultatem refrenare, sicut in eodem libro [V. c. 20.] Ysidorus testatur dicens:

C. I. Quare leges sint factae. Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coherceatur audacia, tutaque sit inter improbos inocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas. II. Pars. Gratianus. Preterea in ipsa constitutione legum maxime qualitas constituendarum est obseruanda, ut contineant in se honestatem, iustitiam, possibilitatem, conuenientiam et cetera, quae in eodem libro Ysidorus [c. 21.] enumerat dicens:

C. II. Qualis debeat esse lex. Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conueniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem inconueniens contineat, nullo priuato commodo, sed pro communi utilitate ciuium conscripta. III. Pars. Gratian. Ideo autem in ipsa constitutione ista consideranda sunt, quia cum leges institutae fuerint, non erit liberum iudicare de ipsis, sed oportebit iudicare secundum ipsas. Unde Augustinus ait in libro de uera religione: [C. 31.]

C. III. De legibus tunc est iudicandum, cum instituuntur, non cum institutae fuerint. In istis temporalibus legibus, quamquam de his homines iudicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae et firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas. Gratianus. Leges instituuntur, cum promulgantur, firmantur, cum moribus utentium approbantur. Sicut enim moribus utentium in contrarium nonnullae leges hodie abrogatae sunt, ita moribus utentium ipsae leges confirmantur. Unde illud Thelesphori Papae (quo decreuit, ut clerici generaliter a quinquagesima a carnibus et deliciis ieiunent) quia moribus utentium approbatum non est, aliter agentes transgressionis reos non arguit.

C. IV. Septem ebdomadibus a carne et deliciis ante pascha clerici abstineant. Thelesphorus Romae urbis Archiepiscopus omnibus Episcopis. [epist. un.] Statuimus, ut septem ebdomadas ante sanctum pascha omnes clerici in sortem Domini uocati a carne ieiunent: quia sicut discreta debet esse uita clericorum a laicorum conuersatione, ita et in ieiunio debet fieri discretio. Has ergo septem ebdomadas omnes clerici a carne et deliciis ieiunent, et ymnis et uigiliis atque orationibus inherere die noctuque studeant.

C. V. Septimam ebdomadam Thelesphorus quadragesimae addit. Item Ambrosius in libro sermonum. Quadragesima sex septimanas habet, cui addidit Thelesphorus Pontifex septimam ebdomadam, et uocatum est hoc tempus quinquagesima. Gratian. Quod similiter de eo capitulo est intelligendum, quod B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum Episcopo scribit dicens:

C. VI. A quinquagesima ieiunandi propositum sumant, quos ecclesiastici gradus dignitas exornat. Denique sacerdotes et diaconi et reliqui, quos dignitas ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum ieiunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae institutionis adiiciant, et eorum, qui in laicali ordine consistunt, obseruantiam sicut loco, ita religione precellant. ?. 1. De ipsa uero die dominica hesitamus, quidnam dicendum sit, cum omnes laici et seculares illa die plus solito ceteris diebus accuratius cibos carnium appetant, et nisi noua quadam auiditate usque ad medias noctes se ingurgitent, non aliter se huius sacri temporis obseruationem suscipere putant; quod utique non rationi, sed uoluptati, imo cuidam mentis cecitati asscribendum est, unde nec a tali consuetudine auerti possunt; et ideo cum uenia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte peiores existant, si a tali consuetudine prohibeantur. Ut enim ait Salomon: "Qui multum emungit, elicit sanguinem." Et post pauca. ?. 2. Par autem est, ut quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus quoque, quae sementiuam trahunt originem carnis, ieiunemus, a lacte uidelicet, caseo et ouis. Et post pauca. ?. 3. Ceterum piscium esus ita Christiano relinquitur, ut ei infirmitatis solatium, non luxuriae pariat incendium. Denique qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum beluarum conuiuia preparet. ?. 4. Vinum quoque ita bibere permittimur, ut ebrietates omnino fugiamus; alioquin restat, ut omnia, quae corpori libent, similiter faciamus. IV. Pars. Gratianus. Hec etsi legibus constituta sunt, tamen quia communi usu approbata non sunt, se non obseruantes transgressionis reos non arguunt; alioquin his non obedientes proprio priuarentur honore, cum illi, qui sacris nesciunt obedire canonibus, penitus officio iubeantur carere suscepto; nisi forte quis dicat, hec non decernendo esse statuta, sed exhortando conscripta. Decretum uero necessitatem facit, exhortatio autem liberam uoluntatem excitat.

DISTINCTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Hec, que de priuilegiis et ceteris infra positis scripta sunt, tam secularibus quam ecclesiasticis legibus conueniunt. Nunc ad differentiam naturalis iuris et ceterorum reuertamur. ?. 1. Naturale ius inter omnia primatum obtinet et tempore et dignitate. Cepit enim ab exordio rationalis creaturae, nec uariatur tempore, sed immutabile permanet. ?. 2. Sed cum naturale ius lege et euangelio supra dicatur esse comprehensum, quedam autem contraria his, que in lege statuta sunt, nunc inueniantur concessa, non uidetur ius naturale immutabile permanere. In lege namque precipiebatur: "ut mulier si masculum pareret, quadraginta, si uero feminam, octuaginta diebus a templi cessaret ingressu;" nunc autem statim post partum ecclesiam ingredi non prohibetur. Item mulier, que menstrua patitur, ex lege immunda reputabatur; nunc autem nec, ecclesiam intrare nec sacrae communionis misteria percipere, sicut illa, que parit, uel illud, quod gignitur, nec statim post partum baptizari prohibetur. Unde eidem Augustino Gregorius [I.] scribit, dicens:

[C. I. PALEA. Cum enixa fuerit mulier, post quot dies intrare ecclesiam debeat, testamenti ueteris preceptione didicisti: quia pro masculo XXXIII., pro femina uero LXVI. diebus debet abstinere; quod tamen sciendum, quia in misterio accipitur. ]

C. II. Mulier in ipsa qua genuerit hora gratias actura ecclesiam intrare non prohibetur. [Gregorius ibidem continenter.] Si mulier eadem hora, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo pondere peccati grauatur; uoluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commixtione uoluptas est, in partu uero prolis gemitus. Unde ipsi primae mulieri dicitur: "In doloribus paries." Si itaque enixam mulierem prohibemus intrare ecclesiam, ipsam ei penam in culpam uertimus.

C. III. Mulierem enixam, uel quod ab ea genitum fuerit, eadem hora nihil prohibet baptizari. Item. [Idem ad eundem.] Baptizari autem uel enixam mulierem, uel hoc, quod genuerit, si periculo mortis urgetur, uel ipsa hora eadem, qua gignit uel, eadem, qua natum est id quod gignitur, nullo modo prohibetur: ne, dum adhuc tempus ad prebendum redemtionis misterium queritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.

C. IV. Antequam puer ablactetur, uel mater purificetur, ad eius concubitum uir non accedat. Item. [Gregor. ibid. continenter.] Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quousque qui gignitur ablactetur.
[PALEA. Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant; quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. ] Si autem filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non debent admisceri: quippe et sine partus causa cum in menstruis consuetis detinentur, uiris suis misceri prohibentur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis uir ad menstruam mulierem accedat. ?. 1. Que tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non ualet, quia ei naturae superfluitas in culpam non debet reputari, et per hoc, quod inuita patitur, iniustum est, ut ecclesiae priuetur ingressu. Nouimus namque, quod mulier, que fluxum patiebatur, sanguinis post tergum Domini humiliter ueniens uestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim infirmitas sua recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini uestimentum tangere, cur, que menstruam patitur sanguinis, ei non liceat ecclesiam intrare? Si enim ea bene presumsit, que uestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, que naturae suae uitio infirmantur? ?. 2. Sanctae autem communionis misterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non presumit, laudanda est; sed si perceperit, non est iudicanda. Bonarum quippe mentium est, etiam ibi culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia sepe sine culpa agitur, quod uenit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriamus.

DISTINCTIO VI.
GRATIANUS.
Quia uero de naturae superfluitate sermo cepit haberi, queritur, an post illusionem, que per somnium accidere solet, corpus Domini quilibet accipere ualeat, uel si sacerdos sit, sacra misteria celebrare. De his ita scribit B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum Episcopo: [resp. 11.]

C. I. De multiplici genere illusionis. Testamentum ueteris legis hunc pollutum dicit, nisi aqua lotus fuerit, eique usque ad uesperam intrare ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritualis intelligens quasi per somnium eum illudi reputat, qui temptatus immundicia ueris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lauandus est aqua, ut culpam cogitationis lacrimis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat. ?. 1. Sed est in eidem illusione necessaria ualde discretio, qua subtiliter pensare debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae suae superfluitate aut infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit pollutio. ?. 2. Et quidem cum ex naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo hec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est, quam fecisse. ?. 3. Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem sacri misterii percipiendi, uel missarum sollempnia celebrandi, cum fortasse aut dies festus exigit, aut exhibere ministerium pro eo, quod sacerdos alius deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri misterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri misterii, ut arbitror, abstinere debet humiliter, si tamen dormientem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea non tunc, uel in suo iudicio libera cum se etsi in dormientis corpore nihil meminit uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit se in ingluuiem cecidisse. ?. 4. Sin uero ex turpi cogitatione uigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitauit sciens, hoc pertulit nesciens. [PALEA.

C. II. Peccatum non dicitur perpetratum cogitatione solum, sed delectatione et consensu. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, in delectatione, uel (quod maius est) peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione, consensu: suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum; quia et primo culpam serpens suggessit, Eua uelut caro delectata est, Adam uelut spiritus consensit. ?. 1. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem delectationem et consensum iudex sui animus presideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; cum uero caro delectari ceperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. ?. 2. Et sepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat. Et cum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer ingemiscat. Unde et ille celestis exercitus precipuus miles gemebat dicens: "Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captiuum me ducentem in lege peccati que est in membris meis." Si autem captiuus erat, minime repugnabat: quapropter et captiuus erat, et repugnabat. Igitur legi mentis eius lex, que in membris est, repugnabat; si autem repugnabat, captiuus non erat. Ecce itaque homo est (ut ita dixerim) captiuus, et liber: liber ex iustitia, quam diligit; captiuus ex delectatione, quam portat inuitus. ]

C. III. Quando sit peccatum nocturnis imaginibus illudi. Item Ysidorus Sententiarum libro. [Lib. III. Sent. de summo bono, cap. 6. (no. 13. 14.)] Non est peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis illudimur; sed tunc est peccatum, si, antequam illudamur, cogitationis affectibus preuenimur. Luxuriae quippe imagines, quas in ueritate gessimus, sepe dormientibus in animo apparent, sed innoxiae, si non concupiscendo occurrunt. ?. 1. Item: Qui nocturna illusione polluitur, quamuis extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat. Gratian. His ita respondetur. In lege et euangelio naturale ius continetur; non tamen quecunque in lege et euangelio inueniuntur, naturali iuri coherere probantur. Sunt enim in lege quedam moralia, ut: non occides et cetera, quedam mistica, utpote sacrifitiorum precepta, et alia his similia. Moralia mandata ad naturale ius spectant atque ideo nullam mutabilitatem recepisse monstrantur. Mistica uero, quantum ad superficiem, a naturali iure probantur aliena, quantam ad moralem intelligentiam, inueniuntur sibi annexa; ac per hoc, etsi secundum superficiem uideantur esse mutata, tamen secundum moralem intelligentium mutabilitatem nescire probantur. ?. 1. Naturale ergo ius ab exordio rationalis creaturae incipiens, ut supra dictum est, manet immobile. Ius uero consuetudinis post naturalem legem exordium habuit, ex quo homines conuenientes in unum ceperunt simul habitare; quod ex eo tempore factum creditur, ex quo Cain ciuitatem edificasse legitur, quod cum diluuio propter hominum raritatem fere uideatur exstinctum, postea postmodum a tempore Nemroth reparatum siue potius immutatum existimatur, cum ipse simul cum aliis alios cepit opprimere; alii sua imbecillitate eorum ditioni ceperunt esse subiecti, unde legitur de eo: "Cepit Nemroth esse robustus uenator coram Domino," id est hominum oppressor et exstinctor; quos ad turrim edificandam allexit.

DISTINCTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Ius autem constitutionis cepit a iustificationibus, quas Dominus tradidit Moisi dicens: "Si emeris seruum ebreum etc." Unde Ysidorus in libro V. Ethimologiarum [c. 1.] ait:

C. I. De conditoribus legum. Moises gentis Hebreae primus omnium diuinas leges sacris literis explicauit. Foroneus rex Grecis primus leges iudiciaque constituit. Mercurius Trismegistus primus leges Egiptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus edidit. Licurgus primus Lacedemoniis iura ex Apollinis auctoritate confinxit. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regno, primus leges Romanis edidit. Deinde cum populus seditiosos magistratus ferre non posset, decemuiros legibus scribendis creauit, qui leges ex libris Solonis in latinum sermonem translatas XII. tabulis exposuerunt.

C. II. Nomina eorum, qui leges XII. tabularum exposuerunt. [Isidor. ibidem continenter.] Fuerunt autem hi App. Claudius, Genutius, Sextius, Veturius, Iulius, Manlius, Sulpitius, Curiatius, Romilius, Posthumius. Hi decemuiri legum conscribendarum electi sunt. Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius instituere uoluit, sed non perseuerauit obtrectatorum metu. Deinde Cesar cepit id facere, sed ante interfectus est. Paulatim autem antiquae leges uetustate atque incuria obsoleuerunt, quarum etsi iam nullus est usus, notitia tamen necessaria uidetur. Nouae a Constantino Cesare ceperunt et reliquis succedentibus, erantque permixtae et inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Ermogeniani codicem factum constitutionum a Constantini temporibus sub proprio cuiusque imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum uocauit.

DISTINCTIO VIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Differt etiam ius naturae a consuetudine et constitutione. Nam iure naturae sunt omnia communia omnibus, quod non solum inter eos seruatum creditur, de quibus legitur: "Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, etc." uerum etiam ex precedenti tempore a philosophis traditum inuenitur. Unde apud Platonem illa ciuitas iustissime ordinata traditur, in quia quisque proprios nescit affectus. Iure uero consuetudinis uel constitutionis hoc meum est, illud uero alterius. Unde Augustinus ait supra Iohannem: [tract. VI. ad c. 1. ?. 25. Ioannis]

C. I. Iure diuino omnia sunt communia omnibus: iure uero constitutionis hoc meum, illud alterius est. Quo iure defendis uillas ecclesiae, diuino, an humano? Diuinum ius in scripturis diuinis habemus, humanum in legibus regum. Unde quisque possidet, quod possidet? Nonne iure humano? Nam iure diuino "Domini est terra et plenitudo eius." Pauperes et diuites Deus de uno limo fecit, et pauperes et diuites una terra supportat. Iure ergo humano dicitur: hec uilla mea est, hec domus mea est, hic seruus meus est. Iura autem humana iura imperatorum sunt: quare? Quia ipsa iura humana per imperatores et reges seculi Deus distribuit generi humano. Item. ?. 1. Tolle iura imperatoris, et quis audet dicere: hec uilla mea est, meus est iste seruus, hec domus mea est? Si autem, teneantur ista ab hominibus, regum iura fecerunt, uultis reticeamus leges, ut gaudeatis? etc. Item. ?. 2. Relegantur leges, ubi manifeste preceperunt imperatores, eos, qui preter ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec uolunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine ecclesiae audeant possidere. ?. 3. Sed dicitis quid nobis et imperatori? Sed ut iam dixi, de iure humano agitur. Apostolus uoluit seruiri regibus, uoluit honorari reges, et dixit: "Regem reueremini." Noli dicere, quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti, quid mihi et regi? Noli dicere possessiones tuas, quia ipsa iura renuntiasti humana, quibus possidentur possessiones. II. Pars. Gratianus. Dignitate uero ius naturale simpliciter preualet consuetudini et constitutioni. Quecunque enim uel moribus recepta sunt, uel scriptis comprehensa, si naturali iuri fuerint aduersa, uana et irrita sunt habenda. Unde Augustinus ait, libro II.: [lib. III. Confessionum c.8]

C. II. Aduersus naturale ius nulli quicquam agere licet. Que contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diuersitate sunt uitanda, ut pactum gentis inter se aut consuetudine ciuitatis, uel lege firmatum, nulla ciuis aut peregrini libidine uioletur. Turpis est enim omnis pars suo uniuerso non congruens. ?. 1. Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum; et si statutum non erat, instituendum est. ?. 2. Si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante ipsum quisquam, nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, immo contra societatem si non obtemperatur: (generale quippe pactum est societatis humanae, obtemperare regibus suis,) quanto magis Deo regnatori uniuersae creaturae suae, ad ea, que iusserit, sine dubitatione seruiendum est? Sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad obediendum preponitur, ita Deus omnibus.

C. III. Mala consuetudo radicitus est euellenda. Item Nicolaus Papa Hincmaro Remensi Archiepiscopo. Mala consuetudo, non minus quam pernitiosa corruptela uitanda est, que nisi citius radicitus euellatur, in priuilegiorum ius ab impiis assumitur, et incipiunt preuaricationes et uariae presumtiones, celerrime non compressae, pro legibus uenerari et priuilegiorum more perpetuo celebrari.

C. IV. Veritati et rationi consuetudo est postponenda. Item Augustinus de unico baptismo libro II. [lib. III. de Baptismo, contra Donatistas, c. 6.] "Veritate manifestata cedat consuetudo ueritati": plane quis dubitet ueritati manifestatae consuetudinem cedere? Item: "Nemo consuetudinem rationi et ueritati preponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit".

C. V. Quelibet consuetudo ueritati est postponenda. Item Gregorius VII. Wimundo Auersano Episcopo. Si consuetudinem fortassis opponas, aduertendum est, quod Dominus dicit: "Ego sum ueritas." Non dixit: ego sum consuetudo, sed "ueritas." ?. 1. Et certe (ut B. Cipriani utamur sententia) quelibet consuetudo, quantumuis uetusta, quantumuis uulgata, ueritati est omnino postponenda, et usus, qui ueritati est contrarius, abolendus est.

C. VI. Veritate reuelata, consuetudinem sibi cedere oportet. Item Augustinus in libro de baptismo paruulorum. [lib. III. de Baptismo, contra Donatistas, cap. 5.] Qui contempta ueritate presumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus, quibus ueritas reuelatur, aut circa Deum ingratus est, inspiratione cuius ecclesia eius instruitur. Nam Dominus in euangelio: "Ego sum," inquit, "ueritas": non dixit: ego sum consuetudo. Itaque ueritate manifestata ueritati cedat, consuetudo. Reuelatione ergo facta ueritatis cedat consuetudo ueritati, quia et Petrus, qui circumcidebat cessit Paulo ueritatem predicanti. Igitur cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.

C. VII. Consuetudo rationi frustra opponitur. Idem in libro IV. de Baptismo. [contra Donatistas, cap. 5.] "Frustra", inquit, "quidam, qui ratione uincuntur, consuetudinem nobis obiiciunt, quasi consuetudo maior sit ueritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod melius est a Spiritu sancto reuelatum." Hoc plane uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini preponenda est. Sed si consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri.

C. VIII. Rationem consuetudo impedire non debet. Item Ciprianus. [in epistola ad Pompeium, contra epistolam Stephani.] Consuetudo, que apud quosdam irrepserat, impedire non debet, quo minus ueritas preualeat et uincat. Nam consuetudo sine ueritate uetustas erroris est: propter quod relicto errore sequamur ueritatem, scientes, quia et apud Esdram ueritas uicit, ut scriptum est: "Veritas ualet et inualescit in eternum, et uiuit et obtinet in secula seculorum." Idem. [in epistola ad Iubaianum, circa med.] Ignosci potest simpliciter erranti, sicut de seipso dicit beatus apostolus Paulus: "Qui primo fui blasphemus, et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci." Post inspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo, quod errauerat, perseuerat, prudens et sciens iam non in uenia ignorantiae peccat: presumtione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur.

C. IX. Dei ueritatem, non hominum consuetudinem sequi oportet. Idem. [lib. II. ep. 3. ad Caecilium] Si solus Christus audiendus est, non debemus attendere, quid aliquis ante nos faciendum putauerit, sed quid, qui ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei ueritatem, cum per Ysaiam prophetam loquatur Deus et dicat: "Sine causa colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes." Gratianus. Liquido igitur apparet, quod consuetudo naturali iuri postponitur.

DISTINCTIO IX
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem constitutio naturali iuri cedat multiplici auctoritate probatur. Ait enim Augustinus ad Bonifatium: [Comitem, epist L.]

C. I. Leges principum naturali iuri preualere non debent. [PALEA. Imperatores, quando pro falsitate contra ueritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes et coronantur perseuerantes; quando autem pro ueritate contra falsitatem constituunt bonas leges terrentur seuientes et corriguntur intelligentes. ] ?. 1. Quicumque legibus imperatorum, que pro Dei ueritate feruntur, obtemperare non uult, acquirit grande supplicium. Quicumque ergo legibus imperatorum, que contra uoluntatem Dei feruntur, obtemperare non uult, acquirit grande premium. [ ?. 2. Nam et temporibus prophetarum omnes reges, qui in populo Dei non prohibuerunt, nec euerterunt, que contra Dei precepta fuerant instituta, culpantur, et qui prohibuerunt et euerterunt, super aliorum merita laudantur. Et rex Nabuchodonosor, cum seruus esset idolorum, constituit sacrilegam legem, ut simulacrum adoraretur; sed eius impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque fecerunt. Idem tamen rex, diuino correctus miraculo, piam et laudabilem legem pro ueritate constituit, ut quicumque diceret blasphemiam in Deum Sidrac, Misac et Abdenago, cum domo sua penitus interiret. ]

[PALEA. C. II. Principes tenentur et ipsi uiuere legibus suis. Item ex uerbis Isidori libro III. Sententiarum, de summo bono, c. 53. Iustum est, principem legibus obtemperare suis. Tunc enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reuerentiam prebet. Principes legibus teneri suis, nec in se conuenit, posse damnare iura, que in subiectis constituunt. Iusta est enim uocis eorum auctoritas, si quod populis prohibent, sibi licere non patiantur. ]

C. III. Scripturis canonicis tractatorum litterae deseruiunt. Idem in Prologo libri III. de Trinitate. II. Pars. Noli meis litteris quasi canonicis scripturis inseruire. Sed in illis et quod non credebas cum inueneris, incunctanter crede: in istis autem, quod certum habebas, nisi certum intellexeris, noli firme tenere.

C. IV. In tractatorum opusculis multa corrigenda inueniuntur. Idem ad Vincentium, libro II. [lib. IV de anima et eius origine, cap. I.] Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, que possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari.

C. V. In scripturis canonicis mendacia non admittuntur. Idem ad Ieronimum, epistola VIII. [XIX.] Ego solis eis scriptorum, qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque referre, ut nullum eorum scribendo errasse audeam credere, ac si aliquid in eis offendero, quod uideatur contrarium ueritati, nichil aliud quam uel mendosum esse codicem, uel non esse assecutum interpretem, quod dictum est, uel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque polleant, non ideo uerum putem, quia ita ipsi senserunt, sed quia mihi per alios auctores, uel canonicas uel probabiles rationes, quod a uero non abhorreat, persuadere potuerunt.

C. VI. Libris ueterum ebrea uolumina, nouis greca auctoritatem impendunt. Idem. Ut ueterum librorum fides de ebreis uoluminibus examinanda est, ita nouorum greci sermonis normam desiderat.

C. VII. Nichil auctoritatis canonicis remanebit scripturis, si ad eas mendacia fuerint admissa. Idem in Epistola I. ad Ieronimum. [epist. IX.] Si ad scripturas sanctas admissa fuerint uel offitiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Que tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteretur improbitas?

C. VIII. Litteris omnium episcoporum sacra scriptura preponatur. Idem de unico baptismo libro II. [Item de Baptismo contra Donatistas, lib. II. c. 3.] Quis nesciat sanctam scripturam canonicam, tam ueteris quam noui testamenti, certis terminis suis contineri, eamque posterioribus omnibus episcoporum litteris ita preponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum uerum uel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum constiterit esse? Episcoporum autem litteras, que post confirmatum canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris, et per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a ueritate deuiatum est?

C. IX. Contra diuina mandata calumpniae non colligantur ex quorumlibet dictis episcoporum. Idem ad Vincentium. [epist. XLVIII. contra Donatistas] Noli frater contra diuina tam multa, tam preclara, tam indubitata testimonia colligere uelle calumpnias ex episcoporum scriptis, siue nostrorum, sicut Ylarii, siue (antequam pars Donati separetur,) Cipriani et Agrippini; primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est: non enim sic leguntur, tamquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint, quam ueritas postulat. In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere: "Et si quid aliter sapitis, quoque uobis Deus reuelauit".

C. X. Non debetur par reuerentia canonicis scripturis et expositionibus earum. Idem in Epistola ad Fortunatum. [Item ad Fortunatianum, epist. III.] Neque quorumlibet disputationes, quamuis catholicorum et laudatorum hominum, uelut scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salua honorificentia, que illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis inprobare atque respuere, si forte inuenerimus, quod aliter senserint quam ueritas habet, diuino adiutorio uel ab aliis intellecta uel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales uolo esse intellectores meorum.

C. XI. Exemplis ratio sana prefertur. Idem ad Casulanum. [ad Marcellinum de ciuitate Dei lib. I. c. 22. ?. 2.] Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est: cui quidem et exempla concordant, sed illa, que tantum digniora sunt imitatione, quantum excellentiora pietate. Gratianus. Cum ergo naturalis iure nichil aliud precipiatur, quam quod Deus uult fieri, nichilque uetetur, quam quod Deus prohibet fieri; denique cum in canonica scriptura nichil aliud, quam in diuinis legibus inueniatur, diuine uero leges natura consistant: patet, quod quecumque diuinae uoluntati, seu canonicae scripturae contraria probantur, eadem et naturali iuri inueniuntur aduersa. Unde quecumque diuinae uoluntati, seu canonice scripture, seu diuinis legibus postponenda censentur, eisdem naturale ius preferri oportet. Constitutiones ergo uel ecclesiasticae uel seculares, si naturali iuri contrariae probantur, penitus sunt excludendae.

DISTINCTIO X.
GRATIANUS.
Constitutiones uero principum ecclesiasticis constitutionibus non preminent, sed obsecuntur. Unde Nicolaus Papa scribit episcopis in Concilio apud Conuicinum congregatis:

C. I. Lex imperatorum ecclesiastica iura dissoluere non potest. Lege imperatorum non in omnibus ecclesiasticis controuersiis utendum est, presertim cum inueniantur euangelicae ac canonicae sanctioni aliquotiens obuiare. Idem: Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus. Imperiali iudicio non possunt iura ecclesiastica dissolui. ?. 1. Ad quod ostendendum, duorum horum, Innocentii scilicet et Gregorii, satis sufficiunt testimonia. Sanctus quidem Innocentius in decretali epistola sua ad Alexandrum Antiochenum episcopum ait: "Quod sciscitaris," inquiens, "utrum diuisis imperiali iudicio prouinciis, ut duae metropoles fiant, si duo metropolitani debeant nominari: non uisum est nobis ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei ecclesiam conmutari, honoresque aut diuisiones perpeti, quas pro suis faciendis causis duxerit imperator." Beatus Gregorius scribens ad Theotistam patriciam inter cetera: "Si", inquit, "religionis causa uincula matrimonii debere dissolui dicantur, sciendum est, quia etsi hoc lex humana concessit, lex tamen diuina prohibuit." Ecce quemadmodum imperiali iudicio non possunt ecclesiastica iura dissolui. Ecce qualiter, quod lex humana concessit, lex diuina prohibuit. ?. 2. Non quod imperatorum leges (quibus sepe ecclesia utitur contra hereticos, sepe contra tirannos atque contra prauos quosque defenditur) dicamus penitus rennuendas, sed quod eas euangelicis, apostolicis atque canonicis decretis (quibus postponendae sunt) non posse inferre preiudicium asseramus.

C. II. Nichil quod euangelicis regulis obuiet, imperatori agere licet. Item Simachus [Papa] in sexta Sinodo. [Romana tempore Theodorici Regis.] Non licet imperatori, uel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra diuina mandata presumere, nec quicquam, quod euangelicis, propheticis aut apostolicis regulis obuiet, agere.

C. III. In ecclesiasticis causis regia uoluntas sacerdotibus non est preferenda. Item Felix [III.] Papa. Certum est, hoc rebus uestris esse salutare, ut cum de causis agitur Dei, iuxta ipsius constitutum regiam uoluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non preferre, et sacrosancta per eorum presules potius discere quam docere; ecclesiae formam sequi, non huic humanitus sequenda iura prefigere, neque eius sanctionibus uelle dominari, cuius Deus uoluit clementiae tuae piae deuotionis colla submittere, ne, dum mensura celestis dispensationis exceditur, eatur in contumeliam disponentis.

C. IV. Moribus et decretis Romanorum Pontificum constitutiones contraire non possunt. Item. Constitutiones contra canones et decreta Presulum Romanorum, uel bonos mores, nullius sunt momenti.

C. V. Que sacerdotum sunt, regibus usurpare non licet. Item Nicolaus Papa. [I. in epistola ad Michaelem Imperatorem, cuius initum est: "Proposueramus."] Imperium uestrum suis publicae rei cotidianis amministrationibus debet esse contentum, non usurpare que sacerdotibus Domini solum conueniant.

C. VI. Tribunalia regum sacerdotali sunt potestati subiecta. Item Gregorius Naciancenus imperatoribus Constantinopolitanis. [in oratione ad ciues Nazianzenos angoris plenos et magistratum iratum] Suscipitisne libertatem uerbi? libenter accipitis, quod lex Christi sacerdotali uos subiicit potestati atque istis tribunalibus subdit? Dedit enim et nobis potestatem, dedit principatum multo perfectiorem principatibus uestris. Aut numquid iustum uobis uidetur, si cedat spiritus carni, si a terrenis celestia superentur, si diuinis preferantur humana? II. Pars. Gratianus. Ecce quod constitutiones principum ecclesiasticis legibus postponendae sunt. Ubi autem euangelicis atque canonicis decretis non obuiauerint, omni reuerentia dignae habeantur. Unde Augustinus ait in Dialogo contra Petilianum: [id est lib. II. contra literas Petiliani, c. 58.]

C. VII. Leges imperatorum in adiutorium ecclesiae licet assumi. Si in adiutorium uestrum terreni imperii leges assumendas putatis, non reprehendimus. Fecit hoc Paulus cum aduersus iniuriosos Romanum ciuem se esse testatur.

C. VIII. Reges pontificibus pro eterna uita, et pontifices regibus pro temporalibus indigent. Item Ciprianus Iuliano. [Nicolaus Papa I. in epist. VII. ad Michaelem Imperatorem] Quoniam idem mediator Dei et hominum est, homo Iesus Christus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis offitia potestatis utriusque discreuit propria uolens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursum in inferna demergi: ut etiam Christiani imperatores pro eterna uita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur, quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et "Deo militans minime se negotiis secularibus implicaret;" ac uicissim non ille rebus diuinis presidere uideretur, qui esset negotiis secularibus implicatus.

C. IX. Leges imperatorum custodiri oportet. Item Leo IV. Lothario Augusto. De capitulis uel preceptis imperialibus uestris uestrorumque pontificum predecessorum irrefragabiliter custodiendis et conseruandis, quanto ualuimus et ualemus Christo propitio et nunc et in euum conseruaturos modis omnibus profitemur. Et si fortasse quilibet uobis aliter dixerit uel dicturus fuerit, sciatis eum pro certo mendacem.

C. X. Legis auctoritate dissoluitur quod contra eam fit. Item Iohannes VIII. Lodouico Imperatori. Vides, fili carissime, quia quod contra leges accipitur, per leges dissolui meretur.

C. XI. Leges principum, et regulas patrum contempni non decet. Item Gelasius Rufino et Aprili Episcopis. Quis autem leges principum, aut patrum regulas, aut ammonitiones paternas debere dicat contempni, nisi qui impunitum sibi tantum estimet transire commissum?

C. XII. Seruentur ab omnibus Romanorum principum leges. Item Theodorico Regi. Certum est magnificentiam uestram leges Romanorum principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse precepit, multo magis circa reuerentiam beati Petri apostoli pro suae felicitatis augmento uelle seruari.

C. XIII. Romana lex nullius temeritate debet corrumpi. Item Leo IV. Lotario Augusto. Vestram flagitamus clementiam, ut sicut hactenus Romana lex uiguit absque uniuersis procellis, et quod pro nullius persona hominis reminiscitur esse corrupta, ita nunc suum robur proprium et uigorem obtineat.

DISTINCTIO XI.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero legibus consuetudo cedat, Ysidorus testatur in Sinonimis, libro II.: [c. 16.]

C. I. Prauus usus ratione superetur et lege. Usus auctoritati cedat; prauum usum lex et ratio uincat.

C. II. Statutis Pontificum consuetudo cuiusquam refragari non potest. Item Nicolaus Papa I. Michaeli Imperatori. Consequens est, ut quod ab huius sedis rectoribus plena auctoritate sancitur, nullius consuetudinis prepediente occasione, proprias sequendo tantum uoluntates remoueatur sed firmius atque inconcusse teneatur.

C. III. A consuetudine Romanae ecclesiae membris dissentire non licet. Item Iulius Papa. [I. ad Episcopos orientales, epist. I.] Nolite errare, fratres mei, doctrinis uariis et extraneis nolite abduci. Et instituta apostolorum et apostolicorum uirorum canonesque habetis: his fruimini, ut freti, contra cuncta inimicorum iacula persistere ualeatis. Satis enim indignum est, quemquam uel pontificum uel ordinum subsequentium hanc regulam refutare, quam beati Petri sedem et sequi uiderit, et docere. Multum conuenit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibi obseruatione concordet, que inde auctoritatem habet, ubi Dominus ecclesiae totius posuit principatum.

C. IV. Usus et consuetudo legem et rationem uincere non potest. Item Codicis libro VII. titulo II. [Imp. Constantinus A. ad Proculum, lib. VIII. Cod. tit. Quae sit longa consuetudo (t. 53. const. 2.)] Consuetudinis ususque longeui non uilis auctoritas est: uerum non usque adeo sui ualitura momento, ut aut rationem uincat aut legem scriptam. II. Pars. Gratianus. Cum uero nec sacris canonibus, nec humanis legibus consuetudo obuiare monstratur, inconcussa seruanda est. Unde Augustinus ait uel ex dictis Basilii:

C. V. Inuiolabilis est consuetudo, que nec humanis legibus nec sacris canonibus obuiare monstratur. Ecclesiasticarum institutionum quasdam scripturis, quasdam uero apostolica traditione per successores in ministerio confirmatas accipimus; quasdam uero consuetudine roborata approbauit usus, quibus par ritus et idem utriusque pietatis debetur affectus; unde quis uel aliquantulum sacrarum expertus scripturarum hesitauerit? Si enim attenderimus consuetudines ecclesiae non per scripturas a Patribus traditas nichil estimare, quantum religio detrimenti sit latura, intentiuum despicientibus liquido constabit. ?. 1. Que enim (ut inde ordiamur) scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit insigniri? uel que trifariam digesta super panem et calicem prolixae orationis uel consecrationis uerba commendauit? Nam non modo, quod in euangelio continetur uel ab Apostolo insertum secretis dicimus, sed et alia plura adicimus magnam quasi uim commendantia misteriis. Que orientem uersus nos orare litterarum forma docuit? Benedicimus fontem baptismatis oleo unctionis. Huc accedit, quod ter oleo inungimus quos baptizamus, uerbis abrenuntiare satanae angelis eius informamus. Unde hec et alia in hunc modum non pauca, nisi tacita ac mistica traditione a Patribus ecclesiastico more ac reuerentiori diligentia sunt in ministeriis obseruata magis silentio quam publicata scripto?

C. VI. Laudabilis est consuetudo, que nichil fidei contrarium usurpat. Idem ad Casulanum presbiterum. Consuetudinem laudamus, que tamen contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur.

C. VII. Ubi auctoritas deficit, mos populi et maiorum instituta pro lege seruentur. Item ad eundem. [B. Augustinus ad Casulanum, epist. LXXXVI.] In his rebus, de quibus nihil certi statuit diuina scriptura, mos populi Dei et instituta maiorum pro lege tenenda sunt. Et sicut preuaricatores legum diuinarum, ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum cohercendi sunt.

C. VIII. Auctoritate et traditione generali uel speciali ecclesia regitur. Idem in libro de christiana fide. Catholica ecclesia, per orbem diffusa, tribus modis probatur existere. Quicquid in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum, aut traditio uniuersalis, aut certe propria et particularis instructio. Sed auctoritate tota constringitur, uniuersali traditione maiorum nichilominus tota; priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaqueque pro locorum uarietate, prout cuique uisum est, subsistit et regitur.

C. IX. Valet ad fidem catholicae auctoritas ecclesiae. Idem in libro contra Manicheos. Palam est, quod in re dubia ad fidem ualeat auctoritas ecclesiae catholicae, que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur.

C. X. Ab apostolicis institutis non licet recedere. Item Leo. [Papa ad Episcopos per Siciliam constitutos, epist IV. c. 6.] Hoc uestrae indicimus caritati, ut ab apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu, quia inultum post hec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit negligendas.

C. XI. Ab omnibus seruari debet, quod Romana seruat Ecclesia. Item Innocentius Decentio Episcopo. [it. Inn. I. ad Decentium Episcopum Eugubinum, epist. I.] Quis nesciat aut non aduertat, id quod a principe apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere seruari? nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem debeat uel aliunde accipere exemplum? presertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Ispanias, Africam atque Siciliam insulasque interiacentes nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos uenerabilis apostolus Petrus aut successores eius constituerunt sacerdotes; legant autem, si in istis prouinciis alius apostolus inuenitur, aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inueniunt, oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a qua principium eos accepisse non dubium est: ne dum peregrinis sermonibus student, caput institutionum uideantur amittere. ?. 1. Sepe dilectionem tuam ad Urbem uenisse ac nobiscum in ecclesia conuenisse non dubium est, et quem morem uel in consecrandis misteriis, uel ceteris agendis arcanis teneat, agnouisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae uel reformationem, si predecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint, satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisset; quibus idcirco respondemus, non quod te ignorare credamus, sed ut maiori auctoritate uel tuos instituas, uel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus errat, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire ualeamus, qui sint, qui aut nouitates inducunt, aut alterius ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse seruandam.

DISTINCTIO XII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod absque discretione iustitiae nulli agere licet. Unde Calixtus Papa [I.] omnibus Episcopis: [ait in Epistola I. ad Benedictum Episcopum.]

C. I. Sine discretione iustitiae contra disciplinam Romanae ecclesiae nulli agere licet. Non decet a capite membra dissidere, sed iuxta scripturae testimonium omnia membra caput sequantur. Nulli uero dubium est, quod apostolica ecclesia mater sit omnium ecclesiarum, a cuius uos regulis nullatenus conuenit deuiare. Et sicut filius uenit facere uoluntatem patris, sic et uos uoluntatem implete uestrae matris, que est ecclesia, cuius caput, ut predictum est, Romana existit ecclesia. Quicquid ergo sine discretione iustitiae contra huius disciplinam actum fuerit, ratum habere nulla ratio permittit.

C. II. Apostolicis preceptis nullus superbe resistat. Item Gregorius. [Papa IV.] Preceptis apostolicis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam, que a sancta Romana et apostolica auctoritate iussa sunt, salutifere impleantur, si eiusdem sanctae ecclesiae Dei, que est caput uestrum, communionem habere desideratis. ?. 1. Non nouum aliquid presenti iussione precipimus, sed illa, que olim uidentur indulta, firmamus: cum nulli dubium sit, quod non solum pontificalis causatio, sed omnis sanctae religionis relatio ad sedem apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debeat referri, et inde normam sumere, unde sumpsit exordium, ne caput institutionis uideatur omitti. Cuius auctoritatis sanctionem omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus uniuersalem ecclesiam fundauit, soliditate diuelli. Si quis hec apostolicae sedis precepta non obseruauerit, percepti honoris esse hostis non dubitetur.

C. III. Non est resistendum consuetudini, cui canonica non obsistit auctoritas. Item Nicolaus Michaeli Imperatori. [Leo IX. Michaeli Episcopo Constantinopolitano, epist. I. c. 29. et Nicolaus I. epist. II. ad Photium.] Scit sancta Romana ecclesia, quod nichil obsunt saluti credentium diuersae pro loco et tempore consuetudines, si illis canonica non obsistit auctoritas, pro qua eis obuiare debeamus, unde nil iudicamus eis debere uel posse resisti.

C. IV. Consuetudines, que fidei non offitiunt, ut a maioribus traditae sunt, obseruentur. Item Ieronimus ad Lucinum. [epist. XXVIII.] Illud breuiter te admonendum puto, traditiones ecclesiasticas, presertim que fidei non offitiant, ita obseruandas, ut a maioribus traditae sunt, nec aliorum consuetudinem aliorum contrario more subuerti.

C. V. Traditiones a patribus institutae, non sunt infringendae. Item Nicolaus Incmaro Episcopo. Ridiculum est, et satis abominabile dedecus, ut traditiones, quas antiquitus a patribus suscepimus, infringi patiamur.

C. VI. Mores diuturni pro lege sunt habendi. Item Iustinianus Constitutionum libro I. titulo I. [Institutionum lib. I. tit. 2. de iure nat. ?. 9.] Diuturni mores nisi legi sunt aduersi consensu utentium approbati legem imitantur.

C. VII. Quicquid fit contra longam consuetudinem, reuocari oportet. Item Codicis libro VIII. c. 52. titulo 2. [tit. 53. quae sit longa consuetudo l. 1.] Consuetudo precedens et ratio, que consuetudinem suasit, tenenda est. Et quicquid contra longam consuetudinem fiet, ad sollicitudinem suam reuocabit preses prouinciae.

C. VIII. Immota maneat consuetudo, que contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur. Item Gregorius uniuersis Episcopis Numidiis. [lib. I. epist. LXXV.] Nos consuetudinem, que contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, siue de primatibus constituendis, siue de ceteris capitulis, exceptis iis, qui ex Donatistis ad episcopatum perueniunt, quos prouehi ad primatus dignitatem (etiam cum ordo eos deferat ad locum eundem) modis omnibus prohibemus. Suffitiat autem illis commissae sibi plebis curam gerere, non autem illos antistites, quos catholica fides in ecclesiae sinu et edocuit et genuit, ad obtinendum culmen primatus anteire.

C. IX. Non negentur que consuetudinis sunt. Item Gregorius. [ad Maximum Salonitanum Episcopum lib. VII. Regest epist. 81.] Quemadmodum illicita perpetrare non patimur, sic que consuetudinis sunt non negamus.

C. X. Non locus consuetudinem, sed consuetudo locum commendat. Item ad Augustino Anglorum Episcopo. [resp. ad interrog. 3.] Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet, ut siue in Romana, siue in Gallicorum, siue in qualibet ecclesia inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, que adhuc in fide noua est, institutione precipua, que de multis ecclesiis colligere potueris, infundas. Non enim pro locis res, sed pro rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis que pia, que religiosa, que recta sunt, elige, et hec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.

C. XI. Quod neque contra fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur, indifferenter est habendum. Item Augustinus ad Ianuarium. [epist. CXVIII. cap. 1. et 2] Illa autem, que non scripta, sed tradita custodimus, que quidem toto terrarum orbe obseruantur, datur intelligi uel ab ipsis apostolis, uel plenariis conciliis, (quorum est in ecclesia saluberrima auctoritas), commendata atque statuta retineri: sicuti id quod Domini passio et resurrectio et ascensio in celum, aduentus Spiritus sancti anniuersaria solennitate celebratur: et si quid aliud tale occurrerit, quod seruetur ab uniuersis, quacunque se diffundit ecclesia. ?. 1. Alia uero, que per loca terrarum regionesque uariantur, sicuti est quod alii ieiunant sabbatum, alii non: alii uero quotidie communicant corpori et sanguini domini, alii certis diebus accipiunt: et si quid aliud huiusmodi animaduerti potest, totum hoc genus rerum liberas habet obseruationes; quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur, indifferenter habendum, et pro eorum, inter quos uiuitur, societate seruandum est. Mater Mediolanum me secuta inuenit ecclesiam sabbato non ieiunantem; ceperat fluctuare quid ageret. Tunc ego consului de hac re beatissimae memoriae Ambrosium episcopum; at ille ait: cum Romam uenio, sabbato ieiuno, cum Mediolani sum, non ieiuno. Sic et tu, ad quam forte ecclesiam ueneris, eius morem serua, si cuiquam non uis esse scandalum, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. II. Pars. Gratianus. Hoc autem de consuetudine illa intelligendum est, que uel uniuersalis ecclesiae usu, uel temporis prolixitate roboratur. Ceterum, si pro uarietate temporum uel animorum uariae consuetudines introducantur, inuenta opportunitate, resecandae sunt potius quam obseruandae. Unde Augustinus scribit ad inquisitiones Ianuarii: [epist. CXIX. c. 19.]

C. XII. Resecanda sunt, que neque auctoritate, neque moribus uniuersitatis comprobantur. Omnia talia, que neque sanctarum scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inueniuntur, nec consuetudine uniuersae ecclesiae roborata sunt, sed diuersorum locorum diuersis moribus innumerabiliter uariantur, ita ut uix aut numquam omnino inueniri possint causae, quas in eis constituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamuis enim neque hoc inueniri possit, quomodo contra fidem sint, ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse uoluit liberam, ideo seruilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Iudeorum, qui etiamsi tempus libertatis non cognouerint, legalibus tamen sacramentis, non humanis presumtionibus subiciuntur.

C. XIII. Omnes prouinciales eundem in psallendo modum teneant, quem metropolitanam sedem habere cognouerint. Item ex Concilio Tolletano. [XI. c. 3.] III. Pars. De his, qui contra Apostoli uoluntatem circumferuntur omni uento doctrinae, placuit sancto concilio, ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscuiusque prouinciae ciues, rectoresque ecclesiarum unum eundemque in psallendo teneant modum, quem metropolitana in sede cognouerint institutum, nec aliqua diuersitate cuiusque ordinis uel offitii a metropolitana se patiantur sede disiungi. Sic enim iustum est, ut inde unusquisque sumat regulas magisterii, unde honoris consecrationem accipit, ut iuxta maiorum decreta sedes, que uniuscuiusque sacerdotalis dignitatis est mater, sit ecclesiasticae magistra rationis. Abbatibus sane indultis offitiis, que iuxta uoluntatem sui episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera offitia publica, id est uesperam, matutinum, siue missam, aliter quam in principali ecclesia celebrare non liceat. ?. 1. Quisquis autem horum decretorum uiolator exstiterit, sex mensibus communione priuatus apud metropolitanum sub penitentiae censura maneat corrigendus: quatenus apud illum et preteritae transgressionis culpam lacrimis diluat, et necessariam offitiorum doctrinam studiose addiscat. ?. 2. Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus totius suae prouinciae pontifices uel sacerdotes adstringat, sed etiam ceteri episcopi subiectos sibi ecclesiarum rectores obtemperare institutionibus cogant.

C. XIV. Ordo seruetur in matutinis et uespertinis offitiis unus et idem. Item ex Concilio Bracarensi. [I. cap. 1.] Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis uel uespertinis offitiis teneatur, et non diuerse ac priuate, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae.

DISTINCTIO XIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Item aduersus naturale ius nulla dispensatio admittitur; nisi forte duo mala ita urgeant ut alterum eorum necesse sit eligi. Unde in Concilio Tolletano VIII. [c. 2.] legitur:

C. I. Minus malum de duobus est eligendum. Duo mala, licet cautissime sint precauenda tamen si periculi necessitas unum ex his temperare compulerit, id debemus resoluere, quod minori nexu noscitur obligari. Quid autem leuius ex his, quidue grauius sit, purae rationis acumine inuestigemus. Etenim dum peierare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus. Cum uero noxia promissa complemus et Dei iussa contempnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et nos ipsos crudeliori mortis gladio trucidamus. Illic enim dupplici culparum telo perimimur, hic tripliciter iugulamur.

C. II. De eodem. Item Gregorius in Moralibus parte VI. libro XXXV. c. XIV. [in c. 40. Iob. I. XXXII. c. 17. 18. 19. et 20.] Nerui testiculorum Leuiathan perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta implicatis inuentis alligantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse fugere peccatum appetant, hoc sine alio peccati laqueo non euadant, et culpam faciant dum uitant, atque nequaquam se ab una ualeant soluere, nisi in alia se consentiant ligare. Quod melius ostendimus, si qua ex conuersatione hominum alligationis huius exempla proferamus. ?. 1. Ecce quidam, dum mundi huius amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi uitam ducenti, quod secreta illius omni silentio contegat, se iureiurando constringit. Sed is, cui iuratum est, adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Is autem, qui iusiurandum prebuit, ad mentem reuertitur et diuersis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silentio adulterii simul et homicidii particeps fiat, prodere trepidat, ne reatu se periurii obstringat. Perplexis ergo neruis testiculorum ligatus est, qui in quamlibet partem declinet, metuit, ne a transgressionis contagione liber non sit. ?. 2. Alius cuncta, que mundi sunt, deserens, ac per omnia frangere proprias uoluntates querens, alieno se subdere regimini appetit, sed eum, qui sibi ad Deum preesse debeat, minus cauta inquisitione discernit: quia fortasse is, qui sine iudicio eligitur, cum preesse iam ceperit, agere que Dei sunt prohibet, que mundi sunt iubet. Pensans itaque subditus, uel que sit culpa inobedientiae, uel quod contagium secularis uitae, et obedire trepidat, et non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis preceptis deserat, aut rursus non obediens Deum in electo priore contempnat. ?. 3. Alius pensare pondus honoris ecclesiastici negligens id locum regiminis premiis ascendit. Sed quia omne, quod hic eminet, plus meroribus afficitur, quam honoribus gaudet, dum cor tribulatione premitur, ad memoriam culpa reuocatur, doletque se ad laborem cum culpa peruenisse, et quam sit iniquum, quod admiserit, ex ipsa fractus difficultate cognoscit. Reum se igitur cum impensis premiis agnoscens, uult adeptae sublimitatis locum deserere, sed timet, ne grauius delictum sit suscepti gregis custodiam reliquisse; uult suscepti gregis curam gerere, sed formidat, ne deterior culpa sit, regimina pastoralis gregis empta possidere. Per honoris ergo ambitum ligatum culpa hinc inde se conspicit. Esse quippe sine reatu criminis neutrum uidet, si aut susceptus semel grex relinquitur, aut rursum sacra actio seculariter empta teneatur. Undique metuit et suspectus latus omne pertimescit, ne aut stans in empto regimine non digne, lugeat quod non etiam deserens emendat, aut certe regimen deserens, dum aliud flere nititur, rursus aliud de ipsa gregis destitutione committat. II. Pars. ?. 4. Est tamen, quod ad destruendas Behemot uersutias subtiliter fiat, ut cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato aditus patet, minora semper eligantur; quia et qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam precipitat, ubi breuior murus ingeritur. Hinc Paulus, cum quosdam in ecclesia incontinentes aspiceret, concessit minima, ut maiora declinarent, dicens: "Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat." Et quia tunc solum coniuges in admixtione sunt sine culpa, cum non pro explenda libidine, sed pro suscipienda prole miscentur, ut hoc etiam, quod concesserat sine culpa (quamuis minima) non esse monstraret, ilico adiunxit: "Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium." Non enim est sine uitio, quod ignoscitur, non precipitur. Peccatum profecto uidit, quod posse indulgeri preuidit. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter minimis subdimur, ne in magnis sine uenia peccemus. ?. 5. Itaque plerumque neruorum Behemot istius perplexitas soluitur, dum ad uirtutes maximas per commissa minora transitur.

DISTINCTIO XIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Verum hoc in una eademque persona intelligitur. Ceterum an in diuersis eadem dispensatio locum habeat, uidelicet, ut committamus minora, ne alii grauioribus implicentur, merito queritur. De his ita scribit Augustinus libro Questionum super Genesim: [cap. 42.]

C. I. Non sunt a nobis aliqua committenda delicta, ne alii grauiora committant. Quod ait Sodomitis Loth: "Sunt mihi duae filiae, que nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos, utimini illis, sicut placuerit uobis: tantum in uiros istos ne faciatis iniquum:" quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione, ut uiri hospites eius nichil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumcumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat; an potius perturbationi Loth non consilio tribuendum sit, qui hoc dixerit, merito queritur. Et nimirum periculosissime admittitur hec compensatio. Si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est. II. Pars. Gratianus. Consuetudinis autem uel constitutionis rigor nonnumquam relaxatur. Unde Leo Papa ait: [ad Rusticum Narbonensem Episc. epist. XC. ante cap. 1.] C. II. Que constitutiones ualeant temperari, uel que non. Sicut quedam sunt, que nulla ratione conuelli possunt, ita multa sunt, que aut pro necessitate temporum, aut pro consideratione etatum oporteat temperari; illa semper conditione seruata, ut in his, que uel dubia fuerint aut obscura, id nouerimus sequendum, quod nec preceptis euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inueniatur aduersum.

DISTINCTIO XV.
GRATIANUS
I. Pars. De naturali iure et constitutione uel consuetudine hactenus disseruimus, differentiam, qua ab inuicem discernuntur, assignantes: nunc ad ecclesiasticas constitutiones stilum uertamus, earumque originem et auctoritatem, prout ex libris sanctorum Patrum colligere possumus, breuiter assignantes.

C. I. Quo tempore ceperint canones generalium conciliorum. Canones generalium conciliorum (ut Ysidorus ait libro 6. Etimologiarum c. 16.) a temporibus Constantini ceperunt. In precedentibus namque annis persecutione feruente docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diuersas hereses scissa est, quia non erat episcopis licentia conueniendi in unum, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Niceno de omni orbe terrarum conuenientes iuxta fidem euangelicam et apostolicam secundum post apostolos simbolum tradiderunt. ?. 1. Inter cetera autem concilia quatuor sunt uenerabiles sinodi, que totam principaliter fidem complectuntur, quasi quatuor euangelia, uel totidem paradisi flumina. ?. 2. Harum prior Nicena sinodus CCCXVIII. episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est: in qua Arrianae perfidiae condempnata est blasphemia, quam de inequalitate sanctae Trinitatis idem Arrius asserebat, et consubstantialem Deo Patri Dei Filium eadem sancta sinodus per simbolum diffiniuit. ?. 3. Secunda sinodus CL. Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, que Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem, condempnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum demonstrauit, dans simboli formam, quam tota Grecorum et Latinorum confessio in ecclesiis predicat. ?. 4. Tertia sinodus Ephesina prima CC. episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita est, que Nestorium, duas personas asserentem in Christo, iusto anathemate condempnauit, ostendens manere in duas naturas unam Domini Iesu Christi personam. ?. 5. Quarta sinodus Calcedonensis DCXXX. sacerdotum sub Martiano principe habita est, in qua Euticem Constantinopolitanum abbatem uerbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius Dioscorum defensorem, quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium episcopum cum reliquis hereticis, una Patrum sententia dampnauit; predicans eadem sinodus Christum Dominum sic natum de Virgine, ut in eum substantiam et diuinae et humanae confiteamur naturae. ?. 6. He sunt quatuor sinodi principales, fidei naturam plenissime predicantes. Sed et si qua sunt concilia, que sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritates omni manent stabilita uigore: quorum gesta in hoc opere condita continentur. ?. 7. Sinodus autem ex greco interpretatur comitatus uel cetus. Concilii uero nomen tractum est ex more Romano. Tempore enim, quo causa agebatur, conueniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum quasi consilium; consilium quasi considium, d in l literam transeunte; uel concilium dictum est ex communi intentione, eo quod in unum dirigant omnem mentis obtutum: supercilia enim oculorum sunt; unde qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium, quia non sentiunt in unum. Cetus uero conuentus est uel congregatio, a coeundo, id est a conueniendo in unum. Hinc et conuentus est nuncupatus, quod ibi homines conueniunt; sicut conuentus cetus sic et concilium a societate multorum in unum appellatur. De quatuor quoque conciliis scribit B. Gregorius, ita dicens: [lib. I. Regesti Epist. 24.]

C. II. De auctoritate quatuor conciliorum. Sicut sancti euangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et uenerari me fateor. Nicenum scilicet, in quo peruersum Arrii dogma destruitur: Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error conuincitur: Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas iudicatur: Calcedonense uero, in quo Euticetis Dioscorique prauitas est reprobata; hec tota deuotione amplector, integerrima approbatione custodio, quia in his uelut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit, et cuiuslibet uitae atque actionis norma existit. ?. 1. Quintum concilium quoque ueneror, in quo epistola, que Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; Theodorus personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse conuincitur, scripta quoque Theodori, per que beati Cirilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata, refutatur. Cunctas uero quas prefata ueneranda concilia personas respuunt, respuo, quas uenerantur, amplector: quia dum uniuersali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis presumit aut absoluere quos religant, aut ligare quos absoluunt. De eisdem scribit etiam Gelasius Papa [in concilio habito Romae cum LXX. Episcopis] dicens:

C. III. Que concilia sancta Romana ecclesia suscipiat. Sancta Romana ecclesia post illas ueteris et noui testamenti scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet: Sanctam sinodum Nicenam CCCXVIII. Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arrius hereticus condempnatus est; sanctam sinodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius hereticus debitam dampnationem excepit; sanctam sinodum Ephesinam primam, in qua Nestorius dampnatus est consensu beatissimi Papae Celestini, mediante Cirillo Alexandrinae sedis antistite, et Arcadio episcopo ab Italia destinato; sanctam sinodum Calcedonensem, mediante Martiano Augusto et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana heresis simul cum Dioscoro eiusque complicibus dampnatae sunt; sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta, post istorum quatuor auctoritatem et custodienda, et recipienda decernimus. ?. 1. Iam nunc subiciendum est de opusculis sanctorum Patrum, que in ecclesia catholica recipiuntur. ?. 2. Opuscula B. Cipriani martiris et Cartaginensis episcopi. ?. 3. Item opuscula B. Gregorii Nacianceni episcopi. ?. 4. Item opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. ?. 6. Item opuscula B. Iohannis Constantinopolitani episcopi. ?. 9. Item opuscula B. Ylarii Pictauiensis episcopi. ?. 10. Item opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. ?. 11. Item opuscula B. Augustini episcopi Ipponensis. ?. 12. Item opuscula B. Ieronimi presbiteri. ?. 13. Item opuscula beati Prosperi uiri religiosissimi. ?. 14. Item epistolam B. Leonis Papae ad Flauianum episcopum destinatam, cuius textum si quisquam usque ad unum iota disputauerit, et non eam in omnibus uenerabiliter receperit, anathema sit. ?. 15. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deuiauerunt, nec ab eius fideli predicatione seiuncti sunt, sed communionis ipsius gratia Dei usque ad ultimum diem uitae suae participes fuerunt, legenda decernimus. ?. 16. Item decretales epistolae, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Romana pro diuersorum Patrum consolatione dederunt, uenerabiliter suscipiendae sunt.

[PALEA. ?. 17. Item gesta sanctorum martirum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant. Quis ita esse catholicorum dubitet, et maiora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis uiribus, sed gratia Dei et adiutorio uniuersa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cuiusdam Quirici et Iulitae, sicut Gregorii aliorumque huiusmodi passiones, que ab hereticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne uel leuis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. Nos tamen cum predicta ecclesia omnes martires et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni deuotione ueneramur. ?. 18. Item uitas Patrum, Pauli, Antonii, Ilarionis et omnium eremitarum, quas tamen uir beatissimus scripsit Ieronimus, cum omni honore suscipimus. ?. 19. Item actus B. Siluestri, apostolicae sedis presulis, licet eius, qui conscripsit, nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognouimus, et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae. ?. 20. Item scripta de inuentione S. crucis dominicae, et alia scripta de inuentione capitis B. Iohannis Baptistae, nouellae quidem reuelationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt, sed cum hec ad catholicorum manus peruenerint, B. Pauli apostoli sententia precedat: "Omnia probate, quod bonum est tenete." ?. 21. Item Rufinus uir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed quoniam B. Ieronimus in aliquibus eum de arbitrii libertate notauit, illa sentimus, que predictum B. Ieronimum sentire cognoscimus: et non solum de Rufino, sed etiam de uniuersis quos uir sepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. ?. 22. Item Origenis nonnulla opuscula, que uir beatissimus Ieronimus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda. ?. 23. Item chronicon Eusebii Cesariensis, atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quamuis in primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen notitiam singularem, que ad instructionem pertinent, usquequaque non dicimus renuendos. ?. 24. Item Orosium uirum eruditissimum collaudamus, quia ualde nobis necessariam aduersus paganorum calumpnias ordinauit historiam, miraque breuitate contexuit. ?. 25. Item uenerabilis uiri Sedulii pascale opus, quod heroicis descripsit uersibus, insigni laude proferimus. ?. 26. Item Iuuenci nichilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur. ?. 27. Ceterum, que ab hereticis, siue scismaticis conscripta uel predicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica ecclesia Romana. E quibus pauca, que ad memoriam uenerunt, et a catholicis uitanda sunt, credimus esse subdenda. ?. 28. Imprimis Arriminensem sinodum, a Constantio Cesare Constantini filio congregatam mediante Tauro prefecto, ex tunc et nunc et usque in eternum confitemur esse dampnatam. ?. 29. Item itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis liber VIII., apocrifum. ?. 30. Actus nomine Andreae apostoli, apocrifi. ?. 31. Actus nomine Philippi apostoli, apocrifi. ?. 32. Actus nomine Petri apostoli, apocrifi. ?. 33. Actus nomine Thomae apostoli, apocrifi. ?. 34. Euangelium nomine Thaddei, apocrifum. ?. 35. Euangelium nomine Thomae apostoli, quo utuntur Manichei, apocrifum. ?. 36. Euangelium nomine Barnabae, apocrifum. ?. 37. Euangelium nomine Bartholomei apostoli, apocrifum. ?. 35. Euangelium nomine Andreae apostoli, apocrifum. ?. 39. Euangelia, que falsauit Lucianus, apocrifa. ?. 40. Euangelia, que falsauit Ircius, apocrifa. ?. 41. Liber de infantia Saluatoris, apocrifus. ?. 42. Liber de natiuitate Saluatoris, et de S. Maria, et de obstetrice Saluatoris, apocrifus. ?. 43. Liber, qui appellatur Pastoris, apocrifus. ?. 44. Libri omnes, quos fecit Lenticius, discipulus diaboli, apocrifi. ?. 45. Liber, qui appellatur Fundamentum, apocrifus. ?. 46. Liber, qui appellatur Thesaurus, apocrifus. ?. 47. Liber, qui appellatur de filiabus Adae, uel Geneseos, apocrifus ?. 48. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum uersibus, apocrifum. ?. 49. Liber, qui appellatur Actus Teclae et Pauli apostoli, apocrifus. ?. 50. Liber, qui appellatur Nepotis, apocrifus. ?. 51. Liber prouerbiorum, qui ab hereticis conscriptus et S. Xisti nomine signatus est, apocrifus. ?. 52. Reuelatio, que appellatur Pauli apostoli apocrifa. ?. 53. Reuelatio, que appellatur Thomae Apostoli, apocrifa. ?. 54. Reuelatio, que appellatur Stephani, apocrifa. ?. 55. Liber, qui appellatur Transitus S. Mariae, apocrifus. ?. 56. Liber, qui appellatur Penitentia Adae, apocrifus. ?. 57. Liber Ogiae nomine Gigantis, qui ab hereticis cum dracone post diluuium pugnasse perhibetur, apocrifus. ?. 58. Liber, qui appellatur Testamentum Iacob, apocrifus. ?. 59. Liber, qui appellatur Penitentia Origenis, apocrifus. ?. 60. Liber, qui appellatur Penitentia S. Cipriani, apocrifus. ?. 61. Liber, qui appellatur Penitentia Iamnis et Mambrae, apocrifus. ?. 62. Liber, qui appellatur Sortes apostolorum, apocrifus. ?. 63. Liber Lusanae, apocrifus. ?. 64. Liber canonum Apostolorum, apocrifus. ?. 65. Liber Phisiologus, qui ab hereticis conscriptus est et B. Ambrosii nomine presignatus, apocrifus. ?. 66. Historia Eusebii Pamphili, apocrifa. ?. 67. Opuscula Tertulliani siue Africani, apocrifa ?. 68. Opuscula Postumiani et Galli, apocrifa. ?. 69. Opuscula Montani, Priscillae et Maximillae, apocrifa. ?. 70. Opuscula omnia Fausti Manichei, apocrifa. ?. 71. Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrifa. ?. 72. Opuscula Cassiani presbiteri Galliarum, apocrifa. ?. 73. Opuscula Victorini Pictauiensis, apocrifa. ?. 74. Opuscula Fausti Regiensis Galliarum, apocrifa. ?. 75. Opuscula Frumentii, apocrifa. ?. 76. Epistola Iesu ad Agbarum, regem, apocrifa. ?. 77. Passio Georgii, apocrifa. ?. 78. Passio Cirici et Iulitae, apocrifa. ?. 79. Scriptura, que appellatur Contradictio Salomonis, apocrifa. ?. 80. Philacteria omnia, que non angelorum, ut illi confingunt, sed demonum magis arte conscripta sunt, apocrifa. ?. 81. Hec et omnia his similia, que Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus et Bonosus et qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus siue Manicheus, Faustus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Nouatus, Sabbatius, Celestius, Donatus, Eustathius, Iouinianus, Pelagius, Iulianus et Latiensis, Celestinus, Maximinus, Priscianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutices, Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiociam maculauit, Acatius Constantinopolitanus, cum consortibus suis, nec non et omnes hereses, quas ipsi eorumque discipuli, siue schismatici docuerunt uel conscripserunt, quorum nomina minime retinentur, non solum repudiata, uerum etiam ab omni Romana et apostolica ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili uinculo, in eternum confitemur esse dampnata. ?. 82. Ceterum, qui libri in ecclesiasticis offitiis per anni circulum a nonnullis legantur (quod ritum illum apostolica non reprobat, sed sequitur ecclesia) pro fidelium edificatione adnotandum censuimus. Quidam, quod in septuagesima ponunt pentateuchum usque in XV. diem ante Pascha, XV. die ponunt Ieremiam usque in cenam Domini. In cena Domini legunt tres lectiones de lamentatione Ieremiae: "Quomodo sedet sola ciuitas, etc." et tres de tractatu S. Augustini in psalmum LIV.: "Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris," et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Corinthios: "Conuenientibus uobis in unum." Secunda lectio sic incipit: "Similiter et calicem postquam cenauit, etc." Tertia: "De spiritualibus autem nolumus uos ignorare, fratres." In parasceue tres lectiones de lamentatione Ieremiae, et tres de tractatu S. Augustini in psalmum LXIII: "Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor," et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: "Festinemus ingredi in illam requiem, etc." Secunda lectio: "Omnis namque pontifex." Tertia: "De quo grandis nobis sermo." In sabbato sancto tres lectiones de lamentatione Ieremiae prophetae, et tres de tractatu S. Augustini in eumdem psalmum LXIII.: "Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor," et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: "Christus assistens pontifex futurorum bonorum." Secunda lectio: "Ubi enim testamentum est." Tertia: "Umbram enim habens lex futurorum bonorum." In pascha Domini homilias ad ipsum diem pertinentes, infra hebdomadam homilias. In octauis paschae ponunt actus apostolorum et epistolas canonicas et apocalipsin, usque in ocatauas pentecostes. In octauis pentecostes ponunt libros regum et paralipomenon usque in calendas augusti. In dominica prima mensis augusti ponunt Salomonem usque in calendas septembris. In dominica prima septembris ponunt Iob Tobiam, Hester, Esdram usque in calendas octobris. In dominica prima mensis octobris ponunt librum Machabeorum usque in calendas nouembris. In dominica prima mensis nouembris ponunt Ezechielem et Danielem et minores prophetas usque in calendas decembris. In dominica prima mensis decembris ponunt Esaiam prophetam usque ad natiuitatem Domini. In natali Domini legunt primum de Esaia tres lectiones. Prima lectio: "Primo tempore alleuiata est terra Zabulon, etc." Secunda: "Consolamini, consolamini." Tertia: "Consurge, consurge". Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes. In natali S. Stephani homilia de ipso die. In natali S. Ioannis similiter. In natali innocentium similiter. In natali S. Siluestri similiter. In octaua natalis Domini homilia de ipso die. In dominica prima post natiuitatem Domini ponunt epistolas Pauli usque in septuagesimam. In epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio incipit: "Omnes sitientes." Secunda: "Surge, illuminare Ierusalem." Tertia: "Gaudens gaudebo in Domino." Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes. ]

DISTINCTIO XVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Apostolorum canones, qui per Clementem Romanum Pontificem, sicut quidam asserunt, dicuntur esse translati, sunt quinquaginta. Hos non recipiendos, sed inter apocrifa deputatos, Ysidorus scribit dicens:

C. I. Apostolorum canones apostolica reiciuntur auctoritate. Canones, qui dicuntur apostolorum, seu quia eosdem nec sedes apostolica recipit, nec sancti Patres illis consensum prebuerunt, pro eo quod ab hereticis sub nomine apostolorum compositi dignoscuntur, quamuis in eis inueniantur utilia, auctoritate tamen canonica atque apostolica eorum gesta constat esse remota atque inter apocrifa deputata. Zepherinus autem e contra scribit Episcopis per Siciliam constitutis: [epist. I.]

C. II. Apostolorum canones sunt recipiendi. Sexaginta sententias apostoli prescripserunt cum aliis quam plurimis episcopis, et seruandas esse censuerunt.

C. III. Exceptis quinquaginta capitulis canones apostolorum inter apocrifa deputantur. Item Leo Papa IX. contra epistolam Nicetae Abbatis. Clementis librum, id est Petri apostoli itinerarium, et canones apostolorum numerant Patres inter apocrifa, exceptis quinquaginta capitulis, que decreuerunt orthodoxae fidei adiungenda.

[C. IV. Item] VI. Sinodus, c. 2. Placuit huic sanctae sinodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum apostolorum LXXXV. capitula. Epistola Ysidori in capite canonum. Ysidorus seruus Christi lectori suo conseruo. ?. 1. Propter eorum auctoritatem ceteris conciliis preponimus canones, qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocrifi dicantur, quoniam perplures eos recipiunt, et sancti Patres eorum sententias sinodali auctoritate roborauerunt et inter canonicas posuerunt constitutiones. Item. ?. 2. Primus ordo, ut predictum est, de celebrando concilio insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum, ac primorum apostolicorum (id est, a S. Clemente usque ad S. Siluestrum) decretorum atque diuersorum conciliorum breuiarium est interpolatum, sequens ordinem suum. Gratianus. Item cum Adrianus Papa sextam sinodum recipiat cum omnibus canonibus suis, cum etiam sancta octo uniuersalia concilia professione Romani Pontificis sint roborata, in septima autem sinodo, siue in sexto concilio, apostolorum canones sint recepti et approbati: patet, quod non sunt inter apocrifa deputandi. Scribit Adrianus Papa Tharasio Patriarchae:

C. V. Sexta sinodus auctoritate Adriani corroboratur. Sextam sanctam sinodum recipio cum omnibus canonibus suis. Gratianus. Sed dubitatur de ea, an canones conscripserit, quod ex quarta actione sextae sinodi facile absoluitur. Ait enim Petrus Episcopus Nicomediae:

C. VI. Sexta sinodus canones conscripsit. Habeo librum continentem canones sanctae sinodi sextae. Patriarcha dixit: ?. 1. Quidam per ignorantiam scandalizantur pro canonibus istis, dicentes: Numquid sexta sinodus canones fecit? Sciant ergo, quoniam sancta sinodus sexta sub Constantino congregata est contra eos, qui dicebant unam operationem esse et uoluntatem in Christo, in qua sancti Patres illos utpote hereticos anathematizauerunt, et orthodoxam fidem explanauerunt. II. Pars. ?. 2. Soluta est hec sinodus Constantini XIV. anno. Post quatuor uero aut quinque annos iidem sancti Patres congregati sunt sub Iustiniano, filio Constantini, et predictos canones promulgauerunt, de quibus nullus dubitet. Qui enim sub Constantino in sinodo fuerunt, iidem ipsi sub Iustiniano istis canonibus subscripserunt. Oportebat enim, ut sinodus uniuersalis canones ecclesiasticos promulgaret. Item: ?. 3. Sancta sinodus sexta post promulgatam ab ea diffinitionem contra Monothelitas, Constantino imperatore, qui eam congregauerat, non post multo defuncto, Iustiniano filio eius regnante pro eo. ?. 4. Eadem sancta sinodus diuinitus inspirata iterum Constantinopolim quarto aut quinto anno congregata est, et canones CII. numero ad correctionem ecclesiae promulgauit. Gratian. Ex his ergo colligitur, quod sexta sinodus bis congregata est: primo sub Constantino et nullos canones constituit: secundo sub Iustiniano filio eius, et prefatos canones promulgauit. Unde sancti Patres in eadem Sinodo secundo congregati dixerunt:

C. VII. Constitutiones sinodi sextae. Quoniam sanctae et uniuersales sinodi, quinta sub Iustiniano Augusto, sexta sub Constantino patre suo Augusto, de misterio fidei plenissime disputantes, canones non fecerunt, sicut ceterae quatuor uniuersales sinodi: propterea nos conuenientes in hanc imperialem urbem sacros canones conscripsimus. Item: ?. 1. Placuit huic sanctae sinodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum apostolorum LXXXV. capitula. Item: ?. 2. Confirmamus et ceteros sanctorum canones et sinodos, id est, Nicenam, Anchiritanam, Neocesariensem, Gangrensem, Antiocenam, Laudicensem, Constantinopolitanam, Ephesinam primam, Calcedonensem, Sardicensem et Cartaginensem, et opuscula Theophili Alexandrini episcopi et martiris, Trismegisti Gregorii, Neocesariensis episcopi, Athanasii episcopi Alexandrini, Basilii Cesareae Capadociae episcopi, Gregorii Niseni episcopi, Gregorii Theologi, Amphilochii Iconiensis episcopi, Timothei Alexandrini episcopi, Germani Constantinopolitani episcopi, Cirilli Alexandrini episcopi, Cipriani Cartaginensis episcopi, et sinodum suam.

C. VIII. Auctoritate Romani Pontificis sancta octo concilia roborantur. Item ex Libro Diurno professio Romani Pontificis. Sancta octo uniuersalia concilia, primum Nicenum, Constantinopolitanum, Ephesinum, Calcedonense quintum et sextum, Constantinopolitanum; item Nicenum; octauum quoque Constantinopolitanum usque ad unum apicem immutilata seruare, et pari honore et ueneratione digna habere, et que predicauerunt et statuerunt omnibus modis sequi et predicare, quecumque condempnauerunt ore et corde condempnare profiteor. Quo autem tempore sexta sinodus et secunda et prima, et quarta et quinta congregatae sunt, Beda in libro de temporibus [c. 65.] scribit, dicens:

C. IX. De temporibus conciliorum. Sexta sinodus uniuersalis Constantinopolim celebrata est, et greco sermone conscripta, temporibus Papae Agathonis, exequente piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatis Apostolicae sedis, et episcopis CL. residentibus. ?. 1. Prima uniuersalis sinodus in Nicea congregata est contra Arrium CCCXVIII. Patrum, temporibus Iulii Papae, sub Constantino principe. ?. 2. Secunda in Constantinopolim CL. Patrum, contra Macedonium et Eudoxium, temporibus Damasi Papae et Gratiani principis, quando Nectarius eiusdem urbis episcopus est ordinatus. [?. 3. Deest.] ?. 4. Quarta in Calcedone DCXXX. Patrum, sub Leone Papa, temporibus Martiani principis, contra Euticen nefandissimorum monachorum presulem. ?. 5. Quinta in Constantinopolim temporibus Iulii Papae, sub Iustiniano principe. contra Theodorum et omnes hereticos.

[C. X.] Prima autem sinodus in Nicea, CCCXVIII. Patrum, contra Arrium Alexandrinum presbiterum, qui tres gradus in trinitate asserebat, Patrem maiorem, Filium minorem, Spiritum sanctum creaturam, temporibus Constantini principis Siluestri Papae Romani, Macharii Ierosolimitani, Alexandri Alexandrini, qui condempnata eadem heresi statuerunt canones XX., quorum auctor maxime prefatus Alexander episcopus fuit. ?. 1. Secunda in Constantinopolim CL. patrum, contra Macedonium Constantinopolitanum episcopum, qui negabat Spiritum sanctum Deum esse, temporibus Gratiani Theodosii principum, Damasi Papae Romani, Cirilli Ierosolimitani, Nectarii Alexandrini, qui condempnata prefata heresi statuerunt canones III., quorum auctor maxime B. Nectarius Constantinopolitanus episcopus fuit. ?. 2. Tertia in Epheso CCC. Patrum, contra Nestorium Constantinopolitanum episcopum, qui dicebat, beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis, temporibus Theodosii principis imperatoris iunioris, Celestini Papae Romani, Iuuenalis Constantinopolitani episcopi, Cirilli Alexandrini; qui XV. capitula contra Nestorii blasphemias totidem capitula, auctore eodem sancto Cyrillo, anathematizando conscripserunt. ?. 3. Quarta in Calcedone DCXXX. Patrum, contra Euticen Constantinopolitanum abbatem, qui asserebat, Christum post humanam assumptionem non ex duabus naturis existere, sed solam in eo diuinam naturam permanere, temporibus Martiani principis, Leonis Papae Romani, Iuuenalis Ierosolimitani, Anatholii Constantinopolitani, qui condempnata prescripta heresi statuerunt canones XXVII., quorum auctor maxime idem sanctus Anatholius Constantinopolitanus episcopus fuit. ?. 4. Quinta in Constantinopolim, contra Theodorum Mosophenum et omnes hereticos, qui Theodorus dicebat alium esse Dei uerbum, et alium Christum, et sacram Mariam Virginem negabat genitricem Dei fuisse, temporibus Iustiniani principis, Vigilii Papae Romani, Domnini Antioceni, Eutichii Constantinopolitani; qui XIV. capitula anathematizando scripserunt contra Theodori et sociorum eius blasphemias. ?. 5. Sexta in Constantinopoli CL. Patrum, contra Macharium Antiocenum episcopum et socios eius, qui unam uoluntatem et operationem in Christo falsa suspicione astruebant, temporibus Constantini principis, Agatonis Papae Romani Gregorii Constantinopolitani; qui condempnata prefata heresi anathematizando scripserunt nouem capitula interius annexa.

[C. XI.] Prima annotatio Anquiritanae sinodi, que ante Nicenam fertur fuisse, sed propter auctoritatem maiorem postponitur; in qua Patres XVIII. statuerunt canones XXIV. quorum auctor maxime Vitalis Antiocenus episcopus extitit. ?. 1. Secunda Neocesariensis, que post Anquiritanam, et Antiocenam legitur fuisse; in qua Patres XVIII. statuerunt canones XIV. quorum auctor maxime Vitalis Salaminus extitit. ?. 2. Tertia Gangrensis, que post Nicenam legitur fuisse, in qua Patres XVII. statuerunt canones XX. propter quasdam necessitates ecclesiasticas, maxime contra Eustasium, qui dicebat, quod nullus in coniugali gradu positus, nec ullus fidelis, qui non omnibus renuntiaret que possideret, spem ad Dominum haberet, et multa alia uenenosa, que enumerare longum est. ?. 3. Quarta Sardicensis, in qua Patres LX. statuerunt canones XXI. quorum auctor maxime Osius Cordubensis episcopus, et Vincentius Capuanus episcopus, et Ianuarius Beneuentanus, et Calepodius Neapolitanus sanctae Romanae ecclesiae legati extiterunt. ?. 4. Quinta Antiocena, in qua Patres XXX. statuerunt canones XXV. quorum auctor maxime Eusebius Palestinensis episcopus extitit. ?. 5. Sexta Laudicensis, in qua Patres XXII. statuerunt canones LVIII., quorum auctor maxime Theodosius episcopus extitit. ?. 6. Septima Cartaginensis, in qua Patres CCVIII. statuerunt canones XXXIII., quorum auctor maxime Aurelius Cartaginensis episcopus extitit. Etiam S. Augustinus Yponensis episcopus in eadem sinodo legitur fuisse, temporibus Honorii Augusti. ?. 7. Octaua Africana sub Theodosio minore Augusto, in qua Patres CCXXIV. recitauerunt et firmauerunt canones CV., qui per diuersa concilia Africanae prouinciae temporibus Aurelii Cartaginensis episcopi leguntur esse conscripti. ?. 8. Nona Arelatensis, in qua Patres DC. statuerunt canones, quorum auctores maxime Siluester urbis Romae episcopus, et S. Maurinus Arelatensis episcopus extiterunt, temporibus Constantini Augusti, sicut quidam asserunt. ?. 9. Decima item Arelatensis, in qua Patres XIX. statuerunt canones, quorum auctor maxime Cesarius Arelatensis episcopus extitit. ?. 10. Undecima item Arelatensis, in qua Patres XVIII. statuerunt canones. ?. 11. Duodecima item Arelatensis in Vico Ortensico, in qua Patres XI. constituerunt canones, quorum auctor maxime S. Cesarius episcopus extitit. ?. 12. Tertiadecima item Arelatensis, in qua Patres XIX. statuerunt canones, quorum auctor maxime Sarpidius Arelatensis episcopus extitit. ?. 13. Quartadecima Aurasicensis, in qua Patres XVI. statuerunt canones, quorum auctor maxime Ilarius episcopus extitit. ?. 14. Quintadecima Epaunensis, in qua Patres XXVI. statuerunt canones XL., quorum auctor maxime Cesarius Episcopus extitit. ?. 15. Sextadecima Agathensis, in qua Patres XXXIII. statuerunt canones, quorum auctor maxime Cesarius extitit. ?. 16. Septima decima Aurelianensis, in qua Patres LXXII. statuerunt canones, quorum maxime auctor Aurelianus Arelatensis episcopus extitit. ?. 17. Octauadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXXI. statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Rodonensis episcopus extitit. ?. 18. Nonadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXV. statuerunt canones, quorum auctor maxime S. Albinus Andegauensis episcopus extitit. ?. 19. Vicesima Aruernensis, in qua Patres XV. statuerunt canones, quorum auctor maxime Honoratus Breutensis episcopus extitit. ?. 20. Vicesima prima Maticensis, in qua Patres XXI. statuerunt canones, quorum auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus extitit. ?. 21. Vicesima secunda item Maticensis, in qua Patres LXVII. statuerunt canones, quorum auctor maxime idem Priscus Lugdunensis episcopus extitit. ?. 22. Vicesima tertia Lugdunensis, in qua Patres XVII. statuerunt canones, quorum auctor maxime Philippus Viennensis episcopus extitit. ?. 23. Vicesima quarta item Lugdunensis, in qua Patres XX. constituerunt canones, quorum auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus extitit. Sed quod Nicena sinodus XX. canones supra statuisse dicitur, contrarium uidetur ei, quod in epistola Athanasii inuenitur. Scribit enim Athanasius Alexandrinus Marco Papae, ita dicens:

C. XII. Epistola Athanasii postulantis capitula Niceni concilii. Septuaginta Niceni capitula, que de prefata sinodo, iubente domino meo Alexandro, decreta omnium episcoporum attuli que sunt igne combusta, optamus, ut a sede sanctae ecclesiae uestra auctoritate percipere per presentes legatos mereamur. Item: ?. 1. Presentibus nobis septuaginta in memorata sinodo capitula tractata sunt: triginta a Grecis, greca edita lingua; et triginta a Latinis, similiter latina edita lingua. Sed uisum est CCCXVIII. episcopis Spiritu sancto repletis, et maxime iam dicto Alexandro, et apostolicae sedis apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur, aliis atque congruis locis insererentur, et ad formam LXX. discipulorum, uel totius orbis terrae linguarum, septuaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, que omnem Christianorum informarent orbem. Gratian. Quomodo ergo uiginti tantum capitula in Nicena sinodo statuta dicuntur, cum septuaginta capitula (ut Athanasius scribit) in ea statuta monstrentur? His ita respondetur: Capitula Nicenae sinodi quedam in desuetudinem abierunt: uiginti tantum in Romana ecclesia habentur. Unde Stephanus Papa scribit, dicens Luitberto Episcopo Maguntino:

C. XIII. Niceni concilii tantum capitula habentur. Viginti tantum capitula Nicenae sinodi in sancta Romana ecclesia habentur; sed quo neglectu alia defecerint, ambiguum est. Plurimi arbitrantur Antioceno ea esse concilio inserta. Sardicense quoque concilium auctoritate Nicolai Papae recipitur. Unde idem scribit clero Constantinopolitano:

C. XIV. Auctoritate apostolica Sardicense concilium recipitur. Quod dicitis, neque Sardicense concilium, neque decretalia uos habere sanctorum Patrum uel recipere, non facile uobis facultas credendi tribuitur, maxime cum Sardicense concilium, quod penes uos in uestris regionibus actum est, et omnis ecclesia recipit, qua ratione conueniat, ut hec sancta Constantinopolitana ecclesia abiceret et ut dictum est non reciperet?

DISTINCTIO XVII.
GRATIANUS.
I. Pars. Generalia concilia quorum tempore celebrata sint, uel quorum auctoritas ceteris premineat sanctorum auctoritatibus, supra monstratum est. Auctoritas uero congregandorum conciliorum penes apostolicam sedem est. Unde Marcellus Papa scribit Maxentio:

C. I. Absque Romani Pontificis auctoritate congregari sinodus non debet. Sinodum episcoporum absque huius sanctae sedis auctoritate (quamquam quosdam episcopos possitis congregare) non potestis regulariter facere. [PALEA. Neque ullum episcopum, qui hanc appellauerit apostolicam sedem, dampnare, antequam hinc sententia definitiua procedat. Nam si seculares in publicis iudiciis libellis utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus hec eadem agere licet, qui super illos sunt? de quibus dictum est: "Ego dixi, Dii estis?" ]

C. II. Non est ratum concilium, quod auctoritate Romanae ecclesiae fultum non fuerit. Item Iulius Papa [I.] orientalibus episcopis. Regula uestra nullas habet uires nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae ecclesiae legatio interfuit; canonibus precipientibus, sine eius auctoritate concilia fieri non debere. Nec ullum ratum est, aut erit unquam concilium, quod fultum fuerit auctoritate eius.

C. III. Nullus usurpet concessa Romanae ecclesiae. Item Damasus Papa. [I. ad Stephanum epist. IV.] Huic sedi concessa nullus usurpare sine eius consultu presumat, qui non uult honore ecclesiastico indignus aut contemptor iudicari.

C. IV. Absque apostolicae sedis auctoritate sinodum aliquibus congregare non licet. Item Gregorius. Nec licuit aliquando nec licebit particularem sinodum congregari; sed quotiens aliqua de uniuersali sinodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo, quod non intelligunt, rationem, aut sponte hi, qui salutem animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro percipienda ratione conueniant, aut si forte (sicut de talibus scriptum est: "Peccator, cum uenerit in profundum malorum, contempnit)", ita obstinati et contumaces extiterint, ut doceri non uelint, eos ab eisdem sedibus apostolicis aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut (ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per seculares opprimi potestates.

C. V. Non est concilium, sed conuenticulum, quod sine sedis apostolicae auctoritate celebratur. Item Pelagius [Papa II.] Episcopis, qui conuenerunt ad illicitam uocationem Iohannis Constantinopolitani. [epist. I. cap. 1.] Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis, non debere absque sententia Romani Pontificis concilia celebrari. ?. 1. Quapropter, ut iam dictum est, recte non concilium, sed uestrum conuenticulum uel conciliabulum cassatur, et quicquid in eo actum est, irritum habetur et uacuum. Vos quoque deinceps uidete, ut nullius hortatu talia presumatis, si apostolicae sedis communione carere non uultis. ?. 2. Si uero in qualibet prouincia ortae fuerint questiones, et inter ipsius prouinciae episcopos discrepare ceperit ratio, atque inter ipsos dissidentes non conueniat, ad maiorem tunc sedem referantur. Et si illic facile et iuste non discernuntur, ubi fuerit sinodus regulariter congregata, canonice et iuste iudicentur. Maiores uero et difficiliores questiones (ut sancta sinodus statuit, et beata consuetudo exigit), ad sedem apostolicam semper deferantur.

C. VI. Prouincialia concilia sine Romani Pontificis presentia pondere carebunt. Item Simachus Papa. Concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis decreta per prouincias, quia presentiam Papae non habent, ualetudinem perdiderunt. Legite insanissimi, aliquando in illis preter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum, et non de maioribus negotiis ad consultationem, si quid occurrerit, prefatae sedis arbitrio fuisse seruatum? II. Pars. Gratianus. Hinc etiam cum auctoritas Teodorici regis ex diuersis prouinciis ad urbem Romam sacerdotes conuenire precepisset, ut sanctum concilium iudicaret de his, que uenerabili Papae Simacho, presuli apostolicae sedis, ab aduersariis ipsius dicebantur impingi, Liguriae Emiliae episcopi, seu Venetiarum suggesserunt, ipsum, qui dicebatur impetitus, debere sinodum conuocare: scientes, quia eius sedi primum Petri apostoli meritum, deinde secuta iussione Domini conciliorum uenerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem, nec antedictae sedis antistitem minorum subiacuisse iudicio. ?. 1. Ad hec serenissimus rex Deo inspirante respondit: Sinodalis esse arbitrii in tanto negotio sequenda prescribere, nec aliquid ad se preter reuerentiam de ecclesiasticis negotiis pertinere, committens etiam potestati pontificum, ut siue propositum uellent audire negotium, siue nollent, quod magis putarent utile, deliberarent, dummodo uenerandi prouisione concilii pax in ciuitate Romana daretur. Episcopi uero in sinodo residentes congregata auctoritate eiusdem Simachi dixerunt: "Simachus Papa sedis apostolicae presul ab huiusmodi oppositionibus impetitus quantum ad homines respicit, sit immunis et liber, cuius causam totam Dei iudicio reseruamus." ?. 2. "De clericis uero memorati papae, qui ab episcopo suo ante tempus contra regulas discesserunt, et scisma fecerunt, hoc fieri decreuimus, ut satisfacientes episcopo suo misericordiam consequantur et offitiis ecclesiasticis se gaudeant restitui." ?. 3. "Laurentius episcopus ecclesiae Mediolanensis huic statuto nostro, in quo totam causam Dei iudicio commisimus, subscripsit." Petrus Ecclesiae Rauennatis Episcopus sub eisdem uerbis subscripsit, et post eum LXV. episcopi. Illud de clericis pro pace in Urbe reformanda misericorditer et dispensatiue factum dignoscitur. ?. 4. Hoc quoque notandum est, quod in hoc concilio et in alia sinodo Simachi Papae ante Rauennatem episcopum Mediolanensis subscripsisse et respondisse legitur: ex quo et sedis prerogatiuam ante eum habere colligitur.

[C. VII.] Ait enim Gregorius I., [lib. VII. reg. epist. 112.] Siagrio Episcopo Augustodunensi: Episcopos secundum ordinationis suae tempus siue ad considendum in concilio, siue ad suscribendum, uel in qualibet alia re, sua attendere loca decernimus, et suorum sibi prerogatiuam ordinum uindicare. Gratianus. Verum tempus ordinationis non ad ecclesias, sed ad personas refertur, sicut ex consuetudine Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae, et episcoporum uniuscuiusque prouinciae euidenter apparet.

DISTINCTIO XVIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Episcoporum igitur concilia, ut ex premissis apparet, sunt inualida ad diffiniendum et constituendum, non autem ad corrigendum. Sunt enim necessaria episcoporum concilia ad exortationem et correctionem, que etsi non habent uim constituendi, habent tamen auctoritatem imponendi et indicendi, quod alias statutum est et generaliter seu specialiter obseruari preceptum. [PALEA.

C. I. Ex Cabilonensi Concilio, c. 6. Placuit, ut conseruato metropolitani primatu ceteri episcopi, secundum suae ordinationis tempus, alius alii deferat locum. ] Unde Leo I. [epist. LXXXII. c. 7. Anastasio] Thessalonicensi Episcopo:

C. II. Bini conuentus per singulos annos ab episcopis celebrentur. De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinauerunt: scilicet bini conuentus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis, que inter diuersos ecclesiae ordines nasci solent, iudicetur. Ac si forte inter ipsos, qui presunt, de maioribus peccatis nascitur (quod absit) causa, que prouinciali examine nequeat diffiniri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere, ut si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita iudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur.

C. III. Quo tempore concilia episcoporum sunt celebranda. Item ex Niceno Concilio. [cap. 5.] Habeatur semel concilium ante dies quadragesimae, ut omnibus, si que sunt, simultatibus amputatis, mundum solempne Deo possit offerri; secundum uero agatur circa tempus autumni.

C. IV. Ad morum correctionem et controuersiarum dissolutionem bis in anno episcopale concilium fiat. Item ex Antioceno Concilio. [cap. 20.] Propter ecclesiasticas causas et que existunt controuersias dissoluendas, sufficere uisum est, bis in anno per singulas prouincias episcoporum concilium fieri: semel quidem post tertiam ebdomadam pascalis solempnitatis, ita ut in quarta ebdomada, que consequitur, id est media pentecoste, concilium compleatur. Admoneant autem comprouinciales episcopos hi, qui in amplioribus, id est in metropolitanis ciuitatibus degunt. ?. 1. Secundum uero concilium Idib. octobris habeatur, qui dies apud Grecos yperberiti mensis decimus inuenitur. In ipsis autem conciliis et presbiteros et diaconos presentes esse oportet, et omnes, quoquot se lesos existimant, et sinodicam exspectare sententiam. Nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientia facere, quibus de omnibus causis constat esse permissum iudicium.

C. V. Se ipsos accusant, qui uocati ad sinodum uenire contempnunt. Item ex Concilio Laudicensi. [cap. 40.] Non oportet uocatos episcopos ad sinodum contempnere, sed adire debere, et aut docere, aut doceri, que sunt ad ecclesiae ceterorumque correctionem utilia; quod si contempserint, se ipsos uidentur accusare, nisi ire forte non possint.

C. VI. Corripiantur episcopi, qui ad concilium uocati uenire recusant. Item ex Concilio Calcedonensi. [cap. 19.] Peruenit ad nostras aures, quod in prouinciis constituta episcoporum concilia minime celebrentur. Hoc ex eo probatur, quod multae, que correctione opus habent, ecclesiasticae res negligantur. Statuit ergo hec sancta sinodus, secundum Patrum regulas bis in anno in unum conuenire per singulas prouincias episcopos, ubi singula, que emerserint, corrigantur. ?. 1. Qui uero noluerint conuenire episcopi constituti in suis ciuitatibus, et hoc maxime, cum sui corporis sanitate consistentes, cum etiam ab omnibus aliis urgentibus necessitatibus et inexcusabilibus negotiis liberi sint, licere eos fraternae caritatis admonitionibus corripi.

C. VII. Canonicis subiaceat penis metropolitanus, qui saltem semel in anno celebrare concilium negligit. Item ex Septima Sinodo. [cap. 6.] II. Pars. Quoniam quidem regula est, que dicit, bis in anno per singulas prouincias oportere fieri per conuentum episcoporum regulares inquisitiones, propter fatigationes et ut oportune habeantur ad iter agendum hi, qui congregandi sunt, diffinierunt sextae sinodi sancti Patres, omni excusatione remota, omnibus modis semel in anno fieri, et deprauata corrigi. Hunc ergo canonem et nos renouamus, et si quisquam princeps inuentus fuerit hoc prohibere, communione priuetur. Si quis uero metropolitanorum hoc neglexerit agere absque necessitate uel ui seu aliqua rationabili occasione, canonicis penis subiaceat. Dum autem sinodus agitur super canonicis et euangelicis negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et sollicitudine fieri custodiendorum diuinorum et uiuificorum Domini mandatorum. ?. 1. Porro non habeat metropolitanus licentiam ex his, que defert episcopus secum, siue iumentum siue aliquam speciem expetendi. Quod si hoc egisse conuictus fuerit, soluat quadruplum.

C. VIII. Non cogantur presbiteri sacerdotalia eulogia ad concilium deferre. Item Leo IV. [ad Episcopos Britanniae, c. 3.] De eulogiis ad sacra concilia deferendis nihil inuenimus a maioribus terminatum: sed sicut unicuique presbitero placuerit. Nam si constitutum fuerit, illo in tempore benedictiones afferre, forsitan minus libenter ad sinodos occurrent, et magis uenire obtrectabunt. Que, ut arbitror, non sunt rationabiliter requirendae, nec ultro delatae respuendae.

C. IX. Sine graui necessitate episcopus ad sinodum ire non tardet. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 21.] Episcopus ad sinodum ire non tardet, si non satis graui necessitate inhibeatur: sic tamen, ut in persona sua legatum mittat, suscepturus salua fidei ueritate quicquid sinodus statuerit.

C. X. Excusatorias litteras dirigant, qui grauati ad sinodum ire non possunt. Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 10.] Placuit, ut quotienscumque congregandum est concilium, episcopi, qui neque etate, neque egritudine, neque alia grauiori necessitate impediuntur, competenter occurrant. ?. 1. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas litteratorie subscribant; nisi autem rationem impedimenti sui apud primatem suum reddiderint, ecclesiae suae communione debent esse contenti.

[ PALEA. C. XI Item ex Concilio Turonensi. [cap. 2.] Episcopus non debet abbatem cogere ad sinodum ire, nisi aliqua rationabilis causa existat ] .

C. XII. A communione sit alienus, qui contempsit. Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 19] Si quis autem adesse neglexerit; uel cetum fratrum, antequam concilium dissoluatur, crediderit deserendum alienatum se a fratrum communione agnoscat; nec eum recipi liceat, nisi in sequenti sinodo fuerit absolutus.

C. XIII. Usque ad proximam sinodum a communione abstineat, qui a metropolitano uocatus absque graui necessitate sinodo adesse contempsit. Item ex Concilio Agatensi. [cap. 35.] Si episcopus metropolitanus ad comprouinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem summi pontificis, ut ad sinodum inuitet, postpositis omnibus (excepta graui infirmitate corporis, ac preceptione regia) ad constitutum diem adesse non differant. Quod si defuerint (sicut prisca canonum precipit auctoritas) usque ad proximam sinodum a caritate fratrum et ecclesiae communione priuentur.

C. XIV. Communione priuetur episcopus, qui a metropolitano uocatus ad sinodum uenire contempnit. Item ex Concilio Tarragonensi. [cap. 6.] Si quis episcoporum commonitus a metropolitano ad sinodum, nulla graui intercedente necessitate corporali, uenire contempserit, sicut statuta Patrum sanxerunt, usque ad futurum concilium cunctorum episcoporum caritatis communione priuetur.

C. XV. Presbiteri et diaconi, et cuncti, qui se lesos existimant, ad metropolitanam sinodum conueniant. Item ex Concilio Martini Papae. Propter ecclesiasticas causas et altercationum solutiones bene placuit per singulas prouincias bis in anno concilium fieri, conuocante metropolitano episcopo omnes prouinciales episcopos, ita ut ad concilium ueniant omnes presbiteri et diaconi, uel hi, qui se lesos existimant, ut in concilio causae examinatae ad iustum iudicium perducantur. Et si qui manifeste episcopi, uel presbiteri, aut diaconi inuenti fuerint in offensa, secundum rationem excommunicentur, quamdiu communi consensu de his placuerit dare sententiam. Nulli autem episcopo liceat propria apud semetipsum concilia facere, preter eos, quibus metropoles sunt creditae.

[ PALEA. C. XVI. Item ex Concilio Bylonensi. Annis singulis episcopus in sua diocesi sinodum faciat de suis clericis, nec non abbatibus, et discutiat alteros clericos et monachos. ] Gratian. Singuli uero episcoporum suis ecclesiis notificare studeant, que in conciliis statuuntur. Unde in concilio Tolletano: [XVI., cap. 6.]

C. XVII. Que in conciliis statuuntur, singuli episcoporum suis ecclesiis notificent. Decernimus, ut, dum in qualibet prouincia concilium agitatur, unusquisque episcoporum admonitionibus suis intra sex mensium spatia omnes abbates, presbiteros, diaconos atque clericos, seu etiam omnem conuentum ciuitatis ipsius, ubi preesse dignoscitur, nec non etiam cunctam diocesis suae plebem aggregare nequaquam moretur: quatenus coram eis plenissime omnia reseret, que eodem anno in concilio acta uel diffinita esse noscuntur. ?. 1. Quod si quispiam hec paruipendenda crediderit, sententia excommunicationis duorum mensium curriculo persistat usquequaque mulctatus.

DISTINCTIO XIX.
GRATIANUS.
I. Pars. De Epistolis uero decretalibus queritur, an uim auctoritatis obtineant, cum in corpore canonum non inueniantur. De his ita scribit Nicolaus Papa archiepiscopis et episcopis per Gallias constitutis.

C. I. Decretales epistolae uim auctoritatis habent. Si Romanorum Pontificum decreto ceterorum opuscula tractatorum approbantur uel reprobantur, ita ut, quod uere sedes apostolica probauit, hodie teneatur acceptum, et quod illa repulit, hactenus inefficax habeatur: quanto potius, que ipsa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro uariis et multifariis ecclesiae necessitatibus et fidelium moribus diuerso tempore scripsit, omni debent honore preferri, et ab omnibus prorsus in quibuslibet oportunitatibus discretione uel dispensatione magistra reuerenter assumi? Quamquam quidam uestrum scripserint, haud illa decretalia priscorum Pontificum in toto canonum codicis corpore esse descripta et ideo inter canones esse assumenda, cum ipsi, ubi suae intentioni hec suffragari conspiciunt, illis indifferenter utantur, et solum nunc ad imminutionem sedis apostolicae potestatis, et ad suorum argumentum priuilegiorum minus accepta esse perhibeant. Item: ?. 1. Si ideo non esse decretales epistolas priscorum Pontificum Romanorum admittendas dicunt, quia in codice canonum non habentur adscriptae, ergo nec Gregorii S., nec ullius alterius, qui ante fuit uel post ipsum est, aliquod institutum uel scriptum est recipiendum, eo quod in codice canonum non habeatur adscriptum. Ergo doctrinam eorum et sanctiones, que ab omni lingua uenerantur, quia in codice canonum non habentur adscriptae, de codicibus suis eradant. Ut quid uel membranas occupant, postquam non habentur acceptae? Sed quare multum immoremur, cum nec ipsas diuinas scripturas ueteris et noui testamenti iam recipiemus, si istos dixerimus audiendos? Etenim neutrum horum in codice canonum ecclesiasticorum habetur insertum. Sed responsuri sunt isti, qui ad resistendum potius quam ad obediendum parati sunt, aientes quod inter canones inueniatur capitulum S. Papae Innocenti, cuius auctoritate doceatur, a nobis utrumque testamentum esse recipiendum, quamquam in ipsis paternis canonibus nullum eorum ex toto contineatur insertum. Quibus ad hec asserendum est, quoniam si uetus nouumque testamentum sunt recipienda, non quod codici canonum ex toto habeantur annexa, sed quod de his recipiendis S. Papae Innocentii prolata uideatur esse sententia, restat nimirum quod decretales epistolae Romanorum Pontificum sunt recipiendae, etiamsi non sint codici canonum compaginatae, quoniam inter ipsos canones unum B. Leonis capitulum constat esse permixtum, quo ita omnia decretalia constituta sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit, nouerit sibi ueniam denegari.

[PALEA. Ait enim c. 10. suarum decretalium: "Ne quid uero sit, quod pretermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, que de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a uestra dilectione custodiri mandamus, ut si quis in illa commiserit, ueniam sibi deinceps nouerit denegari." ] Dicendo uero: "omnia decretalia constituta," nullum de decretalibus constitutis pretermisit, quod non mandauerit esse custodiendum. Et rursus asserendo: "omnium predecessorum nostrorum," nullum Pontificum Romanorum, qui ante se fuerunt, excepit, cuius ita non preceperit decretalia constituta ab omnibus custodiri, ut si quis in illa commiserit ueniam sibi deinceps nouerit denegari. Itaque nihil interest, utrum sint omnia necne decretalia sedis apostolicae constituta inter canones conciliorum immixta, cum omnia in uno corpore compaginari non possint, et illa eis intersint, que firmitatem his, que desunt, et uigorem suum assignant, presertim cum sinodalia gesta inter que ipsi canones statuti sunt, in codice canonum non habeantur, sed a nobis omni cultu debito uenerentur. Consonat autem huic beatissimo Leoni Papae sanctus et facundissimus in decretis suis Papa Gelasius, ita inquiens: "Decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Roma pro diuersorum Patrum consultatione dederunt, uenerabiliter suscipiendas decernimus." In quo notandum est, quod "Decretales," non dixit, "epistolas, que inter canones habentur," uel tantum: "quas moderni Pontifices ediderunt;" sed: "quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Roma dederunt." Dicens autem: "diuersis temporibus" etiam illa tempora uir sanctus comprehendit, que crebrescentibus paganorum persecutionibus ad sedem apostolicam deferri causas episcoporum difficillime permittebant. His ita diuina fauente gratia prelibatis ostendimus, nullam differentiam esse inter illa decreta, que in corpore canonum habentur, sedis apostolicae presulum, et ea, que pre multitudine uix per singula uoluminum corpora reperiuntur; cum omnia et omnium decessorum suorum decretalia constituta atque decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Roma dederunt, fore uenerabiliter suscipiendas et custodiendas, eximios presules, Leonem scilicet et Gelasium, mandasse probauimus.

C. II. Omnes sanctiones apostolicae sedis irrefragabiliter sunt obseruandae. Item Agato Papa omnibus Episcopis. Sic omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt, tanquam ipsius uoce diuina Petri firmatae.

C. III. Tolerandum est iugum, quod a sancta sede imponitur, licet importabile uideatur. Item ex Capitulo Caroli Imperatoris. In memoriam B. Petri apostoli honoremus sanctam Romanam et apostolicam sedem, ut, que nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat ecclesiasticae magistra rationis. Quare seruanda est cum mansuetudine humilitas, et licet uix ferendum ab illa sancta sede imponatur iugum, tamen feramus et pia deuotione toleremus. ?. 1. Si uero (quod non decet) quilibet, siue sit presbiter siue diaconus aliquam perturbationem machinando et nostro ministerio insidiando redarguatur falsam ab apostolica sede detulisse epistolam, uel aliud quod inde non uenerit salua fide et integra erga Apostolicum humilitate penes episcopum sit potestas, utrum eum in carcerem, aut in aliam detrudat custodiam, usquequo per epistolam, aut per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere, et quod de talibus lex Romana statuat diffinire, ut et is corrigatur, et ceteris modus imponatur.

C. IV. Quicquid Romana ecclesia statuit uel ordinat, ab omnibus est obseruandum. Item Stephanus ait. V. Enimuero, quia in speculum et exemplum sancta Romana ecclesia, cui nos Christus preesse uoluit, posita est, omnibus, quicquid statuit, quicquid ordinat, perpetuo irrefragabiliter obseruandum est.

C. V. A pontificalibus sit alienus offitiis, qui apostolicis non uult obedire praeceptis. Item Gregorius. [IV.] Nulli fas est uel uelle uel posse transgredi apostolicae sedis precepta nec nostrae dispositionis ministerium, quod uestram sequi oportet caritatem. II. Pars. ?. 1. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis uoluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris fiat a sancto ministerio, non de eius iudicio quisquam postea curam habeat, quoniam iam dampnatus a sancta et apostolica ecclesia sua inobedientia atque presumptione a quoquam esse non dubitatur: quia maioris excommunicationis deiectione est abiciendus, cui sanctae ecclesiae commissa fuerit disciplina, qui non solum prelatae sanctae ecclesiae iussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne preterirent insinuare. Sitque alienus a diuinis et pontificalibus offitiis, qui noluit preceptis obtemperare apostolicis.

C. VI. Inter canonicas scripturas decretales epistolae connumerantur. Item Augustinus de doctrina Christiana, libro II. [cap. 8.] In canonicis scripturis ecclesiarum catholicarum quamplurimum diuinarum scripturarum sollertissimus indagator auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sint, quas apostolicas sedes habere et ab ea meruerunt accipere epistolas. ?. 1. Tenebit igitur hunc modum in scripturis canonicis, ut eas, que ab omnibus recipiuntur ecclesiis, preponat eis, quas quidam non accipiunt. In eis uero, que non accipiuntur ab omnibus, preponat eas, quas plures grauioresque accipiunt, eis, quas pauciores minorisque auctoritatis ecclesiae tenent. ?. 2. Si autem alias inuenerit a pluribus, alias a grauioribus haberi (quamquam hoc inueniri non possit) equalis tamen auctoritatis eas habendas puto.

C. VII. Ministerii diuini se extorrem intelligat, qui a soliditate Petri recedit. Item Leo. [Papa I. ad Episcopos Viennenses, epist. LXXXVII.] Ita Dominus noster Iesus Christus humani generis saluator instituit, ut ueritas, que antea legis et prophetarum preconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem uniuersitatis exiret, sicut scriptum est: "In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum." Sed huius muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum offitium pertinere uoluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua uelut in corpus omne diffunderet, ut extorrem se diuini misterii intelligeret esse, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium indiuiduae unitatis assumptum, id quod ipse erat, uoluit nominari, dicendo: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam" ut eterni templi edificatio mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consisteret, hac ecclesiam suam firmitate corroborans, ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec portae inferi contra illam preualerent. Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem, Domino, ut diximus, edificante constructam, nimis impia uult presumptione uiolare, quisquis eius potestatem temptat infringere, fauendo cupiditatibus suis, et id, quod accepit a ueteribus, non sequendo. Gratian. Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus uel decretalibus epistolis in quibus nec precedentium Patrum decretis, nec euangelicis preceptis aliquid contrarium inuenitur. Anastasius enim secundus fauore Anastasii imperatoris, quos Acatius post sententiam in se prolatam sacerdotes uel Leuitas ordinauerat, acceptis offitiis rite fungi debere decreuit, ita inquiens:

C. VIII. Nulla lesionis portio attingat qui ab hereticis iam dampnatis ordinatur. [Anastasius II. ad Anastasium Augustum, epist. I. c. 7. et 8.] Secundum ecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, quos baptizauit Acatius, uel quos sacerdotes siue Leuitas secundum canones ordinauit aliqua ex nomine Acatii portio lesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma uideatur. ?. 1. Nam et baptisma (quod procul sit ab ecclesia) siue ab adultero siue a fure datum fuerit, ad percipientem munus peruenit illibatum, quia uox illa, que sonuit per columbam omnem maculam humanae pollutionis excludit quod declaratur cum dicitur: "Hic est, qui baptizat in Spiritu sancto et igne." Nam si uisibilis solis istius radii, cum per loca fedissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui istum uisibilem fecit, uirtus nulla ministri indignitate constringitur. Nam et Iudas, cum fuerit sacrilegus atque fur, quicquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima uoce: "Scribae, inquit, et Pharisei super cathedra Moysi sedent; que dicunt, facite: que autem faciunt, nolite facere; dicunt enim et non faciunt." ?. 2. Quicquid ergo ad hominum profectum quilibet in ecclesia ministri pro offitio suo uidentur operari, hoc totum contineri implente diuinitatis effectu. Ita ille, per quem loquitur Christus, Paulus affirmat: "Ego plantaui, Apollo rigauit: sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus." ?. 3. A Deo autem non queritur, quis, uel qualis predicet, sed que predicet, ut inuidos etiam bene Christum confirmet predicare, quo malo diabolus ipse deiectus est, et hoc ipse predicare non desinit. Ideo ergo et hic, cuius nomen dicimus reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inuiolabile sacramentum, quod per illum datum est aliis, perfectionem suae uirtutis obtinuit. ?. 4. Quod quidem uerum est generaliter, aliquorum nisi tantum se extenderit curiosa suspicio, ut imaginetur, prolato a Papa Felice iudicio, postea inefficaciter in sacramentis, que Acatius usurpauit, egisse; ac proinde eos oportet metuere, qui uel in consecrationibus, uel in baptismate ministeria tradita susceperunt, ne irrita beneficia uideantur. Gratian. Quia ergo illicite et non canonice, sed contra decreta Dei, predecessorum et successorum suorum hec rescripta dedit, (ut probat Felix et Gelasius, qui Acatium ante Anastasium excommunicauerunt, et Hormisda, qui ab ipso Anastasio tertius eundem Acatium postea dampnauit), ideo ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo percussus fuisse legitur hoc modo:

C. IX. Anastasius a Deo reprobatus, nutu diuino percussus est. Anastasius II., natione Romanus, fuit temporibus Teoderici regis. Eodem tempore multi clerici se a communione ipsius abegerunt, eo quod communicasset sine concilio episcoporum uel presbiterorum et clericorum cunctae ecclesiae catholicae diacono Tessalonicensi, nomine Fotino, qui communicauerat Acatio; et quia occulte uoluit reuocare Acatium et non potuit, nutu diuino percussus est. Hinc etiam de Maximo Episcopo in Constantinopolitana Sinodo statutum est: [c. 6.]

C. X. Que circa indisciplinatos, uel ab eis geruntur, in irritum reuocentur. Propter totius indisciplinationis eius doctrinam, que Constantinopoli orta est, statutum est, ne Maximus fuisse aut esse iam putetur episcopus, neque hi, qui ab eo sunt ordinati, qualemcumque gradum clericatus obtineat; omnibus scilicet, que circa eum, uel ab eo gesta sunt, in irritum reuocatis.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XX.
GRATIANUS.
I. Pars. Decretales itaque epistolae canonibus conciliorum pari iure exequantur. Nunc autem queritur de expositoribus sacrae scripturae, an exequentur, an subiciantur eis? Quo enim quisque magis ratione nititur, eo maioris auctoritatis eius uerba esse uidentur. Plurimi autem tractatorum, sicut pleniori gratia Spiritus sancti, ita ampliori scientia aliis precellentes, rationi magis adhesisse probantur. Unde nonnullorum Pontificum constitutis Augustini, Ieronimi atque aliorum tractatorum dicta eis uidentur esse preferenda. II. Pars. ?. 1. Sed aliud est causis terminum imponere aliud scripturas sacras diligenter exponere. Negotiis diffiniendis non solum est necessaria scientia, sed etiam potestas. Unde Christus dicturus Petro: "Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et in celis, etc." prius dedit sibi claues regni celorum: in altera dans ei scientiam discernendi inter lepram et lepram, in altera dans sibi potestatem eiciendi aliquos ab ecclesia, uel recipiendi. Cum ergo quelibet negotia finem accipiant uel in absolutione innocentium, uel in condempnatione delinquentium, absolutio uero uel condempnatio non scientiam tantum, sed etiam potestatem presidentium desiderant: aparet, quod diuinarum scripturarum tractatores, etsi scientia Pontificibus premineant, tamen, quia dignitatis eorum apicem non sunt adepti, in sacrarum scripturarum expositionibus eis preponuntur, in causis uero diffiniendis secundum post eos locum merentur. Unde Leo IV. scribit Brittanniae Episcopis:

C. I. Aliorum scripturae Romanorum Pontificum decretis non sunt preponendae. De libellis et commentariis aliorum non conuenit aliquos iudicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere uel decretalium regulas, que habentur apud nos simul cum canonibus. Quibus in omnibus ecclesiasticis utimur iudiciis, id est apostolorum, Nicenorum, Anciranorum, Neocesariensium, Gangrensium, Sardicensium, Cartaginensium, Affricanensium, et cum illis regulae presulum Romanorum, Siluestri, Siricii, Innocentii, Zosimi, Celestini, Leonis, Ylarii, Gelasii, Ormisdae, et Gregorii iunioris. Isti omnino sunt, et per quos iudicat episcopi, et per quos episcopi simul et clerici iudicantur. Nam si tale emerserit uel contigerit inusitatum negotium, quod minime possit per istos finiri tunc illorum quorum meministis dicta Ieronimi, Augustini, Ysidori uel ceterorum similiter sanctorum doctorum similium si reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda, uel ad apostolicam sedem referatur de talibus. ?. 1. Quam ob causam luculentius et magna uoce pronunciare non timeo: quia, qui illa, que diximus sanctorum patrum statuta, que apud nos canones pretitulantur (siue sit episcopus, siue clericus, siue laicus), non indifferenter recipere conuincitur, nec catholicam et apostolicam fidem, nec sancta quatuor euangelia utiliter et efficaciter ad effectum suum retinere uel credere probatur.

C. II. Corripiendi sunt, qui decreta Romanorum Pontificum uel non habent, uel non obseruant. Item Nicolaus Papa clero Constantinopolitano. Si decreta Romanorum Pontificum non habetis, de neglectu atque incuria estis arguendi. Si uero habetis et non obseruatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi.

C. III. Ad quos recurrendum sit, cum sacrae scripturae auctoritas non occurrit. Item Innocentius Papa. De quibus causis nulla soluendi ligandique auctoritas in libris ueteris testamenti, quatuor euangeliorum cum totis scriptis apostolorum apareat, non ad diuina recurratur scripta greca. Si nec in illis, ad catholicae ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis scriptas, manum mitte. Si nec in illis, sanctorum exempla perspicaciter recordare. Quod si in his omnibus inspectis huius questionis qualitas non lucide inuestigatur, seniores prouinciae congrega et eos interroga. Facilius namque inuenitur, quod a pluribus senioribus queritur. Verus etiam repromissor Dominus ait: "Si duo ex uobis uel tres conueniunt super terram in nomine meo, de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a patre meo."

DISTINCTIO XXI.
GRATIANUS.
I. Pars. Decretis ergo Romanorum Pontificum et sacris canonibus conciliorum ecclesiastica negotia, et supra monstratum est, terminantur. Ministri uero sacrorum canonum et decretorum Pontificum sunt summi Pontifices et infra presules atque reliqui sacerdotes, quorum institutio in ueteri testamento est inchoata, et in nouo plenius consummata. ?. 1. Summi enim Pontifices et minores sacerdotes a Deo sunt instituti per Moysen, qui ex precepto Domini Aaron in summum pontificem, filios uero eius unxit in minores sacerdotes. Postea Dauid, cum ministeria domus Domini ampliaret, ianitores et cantores instituit. Porro Salomon quendam modum exorzizandi inuenit, quo demones adiurati ex obsessis corporibus pellebantur; huic offitio mancipati exorcistae uocati sunt, de quibus Dominus in euangelio: "Si ego in Beelzebub eicio demonia, filii uestri (exorcistae uidelicet) in quo eiciunt?" Hec omnia in nouo testamento ecclesia imitata habet suos ianitores, quos hostiarios appellamus. Pro cantoribus lectores simul et cantores instituit. Exorcistas autem nomine antiquo et offitio permanente recepit. Pro filiis uero Aaron omnes infra summum pontificem sacerdotium administrantes sunt consecrati. ?. 2. Inter eos quedam discretio seruata est, ut alii appellentur simpliciter "sacerdotes," alii "archipresbiteri," alii "corepiscopi," alii "episcopi," alii "archiepiscopi" seu "metropolitae," alii "primates," alii "patriarchae," alii "summi Pontifices." ?. 3. Horum discretio a gentilibus maxime introducta est, qui suos flamines alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant. Simpliciter uero maiorum et minorum sacerdotum discretio in nouo testamento ab ipso Christo sumpsit exordium, qui XII. apostolos tanquam maiores sacerdotes, et LXXII. discipulos quasi minores sacerdotes instituit. Petrum uero quasi in summum sacerdotem elegit, dum ei pre omnibus et pro omnibus claues regni celorum tribuit, et a se petra petri sibi nomen imposuit, atque pro eius fide se specialiter rogasse, testatus est, et ut ceteros confirmaret subiunxit dicens: "Ego pro te rogaui, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos." Hanc eandem formam apostoli secuti in singulis ciuitatibus episcopos et presbiteros ordinauerunt. Leuitas autem ab apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit B. Stephanus: subdiaconos et acolithos procedente tempore ecclesia sibi constituit. De his etiam scribit B. Ysidorus libro VII. Ethimologiarum c. 12. nomina illorum et nominum causas exponens, ita inquiens:

C. I. Unde nomen ecclesiasticorum graduum sumatur. Cleros et clericos hinc appellatos credimus, quia Mathias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum. KLEROS enim grece, latine sors uel hereditas dicitur. Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, uel quia Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes, qui in ecclesia Christi deseruiunt, quorum gradus et nomina sunt hec: Hostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolithus, subdiaconus, diaconus, presbiter, episcopus. ?. 1. Ordo episcoporum quadripartitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis atque episcopis. ?. 2. Patriarcha summus Patrum greca lingua interpretatur: quia primum, id est apostolicum retinet locum, et ideo, quia summo honore fungitur tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiocenus, Alexandrinus. ?. 3. Archiepiscopus greco uocabulo quod sit summus episcoporum: tenet enim uicem apostolicam, et presidet tam metropolitanis quam ceteris episcopis. ?. 4. Metropolitani autem a mensura ciuitatum uocantur; singulis enim prouinciis preminent, quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus nihil reliquis episcopis agere licet; sollicitudo enim totius prouinciae ipsis commissa est. ?. 5. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque uocabulo episcopi nominantur; sed ideo priuato nomine quidam utuntur, propter distinctionem potestatum quam singulariter acceperunt. ?. 6. Patriarcha Patrum princeps: ARCHON enim princeps: archiepiscopus princeps episcoporum, metropolitanus a mensura ciuitatum. ?. 7. Episcopatus autem uocabulum inde dictum est, quod ille, qui episcopus efficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens: SKOPEIN enim grece, latine intendere dicitur. Episcopi autem grece, latine speculatores interpretantur; nam speculator est prepositus in ecclesia dictus, eo quod speculetur atque perspiciat populorum infra se positorum mores et uitam. ?. 8. Pontifex princeps sacerdotum est, quasi uia sequentium. Ipse et summus sacerdos, ipse et pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim sacerdotes et Leuitis efficit: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse quid unusquisque facere debeat ostendit. Ante autem pontifices et reges erant. Nam maiorum hec erat consuetudo, ut rex esset et sacerdos et pontifex. Unde et Romani imperatores pontifices dicebantur. ?. 9. Vates a ui mentis appellatus cuius significatio multiplex est: nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo, poetam. ?. 10. Antistes sacerdos dictus est ab eo, quod antestat: primus enim est in ordine ecclesiae; ut supra se nullum habeat. Siue latine sacerdos dux. ?. 11. Sacerdos autem nomen habet compositum ex greco et latino, quod est sacrum dans; sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando dictus est: consecrat enim et sacrificat. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habebant pileum, in quo erat breuis uirga, desuper habens lanae aliquid quod cum propter estum ferre non possent filum tantum in capite religare ceperunt; nam nudis eos penitus capitibus incedere nefas erat. Unde et a filo quo utebantur flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pileum imponebant pro sacerdotii eminentia. ?. 12. Presbiter grece, latine senior interpretatur: non modo pro etate uel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt presbiteri nominantur: ideo autem et presbiteri sacerdotes uocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi; qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent quia nec crismate frontem signant, nec paraclitum spiritum dant, quod solis deberi episcopis, lectio actuum apostolorum demonstrat. Unde et apud ueteres idem episcopi et presbiteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, et non etatis. ?. 13. Leuitate ex nomine auctoris uocati. De Leui enim Leuitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mistici sacramenti ministeria explebantur Hi grece diaconi, latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. ?. 14. Ypodiacones grece, quos nos subdiaconos dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subiacent preceptis et offitiis Leuitarum. Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Leuitis altaribus superponendas deferunt; hi apud Ebreos Nathinei uocantur. ?. 15. Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis uocati; illi enim predicant populis, quid sequantur; isti canunt, ut excitent ad compunctionem animos audientium; licet quidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentacionemque compellant. Idem etiam pronuntiatores uocantur, quod porro annuntient. Tanta enim et tam clara erit eorum uox, ut quamuis longe positorum aures adimpleant. ?. 16. Cantor autem uocatus qui uocem modulatur in cantu. Huius duo genera dicuntur in arte musica, sicut ea doctissimi homines latine dicere potuerunt, precentor et succentor: precentor scilicet, qui uocem premittit in cantu, succentor autem, qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur, quia consonat; qui autem non consonat nec concinit, nec concentor erit. ?. 17. Acolithi grece, latine ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est euangelium, aut sacrificium offerendum; tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilat, sed ad signum leticiae demonstrandum, ut sub tipo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua legitur in euangelio: "Erat lux uera, que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum." ?. 18. Exorcistae ex greco in latinum adiurantes siue increpantes uocantur, inuocant enim super cathecuminos, uel super eos, qui habent spiritum immundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum, ut egrediatur ab eis. ?. 19. Hostiarii, idem et ianitores, qui in ueteri testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus in omni re. Dicti autem hostiarii, quod presint hostiis templi. Ipsi enim tenentes clauem omnia intus, extraque custodiunt, atque inter bonos et malos habentes iudicium, fideles recipiunt et respuunt infideles.

C. II. Romana ecclesia a Christo primatum accepit. Item Anacletus. [ad Episcopos Italiae epist. II.] In nouo testamento post Christum Dominum a Petro sacerdotalis cepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in ecclesia Christi datus est, Domino dicente ad eum: "Tu es," inquit, "Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam, et portae inferi non preualebunt aduersus eam: et tibi dabo claues regni celorum." Hic ergo ligandi atque soluendi potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum uirtute suae predicationis adduxit. Ceteri uero apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse uoluerunt, qui etiam, iubente Domino, in toto orbe dispersi euangelium predicauerunt. ?. 1. Ipsis quoque decedentibus in locum eorum surrexerunt episcopi, quorum ordinatio pretaxato fieri debet ordine et modo, quos qui recipit et uerba eorum, Deum recipit; qui autem spernit eos, eum, a quo missi sunt et cuius funguntur legatione, spernit, et ipse indubitanter spernetur a Domino. ?. 2. Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et operarios paucos, rogauerunt dominum messis, ut mitteret operarios in messem suam: unde ab eis electi sunt LXXII. discipuli, quorum tipum gerunt presbiteri atque in eorum loco sunt constituti in ecclesia.

C. III. Primatum Romanae ecclesiae non aliqua sinodus, sed Christus instituit. Item Gelasius urbis Romae Episcopus omnibus orthodoxis. Quamuis uniuersae per orbem catholicae ecclesiae unus thalamus sit Christi, tamen sancta Romana ecclesia catholica et apostolica nullis sinodicis constitutis ceteris ecclesiis prelata est, sed euangelica uoce Domini et saluatoris nostri primatum obtinuit: "Tu es (inquiens dominus) Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam." Cui dati est societas etiam beatissimi Pauli uasis electionis, qui non diuerso (sicut heretici garriunt) sed uno tempore, uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Cesare Nerone agonizans coronatus est, et supradictam Romanam ecclesiam pariter Christo Domino consecrarunt, eamque omnibus urbibus in uniuerso mundo sua presentia atque uenerando triumpho pretulerunt. Est ergo prima apostoli Petri sedes Romana ecclesia, non habens maculam neque rugam, nec aliquid huiusmodi. III. Pars. Gratianus. In his omnibus, quanto celsior gradus, tanto maior auctoritas inuenitur. In maioribus siquidem est regendi et iubendi potestas, in minoribus obsequendi necessitas. Unde Nicolaus Papa [I.] scribit Constantinopolitano episcopo dicens:

C. IV. Inferiores a superioribus iudicandi sunt. Inferior sedes potiorem absoluere non potest. Sola enim potior inferiorem conuenienter absoluit. Hinc liquido prouidetur, quia quem non potest absoluere, nec potest iudicio inferior potiorem ligare. Unde Propheta ait: "Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam?" His ita ex diuina scriptura commemoratis, sole clarius exhibuimus, non posse quemquam, qui minoris auctoritatis est, eum, qui maioris est potestatis, iudiciis suis addicere, aut propriis diffinitionibus subiugare.

C. V. De eodem. Idem. [eadem epistola.] Nolite nos existimare cuiuscumque proximorum nostrorum, ea que sunt digna reprehensione, uelle defendere, sed quod ita uelim filios circa patrem spiritualem, et discipulos erga magistrum deuotos esse ac sobrios, ut nulla penitus temeritate ad eorum uitam, ut non dicamus diiudicandam, sed nec saltem tenuiter reprehendendam prosiliant.

C. VI. Inferiores maioribus nec benedicere nec maledicere possunt. Item Nicolaus Papa. [eadem epistola.] Denique si in epistola ad Ebreos legimus, quod minor a maiore benedicitur, restat profecto, ut exigente ratione etiam maledicatur. Siquidem prenoscentes hec periculosa tempora illi, qui ante nos fuerunt, prouidam in ecclesiis consuetudinem tradiderunt, hodieque in Romana ecclesia, que magistra est omnium ecclesiarum, impretermissa seruatur, ita ut nullus sacerdos, maiore suo non innuente consacerdote, cuiuslibet rei benedictionem dare nitatur; sed anterior stans ad pronuntiandam aliquam lectionem, benedictionem quidem postulat, sed ei quilibet inferior non audet benedicere. Cur hoc? numquid benedicere peccatum est? absit. De maledicis enim, non benedicis dicit Apostolus: "quia regnum Dei non possidebunt;" sed per hoc innuitur, quantae censurae freno inferiores quique a suis prepositis iudicandis cohercendi sunt, si hi nec etiam benedicendi ius ullum penitus obtineat.

C. VII. Idem Michaeli Imperatori. Nunc autem diuina inspiratione non nos pigebit, nec nobis impossibile erit, ostendere uobis (si tamen audire uelitis), non posse quemquam rite ab his, qui inferioris dignitatis uel ordinis sunt, iudicialibus submitti diffinitionibus. Siquidem tempore Diocletiani et Maximiani Augustorum Marcellinus episcopus urbis Romae, qui postea insignis martir effectus est, adeo compulsus est a paganis, ut templum eorum ingressus grana thuris super prunas imponeret: cuius rei gratia collecto, numerosorum episcoporum concilio, et inquisitione facta hoc idem Pontifex se egisse confessus est. Nullus tamen eorum proferre sententiam in eum ausus est dum ei sepissime omnes dicerent: "Tuo ore iudica causam tuam, non nostro iudicio." Et iterum: "Noli, audiri in nostro iudicio, sed collige in sinu tuo causam tuam." Et rursum: "Quoniam ex te," inquiunt, "iustificaberis, aut ex ore tuo condempnaberis." Et iterum dicunt: "Prima sedes non iudicabitur a quoquam." Item in eadem: ?. 1. Sed et cum quidam tempore quodam contra Sixtum Papam temptassent quedam mali rumoris obicere, et in concilio, cui Valentinianus Augustus intererat, dictum fuisset, non licere aduersus Pontificem sententiam dare, surrexit idem protinus imperator, et in arbitrio prefati Pontificis tribuit iudicare iudicium suum. Etenim nullus Pontificum minorum uel inferiorum urbium subactus iudiciis inuenitur.

C. VIII. Maiores a minoribus iudicari non possunt. Item Nicolaus. [eadem epistola.] Submittitur Ignatius minorum, inferiorum et subiectorum deliberationibus, sacris canonibus precipientibus et exemplis sanctorum Patrum, semper, ubi est maior auctoritas, eundum esse, et in omnibus controuersiis ad potioris sedis iudicia dirigatur. Quod non solum a catholicis, uerum etiam ab ipsis constat obseruatum hereticis. Alioquin acephalum liquet esse concilium, ubi de tanta persona agitur, et maiorum non expectatur sententia, cum nec in causa clericorum inferioris gradus solius episcopi sui iudicium tantummodo postulandum sit.

C. IX. Minorum sentencia maiores dampnare non ualent. Idem Michaeli Imperatori. In tantum hac presumptionem sancti Patres apud Calcedonem detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum antistitem inter cetera idcirco potissimum sine ulla restitutione dampnauerint, quia ponens in celum os suum, lingua eius transeunte super terram, excommunicationem in S. Leonem Papam dictauit; ita ut in sententia contra ipsum prolata hoc uideantur memorare precipue, dicentes: "Quoniam secundis excessionibus, priorem iniquitatem ualde transcendit: presumpsit enim et excommunicationem dictare aduersus sanctissimum et beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem etc." Numquid ibi legitur inquisitionem factam fuisse, utrum iuste, Dioscorus ipsam excommunicationem dictasset? Non plane; sed absque omni controuersia hoc in eo ulti sunt, quia cum esset inferior, potiorem quibuslibet conatus est lacessere iniuriis, teste Anatolio Constantinopolitano presule, qui dicit: "Propter fidem non est dampnatus Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domino archiepiscopo Leoni."

DISTINCTIO XXII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quia ergo maior a minori iudicari non debet uidendum est, que inter ceteras ecclesias primum locum, que secundum, uel tertium obtineat. Romana ecclesia (sicut supra dictum est) primum locum inter ceteras obtinet, Alexandrina ecclesia secundum, Antiocena ecclesia tercium ab ea locum accepit. Unde Nicolaus Papa [II.] scribit Mediolanensibus:

C. I. Romana ecclesia ceterarum primatum obtinuit. Omnes siue patriarchae in cuiuslibet apicem siue metropoleon primatus, aut episcopatuum cathedras, uel ecclesiarum cuiuslibet ordinis dignitatem instituit Romana ecclesia. Illam uero solus ipse fundauit, et super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato eternae uitae clauigero terreni simul et celestis imperii iura commisit. Non ergo quelibet terrena sententia, sed illud uerbum, quo constructum est celum et terra, per quod denique omnia condita sunt elementa, Romanam fundauit ecclesiam. Illius certe priuilegio fungitur, illius auctoritate fulcitur. Unde non dubium est, quia, quisquis cuilibet ecclesiae ius suum detrahit, iniusticiam facit. ?. 1. Qui autem Romanae ecclesiae priuilegium ab ipso summo omnium ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic proculdubio in heresim labitur; et cum ille notetur iniustus, hic est dicendus hereticus. Fidem quippe uiolat, qui aduersus illam agit, que est mater fidei: et illi contumax inuenitur, qui eam cunctis ecclesiis pretulisse cognoscitur. Et infra: ?. 2. Unde et ipse S. Ambrosius se in omnibus sequi magistram sanctam Romanam profitetur ecclesiam.

C. II. Non ab apostolis, sed ab ipso Domino Romana ecclesia primatum obtinuit. Item Anacletus Seruus Christi Iesu. [ad omnes episcopos, epistola III. c. 3.] Sacrosancta Romana et apostolica ecclesia non ab apostolis, sed ab ipso Domino saluatore nostro primatum obtinuit, sicut B. Petro apostolo dixit: "Tu es Petrus," et reliqua usque: "soluta in celo." ?. 1. Adhibita est societas in eadem Romana urbe beatissimi Pauli apostoli, uasis electionis, qui uno die eodemque tempore cum Petro gloriosa morte coronatus est, et ambo sanctam ecclesiam Romanam consecrauerunt, atque aliis urbibus omnibus in uniuerso mundo tam sua presentia quam uenerando triumpho pretulerunt. Et licet pro omnibus assidua apud Deum omnium sanctorum effundatur oratio, his tamen uerbis Paulus beatissimus Romanis proprio cirographo pollicetur, dicens: "Testis enim mihi est Deus, cui seruio in spiritu meo in euangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam uestri facio semper in orationibus meis." ?. 2. Prima ergo sedes est celesti beneficio Romana ecclesia, quam (ut memoratum est) beatissimi Petrus et Paulus suo martirio consecrarunt. ?. 3. Secunda autem sedes apud Alexandriam B. Petri nomine a Marco, eius discipulo atque euangelista, consecrata est. ?. 4. Tercia uero sedes apud Antiochiam eiusdem, B. Petri habetur honorabilis: quia illic, priusquam Romam ueniret, habuit, et Ignatium episcopum constituit; et illic primum nomen Christianorum exortum est. Et post pauca. ?. 5. Inter beatos apostolos quedam fuit discretio, et post licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino concessum est (et ipsi inter se uoluerunt id ipsum), ut reliquis omnibus preesset apostolis, et Cephas, id est caput et principium teneret apostolatus; qui et eandem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum hoc in nouo testamento est constitutum, sed etiam in ueteri fuit; unde scriptum est: "Moyses et Aron in sacerdotibus eius," id est primi inter eos fuerunt. Et post pauca: ?. 6. Hec uero apostolica sedes caput et cardo (ut prefatum est) a Domino, et non ab alio constituta est; et sicut cardine ostium regitur, sic huius sanctae apostolicae sedis auctoritate omnes ecclesie (Domino disponente) reguntur. Gratian. Hac auctoritate Alexandrina ecclesia secundum a prima locum habere censetur. Sed postea in Constantinopolitana sinodo ecclesia Constantinopolitana secundum a sede apostolica locum accepit. Unde in eadem Sinodo [id est Constantinop. I. c. 5.] constitutum est ita:

C. III. Secundum a Romano Pontifice Constantinopolitanus obtinet locum. Constantinopolitanae ciuitatis episcopum habere oportet primatus honorem post Romanum episcopum, propter quod sit noua Roma.

C. IV. Apostolicae sedi Constantinopolitanam constat esse subiectam. Item Gregorius Iohanni episcopo Siracusano. [lib. VII. epist. 63.] De Constantinopolitana ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet sedi apostolicae esse subiectam! Si tamen quid boni uel ipsa, uel altera ecclesia habet, ego et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut bona, que uiderit, discere contempnat. Idem eidem: [epist. 64.] Nam quod primas Bizanzenus sedi se apostolicae dicit subici si qua culpa in episcopis inuenitur nescio quis ei subiectus non sit; cum uero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis equales sumus.

C. V. Constantinopolitanus episcopus auctoritate deponitur. Item Gelasius. [Papa I. ad Faustum magistrum legationis.] Qua traditione maiorum apostolicam sedem in iudicium uocant? An secundae sedis antistites et terciae, ceterique bene conscii sibi sacerdotes depelli debuerunt, et qui extitit religionis inimicus, depelli non debuit? Viderint ergo, si alios habent canones, quibus suas ineptias exequantur. Ceterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad iudicium uocare non possunt, Constantinopolitanae uero ciuitatis episcopus, que utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum non debuit submoueri?

C. VI. Constantinopolitana ecclesia secundum a Romana obtinet locum. Item ex VI. Sinodo. [cap. 36.] Renouantes sancti Constantinopolitani concilii decreta, petimus, ut Constantinopolitana sedes similia priuilegia, que superior Roma habet, accipiat, non tamen ecclesiasticis rebus magnificetur, ut illa; ut hec secunda post illam existens, prius quam Alexandrina sedes numeretur; deinde Antiocena, et post eam Ierosolimitana. Gratian. Hinc datur intelligi, quod Alexandrina ecclesia de secunda facta sit tercia, et Antiocena de tercia sit facta quarta: nisi forte quis duas contendat esse secundas, ut Constantinopolitanam et Alexandrinam parem suae dignitatis uelit locum obtinere. Unde in VIII. Sinodo legitur: [can. 21.]

C. VII. Que patriarchalium sedium primum uel deinceps teneat locum. Diffinimus, neminem prorsus mundi potentum quemquam eorum, qui patriarchalibus sedibus presunt, inhonorare, aut mouere a proprio throno temptare; precipue quidem sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde uero Alexandriae, ac Antiociae, ac Ierosolimorum.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Breuiter que inter ecclesiastica offitia sit differentia monstrauimus. Nunc a summo incipientes, et iisque ad ultimum gradum descendentes, qualiter quisque eorum debeat ordinari, sanctorum auctoritatibus ostendamus.

C. I. Decretum Nicolai Papae de electione Romani Pontificis. In nomine Domini nostri et saluatoris Iesu Christi. Ab incarnatione eius anno MLIX. mense Aprili, indictione XII., propositis sacrosanctis euangeliis, presidente quoque reuerendissimo ac beatissimo Nicolao Papa, in basilica Lateranensis patriarchii, que cognominatur Constantiniana, considentibus etiam reuerendissimis episcopis, abbatibus, presbiteris, diaconibus, idem uenerabilis Pontifex apostolica auctoritate decernens de electione summi Pontificis, inquit: ?. 1. Nouit beatitudo uestra, dilectissimi fratres et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, defuncto piae memoriae domino Stephano predecessore nostro hec apostolica sedes, cui auctore Deo deseruio, quot aduersa pertulerit, quot denique per simoniacae heresis trapezitas repetitis malleis crebrisque tunsionibus subiacuerit, adeo ut columna Dei uiuentis iam pene uideretur nutare, et sagena summi piscatoris procellis intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi. Unde, si placet fraternitati uestrae, debemus auxiliante Deo futuris casibus prudenter occurrere, et ecclesiastico statui, ne rediuiua mala (quod absit) preualeant, in posterum prouidere. ?. 2. Quapropter instructi predecessorum nostrorum aliorumque sanctorum Patrum auctoritate, decernimus atque statuimus, ut, obeunte huius Romanae ecclesiae uniuersalis Pontifice, inprimis cardinales episcopi diligentissima simul consideratione tractantes, mox sibi clericos cardinales adhibeant: sicque reliquus clerus et populus ad consensum nouae electionis accedant, nimirum precauentes, ne uenalitatis morbus aliqua occasione subrepat. Religiosissimi uiri preduces sint in promouenda Pontificis electione, reliqui autem sequaces. ?. 3. Certus uero atque legitimus hic electionis ordo perpenditur, si, perspectis diuersorum Patrum regulis siue gestis, etiam illa B. predecessoris nostri Leonis sententia recolatur. "Nulla," inquit, "ratio sinit, ut inter episcopos habentur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprouincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati." Quia sedes apostolica cunctis in orbe terrarum prefertur ecclesiis atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi proculdubio metropolitani uice funguntur, qui uidelicet electum antistitem ad apostolici culminis apicem prouehant. ?. 4. Eligatur autem de ipsius ecclesiae gremio, si reperitur idoneus; uel si de ipsa non inuenitur, ex alia assumatur; saluo debito honore et reuerentia dilecti filii Henrici, qui in presentiarum rex habetur, et futurus imperator Deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus et successoribus illius, qui ab hac apostolica sede hoc ius personaliter impetrauerint. ?. 5. Quod si prauorum atque iniquorum hominum ita peruersitas inualuerit, ut pura, sincera atque gratuita fieri in Urbe non possit electio, cardinales episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis, licet paucis, ius potestatis obtineat, eligere apostolicae sedis Pontificem, ubi congruerit. ?. 6. Plane, postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas uel qualiscumque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is, qui electus est, in apostolica sede iuxta consuetudinem inthronizari non ualeat, electus tamen, sicut uere Papa, auctoritatem obtineat regendi Romanam ecclesiam, et disponendi omnes facultas illius; quod beatum Gregorium ante consecrationem suam fecisse cognouimus. ?. 7. Quod si quis contra hoc nostrum decretum sinodali sententia promulgatum per seditionem, uel presumptionem, aut quolibet ingenio electus aut etiam ordinatus, seu inthronizatus fuerit, auctoritate diuina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, fautoribus et sequacibus a liminibus sanctae Dei ecclesiae separatus abiciatur sicut antichristus, et inuasor et destructor totius Christianitatis; nec aliqua super hoc audientia aliquando reseruetur ei: sed ab omni ecclesiastico gradu, in quocumque fuerat prius, sine retractatione deponatur: cui quisquis adheserit, uel qualemcumque tamquam Pontifici reuerentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere presumpserit, pari sententia sit mancipatus. ?. 8. Quisquis huius nostrae decretalis sententiae temerator extiterit, et Romanam ecclesiam sua presumptione confundere et perturbare contra hoc statutum temptauerit, perpetuo anathemate atque excommunicatione dampnetur, "et cum impiis, qui non resurgent in iudicio," deputetur, omnipotentis contra se sentiat iram, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli (quorum presumit ecclesiam confundere), in hac uita et in futura furorem sentiat "fiat habitatio eius deserta, et non sit, qui inhabitet in tabernaculis eorum, fiant filii eius orphani et uxor eius uidua, commotus amoueatur ipse et eius filii, et mendicent, et eiciantur de habitationibus suis, scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius, orbis terrarum pugnet contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria," et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant, et in hac uita super eum apertam uindictam ostendant. ?. 9. Obseruatores autem huius nostri decreti omnipotentis gratia protegat, et auctoritas beatorum, apostolorum Petri et Pauli ab omnium uinculis peccatorum absoluat. II. Pars. Gratian. Episcopi uero et ceteri ordinem infra constituti qualiter ordinari debeant, ex auctoritate Cartaginensis concilii IV., [cap. I.] cui interfuit Augustinus tempore Honorii Augusti, ostendamus, ab eorum examinatione incipientes:

C. II. Quomodo sit examinandus, qui in episcopum eligitur. Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus si uita castus, si sobrius, si semper suis negociis cauens si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus; et ante omnia, si fidei documenta uerbis simplicibus asserat, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse confirmans, totamque trinitatis deitatem coessentialem et consubstantialem et coeternalem et coomnipotentem predicans; si singulas quasque in trinitate personas plenum Deum, et totas tres personas unum Deum, si incarnationem diuinam non in Patre, neque in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum credat, ut, in diuinitate qui erat Dei Patris Filius, Deus uerus ex Patre esset et homo uerus ex matre, carnem ex matris uisceribus habens, et animam humanam rationabilem, simul in eo utriusque naturae, id est Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creator omnium que sunt et auctor, Dominus et rector cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum; qui passus sit pro salute nostra uera carnis suae receptione et uera animae resumptione, in qua ueniat iudicare uiuos et mortuos. ?. 1. Querendum est etiam ab eo, si noui et ueteris testamenti, id est legis et prophetarum et apostolorum unum eundemque credat auctorem Deum, si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus sit malus. ?. 2. Querendum etiam ab eo, si credat huius, quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem, si credat iudicium futurum, et recepturos singulos pro his, que in hac carne gesserunt, uel penas, uel premia, si nuptias non prohibeat, si secunda matrimonia non dampnet, si carnium perceptionem non culpet, si penitentibus reconciliatis communicet, si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale peccatum contractum, quam illa, que uoluntarie admissa sunt, dimittantur, si extra ecclesiam catholicam nullus saluetur. ?. 3. Cum in his omnibus examinatus inuentus fuerit plene instructus, tunc cum consensu clericorum et laicorum et conuentu totius prouinciae episcoporum, maximeque metropolitani uel auctoritate, uel presentia ordinetur episcopus. Suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae delectationi, nec suis moribus, sed his Patrum diffinitionibus acquiescat.

C. III. Qualis esse debeat clericorum conuersatio. Item Ysidorus de uita clericorum. III. Pars. His igitur lege Patrum cauetur, ut a uulgari uita seclusi a mundi uoluptatibus sese abstineant; non spectaculis, non pompis intersint; conuiuia publica fugiant, priuata non tantum pudica, sed et sobria colant; usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationibus lucrorum, non fraudibus cuiusquam studium appetant; amorem pecuniae quasi materiam cunctorum criminum fugiant, secularia offitia negotiaque abnuant; honoris gradus per ambitionem non suscipiant; pro beneficiis medicinae Dei munera non accipiant; dolos et coniurationes caueant; odium, emulationes, obtrectationem atque inuidiam fugiant; non uagis oculis, non effreni lingua, aut petulantia fluidoque gestu incedant, sed pudorem et uerecundiam mentis simplici habitu incessuque ostendant; obscenitatem etiam membrorum et uerborum, sicut et operum, penitus exsecrentur; uiduarum et uirginum frequentaciones fugiant; contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant; castimoniam quoque inuiolati corporis perpetuo conseruare studeant, aut certe unius matrimonii uinculo federentur; senioribus quoque debitam prebeant obedientiam, neque ullo iactantiae studio semetipsos attollant; postremo doctrinae lectionibus, psalmis, imnis, canticis, exercitio iugi incumbant. Tales enim esse debent, qui diuinis cultibus sese mancipandos studeant, scilicet ut, dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent.

C. IV. Qui digne sacramenta tractare non possunt, ad ministerium non eligantur diuinum. Item Clemens. [ad Iacobum fratrem Domini, epist. II.] Tales ad ministerium eligantur clerici, qui digne possint dominica sacramenta tractare. Melius est enim Domini sacerdoti paucos habere ministros, qui possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui onus graue ordinatori adducant.

C. V. Si electo in episcopum aliqua obiciuntur, quinque uel sex episcopi ad eius purgationem perueniant. Item ex Concilio Cartaginensi IV. Illud statuendum est, ut, quando ad eligendum episcopum conuenerimus, si qua contradictio oborta fuerit (quia talia sunt facta apud nos), non presumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres tantum, sed postulentur ad numerum supradictorum duo uel tres, et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur primo personae contradicentium, postremo etiam illa, que obiciuntur, pertractentur, et, cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum uestrae sanctitatis animo concordat, roboretur uestrae dignitatis responsione. Ab uniuersis episcopis dictum est: "Satis placet".

C. VI. Vota suae promissionis spondeant, quos ecclesiastica promouet disciplina. Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 10.] Quamquam omnes, qui sacris mancipantur ordinibus, canonicis regulis teneantur astricti, expedibile tamen est, ut promissionis suae uota sub cautione spondeant, quos ad promotionis gradus ecclesiastica probat disciplina. Solet enim plus timeri, quod singulariter pollicetur, quam quod generali sponsione concluditur. ?. 1. Et ideo placuit huic sancto concilio, ut unusquisque, qui ad ecclesiasticos gradus est accessurus, non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti sui innotacione promittat, ut fidem catholicam sincera cordis deuotione custodiens iuste et pie uiuere debeat, et in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reuerentiam preminenti sibi unusquisque dependat, iuxta illud Papae Leonis edictum: "Qui se scit aliquibus esse prepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prelatum, sed obedientiam, quam exigit, etiam ipse dependat." Pena tamen iuxta ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inferenda, et ab his, qui transgressores fuerint, persoluenda est. Dehinc disponitur, qualiter ecclesiastica offitia ordinentur.

C. VII. Qualiter ordinetur episcopus. Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant euangeliorum codicem super caput et ceruicem eius, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi, qui adsunt, manibus suis caput eius tangant.

C. VIII. Qualiter ordinetur presbiter. [Ex eodem c. 3.] Presbiter cum ordinatur, episcopo eum benedicente et manum super caput eius tenente, etiam omnes presbiteri, qui presentes sunt, manus suas iuxta manus episcopi super caput illius teneant. Sicut autem in die ordinationis suae sacerdos orario utroque humero ambitur, ita tempore consecrationis eodem orario instanter uti debet. Unde in Concilio Bracharensi [III. c. 3.] legitur:

C. IX. Quod quisque accepit tempore consecrationis, ferat tempore oblationis. Ecclesiastica institucione prefixum nouimus, ut omnis sacerdos, cum ordinatur, orario utroque humero ambiatur: scilicet, ut qui imperturbatus precipitur consistere inter prospera et aduersa uirtutum semper ornamento, utroque circumseptus apareat humero. Qua ergo ratione tempore sacrificii non assumit, quod se in sacramento accepisse non dubitat? Proinde modis omnibus conuenit, ut, quod quisque percepit in consecratione honoris, hoc retineat et in oblatione uel perceptione suae salutis; scilicet, ut, cum sacerdos ad solempnia missarum accedit, aut per se Deo sacrificium oblaturus, aut sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi sumpturus, non aliter, quam orario utroque humero circumseptus, sicut et tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de uno eodemque orario ceruicem pariter et utrumque humerum premens signum in suo pectore preparet crucis. ?. 1. Si quis autem aliter egerit, debitae excommunicationi subiacebit IV. Pars. Gratianus. Dalmaticis autem nec episcopis, nec diaconibus absque apostolica licentia uti permittitur. Unde Gregorius Aregio Episcopo Francorum: [lib. VII. epist. 111.]

C. X. Absque apostolica licentia dalmaticis neque episcopis neque diaconibus uti licet. Communis filius diaconus Petrus nobis innotuit, quod fraternitas uestra tempore, quo hic fuit, poposcerit, ut sibi et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam preberemus. Sed quia hominum suorum infirmitate compulsus festinanter abcessit, ut nec ipse meror incumbens diu (ut dignum erat et res desiderata poscebat) sineret manere, et nos in multis inplicatos, ut ecclesiasticae rationis est consideratio, nouum hoc inconsulte et subito non permitteret indulgere, idcirco postulatae rei prolongatus effectus est. Nunc uero, caritatis tuae bona reuocantes ad animum, huius auctoritatis nostrae serie petita concedimus, atque te et archidiaconum tuum dalmaticarum usu decorandos esse concessimus, easdemque dalmaticas dilectissimo filio nostro Ciriaco abbate deferente transmisimus.

C. XI. Qualiter ordinetur diaconus. [Ex Conc. Carth. IV. c. 4.] Diaconus cum ordinatur, solus episcopus, qui eum benedicit, manus super caput illius ponat quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur. V. Pars. Gratianus. Queritur autem, an post benedictionem manus presbiterorum et diaconorum crismatis liquore debeant perungi. De his ita scribit Nicolaus Papa [I.] Radulpho Bituricensi Archiepiscopo:

C. XII. Nec presbiteris, nec diaconibus in consecratione crismate manus perungantur. Preterea sciscitaris, utrum solis presbiteris, an et diaconibus debeant, cum ordinantur, manus crismatis liquore perungi. Quod in sancta Romana ecclesia, cui auctore Deo deseruimus, neutris agitur. Sed quia sit a nouae legis ministris actum, nusquam (nisi nos fallat obliuio) legimus. Ergo ad B. Innocentii Papae canonica decreta sanctitatem tuam transmittimus, et que sint tibi in consecrationibus et ordinibus obseruanda, principia paginae ad Decentium Eugubinum episcopum missae te affatim edocebunt.

[PALEA. C. XIII. Ex Concilio Hispalensis II. c. 5. Ex epistola Simplicii Papae Seuero et Florentino Episcopis directa. Ad cognitionem nostri examinis Gabrenensis diaconi relatu peruenit de quibusdam ipsius ecclesiae clericis, quorum cum unus ad presbiterium, duo ad Leuitarum ministerium consecrarentur, episcopus eorum, oculorum dolore detentus, fertur manum suam super eos tantum posuisse, et presbiter quidam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse; qui propter tantam presumptionis audaciam poterat accusatus iudicio presenti dampnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset mortis uocatione preuentus. Sed quia iam ille examini diuino relictus humano iudicio accusari non potest, hi, qui supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius elogium acceperunt, ne sibi licentiam talis ultra usurpatio faciat, decreuimus, ut a gradu sacerdotalis uel leuitici ordinis, quem peruerse adepti sunt, depositi equo iudicio abiciantur. Tales enim merito iudicati sunt remouendi, quia praue inuenti sunt constituti. ] Gratian. Item queritur, an eorum ordinatio sit rata habenda, quibus episcopus, oculorum languore impeditus manus, imponit, et presbiter super eos orationem dicit. De his ita statutum est in Concilio Tolletano:

C. XIV. Et ordinator, et ordinatus dampnationis subeat penam, cum episcopus manum imponit, et alius orationem dicit. Quorumdam clericorum, dum unus ad presbiterium, duo ad Leuitarum ministerium sacrarentur, episcopus, oculorum dolore detentus, fertur super eos manum suam tantum posuisse, et presbiter quidam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse. Sed quia ille iam examini diuino relictus humano iudicio accusari non potest, hi, qui supersunt, gradum sacerdotii uel leuitici ordinis, quem peruerse adepti sunt, amittant.

C. XV. Qualiter ordinetur subdiaconus VI. Pars. Subdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat uacuam et calicem uacuum; de manu uero archidiaconi accipiat urceolum cum aquamanile et manutergium.

C. XVI. Qualiter ordinetur acolitus. Acolitus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur, qualiter in offitio suo debeat agere: sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari; accipiat et urceolum uacuum ad suggerendum uinum in eucharistiam sanguinis Christi.

C. XVII. Qualiter ordinetur exorcista. Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: "Accipe, et commenda memoriae, et habeto potestatem inponendi manus super energuminum, siue baptizatum, siue catecuminum."

C. XVIII. Qualiter ordinetur lector. Lector cum ordinatur, faciat de illo uerbum episcopus ad plebem, indicans eius fidem ac uitam atque ingenium; post hoc spectante plebe tradat ei codicem, in quo lecturus est, dicens: "Accipe et esto relator uerbi Dei, habiturus, si fideliter et utiliter impleueris offitium, partem cum eis, qui uerbum Dei ministrauerint."

C. XIX. Qualiter hostiarius. Hostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conuersari, ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claues ecclesiae de altario, dicens ei: "Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro his rebus, que his clauibus recluduntur."

C. XX. Qualiter psalmista. Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi, sola iussione presbiteri offitium suscipere cantandi, dicente sibi presbitero: "Vide, ut, quod ore cantas, corde credas, et quod corde credis, operibus comprobes." Gratian. Clerici comam nutrire prohibentur, quorum caput desuper in modum spherae rasum esse debet. Unde Anicius Papa. [Episcopis Galliae.]

C. XXI. Clerici comam nutrire prohibeantur. Prohibete, fratres, per uniuersas regionum uestrarum ecclesias, ut clerici, iuxta apostolum, comam non nutriant, sed desuper caput in modum spherae radant.

C. XXII. De eodem. Item ex Concilio Agatensi. [c. 20.] Clerici, qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inuiti detondeantur. Vestimenta etiam uel calceamenta eis, nisi que religionem deceat, uti aut habere non liceat.

C. XXIII. De eodem. Item Gregorius II. [in Concilio Romae habito in Basilica S. Petri, c. 17.] Si quis ex clericis comam relaxauerit, anathema sit.

C. XXIV. Quibus uestibus induta sanctimonialis est consecranda. Sanctimonialis uirgo, cum ad consecrationem suo episcopo offertur, in talibus uestibus applicetur, qualibus semper usura est, sanctimoniae et professioni aptis. Gratian. Vasa sacrata et uestimenta altaris mulieres Deo dedicatae contingere, et incensum circa altaria deferre prohibentur. Unde Sother Papa Episcopis Italiae: [epist. II.]

C. XXV. Vestimenta altaris et uasa sacrata mulieres tangere prohibeantur. Sacratas Deo feminas uel monachas sacra uasa uel sacratas pallas penes uos contingere, et incensum circa altaria deferre, perlatum est ad apostolicam sedem: que omnia uituperatione et reprehensione plena esse, nulli recte sapientum dubium est. Quapropter huius sanctae sedis auctoritate hec omnia uobis resecare funditus, quanto citius poteritis, censemus. Et ne pestis hec latius diuulgetur, per omnes prouincias abstergi citissime mandamus.

C. XXVI. Sacrarium subdiaconibus ingredi non licet. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 21.] Non oportet subdiaconos licentiam habere in secretarium siue sacrarium (quod Greci diaconium appellant) ingredi, et contingere uasa dominica.

[C. XXVII.] Item. Ministrum non oportet orariis uti, nec ostia derelinquere.

[C. XXVIII.] Item. Non oportet lectores atque psalmistas orariis uti, et sic legere aut psallere.

C. XXIX. Mulieri in conuentu uiros docere non permittitur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 99. et 98.] Mulier, quamuis docta et sancta, uiros in conuentu docere non presumat. Laicus autem presentibus clericis (nisi ipsis rogantibus) docere non audeat.

C. XXX. Ministris non sacratis uasa dominica contingere non licet. Item ex Concilio Agatensi. [c. 66.] Non oportet insacratos ministros licentiam habere in secretarium (quod Greci diaconium appellant) ingredi, et contingere uasa dominica.

C. XXXI. Cuilibet ex lectoribus uasa sacra portare non licet. Item ex Concilio Bracarensi I. [c. 10.] Non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris uasa portare, nec aliis, nisi his, qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.

C. XXXII. De eodem, et ut clerici comam non nutriant. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 41.] Non liceat quemlibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolito, in secretario uasa dominica. ?. 1. Nec oportet clericos comam nutrire, et sic ministrare: sed atonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron talarem uestem induere, ut sint in habitu ornato.

C. XXXIII. Qualiter sponsus et sponsa sint benedicendi. Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis uel a paranimphis offerantur, qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reuerentia ipsius benedictionis in uirginitate permaneant.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Qualiter episcopus sit examinandus, qualiter ipse simul cum reliquis infra ipsum constitutis sit ordinandus, breuiter monstratum est. Nunc autem uidendum est de sacerdotibus et reliquis, an sine examinatione sint promouendi. De his ita scribit Paulus Apostolus ad Timotheum: "Manus cito nemini imposueris, et nichil sine preiudicio facias in alteram partem declinando."

[PALEA. C. I. De eodem. Ex decretis Siluestri Papae in Sinodo Romana c. 9. Nullus acolitorum uel subdiaconorum rem consecratam a presbitero aliis porrigat, (quia aliud est minister, aliud assistens), nisi tantum supportet, quod ei sacerdos imposuerit suo ore benedictum. ]

C. II. Ante probationem nullus ordinetur clericus. Item ex Concilio Cartaginensi III., c. 22. Nullus ordinetur clericus, nisi probatus uel episcoporum examine, uel populi testimonio.

C. III. Ad ministerium alicuius ecclesiae clerici eiusdem promoueantur. Item Gelasius Papa Celestino episcopo. Presbiteri, diacones et uniuersi clerici Stoniensium ciuitatis petitorio nobis suggessere porrecto, in ecclesia beati martiris Eleuterii episcopi (que in supradictae ciuitatis parrochia probatur esse constructa) presbiterum, qui constitutus fuerat, defecisse, atque in eius locum Iulianum, diaconem ipsius ecclesiae pro celebritate ipsius loci quamtocius debere ordinari. Et ideo, frater karrissime, si de eius uita uel moribus nichil est, quod contra canonum ueniat constituta, suprascriptum presbiterii honore decorabis, sciturus, uisitatoris, nomine te, non cardinalis creasse pontificis. Pariter etiam Felicissimum diaconem in eius ecclesiae ministerio, si conuersatio eius patitur, subrogabis, ut locus processionis celeberrimus ad misteriorum consecrationem nec sacerdote indigeat, nec ministro.

C. IV. Metropolitanorum et episcoporum examine promoueantur ceteri episcopi. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 12.] Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum, qui circumcirca sunt, prouehantur ad ecclesiasticam dignitatem, hi uidelicet, qui plurimo tempore probantur tam uerbo fidei quam rectae conuersationis exemplo. II. Pars. Gratianus. Cum itaque sine examinatione nullus sit ordinandus, quemadmodum, et quo tempore sacerdotum et ceterorum infra positorum examinatio fieri debeat, considerandum est. De his in Concilio Nannetensi [c. 11.] sic statutum legitur:

C. V. Qui ordinandi sunt, feria quarta ad examinationem conueniant. Quando episcopus ordinationes facere disponit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere uolunt, feria quarta ante ipsam ordinationem euocandi sunt ad ciuitatem, una cum presbiteris, qui eos representare debent; et tunc episcopus a latere suo eligere debet sacerdotes et alios prudentes uiros, gnaros diuinae legis et exercitatos in ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum genus, uitam, patriam, etatem, institucionem, locum, ubi educati sunt, si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, ante omnia diligenter inuestigent; si fidem catholicam firmiter teneant et uerbis simplicibus asserere queant. ?. 1. Ipsi autem, quibus cura committitur, cauere debent, ne aut fauoris gratia, aut cuiuscumque muneris cupiditate illecti a uero deuient, ut indignum et minus idoneum ad sacros gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si fecerint, et ille, qui indigne accesserit, ab altari remouebitur, et illi, qui donum sancti Spiritus uendere conati sunt, coram Deo iam condempnati, ecclesiastica dignitate carebunt. ?. 2. Igitur per tres dies continuos diligenter examinentur, et sic sabbato qui probati sunt episcopo represententur. Gratian. Alias autem, sine clericorum concilio uidelicet et populi testimonio, nullum episcopus ordinare presumat. Unde in Concilio Cartaginensi IV. [c. 22.] legitur:

C. VI. Sine clericorum suorum consilio episcopus clericos non ordinet. Episcopus sine consilio clericorum suorum clericos non ordinet, ita ut ciuium conniuentiam et testimonium querat. III. Pars. Gratian. Queritur, quid fieri debeat de his, qui sine examinatione prouecti sunt. De his ita legitur in Concilio Martini Papae:

C. VII. De his, qui sine examinatione ordinantur, et postea peccata sua confitentur. Si quis presbiter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt, aut certe, cum discuterentur, criminosa peccata sua confessi sunt, aut post ordinationem ab aliis detecti, abiciantur ex clero. ?. 1. Similiter uero et de uniuerso clericorum ordine seruetur; nam hoc sibi, quod irreprehensibile est, sancta ecclesia catholica defendit.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXV.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod nullus sine examinatione ordinandus sit, breuiter probatum est. Quid autem ad episcopum, quid ad unumquemque inferiorem pertineat, Ysidorus Ispalensis episcopus in epistola ad Ludifredum scribit, ita dicens:

C. I. Quod episcopi et ceterorum sit in ecclesia offitium. Perlectis sanctitatis tuae litteris gauisus sum, quod optatam salutem tuam earum relatu cognoui. De his autem, que in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit, gratias ago Deo, quod sollicitudinem offitii pastoralis impendis, qualiterque ecclesiastica offitia ordinentur, perquiris; et licet omnia prudentiae tuae sint cognita, tamen quia affectu fraterno me consulis, ex parte, qua ualeo, expediam, et de omnibus ecclesiae gradibus quid ad quemque pertineat eloquar. ?. 1. Ad hostiarium namque pertinent claues ecclesiae, ut aperiat et claudat templum Dei et omnia, que sunt intus extraque, custodiat; fideles recipiat, excommunicatos et infideles excipiat. ?. 2. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energuminos et catecuminos in exorzizando imponere. ?. 3. Ad acolitum pertinet preparatio luminariorum in sacrario; ipse cereum portat, ipse suggesta pro eucharistia calicis preparat. ?. 4. Ad psalmistam pertinet offitium canendi, dicere benedictiones, laudes, sacrificium, responsoria, et quicquid pertinet ad canendi peritiam. ?. 5. Ad lectorem pertinet lectiones pronunciare, et ea, que prophetae uaticinauerunt, populis predicare. ?. 6. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre et Leuitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere; episcopo et presbiteris et Leuitis pro lauandis ante altare manibus aquam prebere. ?. 7. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus, que aguntur in sacramentis Christi: in baptismo scilicet, in crismate in patena et calice; oblationes quoque inferre et disponere in altari; componere etiam mensam Domini atque uestire, crucem ferre, et predicare euangelium et Apostolum. Nam sicut lectoribus uetus testamentum, ita diaconibus nouum predicare preceptum est. Ad ipsum quoque pertinet offitium precum et recitatio nominum; ipse premonet aures habere ad Deum, ipse hortatur clamare ipse donat pacem et ipse annuntiat. ?. 8. Ad presbiterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altario conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei. ?. 9. Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris et confectio crismatis. Ipse predicta offitia distribuit et ordines ecclesiasticos, ipse sacras uirgines benedicit, et, dum precessit in singulis unusquisque, iste tamen est preordinator in cunctis. ?. 10. Hi sunt ordines et ministeria clericorum, que tamen auctoritate pontificali in archidiaconi cura, et primicerii ac thesaurarii sollicitudine diuiduntur. ?. 11. Archidiaconus enim imperat subdiaconibus et Leuitis; ad quem pertinent ista ministeria: ordinatio uestiendi altaris a Leuitis, cura incensi et sacrificii necessaria sollicitudo, quis Leuitarum Apostolum et euangelium legat, quis preces dicat, seu responsoria in dominicis diebus aut solempnitatibus decantet. Sollicitudo quoque parrochiarum et ordinatio et iurgia ad eius pertinent curam, pro reparandis diocesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; ipse inquirit parrochias cum iussione episcopi et ornamenta uel res basilicarum uel parrochiarum, gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit et episcopo defert, et clericis partes proprias idem distribuit. Ab archidiacono nuntiantur episcopo excessus diaconorum, ipse denuntiat sacerdoti in sacrario ieiuniorum dies atque solempnitatum, et ab ipso publice in ecclesia predicatur; quando uero archidiaconus absens est, uicem eius diaconus sequens adinplet. ?. 12. Archipresbiter uero se esse sub archidiacono, eiusque preceptis, sicut episcopi sui, obedire sciat, et (quod ad eius specialiter ministerium pertinet), supra omnes presbiteros in ordine positos curam agere, et assidue in ecclesia stare, et, quando episcopi sui absentia contigerit, ipse eius uice missarum sollempnia celebret et collectas dicat, uel cui ipse iniunxerit. ?. 13. Ad primicerium pertinent acoliti, exorcistae, psalmistae atque lectores; signum quoque dandum pro offitio clericorum, pro uitae honestate, et offitium cantandi et peragendi sollicite, lectiones, psalmum, laudes, offertorium responsoria quis clericorum dicere debeat. Ordo quoque et modus psallendi in choro pro solempnitate temporum, ordinatio quoque pro luminaribus deportandis. Si quid etiam necessarium fuerit pro reparatione basilicarum, que sunt in urbe, ipse denuntiet sacerdoti; epistolas episcopi pro diebus ieiuniorum parrochianis per hostiarios ipse dirigat; clericos, quos delinquere cognoscit, ipse distringat quos uero emendare non ualet, eorum excessus ad agnitionem episcopi deferat; basilicarios ipse constituat, et matriculas ipse disponat. Quando autem primicerius absens est, ea, que dicta sunt, ipse exquirat, qui ei aut lege est proximus aut eruditione. ?. 14. Ad thesaurarium pertinent hostiarii basilicarum ordinatio, incensi preparatio, cura crismatis conficiendi, cura baptisterii ordinandi, preparatio luminariorum in sacrario et sacrificiis. II. Pars. Gratian. Ex hac epistola liquet, quid cuiusque offitii sit. Est etiam alia distinctio episcoporum, presbiterorum, diaconorum, quam fecit Clemens in epistola sua ita dicens:

C. II. Quid ab episcopis, quid a presbiteris, quid a diaconibus audire oportet. Audire episcopum attentius oportet, et ab ipso suscipere doctrinam fidei; monita autem uitae a presbiteris inquirere, a diaconibus uero ordinem disciplinae. Gratian. Sacerdos quoque utrumque humerum orario ambit; diaconus uero sinistrum tantum, ut ad ministerium expeditus discurrat. Unde in Tolletano Concilio IV. c. 40:

C. III. Quare Leuita unum tantum humerum orario ambit. Unum orarium oportet Leuitam gestare in sinistro humero, propter quod orat, id est predicat; dexteram autem partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat. III. Pars. Gratian. Nunc autem per singulos gradus ordine recurrentes, qui ex quibus ordinibus, in quem gradum conscendere possint; qui post lapsum ualeant reparari, uel non; quibus culpis a proprio gradu mereantur deici; quo accusante, quibus testificantibus possint conuinci; cuius sententia sint soluendi uel dampnandi, breuiter consideremus. ?. 1. Ac primum a pontificali gradu incipientes, qualem oporteat eum esse, qui in episcopum ordinandus est, diligenter inuestigemus, Apostoli regulam secuti, quam in huiusmodi re Timotheo et Tito scribit dicens: "Oportet episcopum esse inreprehensibilem": id est, non obnoxium reprehensioni. Hoc ad Timotheum. Ad Titum autem: "Oportet episcopum esse sine crimine": quod (ut Ieronimus scribit ad Oceanum) idem est. ?. 2. Nomine autem criminis quodlibet peccatum intelligitur; unde in eadem epistola Ieronimus dicit: "Res pene contra naturam est, ut sine peccato aliquis sit: sed talis eligatur, cuius comparatione ceteri grex dicantur." In epistola uero ad Titum crimen uocatur criminale peccatum uel criminalis infamia: unde ibi legitur: "Crimen est querela, id est peccatum accusatione et dampnatione dignum." ?. 3. Quod autem sine crimine iubetur esse qui in episcopum eligitur, non ante baptisma, sed post baptismum intelligendum est: ut a tempore uidelicet baptismatis nullius criminis conscientia mentem eius remordeat. ?. 4. Criminis appellatio alias late patet, complectens omne peccatum, quod ex deliberatione procedit. Unde Beda super epistolam epistolam Iacobi: "Peccata, que ex ignorantia uel infirmitate humana committuntur, dicit et precipit alterutrum confiteri, quia facile dimittuntur: quecumque uero fiunt ex deliberatione, non nisi per penitentiam." Hinc etiam Augustinus ait: "Nullum peccatum est adeo ueniale, quod non fiat criminale, dum placet." Alias ea demum significat. que semel commissa ad dampnationem sufficiunt. ?. 5. Multa enim ex deliberatione procedunt, que nisi sepius iterata et in consuetudinem fuerint deducta, quamuis grauent post mortem, non tamen eternaliter perdunt: quia etsi quadam ratione crimina appellentur, tamen mortifera, et capitalia non sunt. Unde Augustinus in omilia de igne purgatorio, exponens uerba Apostoli: "Si quis super hoc fundamentum edificauerit, ligna, fenum stipulam. Multi sunt, qui lectionem istam male intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt, quod si supra fundamentum Christi crimina capitalia edificant, peccata ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea ad uitam peruenire perpetuam. Intellectus iste, fratres karissimi, corrigendus est, quia ipsi se seducunt, qui sic sibi blandiuntur. Illo enim transitorio igne, de quo dicit Apostolus: 'Ipse saluus erit, sic tamen quasi per ignem', non capitalia, sed minuta peccata purgantur: de quibus, etsi non omnia, uel aliqua commemoranda sunt, ne aliquis inaniter excusare conetur, et dicat nescire se, que sunt minuta peccata, que crimina capitalia. ?. 6. Et quamuis Apostolus plura capitalia commemorauerit, nos tamen (ne desperationem facere uideamur) breuiter dicemus, que illa sunt: sacrilegium, homicidium, adulterium, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furtum, superbia, inuidia, auaritia; et si longo tempore teneatur, iracundia, et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur. Quicumque enim aliquod de istis peccatis in se dominari cognouerit, nisi digne emendauerit, et si habuerit spatium, longo tempore penitentiam non egerit, et largas elemosinas non, erogauerit, et a peccatis ipsis non abstinuerit, illo transitorio igne, de quo Apostolus ait, purgari non poterit, sed eterna illum flamma sine remedio ullo trucidabit. ?. 7. Que autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen quia longum est, ut omnia replicentur, opus est, ut ex eis uel aliqua nominemus. Quotiens aliquis in cibo aut potu plus accipit, quam necesse est, ad minuta peccata nouerit pertinere; quotiens plus loquitur, quam oportet, plus tacet, quam expedit; quotiens pauperem importune petentem exasperat; quotiens cum sit corpore sanus, aliis ieiunantibus prandere uoluerit, aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit; quotiens, excepto filiorum desiderio, uxorem suam cognouerit; quotiens in carcere positos tardius requisierit, infirmos tardius uisitauerit; si discordes ad concordiam reuocare neglexerit; si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut seruum exasperauerit, quam oportet; si amplius fuerit blanditus, quam oportet; si cuicumque maiori personae aut ex uoluntate, aut ex necessitate adulari uoluerit; si, pauperibus esurientibus, nimium deliciosa uel sumptuosa conuiuia preparauerit; si se aut in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis otiosis (de quibus in die iudicii ratio reddenda est) occupauerit; si dum incaute iuramus, et cum hoc per aliquam necessitatem implere non poterimus, utique periuremus, et cum omni facilitate uel temeritate maledicimus, cum scriptum est: 'Neque maledici regnum Dei possidebunt.'"

C. IV. Que sunt uenialia peccata, que post hanc uitam purgantur. Item Gregorius. [Dialog. lib. IV. c. 9.] Qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio presentatur: sed tamen de quibusdam culpis esse ante iudicium purgationis ignis credendus est, pro eo, quod ueritas dicit: "Quia si quis in spiritum sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc seculo remittetur ei neque in futuro." In qua sententia datur intelligi, quasdam culpas in hoc seculo, quasdam in futuro posse relaxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut predixi, hoc de paruis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, uel peccatum curae familiaris, (que uix sine culpa uel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant sciunt,) que etiam post mortem grauant, si adhuc in uita positis minime fuerint relaxata.

[PALEA. C. V. De eodem. Item Augustinus in libro de uera et falsa penitentia c. 18. Qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis, prius purgabitur igne purgationis. Hic autem ignis, etsi, eternus non sit, miro tamen modo grauis est. Excellit enim omnem penam, quam umquam aliquis passus est in hac uita, uel pati potest. ] Gratian. Alias autem ea tantum delicta significat, quorum est perpetua infamia. Unde illud Ieronimi: primum itaque sine crimine etc. Unde Ieronimus scribit in eadem epistola ad Titum: [cap. 1.]

C. VI. A die baptismi sine crimine debet inueniri, qui in episcopum est ordinandus. Primum itaque sine crimine iubetur esse episcopus, quod alio uerbo ad Timotheum inreprehensibilem nominatum puto: non quod eo tantum tempore, quo ordinandus est, sit sine crimine ullo, et preteritas maculas noua conuersatione diluerit, sed quod ex eo tempore, quo in Christum renatus est, nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo enim potest preses ecclesiae auferre malum de medio eius, qui in delictum simile corruerit? aut qua libertate peccantem corripere, cum tacitus ipse sibi respondeat, eadem se admisisse, que corripit? Gratian. Ecce, quod ordinandus in episcopum, non solum tempore suae ordinationis, sed etiam omni tempore post baptisma a crimine debet esse immunis.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur in utraque epistola: "unius uxoris uirum" post baptisma uidelicet, non ante baptismum. Unde Ieronimus scribit ad Oceanum: [epist. 83.]

C. I. Post baptismum debet esse monogamus, qui episcopus est ordinandus. Unius uxoris uirum, id est monogamum, post baptismum. Si enim et ante coniugem habuerit, que obierit, non ei imputatur, cui prorsus nouo nec stupra, nec alia, que ante fuerunt, iam obsunt.

C. II. Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, ordinandus non est. Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam ad Titum. Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus uel paganus habuerit alteram, ordinandum censuerunt, quia de sacramento agitur, non de peccato. Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina uitiata est, non potest post baptisma inter Dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad uitae meritum, sed ad ordinationis signaculum. Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro Christo subditam. II. Pars. ?. 1. Sicut duobus dominis seruire, sic ab uno Deo apostatare, atque in alterius superstitionem ire non licet.

C. III. Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit unam et post baptismum alteram. Item Innocentius [I.] Rufo et Eusebio, et ceteris Episcopis Macedonibus. [epistol. XXII. c. 2.] Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum, qui catecuminus habuerit uxorem atque amiserit, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam uideri, que nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablatum. Quod cum de una utique dicitur certe, si tres habuerit in uetere positus homine uxores, erit ei, que post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima uirginis eque nomen accipiet, que quarto ducta est loco. Quis (oro) istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait: "unius uxoris uirum oportere fieri sacerdotem?" Sed obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueteri homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi (ut cum pace uestra loquar), crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, an non est crimen? Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim) erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur, in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit. Si uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas est crimen appellari, et Salomon addidit: "Etenim a Deo preparatur uiro uxor," quomodo creditur inter crimina esse dimissum quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud (ut uobis uidetur), quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: "Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet." Ac ne de his locutus esse credatur, que post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Iudaeis

C. II. Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, ordinandus non est. Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam ad Titum. Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus uel paganus habuerit alteram, ordinandum censuerunt, quia de sacramento agitur, non de peccato. Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina uitiata est, non potest post baptisma inter Dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad uitae meritum, sed ad ordinationis signaculum. Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro Christo subditam. II. Pars. ?. 1. Sicut duobus dominis seruire, sic ab uno Deo apostatare, atque in alterius superstitionem ire non licet.

C. III. Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit unam et post baptismum alteram. Item Innocentius [I.] Rufo et Eusebio, et ceteris Episcopis Macedonibus. [epistol. XXII. c. 2.] Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum, qui catecuminus habuerit uxorem atque amiserit, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam uideri, que nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablatum. Quod cum de una utique dicitur certe, si tres habuerit in uetere positus homine uxores, erit ei, que post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima uirginis eque nomen accipiet, que quarto ducta est loco. Quis (oro) istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait: "unius uxoris uirum oportere fieri sacerdotem?" Sed obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueteri homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi (ut cum pace uestra loquar), crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, an non est crimen? Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim) erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur, in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit. Si uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas est crimen appellari, et Salomon addidit: "Etenim a Deo preparatur uiro uxor," quomodo creditur inter crimina esse dimissum quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud (ut uobis uidetur), quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: "Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet." Ac ne de his locutus esse credatur, que post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Iudaeis interrogatum et Iudeis esse responsum. ?. 2. Quero, et sollicitus quero, si una eademque sit uxor eius, qui ante catecuminus, postea fit fidelis, filiosque ex ea, cum esset catecuminus suscepit, ac postea, cum fidelis, alios: utrum sint appellandi fratres, an non habeant postea defuncto patre herciscundae hereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritualis creditur abstulisse? Quod cum ita sentire absurdum est, que ratio est hoc defendi, et uacua magis opinione iactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari, quod lex precepit et Deus adiunxit? ?. 3. Numquid qui catecuminus uirtutibus studuit humilitatem secutus est, patienciam tenuit, elemosinas fecit, morti destinatos qualibet ratione eripuit, adulteria exhorruit, castitatem tenuit, quero, si hec, cum fuerit factus fidelis, amittit, quia per baptismum totum, quod uetus homo gesserat, putatur auferri? Aspicias gentilem hominem Cornelium orationibus atque elemosinis uacantem, angelum audientem per reuelationem ipsumque Petrum uidentem; numquid per baptismum hec illi ablata sunt, propter que ei baptisma uidetur esse concessum? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur, quia quicquid bene gestum fuerit et secundum precepta legalia custoditum, non potest facientibus deperire. ?. 4. Nuptiarum ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solui inter peccata credi non debet, eritque, integrum estimare aboleri non posse nomen prioris uxoris, cum non sit dimissum pro peccato, quod ex Dei uoluntate sit completum.

C. IV. In baptismate culpa dimittitur, non lex coniugii aboletur. Item Ambrosius in libro de offitiis. [lib.I. c. ult. 80.] Una tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et in ipso coniugio lex est, non iterare coniugium, nec secundae coniugis coniunctionem. Quod plerisque mirum uidetur, cum etiam ante baptisma iterata coniugia electioni muneris et prerogatiuae ordinationis impedimenta generent, cum etiam delicta obesse non soleant si lauacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus, quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis, in coniugio non soluitur. Quomodo autem potest hortator esse uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauerit? Gratian. Iohannes etiam Baptista, dum Herodem ab incestu prohiberet dicens: "Non licet tibi habere uxorem fratris tui," euidenter ostendit, inter infideles coniugia esse. Unde datur intelligi, quod bigami dicuntur non solum qui post baptismum coniugia frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et post baptismum alteram habuisse probantur. ?. 1. Bigamus uero in sacerdotem ordinari non debet, non quia deliquerit secundam accipiendo uxorem, sed quia prerogatiua exutus est sacerdotis. Unde Ambrosius in epistola ad Vercellenses: [lib. X. epist. 82. ait:]

C. V. Non peccat bigamus, sed prerogatiua sacerdotis exuitur. Qui sine crimine unius uxoris est uir, tenetur ad legem sacerdotii suscipiendi. Qui autem iterauerit coniugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed prerogatiua exuitur sacerdotis.

DISTINCTIO XXVII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem unius uxoris uir episcopus iubetur eligi, queritur, an de tempore ordinationis hoc sit accipiendum, ut tempore suae administrationis eius copula possit fungi, quam unicam et uirginem sibi desponsauit. Hoc Martinus Papa prohibet dicens:

C. I. Non ordinetur diaconus, nisi castitatem professus fuerit. Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in castitate permanere non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desiderauerit, alienus sit a ministerio et uacet a clero. Gratian. Hac auctoritate datur intelligi, quod illi, qui habent uxores uel accipere uolunt, nec diacones, nec sacerdotes fieri possunt, nisi continentiam profiteantur. ?. 1. Si uero diaconus a ministerio cessare uoluerit, contracto matrimonio licite potest uti. Nam etsi in ordinatione sua castitatis uotum obtulerit, tamen tanta est uis in sacramento coniugii, quod nec ex uiolatione uoti potest dissolui coniugium ipsum. Unde Augustinus in libro de bono coniugali ad Iulianum: [cap. 10.]

C. II. Nubentes post uotum non sunt abinuicem separandi. II. Pars. Quidam nubentes post uotum adulteros asserunt. Ego autem dico, quod grauiter peccant qui tales diuidunt.

C. III. De eodem. Item Theodorus. Si uir uotum uirginitatis habens adiungitur uxori, postea non dimittat uxorem, sed tribus annis peniteat. Ieronimus uero scribit econtra:

C. IV. Dampnabile est uouentibus uelle nubere. Vouentibus uirginitatem non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est.

C. V. Dampnationem habebit, si nupserit, que uirginitatem uouit. Idem contra Iouinianum. [lib. I.] Si nupserit uirgo, non peccat: non illa uirgo, que semet cultui diuino dedicauit. Harum enim si qua nupserit, habebit dampnationem, quia primam fidem irritam fecit.

C. VI. Que sanctimonialem se esse fingit non ualet nubere. Item Nicolaus. [Papa I. ad Albinum Viennens. ecclesiae Archiepiscopum.] Quod interrogasti de femina, que post obitum mariti sui sacrum uelamen super caput suum inposuit, et finxit se sub eodem uelamine sanctimonialem esse, postea uero ad nuptias rediit: bonum mihi uidetur, quia per ypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare uoluit, et non legitime in uoto suo permansit, ut penitentiam agat de illusione nefanda, et reuertatur ad id, quod spopondit, et in sacro ministerio permaneat, quod inchoauit.

[PALEA. C. VII. Idem ibidem. Nam si consenserimus, quod omnia sacramenta ecclesiastica quisque prout uult fingat et non uere faciat omnis ordo ecclesiasticus turbabitur, nec catholicae fidei iura consistunt, nec canones sacri rite obseruantur. Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per Apostolum, fraude eius detecta, quod sibi futurum esset prenunciatum fuit? Ait enim: "Pecunia tua tecum sit in perditionem: cor enim tuum non est rectum coram Deo. Penitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi hec cogitatio cordis tui: in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis uideo te esse." Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, sicut Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim perierunt. ]

C. VIII. In sacris ordinibus constituti, non ducant uxores: et si duxerint, separentur. Item Calixtus Papa. [II.] Presbiteris diaconibus, subdiaconibus et monachis concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab huiusmodi personis disiungi, et personas ad penitentiam debere redigi, iuxta sacrorum canonum diffinitionem iudicamus. Gratian. Hic distinguendum est, quod uouentium alii sunt simpliciter uouentes, de quibus Augustinus et Theodorus locuti sunt, alii sunt, quibus post uotum accedit benedictio consecrationis, uel propositum religionis, de quibus Ieronimus et Nicolaus et Calixtus scripserunt. Unde contra eundem Iouinianum Ieronimus [lib. I.] scribens, ait:

C. IX. Incestae sunt uirgines, que post consecrationem nubunt. Virgines, que post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt, quam incestae.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXVIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Ecce ostensum est, quod nolentes continentiam, nec ad subdiaconatum, nec ad superiores gradus conscendere possunt. Unde ad subdiaconatum accedentes, non sine uoto castitatis iubentur admitti, auctoritate B. Gregorii, qui scribens Petro Subdiacono [lib. I. epistola 42. in fine] ait:

C. I. Non fiat subdiaconus, qui se caste uicturum non promittit. Nullum facere subdiaconum presumant episcopi, nisi qui se uicturum caste promiserit: quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

C. II. Subdiaconus et supra constituti incontinentes, uxorem aut concubinam ducentes, ecclesiastico beneficio et offitio careant. Item Innocentius II. Decernimus, ut hi, qui in ordine subdiaconatus et supra uxores duxerint aut concubinas habuerint, offitio atque ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum, uasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et dici, indignum est, eos cubilibus et immunditiis deseruire.

C. III. Caste se uicturos promittant qui in diaconos uel presbiteros ordinantur. Item ex Concilio Tolletano V. II. Pars. Quando Presbiteri et diacones per Parrochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ut caste et pure uiuant sub timore Dei, ut, dum eos talis professio obligat, uitae sanctae disciplinam retineant.

C. IV. Qui longam sui corporis continentiam non habet, in episcopum eligi non debet. Item Gregorius nobilibus ciuibus Neapolim. [lib. VIII. epist. 40.] III. Pars. Priusquam ad nos scripta uestra discurrerent, Iohannem diaconum, qui ab altera parte electus est, paruulam habere filiam, quorumdam relatione cognouimus; unde, si rationem uoluissent attendere, nec alii eum eligere, nec ipse debuerat consentire. Nam qua presumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continentiam, filia teste, conuincitur non habere?

C. V. Ad subdiaconatum accessuri continentiam profiteantur. Item ex Concilio Tolletano II. [c. 1.] IV. Pars. De his, quos uoluntas parentum a primis infantiae annis clericatus offitio manciparit, id statuimus obseruandum, ut mox detonsi, uel ministerio lectorum contraditi, in domo ecclesiae sub episcopali presentia a preposito sibi debeant erudiri. At ubi octauum decimum etatis suae compleuerint annum, coram totius cleri plebisque conspectu uoluntas eorum de expetendo coniugio ab episcopo perscrutetur; quibus si gratia castitatis (Deo inspirante) placuerit, et promissionem castimoniae suae absque coniugali necessitate se spoponderint seruaturos, qui tanquam appetitores arctissimae uiae lenissimo iugo Domini subdantur, ac primum subdiaconi ministerium, habita probatione professionis suae, a uicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac inoffense uiginti quinque annos peregerint, ad diaconii offitium (si adimplere posse ab episcopo probantur), promoueri debent. Cauendum tamen est his, ne quando suae sponsionis inmemores aut ad terrenas nuptias aut ad furtiuos concubitus ultro recurrant. Quod si forte fecerint, ut sacrilegii rei ab ecclesia habeantur extranei. Quibus autem uoluntas propria interrogationis tempore desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolo licentiam auferre non possumus, ita ut, cum prouectae etatis in coniugio positi, renunciaturos se pari consensu operibus carnis spoponderint, ad sacros ordines aspirent.

C. VI. In coniugio constitutus ad sacerdotium assumi non debet. Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 2.] V. Pars. Assumi aliquem ad sacerdotium in coniugii uinculo constitutum non oportet, nisi fuerit promissa conuersio.

C. VII. Non ordinentur Diaconi, qui castitatem non profitentur. Item ex eodem III. Preterea placuit, ut deinceps non ordinentur diacones coniugati, nisi qui prius conuersionis proposito confessi fuerint castitatem. Gratian. Verum illa priori auctoritate diaconibus uidetur permitti coniugium, cum ad sacerdotium tantum coniugati prohibentur assumi. Porro sequenti uidetur permitti subdiaconibus, cum de diaconibus specialiter precipitur, ut sine probatione castitatis non ordinentur. Hoc idem in Anchiritana Sinodo uidetur esse permissum, in qua [c. 10.] sic statutum est:

C. VIII. Diaconi non prohibeantur a ministerio pro nuptiis, si in ordinatione dicunt, se continere non posse. Diaconi quicumque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes, se uelle habere uxores, nec posse se continere, hi, si postea ad nuptias uenerint, maneant in ministerio, propterea quod his licentiam dederit episcopus. Quicumque sane tacuerint, et susceperint manus inpositionem professi continentiam, si postea ad nuptias conuenerint, a ministerio cessare debent.

C. IX. Presbiter ducens uxorem, ab ordine deponatur. Item ex Concilio Neocesariensi. [c. I.] VI. Pars. Presbiter si uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere. Quod si fornicatus fuerit, uel adulterium commiserit, extra ecclesiam abici et ad penitentiam inter laicos redigi oportet.

C. X. De eo, qui relictam cuiusdam diaconi duxit uxorem. Item Gregorius. [lib. XI. epist. 59.] VII. Pars. Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare uindictam, querenda est semper ueritas, ut inquiri debeat, utrum accusatum noxa condempnet, an a pena innocentia patefacta subducat. Itaque peruenit ad nos, Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem presentium uoluisse, pro eo, quod (quantum dicitur) relictam cuiusdam diaconi, tempore quo conductor fuerit, marito tradiderit. Sed quoniam iste coniugem diaconi asserit non fuisse, dicens, nec eam uirginem ad eum uenisse, denique nec religiosam uestem mutasse, postquam ille in sacro ordine promotus est, adiciens etiam, priusquam ad diaconem ueniret et postea, illam praua opinione uixisse: Ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino inuestigatione perquiras et, si in coniugio diaconi mulierem, de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad uindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione hi, qui male sociati sunt, disiungantur. Si uero in eius coniugio non fuerit, memoratum Fantinum ex nostro mandato commonere te uolumus, ut ei facere nil presumat, nec falsa illum accusatione in aliquo pregrauet.

C. XI. De uxore presbiteri uel diaconi, si alii se coniunxerit. Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 13.] Si se cuiquam mulier duplici coniugio presbiteri uel diaconi relicta coniunxerit, aut castigati separentur, aut certe, si in criminis intentione perstiterint, pari excommunicatione plectantur.

C. XII. De eodem. Item ex Concilio Martini papae. Si qua uidua episcopi uel presbiteri aut diaconi maritum accepit, nullus clericus, nulla religiosa persona cum ea conuiuium sumat, numquam communicet; morienti tamen ei sacramentum subueniat.

C. XIII. Cuiusdam episcopi ordinatio differtur, quia uxorem habet et filios. Item Pelagius Cetego Patricio. VIII. Pars. De Siracusanae urbis antistite optaueramus in ipso initio gloriae uestrae desideriis obedire, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre sacerdotii coegisset, ob hoc, quod uel personae qualitas (sicut et uos nostis melius), uel superstes uxor aut filii (per quos ecclesiastica solet periclitari substantia), nostros animos diutius ab eius ordinatione suspenderet. Et quantum ad cautelam humanam pertinet, integro anno pene distulimus, opinantes, quod in melius Siracusanorum prouenire posset electio. Sed quia in uoluntatis suae proposito inreuocabiliter perstiterunt, et nullus est alius repertus in ecclesia eadem, nisi longioribus adhuc temporum differretur spatiis; ne paulo amplius insanirent (sicut filii uestri uiri magnifici pretoris testificatione didicimus), inter huiusmodi ambiguitates illud consultius iudicauimus faciendum, ut congrua prouidentia causam, propter quam principalis constitutio habentem filios et uxorem ad episcopatus ordinem promoueri prohibet, salua dispositione concilii muniremus. Qua de re summo studio ab eodem Siracusanae urbis episcopo priusquam a nobis contingeret ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam et suam fateretur, quantula esset, presentis temporis habita rerum descriptione substantiam, et nichil umquam per se, aut per filios et uxorem, siue quamlibet propinquam aut domesticam uel extraneam forte personam de rebus audeat usurpare ecclesiae, et uniuersa sui episcopatus quesita tempore ecclesiae suae dominio sociaret, nichil ultra id, quod modo descriptum est, suis filiis uel heredibus relicturus. Gratian. Ecce hac auctoritate electus in episcopatum prohibetur habere uxorum et filios. Eligi autem ad episcopatum non debet, nisi aut sacerdos aut diaconus; subdiaconus uero non, nisi necessitate cogente. Siue ergo presbiter siue diaconus siue subdiaconus fuerit, apparet, quod in prefatis ordinibus constituti licite matrimonio possunt uti. ?. 1. Quia ergo auctoritate Gregorii, qui relictam diaconi marito tradidit, puniendus est; item in Neocesariensi concilio presbiter ducens uxorem, non diaconus, iubetur deponi; item in Anchiritana sinodo diaconi, qui in ordinatione sua dicunt, se uelle habere uxores, si postea ad nuptias uenerint, non prohibentur a ministerio: patet, quod nec diaconi, nec subdiaconi sunt prohibendi a coniugio. Sed quod de electione obicitur, uerum quidem est in episcopatum non eligendum, nisi in sacris ordinibus constitutum; sed ipsum uxorem habere et filios, non repugnat premissis auctoritatibus de continentia clericorum. ?. 2. In laicali enim habitu, uel in minoribus ordinibus constitutus potuit habere uxorem et filios: postea ex consensu uxoris continentiam professus subdiaconatum uel diaconatum uel presbiterii gradum adeptus fuerat, et tamen uxori et filiis ipsum necessaria subministrare oportebat. ?. 3. Illud autem Gregorii duobus modis soluitur: uel quia ecclesia illa, cui diaconus ille militauerat, nondum continentiae uotum susceperat in diaconibus et reliquis ministris; uel quia (sicut de electo in episcopum supra scriptum est) ante subdiaconatum memoratus diaconus eam in uxorem duxerat. ?. 4. Illud autem Neocesariensis et Anchiritanae sinodi uel ex tempore, uel ex loco intelligitur: ex tempore, quia nondum introducta erat continentia ministrorum altaris; ex loco quia utraque sinodus orientalis est, et orientalis ecclesia non suscipit generale uotum castitatis. Hoc tamen diligenti obseruatione custodit, ut post adeptum sacerdotium, defuncta priore uxore, cum qua sacerdos factus fuerat, si alteram duxerit, deponatur. Item opponitur illud, quod legitur in canone Apostolorum: [c. 6. al. 5.]

C. XIV. Presbiter causa religionis non contempnat propriam uxorem. IX. Pars. Si quis docuerit, sacerdotem sub obtentu religionis propriam uxorem contempnere, anathema sit.

C. XV. Anathema sit, qui presbiterum coniugatum occasione nuptiarum discernit. Item ex Concilio Gangrensi. [c. 4.] Si quis discernit presbiterum coniugatum, tanquam occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab eius oblatione ideo abstinet, anathema sit.

C. XVI. Ab offitio abstineat presbiter non legalibus nuptiis detentus. Item ex VI. Sinodo. [c. 26.] X. Pars. Presbiterum, non legalibus nuptiis detentum, cathedram quidem habere, sed ab offitio abstinere precipimus. Sufficit enim huiusmodi ei indulgentia, quia benedicere aliis eum, qui uulnera sua debet curare, consequens non est. Benedictio enim sanctificationis traditio est. Qui uero hanc non habet propter delictum ignorantiae, quomodo aliis tradet? Non enim publice neque priuate benedicat, nec corpus Domini dispenset aliis, nec alio modo ministret; sed sufficiat ei, quod presidet, et inploret a Deo, ut dimittatur ei iniquitas ignorantiae suae. Manifestum est autem, quod et huiusmodi non legitimae nuptiae soluentur, et nullatenus uir accessum habeat ad eam, propter quam sacro ministerio priuatus est.

C. XVII. De presbiteris non est laicis iudicandum. Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 70.] XI. Pars. Consulendum decernitis utrum presbiterum habentem uxorem debeatis sustentare et honorare, an a uobis proicere. In quo respondemus: Quoniam licet ipsi sint ualde reprehensibiles, uos tamen Deum conuenit imitari, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. Deicere enim a uobis ideo non debetis, quoniam nec Iudam Dominus, cum esset mendax discipulus, a numero apostolorum deiecit. Verum de presbiteris uobis, qui laici estis, nec iudicandum est, nec de uita eorum quicquam inuestigandum; sed episcoporum iudicio, quicquid illud sit, est reseruandum.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXIX.
GRATIANUS.
Sed notandum est, quod secundum Ysidorum pleraque capitula ex causa, et loco, et tempore, consideranda sunt. Ait enim:

C. I. Ex tempore, et loco et persona et causa regulae canonum intelligantur. Sciendum est, quod pleraque capitula ex causa, ex persona, ex loco, ex tempore consideranda sunt, quorum modi, quia medullitus non indagantur, in erroris laborinthum nonnulli intricando impinguntur, cum ante iudicant, quam intelligant; ante inculpant, quam iterando lecta perquirant. Hinc etiam Gregorius ait:

C. II. Pro uarietate rerum temperantur regulae sanctorum. Regulae sanctorum Patrum pro tempore, loco et persona negotio instante necessitate traditae sunt.

[C. III.] Pro diuersitate locorum temporum et hominum scripturae intelligendae sunt. Item Ieronimus in epistola ad Ephesios. Necesse est, ut iuxta diuersitates temporum et locorum et hominum, quibus scriptae sunt, diuersas et causas et argumenta et origines habeant. Et quomodo B. Iohannes in apocalipsi sua septem scribens ecclesiis in unaquaque earum specialia uel uitia reprehendit, uel uirtutes probat, ita et S. apostolus Paulus per singulas ecclesias uulneribus medetur illatis, nec ad instar imperiti medici uno colirio omnium oculos uult curare.

DISTINCTIO XXX.
GRATIANUS.
I. Pars. Illud autem, quod in canone apostolorum, et in Gangrensi concilio, et in VI. sinodo legitur, ex causa consideratur et ex tempore. Causa fuit heresis Manicheorum, que coniugium detestabatur, sicut etiam quorumdam superstitio multa in Catholicorum detestacione introduxisse inuenitur, contra quos in Gangrensi Concilio statutum legitur:

C. I. De multimoda supersticione hereticorum, quos Gangrense concilium anathematizauit. [Conc. Gangr. c. 16.] Si qui filii parentes, maxime fideles, deseruerint occasione Dei cultus, hoc iustum esse iudicantes, et non potius debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in eis uenerentur, quod fideles sunt, anathema sint.

C. II. Item de eodem. [ib. c. 17.] Quecumque mulier, religioni iudicans conuenire, comam sibi amputauerit, quam Deus ad uelamen eius et ad memoriam subiectionis illi dedit, tanquam resoluens ius subiectionis, anathema sit.

C. III. De eodem. Item ex eodem. [c. 14.] Si qua mulier derelicto uiro discedere uoluerit, soluto uinculo coniugali, nuptias condempnando, anathema sit.

C. IV. De eodem. Item ex eodem. [c. 10.] Si quis propter Deum uirginitatem professus in coniugio positos per arrogantiam uituperauerit, anathema sit.

C. V. Item de eodem. [ib. c. 9.] Si quis uel uirginitatem, uel continentiam professus, tanquam abominabiles nuptias iudicat, et non propter hoc solum, quod continentiae et uirginitatis bonum sanctum propositum sit, anathema sit.

C. VI. Item de eodem. [ib. c. 13.] Si qua mulier suo proposito utile iudicans, ut uirili ueste utatur, propter hoc uiri habitum imitetur anathema sit.

C. VII. Item de eodem. [ib. c. 18.] Si quis, tanquam hoc continentiae conuenire iudicans, die dominico ieiunauerit in eiusdem diei contemptum, anathema sit.

C. VIII. Item de eodem. [ib. c. 19.] Si quis eorum, qui in proposito sunt continentiae, propter necessitatem corporalem superbiat, et ieiunia communia putauerit contempnenda, tocius ecclesiae perfectam in sua conscientia iudicans rationem, anathema sit.

C. IX. Item de eodem. [ib. c. 20.] Si quis per superbiam, tanquam perfectum se existimans, conuentus, qui per loca et basilicas sanctorum martirum fiunt, uel accusauerit, uel etiam oblationes, que ibidem celebrantur, spernendas esse crediderit, memoriasque Sanctorum contempnendas, anathema sit.

C. X. Item de eodem. [ib. c. 3.] Si quis docet, domum Dei contemptibilem esse debere et congregationes, que in ea fiunt, anathema sit.

C. XI. Item de eodem. [ib. c. 6.] Si quis extra ecclesiam priuatim populos congregans contempnat ecclesiasticas sanctiones, ipsam ecclesiam apud se sine episcopi consilio cum presbitero agat anathema sit.

C. XII. Item de eodem. [ib. c. I.] Si quis nuptias in accusatione duxerit, et mulierem fidelem ac religiosam cum uiro suo dormientem abhominandam crediderit aut etiam accusandam, tamquam non posse coniugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit.

C. XIII. Item de eodem. [ib. c. 2.] Si quis carnem manducantem ex fide cum religione, preter sanguinem et ydolo inmolatam et suffocatam, crediderit condempnandum, tanquam spem non habentem, qui eam manducat, anathema sit.

C. XIV. Item de eadem. [ib. c. 15.] Si quis dereliquerit proprios filios, et non eos aluerit et (quod pietatis est) necessaria non prebuerit, sed sub occasione continentiae negligendos putauerit, anathema sit.

C. XV. Item de eodem. [ib. c. 12.] Si quis uirorum putauerit sancto proposito (id est continentiae) conuenire, ut pallio utatur, tamquam ex eo iustitiam habiturus, et reprehendat uel iudicet alios, qui cum reuerentia birris utuntur et alia ueste communi, que in usu est, anathema sit.

C. XVI. Item de eodem. [ib. c. ultimo] II. Pars. Hec scripsimus, non abscindentes eos, qui in ecclesia Dei secundum scripturas propositum sanctum continentiae eligunt, sed eos, qui suscipiunt habitum eius et in superbiam efferuntur aduersus eos, qui simplicius uiuunt. Sed et hos condempnamus, qui se extollunt aduersus scripturas et ecclesiasticos canones, et noua introducunt precepta. Nos autem et uirginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate et religionem Deo acceptissimam dicimus, et renunciationes secularium negotiationum atque actuum cum humilitate approbando laudamus, et nuptiarum uinculum quod secundum castitatem perdurat, honoramus, et diuites cum iustitia et operibus bonis non abicimus.

C. XVII. Anathematizatur, qui Manicheorum supersticiones sequitur. Item ex Concilio Martini Papae. Si quis presbiter propter publicam penitentiam a sacerdote acceptam absque aliqua necessitate die dominica pro quadam religione ieiunauerit, sicut Manichei, anathema sit. ?. 1. Similiter et quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit, ut per omnes dominicas et per omnes dies pascae usque ad quinquagesimam non prosternant se in oratione humilitatis, sed recto uultu ad Dominum orationis fungantur offitio, quia in his diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus. Si quis etiam non pro abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet placuit sancto concilio, ut pregustet, et sic, si uult abstinere, abstineat. Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens, nec suspitionem heresis a se remouens, deponatur de ordine clericatus.

DISTINCTIO XXXI.
GRATIANUS.
I. Pars. Tempus quia nondum erat institutum, ut sacerdotes continentiam seruarent. Unde Gregorius scribit Petro Subdiacono Siciliae: [lib. I. epist. 42.]

C. I. Qui castitatem non promisit, ab uxore sua separari non cogatur. Ante triennium omnium ecclesiarum subdiaconi Siciliae prohibiti fuerant, ut more Romanae ecclesiae suis uxoribus nullatenus misceantur. Quod mihi durum atque incompetens uidetur, ut, qui usum continentiae non inuenit, neque castitatem promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc (quod absit) in deterius cadat. Inde uidetur mihi, ut a presenti die episcopis omnibus dicatur, ut nullum facere diaconum presumant, nisi qui se uicturum caste promiserit, quatenus et preterita mala que proposito mentis appetita non sunt, uiolenter non exigantur et futura caute caueantur. ?. 1. Qui uero post eandem prohibitionem, que ante triennium facta est, continenter cum suis coniugibus uixerint, laudandi atque remunerandi sunt, atque ut in bono suo permaneant exhortandi. ?. 2. Eos autem, qui post prohibitionem factam a suis se uxoribus continere noluerint, ad sacrum ordinem nolumus promoueri, quia nullus debet ad altaris ministerium accedere, nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata. II. Pars. Gratian. Causa uero huius institucionis mundicia fuit sacerdotalis ut libere cunctis diebus orationi possent uacare. Si enim (ut Apostolus ait) ab uxoribus est cessandum, ut expeditius orationi uacemus, ministris itaque altaris, quibus cotidiana necessitas orandi incumbit, numquam coniugali offitio uacare permittitur. Unde Beda super Lucam [ad cap. I.] ait:

C. II. Sacerdotibus semper castitas obseruanda precipitur. Sacerdotibus, ut semper ualeant altari assistere semper ab uxoribus continendum, semper castitas obseruanda precipitur.

C. III. Qui diuinis sacramentis deseruiunt, continentes esse oportet. Item in Concilio Cartaginensi II. [cap. 2.] Episcopos, presbiteros diacones ita ut placuit, et decet sacrosanctos antistites aut sacerdotes, aut Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes esse decet in omnibus.

C. IV. Sacerdotes et Leuitae suis non misceantur uxoribus. Item Innocentius I. Victricio Rotomagensi Episcopo. [epist. II. cap. 9.] Tenere debet ecclesia omni modo, ut sacerdotes et Leuitae cum uxoribus suis non misceantur, quia ministerii cotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim: "Sancti estote, quoniam sanctus sum, Dominus Deus uester." Nam priscis temporibus anno uicis suae de templo non discedebant (sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et preterquam ex semine Aaron ad sacerdotium nullus accedere precipiebatur: quanto magis hi sacerdotes et Leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae obseruare debent, quibus uel sacerdotium, uel ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis diuinis, uel a baptismatis offitio uacent?

[ PALEA. C. V. Item ibidem. Nam sicut Paulus ad Corinthios scribit, dicens: "Abstinete uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc utique laicis precepit: multo magis sacerdotes, quibus orandi et sacrificandi iuge sacrificium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere. ]

C. VI. Qui ab uxoris offitiis abstinent, ad sacrificia admittantur. Idem Exsuperio Tolletano Episcopo. [epist. III. c. I.] Eos ad sacrificia admitti fas sit, qui uel cum uxore non exerceant offitium carnale.

C. VII Sacerdoti, cui semper est orandum, semper est matrimonio carendum. Item Ieronimus contra Iouinianum. [lib. I.] Si laicus et quisque fidelis non potest orare, nisi careat offitio coniugali, sacerdoti, cui semper offerenda sunt sacrificia, semper orandum est; si semper orandum est, semper ergo matrimonio carendum. Gratian. Quod autem Manicheorum causa de coniugio sacerdotum illud supra dictum sit, ex Gangrensi Concilio apparet, in quo [cap. I.] sic statutum legitur:

C. VIII. Anathema sit, qui nuptias uituperat. Si quis uituperat nuptias, et dormientem cum uiro suo fidelem ac religiosam detestatur aut culpabilem estimat, uelut que regnum Dei introire non possit, anathema sit.

C. IX. De eodem. Item ex eodem. [cap. 9.] Quicumque uirginitatem custodiens aut continentiae studens, uelut horrescens nuptias, nec propter hoc, quod bonum et sanctum est, nomen uirginitatis assumit, anathema sit. III. Pars. Gratian. Potest et aliter intelligi illud, quod in canone apostolorum legitur, ut iste sit sensus capituli: "Si quis docet sacerdotem uxorem suam contempnere," non uxorem quam in sacerdotio accepit, sed quam, dum esset adhuc laicus uel in minoribus ordinibus constitutus, sibi copulauit, cum qua continentiam professus est, cum ad sacros ordines conscenderet quam nullus debet contempnere, hoc est, ab animo et cura sua abicere, quin ei necessaria prouideat. Probatur autem hec interpretatio auctoritate Leonis Papae, qui [epist. XC. cap. 3.] scribens Rustico Narbonensi Episcopo ait:

C. X. Ministris altari episcopis et presbiteris eadem lex est continentiae. Lex continentiae eadem est altaris ministris, que episcopis aut presbiteris, qui cum essent laici siue lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt; sed cum ad predictos peruenerunt gradus, cepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale coniugium, oportet eos nec dimittere uxores, sed qui habent sic habere uideantur quasi non habeant, quo et salua sit caritas conubiorum, et cessent opera nuptiarum.

C. XI. Episcopus uel presbiter uxorem propriam a sua cura non abiciat. Item Leo IX. contra epistolam Nicetae Abbatis. Omnino confitemur, non licere episcopo, presbitero, diacono, propriam uxorem causa religionis abicere a cura sua, sed ut ei uictum et uestitum largiatur, sed non ut cum illa ex more carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse, B. Paulo apostolo dicente: "Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut frater Domini et Cephas?" Vide insipiens, quia non dixit: numquid non habemus potestatem sororem mulierem "amplectendi?" sed "circumducendi," scilicet ut mercede predicationis sustentaretur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos ulterius carnale coniugium. Gratian. Hinc et illud Gregorii in dialogo: "Presbiter quidam" require infra. ?. 1. Ut igitur ex his auctoritatibus apparet, sacerdotes, uxoribus, quas in laicali habitu uel in minoribus ordinibus constituti sibi legitime copularunt, necessaria subministrare, debita uero reddere non ualent. IV. Pars. ?. 2. Sed obicitur illud Tripartitae ystoriae: [libro II. capite 14.]

C. XII. Dissuasu Pahfnucii Nicena sinodus non constituit, ne presbiteri cum suis uxoribus dormirent. Nicena sinodus uolens corrigere uitam hominum in ecclesiis commorantium, posuit leges, quas canones uocamus, in quorum tractatu uidebatur aliquibus introducere legem, ut episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi cum coniugibus, quas ante consecrationem duxerunt non dormirent. Surgens autem Pahfnucius confessor contradixit, honorabiles confessus nuptias, et castitatem dicens esse cum propria coniuge concubitum, suasitque concilio, ne talem ponerent legem, grauem esse asserens causam, que aut ipsis aut eorum iugalibus occasio fornicationis existeret. Et hoc quidem Pahfnucius (licet nuptiarum esset inexpertus) exposuit, sinodusque laudauit sententiam eius, et nichil ex hac parte sanciuit, sed hoc in uniuscuiusque uoluntate, non necessitate permisit.

C. XIII. Non in perpetuum, sed tempore oblationis a complexu suarum uxorum sacerdotes abstineant. Item VI. Sinodus. [cap. 13.] Quoniam in Romani ordine canonis esse traditum cognouimus, eos, qui ordinati sunt diaconi uel presbiteri, confiteri, quod iam non suis copulentur uxoribus: antiquum sequentes canonem apostolicae diligentiae et constitucionis, sacrorum uirorum legales nuptias amodo ualere uolumus, nullo modo cum uxoribus suis eorum conubia dissoluentes, aut priuantes eos familiaritate ad inuicem in tempore oportuno. Quicumque ergo dignus inuentus fuerit subdiaconali ordinatione, aut diaconali, aut sacerdotali, hi nullo modo prohibeantur ad talem ascendere gradum pro uxoris suae cohabitatione; nec in tempore ordinationis suae profiteri cogantur, quod abstinere debeant a legalis uxoris familiaritate. Item: ?. 1. Oportet eos, qui altari ministrant, in tempore oblationis sanctorum continentes esse in omnibus, ut a Deo possint consequi que simpliciter postulant. ?. 2. Si quis igitur presumpserit contra apostolicos canones aliquos presbiterorum, diaconorum priuare a contactu et communione legalis uxoris suae, deponatur. ?. 3. Similiter et presbiter aut diaconus, qui religionis causa uxorem suam expellit, excommunicetur; si uero in hoc permanserit, deponatur. Gratian. Hoc autem ex loco intelligendum est. Orientalis enim ecclesia, cui VI. sinodus regulam uiuendi prescripsit, uotum castitatis in ministris altaris non suscepit. Unde Stephanus papa ait: [in I. actione Sinodi, ab ipso in basilica Lateranensi congregatae]

C. XIV. Occidentalis, non orientalis ecclesia castitatis obtulit uotum. V. Pars. Aliter se habet orientalium ecclesiarum traditio, aliter huius sanctae Romanae ecclesiae. Nam eorum sacerdotes, diaconi atque subdiaconi matrimonio copulantur; istius autem ecclesiae uel occidentalium nullus sacerdotum a subdiacono usque ad episcopum licentiam habet coniugium sortiendi. VI. Pars. Gratian. Similiter et capitulum Nicolai ex loco consideratur, quia gens Bulgarorum nouiter conuersa ad fidem propositum sacrae religionis ex integro assumere nondum didicerat. ?. 1. Quod autem in c. VI. sinodi presbiter non legitimis nuptiis detentus punitur, non legales nuptiae secundae intelligendae sunt, a quibus auctoritate canonica quilibet sacerdos debet esse inmunis. Illud autem Gangrensis concilii: "Si quis discernit presbiterum coniugatum, etc." similiter intelligendum est uel localiter traditum, uel coniugatum ab ea appellatum, quam ante tempus suae ordinationis duxerat. ?. 2. Illud quoque Martini papae: "Si subdiaconus secundam duxerit uxorem," non dissimiliter intelligendum est. primam enim uxorem ante subdiaconatum habere permittitur, qua defuncta uel castitatem professa promouetur iste ad subdiaconatum. Promotus autem, si secundas desiderauerit nuptias, sententiae Martini Papae subiacebit.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXXII.
GRATIANUS.
I. Pars. Seruanda est ergo continentia ab omnibus in sacris ordinibus constitutis. Unde Leo Papa [ad Anastasium epist. LXXXII. cap. 3. et 4.] ait:

C. I. Neque etiam subdiaconis conubium conceditur. Cum sacerdotum tam excellens est electio, ut hec, que in aliis membris ecclesiae non uocantur ad culpam in illis tamen habeantur illicita. Cum enim extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et filiorum procreationi studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem nec subdiaconibus carnale quidem conubium conceditur, ut et qui habent sint tamquam non habentes, et qui non habent permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus extat a capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo, uel secundo tertioue seruandum est, ne aut leuitico aut presbiterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus existimetur qui se a uoluptate luxuriae nec dum refrenasse detegitur.

[PALEA. C. II. Item Gregorius Leoni Episcopo Catinensi, libro III. epistola 34. Multorum relatione comperimus, hanc apud uos olim consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur uxoribus. Quod ne denuo quisquam presumeret a Seruo dei sedis nostrae diacono ex auctoritate nostri decessoris est isto modo prohibitum, ut eodem tempore ii, qui iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe ministrare nulla ratione presumerent. Et quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit offitio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit offitium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessauit. Et post aliqua: ?. 1. De cetero uero fraternitas tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc iam offitium contigerit promoueri, hoc quam maxime diligenter inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta obseruare sua nichilominus districtione constituat. ]

C. III Extra sacros ordines constituti ducant uxores et ab ecclesia stipendia accipiant. Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo. [cap. 2. ad secundam interrogationem] Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout cuique opus erat. De eorum ergo stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula tenendi sunt, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus illicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent.

C. IV. Subdiacono uxorem ducere non licet. Item Nicolaus Papa [I.] Adoni Viennensi Archiepiscopo. De illo clerico Alwico nomine, quem per ordines ecclesiasticos usque ad subdiaconatum uixisse dicitis, cur uestra auctoritate uxorem duxerit, miramur, eo quod nulli umquam (exceptis illis, quibus ecclesiastica regula habere permittit) uxorem ducendi licentiam damus.

C. V. Non audiatur missa presbiteri concubinam habenti. Item Nicolaus Papa [II.] omnibus Episcopis. II. Pars. Nullus missam audiat presbiteri, quem scit concubinam indubitanter habere aut subintroductam mulierem. Unde etiam ipsa sancta sinodus hoc capitulum sub excommunicatione statuit, dicens: Quicumque sacerdotum diaconorum etc., sicut in subsequenti c. Alexandri [II.] continetur.

C. VI. Non est audienda missa presbiteri, qui concubinam habet. Item Alexander II. Preter hoc autem precipiendo mandamus, ut nullus missam audiat presbiteri, quem scit concubinam habere indubitanter uel subintroductam mulierem. Unde etiam sancta sinodus hec a capite sub excommunicatione statuit, dicens: ?. 1. Quicumque sacerdotum, diaconorum, subdiaconorum post constitutum beatae memoriae predecessoris nostri sancti Papae Leonis aut Nicolai de castitate clericorum, concubinam palam duxerit, uel ductam non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate apostolorum principum Petri et Pauli precipimus et omnino contradicimus, ut missam non cantet, nec euangelium legat nec epistolam ad missam neque in presbiterio cum his ad diuina offitia, qui prefatae constitucioni obedientes fuerint, maneat, neque partem ab ecclesia suscipiat. ?. 2. Precipientes etiam statuimus, ut hi predictorum ordinum, qui eisdem predecessoribus nostris obedientes castitatem seruauerint, iuxta ecclesias (sicut oportet religiosos clericos) simul manducent et dormiant, et quicquid eis ab ecclesia competit, hoc communiter habeant. Deinde, ut decimae et primitiae seu oblationes uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint, quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione separentur. III. Pars. Gratian. Verum principia harum auctoritatum contraire uidentur Ieronimo, Augustino et ceteris, qui Christi sacramenta neque in bono, neque in malo homine fugienda demonstrant, sicut subsequens causa simoniacorum plenius ostendit. Sed Urbanus II. in epistola destinata preposito S. Vincentii hanc contrarietatem determinat dicens: ?. 1. Ad hoc uero, quod subiungitur in eadem epistola, id est, utrum sit utendum ordinationibus et reliquis sacramentis a criminosis exhibitis, ut ab adulteris uel sanctimonialium uiolatoribus uel huiusmodi? ad hoc, inquam, respondemus: Si scismate uel heresi ab ecclesia non separantur, eorumdem ordinationes et reliqua sacramenta sancta et ueneranda non negamus, sequentes B. Augustinum, qui super Iohannem de huiusmodi tam copiose quam ueraciter disserit. Ait enim: "Baptizat seruus bonus, siue seruus malus: nesciat se ille, qui baptizatur, baptizari, nisi ab eo, qui dedit sibi baptizandi potestatem." Et paulo post: "Non horreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem." ?. 2. Attamen decessores nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, quos tales reuera esse constiterit, fideles abstinere decreuerunt, et ut peccandi licentiam ceteris auferrent, et huiusmodi ad dignae penitentiae lamenta reuocarent. Scribit enim predecessor noster Gregorius Radulfo et Bertolfo ducibus inter cetera: "Offitium simoniacorum et in fornicatione iacentium scienter nullo modo recipiatis, et quantum potestis tales a sanctis ministeriis, ut oportuerit, prohibeatis," etc. ?. 4. Porro ad hec, que tibi silogistice in eadem epistola obiciuntur, et si corpus et sanguis Christi non sunt, et alia, que prediximus, suae uirtutis effectum non habent, quid agentibus obsunt? quod si habent, cur spernuntur, si ab indignis presumuntur? Ad hec, inquam, respondemus ita: proprias quidem habent uirtutis dignitates, ut prefatus Augustinus ait super Iohannem contra Donatistas; sed agentibus uel suscipientibus eadem sacramenta contra prefatorum Pontificum instituta, (nisi forte sola morte interueniente, utpote ne sine baptismate uel communione quilibet humanis rebus excedat), eis, inquam, in tantum obsunt, ut ueri ydololatrae sint, cum talibus et ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam premissum est scienter susceptio uehementer a sanctis canonibus prohibeantur. Ait enim Samuel propheta: "Quoniam peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydololatriae nolle adquiescere." Hec de malis catholicis, qui intra ecclesiam sunt. ?. 4. Ceterum scismaticorum et hereticorum sacramenta, quoniam extra ecclesiam sunt, iuxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, Cipriani, Augustini, Ieronimi, formam quidem sacramentorum, non autem uirtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi uel eorum sacramentis initiati per manus inpositionem ad catholicam redierint unitatem. Sciendum uero est, quod canones apostolorum (quorum auctoritate orientalis et ex parte utitur Romana ecclesia), et insignis martir Ciprianus, et LXXX. episcopi cum eodem baptisma hereticorum lauacrum diaboli appellant. Stephanus uero et Cornelius martires et Pontifices Romani, et uenerabilis Augustinus in libro de baptismate, eundem Ciprianum et prefatos episcopos ob hanc causam uehementer redarguunt, affirmantes baptisma siue ab heretico siue scismatico ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio est, quippe cum et ordine prior, et necessarior sit. Subito enim morituro prius baptismate, quam dominici corporis communione uel aliis sacramentis consulitur, et dum forte catholicus non inuenitur, satius est ab heretico baptismi sacramentum sumere, quam in eternum perire. Et hanc sententiam prescriptorum Pontificum Cornelii et Stephani et Augustini, secuti sunt Siricius, Innocentius, Leo, Anastasius et M. Gregorius et omnis catholica ecclesia. IV. Pars. ?. 5. Prohibentur ergo de manibus talium sacerdotum sacramenta suscipi, non quin sint uera quantum ad formam et effectum, sed quia, dum huiusmodi sacerdotes se a populo contemptos uiderint, rubore uerecundiae facilius ad penitentiam prouocantur.

C. VII. Qui uxorem ducere uoluerit, ante ordinem subdiaconatus hoc faciat. Item ex VI Sinodo. [cap. 6.] Si quis eorum, qui ad clerum accedunt, uoluerit nuptiali iure mulieri copulari, hoc ante ordinem subdiaconatus faciat.

C. VIII. Lectores aut uxores ducant, aut continentiam profiteantur. Item ex Concilio Cartaginensi III. [cap. 19.] Lectores cum ad annos pubertatis ueniunt, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri.

C. IX. Subdiaconos continentiam obseruare oportet. Item Gregorius Bonifatio Episcopo Regitano. [lib. III. epist. 5.] Subdiaconibus tuis hoc, quod de singulis statuimus, decreuimus obseruari, nec illam diffinitionem nostram cuiusquam contumatia sinas aut temeritate corrumpi.

C. X. Beneficio et offitio careant, qui post diaconatum uxoribus uacant. Item Urbanus II. in Sinodo apud Melfiam. [cap. 12.] Eos, qui post diaconatum uxoribus uacare uoluerint, ab omni sacro ordine remouemus, offitio atque beneficio ecclesiae carere decreuimus. Quod si ab episcopo commoniti non se correxerint, principibus indulgemus licentiam, ut eorum feminas mancipent seruituti. Si uero episcopi consenserint eorum prauitatibus, ipsi offitii interdictione mulctentur.

C. XI. Excludendi sunt a suorum graduum dignitate subdiaconi, et deinceps, si continentes esse noluerint. Item Dominico Grandensi patriarchae. Erubescant impii, et aperte intelligant iudicio Spiritus sancti eos, qui in tribus sacris gradibus, presbiteratu, diaconatu, subdiaconatu positi, mulierculas non abiecerint et caste non uixerint, excludendos ab eorundem graduum dignitate. De manifestis quidem loquimur: secretorum autem cognitor et iudex est Deus. Idem Meldensi Sinodo presidens ait: [cap. 3.]

C. XII. Ad sacros ordines non accedat, nisi uirgo, aut probatae castitatis. Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut uirgo, aut probatae castitatis, et qui usque ad subdiaconatum unicam et uirginem uxorem habuerit.

C. XIII. In tribus gradibus constituti etiam ab uxoribus abstineant. Item in Cartaginensi Concilio. [V. c. 3.] Placuit episcopos, presbiteros, diaconos subdiaconos secundum priora instituta etiam abstinere ab uxoribus: quod nisi fecerint ab ecclesiastico remoueantur offitio, ceteros uero clericos ad hoc non cogi sed uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem obseruari debere.

C. XIV. In minoribus ordinibus constituti uxores ducant, nisi uoto et religioso habitu prohibeantur. Item Leo [IX.] contra epistolam Nicetae Abbatis. Seriatim et aperte prosequamur, quod sancta Romana ecclesia in gradibus clericorum ait. Clericos hostiarios, lectores, exorcistas, acolitos, si extra uotum et habitum monachi inueniantur et continentiam profiteri noluerint, uxorem ducere uirginem cum benedictione sacerdotali permittit, non autem uiduam aut repudiatam, quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum prouehi poterunt, nec laicus nisi uirginem sortitus uxorem aut bigamus ad clericatum, uel si quis ex prefatis ordinibus desiderat, ad subdiaconatum ascendere non potest sine consensu uxoris suae, ut fiat de carnali deinceps spirituale coniugium, nemine eos cogente. Neque permittitur postea uxor iungi eidem marito suo carnaliter, nec cuiquam nubere in uita aut post mortem illius.

C. XV. Non liceat clericis alterius sectae uxorem accipere. Item ex Concilio Calcedonensi. [cap. 14.] Quoniam in quibusdam prouinciis concessum est lectoribus et psalmistis uxores ducere, constituit sancta sinodus, non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius uxorem.

C. XVI. Non habitent cum clericis mulieres, nisi que naturali federe omnem suspicionem excludunt. Item Niceni Concilii. [c. 3.] V. Pars. Interdixit per omnia sancta sinodus, non episcopo, non presbitero, non diacono, non subdiacono non alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam mulierem habere, nisi forte aut matrem, aut sororem, aut amitam, aut etiam eas idoneas personas, que fugiant suspiciones.

[PALEA C. XVII. Item Ieronimus ad Nepotianum de uita clericorum, et alibi. Hospitiolum tuum aut raro, aut numquam mulierum pedes terant. ?. 1. Quia non potest toto corde cum Deo habitare, qui feminarum accessibus copulatur. ?. 2. Femina conscientiam secum pariter habitantis exurit. ?. 3. Numquam de formis mulierum disputes. ?. 4. Feminae nomen tuum nouerint uultum nesciant. ?. 5. Feminam, quam bene uideris conuersantem, mente dilige, non corporali frequentia. ?. 6. Si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere. ]

C. XVIII. Presbiter uxorem suam quasi sororem diligat et quasi hostem fugiat. Item Gregorius in Dialogorum libro IV. [cap. 2.] Presbiter quidam commissam sibi regebat ecclesiam cum magno timore Domini, qui ex tempore accepti ordinis presbiteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem cauens, ad se propius non sinebat accedere, eamque sibi appropinquare nulla occasione permittens, ab ea sibi communionem funditus familiaritatis abscidit. Gratianus. Presbiteram uero quam debeamus accipere, Laudicense Concilium [c. II.] ostendit, dicens:

C. XIX. Viduae uel seniores presbiterae appellantur. Mulieres que apud Grecos presbiterae appellantur, apud nos autem uiduae, seniores, uniuirae et matricuriae appellantur, in ecclesia tamquam ordinatas constitui non debere.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXXIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Ecce, quod in sacris ordinibus constituti uxores habere non possunt, uel si bigami aliqui inuenti fuerint, ad sacros ordines ascendere non ualent. Sed queritur, si quis preter uxorem concubinam habuerit, utrum in sacerdotem promoueri ualeat? Talis a sacris ordinibus auctoritate canonum Apostolorum prohibetur, in quibus [cap. 17.] sic statutum legitur:

C. I. Secundis nuptiis post baptisma copulatus, aut concubinam habens, ad sacrum ordinem conscendere non ualet. Si quis post acceptum sacrum baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus aut concubinam habuerit, non potest fieri episcopus, nec sacerdos, nec diaconus, aut prorsus ex numero eorum, qui ministerio sacro deseruiunt. Gratian. Deseruientes sacro ministerio intelliguntur subdiaconi, qui calicem diacono offerunt, et acoliti, qui cum cereis diacones precedunt, unde ceroferarii dicuntur, qui etiam uinum et aquam preparando calici subministrant. Concubina intelligenda est preter uxorem, ut iste sit sensus capituli: "Si quis post acceptum sacrum baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus, aut concubinam habuerit": distinguendum est, antequam uxorem duxerit, siue post mortem uxoris. Unde B. Gregorius ait:

C. II. Duarum matronarum maritus post baptismum clericus non ordinetur. Maritum duarum matronarum post baptismum clericum non ordinandum censuimus; neque eum, qui unam quidem concubinam, uel meretricem in matrimonio assumpsit; nec illum, qui semetipsum abscidens quodlibet membrum indignatione aliqua uel iusto, uel iniusto tenore superatus truncauerit; nec illos qui usuras accepisse conuincuntur, aut in scena lusisse noscuntur; nec eum, qui publica penitentia mortalia crimina defleuit; neque illum, qui in furiam aliquando uersus insaniuit, uel afflictione diabolica uexatus est; neque eum, qui per emptionem ad imitationem Simonis Magi pecuniam obtulerit.

C. III. Arrepticii uel epileptici sacris altaribus non ministrent. Item Pius Papa. II. Pars. Communiter diffinimus, ut nullus de his, qui aut in terra arrepti a demonibus eliduntur aut quolibet modo uexationis incursibus efferuntur, uel sacris audeant ministrare altaribus, uel indiscusse se ingerant sacramentis diuinis, exceptis illis, qui corporum incommoditati dediti sine huiusmodi passionibus in terra probantur elisi: qui tamen et ipsi tamdiu erunt ab offitii sui et ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio per discretionem episcopi inueniantur ab incursu demonum liberati.

C. IV. De eodem. Item Nicolaus Papa. Clerici, qui in adolescentia a demonibus cognoscuntur obsessi, ad superiorem sacri regiminis gradum accedere non possunt.

C. V. De eodem. Item Gelasius Papa. [I. epist. ad uniuersos Episcopos per Lucaniam constitutos, 19.] Usque adeo sane comperimus illicita queque prorumpere, ut demonibus similibusque passionibus irretitis ministeria sacrosancta tractare tribuatur. Quibus si in hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis fidelium de sua salute confidit, ubi ministros ipsos humanae curationis tanta prospexerit calamitate uexari? Atque ideo necessario remouendi sunt, ne quibuslibet, pro quibus Christus mortuus est, scandalum generetur infirmis. Postremo, si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam sancta contingere lex diuina permisit, quanto magis doni celestis dispensatores esse non conuenit (quod est deterius) mente percussos?

C. VI. Qui tempore baptismi uxores habent, si postea religiose uixerint, clerici fieri non prohibentur. Item Innocentius Papa. [I. Felici Episcopo Nucerino, epist. IV. c. 4.] III. Pars. Laici, qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt ut in nullo opinio eorum uacillet, aut clericis iuncti sunt, aut monasteriis, ex quo baptizati sunt, adheserunt, si non concubinam, si non pellicem norunt, si in bonis operibus uigilauerint, non prohibentur huiusmodi ad clericatus sortem assumi. IV. Pars. Gratian. Ceterum ante susceptum sacrum ordinem quosdam legimus concubinam habuisse, quos tamen sacri canones non reiciunt, si post sacrum ordinem ab eius commixtione se immaculatos custodiunt. Unde Gregorius Andreae Tarentino Episcopo: [lib. II. epist. 44.]

C. VII. De quodam episcopo, qui ante sui episcopatus apicem concubinam habuit. Habuisse te concubinam manifesta ueritate comperimus, et te illius criminis participationem habere de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc tuae conscientiae committendum eligimus. Qua de re, si in sacro ordine constitutus eius te recolis permixtione maculatum, sacerdotii honore deposito ad ministrandum nullo modo presumas accedere: sciturus in animae tuae periculo te ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si huius sceleris conscius in eo quo es ordine celans ueritatem permanere uolueris.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXXIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Domesticarum quoque personarum immoderatam familiaritatem episcopum uitare oportet. Unde Nicolaus papa Adaluino Archiepiscopo:

C. I. Etiam consanguinearum inmoderatam familiaritatem uitare episcopum oportet. Quorumdam relatione fidelium nostris auribus intimatum est, quod Lanfredus episcopus, qui et iuuenis esse dicitur, uenationi sit deditus, quod uitium plurimos etiam de clericali catalogo, genere dumtaxat Germanos et Gallos, irreuerentes implicat. Verum iste (si ita est, ut audiuimus) merito iuuenis dicitur, qui iuuenilibus desideriis occupatus nulla grauitate constringitur. Nam (ut B. dicit Ieronimus) uenatorem numquam legimus sanctum. Nichilominus autem de hoc episcopo relatum est apostolatui nostro, quod cum quadam filia sua immoderatam teneat familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit, pro qua re a sanctitate tua ceterisque coepiscopis suis ammonitus atque correptus est, sed nullatenus emendatus; que res in hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem reddit opinionem, in quo beatitudini tuae et coepiscoporum suorum rationibus non obedit, et per inobedientiam in culpam protoplasti relabitur. ?. 1. Oportet ergo fraternitatem tuam sinodale cum episcopis et suffraganeis tuis conuocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum conuenire, atque illi pastorali auctoritate precipere, quatenus ab omnium bestiarum uel uolucrum uenatione penitus alienus existat, atque ab inmoderata filiae suae familiaritate semet omnino coherceat. Quod si parere contempserit, et tam pro uenationis declinatione quam pro inmoderata filiae suae conuersatione uitanda uobis ammonentibus obedire distulerit, a uestro collegio excommunicatus abscedat. Quod si in hoc adhuc contumax apparuerit, a ministerio cessare debebit.

[PALEA. C. II. Ex Concilio Epaonensi c. 4. Episcopum, presbiterum aut diaconum canes ad uenandum, aut accipitres, aut huiusmodi res habere non licet. Quod si quis talium personarum in hac uoluptate sepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a communione suspendatur; diaconus uero ab omni offitio et communione suspendatur ] .

[PALEA. C. III. Omnibus seruis Dei uenationes et siluaticas uagationes cum canibus, et ut accipitres aut falcones habeant interdicimus. ] II. Pars. Gratian. Concubina autem hic ea intelligitur, que cessantibus legalibus instrumentis unita est, et coniugali affectu asciscitur; hanc coniugem facit affectus, concubinam uero lex nominat. De hac dicitur in Concilio Tolletano: [I. c. 17.]

C. IV. Qui non habet uxorem, loco illius concubinam licet habere. Is, qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur: tamen ut unius mulieris, aut uxoris aut concubinae, sit coniunctione contentus.

C. V. De eodem. Item Ysidorus de distantia ueteris et noui testamenti. Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul habere licitum est, nisi unam tantum aut uxorem, aut certe loco uxoris (si coniux deest) concubinam.

[PALEA. C. VI. Ex dictis Augustini in libro VII. homiliarum, homilia 49. Audite carissimi membra Christi et matris catholicae ecclesiae filii! Quod dico competentibus et fidelibus audiant penitentes. Quod dico fidelibus, dico et competentibus, et penitentibus. Audiant catecumini, audiant omnes, omnes timeant, nemo contempnat; sit mihi in consolationem uester auditus, ne uobis sit in testimonium dolor meus. Competentibus dico, fornicari uobis non licet, sufficiant uobis uxores; audiat Deus, si uos surdi estis, audiant angeli, si uos contempnitis. Concubinas uobis habere non licet; et si non habetis uxores, tamen non licebit uobis habere concubinas, quas postea dimittatis et ducatis uxores, tanto magis dampnatio uobis erit, si uolueritis habere uxores et concubinas. ] III. Pars. Gratian. Ceterum, si non talis concubina fuerit, et etas illius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, apostolica concessione ad ordinem diaconatus prouehi potest. Unde Pelagius Papa scribit Florentino Episcopo:

C. VII. Qui post mortem uxoris de ancilla filios habuerit diaconus fieri permittitur. Fraternitatis tuae relatione suscepta, eius latorem secundas quidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem tamen eum priori non seruasse coniugio designasti. Et quamuis multa sint, que in huiusmodi casibus obseruari canonicae iubeat sublimitatis auctoritas: tamen quia defectus nostri temporis, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur manere censuram, et etas istius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus ordinem possit prouehi, concessisse nos noueris. ?. 1. Micinam uero ancillam eius, de qua se post uxoris transitum filios habere confessus est, iubemus, ut tua dispositione cuicumque monasterio continentiam professura tradatur. Gratian. Hoc ex dispensatione misericordiae; ceterum ex rigore disciplinae intelligitur illud Aurelianensis Concilii:

C. VIII. Non admittatur ad clerum, qui preter uxorem aliam cognouerit. Si quis de laicis post uxorem suam aliam cuiuscumque conditionis cognouerit mulierem, in clerum nullatenus admittatur. IV. Pars, Gratian. Quod ergo de pellice et meretrice apud Gregorium et Innocentium scribitur, propter spem futurae incontinentiae constitutum esse creditur, quia difficile continentiam seruat, qui se illicito concubitu maculare non metuit. Vel prohibetur ordinari, qui pellicem uel meretricem cognouerit maritali affectu, uel quia corrupta florem uirginitatis amiserat uel quia meretricari non desinit, licet in uxorem ducatur. Utrumque enim inpedimentum cuilibet prestat, quo minus ad sacros ordines pertingere ualeat. Unde Ylarius papa [in Sinodo Romana, cap. 2.] scribit, dicens:

C. IX. Qui uirginem non duxit uxorem, ad sacros ordines non accedat. Curandum ergo inprimis est, ne ad sacros ordines (sicut gestis prioribus ante prescriptum est) quisquam, qui uxorem uirginem non duxerit, aspiret.

C. X. Bigamus, uel penitens, corpore uitiatus, litteras ignorans, curiae uel conditioni obnoxius, clericus non fiat. Item Gregorius urbis Romae Presul Scillacino Episcopo. [lib. II. epist. 25.] Precipimus, ne umquam illicitas ordinationes facias, nec bigamum aut qui uirginem sortitus non est uxorem, aut ignorantem litteras, uel qualibet parte corporis uitiatum, uel penitentem, uel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere: sed si quos huiusmodi repereris, non audeas promouere.

C. XI. Non fiat sacerdos, cuius euidenter uxorem constat adulterium admisisse. Item in Neocesariensi Concilio. [cap. 8.] Si cuius uxorem adulterium commisisse, cum esset laicus, euidenter fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu eo iam constituto adulterauit, dato repudio dimittere eam debet. Si uero retinere eius consortium uelit, non potest suscepto ministerio perfrui.

C. XII. De eodem. Item ex Concilio Martini papa. Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata fuerit, dimittat eam. Si autem cum ipsa uoluerit permanere, a ministerio alienus sit. Gratian. Premissis auctoritatibus bigami et qui uirgines non sunt sortiti uxores a sacris ordinibus prohibentur. Sed queritur, si quis ante baptisma uiduam duxerit uxorem, an propterea sit prohibendus a sacris ordinibus? De his ita scribit Innocentius Papa Victricio Rotomagensi Episcopo: [epist. II. cap. 5. et 6.]

C. XIII. Qui ante baptisma, seu post baptisma uiduam uxorem duxerit, non admittatur ad clerum. Si quis uiduam (licet laicus) duxerit uxorem, siue ante baptismum, siue post baptismum, non admittatur ad clerum, quia eodem uitio uidetur exclusus. In baptismate enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur. ?. 1. Quod si non putatur uxor esse computanda, que ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur. Gratian. Prohibentur etiam bigami a quolibet ordine clericatus, iuxta illud Ambrosii [epist. LXXXII.] ad Vercellenses.

C. XIV. Qui secunda coniugia sortitur, clericus non fiat. Cognoscamus, non solum de episcopo et presbitero Apostolum statuisse, sed etiam Patres in concilii Niceni tractatu addidisse, clericum quemquam non debere esse, qui secunda coniugia sit sortitus. V. Pars. Gratian. Similiter etiam uiduarum mariti, uel ancillarum, uel meretricum, clerici fieri non possunt. Unde in canonibus Apostolorum [c. 18.] legitur:

C. XV. Spectaculis publicis mancipatam, uel eiectam, uel ancillam ducens uxorem, diaconus non fiat. Si quis uiduam aut eiectam acceperit, aut meretricem, aut ancillam, uel aliquam de his, que publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut presbiter, aut diaconus, aut ex eorum numero, qui ministerio sacro deseruiunt. VI. Pars. Gratian. Que autem sit uidua, que eiecta, uel meretrix, Ieronimus [epist. CXXVIII.] ad Fabiolam de ueste sacerdotali ostendit dicens:

C. XVI. Que sit uidua, uel eiecta, uel meretrix. Vidua est, cuius maritus mortuus est. Eiecta, que a marito uiuente proicitur. Meretrix, que multorum libidini patet. VII. Pars. Gratian. Sed postea temporum defectui condescendens Papa Martinus in minoribus ordinibus eos constitui permisit, dicens:

C. XVII. Inter lectores uel hostiarios deputetur subdiaconus, secundam ducens uxorem. Si subdiaconus secundam uxorem duxerit, inter lectores uel hostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat. Gratian. Necessitate tamen exigente bigami usque ad subdiaconatum possunt promoueri. Unde Martinus Papa ait:

C. XVIII. Viduam ducens uxorem, subdiaconus fieri potest. Lector, si uiduam uxorem alterius acceperit, in lectoratu permaneat, aut si necessitas fuerit, subdiaconus fiat, nichil autem supra. Similiter et si bigamus fuerit. VIII. Pars. Gratian. Quibus autem propria coniugia prohibentur, interdicitur etiam nuptialibus conuiuiis interesse. Unde in Agatensi Concilio [cap. 39.] legitur:

C. XIX. Nuptiarum conuiuiis presbiteri interesse non debent. Presbiteri, diacones, subdiacones uel deinceps, quibus ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum nuptiarum euitent conuiuia, nec his cetibus misceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obsceni motus corporum choris et saltacionibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris misteriis deputatus turpium spectaculorum atque uerborum contagione polluantur. IX. Pars. Gratian. Vidua uero intelligenda est, si post solempne fedus nuptiarum morte interueniente a uiro suo diuisa fuerit. Ceterum si antequam conueniant fatali necessitate ab alterutro diuisi fuerint, licet ex sponsalibus uxor sit appellata, non tamen post mortem sponsi, et si in proprio sit ducta, et cum eo uelata, uidua appellatur, nec ex eius copula a sacris ordinibus aliquis prohibetur. Unde Pelagius Papa scribit:

C. XX. Qui cum alio uelatam, non tamen illi nuptam, uxorem duxit, sacerdos fieri non prohibetur. Valentino clerico, cui mulier cum alio ante uelata, non tamen illi nupta, sed uirgo permanens, post mortem eius, cum quo uelata erat sponso, coniugali est copula sociata, quia iterum uelamen accepit, nullum in promouendo generetur obstaculum, quia nichil est (quantum ad hunc articulum pertinet) quod ei de canonicis obuiet constitutis.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXXV.
GRATIANUS.
I. Pars. A quibus ordinibus bigami prohibeantur, et utrum reputentur bigami, qui ante baptismum habuerunt unam, et post baptismum alteram, et an liceat sortiri uxores in sacris ordinibus constitutis, multorum auctoritatibus breuiter monstratum est. ?. 1. Sequitur autem in descriptione illa apostolica: "ut sit sobrius," qui ordinandus est, "non uinolentus," quod ex auctoritate ueteris testamenti introductum est. Ministri enim templi prohibentur uinum et siceram libere, ne ebrietate grauentur corda eorum, ut sensus eorum uigeat semper et tenuis sit, uel quia uenter mero estuans facile despumat in libidines. Unde Noe in ebrietate nudauit femora; Loth, quem Sodoma non uicit, una uicerunt. ?. 2. Quod autem uinolentus esse prohibetur, non semel, sed frequenter uino repletus debet intelligi. Hinc etiam in canonibus Apostolorum [can. 43. et 42.] legitur:

C. I. Diaconus, presbiter et episcopus ebrietati et aleae deseruientes, nisi desierint, deponantur. Episcopus, aut presbiter, aut diaconus, aleae atque ebrietati deseruiens, aut desinat, aut certe dampnetur, Subdiaconus autem, aut lector, aut cantor similia faciens, aut desinat, aut communione priuetur. Similiter et laicus.

C. II. Esus carnium et uini potus post diluuium concessus legitur, post Christi aduentum inhibitus. Item Ieronimus. [lib. I. contra Iouianum.] Ab exordio conditionis humanae nec carnibus uescebamur, nec dabamus repudium, nec prepucia nobis eripiebantur in signum, et hoc cursu usque ad diluuium peruenimus. Post diluuium autem cum datione, quam nullus implere potuit, carnes ingestae sunt ad uescendum, et repudii concessa duricia, et cultellus circumcisionis est appositus, quasi Dei munus plus in nobis creauerit quam necesse est. Postquam autem Christus uenit in fine temporum, et OMEGA reuelat ad ALPHA, id est extremitatem retraxit ad principium, nec repudium nobis dare permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo: "Bonum est uinum non bibere, et carnes non comedere." Et uinum enim cum carnibus post diluuium dedicatum est.

C. III. Alienum est a sapiente potationibus et ebrietatibus uacare. Item ex epistolis eiusdem. Luxuriosa res uinum, et contumeliosa ebrietas; omnis autem, qui cum his miscetur, non erit sapiens.

C. IV. Ignominiosum est sacerdoti affluere deliciis. Idem in Michea propheta. [ad. c. 2.] Ecclesiae principes, qui deliciis affluunt, et inter epulas atque lasciuias pudicitiam seruare se credunt, propheticus sermo describit, "quod eiciendi sint de spatiosis domibus lautisque conuiuiis et multo labore conquisitis epulis propter malas cogitationes et opera sua." Et si uis scire, quo eiciendi sunt, euangelium lege: "in tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium." An non confusio et ignominia est Iesum crucifixum, pauperem et esurientem, farsis predicare corporibus? et ieiuniorum doctrinam rubentes buccas tumentiaque ora proferre? Si in loco apostolorum sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conuersationem et abstinentiam.

[PALEA. C. V. De eodem. Idem ad Oceanum, epistola 83. Venter mero estuans cito despumat in libidines. Ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor. ]

[PALEA. C. VI. De eodem. Idem ad Nepotianum, de uita clericorum. Vinolentum sacerdotem et Apostolus dampnat, et uetus lex prohibet. Sacerdotes, qui ministrant in templo Dei, prohibentur uinum et siceram bibere, ne in crapula et ebrietate aggrauentur corda eorum. Sicera hebreo sermone omnis potio nuncupatur, que inebriare potest. Et infra: Quicquid inebriat et statum mentis euertit, fuge similiter ut uinum. "Nolite, ait Apostolus, inebriari uino, in quo est luxuria." Et supra: Qui altario deseruiunt, uinum et siceram non bibant. Sponsa Christi uinum fugiat ut uenenum. Vinum et ebrietas incendium est. ]

[PALEA. C. VII. De eodem. Item Prosper de uita contemplatiua, libro II. capitulo 22. Luxuriam facit et nutrit uini perceptio nimia, non natura. ]

C. VIII. In paradyso abstinentia, post paradysum edendi lasciuia cepit. Item Ambrosius in sermone de ieiunio Diuinum ad patrem resultat oraculum. Sexto die bestiae sunt creatae, et cum bestiis orta edendi potestas est et usus escarum. Ubi cibus cepit, ibi finis factus est mundi: ubi cepit sua incrementa nescire, ibi ceperunt diuina circa eum opera feriari. Quo indicio declaratum est, quod per cibos mundus haberet imminui, per quos desiit augeri. Et infra: ?. 1. Ut sciamus, non esse nouellum ieiunium, primam illic legem constituit de ieiunio. Et infra: Eousque nemo preuaricari nouerat ut adhuc orta non esset, que prima est preuaricatio. Indictum est ieiunium, abstinentiae lex a Domino Deo: preuaricatio legis a diabolo; culpa per cibum, latebra post cibum; cognitio infirmitatis in cibo, firmitatis uirtus in ieiunio. Serpens gulae suadet, Dominus ieiunare decernit. Itaque gula paradyso regnantem expulit, abstinentia ad paradysum reuocauit errantem. Et infra: ?. 2. In principio generis humani ignorabatur ebrietas; primus Noe uineam plantauit, dedit naturam, sed ignorauit potentiam. Itaque uinum nec suo pepercit auctori. Sed illius ebrietas nobis suadet sobrietatem. Semel enim inebriatus est Noe. Ubi malum ebrietatis agnouit, iumentum suum ad remedium temperauit, non ad uicium effudit. ?. 3. Manebat autem, antequam uinum inueniretur, omnibus inconcussa libertas; nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia seruitutis exigere. Non esset hodie seruitus, si ebrietas non fuisset. Obrepserat quidem iam fraternae prelationis inuidia, manebat tamen paternae pietatis adhuc reuerentia. Lesa pietas est, dum irridetur ebrietas. Non illis itaque solis nocent uina, quos temptant; sed etiam illis amplius, quorum oculis temulenta ebriorum membra nudantur. Et infra: ?. 4. Legimus etiam, quod patrem Loth inebriauerunt filiae in monte, ad quem timentes incendium Sodomitarum confugerant, et habitabant in spelunca. ?. 5. Fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae regeneratricis partus deterior. ?. 6. At non Abraham uina in suo conuiuio ministrabat, sed immolabat uitulum, butirum et lac etiam angelis hospitibus exhibebat. Recte enim illic deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum. Denique annuntiauit Dominum Iohannes, "non manducans panem, neque bibens uinum." Qui enim Christum annuntiat, ab omni uitiorum incentiuo prestare se debet alienum.

C. IX. Triginta diebus a communione clericus abstineat, quem ebrium fuisse constiterit. Item ex Concilio Agatensi. [cap. 41.] Ante omnia clericis uetetur ebrietas, que omnium uitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum, quem ebrium fuisse constiterit, (ut ordo patitur) aut triginta dierum spatio a communione submoueatur, aut corporali subdatur suplicio.

DISTINCTIO XXXVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Oportet etiam esse ordinandum prudentem. Quod contra eos notandum est, qui sub nomine simplicitatis excusant stulticiam sacerdotum. Prudentem autem oportet episcopum intelligi non solum litterarum peritia, uerum etiam secularium negotiorum dispensatione. Unde in epistola Gelasii Papae: [ad Episcopos per Lucaniam, cap. 18.]

C. I. Illitterati et corpore uitiati non promoueantur ad clerum. Illitteratos aut aliqua parte corporis imminutos, nullus presumat ad clerum promouere, quia litteris carens sacris non potest esse aptus offitiis, et uitiosum nichil Deo prorsus offerri legalia precepta sanxerunt. ?. 1. Similiter, qui se ipsos abscidunt.

C. II. Ad summum sacerdotium non aspiret, qui diuinis stipendiis non est eruditus. Item Zosimus Papa. [epist. ad Hesychium Episcopum Salonitanum] Qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non est inbutus, et temporum approbatione diuinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare presumat; et non solum in eo ambitio inefficax habeatur, uerum etiam ordinatores eius careant eo ordine, quem contra precepta Patrum crediderant presumendum. Gratian. Ecce, quod sacrarum litterarum oportet episcopum habere peritiam: unde in ueteri testamento inter cetera ornamenta pontifex rationale ferebat in pectore, in quo scribebatur manifestatio et ueritas, quia in pectore pontificis manifesta debet esse cognitio ueritatis. ?. 1. Hinc etiam uectes, quibus archa portabatur, iugiter annulis erant inserti, ut, cum archa esset portanda, nulla fieret mora de intromittendis uectibus, quia predicatores, per quos ecclesia circumfertur, sacris litteris semper debent insistere, ne tunc querant discere, cum ex offitio alios docere debeant. ?. 2. Hinc etiam Dauid prius ex gratia Spiritus sancti donum scientiae percepit, et postea regni administrationem assecutus est. ?. 3. Salomon quoque non diuitias, non longa tempora huius uitae, sed sapientiam a Deo petiit et inpetrauit. ?. 4. Hinc etiam Dominus prius ponit uerba sua in ore prophetae, et postea constituit eum super gentes et regna, dicens ad Ieremiam: "Ecce, dedi uerba mea in ore tuo. Ecce, constitui te hodie super gentes et super regna etc." ?. 5. Hinc etiam Malachias ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt de ore eius, quia angelus Domini exercituum est." ?. 6. Hinc idem saluator noster prius in medio doctorum sedit, audiens illos et interrogans, et postea predicare cepit, quia prius quisque debet discere, et postea predicandi offitium usurpare. ?. 7. Hinc et Salomon prius ait: "tempus tacendi," et postea: "loquendi," quia ueritas prius tacendo discitur, et postea loquendo predicatur. ?. 8. Hinc idem Dominus ait: "Qui audit, dicat, ueni." ?. 9. Hinc etiam prius apostolos docuit, deinde eos ad predicandum misit, dicens: "Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae." Sic etiam post resurrectionem prius illis sensum aperuit et scripturas explanauit, et postea dixit eis: "Euntes in mundum uniuersum, etc." Unde cum de quinque panibus quinque milia hominum uellet reficere, prius panes accipiens fregit, et postea discipulis dedit, et per eos demum turbis apposuit, quia sacramenta legis et prophetarum prius disserendo exposuit, et postea eorum scientiam discipulis dedit, et tandem per eos illam fidelibus dispensauit. ?. 10. Et hinc Petrus cum rectoribus ecclesiae scriberet ait: "Parati reddere rationem omni poscenti uos satisfactionem de ea fide et spe, que in uobis est." ?. 11. Hinc etiam Paulus scribens ad Timotheum ait: "Attende lectioni et exhortationi et doctrinae." ?. 12. Ex quibus omnibus liquido colligitur, quod non sufficit prelatis bona conuersatio et morum honestas, nisi addatur scientia doctrinae. ?. 13. Unde sacerdotes ingressuri tabernaculum prius lauabantur in labro eneo, quod fecerat Moyses ex speculis mulierum. ?. 14. Hinc etiam in Canticis Canticorum oculi, per quos prelati ecclesiae intelliguntur, assimilantur columbis, que resident iuxta fluenta plenissima. Hinc etiam Ieronimus in Leuitico: [c. 8.]

C. III. Sacerdotis est legis scientiam habere, non bellis, sed orationibus operam dare. Si quis uult pontifex non tam uocabulo esse quam merito, imitetur Moysen, imitetur Aaron. Quid enim dicitur de eis? quia non discedunt de tabernaculo Domini. Erat ergo Moyses indesinenter in tabernaculo Domini. Quod autem ei opus erat? ut aut a Deo aliquid disceret aut ipse populum doceret. Hec duo sunt pontificis opera, ut a Deo discat legendo diuinas scripturas et sepius meditando, aut populum doceat. Sed illa doceat, que ipse a Deo didicerit, non ex proprio corde uel ex humano sensu, sed que Spiritus sanctus docet. ?. 1. Est et aliud opus, quod facit Moyses: ad bella non uadit, non pugnat contra inimicos. Sed quid facit? orat, et donec orat, uincit populus eius; si relaxauerit et dimiserit manus, populus eius uincitur et fugatur. Oret ergo sacerdos ecclesiae indesinenter, ut uincat populus, qui sub ipso est, hostes inuisibiles Amalechitas, qui sunt demones inpugnantes eos, qui uolunt pie uiuere in Christo.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXXVII
GRATIANUS.
I. Pars. Sed queritur, an secularibus litteris oporteat eos esse eruditos? De his ita scribitur in Concilio Cartaginensi IV.: [cap. 16.]

C. I. Libros gentilium non legat episcopus. Episcopus libros gentilium non legat, hereticorum autem pro necessitate aut tempore.

C. II. Reprehenduntur sacerdotes, qui omissis euangeliis legunt comedias. Item Ieronimus ad Damasum de prodigo filio. [epist. CXLVI.] Sacerdotes Dei omissis euangeliis et propheciis uidemus comedias legere, amatoria bucolicorum uersuum uerba cantare, tenere Virgilium, et id, quod in pueris est causa necessitatis, crimen in se facere uoluptatis.

C. III. In uanitate et obscuritate sensus ambulant, qui secularibus disciplinis occupantur. Idem. [ad cap. 4. epist. ad Ephesios, lib. II. comment.] Nonne uobis uidetur in uanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur? qui phisicus perscrutator oculos trans celum leuat, et ultra profundum terrarum et abissi in quoddam inane demergitur? qui iambum feruet? qui tantam metrorum siluam in suo studiosus corde distinguit et congerit? et (ut ad alteram partem transeam) qui diuitias per fas et nefas querit? qui adulatur regibus, hereditates captat alienas, et congregat opes, quas in momento cui sit relicturus ignorat?

C. IV. Qui scripturas sacras male intelligunt, uel seculari sapientia abutuntur, uino inebriantur et sicera. Idem in Ysaia. Vino inebriantur, qui scripturas sanctas male intelligunt atque peruertunt: sicera, qui abutuntur seculari sapientia et dialecticorum tendiculis, que non tam uincula sunt appellanda quam fantasmata, id est umbrae quedam et imagines, que cito pereunt et soluuntur. Idem: ?. 1. Secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere, qui aliter scripturarum uerba accipiunt, quam Spiritus sanctus sonat, et diuinos eos, qui coniectura mentis suae incerta futurorum quasi uera pronuntiant absque diuinorum auctoritate uerborum. Idem: ?. 2. Quicumque scripturas non ita intelligit, ut rei ueritas habet, uuam acerbam comedit.

C. V. Reprehenduntur episcopi, qui filios suos secularibus erudiunt litteris. Idem [lib. III. ad cap. 6.] in epistola ad Ephesios. Legant episcopi atque presbiteri, qui filios suos secularibus litteris erudiunt, et faciunt comedias legere et mimorum turpia scripta cantare, de ecclesiasticis sumptibus forsitan eruditos. Et quod in corbonam pro peccato uirgo uel uidua, uel substantiam suam totam effundens quilibet pauper obtulerat, hoc calendarum strenam, et saturnalium sportulam, et mineruale munus grammaticus et orator, aut in sumptus domesticos aut in templi stipes, aut sordidum conuertit in lucrum. Heli sacerdos ipse fuit sanctus; sed quia filios suos non erudiuit in omni disciplina et correctione, supinus cecidit et mortuus est.

[PALEA. C. VI. Item ex responsione Adriani Papae ad Carolum, c. 49. Omnem uim uenenorum suorum in dialectica disputatione constituunt heretici, que philosophorum sententia definitur non astruendi uim habere, sed studium destruendi. Sed non in dialectica complacuit Deo saluum facere populum suum. Regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis. ]

C. VII. B. Ieronimus ab angelo uerberatur, quia Ciceronis libros legebat. Item Rabanus de pressuris ecclesiasticis. Legimus de B. Ieronimo, quod, cum librum legeret Ciceronis, ab angelo correptus est, eo quod uir Christianus paganorum figmentis intenderet. Gratian. Hinc etiam filius prodigus ille in euangelio reprehenditur, qui de siliquis, quas porci manducabant, uentrem suum replere cupiebat. ?. 1. Hinc etiam Origenes cinifes et ranas, quibus Egiptii percussi sunt, uanam dialecticorum garrulitatem et sophistica argumenta intelligit. Ex quibus omnibus colligitur, quod non est ab ecclesiasticis secularium litterarum querenda peritia. ?. 2. Sed econtra legitur, quod Moyses et Daniel omni scientia Egiptiorum et Caldeorum eruditi fuerint. Legitur etiam, quod precepit Dominus filiis Israel, ut spoliarent Egiptios auro et argento, moraliter instruens, ut siue aurum sapientiae, siue argentum eloquentiae apud poetas inueniremus, in usum salutiferae eruditionis uertamus. ?. 3. In Leuitico etiam primitias mellis, id est dulcedinem eloquentiae humanae Domino iubemur offerre. ?. 4. Magi quoque tria munera Domino obtulerunt, in quibus nonnulli tres partes philosophiae uolunt intelligi. ?. 5. Denique, ut in expositione Psalterii Cassiodorus testatur, omnis splendor rethoricae eloquentiae, omnes modi poeticae locutionis, quelibet uarietas decorae pronuntiationis a diuinis scripturis sumpsit exordium. ?. 6. Hinc etiam Ambrosius ait super epistolam Colosensium: "Omnis ratio supernae scientiae uel terrenae creaturae in eo est, qui est caput earum et auctor, ut, qui hunc nouit, nichil ultra querat, quia hic est perfecta uirtus et sapientia; quicquid alibi queritur, hic perfecte inuenitur. In Daniele et Salomone ostendit infidelibus esse se auctorem totius sapientiae. Quod infideles non putant, quia non legunt in euangeliis et prophetis astrologiam, et alia huiusmodi, que despecta sunt, quia nichil ualent ad salutem, sed mittunt in errorem, et, dum his student, curam animae non habent. Qui uero Christum nouit, thesaurum sapientiae et scientiae inuenit, quia id nouit, quod utile est." Hinc etiam Beda ait in [lib. II.] Regum: [c. 9. in Samuelis allegoricis expositionibus]

C. VIII. Non prohibeantur clerici seculares litteras legere. Turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos a legendis secularibus libris omnibus modis existimat prohibendos, in quibus si qua inuenta sunt utilia, quasi sua sumere licet. Alioquin Moyses et Daniel sapientia et litteris Egiptiorum Caldeorumque non paterentur erudiri, quorum tamen supersticiones simul et delicias horrebant. Nec ipse magister gentium aliquot uersus poetarum suis uel scripturis indidisset, uel dictis. II. Pars. Gratian. Cur ergo legi prohibentur, que tam rationabiliter legenda probantur? Sed seculares litteras quidam legunt ad uoluptatem, poetarum figmentis et uerborum ornatu delectati; quidam uero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores gentilium legendo detestentur, et utilia, que in eis inuenerint, ad usum sacrae eruditionis deuote inuertant. Tales laudabiliter seculares litteras addiscunt. Unde B. Gregorius quendam episcopum non reprehendit, quia eas didicerat, sed quia contra episcopale offitium pro lectione euangelica grammaticam populo exponebat. Hinc etiam Ambrosius scribit super Lucam: [in explanatione prooemii]

C. IX. Seculares litterae legendae sunt, ut non ignorentur. Legimus aliqua, ne legantur; legimus, ne ignoremus, legimus, non ut teneamus, sed ut repudiemus.

C. X. Gramatica legenda est, ut per eam sacrae scripturae intelligantur. Item Ieronimus super epistolam ad Titum. Si quis gramaticam artem nouit uel dialecticam, ut recte loquendi rationem habeat, et inter falsa et uera diiudicet, non inprobamus. ?. 1. Geometria autem et aritmetica et musica habent in sua scientia ueritatem, sed non est scientia illa pietatis. Scientia autem pietatis est legere scripturas et intelligere prophetas, euangelio credere, apostolos non ignorare. ?. 2. Gramaticorum autem doctrina potest proficere ad uitam, dum fuerit in meliores usus assumpta.

C. XI. Exemplo Danielis probatur, non esse peccatum secularibus litteris erudiri. Item. Qui de mensa et uino regis nolunt comedere, ne polluantur, utique si sapientiam atque doctrinam Babiloniorum scirent esse peccatum, numquam adquiescerent discere quod non licebat. Discunt autem, non ut sequantur, sed ut iudicent atque conuincant, quomodo si quispiam aduersus mathematicos uelit scribere inperitus matheseos, risui pateat, et aduersus philosophos disputans, si ignorat dogmata philosophorum. Discunt ergo ea mente doctrinam Caldaicam, qua et Moyses omnem sapientiam Egiptiorum didicerat. Idem: ?. 1. Si quando cogimur litterarum secularium recordari et aliqua ex his discere, que olim omisimus non est nostrae uoluntatis, sed, ut ita dicam, grauissimae necessitatis ut probemus ea, que a sanctis prophetis ante secula multa predicta sunt, tam Grecorum, quam Latinorum et aliarum gentium litteris contineri.

C. XII Magistros et doctores episcopi congruis locis constituant. Item ex Sinodo Eugenii Papae. [II. c. 34.] De quibusdam locis ad nos refertur, neque magistros, neque curam inueniri pro studio litterarum. Idcirco ab uniuersis episcopis subiectis plebibus, et aliis locis in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia habeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium dogmata assidue doceant, quia in his maxime diuina manifestantur atque declarantur mandata.

C. XIII. Auctoritatibus gentilium eorum uanitas retunditur atque conuincitur. Item Augustinus contra Manicheos. [lib. XIII. cap. 15.] Si quid ueri de Deo Sibilla, uel Orpheus, aliiue gentium uates aut philosophi predixisse perhibentur, ualet quidem aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam, non tamen ad istorum auctoritatem complectendam. Quantum enim de Christi distat aduentu inter predicationem angelorum, et confessionem demonum, tantum inter auctoritatem prophetarum, et curiositatem sacrilegorum.

C. XIV. Ad intelligentiam sacrarum scripturarum secularium peritia est necessaria. Item Clemens. [Papa I. epist. V. ad suos discipulos] III. Pars. Relatum nobis est, quod quidam in uestris partibus commorantes sanis doctrinis aduersantur, et prout eis uidetur non secundum traditionem patrum, sed iuxta suum sensum docere uidentur. Multas enim quidam, ut audiuimus, uestrarum partium ingeniosi homines ex his, que legunt, uerisimilitudines capiunt. Et ideo diligenter obseruandum est, ut lex Dei cum legitur, non secundum propriam ingenii intelligentiam legatur uel doceatur. Sunt enim multa uerba in diuinis scripturis, que possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisque sponte presumit; sed non oportet. Non enim sensum, extrinsecus alienum et extraneum debetis querere ut quoquo modo ipsum ex scripturarum auctoritate confirmetis, sed ex ipsis scripturis sensum capere ueritatis. Et ideo oportet ab eo scientiam discere scripturarum, qui eam a maioribus secundum ueritatem sibi traditam seruat, ut et ipse possit eam, quam recte suscepit, competenter asserere. Cum enim ex diuinis scripturis integram quis et firmam regulam ueritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac liberalibus studiis, que forte in pueritia attigit, ad assertionem ueri dogmatis conferat, ita tamen, ut, ubi uera didicerit, falsa et simulata declinet.

C. XV. Quare prohibetur Christianus poetica figmenta legere. Item Ysidorus in libro [III.] Sententiarum. [de summo bono cap. 13.] IV. Pars. Ideo prohibetur Christianus legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta fabularum nimium mentem excitant ad incentiua libidinum. Non enim solum thura offerendo demonibus immolant, sed etiam eorum dicta libentius capiendo. V. Pars. Gratian. Ut itaque ex premissis auctoritatibus apparet, inperitia sacerdotibus semper debet esse aduersa, quoniam, cum per ignorantiam cecati aliis ducatum prestare ceperint, ambo in foueam cadunt; unde dicitur in Psalmo: "Obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper incurua." Cum enim obscurantur illi, qui preeunt, ad ferenda onera peccatorum facile sequentes inclinantur. Elaborandum est itaque sacerdotibus, ut ignorantiam a se quasi quandam pestem abiciant. Licet enim seruus nesciens uoluntatem domini sui, et non faciens, dicatur uapulare paucis, non tamen hoc de omnibus generaliter intelligitur. Ut enim ait Apostolus "Qui ignorat, ignorabitur." Quod de eo intelligendum est, "qui noluit intelligere, ut bene ageret". Unde Augustinus ait in libro Questionum: [ueteris ac noui testamenti, quaest. 67.]

[C. XVI.] Non omnis ignorans est immunis a pena. Ille enim ignorans potest excusari a pena, qui quod disceret non inuenit. Illis autem hoc ignosci non poterit, qui, habentes a quo discerent, operam non dederunt.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XXXVIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Cum itaque uoluntaria ignorantia omnibus sit noxia sacerdotibus est periculosa. Unde in Tolletano Concilio [IV., cap. 24.] legitur:

C. I. Sacerdotibus maxime ignorantia est uitanda. Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus Dei uitanda est, qui docendi offitium in populo Dei susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas admonentur, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: "Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae," et: "semper permane in his." Sciant ergo sacerdotes scripturas sacras et canones, et omne opus eorum in predicatione et doctrina consistat, atque edificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.

C. II. Offitialem libellum ab episcopo accipiant presbiteri, cum ordinantur. Item ex eodem. [Toletano IV. c. 25.] Quando presbiteri in parrochiis ordinantur, libellum offitialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam in ipsis diuinis sacramentis offendant. Cum uero ad letanias uel ad concilium uenerint, rationem episcopo suo reddant, qualiter susceptum offitium celebrent, uel baptizent.

C. III. Inscientia sacerdotum nec excusatione digna est nec uenia. Item Leo Episcopis Constantinopolitanis. Si in laicis uidetur intolerabilis inscientia, quanto magis in his qui presunt, nec excusatione est digna, nec uenia?

C. IV. Canones non licet sacerdotibus ignorare. Item Celestinus omnibus orthodoxis Episcopis. Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec quicquam facere, quod possit Patrum regulis obuiare. Que enim a nobis res digna seruabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliorum libitu licentia populis permissa frangatur?

C. V. Que sacerdotibus necessaria sunt ad discendum. Item ex dictis S. Augustini. Que ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, id est sacramentorum liber, lectionarius, antiphonarius baptisterium, computus, canones penitentiales, psalterium, omeliae per circulum anni dominicis diebus et singulis festiuitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nomen uix in eo constabit, quia ualde periculosae sunt euangelicae minae, quibus dicitur: "Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadunt."

C. VI. Que oportet scire eum, qui episcopus est ordinandus. Item ex VII. Sinodo. [cap. 2.] Omnes psallentes repromittimus Deo: "In iustificationibus tuis meditabor, non obliuiscar sermones tuos." Quod omnes quidem Christianos obseruare saluberrimum est, sed precipue hos, qui ecclesiasticam consecuti sunt dignitatem. Unde diffinimus omnem, qui ad episcopatus prouehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse, ut ex hoc etiam omnis clerus, qui sub eo fuerit, ita moneatur et inbuatur. Inquiratur autem diligenter a metropolitano, si in promtu habeat legere scrutabiliter et non transitorie tam sacros canones et sanctum euangelium, quam diuini Apostoli librum et omnem diuinam scripturam atque secundum mandata conuersari, et docere populum sibi commissum. Substantia enim summi sacerdotii nostri sunt eloquia diuinitus tradita, id est uera diuinarum scripturarum disciplina, quemadmodum magnus perhibet Dionisius. Quod si disceptauerit, et ita libenter facere et docere minime spoponderit, nullatenus consecretur. Ait enim prophetice Deus: "Tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris michi."

C. VII. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 3.] Placuit, ut ordinatis episcopis uel clericis prius ab ordinatoribus suis decreta conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse peniteat.

C. VIII. Sacrae scripturae inherentes non obscurantur iniquitate mundana. Item Zepherinus Papa. [epist. I. ad Episcopos Siciliae] Sicut stellas celi non extinguit nox, sic mentes fidelium inherentes firmamento sacrae scripturae non obscurat mundana iniquitas.

C. IX. Ignorantia scripturarum est ignorantia Christi. Item Ieronimus in Isaia. Si iuxta apostolum Paulum Christus Dei uirtus est et Dei sapientia est, ignoratio scripturarum est ignoratio Christi.

C. X. A Domino sciuntur, uel ignorantur, qui ea, que Dei sunt, sapiunt, uel ignorant. Item Gregorius in Moralibus. Qui ea, que Dei sunt sapiunt, a Domino sapiuntur, et qui ea, que Dei sunt, nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo testante, qui ait: "Si quis ignorat, ignorabitur." Idem: Quicumque stultus est in culpa, sapiens erit in pena.

C. XI. Non qui aliquid nescit, sed qui putat se scire quod nescit, errare probatur. Item Augustinus. [in Enchiridio ad Laurentium, cap. 17.] II. Pars. Quamuis errare quanta possumus cura cauendum sit, non solum in maioribus, uerum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non est tamen consequens, ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed si quis se existimet scire quod nescit. Pro uero quippe approbat falsum, quod erroris est proprium. Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non errans recta ratione preponitur. In diuersis autem rebus, id est cum iste scit alia, ille alia, et iste utiliora, ille minus utilia uel etiam noxia: quis non in eis, que ille scit, ei preferat nescientem? Sunt enim quedam, que nescire melius est quam scire. III. Pars. Gratian. Sed licet per ignorantiam gramaticae artis aliquid uitiosum proferant episcopi uel presbiteri, non tamen ideo a scolasticis sunt despiciendi, quia morum uitia magis quam uerborum sunt precauenda. Unde Augustinus in libro de catezizandis rudibus: [c. 9.]

C. XII. Non contempnant scolastici ecclesiasticam simplicitatem. Sedulo monendi sunt scolastici ut humilitate induti Christiana, discant non contempnere quos cognouerint morum uitia quam uerborum amplius deuitare, sed cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant, quam etiam preferre consueuerant. His enim maxime utile est nosse, ita esse preponendas uerbis sententias, ut preponitur animus corpori. Ex quo fit, ut ita malle debeant ueriores quam dissertiores audire sermones, sicut malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos. Nouerint etiam, non esse uocem ad aures Dei, nisi animi affectum. Ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et ministros ecclesiae forte animaduerterint uel cum barbarismis et soloecismis Deum inuocare, uel eadem uerba, que pronunciant, non intelligere, perturbateque distinguere, non quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id, quod plane intelligit, dicat "Amen"; sed quia pie toleranda sunt ab eis, qui didicerint ut sono in foro, sic uoto in ecclesia benedici. Itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictio numquam tamen benedictio dici potest.

[PALEA. C. XIII. De eodem. Item Gregorius ad Leandrum Episcopum Hispalensem, in prefatione Moralium ad finem. Indignum uehementer existimo, ut uerba celestis oraculi restringam sub regulis Donati. ]

[PALEA. C. XIV. Item Augustinus de uera religione, c. 49. et 50. Locutio diuinarum scripturarum secundum cuiusque linguae proprietatem accipienda est. Habet enim omnis lingua sua quedam propria genera locutionum, que cum in aliam linguam transferuntur, uidentur absurda. ]

[PALEA. C. XV. Item Ieronimus ad Pammachium, epistola LII., cuius initium est: Christiani interdum pudoris est. Ecclesiastica interpretatio etiamsi habet eloquii uenustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scolis

C. XVI. Episcopus propter obprobrium senectutis a paruulis et a minimis discere non erubescat. Item Clemens Papa. [epist. III.] Nullus episcopus propter obprobrium senectutis uel nobilitatem generis a paruulis uel minimis eruditis, si quid forte est utilitatis aut salutis, inquirere negligat. Qui enim rebelliter uiuit, et discere atque bona agere recusat, magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur, et potius infidelis quam fidelis monstratur.

DISTINCTIO XXXIX.
GRATIANUS.
Ecce plenarie monstratum est, quod sacerdotes oportet litterarum tam sacrarum quam secularium esse peritos. Nunc queritur, an secularium negotiorum oporteat eos habere peritiam? Hanc prelatis esse necessariam, multis rationibus probatur. Debent namque prelati subditis non solum spiritualia, sed etiam carnalia subsidia ministrare, exemplo Christi, qui turbas sequentes non solum uerbo docebat, sed etiam uirtute sanabat et corporalibus alimentis reficiebat. Ut autem prelati hec omnia plene perficere possint, secularium negotiorum oportet eos habere sollertiam, ut eorum cautela et ecclesiae seruentur indempnes, et cuique necessaria pro suo modo subministrentur. Unde quidam in episcopum electus a B. Gregorio pro sua simplicitate repellitur, ne eius occasione res ecclesiae dilapidarentur. Unde idem scribit nobilibus ciuibus Neapolim: [lib. VIII. epist. 40.]

C. I. Secularium negotiorum inperiti non sunt in episcopos ordinandi. Petrus diaconus, quem a uobis electum asseritis, omnino (ut dicitur) simplex est, et nostis, quia hoc tempore talis in regiminis debet arce constitui, qui non solum de salute animarum, uerum etiam de extrinseca utilitate et cautela sciat esse solicitus.

DISTINCTIO XL.
GRATIANUS.
I. Pars. Oportet quoque episcopum esse ornatum et hospitalem. Ornamenta episcopalia uirtutes debent intelligi, que a Domino eis repromittuntur, dum dicitur: "Sacerdotes eius induam salutari." Unde in ueteri testamento uariis uestibus ex precepto Domini sacerdotes ornati leguntur, quia multimodis uirtutibus splendere debet uita pontificis, ut gradui conferat decorem, quem ab eo non accepit. Non enim loca, sed uita et mores sanctum faciunt sacerdotem. Unde ex offitio suscepto non licentiam peccandi, sed necessitatem bene uiuendi se nouerint assecutos. Unde Simacus Papa ait:

C. I. Offitium sacerdotii non confert, sed adimit licentiam delinquendi. Non nos beatum Petrum (sicut dicitis) a Domino cum sedis priuilegio, uel successores eius, peccandi iudicamus licentiam suscepisse. Ille perhennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae transmisit ad posteros. Quod illi concessum est per actuum lucem, ad illos pertinet, quos par conuersationis splendor illuminat. Quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt, que a loci predecessore testantur. Aut enim claros ad hec fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat.

C. II. Filii sanctorum sunt, qui exercent opera eorum. Item Ieronimus. [ad Heliodorum, epist. I.] Non est facile stare in loco Petri et Pauli et tenere cathedram regnantium cum Christo, quia hinc dicitur: non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum.

C. III. Morum nobilitas, non loci uel generis, sacerdotes notificet. Item Gregorius. Nos, qui presumus, non ex locorum uel generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium claritate, sed fidei puritate.

C. IV. Non loca uel ordines, sed merita nos Deo coniungunt. Idem Anastasio Presbitero. [lib. VI. epist. 29.] Non loca uel ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed nos aut merita bona coniungunt, aut mala disiungunt.

C. V. Magnitudo peccati uel dignitatis quemque fortiter deicit. Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homilia 40. ad c. 21.] II. Pars. Homo Christianus fortiter cadit in peccatum propter duas causas: aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis.

C. VI. Dampnatur Apostolicus, qui suae et fraternae salutis est negligens. Item ex gestis Bonifacii Martiris. III. Pars. Si papa suae et fraternae salutis negligens reprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nichilominus innumerabiles populos cateruatim secum ducit, primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in eternum uapulaturus. Huius culpas istic redarguere presumit mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide deuius; pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animaduertunt propensius pendere.

C. VII. Non ordines, sed uitae merita nos Deo commendant. Item Augustinus ad Valerium. [epist. CXLVIII.] IV. Pars. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nichil esse in hac uita et maxime in hoc tempore facilius et leuius et hominibus acceptabilius episcopi, aut presbiteri, aut diaconi offitio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nichil apud Deum miserius et tristius et dampnabilius. ?. 1. Item: Nichil est in hac uita et maxime in hoc tempore difficilius et laboriosius et periculosius episcopi, aut presbiteri, aut diaconi offitio, sed apud Deum nichil beatius, si eo modo militetur, quo noster imperator iubet. Quis autem sit modus, nec a pueritia, nec ab adolescentia mea didici, et eo tempore, quo discere ceperam, uis mihi facta est merito peccatorum meorum. Nam quid aliud existimem nescio, ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noueram.

C. VIII. Corrumpitur et ad terram sacerdotium trahitur, nisi legaliter et iuste seruetur. Item Ysidorus. Sicut uiri et mulieris digna coniunctio unum facit matrimonium, et sicut duorum copulatio unum perficit corpus, ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbiterum, et electio et consecratio unum faciunt episcopum: que omnia unum efficiunt corpus, quod citius corrumpitur et ad terram trahitur, nisi legaliter conseruetur, nisi iuste uiuendo laudetur.

C. IX. Gratia, non locus saluat animam. Item Ambrosius. [lib. de paradiso, c. 4.] V. Pars. Illud autem aduerte, quia extra paradisum uir factus est, mulier intra paradisum, ut aduertas, quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque gratiam sibi comparat. Denique extra paradisum, hoc est in inferiori loco, uir factus melior inuenitur, et illa, que in meliori loco, hoc est in paradiso, facta est, inferior inuenitur.

C. X. De eodem. Item Gregorius. [lib. VI. Reg. epist. 5.] Quelibet occulta loca sine gratia animam saluare non possunt, quod aliquando in ipsis quoque conspicimus erratibus electorum. Nam Loth in ipsa peruersa ciuitate iustus fuit: in monte peccauit. Sed ista cur dicimus, cum maiora nouerimus? Quid enim paradiso iucundius? quid celo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus de celo peccando cecidit.

C. XI. De eodem. Idem. Adam primus homo de paradiso pro peccato eiectus est: hoc est, qui Dei nobilitatem a se deiecit, nobilitate loci priuatur.

C. XII. Non est uere sacerdos omnis, qui nominatur sacerdos. Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis imperfecti in Matth. hom. 43. ad c. 23.] VI. Pars. Multi sacerdotes, et pauci sacerdotes; multi nomine, et pauci in opere. Videte ergo quomodo sedeatis super cathedram, quia non cathedra facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sanctificat hominem, sed homo locum; non omnis sacerdos sanctus, sed omnis sanctus sacerdos est. Qui bene sederit super cathedram honorem accipit cathedrae; qui male sederit, iniuriam facit cathedrae; ideoque malus sacerdos de sacerdotio suo crimen adquirit, non dignitatem. In iudicio enim sedens, si quidem bene uixeris et bene docueris, populum instruis; si uero bene docueris et male uixeris, tui solius condempnator eris. Nam bene uiuendo et bene docendo populum instruis, quomodo uiuere debeat: bene autem docendo et male uiuendo Deum instruis, quomodo te debeat condempnare. Idem: ?. 1. Quicumque desiderauerit primatum in terra, inueniet confusionem in celo, nec inter seruos Christi computabitur, qui de primatu tractauerit, nec unusquisque eorum festinet, quomodo appareat aliis maior, sed quomodo omnibus inferior uideatur, quoniam non qui maior fuerit in honore, ille est iustior, sed qui fuerit iustior, ille maior est.

---------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XLI.
GRATIANUS.
I. Pars. Ecce, quibus oporteat sacerdotem esse ornatum moribus. Scilicet preterea oportet illum esse ornatum in exterioribus, habitu uidelicet et incessu: habitu, ut nec fulgidis, nec sordidis se uestibus ornet. Ut enim ait Ieronimus nec affectatae sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt, quod tam de uestibus, quam de cibis intelligendum est. Unde Augustinus ait in libro [III.] de doctrina Christiana: [cap. 12.]

C. I. Pro moribus eorum, cum quibus uiuimus, alimentis uti debemus. Quisquis rebus pretereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum, cum quibus uiuit, aut intemperans, aut supersticiosus est. Quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. ?. 1. Quid igitur locis, et temporibus, et personis conueniat, diligenter adtendendum est, nec temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupidinis uel uoracitatis preciosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem fedissima gulae flamma in uilissimum ardescat, et sanius quisque maluerit more Domini pisce uesci, quam lenticula more Esau, nepotis Abraham, aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores sunt nobis pleraeque bestiae, quia uilioribus escis aluntur. Nam in omnibus huiuscemodi rebus non ex earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum est, uel inprobandum quod facimus.

C. II. Non cibus, sed appetitus in culpa est. Item Augustinus super epistolam Iohannis. Deliciae quelibet, si absque desiderio percipiantur, non officiunt, et uiles cibi appetenter accepti inpediunt profectum abstinentiae. Dauid enim aquam concupitam effudit, et Elias carnes comedit.

C. III. Contra suae infirmitatis consuetudinem aliquibus cibis non cogantur diuites uti. Idem in libro de uerbis Domini. [secundum Mattheum c. 7. serm. V.] Non cogantur diuites pauperum cibis uesci, utantur consuetudine infirmitatis suae, sed doleant se aliter non posse: si consuetudinem mutant, egrotant. Utantur superfluis, dent inopibus necessaria; utantur preciosis, dent pauperibus uilia.

C. IV. Equanimitas tolerandi, non usus, uel abstinentia cibi iustitiam facit. Idem in libro [II.] questionum euangeliorum. [c. 11.] Quod dicit Dominus in euangelio: "Iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis," ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iusticiam, sed in equanimitate tolerandi inopiam, et temperancia per abundantiam non se corrumpendi, atque oportune sumendi uel non sumendi ea, quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest omnino, quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his, cum quibus tibi uiuendum est. Neque quantum sumas multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius saturari, et eos tamen illi ipsi paruo, quo saciantur, ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios autem plus paulo poculo saciari quidem, sed tolerabiliter inopiam perpeti, et uel ante horam positas epulas, si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae, et pro suae ualetudinis necessitate quis accipiat, sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum his uel oportet, uel necesse est carere; ut illud in animo Christiani conpleatur, quod Apostolus dicit: "Scio et minus habere, scio et habundare; ubique et in omnibus inbutus sum: et saciari, et esurire, et habundare, et penuriam pati, omnia possum in eo, qui me confortat."

C. V. Temperantia ciborum et uestium, non dissolutio eorum laudatur. Item ex Concilio Gangrensi. [c. ultimo.] Parsimoniam cum ueste humili non reprobamus, sicut etiam ornatum preter corporis diligentiam infucatum laudamus. Dissolutos autem et fractos uestibus et incessu non recipimus; pietatem in priuatis domibus non concludentes, omnem locum in nomine Domini edificatum honoramus; et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem communem recipimus, et bona opera, que supra uires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas traditiones beatificamus, et omnia, que conueniunt tradicionibus apostolicis et sanctarum scripturarum preceptis, in ecclesia fieri exoptamus.

C. VI. Sub specie uirtutum sepe se uicia ingerunt. Item Gregorius. [Iohanni Constantinopolitano, lib. I. Reg. epist. 24.] Sepe uicia esse se uirtutes mentiuntur, ut tenacia parsimonia, effusio largitas, crudelitas zelus iusticiae, remissio pietas uelit uideri.

C. VII. Meritis fidei et uitae, non diuitiis episcopalis auctoritas queritur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 15.] Episcopus uilem supellectilem, et mensam ac uictum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et uitae meritis querat. ?. 1. Hospiciolum quoque non longe ab ecclesia habeat.

[C. VIII.] Item ex eodem. [c. 45.] Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et ideo nec uestibus, nec calciamentis decorem querat. Gratian. Sicut ergo in cibis mores eorum, cum quibus uiuimus, obseruare monemur, sic et de indumentis intelligendum est. Ut enim alibi dicitur: "quisquis contemptis his, cum quibus uiuit, lautiora sibi uel austeriora pre ceteris indumenta uel alimenta querit, aut intemperans sui est, aut supersticiosus." Incessu autem debet esse sacerdos ornatus, ut grauitate itineris mentis maturitatem ostendat. Incompositio enim corporis (ut Augustinus ait) qualitatem indicat mentis. Unde istoriographus ille, cum mutabilitatem eius describeret, cuius conscientia excita curis uastabat mentem, inter cetera etiam hoc notabile indicauit: "Incessus eius modo citus modo tardus".

DISTINCTIO XLII.
GRATIANUS.
I. Pars. Hospitalem uero sacerdotem esse oportet, ne sit in numero eorum, quibus in iudicio dicetur: "Hospes eram non suscepistis me." Qui enim Apostolum secutus alios ad hospitalitatem debet inuitare, quomodo hospitalitatis exhortator poterit esse, qui domum propriam hospitibus claudit? Si enim sacerdos primum a se ipso et a domestica sua ecclesia debet exigere quod postea populis imperet; si primum, imitando Christum, ipse debet facere que postea populum doceat: necesse est, ut pauperes hospitio recipiat, quo ad hospitalitatem facilius suo exemplo subditos attrahat. ?. 1. Ordinandus itaque sacerdos ad memoriam reuocet, quomodo Abraham et Loth per hospitalitatis opera Deo placere, et angelos hospitio recipere meruerunt; quomodo angeli, Sodomis hospitalem domum ingressi, Loth cum familia sua liberauerint; quomodo clausas domos cum hospitibus ignis ingressus perdiderit; quomodo etiam secundum Ieronimum aliena rapere conuincitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur; ac sic per opera pietatis instituat ut etiam presentis uita subsidia, et eternae claritatis premia a Domino percipiat: utrumque enim pietati promittitur. ?. 2. Unde Apostolus scribens ad Timotheum ait: "Exerce te ipsum ad pietatem. Nam corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem utilis est ad omnia, habens promissionem uitae, que nunc est, et futurae." Ab hac quisquis alienus fuerit, in sacerdotem ordinari non poterit ?. 3. Si enim uidua in ecclesia recipi prohibetur, que pauperes non recipit in hospitio, que pedes sanctorum non lauit, que omne opus bonum non est executa: multo magis sunt prohibendi a sacerdotio, qui ab opere pietatis probantur alieni. ?. 4. Unde quidam hospitalitatis opera despicientes in Gangrensi Concilio excommunicantur. Sic enim in eo statutum est: [c. 11.]

C. I. Non sint despiciendi, qui conuiuia pauperibus exhibent. Si quis despicit eos, qui fideliter agapas, id est conuiuia, pauperum exhibent et propter honorem Domini conuocant fratres, et noluerit communicare huiuscemodi uocationibus, paruipendens quod geritur, anathema sit. Gratian. Hinc etiam Iohannes Euangelista in epistola sua quendam Diotrepem excommunicat, qui nec pauperes recipiebat, et recipientes de ecclesia eiciebat. In hospitalitate autem non est habendas delectus personarum, sed indifferenter quibuscumque sufficimus hospitales nos exhibere debemus. Unde Iohannes Crisostomus in epistola ad Ebreos: [hom. XI. ad c. 6. circ. fin.]

C. II. In recipiendis hospitibus nulla debet esse distinctio. II. Pars. Quiescamus ab hac absurda curiositate, et diabolica, et peremptoria. Si enim in clero electum se esse dicat, si sacerdotem se nominet, scrutare: non enim sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa maiora periculum uertitur: non enim das, sed accipis. Si uero pro nutrimento postulat, ne in his examines. Quomodo Abraham hospitalem se circa omnes ostendebat. Si scrutator esset circa refugientes ad se, numquam angelos hospitio recepisset. Fortassis enim non putasset eos angelos, sed cum reliquis repelleret; sed quoniam omnes recipiebat, suscepit et angelos. Non enim ex uita eorum, quos accipis, mercedem tibi retributurus est Deus, sed ex uoluntate et ex honorificentia multa, ex misericordia, et bonitate. III. Pars. Gratian. Sed licet ipsa conuiuia despicienda non sint, nec tamen in ecclesiis celebram, nec clericos ad ea conuocatos partes sibi ex eis tollere

C. III. Clerici ad agapen uocati partem sibi non tollant. Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos ad agapen uocatos partes tollere, propter iniuriam que ex hac occasione ecclesiastico ordini poterit deputari.

C. IV. In locis Deo sacratis nec comedere, nec accubitus sternere liceat. Item. [c. 28.] IV. Pars. Non oportet in basilicis seu in ecclesiis agapen facere et intus manducare, uel accubitus sternere.

C. V. Nisi necessitate coacti in ecclesia clerici non conuiuentur. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 30.] Nulli episcopi uel clerici in ecclesia conuiuentur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur. Populi etiam ab huiusmodi conuiuiis quantum fieri potest prohibeantur.

[PALEA. C. VI. De eodem. Item ex dictis B. Benedicti Abbatis. Oratorium hoc sit, quod dicitur; nec ibi quicquam aliud geratur uel condatur, quam quod diuinis ministeriis conueniat. ]

[PALEA. C. VII. De eodem. Item Augustinus. [epist. CIX. de regula monachorum.] In oratorio preter orandi et psallendi cultum penitus nichil agatur, ut nomini huic et opera iugiter inpensa concordent. ]

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XLIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Pudicus quoque debet esse sacerdos, ut et moribus, et uerbis pudorem indesinenter exhibeat. Unde in Canticis Canticorum genae sponsae, id est predicatores, turturi comparantur. ?. 1. Debet etiam gratiam docendi habere, quia ut Ieronimus ait: "Innocens absque sermone conuersatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum et baculo lupi sunt arcendi." In ipsa autem doctrina discretum oportet esse rectorem, ne aut tacenda proferat, aut dicenda taceat. Unde Gregorius in XV. capitulo [Part. II.] sui Pastoralis [c. 4.] ait:

C. I. De discretione predicationis, et silentii. Sit rector discretus in silentio, utilis in uerbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos, qui erudiri poterant, in errorem derelinquit. Sepe namque rectores improuidi, humanam amittere gratiam formidantes, loqui libere recta pertimescunt, et iuxta ueritatis uocem nequaquam iam gregis custodiae pastorum studio, sed mercenariorum uice deseruiunt, quia ueniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc namque eos per Prophetam Dominus increpans ait in Ysaia: "Canes muti, non ualentes latrare." Hinc rursum queritur dicens in Ezechiele: "Non ascendistis ex aduerso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini." Ex aduerso quippe ascendere est pro defensione gregis uoce libera huius mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in prelio stare est prauis decertantibus ex iustitiae amore resistere. Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga prebuisse? qui nimirum, si pro grege se obicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursus delinquenti populo dicitur in Hieremia: "Prophetae tui uiderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam prouocarent." Prophetae quippe in sacro eloquio nonnunquam doctores uocantur, qui dum fugitiua esse presentia indicant, que sunt uentura manifestant; quos diuinus sermo falsa uidere redarguit, quia, dum culpas corripere metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur, qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis uoce conticescunt. Clauis quippe apertionis est sermo correctionis quia increpando culpam detegit, quam sepe nescit ipse etiam qui perpetrauit. Hinc Paulus ait ad Titum: "Ut potens sit ad exhortandum in doctrina sana et eos qui contradicunt, redarguere." Hinc per Malachiam dicitur: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est." Hinc per Ysaiam Dominus ammonet dicens: "Clama, ne cesses, sicut tuba exalta uocem tuam." Preconis quippe offitium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante aduentum iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo, si predicationis est nescius, quam clamoris uocem daturus est preco mutus? In Actibus Apostolorum: hinc est enim, quod super pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit, quia nimirum, quos repleuerit, de se protinus loquentes facit. Hinc Moysi precipitur in Exodo, ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut uidelicet predicationis uoces habeat, ne superni inspectoris iudicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: "Ut audiatur sonitus, quando ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur." Sacerdos namque ingrediens uel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se occulti iudicis exigit, si sine predicationis sonitu incedit. Apte autem tintinnabula uestimentis illius describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere? Propheta attestante, qui ait in Psalmo CXXXVI.: "Sacerdotes tui induantur iusticia." Vestimentis itaque illius tintinnabula inherent, ut uitae uiam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament. Sed cum rector se ad loquendum preparat, sub quanto cautelae studio loquatur, attendat, ne, si inordinate ad loquendum rapitur, erroris uulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapientem se uideri desiderat, unitatis compagem insipienter abscidat. Hinc namque ueritas dicit in Marco: "Sal in uobis, et pacem habete inter uos." Per sal quippe uerbi sapientia designatur. Qui ergo sapienter loqui nititur, magnopere metuat, ne eius eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait ad Romanos: "Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem." In Exodo in sacerdotis ueste iuxta diuinam uocem tintinnabulis mala Punica coniunguntur. Quid enim per mala Punica nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo Punico uno exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diuersitas meritorum tenet. Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc, quod iam premisimus, per semetipsam discipulis clamat ueritas in Marco: "Habete sal in uobis, et pacem habete inter uos": ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala Punica tintinnabulis iungite, ut per omne, quod dicitis, unitatem fidei cauta obseruatione teneatis. ?. 1. Prouidendum quoque est sollicita intentione rectoribus, ut ab eis nullo modo non solum praua, sed nec recta quidem nimie et inordinate proferantur, quia sepe dictorum uirtus perditur, cum apud corda audientium loquacitatis incauta inportunitate leuigatur, et auctorem suum hec eadem loquacitas inquinat, que seruire auditoribus ad usum profectus ignorat. Unde bene per Moysen dicitur in Leuitico: "Vir, qui fluxum seminis patitur, inmundus erit." In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est audita equalitas locutionis, quia, dum per aurem sermo concipitur cogitatio in mente generatur. Unde ab huius mundi sapientibus in Actibus Apostolorum predicator egregius semiuerbius uocatus est. Qui ergo fluxum seminis sustinet, inmundus asseritur, quia multiloquio subditus ex eo se inquinat; quod si ordinate promeret, prolem rectae cogitationis edere in audientium corde potuisset, dumque incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum generis, sed ad inmundiciam semen fundit. Unde Paulus quoque, cum de instancia predicationis discipulum admoneret, dixit ad Timotheum Ep. II.: "Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuos et aduentum ipsius et regnum eius, predica uerbum, insta oportune, inportune." Dicturus: "inportune," premisit: "oportune," quia scilicet apud auditoris mentem ipse sua uilitate se destruit, si habere inportunitas oportunitatem nescit.

C. II. Porcis et canibus sacra non sunt committenda. Item Origenes. II. Pars. In mandatis habemus, ut uenientes ad ciuitatem discamus prius, quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum sumamus; quanto magis nosse oportet, quis qualisue sit is, cui inmortalitatis uerba credenda sunt? Solliciti enim esse debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos. Sed ob alias causas utile est uiri huius me habere noticiam. Si enim sciam, quia in his, de quibus non potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis, (hoc est, si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis, et humanus est, que utique bona nullus ambigit,) tunc consequens uidebitur, ut ei, qui obtinet bona uirtutum, etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus maculari eius uita uidebatur, que est in reliquis probabilis, emendetur. Si uero in his, que palam sunt, peccatis inuolutus permanet et inquinatur, non me oportet aliquid de secretioribus et remotis diuinae sententiae proloqui, sed magis protestari, et conuenire eum, ut peccare desinat et actus suos a uiciis emendet. Quod si ingesserit se, et prouocabit nos dicere, que eum minus recte agentem non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere. Nam nichil omnino respondere auditorum causa utile non uidetur, ne forte estiment, nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum ledatur non intelligentium propositum nostrum.

C. III. Verba predicationis persecutoribus suis prelati non subtrahant. Item Anacletus. [epist. I. omnibus Episcopis.] III. Pars. Scimus autem, multos ob id infestare doctores, ut eos perdant, et propriae uoluntatis placita adinpleant. Non propterea tamen doctores (in quantum uires suppetunt) a recta emulatione et bona intentione recedere debent, scientes, quia beati, qui persecutionem patiuntur propter iusticiam.

C. IV. Non mundus est a sanguine subiectorum, qui Dei consilium illis non annunciat. Item Gregorius Venantio Episcopo. [lib. I. epist. 33.] Ephesiis Paulus dicit: "Mundae sunt manus meae a sanguine omnium uestrum: non enim subterfugi, quominus annunciarem omne consilium Dei uobis." Mundus ergo a sanguine eorum non esset, si eis Dei consilium pronunciare noluisset, quia, cum increpare delinquentes noluerit, eos proculdubio tacendo pastor occidit.

C. V. Eternae dampnationis penam incurrit predicator, qui semen diuini uerbi non spargit. Item Nicolaus Papa. [ad Michaelem Imperatorem in epistola, cuius initium est: "Proposueramus."] Dispensatio est nobis celestis seminis iniuncta; "uae si non sparserimus, uae si tacuerimus." Quod cum electionis uas formidet et clamet, quanto magis cuilibet exiguo metuendum est? Proinde, sicut non leue discrimen incumbit pontificibus, siluisse quod congruit, ita his (quod absit) non mediocre periculum est, qui cum debeant parere, despiciunt. IV. Pars. Gratian. Pariter quoque obseruare debet sacerdos, ne indignis et non intelligentibus secreta misteria sua predicatione reserare incipiat. Qui enim ea docet, que ab auditoribus intelligi non ualent, non eorum utilitatem, sed sui ostentationem facit. Unde in expositione: "Beati inmaculati," dicitur: "Vicium animi est, indignis secreta uulgare, quod fit uel loquacitate incauta, dum sine iudicio uolat irreuocabile uerbum, uel adulatione, ut ei placeat, cui secreta reuelat, uel iactatione scientiae, ut plura scire uideatur." In quibus omnibus profecto datur intelligi, quanta debeat esse discretio in predicatione sacerdotis, qua si forte caruerit, tanquam torto naso, sacerdotalis offitii iudicatur indignus.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XLIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Cum autem uinolentus esse prohibetur, gulae intemperantiam nequaquam habere permittitur; neque enim ebrietas prohibetur, et uoracitas permittitur. Utrumque enim inter opera tenebrarum Apostolus connumerat, scribens Romanis: "Non in comessationibus et ebrietatibus." Ventris namque ingluuies ad luxuriam facile prouocat, et omne bonum opus dissoluit. Unde uenter et genitalia sibimetipsis uicina sunt, ut ex uicinitate membrorum confederatio intelligatur uitiorum. Hinc etiam Nabusardan princeps cocorum muros Ierusalem destruxisse legitur, quia uenter, cui multitudo cocorum deseruit, edificia uirtutum ad solum redigit. Sacerdos itaque de altario uiuere, non luxuriari querat. Unde Ieronimus ait: "Tibi o sacerdos de altario uiuere, non luxuriari permittitur." ?. 1. Sunt autem comessationes non solum sacerdotibus, sed etiam laicis noxiae qui festiuos et solempnes dies non aliter se digne celebrare putant, nisi comessationibus deseruiant. Unde Augustinus scribit ad Aurelium Episcopum: [epist. LXIV.]

C. I. Non est uacandum comessationibus et ebrietatibus. Comessationes et ebrietates ita concessae putantur et licitae, ut in honorem beatissimorum martirum non solum per dies solempnes, (quod unus quisque non lugendum uideat, qui hec non carneis oculis inspicit?), sed etiam cotidie celebrentur. Et post pauca: Non ergo aspere, quantum estimo, non duriter, non modo imperiose ista tolluntur: magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine. Seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quidem minamur, cum dolore fiat, de scripturis comminando uindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius mouebuntur spirituales uel spiritualibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem, sed instantissimis admonicionibus cetera multitudo frangatur.

C. II. Nulli clericorum aut continentium licet tabernas intrare. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 24.] Non oportet clericos seruientes a presbiteris usque ad subdiaconos et deinceps ordinis ecclesiastici omnes usque ad ministros, aut lectores, aut exorcistas, aut hostiarios, aut psalmistas, aut etiam eos, qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare.

C. III. Deponatur clericus, qui tabernas aut ergasterium habere uoluerit. Item ex VI. Sinodo. [cap. 9.] Nulli licet clerico tabernam aut ergasterium habere. Si enim huiusmodi tabernam ingredi inhibetur, quanto magis aliis ministrare in ea? Si quis uero tale quid fecerit, aut cesset, aut deponatur.

C. IV. Nisi necessitate compulsi clerici tabernas non ingrediantur. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 27.] Clerici edendi uel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi.

C. V. Corripiendus est episcopus, qui conuiuiis occupatur. Item Gregorius Natali Episcopo. [lib. II. Reg. Indict. X. epist. 14.] II. Pars. Multis ab urbe tua uenientibus, frater karissime, didici, pastorali cura derelicta solis te conuiuiis occupatum. Que audita non crederem, nisi hec actionum tuarum experimentis approbarem. Nam quia nequaquam lectioni studeas, nequaquam exortationi inuigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium, quod eis, sub quibus positus es, seruare reuerentiam nescis.

C. VI. De eodem. Item ad eundem. [ib. II. epist. 37.] Conuiuia, que ex intentione impendendae karitatis fiunt, recte uestra fraternitas in suis epistolis laudat. Sed tamen sciendum est, quia tunc ex karitate ueraciter prodeunt, cum in eis nulla absentium uita mordetur, nullus ex irrisione reprehenditur, nec in eis inanes secularium negotiorum fabulae, sed uerba sacrae lectionis audiuntur; cum non plus, quam necesse est, seruitur corpori, sed sola eius infirmitas reficitur, ut ad usus exercendae uirtutis habeatur. Hec itaque si uos in uestris conuiuiis agitis, abstinentium, fateor, magistri estis.

[PALEA. C. VII. Item ex Concilio Nanetensi. Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium diem, trigesimum, aut septimum, uel tertium alicuius defuncti, aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri conuenerit, se inebriare ullatenus presumat, nec precatus amore sanctorum uel ipsius animae bibere, aut alios ad bibendum cogere, uel se aliena precatione ingurgitare; nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre, aut cantare presumat, aut turpia ioca uel urso, uel tornatricibus ante se fieri patiatur; nec laruas demonum ante se ferri consentiat, quia hoc diabolicum est et a sacris canonibus prohibitum. ]

[PALEA C. VIII. De eodem. Item ex eodem. Quando autem conuenerint presbiteri ad aliquod conuiuium, aliquis prior illorum uersum ante mensam incipiat et cibum benedicat. Et tunc secundum ordinem sedeant, alter alteri honorem prebentes; et per uices cibum et potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta scriptura legat. Et post refectionem similiter sanctum ymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in cena fecisse legitur, et sic se contineant omnes presbiteri, maxime in talibus locis, ut non uituperetur ministerium illorum. ]

[PALEA. C. IX. De eodem. Item ex eodem. Quando presbiteri per calendas simul conueniunt post peractum diuinum misterium ad necessariam collationem, non quasi ad plenam refectionem, sed quasi ad prandium ibi ad tabulas resideant, ne per talia inhonesta conuiuia se inuicem grauent, quia indecens est et onerosum. Sepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes maius damnum de reprehensione consequuntur, quod de grauedine mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciant. Nam de huiusmodi conuentu Paulus Corinthios reprehendit, qui inconuenienter cenam dominicam manducare conueniebant. Sic et qui ad cenam dominicam, id est ad collationem uerbi, sub occasione conueniunt, et ex ueritate uentris causa coniunguntur, reprehensibiles coram Deo et hominibus habentur. Et ideo peractis omnibus, qui uoluerint panem cum caritate in domo fratris sui simul cum fratribus frangant, et singuli singulos bibere faciant, et maxime ultra tertiam uicem poculum non contingant, et sic ad ecclesias redeant. ]

C. X. Christiani ex simbolis conuiuia non celebrent. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 55] III. Pars. Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos, aut etiam laicos Christianos ex simbolis, que uulgus comissalia appellat, conuiuia celebrare.

C. XI. Sacrarum scripturarum lectio sacerdotalibus conuiuiis semper admisceatur. Item ex Concilio Tolletano III. [c. 7.] Pro reuerentia Dei et sacerdotum id uniuersa constituit sinodus, ut (quia solent crebro mensis ociosae fabulae interponi) in omni sacerdotali conuiuio lectio diuinarum scripturarum misceatur. Per hoc enim et animae edificantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur.

C. XII. De confertis nec conuiuia facere, nec ante horam diei tertiam clericis comedere licet. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 61. et 66.] Non liceat sacerdotes uel clericos, sed nec religiosos laicos conuiuia facere de confertis. ?. 1. Nec oportet clericos uel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire conuiuia, neque aliquando clericos, nisi ymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre. Gratian. Si ergo laicis comessationes dampnabiles sunt, multo magis sacerdotibus inputantur ad gehennam. Venter enim pinguis (ut ait Ieronimus) crassum sensum generat, cum sacerdotalis sensus econtra uigil debeat esse et tenuis; atque ideo edacitatis uitio obnoxii in sacerdotes ungi non debent. Hi enim (ut ait Gregorius in Moralibus), qui adhuc uiciorum bello subiacent, nequaquam per predicationis usum preesse magisterio ceterorum debent.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XLV.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur: "non percussorem". Non enim oportet episcopum ita esse irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat, qui debet esse patiens: sed sequatur eum, qui dorsum posuit ad flagella. Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo Constantinopolitano: [lib. I. epist. 52.]

C. I. Verborum correctione, non uerberibus timeri debent episcopi. Quid autem de episcopis, qui uerberibus uolunt timeri, canones dicant, bene fraternitas uestra nouit. Pastores enim facti sumus, non percussores. Egregius predicator dicit: "Argue, obsecra, increpa cum omni patientia et doctrina." Noua uero atque inaudita est ista predicatio, que uerberibus exigit fidem.

[C. II.] Item in quodam Concilio. [Romano sub Siluestro, c. 17.] Neminem quisquam peccantem clericum cede attingat, non presbiter diaconum, non episcopus clericum uel seruitorem ecclesiae ad cedem perducat. Quod si ita causa exigit, id est, si incorrigibilis extiterit clericus, triduo priuetur honore, ut penitens redeat ad matrem ecclesiam.

C. III. Non asperis, sed blandis uerbis ad fidem sunt aliqui prouocandi. Item Pascasio Episcopo Neapolim. [lib. XI. epist. 15.] Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam adducere, blandimentis debent, non asperitatibus studere, ne quorum mentem reddita a plano ratio poterat prouocare, pellat procul aduersitas. Nam quicumque aliter agunt, et eos sub hoc uelamine a consueta ritus sui uolunt cultura remouere, suas illic magis, quam Dei probantur causas attendere. ?. 1. Iudei siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt asserentes, quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum sollempnitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festiuitatum suarum sollempnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit obseruare. Quod si ita se ueritas habet, superuacuae rei uidentur operam dare. Nam quid utilitatis est, quando, etsi contra longum usum fuerint uetiti, ad fidei illis conuersionem nil proficit? Aut cur Iudeis qualiter ceremonias suas colere debeant regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum est ergo, ut potius ratione et mansuetudine prouocati sequi nos uelint, non fugere, ut eos, ex eorum codicibus ostendentes que dicimus, ad sinum matris ecclesiae Deo possimus adiuuante conuertere. Itaque fraternitas tua eos monitis prout potuerit, Deo adiuuante ad conuertendum accendat, et de suis illos solempnitatibus inquietari denuo non permittat, sed omnes festiuitates feriasque suas, sicut hactenus tam ipsi quam parentes eorum per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant obseruandi celebrandique licentiam.

C. IV. Non seueritate, sed beniuolentia subditos prelati corripiant. Idem uniuersis Episcopis per Galliam et Europam et Germaniam constitutis. Licet plerumque accidant sacerdotibus que sunt reprehendenda, plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia quam seueritas, plus cohortatio quam commotio, plus karitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione aut sine peccato uiuat. Nam si Dominus statim post trinam negationem B. Petrum preceptorem nostrum apostolum iudicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset. Expectandi ergo atque corrigendi magis sunt rectores ecclesiae, quam statim iudicandi. Unde necesse est queque negotia ecclesiastica post multarum experimenta causarum sollicitius perspici, et diligentius precaueri, quatinus per spiritum karitatis et pacis omnis materia scandalorum et presumptio Iudeorum atque oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur. Et sicut non uult quisquam fratrum se aliorum iudicio pregrauari, ita non audeat alii inferre quod sibi non uult fieri. Iudei non sunt cogendi ad fidem, quam tamen si inuiti susceperint, cogendi sunt retinere. Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 56.] statutum est:

C. V. Sicut non sunt Iudei ad fidem cogendi, ita nec conuersis ab ea recedere permittitur. De Iudeis autem precepit sancta sinodus, nemini deinceps uim ad credendum inferre. "Cui enim uult Deus miseretur, et quem uult indurat." Non enim tales inuiti saluandi sunt, sed uolentes, ut integra sit forma iusticiae. Sicut enim homo propria arbitrii uoluntate serpenti obediens periit, sic uocante se gratia Dei propriae mentis conuersione quisque credendo saluatur. Ergo non ui, sed libera arbitrii facultate ut conuertantur suadendi sunt, non potius inpellendi. Qui autem iampridem ad Christianitatem coacti sunt, (sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisebuti), quia iam constat eos sacramentis diuinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et crismate unctos esse, et corporis Domini extitisse participes, oportet, ut fidem, quam ui uel necessitate susceperint, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, uilis ac contemptibilis, habeatur.

C. VI. Beniuolentia plus quam seueritas erga corrigendos agat. Item Leo Episcopus. [epist. LXXXII. ad Anastasium Episcopum Thessalonicensem, c. I.] Licet nonnumquam accidant, que in sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia quam seueritas, plus cohortacio quam commotio, plus karitas quam potestas. Sed ab his, qui que sua querunt, non que Iesu Christi, facile ab hac lege disceditur; et dum dominari magis quam consulere subditis placet honor inflat superbiam, et quod prouisum est ad concordiam, tendit ad noxam.

C. VII. Deiciatur ab offitio diaconus presbiter et episcopus uerberibus timeri querens. Item ex canone Apostolorum. [can. 28. (juxta priscam uersionem)] Episcopum, aut presbiterum, aut diaconum percutientem fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per huiusmodi uolentem timeri, ab offitio suo deici precipimus, quia numquam nos Dominus hoc docuit. E contrario uero ipse, "cum percuteretur, non repercutiebat, cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur."

C. VIII. Non uerberibus, sed uerbis subditos episcopi corripiant. Item ex Concilio Bracarensi. [III. c. 7.] Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare uel increpare in omni patientia precipiat, extra hanc doctrinam nouimus quosdam ex fratribus tantis cedibus in honoratos efferuescere, quanto poterant latrocinantium promereri personae. Et ideo, qui gradus iam ecclesiasticos meruerunt, id est presbiteri, abbates siue leuitae, qui, exceptis grauioribus et mortalibus culpis, nullis debent uerberibus subiacere, non est dignum, ut passim unusquisque prelatus honorabilia membra sua prout uoluerit et ei placuerit uerberibus subiciat et dolori, ne dum incaute subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi subditorum reuerentiam subtrahat, iuxta illud, quod quidam sapiens dicit: "Leuiter castigatus reuerentiam exhibet castiganti, asperitatis autem nimiae increpatio nec increpationem recipit, nec salutem." Et ideo, si quis aliter, quam dictum est, predictos honorabiles subditos, licentia perceptae potestatis elatus, malicia tantum crediderit uerberandos, iuxta uerberum modum, quem intulerit, excommunicationis pariter et exilii sentenciam sustinebit. II. Pars. Gratian. Salomon uero econtra ammonet, dicens: "Percute filium tuum uirga, et liberabis animam eius a morte." Hinc etiam B. Gregorius scribit in Dialogo, B. Benedictum quendam monachum uirga percutiendo sanasse, quem crebra ammonitione curare non poterat. Hinc etiam Dominus flagello facto de resticulis male uersantes in templo flagellauit et de orationis domo eiecit. Hinc etiam Apostolus fornicatorem illum satanae corporaliter uexandum tradidit, et magum illum corporali cecitate dampnauit. Hinc etiam in canonibus pueri, qui ante rationales annos irrationabiliter uersantur, uerberibus castigari iubentur. Virgines quoque, si religionis ueste deposita aliis se copulauerint, ergastulis retrudi precipiuntur. Hinc etiam Gregorius in Moralibus scribit libro XX. parte 4. capitulo 11.:

C. IX. Disciplina non est seruanda sine misericordia, nec misericordia sine disciplina. Disciplina uel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debet rectoribus et iuste consulens misericordia, et pie seuiens disciplina. Hinc est, quod semiuiui illius uulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et uinum adhibetur et oleum, ut per uinum mordeantur uulnera, per oleum foueantur: quatinus unusquisque, qui sanandis uulneribus preest, in uino morsum districtionis adhibeat, in oleo molliciem pietatis; per uinum mundantur putrida, per oleum sananda fouentur. Miscenda ergo est lenitas cum seueritate, faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa tabernaculi archa significat, in qua cum tabulis uirga simul et manna est, quia cum scripturae sacrae scientia est in boni rectoris pectore si est uirga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc etiam Dauid ait: "Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt." Virga enim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est districtio iusticiae, que feriat, sit et consolatio baculi, que sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens, sit uigor sed non exasperans, sit zelus, sed non inmoderate seuiens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Intueri libet in Moysi pectore misericordiam simul cum seueritate sociatam. Videamus amantem pie et districte seuientem. ?. 1. Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inueniabilem contraxisset offensam, ita ut eius rector audisset: "Descende, peccauit populus tuus," ac si ei diuina uox diceret: "qui in tali peccato lapsus est, meus non est," atque subiungeret: "Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam," ille semel et iterum pro populo, cui preerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait: "Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti." Pensemus ergo, quibus uisceribus eundem populum amauit, pro cuius uita de libro uitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto amore eius populi constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim, ut culpae uenia delerentur obtinuit zelo rectitudinis succensus ait: "Ponat uir gladium super femur suum, ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum; cecideruntque in die illo quasi uiginti tria milia hominum." Ecce, qui uitam hominum etiam cum sua morte petiit, paucorum uitam gladio extinxit. Intus arsit igne amoris: foris accensus est zelo seueritatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta seueritas, ut eos, quos diuinitus feriri timuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amauit eos, quibus prefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amauit, ut eos etiam parcente Domino prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegauit. Intus amans diuinae irae suplicando obstitit: foris seuiens culpam feriendo consumpsit. In regimine ergo utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplinae deesset misericordia, nec misericordiae disciplina. Unde hic quoque iuxta utramque uirtutem dicitur: "Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator." Sedere quippe circumstante exercitu uigor est disciplinae regiminis: merentium uero corda consolari ministerium pietatis.

C. X. Iuste iudicans misericordiam cum iusticia seruat. Idem. Omnis, qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in utroque penso iusticiam et misericordiam portat; sed per iusticiam reddit peccatis sententiam, per misericordiam peccati temperat penam, ut iusto libramine quedam per equitatem corrigat, quedam uero per miserationem indulgeat. Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens et tremens in omni negotio formidat, ne de iusticiae tramite deuians cadat, et unde non iustificatur, inde potius condempnetur.

C. XI. Qui remittit, et qui corripit, uterque miseretur. Item Augustinus in Enchiridion. [c. 72.] Et qui emendat uerbere, in quem potestas datur, uel cohercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab illo lesus aut offensus est, dimittit ex corde, uel orat ut ei dimittatur, non solum in eo, quod dimittit atque orat, uerum etiam in eo, quod corripit et aliqua emendatoria pena plectit, elemosinam dat, quia misericordiam prestat. Multa enim prestantur inuitis bona, quando eorum consulitur utilitati, non uoluntati, quia ipsi sibi inueniuntur esse inimici. Gratian. Sunt enim multa genera elemosinarum, de quibus Albinus ait:

C. XII. De multiplici genere elemosinarum. Tria sunt genera elemosinarum: una corporalis, egenti dare quicquid poteris: altera spiritualis, dimittere a quo lesus fueris; tercia, delinquentem corrigere, et errantes in uiam ducere ueritatis.

C. XIII. Elemosinae corporali prefertur elemosina cordis. Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, hom. 6.] Duae sunt elemosinae, una cordis, alia pecuniae. Elemosina cordis est dimittere, a quo lesus es. Nam dare aliquid indigenti aliquando queris, et non habes; indulgere peccanti quantum uolueris redundat tibi. Elemosina cordis multo maior est quam elemosina corporis. ?. 2. Caritatis elemosina sine terrena substantia sufficit: illa uero, que corporaliter datur, si sine benigno corde tribuitur, omnino non sufficit. III. Pars. Gratian. Ex his omnibus apparet, quod nec lenitas mansuetudinis sine rectitudine seueritatis, nec zelus rectitudinis sine mansuetudine in prelatis debet inueniri. Percussores ergo, qui premissis auctoritatibus ab episcopali offitio remouentur, non quilibet corporaliter flagellantes, sed pretermissa mansuetudine ad uerbera semper parati intelligendi sunt, qui per flagella non uicia corrigere, sed timeri appetunt; quibus Petrus scribit: "Ne sitis dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo." Hinc etiam Gregorius scribit in Moralibus, libro XIX. parte 4. capitulo 23.:

C. XIV. Mansuetudo et districtio ab inuicem non separentur. Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae uigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatinus nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumaces corrigunt nec disciplinae uigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae uigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet sermone uigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec uigor sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta.

C. XV. Vere iustus miseris compatitur, delinquentibus indignatur. Idem. [homil. XXXIV. in euangel. (circa init.] Vera iusticia compassionem habet, falsa dedignationem, quamuis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est, quod agitur tipo superbiae, aliud, quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed non dedignantes. ?. 1. At contra hi, qui de falsa iusticia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt, et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt.

C. XVI. Peccantes mansuetudine prouocentur, non austeritate abiciantur. Item Ieronimus in Ieremia. Recedite (inquiunt) polluti, recedite, abite, nolite nos tangere, nolite nobis communicare. Talis loquela non illuminat cecum, non sanat egrotum, non curat infirmum, sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem mittit. Boni etenim rectores ex sua infirmitate aliorum infirmitates pensantes magis per humilitatis et mansuetudinis leuamentum student peccantes ab erroris laqueo eruere, quam per austeritatem in foueam perditionis nutantes propellere. Unde doctor gentium: "Factus sum," inquit, "infirmus infirmis."

C. XVII. In populum ira Dei deseuit, cum predicator delinquentes palpat, non corripit. Idem. Sed illud non ociose transcurrendum est, quod uno peccante ira super omnem populum uenit. Hoc quomodo accidit? quando sacerdotes, qui populo presunt, erga delinquentes beniuoli uideri uolunt, et uerentes peccantium linguas, ne forte male de eis loquantur, sacerdotalis seueritatis inmemores nolunt complere quod scriptum est: "Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri metum habeant," et iterum: "Auferte malum de uobis ipsis." Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum dicentem: "Tradidi huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat." Neque illud euangelicum inplere student, ut si uiderint peccantem, primo secrete conueniant, post etiam duobus uel tribus testibus; quod si contempserit, et post ecclesiae correptionem non fuerit emendatus, de ecclesia expulsum uelud gentilem habeant ac publicanum; et dum uni parcunt, uniuersae ecclesiae moliuntur interitum. Que ista bonitas, que ista misericordia est, uni parcere, et omnes in discrimen adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus. Sicut ex una oue morbida uniuersus grex inficitur, sic etiam uno uel fornicante uel aliud quodcunque scelus committente plebs uniuersa polluitur. Gratian. Hinc etiam alibi dicitur: "Rectorem subditis pietas matrem, disciplina uero patrem exhibeat." IV. Pars. Percussor quoque dicitur, qui sermone inutili infirmorum conscientiam uulnerat. Unde Anacletus Papa: [epist. II. ad Episcopos Italiae]

C. XVIII. Qui sermone incauto conscientiam percutit infirmorum, percussor uocatur. Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili conscientiam percutit infirmorum. Ideo tenere uos et omnes fideles oportet eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sacra, et contradicentes redarguere, et recte uiuentes atque rectam fidem tenentes consolidare.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XLVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur: "Non litigiosum." Nichil est enim impudentius arrogancia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant, et parati ad lites in subiectos tumide intonant, quod ex arrogancia superbiae prouenire manifestum est. Unde Gregorius scribit in Moralibus, libro XXIII. parte 5. capitulo 12.: [c. 13. ?. 23. et 24. ad c. 33. Iob.]

C. I. Arrogantes nesciunt humiliter inferre que docent. Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta, que sapiunt, recte ministrare non possunt. In uerbis enim eorum proditur, quod, cum docent, quasi in quodam sibi uidentur summitatis culmine residere, eosque, quos docent, ut longe infra se positos uelut in imo respiciunt, quibus non consulendo, sed uix dominando dignantur loqui. Recte autem his per Prophetam Dominus dicit: "Vos autem cum austeritate inperabatis eis et cum potentia." Cum austeritate enim et potentia inperant, qui subditos suos non tranquille corrigere ratiocinando, sed aspere inflectere dominando festinant. At contra doctrina uera tanto uehementius hoc elationis uicium fugit per cogitationem, quanto ardentius suorum uerborum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cauet enim, ne eum moribus elatis predicet, quem in cordibus audientium sacris sermonibus insectatur. II. Pars. Gratian. Ecce, quare litigiosi prohibentur in episcopos ordinari. Est et alia causa huius prohibitionis. Litigiosi namque uel adulationibus animos principum sibi conciliant, uel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, uel inter fratres discordiam seminando seditiones numquam facere cessant; que omnia in prelatis dampnabilia esse probantur. Unde Gregorius scribit in Moralibus, in libro XVIII. parte 4. capitulo 3.: [ad cap. 27. Iob.]

C. II. De his, qui peccantibus adulantur. Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus efferunt, augent que increpare debuerunt. Hinc enim per Prophetam dicitur: "Vae qui consuunt puluillos sub omni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersae etatis." Ad hoc quippe sub cubito puluillus uel ceruical sub capite iacentis ponitur, ut molliter quiescatur. Quisquis ergo male agentibus adulatur, puluillum uel ceruical sub capite uel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. ?. 1. Hinc rursum scriptum est: "Ipse edificabat parietem, illi autem liniebant eum." Parietis quippe nomine peccati duricia designatur. Edificare ergo parietem est contra se quempiam obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt, qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi peruerse agentes edificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant. ?. 2. Sed sanctus uir sicut mala de bonis non estimat, ita iudicare bona de malis recusat, dicens: "Absit a me, ut iustos uos iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea." Hinc etiam in Concilio Cartaginensi IV. [c. 56.] legitur:

C. III. Adulator uel proditor clericus ab offitio degradetur. Clericus, qui adulationibus et prodicionibus uacare deprehenditur, degradetur ab offitio.

C. IV. Excommunicentur ab episcopo, qui fratribus non probanda obiciunt. Item. [ex eodem Concilio, c. 55.] Accusatores fratrum episcopus excommunicet, et si emendauerint uicium, recipiat eos ad communionem, non ad clerum.

C. V. Remoueatur ab offitio clericus maledicus; scurra fratrum a profectibus inuidens non promoueatur. Item ex eodem. [Concilio, c. 57.] Clericus maledicus (maxime in sacerdotibus) cogatur ad postulandam ueniam. Si noluerit, degradetur, nec umquam ad offitium absque satisfactione reuocetur.

C. VI. De eodem. Item. [ex eodem Concilio, c. 60.] Clericum scurrilem et uerbis turpibus ioculatorem ab offitio retrahendum.

C. VII. Item. [ex eodem c. 54.] Clericus inuidens fratrum profectibus, donec in uicio est, non promoueatur.

C. VIII. Non sunt ordinandi, qui sedicionibus uacant. Item. [ex eodem, c. 67.] Sedicionarios statuimus numquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios, uel iniuriarum suarum ultores.

C. IX. Usuras exigere clericis minime licet. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 5.] III. Pars. Non licet fenerari ministris altaris, uel in sacerdotali ordine constitutis uel usuras, uel lucra, que sescupla dicuntur, accipere.

C. X. Nec suo nomine, nec alieno clericus fenerator existat. Item Leo Papa. [Episcopis per Campaniam, epist. I. c. 4.] Sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus attemptet. Indecens enim est crimen suum commodis alienis inpendere et exercere. Fenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, a Domino, (qui multipliciter et in perpetuum mansura tribuit), recipere ualeamus.

DISTINCTIO XLVII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem in fine huius capituli usurarii ordinari prohibentur, inde est, quia usuram exercentes cupiditati deseruire probantur; cupidi autem ab Apostolo ordinari prohibentur, quia tales facile a iusto deuiarent. Unde in canonibus Apostolorum [c. 44.] legitur:

C. I. Diaconus, presbiter et episcopus exigens usuras, nisi desierit, deponatur. Episcopus aut presbiter aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe deponatur.

C. II. Usuras exigens siue clericus, siue regulae subiectus, deiciatur. Item ex Concilio Niceno. [c.] 17. Quoniam multi sub regula constituti auaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique diuinae scripturae, dicentis: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram," mutuum dantes centesimas exigunt: iuste censuit sancta et magna sinodus, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipiens, aut aliquam adinuentionem uel quolibet modo negotia transigens, aut emiolia, id est sescupla exigens uel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula. Hinc etiam Gregorius in libro XIX. Moralium, parte IV. capitulo 35. de dilectoribus seculi scribit, dicens:

C. III. Temporalibus lucris deseruientes Deo nequaquam militare probantur. Omnes huius seculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in celestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua nec parum quidem in labore subsistunt; pro terrenis lucris quaslibet iniurias tollerant, et pro celesti mercede uel tenuissimi uerbi ferre contumelias recusant; terreno iudici toto etiam die assistere fortes sunt, in oratione uero coram Domino uel unius horae momento lassantur; sepe nuditatem, deiectionem, famem pro acquirendis diuitiis atque honoribus tollerant, et earum rerum se per abstinentiam cruciant, ad quas adipiscendas festinant; superna autem laboriose querere tanto magis dissimulant, quanto ea tardius putant retribui. ?. 1. Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum uasti sunt, sursum augusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate palmarum designatur proficiens uita iustorum, qui nequaquam sunt in terrenis desideriis fortes et in celestibus debiles, sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent, quam seculo fuisse meminerint. ?. 2. Nam cum quibusdam per predicatorem nostrum dicitur; "Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. Sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmundiciae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc, exhibete membra uestra seruire iusticiae in sanctificationem," eorum proculdubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione uiciorum, ne debiliores uos habeat sancta libertas aeris, quos in carne ualidos habuit usus terrenae uoluptatis.

C. IV. Ad sacros ordines usurarii promoueri non debent. Item Gregorius ciuibus Neapolim. [lib. VIII. epist. 40.] De Petro insuper ad nos peruenisse cognoscite, quia solidos dederit ad usuras. Quod uos oportet cum omni subtilitate perquirere, et si ita constiterit, alium eligite, et ab huiusmodi persona uos suspendite sine mora. Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus inponimus. Si uero subtili habita inquisitione hoc falsum esse putaueritis, (quia persona eius nobis ignota est, et utrum ita sit de simplicitate, quod ad nos perlatum est, ignoramus) cum decreto a uobis facto ad nos eum uenire necesse est ut uitam moresque ipsius sollicitius requirentes sensum quoque pariter agnoscamus, ut, si huic iudicio aptus extiterit, uestra in eum (adiuuante Domino) desideria conpleamus.

C. V. Degradetur clericus, qui usuras accipere detegitur. Item ex Concilio Elibertano. [c. 20.] Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit degradari et abstinere.

C. VI. Nec implicari errore, nec cupiditate sacerdotem uiolari oportet. Item Leo Episcopus. [Anatolio Episcopo Constantinopol., epist. LI.] II. Pars. Virum catholicum et precipue Domini sacerdotem sicut nullo errore inplicari, ita nulla oportet cupiditate uiolari, dicente sancta scriptura: "Post concupiscentias tuas non eas." Mens etiam potentiae auida nec abstinere nouit uetitis, nec gaudere concessis, nec pietati adhibere consensum.

C. VII. Qui cupiditatem a se non abscidit, bonorum auctori inherere non ualet. Item Gregorius. [I. VII. epist. 100.] Bonorum auctori inherere aliter non ualemus, nisi cupiditatem a nobis (que omnium malorum radix est) abscidamus.

C. VIII. Auarus omnium bona inuadit, quorum necessitatibus subuenire ualet. Item Ambrosius [Serm. LXXXI.] de eo, quod scriptum est in euangelio: "Hominis cuiusdam diuitis fructus uberes agere attulit". Sicut hi, qui per insaniam mente translati sunt, non iam res ipsas, sed passionis suae fantasias uident, ita etiam mens auari semel uinculis cupiditatis astricta semper aurum, semper argentum uidet, semper redditus computat, gratius aurum intuetur quam solem; ipsa eius oratio et supplicatio ad Dominum aurum querit. Et post pauca: ?. 1. Interdum etiam usurae arte nequissima ex ipso auro aurum nascitur. Sed nec sacietas unquam, nec finis aderit cupiditati. Et infra: ?. 2. Sed ait: quid iniustum est, si cum aliena non inuadam, propria diligentius seruo? O inpudens dictu! Propria dicis? que? ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti? Quando in hanc ingressus es lucem, quando de uentre matris existi, quibus queso facultatibus quibusque subsidiis stipatus ingressus es? Et post pauca: ?. 3. Proprium nemo dicat, quod est commune plus quam sufficeret sumptum et uiolenter obtentum est. Et infra: ?. 4. Numquid iniquus est Deus, ut nobis non equaliter distribuat uitae subsidia, ut tu quidem esses affluens et habundans, aliis uero deesset et egerent? an idcirco magis, quia et tibi uoluit benignitatis suae experimenta conferre, et alium per uirtutem patientiae coronare? Tu uero susceptis muneribus Dei, et in sinum tuum redactis, nichil te putas agere iniquum, si tam multorum uitae subsidia solus obtineas? Quis enim tam iniustus tam auarus, quam qui multorum alimenta suum non usum, sed habundantiam et delicias facit? Neque enim minus est criminis habenti tollere, quam, cum possis et habundas, indigentibus denegare. Esurientium panis est, quem tu detines; nudorum indumentum est, quod tu recludis; miserorum redemptio est et absolutio pecunia, quam tu in terra defodis. Tantorum te ergo scias inuadere bona, quantis possis prestare quod uelis. III. Pars. Gratian. Necesse est etiam, ut ille, qui ordinandus est, "suae domui sit bene prepositus," id est, si in laicali habitu uxorem habuerit uel filios, a uiciis ad uirtutum studia et uerbo et exemplo prouocet, ut quod postea precepturus est populis, prius exigat a domesticis. Unde Apostolus Ephesiis scribit, ut uxores suas sicut sua corpora diligant, et filios suos non ad iracundiam prouocent, sed enutriant illos in omni disciplina et correctione Domini. Unde cum ad Timotheum scribens, dixisset: "suae domui bene prepositum," statim subiunxit: "habentem sibi subditos filios in omni castitate, non in accusatione luxuriae." Non enim talium cohabitator frontem habet alios redarguendi. Unde de B. Iob legitur, quod pro filiis suis cotidiana Deo offerrebat sacrificia, offerrens olocausta per singulos, quos tanta karitatis perfectione in unum constrinxit, ut quisque eorum in suo die conuiuium fratribus pararet, et ad epulandum secum tres sorores suas pariter inuitaret. Quod quia Heli facere dissimulauit, ac falsa pietate superatus filios delinquentes ferire noluit, (sicut in libro Regum legitur) apud districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli dampnatione percussit, unde ei diuina uoce dicitur: "Honorasti filios tuos plus, quam me." Hinc etiam Dauid erga filios bonitatem, non disciplinae seueritatem exercens, eorum iuuentutem experimento didicit perniciosam, quorum puericiam uaga licentia permisit esse uoluptuosam. Unus quippe eorum sororem suam stupro corrumpens, a fratre eius, Absalone uidelicet, inter epulas, quas fratribus suis fraudulenter parauerat, obtruncatus est. Absalon uero, postquam ueniam a patre obtinuit, regno illum expulit; ad concubinas eius ingressus est; demum per inuia deserti patrem persequens, quercui inhesit, atque ita suspensus interiit. Hinc etiam Paulus ad Timotheum scribit, dicens: "Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior." Iure ergo, qui domui suae preesse nescit in episcopum ordinari prohibetur, quia qui in re minima, et de qua sibi familiarior debet cura inesse, fidelis non est, quomodo in ecclesia Dei (ubi tot sunt et alieni) sollicitam diligentiam exhibebit? Unde Ieronimus: "Non enim iustus polluitur ex uiciis filiorum, sed libertas ab Apostolo ecclesiae principi reseruatur, ut talis fiat, qui non timeat propter uicia liberorum extraneos reprehendere." IV. Pars. ?. 1. Quod tunc fiet, si non erit quod sibi inputetur. Cum enim gressus hominis a Domino dirigantur nec sint in homine uiae eius, corripere quidem potest, corrigere autem non ualet; pulsare potest, non aperire, manus conprimere, non animum mutare. Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam: [epist. CXXXVII.]

C. IX. Bonorum disciplina omnium mores inmutare non ualet. Quantumlibet uigilet disciplina domus meae, homo sum et inter homines uiuo; nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior sit quam archa Noe, ubi tamen inter octo homines unus reprobus inuentus est, aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: "Eice ancillam et filium eius," aut melior sit quam domus Ysaac, cui de duobus geminis dictum est: "Iacob dilexi, Esau autem odio habui." ?. 1. Simpliciter autem fateor karitati uestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo seruire cepi, quoniam difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt ita non sum expertus peiores quam qui in monasteriis defecerunt.

C. X. Conuicia perditorum a uia rectitudinis nos mouere non debent. Item Cipriano Cornelius Papa. Quod ad nos adtinet, conscientiae nostrae conuenit, frater, dare operam, ne quis culpa nostra de ecclesia pereat; si autem quis ultro et crimine suo perierit, et penitenciam agere atque ad ecclesiam redire noluerit, nos in iudicii die inculpatos futuros credimus, qui eorum consulimus sanitati; illos solos in penis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari. Nec mouere nos debent conuicia perditorum, quo minus a uia recta, et a certa regula non recedamus, quam et Apostolus instruit, dicens: "Si hominibus placerem, Christi seruus non essem."

DISTINCTIO XLVIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Prohibentur etiam "neophiti" in episcopos ordinari, ut qui heri erat catecuminus, hodie non fiat episcopus, qui heri erat in teatro, hodie non sedeat in ecclesia, qui uespere erat in circo, hodie non ministret altario, qui dudum fuerat fautor istrionum, hodie non sit consecrator uirginum. Causa autem huius prohibitionis est secundum Apostolum, ne elatus in superbiam tamquam religio Christiana plurimum eo egeret, incidat in ruinam diaboli. Momentaneus namque sacerdos nescit humilitatem, modos personarum uel se contempnere; non ieiunauit, non fleuit non se correxit non pauperibus erogauit. In arrogantiam (que est ruina diaboli) incidunt, qui puncto horae necdum discipuli fiunt magistri, et sicut Innocentius ait, "miserum est, eum fieri magistrum, qui necdum didicit esse discipulus." Unde de eisdem in Niceno Concilio [c. 2.] legitur:

C. I. Neophitus in episcopum non est ordinandus. Quoniam multa siue per necessitatem, siue ex quacumque causa, contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex uita gentili nuper adhuc cathecumini uel instructi statim ad spirituale baptisma uenissent, et continuo, cum baptizati sunt etiam ad episcopatum uel presbiterium prouecti sunt: recte igitur uisum est, de cetero nil tale fieri. Nam et tempore opus est, ut sit catecuminus, et post baptismum multa probatione indiget. Euidens namque est preceptum apostolicum, dicens: "Non neophitum, ne forte elatus in superbiam in iudicium incidat et in laqueum diaboli." Si uero precedente tempore mortale aliquod peccatum admiserit, et conuictus duobus uel tribus testibus fuerit, cessabit a clero qui huiusmodi est. Si quis uero preter hec fecerit, tanquam contraria statuti sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur de statu sui cleri. Gratian. Neophiti uero hodie appellantur ad propositum sacrae religionis nouiter accedentes. Unde B. Gregorius scribit, [lib. VII. epist. 110.] dicens:

C. II. Qui dicantur neophiti. Sicut neophitus dicebatur, qui in initio sanctae fidei erat erudicione plantatus, sic modo neophitus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos sacros ordines irrepserit. ?. 1. Ordinate ergo ad ordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta querit ascensum. Scimus autem, quod edificati parietes non prius tignorum pondus accipiant, nisi a nouitatis suae humore siccentur, ne, si ante pondera, quam solidentur, accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant.

DISTINCTIO XLIX.
GRATIANUS.
Ecce a quibus uiciis debeant esse immunes qui in episcopum sunt ordinandi. Qui enim intercessores pro populo ad Deum parantur necesse est ut eius gratiam bene uiuendo mereantur. Ut enim ait Gregorius in Pastorali. ?. 1. "Sollicite formidandum est, ne, qui placare posse iram Dei creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus quia is, qui displicet, cum ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Qui ergo desideriis terrenis astringitur, caueat, ne districti iram iudicis grauius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Sollerter ergo se quisque metiatur, nec locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se uicium dampnabiliter regnat; nec is, quem crimen deprauat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum."

C. I. Qui uiciis maculatus est sacrificium Deo offerre non debet. Hinc etenim superna uoce ad Moysen dicitur in Leuitico: "Loquere ad Aaron: homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offerat panem Deo suo, nec accedat ad ministerium eius." Ubi et repente subiungitur; "Si cecus fuerit, si claudus, si uel paruo uel grandi uel torto naso, si fracto pede, si mancus, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, uel ponderosus." ?. 1. Cecus quippe est, qui supernae lumen contemplationis ignorat, qui presentis uitae tenebris pressus, dum lucem uenturam nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante Anna dicitur in libro Regum: "Pedes sanctorum suorum seruabit, et impii in tenebris conticescent." ?. 2. Claudus uero est, qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis uitae uiam perfecte non ualet tenere quam uidet; quia uidelicet quis ad uirtutis statum dum fluxa consuetudine non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequitur. Hinc etenim Paulus dicit ad Ebreos: "Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus uestris, ut non claudicans erret, magis autem sanetur". ?. 3. Paruo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam uirtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur in canticis canticorum: "Nasus tuus sicut turris, que est in Libano," quia nimirum sancta ecclesia que ex causis singulis temptamenta prodeant per discretionem conspicit, et uentura uiciorum bella ex alto deprehendit. Sed sunt nonnulli, qui, dum estimari hebetes nolunt, sepe se in quibusdam inquisitionibus plus quam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: "uel grandi uel torto naso." Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas inmoderata, que, dum plus quam decet excreuerit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. ?. 4. Fracto autem pede uel manu est, qui uiam Domini pergere omnino non ualet, atque a bonis actibus funditus exors uacat, quatenus hec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. ?. 5. Gibbus uero est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne umquam ad superna respiciat, sed solis his, que in infimis calcantur, intendat, quid et si quando aliquid ex bono patriae celestis audierit ad hoc, nimirum peruersae consuetudinis pondere pregrauatus, cordis faciem non attollit, qui cogitationis statum erigere non ualet, quem terrenae usus sollicitudinis curuum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit in Psalmo XXXVII.: "Incuruatus sum et humiliatus sum usquequaque." Quorum culpam quoque per semetipsam ueritas reprobans ait in Luca: "Semen autem, quod in spinis cecidit, hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et diuiciis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur, et non referunt fructum." ?. 6. Lippus uero est, cuius quidem ingenium ad cognitionem ueritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluenti infirmantes palpebrae grossescunt, quorum quia infusione crebra atteritur, etiam acies pupillae uitiatur. Et sunt nonnulli, quorum sensum carnalis uitae operatio sauciat, qui uidere recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu prauorum actuum caligant. Lippus itaque est, cuius sensum natura exacuit, sed conuersationis prauitas confundit, cui bene per Angelum dicitur in Apocalypsi: "Colirio inunge oculos tuos, ut uideas." Colirio quippe oculos ut uideamus inungimus, cum ad cognoscendam ueri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adiuuamus. ?. 7. Albuginem uero habet in oculo, qui ueritatis lucem uidere non sinitur, quia arrogantia sapientiae seu iusticiae cecatur. Pupilla namque oculi nigra uidet, albuginem, tollerans nichil uidet, quia uidelicet sensus humanae cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi iusticiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit, et eo claritatem ueri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de quibusdam dicitur ad Romanos: "Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt." ?. 8. Iugem uero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim feruor uiscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis temptatio usque ad operationem prosilit, nimirum feruor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit, et foris iam corpus sauciat, quia dum in cogitatione uoluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat ad Corinthios: "Temptatio non apprehendat uos, nisi humana," ac si aperte diceret: Humanum quidem est in corde temptationem perpeti, demoniacum uero est temptationis certamine et operatione superari. ?. 9. Impetiginem quoque habet in corpore quisquis auaricia uastatur in mente, que si in paruis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Inpetigo quippe sine dolore corpus occupat et absque occupati tedio excrescens membrorum decorem fedat, quia et auaritia capti animum, dum quasi delectat, exulcerat, dum adipiscenda queque cogitationi obicit, ad inimicicias accendit, et dolorem in uulnere non facit, quia estuanti animo ex culpa habundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque uirtutum per hanc pulcritudo deprauatur, et quasi totum corpus exasperat, quia per uniuersa animum subplantat, Paulo adtestante, qui ait ad Timotheum: "Radix omnium malorum est cupiditas." ?. 10. Ponderosus uero est, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitacione continua sine moderamine grauatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed eius animus uoluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo delectatur. Vicium quippe est ponderis, cum humor uiscerum ad uirilia labitur, que profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitacionibus ad lasciuiam defluens, pondus turpitudinis gestat in corde; et quamuis praua non exerceat opera, ab his tamen non eleuatur mente, nec ad usum boni operis in aperto ualet assurgere, quia grauat hunc in abditis pondus turpe. ?. 11. Quisquis ergo quolibet horum uitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto aliena delicta ualeat diluere is, quem adhuc propria deuastant. ?. 12. Quia igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter ueniat, atque indignus hoc qualiter pertimescat, ostendimus, nunc is, qui ad illud digne peruenerit, in eo qualiter uiuere debeat, demonstremus.

C. II. Indoctus, terrena lucra quaerens, uitiosus ordinari non debet. Item Ieronimus super Malachiam. [ad c. 1. u. 7. 8.] Sacerdotes nomen Domini despiciunt, et, quantum ad se, panem pollutum offerunt, qui ad altare indigne accedunt, quique dato munere sacerdotium presumunt. Panem quoque polluit, qui doctrinam Domini in populo male dispertit, et qui honorat potentem et despicit pauperem. Et infra: ?. 1. "Si offeratis cecum ad immolandum, nonne malum est?" etc. Superius accusati de panibus nunc accusantur de uictimis. Cecum animal offert, qui ordinat indoctum in loco docti, magistrumque facit, qui uix discipulus esse poterat. Claudum offert, qui lucra terrena querentem locat, utpote pedem in diuersa ponentem, unum in diuinis, alterum in carnalibus, cui potest inferri illud de libro Regum: "Usquequo claudicas in duas partes?" Languidum offert, qui uitiosum pro religioso habet, quique tardum et pigrum probat pacientem, dicens illum negligentiae redarguendum. Indignum est enim dare Deo quod dedignatur homo.

----------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO L.
GRATIANUS.
I. Pars. Ex premissis auctoritatibus liquido demonstratum est, quod uariis criminibus irretiti in sacerdotes ordinari non possunt. Nunc autem de hisdem queritur, utrum post actam penitenciam, uel in propriis ordinibus remanere, aut ad maiores gradus conscendere ualeant? Multorum auctoritatibus deiciuntur uariis criminibus irretiti a propriis ordinibus, et ab accessu maiorum prohibentur. Unde Gregorius ait Constantino Mediolanensi Episcopo.

C. I. Lapsi in suum ordinem reparari non possunt. Si lapsis ad suum ordinem reuertendi licentia conceditur uigor canonicae proculdubio frangitur disciplinae, dum pro reuersionis spe prauae actionis desideria quis concipere non formidat. Et post pauca: ?. 1. Illud pre omnibus studete, ut lapsos in sacro ordine nullius uobis supplicatio aliquo modo reuocare studeat, ne huiusmodi non statuta, sed temporaliter dilata credatur esse uindicta.

C. II. Qui post ordinationem labitur, depositus permanebit. Item Martinus Papa. [I.] Amando Episcopo. Qui semel post suam ordinationem in lapsum ceciderit deinceps iam depositus erit, nullumque gradum sacerdotii poterit adipisci.

C. III. Presbiter post lapsum nulla ratione in sacro ordine reparari ualet. Item Gregorius Papa Sabino Episcopo. [lib. VII. epist. 25.] Presbiterum, de quo nos fraternitas tua latoris presentium legatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere, aut reuocari posse cognoscat. Circa quem tamen mitius agendum est, quia commissum facinus facili dicitur professione confessus.

C. IV. Post peractum homicidium sacerdotale offitium amministrari non potest. Item Iohannes VIII. Cenomantico Venetensi Episcopo. Miror minus doctam scientiam tuam sacerdotem putare et post perpetratum homicidium posse in sacerdotio ministrare, immo (quod est ineptius) nobis suadere uelle, ut ipsi tali presumptioni preberemus assensum. Quis enim tam demens tamque peruersi sensus tale quid existimaret uel post quantamcumque penitenciam concedendum, cum omni sit canonicae disciplinae contrarium? Debet ergo sacerdotio priuatus lacrimarum fonte flagitium tam immane diluere, ut talibus saltem remediis curatus salutis possit inuenire suffragium.

C. V. Ad maiorem gradum prouehi non potest clericus, qui paganum occiderit. Item Nicolaus Papa. Clericum, qui paganum occiderit, non oportet ad maiorem gradum prouehi, qui carere debet etiam acquisito, homicida enim est. Nam cum discreti sint milites seculi a militibus ecclesiae, non conuenit militem ecclesiae militare seculo, per quod ad effusionem sanguinis necesse sit peruenire.

C. VI. Qui se defendendo paganum occiderit, sacerdotali careat offitio. Idem Osbaldo Corepiscopo Quadrantino. De his clericis, pro quibus consuluistis, scilicet, qui se defendendo paganum occiderunt, si postea per penitenciam emendati ad pristinum possint gradum redire, aut ad altiorem ascendere, scito, nos nullam occasionem dare nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominum quolibet modo occidendi. Verum si contigerit, ut clericus sacerdotalis ordinis saltim paganum occiderit, multum sibi consulit, si ab offitio sacerdotali recesserit; satiusque illi est in hac uita Domino sub inferiori habitu inreprehensibiliter famulari, quam alta indebite appetendo in profundum dampnabiliter dimergi.

C. VII. Episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen committens cadat ab offitio. Item ex Concilio Agatensi. Si episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen commiserit, aut cartam falsauerit, aut falsum testimonium dixerit, ab offitii honore depositus in monasterio detrudatur et ibi quamdiu uixerit laicam tantummodo communionem accipiat. C. VIII. Qui homicidii facto aut precepto, aut consilio post baptismum conscius fuerit, clericus non ordinetur. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 26.] Si quis uiduam aut ab alio relictam duxerit, non admittatur ad clerum. Quod si irrepserit, deiciatur. Similiter si homicidii aut facto, aut precepto, aut consilio, aut defensione post baptismum conscius fuerit et per aliquam subreptionem ad clericatum uenerit, deiciatur, et in fine uitae suae communionem accipiat.

C. IX. De sacris ordinibus lapsi reparari non possunt. Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano. [lib. III. epist. 26.] Peruenit ad nos, quosdam de sacris ordinibus lapsos uel post penitenciam, uel ante penitenciam ad ministerii sui offitium reuocari; quod omnino prohibemus, et in hac re sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum fuerit carnis, sacro ordine careat, et ad ministerium altaris non accedat.

C. X. De eodem. Idem Venantio Lunensi Episcopo. [lib. IV. epist. 5.] Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas uestra discutiat id, quod ad nos de Saturnino expresbitero est perlatum. Peruenit namque ad nos, quia postquam de sacris ordinibus lapsus a sui sacerdotii ordine deiectus est, ad explendum ministerium presbiterii presumpsit accedere, et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita factum uestra fraternitas repererit, eum sacri corporis et sanguinis domini participatione priuatum in penitenciam redigat, ita ut usque ad diem ultimum in eadem excommunicatione permaneat et uiaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat. Sin autem eum talem penitenciam agere fraternitas uestra cognouerit, ut ei iuste ad recipiendam inter laicos communionem etiam ante exitum debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate. Et infra: ?. 1. Preterea ad fraternitatis tuae consulta respondentes statuimus, diaconem et abbatem, quem de portu Veneris indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non debere uel posse aliquo modo reuocari. Quem quidem sacro ordine priuatum in penitenciam deputare te conuenit; cuius si postea actus conuersatioque meruerit, priorem inter alios monachos, ubi decreueris, standi locum obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab offitio suo irreuocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi diaconi alium, qui hoc offitium inplere debeat, ordinabis. Saturninum uero expresbiterum, ut numquam ad sacri ordinis ministerium presumat accedere, scriptis cauere decreuimus; sed eum in insula Gorgona atque Capraria sollicitudinem de monasteriis gerere, et in quo est statu sine cuiusquam aduersitate manere permisimus.

C. XI. Loco lapsi alius ordinandus est. Idem. [Mariniano Episcopo Rauennae, lib. VI. epist. 39.] Postquam quemquam criminaliter cadentem in locum, quo lapsus est, nulla permittit ratio reuocari, et ultra tres menses ecclesiam uacare pontifice statuta sacrorum canonum non permittunt, ne cadente pastore dominicum gregem hostis (quod absit) antiquus insidiando dilaniet, fraternitas uestra deprecationi eorum consentire et in lapsi loco debet episcopum ordinare.

C. XII. Qui post ordinationem in lapsum ceciderit, sacra misteria non debet tractare. Item Martinus Papa. [I. in epistola ad Amandum.] Si post ordinationem suam quispiam in lapsum ceciderit, et preuaricationis peccato fuerit deprehensus obnoxius omnimodo prohibendum est, eum manibus lutulentis atque pollutis misteria nostrae salutis tractare. II. Pars. Gratian. Econtra exemplis et auctoritate probatur, post actam penitenciam proprios gradus licite posse administrare, et ad maiores conscendere. Maria enim, soror Aaron, postquam lepra percussa est, quia in Moysen murmurauerat, acta penitencia mundata est, et pristinam gratiam prophetandi recepit. Aaron post conflatum uitulum etiam in summum sacerdotem est consecratus. Dauid post adulterium et homicidium spiritum prophetiae recepit, et in proprio gradu permansit. Achab post mortem Nabuthae uiri sanctissimi per penitenciam humiliatus in regia sede remansit. Et, ut pretereamus multa exempla ueteris testamenti, Petrus negauit Christum, et tamen postea princeps apostolorum factus est; Paulus Stephanum lapidauit, et tamen a Deo in apostolum electus est. Multi quoque ab heresi ad unitatem catholicae fidei reuertentes in suis ordinibus recepti sunt, alii uero ad episcopalem etiam gradum sunt promoti, utpote Augustinus et alii quam plures.

C. XIII. De eodem. Iohannes Crisostomus a duabus sinodis orthodoxorum episcoporum fuit diiudicatus, sed iterum fuit restitutus. Marcellus episcopus Ancirae Galatiae depositus fuit, sed postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius diiudicatus a sinodo ecclesiam suam postea recepit. Lucius episcopus Adrianopolites dampnatus a Papa Iulio recepit ecclesiam sui episcopatus. Cirillus episcopus Ierosolimitanus depositus fuit, postea reconciliatus est ecclesiae suae. Simili modo Polichronium eiusdem ecclesiae Ierosolimitanae pontificem Sixtus Papa dampnauit et iterum ipse eum reconciliauit. Innocentius Papa Fotinum episcopum dampnauit, sed postea eum in proprium locum restituit ecclesiae suae. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum Gelasius Papa successor illius reconciliauit et ecclesiae suae restituit. Leontius, dum esset presbiter, depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha extitit. Gregorius uero quartus Papa Theodosium, quem Eugenius eius antecessor presbiterii honore priuauerat, sanctae ecclesiae Signinae consecrauit episcopum. Ibas namque episcopus diiudicatus fuit, sed sancta sinodus canonica suam illi restituit ecclesiam. Rothadum uero episcopum sanctae Suessionensis ecclesiae, a sinodo, cui Carolus interfuit, condempnatum, et Sophronium Placentinum episcopum merito reprobatum, Nicolaus Papa ambos reconciliauit. ] Preterea Calixtus Papa [I.] de huiusmodi ita scribit: [epist. II. ad Episcopos Galliarum]

C. XIV. Clerici post lapsum in suis ordinibus reparari possunt. Ponderet unusquisque sermones suos, et quod sibi loqui non uult alteri non loquatur. Unde bene sacra scriptura ait: "Quod tibi non uis fieri, alteri ne facias". Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius, agamus, ne precipitemus consilia et opera nostra, neque ordinem corrumpamus. ?. 1. Sed si aliquis lapsus quo modo fuerit, portemus eum et fraterno corripiamus affectu, sicut ait B. Apostolus: "Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Alter alterius onera portate, et sic adinplebitis legem Christi." ?. 2. Porro S. Dauid de mortiferis criminibus penitenciam egit, et tamen in honore permansit. ?. 3. B. quoque Petrus amarissimas lacrimas fudit, quando Dominum negasse penituit, sed tamen apostolus permansit. Et Dominus per Prophetam pollicetur, dicens: "Peccator in quacumque die conuersus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius." Errant itaque, qui putant, sacerdotes post lapsum, si condignam egerint penitenciam, Domino non posse ministrare, et suis honoribus frui,si bonam uitam deinceps duxerint, et suum sacerdotium digne custodierint. Et ipsi, qui hoc putant, non solum errant, sed etiam traditas ecclesiae claues despicere uidentur, de quibus dicitur: "Quecunque solueritis in terra, erunt soluta et in celo." Alioquin hec sentencia aut Domini non est, aut uera est. ?. 4. Nos uero indubitanter tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus, testante Domino per Prophetam: "Numquid qui dormit, non adiciet, ut resurgat"? Et propheta Dauid penitenciam agens dixit: "Redde mihi leticiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me." Ipse namque post penitenciam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctae ecclesiae, si lapsi fuerint et condignam penitenciam Deo gesserint, utrumque facere posse. Docuit enim, quando dixit; "Docebo iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur." Sacrificium Deo obtulit pro se, dum dicebat: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus". Videns enim Propheta scelera sua mundata per penitenciam, non dubitauit predicando et Domino libando curare aliena. ?. 5. Mutatur ergo homo a peccato et gratia Dei resurgit a lapsu et in pristino manet offitio iuxta predictas auctoritates. Videat, ne amplius iaceat, sed euangelica sentencia in eo maneat que ait: "Vade et amplius noli peccare." Unde ait Apostolus: "Non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius". ?. 6. Sentenciam, que misericordiam uetat, non solum tenere, fratres, sed etiam audire refugite, quia potior est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.

C. XV. In pristinum gradum post penitenciam sacerdotes reuocari possunt. Item Ieronimus. [ad cap. 3. Malachiae.] "Et purgabit filios Leui; tempus est enim, ut iudicium incipiat a domo Dei," et alibi scribitur: "A sanctis meis incipite." In filiis autem Leui omnem sacerdotalem intellige dignitatem. Si autem sacerdotes purgandi sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum, quid est de ceteris dicendum? Qui cum emundati fuerint et colati, tunc offerent Domino iusta sacrificia et placebit sacrificium eorum Domino, quod offerunt pro Iuda et Ierusalem, (hoc est pro his, qui Dominum confitentur et pacem eius mente conspiciunt, sicut dies seculi et sicut anni antiqui), ut quomodo in principio placuerunt Deo, sic post peccatum et penitenciam placere incipiant, cum omni fuerint peccatorum sorde purgati.

C. XVI. Lapsi reparari possunt. Item Gregorius Secundino. [lib. VII. epist. 53] Tua sanctitas requisiuit, ut tibi de sacerdotali offitio post lapsum resurgendi auctoritatem scriberemus, dum dicis de hoc canonum diuersorum te legisse diuersas sentencias, alias resurgendi, alias nequaquam: ideo nos generaliter a Nicena sinodo incipientes, cum reliquis quatuor ueneramur, quia in cunctis sentenciis unanimiter concordant. Nos uero precedentes Patres sequimur quia (auctore Deo) a sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes usque in quartum altaris ministerium, hanc formam seruandam cognouimus, ut sicut minorem maior precedit honore, ita et crimine, et quem maior sequitur culpa, maiori inplicetur uindicta et post penitencia credatur esse fructuosa. ?. 1. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? aut domum construere, et non illic habitare? Post dignam itaque satisfactionem credimus posse redire ad honorem. ?. 2. Ad fontem misericordiae recurrentes euangelicam proferamus sentenciam: "Gaudeo," inquit, "super uno peccatore penitenciam agente quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent penitencia." Et ouem perditam, nonaginta nouem non errantibus relictis, humero pii pastoris ad ouile reportandam Dominus ipse testatur. Si ouis perdita errans post inuentionem ad ouile humero deportatur, predictis nonaginta nouem non errantibus relictis in deserto cur post penitenciam ad ecclesiae ministerium lapsus non reuocetur? Sicut in Apocalipsi dicitur de ministro ecclesiae: "Memento unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac." Quid est enim grauius, aut carnale delictum admittere, sine quo pauci inueniuntur, aut Dei filium iureiurando negare? In quo uerbo hunc ipsum B. Petrum apostolorum principem, ad cuius sacrum corpus indigni sedemus, lapsum esse cognouimus. Sed post negationem penitencia secuta est, et post penitenciam misericordia data, quia ab apostolatu eum non distulit, qui ante ipsum se negare predixit.

C. XVII. Post acerrimam penitenciam lapsi reparantur. Idem. [super Ezechielem, hom. IX. ad c. 2.] Quid est hoc, quod Prophetae iacenti dicitur: "Sta supra pedes tuos, et loquar tecum?" Qui enim iacenti loquebatur, cur stanti promittit se esse locuturum? sed sciendum est, quia alia sunt, que iacentes, alia que stantes audire debemus. Iacenti enim dicitur, ut surgat; stanti autem precipitur, ut ad predicationem proficisci debeat. Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione iacentibus preberi non debet auctoritas predicationis. Sed cum iam in bono opere surgimus, cum iam recti stare ceperimus, dignum est, ut ad lucrandos alios in predicatione mitti debeamus. Stans ergo Propheta uisionem spiritualem uidit, et cecidit; cadens uero admonitionis uerba suscepit, ut surgeret; surgens autem preceptum audiuit, ut predicaret. Nam qui adhuc ex superbiae uertice stamus, cum iam de eternitatis timore aliquid sentire ceperimus, dignum est, ut ad penitenciam cadamus. Et dum infirmitatem nostram subtiliter agnoscentes humiliter iacemus, per diuini uerbi consolationem ad fortiora opera surgamus.

C. XVIII. De eodem. Idem. [lib. XVIII. Moral. c. 16. ad cap. 28. Iob.] Ferrum de terra tollitur, cum fortis propugnator ecclesiae a terrena, quam prius tenuit, actione separatur. Non ergo in eo debet despici, quod fuit, quia iam incipit esse quod non fuit.

C. XIX. Post condignam penitenciam pristina recipiuntur offitia. Item Augustinus. Cum exaudiero eos, dabo eis uirtutem spiritus mei, et inplebo eos iudicio meo et fortitudine mea. Animaduertite, in presenti loco posse docere aliquem post peccatum, si tamen uicia pristina digna penitencia diluerit. Unde Dauid post adulterium et homicidium loquitur in Psalmo: "Asperges me, Domine, ysopo, et mundabor; lauabis me, et super niuem dealbabor." Nec sua tantum puritate contentus est, sed infert: "Redde mihi leticiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me," cumque hoc feceris, "docebo, ait, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur."

C. XX. De eodem. Item Ieronimus. [lib. II. contra Iouinianum.] Ihesus filius Iosedech sacerdos magnus quamquam in tipo precesserit aduentum saluatoris, qui nostra peccata portauit et alienigenam ex gentibus sibi copulauit ecclesiam, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dexteris eius, et candida illi deinceps uestimenta redduntur.

C. XXI. Per penitenciam clerici correcti gradum suum et dignitatem recipiant. Item ex Concilio Agatensi. [c. 2.] Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare uel offitium suum inplere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita, ut cum eos penitencia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.

C. XXII. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 17.] Si quis presbiter aut diaconus inuentus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae uenundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi. Iudicio tamen episcopi dimittendus est, si in suo debeat recipi gradu, quia multociens hoc ipsum, quod de sacrosancto altario contaminatum est, in episcopi potestate dimissum est.

C. XXIII. Item Augustinus ad Bonifacium. Bene ualet sacerdos restitui ad honorem suum post peractam penitenciam, licet in hoc diuersi diuersa sentiant, dicentes, non posse restitui ad honorem. Sed sic dictum est propter simulatas penitencias quorundam, et propter affectatas honorum dignitates. ]

C. XXIV. Sacerdos quidem si cadit, ualet, et habet restitutionis locum post dignam peractam penitenciam in honorem suum, Propheta attestante, qui ait: "Numquid qui cadit non adiciet, ut resurgat?" Et B. Gregorius hoc dicit ad Secundinum inclusum, amicum suum: Etiam ab ipso Propheta in hoc argumentum habemus, qui, cum post peractum adulterium et homicidium perpetrauit, tamen postea peracta digna penitencia per Dei gratiam ad pristinum offitium restituitur. ] III. Pars. Gratian. Quomodo igitur huiusmodi auctoritatum dissonantia ad concordiam reuocari ualeat, breuiter inspiciamus. Sunt quidam, quos non odium criminis, sed timor uilitatis, amissio proprii gradus et ambitio celsioris ad penitenciam cogit. Hos sacri canones irrecuperabiliter deiciunt, quia qui simulatione penitenciae uel affectione honoris adeo non consequitur ueniam, nec ab ecclesia meretur reparationem. Unde Augustinus scribit ad Bonifacium: [epist. L.]

C. XXV. Quare constitutum est in ecclesia, ne post penitenciam aliquis ad clericatum redeat. Ut constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis penitenciam clericatum accipiat, uel ad clericatum redeat, uel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claues datas ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: "Quecumque solueritis in terra, soluta erunt et in celo." Sed ne forte etiam de ceteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret penitenciam, seuerissime placuit, ut post actam de crimine dampnabili penitenciam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et uerior esset humilitatis. Nam et S. Dauid de criminibus mortiferis egit penitenciam, et tamen in honore suo perstitit, et B. Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum negasse penituit, et tamen apostolus mansit. Sed non ideo putanda est superuacua posteriorum diligentia, qui ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tucius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas penitencias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas inuenire medicinas multorum experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis, ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius hominis periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus malis sanandis karitas sincera subueniat.

C. XXVI. Reparationis beneficium non nisi post penitenciam debet concedi. Item ex epistola Cleri Romani missa Papae Cipriano. Absit a Romana ecclesia uigorem suum tam profana facilitate dimittere, et neruos seueritatis euersa fidei maiestate dissoluere, ut, cum adhuc non tantum iaceant, sed etiam cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum utique non profutura prestentur. Ubi enim poterit penitenciae medicina procedere, si etiam ipse medicus intercepta penitencia indulget periculis? Hoc non est curare, sed (si dicere uerum uolumus) occidere.

C. XXVII. Inpenitentibus uenia concedi non potest. Item Ciprianus de lapsis. Si quis prepostera festinatione temerarius remissionem peccatorum cunctis putat dare se posse, aut audet Domini precepta rescindere, non tantum nichil prodest, sed obest lapsis. Prouocasse est iram, non seruasse sentenciam, nec misericordiam piissimi Domini deprecari, sed contempto Domino de sua facilitate presumere. Et infra: ?. 1. Mandant martires aliqua fieri, si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum ac Dei sacerdotem sunt facienda; si obtemperantis facilis et prona confessio, si penitentis fuerit religiosa moderatio. Mandant martires aliqua fieri; sed si scripta non sunt in Domini lege, que mandant, ante est, ut sciamus illos de Deo inpetrasse que postulant, tunc facere quod mandant. Neque enim statim uideri potest de diuina maiestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus ueniam, cum petisset, accepit.

C. XXVIII. Qui sunt reparandi post lapsum, uel qui non. Item Ysidorus ad Massanum Episcopum. Domino sancto meritisque beato fratri Massano episcopo Ysidorus Episcopus. Quod in epistolis uenerabilis fraternitas tua innotuit, uidelicet quod in canone Anquiritano c. XIX. legitur, post lapsum corporalem restaurandum honoris gradum post penitenciam, alibi uero legitur, post huiusmodi delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum: hec diuersitas hoc modo soluitur. Illos enim ad pristinos gradus redire canones precipiunt, quos penitenciae precessit satisfactio uel condigna peccatorum confessio. At contra hi, qui neque a uicio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum, quod admittunt, uendicare quadam supersticiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam recipiunt communionis. Ergo ita est determinanda sentencia, ut necesse sit illos restaurari in loco honoris, qui per penitenciam reconciliationem merentur diuinae pietatis. Hi non inmerito consequuntur adeptae dignitatis statum, qui per emendationem penitenciae recepisse noscuntur remedium uitae. Id autem, ne forte magis sit ambiguum, diuinae auctoritatis sentencia confirmatur. Ezechiel quidem propheta sub tipo preuaricatricis Ierusalem ostendit, post penitenciae satisfactionem pristinum restaurari honorem: "Confundere," inquit, "o Iuda, et porta ignominiam tuam." Et post Paululum: "Et tu," inquit, "et filiae tuae reuertimini ad antiquitatem tuam". ?. 1. Quod dixit, "confundere," ostendit, post opus peccati debere quemquam erubescere, et post confessionem pro admissis sceleribus uerecundam frontem humo prostratam demergere, pro eo quod dignum confusione perpetrauit opus. Deinde precepit, ut post ignominiam id est deiectionem sui nominis siue dignitatis reuertatur ad suam antiquitatem. Ergo dum quisque post opus confusionis suae confunditur, atque ignominiam portans depositionem suam cum humilitate luget, reuocari secundum Prophetam ad priorem poterit statum. Item Iohannes euangelista Angelo Ephesi ecclesiae inter cetera quedam similia scribit: "Memor esto unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac; alioquin ueniam tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo". ?. 2. Ecce in quantum ualui concilii Anquiritani antiquam plane et plenam auctoritate sentenciam sacris testimoniis explanaui, ostendens, eum posse restaurari in proprio ordine, qui per penitenciae satisfactionem nouit propria delicta deflere. Qui uero nec luget que gessit, sed lugenda sine ullo pudore religionis uel timore diuini iudicii committit, nullo modo eum posse ad pristinum gradum restaurari cognoscas. ?. 3. In fine autem huius epistolae hoc adiciendum putaui, ut quotiescumque in gestis conciliorum discors sentencia inuenitur, illius concilii magis teneatur sentencia, cuius antiquior et potior extat auctoritas. Gratian. Quicumque igitur pro criminibus suis digne Deo penitenciam obtulerint, auctoritate Gregorii et Ieronimi et Augustini et Ysidori gradum pristinae dignitatis recipere possunt. Qui autem non odio criminis, sed timore uilitatis uel ambitione honoris falsas Deo penitencias offerunt, in pristini honoris gradum reparari minime poterunt. Sed obicitur illud Hormisdae Papae, qui scribit omnibus Episcopis per uniuersas prouincias:

C. XXIX. Diaconus aut presbiter in adulterio deprehensi reparari non possunt. Si quis diaconus aut presbiter post acceptam benedictionem Leuiticam cum uxore sua incontinens inuenitur, ab offitio suo abiciatur. ?. 1. Ecce manifeste constat, quia secundum titulos antiquorum Patrum sancto Spiritu suggerente conscriptos, et secundum sentencias CCCXVIII. episcoporum, (quas etiam Gallicani canones continere uidentur), clerici in adulterio deprehensi, aut ipsi confessi, aut ab aliis conuicti, ad honorem redire non possunt. Quia forte non desunt, quibus pro nimia pietate suprascripta sanctorum Patrum seueritas minime placeat, sciant, se CCCXVIII. episcoporum, qui et reliquos canones statuerunt, sentencias reprehendere uel dampnare. Sed forte maior est in illis pietas, quam in supradictis CCCXVIII. episcopis? maior est in illis misericordia, quam in S. Iohanne Papa? maior karitas, quam in reliquis sanctis sacerdotibus, qui hoc exemplo remedia ecclesiarum suis diffinicionibus deliberauerunt? Et ideo aut prona uoluntate preceptis illorum consentiant, aut omnibus illis contrarios se et inimicos esse cognoscant. Que est ista iusticiae inimica bonitas, palpare criminosos, et uulnera eorum usque ad diem iudicii incurata seruare? ?. 2. Quod si eos durissimam penitenciam per plures annos uideremus agere, tunc nos et saluti eorum possemus consulere, et statuta canonum deberemus temperare. Cum uero in aliquibus nec compunctio humilitatis, nec instancia orandi apareat, nec beatum Dauid imitentur, qui dicit: "Lauabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo;" et illud: "Cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam;" nec eos ieiuniis uel lectionibus uacare uideamus, possumus agnoscere, si ad pristinos gradus uel honores redirent, cum quanta negligentia et cum quanto torpore et inimica suae animae securitate permanerent, credentes, quod sic eis non acta digna penitencia dimiserit Deus, quomodo sacerdotes indulsisse uidentur. Vere dico, quia illi ipsi, quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere uidemur, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis dampnandi aduenerint, contra nos causam dicturi sunt, dicentes, quod dum aut asperitatem linguae eorum expauimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes ipsorum libenter accepimus, in eisdem peccatis permanere eis inutiliter indulgemus, aut ipsa peccata augere permittimus, non recordantes illud, quod in ueteri testamento scriptum est: quia uno peccante contra omnes ira Dei deseuit.

C. XXX. Difficile est post lapsum ad pristinum gradum redire. Item Ieronimus. Quicumque dignitatem diuini gradus non custodiunt, contenti fiant animam saluare. Reuerti enim in pristinum gradum difficile est.

C. XXXI. Lapsus post penitenciam altario tantummodo ministret. Item Basilius. Qui sub gradu ceciderit post penitenciam, contentus fiat baptizare, communionem infirmis dare, et altario ministrare tantummodo.

C. XXXII. De sacerdotibus, diaconibus et laicis, qui idolis thurificant. Item ex Concilio Ancirano. [c. 1. et seqq.] Presbiteros, qui immolauerunt, et postea certamen iterum inierunt, si ex fide luctati sunt, et non ex compacto ad ostentacionem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus offitiis fungi non liceat. ?. 1. Diacones similiter, qui immolauerunt, postea uero iterum reluctati sunt, alias quidem honorem habere oportet; cessare autem debent ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem, nec calicem offerant, nec pronuncient, nisi forte aliqui episcoporum conscii laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, uoluerint eis aliquid amplius tribuere uel adhibere. Penes ipsos ergo de his erit potestas. ?. 2. Qui autem fugientes comprehensi sunt, uel a domesticis traditi, uel ademptis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodia trusi proclamauerunt se Christianos esse, et eousque astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes uiolenter adtraherent et funestis sacrificiis admouerent, ut aliquid polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, in omni deiectione et habitu et humilitate uitae confitentes, hos uelud extra delictum constitutos a communionis gratia non prohiberi decernimus. ?. 3. Si uero prohibiti sunt ab aliquibus propter ampliorem cautelam, uel propter quorundam ignorantiam, statim, recipiantur. ?. 4. Hoc autem similiter et de clericis et de laicis ceteris obseruare conuenit. ?. 5. Perquisitum est autem et illud, si possunt etiam laici, qui in has necessitatis angustias inciderunt ad clericatus ordinem promoueri. Placuit ergo et hos tamquam qui nichil peccauerint, si precedens eorum uita probauerit, ad hoc offitium prouehi. ?. 6. De his autem, qui negauerunt preter necessitatem, aut preter ablationem facultatum, aut preter periculum, uel aliquid huiuscemodi (quod factum est sub tirannide Licinii), placuit sinodo, quamuis humanitate probentur indigni, tamen eis beneuolentiam commodari. Gratian. Sed illud Hormisdae Papae desidiosos et negligentes, non uere penitentes reparari prohibet. ?. 1. Illud autem Ieronimi fatetur hoc esse difficile, non inpossibile. ?. 2. Basilius autem circa delinquentes rigorem iusticiae seruandum ostendit, quem circa penitentes alii relaxandum misericorditer affirmant. ?. 3. Possunt et aliter distingui premissae auctoritates. Quorum crimina manifesta sunt ante uel post ordinationem, a sacris ordinibus deiciendi sunt; quorum autem peccata occulta sunt et secreta satisfactione secundum sacerdotis edictum purgata, in propriis ordinibus remanere possunt. Unde Nicolaus Papa Carolo Archiepiscopo, et eius suffraganeis:

C. XXXIII. Non potest restitui in sacerdotem, cuius fuerit manifestum crimen. Sacerdotes, si in fornicationis laqueum ceciderint, et criminis manifestus siue ostensus fuerit actus, sacerdocii non possunt habere honorem secundum canonicae institucionis auctoritatem. Item Rabanus Archiepiscopus scribit ad Heribaldum:

C. XXXIV. Qui sint reparandi post lapsum, uel qui non. De his uero uisum nobis est scribendum esse, qui sacros ordines habent et ante uel post ordinationem contaminatos in capitalibus criminibus se esse profitentur. In quibus, ut mihi uidetur, hec distancia esse debet, ut hi, qui deprehensi uel capti fuerint publice in periurio, furto atque fornicatione et ceteris huiusmodi criminibus, secundum sacrorum canonum instituta a proprio gradu decidant, quia scandalum est populo Dei tales personas superpositas habere, quas ultra modum uitiosas esse constat. Nempe inde detrahunt homines sacrificio Dei (sicut quondam, filiis Hely peccantibus fecisse leguntur, et rebelles hinc atque contrarii existentes eorum prauis exemplis cotidie peiores fiunt. Qui autem de predictis peccatis absconse a se admissis per occultam confessionem coram angelis Dei, presente etiam sacerdote, qui eis indicturus est penitenciam, confitentur, et semetipsos grauiter deliquisse queruntur, si se per ieiunia et elemosinas uigiliasque et sacras orationes purgare certauerint, his etiam gradu seruato spes ueniae de misericordia Dei promittenda est. IV. Pars. Gratian. De lapsis etiam in heresim hoc obseruandum est, ut ante sentenciam concilii nullus eis communicet. Unde Ciprianus Papa Antoniano inter cetera: [lib. IV. epist. 2.]

C. XXXV. A communione abstineat, qui lapsis ante restitutionem communicat. De eo tamen, quod statuendum esset circa causam lapsorum, distuli, ut cum quies et tranquillitas data esset, et episcopos in unum conuenire indulgentia diuina permitteret, tunc communicato et librato de omnium collatione consilio statuerem quid fieri oporteret. Si quis uero ante consilium nostrum et ante sentenciam de omnium consilio statutam temere lapsis communicare uoluisset, ipse a communione abstineret. V. Pars. Gratian. Quod uero supra de homicidiis statutum legitur, intelligendum est, quando facultas datur effugiendi, nec necessitate clauduntur obsidionis. Ceterum, cum necessitate angustati effugere non possunt, si tunc homicidium admiserint, purgati per penitenciam et offitio, et communioni reddentur. Unde in Ilerdensi Concilio [cap. 1.] legitur:

C. XXXVI. Clerici in obsidionibus positi necessitate si sanguinem fuderunt, post duorum annorum penitenciam offitio et communioni restituantur. De his clericis, qui in obsessionibus positi necessitate fuerint, id statutum est, ut qui altario ministrant et Christi corpus et sanguinem tradunt, uel uasa sacro offitio deputata contrectant, ut ab omni humano sanguine etiam hostili se abstineant. Quod si in hoc inciderint, tam offitio quam communione corporis Domini duobus annis priuentur, ita ut duobus annis uigiliis, ieiuniis, orationibus et elemosinis pro uiribus, quas Dominus donauerit, expientur; et ita demum offitio uel communioni reddantur, ea tamen ratione, ne ulterius ad offitia potiora promoueantur. Quod si in diffinito tempore negligentiores circa salutem suam extiterint, protelandi ipsius penitenciae tempus in potestate maneat sacerdotis. Gratian. Casu quoque si clericus homicidium fecerit, in proprio gradu ex dispensatione remanere permittitur. Unde Urbanus II. scribit Guarnerio Merseburgensi Episcopo:

C. XXXVII. Qui casu homicidium facit, ex dispensatione in suo ordine permaneat. Clerico iaciente lapidem puer interemptus dicitur. Nos pro amore tuo in suo ordine eum permanere permittimus, ut tamen semper in penitencia et timore permaneat.

C. XXXVIII. De eodem. Item Stephanus V. Sichiberto Corsicae Episcopo. Quia te quasi obnoxium iudicas, eo quod a Sarracenis captus homines interfecisse uideris, bene facis. Sed quoniam non tua sponte id fecisse cognosceris inde canonice nullo modo iudicaris. Gratian. Si uero ira conmotus aliquem presbiter interfecerit, etsi animum occidendi non habuerit, perpetuo tamen depositus erit. Unde Nicolaus Papa scribit Osbaldo Corepiscopo Quadrantino:

C. XXXIX. Perpetuo careat offitio presbiter, qui ira conmotus, licet extra animum, aliquem interfecerit. Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo, sibi canonicum sociare numerum collegarum, id est sex ex uicinis prouinciis fratres et coepiscopos suos, quibus tecum iunctis et decernentibus diligenter inuestigare et omni annisu scrutari procurate, quatenus inuenire ualeatis, utrum percussione iam nominati presbiteri, an ceruicis fractione idem diaconus, ut fertur, extinctus est. Et siquidem a sepe fato presbitero non ad mortem percussus est, sed ex equo cadens ceruice fracta interiit, secundum arbitrium uestrum pro percussione incaute agenti presbitero penitenciam competentem indicite et aliquanto tempore a missarum solempniis suspendatur, denuo post hec ad sacerdotale rediturus offitium. Quod si ueraciter qualicumque percussione presbiteri ille mortuus fuerit diaconus, nulla hunc ratione ministrare more sacerdotis decernimus, quoniam, etsi uoluntatem occidendi non habuit, furor tamen et indignacio, ex quibus motio illa mortifera prodiit, in omnibus, et precipue in Dei ministris, multipliciter inhibetur atque dampnatur. Verum si presbiter adeo uestro studio obnoxius forte claruerit, precipimus, ut tale beneficium sibi ecclesiae suae concedatur, quo et ipse et sui sufficiens possint habere suae sustentacionis solatium.

C. XL. De eodem. Item ex Concilio Maticensi c. 6. Qui uero odii meditatione uel propter cupiditatem Iudeum uel paganum occiderit, quia imaginem Dei et spem futurae conuersionis exterminat, quadraginta dies in pane et aqua peniteat. ]

[PALEA. C. XLI. De eodem. Si quis homicidium fecerit, si episcopus est, XV. annos peniteat, et deponatur; cunctos quoque dies uitae suae peregrinando finiat. Presbiter XII. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua, et deponatur superioris sentencia. Diaconus X. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua. Clericus et laicus VII. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua, et ad gradum cuiuslibet sacerdocii accedere non presumat. ]

C. XLII. Quinquennio a communione abstineant, qui casu homicidium faciunt. Item ex Concilio Neocesariensi. Eos uero, qui non uoluntate, sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem tantum annorum penitenciam communioni sociauit secundum gradus constitutos; hec uero humana diffinicio quinquennii tempus tribuit.

C. XLIII. Quibus temporum spaciis a communione abstineat que uoluntate uel casu ancillam suam interfecerit. Item ex Concilio Eliberitano. [c. 4.] Si qua femina furore zeli accensa flagellis uerberauerit ancillam suam, ita ut infra tertium diem animam cum cruciatu emittat, eo quod incertum sit, uoluntate, an casu occiderit: si uoluntate, post septem annos, si casu, post quinque annorum tempora (acta legitima penitencia) ad communionem placuit admitti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.

C. XLIV. De his, quis sponte homicidium uel casu faciunt Item ex Concilio Martini Papae. Si quis uoluntarie homicidium fecerit, ad ianuam ecclesiae catholicae semper iaceat, et communionem in exitu uitae suae recipiat. Si autem non uoluntate, sed casu homicidium aliquod fecerit, prior canon septem annis agere penitenciam iussit, secundus canon quinque mandauit.

[C. XLV.] Item Digestis titulo de furtis. [I. Qui saccum.] Qui saccum habentem pecuniam subripuit, furti etiam sacci nomine tenetur, quamuis non sit ei animus sacci subripiendi. Contra animum, non opus puniri, libro IX. Codicis titulo ad legem Corneliam de sicariis [l. 5.] exemplo sacrarum litterarum Diocletiani et Maximiani colligitur:

C. XLVI. Eum, qui asseuerat homicidium se non uoluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio prebita uideatur, si hoc ita est, neque super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id, quod annotacione nostra conprehensum est, uolumus liberari.

C. XLVII. Item Imperator Antoninus. [C. ad leg. Cornel. de sicar. l. 1.] Frater uester rectius fecerit, si se presidi prouinciae obtulerit, qui, si probauerit, non occidendi animo hominem a se esse percussum, remissa homicidii pena secundum militarem disciplinam sentenciam proferet. Crimen enim contrahitur, si et uoluntas nocendi intercedat. Ceterum ea, que ex inprouiso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae inputantur. ]

C. XLVIII. De eodem. Quantum dicit iste Placidus, anno preterito dictum est de uxore ipsius, quia subito inter caballos inuenta et dum traherentur caballi, collisa est illa, et abortum fecit. Quod si ita est, forte si caballos alienos tulit, inde est culpabilis. Nam de muliere, que casu inter caballos confracta est, ubi uoluntas illius non agnoscitur perniciosa fuisse, non potest nec debet addici per leges.

C. XLIX. De eodem. Item Nicolaus Papa. Hii, qui arborem incidere uidentur, si contigerit, ut cadens arbor occiderit hominem, inculpabiles sunt atque innoxii, quia nec uoluntate eorum, nec desiderio homicidium perpetratum est. Si uero aliqua eorum culpa uel neglectu morientis hominis interitus cognoscitur aduenisse, abiciendi sunt a gradu, et in sacro ordine nullatenus suscipiendi.

C. L. De eodem. Item ex Concilio Guarmatiensi. Sepe contingit, dum quis operi necessario insistens arborem inciderit, ut aliquis subtus ipsam ueniens deprimatur. Et iccirco, si uoluntate uel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida penitenciae debet omnino submitti. Quod si non uoto, sed incuria illius, non hoc eum sentencia contingit. Si enim dum ille operi necessario fortassis incumberet, iste insperatus occurrit sub arbore et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida.

C. LI. De eodem. Item ex Concilio Triburiensi. [cap. 36. Sed ibi copiosius.] Si duo fratres in silua arbores succiderint, et appropinquante casura unius arboris frater fratri dixerit, caue, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et mortuus fuerit, uiuens frater innocens de sanguine germani diiudicetur. Gratian. Premissis auctoritatibus, lapsis permittitur, ut post penitenciam in suis ordinibus reparari ualeant; ad maiorem autem conscendere post lapsum nulla eis auctoritate permittitur, immo penitus prohibetur. Unde in Ilerdensi Concilio [c. 5.] legitur:

C. LII. Lapsi in suis ordinibus reparari possunt, sed non ad maiora conscendere. Hii, qui altario sancto deseruiunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis uel ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiori tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora offitia ulterius promoueri.

[PALEA. ?. 1. Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi fuerint, et ueluti sues in uolutabris luti iacuerint, non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem nisi in exitu non percipiant. ] Gratian. Sed exemplo B. Petri (qui postquam trinae negationis maculas confessione diluit amoris, non solum in gradu sui apostolatus remansit, uerum etiam in pastorem totius ecclesiae a Christo institui meruit,) probantur lapsi post dignam penitenciam non solum propria offitia retinere, sed etiam ad maiora posse conscendere. Quod autem B. Petrus post negationem pastor ecclesiae a Domino sit institutus, probatur auctoritate B. Gregorii, qui in omelia dominicae resurrectionis de eodem principe apostolorum scribit, dicens:

C. LIII. Petrus post culpam negationis princeps apostolorum a Domino est institutus. Considerandum est nobis, cur omnipotens Deus eum, quem cunctae ecclesiae preferre disposuerat, ancillae uocem pertimescere et se ipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is, qui futurus erat pastor ecclesiae, in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc preposuit ceteris, ut ex sua infirmitate cognosceret, quam misericorditer aliena infirma tolleraret.

C. LIV. Post negationem in fide et gradu Petrus profecit. Item Ambrosius in omelia L. Fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse defleuit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit. Tamquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit, ut qui sibi ante infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum, et qui se interrogationis temptacione nutauerat, ceteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate deuotionis ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: "Tu es Petrus et cetera." Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tamquam saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque contineat. VI. Pars. Gratian. Item obicitur, penitentes ad sacros ordines promoueri non debent: non ergo lapsi post penitencia ad maiora pertingere possunt. Unde in Cartaginensi Concilio IV. [cap. 68. et 69.] legitur:

C. LV. Non ordinetur clericus ex penitentibus. Ex penitentibus, quamuis sit bonus, tamen clericus non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur a clero, quia se ordinationis tempore non prodidit fuisse penitentem. Si autem sciens episcopus ordinauerit talem, etiam ipse ab episcopatu suo ordinandi dumtaxat potestate priuetur. Simili sentenciae subiacebit episcopus, si sciens ordinauerit clericum, qui uiduam aut repudiatam uxorem habuerit, aut secundam.

C. LVI. Bigamus, penitens, uiduae maritus, sacrae militiae se ingerens, sine spe promotionis in suo ordine permaneat. Item Siricius Papa Himerio Episcopo. [epist. I. c. 15.] Quicumque penitens, quicumque bigamus, quicumque uiduae maritus ad sacram miliciam indebite et incompetenter irrepserit, hac sibi condicione a nobis ueniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe promocionis in hoc quo inuenitur ordine perpetua stabilitate permaneat.

C. LVII. Non prohibeatur a clero, qui pressus languore per communionem penitenciae benedictionem accepit. Item ex Concilio Gerondensi. [c. 9.] Is uero, qui egritudinis languore depressus penitenciae benedictionem, quam uiaticum dicimus, per communionem acceperit, postmodum reconualescens caput penitenciae in ecclesia non subdiderit publice, si prohibitis uiciis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum.

C. LVIII. Qui ad penitenciam agendam in monasterio recluditur, presbiter non ordinetur. Item Hormisda Papa omnibus Episcopis per uniuersas prouincias. Si ille, qui ultro petit penitenciam, quamuis eam perfecte agat, non potest episcopus aut presbiter ordinari, ita ut, etiamsi per ignoranciam ordinatus fuerit et postea conuincitur penitenciam accepisse, deiciatur: ille, qui inuitus ad penitenciam agendam mittitur in monasterio, (qui utique nichil aliud, quam penitens dicendus est), qua consciencia ad sacerdocium peruenire permittitur? Nemo mihi alia quelibet contra auctoritatem sedis apostolicae uel CCCXVIII. episcoporum, uel reliquorum canonum constituta obiciat; quia quicquid contra illorum diffinicionem (in quibus Spiritum sanctum credimus locutum) dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam periculosum esse non dubito.

C. LIX. Bigami, uel quilibet post penitenciam sacris non applicentur ministeriis. Item Gelasius Urbis Romae Episcopus omnibus Episcopis. [per Lucaniam, etc. cap. 5.] Non confidat quisquam pontificum fas esse, digamos aut coniugia sortientes ab aliis derelicta, siue quoslibet post penitenciam, uel sine litteris, uel corpore uiciatos, uel condicionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus inplicatos, aut passim nulla temporis congruentis expectatione discussos, diuinis seruituros applicare ministeriis.

C. LX. Penitentes nec etiam clerici fieri possunt. Item Innocentius. [Agapito et ceteris, epist. VI.] Canones apud Niceam constituti penitentes etiam ab infimis offitiis clericorum excludunt. Gratian. Hoc non de quibuslibet penitentibus intelligitur, sed de illis tantum, qui post penitenciam secularis militiae cingulum accipiunt. De quibus Innocentius Episcopus scribit Victorio Rotomagensi Episcopo. [epist. II. c. 2.]

C. LXI. Non debet fieri clericus, qui post remissionem peccatorum miliciae cingulum habuit. Si quis post remissionem peccatorum cingulum miliciae secularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet. Gratian. Potest et aliter intelligi. Est quedam penitencia, que solempnis appellatur, que semel tantum in ecclesia conceditur, de qua Ambrosius ait: "Sicut unum est baptisma, ita unica est penitencia." Item: "Non est secundus locus penitenciae." Item: "Reperiantur quam plurimi, qui sepius agendam penitenciam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si uere penitenciam agerent, numquam iterandam postea putarent."

[C. LXII.] Item Augustinus ad Macedonium. [epist. LIV.] Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus humillimae penitenciae semel tantum in ecclesia concedatur, ne medicina nimis utilis minus uilis haberetur, tamen cotidie peccantibus numquam per penitenciam uenia negatur. Gratian. Hec autem penitencia quomodo inponenda sit in Agatensi Concilio legitur, in quo sic statutum est: [c. 15.]

C. LXIII. Quomodo penitentes ad penitenciam accedant. Penitentes tempore, quo penitenciam petunt, inpositionem manuum et cilicium super capita a sacerdote (sicut ubique statutum est) consequantur. Si autem comas non deposuerint, aut uestimenta non mutauerint, abiciantur et nisi digne penituerint, non recipiantur. Iuuenibus etiam penitencia propter etatis fragilitatem non facile committenda est. Viaticum tamen omnibus in morte positis non est negandum.

C. LXIV. Que sint obseruandas in solempni penitencia. Item ex eodem. In capite quadragesimae omnes penitentes, qui publicam suscipiunt aut susceperunt penitenciam, ante fores ecclesiae se representent episcopo ciuitatis, sacco induti, nudis pedibus, uultibus in terram demissis reos se esse ipso habitu et uultu protestantes. Ibi adesse debent decani, id est archipresbiteri parrochiarum et presbiteri penitencium, qui eorum conuersationem diligenter inspicere debent, et secundum modum culpae penitenciam per prefatos gradus iniungere. Post hec eos in ecclesiam introducat, et cum omni clero septem penitenciae psalmos in terram prostratus cum lacrimis pro eorum absolutione decantet; tunc resurgens ab oratione, iuxta quod canones iubent, manus eis inponat, aquam benedictam super eos spargat, cinerem prius mittat, deinde cilicio capita eorum operiat, et cum gemitu et crebris suspiriis denunciet eis, quod sicut Adam proiectus est de paradiso, ita et ipsi pro peccatis ab ecclesia abiciuntur; postea iubeat ministris, ut eos extra ianuam ecclesiae expellant, clerus uero prosequatur eos cum responsorio: "In sudore uultus tui uesceris pane tuo, etc." ut, uidentes sanctam ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam atque commotam, non paruipendant penitenciam. In sacra autem Domini cena rursus ab eorum decanis et eorum presbiteris ecclesiae liminibus represententur. Gratian. Hanc penitenciam nulli umquam clericorum agere conceditur, atque ideo huiuscemodi penitentes ad clerum admitti prohibentur. Unde in Cartaginensi Concilio V. [cap. 11.] statutum legitur:

C. LXV. Clericis non inponatur manus tamquam penitentibus. Confirmandum est, ut, si quando presbiteri uel diaconi in aliqua grauiori culpa conuicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit remoueri, non eis manus tamquam penitentibus uel tamquam fidelibus laicis inponatur, neque umquam permittendum est, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoueantur. Item Siricius Papa: [Himerio, epist. I. c. 14.]

C. LXVI. Nec clerico penitenciam agere, nec penitenti ad clericatum accedere permittitur. Illud quoque nos par fuit prouidere, ut sicut penitenciam agere nulli umquam conceditur clericorum, ita post penitudinem ac reconciliationem cuiquam laicorum non liceat honorem clericatus adipisci, quoniam quamuis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint uasa uiciorum.

C. LXVII. Presbiteris et diaconibus tamquam penitentibus manus inponi non debent. Item Leo Papa. [Rustico Narbonensi, epist. XC. cap. 2.] Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui in presbiterali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium accipiant penitendi; quod sine dubio ex apostolica tradicione descendit, secundum quod scriptum est: "Sacerdos si peccauerit, quis orabit pro illo?" Unde huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei priuata est expetenda secessio, ubi illis, si satisfactio fuerit digna, sit etiam fructuosa. Gratian. Probantur etiam auctoritate Tolletani Concilii huiuscemodi penitentes ad clerum non admittendi, in quo [c. 2.] sic statutum est:

C. LXVIII. Causa necessitatis ad clerum penitentes admittantur. Placuit, ut penitentes non admittantur ad clerum, nisi tantum si necessitas aut usus exegerit; tunc deputentur inter hostiarios uel inter lectores, ita ut apostolum uel euangelium non legant. ?. 1. Si qui autem ordinati sunt in diacones, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non inponant nec sacra contingant. ?. 2. Cum uero penitentem dicimus, qui post baptisma aut pro homicidio, aut pro diuersis criminibus grauissimisque peccatis publicam penitenciam gerens sub cilicio diuino fuerit reconciliatus altario. VII. Pars. Gratian. Apostatae quoque ad clericatus offitium admitti non debent. Unde in Concilio Arelatensi II.: [cap. 25.]

C. LXIX. Ad clericatus offitium non admittantur apostatae. Hii, qui post sanctam religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt, et postmodum penitenciae remedia non requirunt, sine penitencia communionem penitus non accipiant. Quos etiam iubemus ad clericatus offitium non admitti. Et quicumque ille sit, post penitenciam habitum secularem accipere non presumat. Quod si presumpserit, ab ecclesia alienus habeatur.

----------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LI.
GRATIANUS.
I. Pars. Ecce, quod criminosi, uel non uere penitentes, uel publicam penitenciam agentes, a sacris prohibentur ordinibus. Adiecit quoque sancta mater ecclesia, ut curiales, aut post baptisma militantes, aut in foro decertantes, a sacris prohibeantur ordinibus. Unde Innocentius ait: [Papa Episcopis in Toletana. Sinodo constitutis, epist. XXIV. c. 2.]

C. I. Post baptisma militantes, uel in foro decertantes, a sacris prohibentur ordinibus. Aliquantos ex his, qui post acceptam baptismi gratiam in forensi exercitacione sunt uersati et obtinendi pertinaciam susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus, quorum numero aliqui perhibentur ad sacerdotium assumi; aliquantos ex milicia, qui cum potestatibus obedierunt, seua necessario precepta sunt exsecuti; aliquantos ex curialibus, qui, dum parerent potestatibus, que sibi sunt inperata fecerunt; aliquantos, qui uoluptates et editiones populi celebrarunt, ad honorem summi sacerdocii peruenisse, quorum omnium neminem ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat peruenire. Que singula si discutienda mandemus, non modicos motus aut scandala Ispaniensibus prouinciis, quibus mederi cupimus, de studio emendationis inducemus; idcirco remittenda potius hec putamus. Sed ne deinceps similia committantur dilectionis uestrae maturitas prouidere debebit, ut tantae usurpationis nunc finis necessarius inponatur, eo uidelicet constituto, ut, quicumque tales ordinati fuerint, cum ordinatoribus suis deponantur.

C. II. De quibus laicis ad clericatum non possunt peruenire. Idem Felici Episcopo Nuceriano. [epist. IV. c. 3.] Designata sunt genera laicorum, de quibus ad clericatum aliqui peruenire non possunt, id est, si quis fidelis administrauerit. De curialibus autem manifesta ratio est, quoniam etsi inueniantur huiusmodi uiri, qui clerici debeant fieri, tamen quoniam sepius ad curiam repetuntur, cauendum est ab his propter tribulationem, que sepe de his ecclesiae prouenit.

C. III. Non admittantur curiales ad clericale offitium. Idem. [Victricio Episcopo Rothomagensi, epist. II. cap. 11.] Preterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales uel quibuslibet publicis functionibus occupatos, clericos facere contendunt, pro quibus postea maior est tristicia, cum de reuocandis eis aliquid ab inperatore precipitur, quam gratia nascitur de ascito. Constat enim eos in ipsis muneribus etiam uoluptates exhibere, quas a diabolo inuentas esse non dubium est, et ludorum et munerum apparatibus aut preesse, aut forsitan interesse. Sit certe in exemplum sollicitudo et tristicia fratrum, quam sepe pertulimus inperatore presente, cum pro his sepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognouisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, uerum etiam iam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur instabat.

C. IV. Non promoueatur ad diaconatum, qui post baptismum ad fideles necandum accinctus fuerit. Item ex Concilio Tolletano I. [cap. 8.] Si quis post acceptum baptismum militauerit, et clamidem sumpserit ac cingulum ad necandum fideles, etiamsi grauia non admiserit, si ad clerum admissus fuerit, diaconii non accipiat dignitatem.

C. V. A quibus debet esse inmunis, qui in episcopum est ordinandus. Item ex Tolletano Concilio IV. [cap. 19.] Qui in aliquo crimine detenti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam penitenciam se admisisse confessi sunt, qui in heresim sunt lapsi, qui in heresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui semetipsos absciderunt aut qui naturali defectu membrorum aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris coniunctionem sortiti sunt aut numerosa coniugia frequentauerunt, qui uiduam uel a marito relictam duxerunt aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas aut fornicarias habuerunt, qui seruili condicioni obnoxii sunt qui ignoti sunt, qui neophiti uel laici sunt, qui seculari miliciae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos peruenerunt, qui per gradus ecclesiasticos non ascenderunt, qui ambitu honorem querunt, qui honorem muneribus obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur. ?. 1. Sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec populus propriae ciuitatis elegit, uel auctoritas metropolitani, uel conprouincialium sacerdotum assensus non exquisiuit. Quicumque ergo deinceps ad ordinem sacerdocii postulatus, et in his, que predicta sunt, exquisitus, in nullo horum deprehensus fuerit, et examinatus probabili uita atque doctrina exstiterit, tunc secundum sinodalia uel decretalia constituta cum omnium clericorum uel ciuium uoluntate ab uniuersis conprouincialibus episcopis, aut certe a tribus, in sacerdotem die dominico consecrabitur, conuenientibus ceteris, qui absentes sunt, suis litteris, et magis auctoritate uel presencia eius, qui metropolitanus Episcopus constitutus est. Episcopus autem conprouincialis ibi consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit; metropolitanus autem non nisi in ciuitate metropoli, conprouincialibus ibidem conuenientibus. ?. 2. Si quis autem deinceps contra predicta uetita canonum ad sacerdotii gradum indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subiacebit.

DISTINCTIO LII. GRATIANUS. Qui uero pretermissis aliquibus gradibus non superbia, sed negligentia ad maiores conscenderit, tamdiu a maioribus abstineat, quousque congruo tempore pretermissos accipiat. Unde Alexander II. scribit Grimaldo Constantiensi Episcopo:

C. I. De eo, qui subdiaconatus ordine postposito diaconus et presbiter est ordinatus. Sollicitudo dilectionis tuae studuit consulere, utrum portitor istarum litterarum diaconatus et presbiteratus offitium idoneus sit peragere nec ne, cum ad id prepropero cursu, subdiaconatus ordine postposito, negligentia potius quam superbia cognoscatur ascendisse. Unde nos consulendo caritati tuae mandamus, ut ab offitio sacerdotali eum prohibeas, donec proximo quatuor temporum ieiunio subdiaconatus ministerium sibi rite imponas, et sic deinceps ad maiora offitia eum redire concedas.

DISTINCTIO LIII. GRATIANUS. Curiales autem, ut supra scriptum est, ideo ordinari prohibentur, quia frequenter, dum ab ecclesia repetuntur, plurima incommoda ecclesia sequitur, uel quia iidem curiales non uoto religionis, sed ut offitiorum suorum ratiocinia fugiant, ad ecclesias se transferunt. Unde Gregorius scribit libro VIII. Registro [Indict. I. epist. 11.] omnibus Episcopis de lege Mauritii Augusti:

C. I. Quare sit constitutum, ne curiales ordinentur. Legem, quam piissimus inperator dedit, ne forte hi, qui miliciae uel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum ueniant uel in monasteriis conuertantur, uestrae studui fraternitati transmittere, maxime ob hanc causam, quod hi, qui seculi actionibus inplicati sunt, in clero ecclesiae prepropere suscipiendi non sunt, quia, dum in ecclesiastico habitu non dissimiliter quam prius uixerant uiuunt, nequaquam student seculum fugere, sed mutare. Quod si etiam tales quique monasterium petunt, suscipiendi nullo modo sunt, nisi prius a negociis publicis fuerint absoluti. ?. 1. Si qui uero ex militaribus uiris in monasteriis annumerari festinant, non sunt temere suscipiendi, nisi uita eorum subtiliter inquisita fuerit. Et iuxta normam regularem in suo habitu per triennium probati, tunc monachicum habitum Deo auctore suscipiant.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Serui autem ordinari prohibentur, nisi a propriis dominis libertatem legitimam consequantur. Unde Leo Episcopus omnibus scribit Episcopis:

C. I. Seruus ad clericatus offitium non promoueatur. Nullus episcoporum seruum alterius ad clericatus offitium promouere presumat, nisi forte eorum peticio aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eo uendicant potestatis. Debet enim esse inmunis ab aliis, qui diuinae miliciae est aggregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen eius asscribitur, nullius necessitatis uinculis abstrahatur.

C. II. De seruili condicione ad sacros ordines nullus accedat. Item ex Triburiensi Concilio. Nulli de seruili condicione ad sacros ordines promoueantur, nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem consequantur; cuius libertatis charta ante ordinationem in ambone publice legatur, et, si nullus contradixerit rite consecrabuntur. Porro seruus non canonice consecratus, postquam de gradu deciderit, eius condicionis sit, cuius fuerat ante gradum.

[PALEA. C. III. Ex Concilio Cartaginensi I. c. 8. Magnus episcopus Astiagensis dixit, quid dilectioni uestrae uidetur, procuratores, actores et executores, seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: si post deposita uniuersa et reddita ratiocinia actus uitae ipsorum fuerint conprobati in omnibus, debent et cum laude cleri, si postulati fuerint, honore munerari. Si enim ante libertatem negociorum uel offitiorum ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur. Uniuersi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua, ideoque ita est et nostra ista quoque sentencia. ]

C. IV. Post donum libertatis famuli ecclesiae deuocentur in clerum. Item ex Concilio Tolletano IX. [c. 11.] Qui ex famulis ecclesiae seruituri deuocantur in clerum ab episcopis suis, necesse est, ut libertatis percipiant donum, et si honestae uitae claruerint meritis adiuti tunc demum maioribus fungantur offitiis. Quos uero flagitii sordidauerit incorrigibilis noxa, perpetua seruitus condicionis religet in catena. Gratian. Qui autem a dominis suis ordinandi libertatem consequuntur, ab eorum patrocinio penitus debent esse alieni, ut in nullo eorum obsequiis inueniantur obnoxii. Unde in Concilio Tolletano IV. [c. 73.] legitur:

C. V. Ad clericatum suscipiantur qui nullo obsequio retento a dominis suis libertatem percipiunt. Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut sibi in eis nullum obsequium patronus retentet, isti, si sine crimine sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui uero retento obsequio manumissi sunt, pro eo, quod adhuc patroni seruitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promouendi, ne, quando uoluerint eorum domini, fiant ex clericis serui.

[PALEA. C. VI. Ex Concilio Tolletano. [c. 82.] De seruorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos promouentur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordari debere, et statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promouere presumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. ?. 1. Et si quilibet seruus dominum suum fugiens aut per litteras, aut adhibitis testibus munere conductis uel corruptis, aut qualibet calliditate uel fraude ad gradus ecclesiasticos peruenerit, decretum est, ut deponatur, et dominus eius eum recipiat. ?. 2. Si uero auus uel pater ab alia patria in aliam migrans in eadem prouincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum seruus sit ignotum sit, et postea ueniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est, ut, si dominus eius illi libertatem dare uoluerit, in gradu suo permaneat. ?. 3. Si uero eum catena seruitutis a castris dominicis abstrahere uoluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros canones uilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. ]

C. VII. Sine consensu patroni non ordinetur, qui patrocinio cuiuslibet est obligatus. Item ex Concilio Martini Papae. Si quis obligatus est tributo seruili, uel aliqua condicione, uel patrocinio cuiuslibet domus, non est ordinandus clericus, nisi probatae uitae fuerit, et patroni consensus accesserit.

[PALEA. C. VIII. Ex Concilio Tolletano c. 2. De rebus uero illorum uel peculiari, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoueantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, quicquid ante libertatem habuerunt utrum illis concedere, an sibi retinere uoluerint. ] Gratian. Ceterum, si a dominis suis libertatem consecuti non fuerint, et ad ecclesiasticos ordines aliquo modo irrepserint, presbiter peculii amissione mulctetur, diaconus uero aut uicarium pro se prestabit, aut in seruitutem reuocabitur; ceteri uero gradus non possunt quemquam a nexu seruitutis absoluere. Unde Gelasius scribit Martino et Iusto Episcopis:

C. IX. Seruus si latenter irrepserit ad sacerdotium, peculii amissione multetur. Ex antiquis regulis et nouella sinodali explanatione conprehensum est, personas obnoxias cingulo celestis miliciae non precingi. Sed nescio utrum ignorantia aut uoluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum uideatur extorris. Ita enim nos frequens et plurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nichil penitus putetur constitutum. ?. 1. Actores siquidem illustris uiri filii nostri Amandiani grauiter conqueruntur, homines suo iuri debitos alios iam clericos, alios iam diaconos ordinatos, cum non solum post modernum concilium (quod tantorum collectione pontificum sub omnium saluberrimae prouisionis assensu constat esse perfectum) huiusmodi personae suscipi non deberent, uerum etiam, si qui forte in diuinae cultu miliciae ante fuerint ignorantia faciente suscepti, eliminari prorsus et exuti religioso priuilegio, ad dominorum suorum possessiones iusta debuerint ammonitione compelli. Et ideo, fratres karissimi, eos, quos supradicti uiri actores in clericatus offitio monstrauerint detineri, discussos et obnoxios adprobatos, custodito legum tramite sine intermissione restituite, ita ut si quis iam ex his presbiter reperitur, in eodem gradu peculii sola amissione multatus maneat. Diaconus uero aut uicarium prestet, aut, si non habuerit, ipse reddatur. Reliqua uero offitia sciant, neminem posse ab obnoxietate, si conuincitur, uendicari, quatenus hoc ordine custodito nec dominorum iura, nec priuilegia ulla ratione turbentur. ???amissione multetur.???

C. X. Seruus clericus factus seruituti maneat obnoxius. Idem Herculentio, Stephano et Iusto Episcopis. Frequens quidem et assidua nos querela circumstrepit de his pontificibus, qui nec antiquas regulas, nec decreta nostra nouiter directa cogitantes, obnoxias possessoribus illigatasque personas uenientes ad clericale cingulum non refutant. ?. 1. Nuper etenim rectores illustris feminae Placidiae petitorii oblatione conquesti sunt, Sabinum Marcellianensis siue Cusilinatis urbis antistitem Antiochum seruum iuris patronae suae (absentis dominae occasione captata) ad presbiterii honorem usque perductum, eiusque fratrem Leoncium clericalis offitii priuilegio decorasse. Et ideo, fratres carissimi, inter supradictos actores, et eos, qui extremae condicionis repetuntur obiectu, cognitionem uobis nostra auctoritate deputamus, ut omni ueritate discussa, si reuera obiectam sibi maculam iustae refragationis non poterit ratione diluere, Leoncium clericum, quem gradus prefinitus legibus non defendit, ad sequendam condicionis suae necessitatem modis omnibus redibete. Antiochum uero, quia propter sacerdotium iam retolli non potest, si in sua ecclesia in hoc in quo est honore collocare desiderat, non uelud redditum sibi habeat, sed pro ministeriorum celebratione susceptum.

C. XI. De eodem. Idem Rufino et Aprili Episcopis. Quis aut leges principum, aut patrum regulas, aut ammonitiones modernas dicat debere contempni, nisi qui inpunitum sibi tantum existimat transire commissum? Actores siquidem filiae nostrae illustris et magnificae feminae Maximae petitorii nobis insinuatione conquesti sunt, Siluestrum atque Candidum, originarios suos, contra constituciones, que supra dictae sunt, etiam contradictione preeunte a Lucerino pontifice diacones non legitime ordinatos. Et ideo, fratres karissimi, tantae preuaricationis excessus noueritis sagacius inquirendos, et, si constiterit querelam ueritate fulciri, continuo, qui contradictione preeunte non legitime sunt creati, a sacris offitiis repellantur.

C. XII. Nec ad religiosae uitae propositum, nec ad clericatus offitium sine dominorum consensu serui admittantur. Item eisdem. Generalis etiam querelae uitanda presumptio est, qua propemodum causantur uniuersi, passim seruos et originarios dominorum iura possessionemque fugientes, sub religiosae conuersationis obtentu uel ad monasteria sese conferre, uel ad ecclesiasticum famulatum conniuentibus quoque presulibus indifferenter admitti. Que modis omnibus est amouenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut aliena peruadi, aut publica uideatur disciplina subuerti; precipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari dignitatem conueniat, cogaturque pro statu militantium sibi condicioneque iurgari, aut uideri (quod absit) obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis, quisquis episcopus, presbiter, diaconus, uel eorum, qui monasteriis preesse noscuntur, huiusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps uel ecclesiae seruituti, uel religiosis congregationibus putauerint applicandas, nisi uoluntate forsitan dominorum subscriptionis testimonio primitus absolutas uel legitima transactione concessas, periculum se proprii honoris non ambigant communionisque subituros, si super hac re cuiusquam uerax nos querela pulsauerit. ?. 1. Magnis quippe studiis secundum B. Paulum Apostolum precauendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur. Idem: ?. 2. Nichil perire credimus ecclesiasticis utilitatibus, si que sunt aliena reddantur. II. Pars. Gratian. Hoc tunc obseruandum est, cum dominus et serus eiusdem professionis inueniuntur. Ceterum Iudeus Christianum mancipium emerit, iudicis uel episcopi auctoritate, etiam eo inuito, ad libertatem debet perduci. Unde Gregorius Libertino Episcopo:

C. XIII. Ad libertatem perducantur mancipia Christiana a Iudeis conparata. Mancipia Christiana, quecumque Iudeum conparasse patuerit, ad libertatem iuxta legum precepta sine ambiguitate perducite, ne, quod absit, religio Christiana Iudeis subiecta polluatur.

C. XIV. Offitia publica Iudeis non sunt committenda. Item ex Concilio Tolletano III. [c. 14.] Nulla offitia publica Iudeis iniungantur, per que eis occasio tribuatur penam Christianis inferre. Si qui uero Christiani ab eis in Iudaismo ritu sunt maculati uel etiam circumcisi, non reddito pretio ad libertatem et religionem redeant Christianam. Gratian. De his autem, qui in infidelitate empti ad gratiam baptismi uenire desiderant, quid fieri debeat, Gregorius scribit Fortunato Neapolitano Episcopo: [lib. V. epist. 31.]

C. XV. In libertatem uendicentur serui, qui ab infidelitate ad fidem accedunt. Fraternitatem uestram oportet esse sollicitam, si de Iudeorum seruitio non solum Iudeus, sed etiam quisquam paganorum fieri uoluerit Christianus, postquam uoluntas eius fuerit patefacta, ne hunc sub quolibet ingenio uel argumento cuipiam Iudeorum uenundandi facultas sit; sed is, qui ad Christianam conuerti fidem desiderat, defensione uestra in libertatem modis omnibus uendicetur. ?. 1. Hi uero, quos huiuscemodi oportet seruos amittere, ne forsitan utilitates suas irrationabiliter existiment inpediri, sollicita uos hoc conuenit consideratione seruare, ut, si paganos, quos mercimonii causa de externis finibus emerint, infra tres menses, dum emptor, cui uenditi fuerant, non inuenitur, fugere ad ecclesiam forte contigerit, et uelle se dixerint Christianos fieri, uel etiam extra ecclesiam hanc talem uoluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. Si autem post prefinitos tres menses quisquam huiuscemodi seruorum Iudaicorum uelle suum dixerit, et fieri uoluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emerit, nec dominus qualibet occasionis specie hunc audeat uenundare, sed ad libertatis proculdubio premia perducatur, quia hunc non ad uendendum, sed ad sibi seruiendum dicitur conparasse.

[PALEA. C. XVI. Idem Ianuario Caralitano Episcopo, libro III. epistola 9. Si quilibet Iudeorum seruus ad uenerabilia loca confugerit causa fidei, nullatenus eum patiamini preiudicium sustinere; sed siue olim Christianus, siue nunc fuerit baptizatus, sine ullo Christianorum pauperum damno religioso ecclesiasticae pietatis patrocinio in libertatem modis omnibus defendatur. ]

[PALEA. C. XVII. Item ex Concilio Tolletano XII. c. 9. Et si Iudeorum serui, nec dum adhuc conuersi, ad Christi gratiam conuolauerint, libertate donentur. ]

[PALEA. C. XVIII. Item ex Concilio Matisconensi I. c. 16. Presenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum Christianum mancipium Iudeo deinceps seruiat; sed datis pro quolibet bono mancipio duodecim solidis ipsum mancipium quicumque Christianus seu ad ingenuitatem, seu ad seruitium licentiam habeat redimendi. Et si Christianus fieri desiderat, et non permittitur, similiter faciat, quia nefas est, quem Christus Dominus sanguinis sui effusione redemit, blasphemum Christianae religionis in uinculis tenere. Quod si acquiescere his, que statuimus, quicumque Iudeus noluerit, quamdiu ad pecuniam constitutam uenire distulerit, liceat mancipium ipsum cum Christianis ubicumque uoluerit habitare. ]

C. XIX. De eodem. Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 5.] III. Pars. Si seruus, absente aut nesciente domino, episcopo sciente quod seruus sit, presbiter aut diaconus ordinatus fuerit, ipso in clericatus offitio permanente, episcopus eum domino duplici satisfactione recompenset. Si uero episcopus eum seruum nescierit, qui testimonium perhibent, aut eum supplicauerint ordinari, simili redibitione teneantur obnoxii.

C. XX. Constitutio noua. Si seruus sciente et non contradicente domino, in clero fuerit ordinatus, ex hoc ipso liber et ingenuus erit. Sed si ignorante domino, licet, ei intra spatium unius anni et seruilem fortunam probare, et seruum suum accipere. Verum et si legitimo probatus experimento monachus efficiatur, euadit iugum seruitutis. Debent enim per triennium antequam monachi efficiantur in monasterio permanere, postea uero si monachi effecti fuerint, liberi efficiuntur. Episcopalis ordo liberat a fortuna seruili uel ascriptitia, sed non a curiali siue offitiali, nam et post ordinationem durat. Sed et ius patriae potestatis soluit episcopalis dignitas. Inscripticios uero in ipsis possessionibus clericos etiam preter uoluntatem dominorum fieri permittimus, ita tamen, ut clerici facti inpositam sibi agriculturam adinpleant.

C. XXI. De eodem. Item Leo omnibus Episcopis. [epist. I. c. 1.] Admittuntur passim ad sacrum ordinem, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis suis consequi libertatem minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii (tamquam seruilis uilitas hunc honorem capiat) prouehuntur. Ab his itaque, fratres karissimi, omnes uestrae prouinciae abstineant sacerdotes, et non tantum ab his, sed etiam ab aliis originariis, uel qui alicui conditioni obligati sunt, uolumus temperari, nisi forte eorum peticio aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos uendicant potestatis. IV. Pars. Gratian. De seruis monasterii queritur, an ecclesiasticis offitiis possint aggregari, an non. Sed famuli ecclesiarum non sunt ordinandi, sicut supra dictum est, nisi a propriis episcopis libertatem consequuntur. Porro serus monasterii libertatem consequi non ualet, non ergo ad clericatum sibi accedere licet. Quod autem liber fieri non possit, probatur auctoritate octauae Sinodi, in qua sic statutum legitur:

C. XXII. Monasterii seruum abbati uel monacho non licet facere liberum. Abbati uel monacho monasterii seruum non licebit facere liberum. Qui enim nichil proprium habet, libertatem rei alienae dare non potest, nam, sicut et seculi leges sanxerunt, non potest alienari possessio, nisi a proprio domino. Gratian. Hac auctoritate prohibentur serui adipisci libertatem recedendi ab obsequio monasterii, sed non prohibentur nancisci libertatem promouendi ad sacros ordines. Potest enim in sacris ordinibus constitutus monasterii obsequiis perpetuo deseruire, ac sic seruus monasterii et libertatem adipisci et sacris offitiis ualet associari. Unde in alio capitulo prefatae constitucionis hec causa redditur: "Iniustum est enim, ut monachis rurale opus facientibus serui eorum otio torpeant ac deliciis affluant." V. Pars. Gratian. Quid autem serui ecclesiarum (quo nomine etiam monasterii seruos significari intelligimus) ad sacrae religionis propositum debeant assumi, auctoritate beati Gregorii probatur, qui generali Sinodo residens dixit:

C. XXIII. Si conuersationis probatae fuerit famulus ecclesiae, potest ordinari. Multos ex ecclesiastica familia nouimus ad omnipotentis seruitium festinare, ut ab humana seruitute liberi in diuino seruitio ualeant in monasteriis conuersari. Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici iuris dominium occasionem prebemus. Si uero festinantes ad omnipotentis seruitium incaute retinemus, illi inuenimur negare quedam, qui dedit omnia. Unde necesse est, ut si quis ex iuris ecclesiastici uel secularis miliciae seruitute ad Dei seruitium conuerti desiderat, probetur prius in laicali habitu constitutus. Et si mores eius atque conuersatio bono desiderio illius testimonium ferunt, absque ulla retractione in monasterio omnipotenti Domino seruire permittatur, ut ab humano seruitio liber recedat, qui diuino amore districtiorem appetit subire seruitutem. Si autem et in monachico habitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fuerit conuersatus, post prefixa sacris canonibus tempora iam ad quodlibet ecclesiasticum offitium prouehatur, si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, que in testamento ueteri morte mulctantur. Gratian. Ecce, quomodo serui ad clericatum ualeant assumi, uel quomodo non admittantur. Liberti quoque non sunt promouendi ad clerum, nisi ab obsequiis sui patroni fuerint absoluti. Unde in Concilio Eliberitano: [c. 80.]

C. XXIV. Absque patroni consensu libertus non promoueatur ad clerum. Prohibendum est, ut liberti, quorum patroni in seculo fuerint, ad clerum non promoueantur.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LV.
GRATIANUS.
I. Pars. Corpore uero uitiati similiter a sacris offitiis prohibentur. Unde Gelasius Papa [Episcopis per Lucaniam et Brutios constitutis, epist. I. c. 2. et 3.] scribit, dicens:

C. I. Qui de monasterialibus disciplinis ad clericale munus accedit et de laicis, anteacta eius uita examinetur. Priscis igitur pro sua reuerentia manentibus institutis, (que, ubi nulla rerum uel temporum perurget angustia, regulariter conuenit custodiri), quia eatenus ecclesiae uel cunctis uel sufficientibus priuatae sunt ministeriis, ut plebibus ad se pertinentibus diuina munera subplere non ualeant, concedimus, ut, si quis monasterialibus disciplinis eruditus ad clericale munus accedit, etiam de laicis, anteacta eius uita requiratur, ?. 1. ne sit aliquo facinore infectus, uel illitteratus, uel bigamus, uel ab adolescentia sortitus, uel corpore uitiatus, uel seruilis uel originariae condicionis, uel curiae uel publicarum nexibus rerum inplicatus, uel publica penitencia notatus, uel nulla congruentis temporis expectatione discussus.

C. II. Annuae suspensioni subiaceat, qui preter canonum formam aliquem ordinat. Item ex Concilio Arelatensi IV. [c. 3.] Nullus penitentem, nullus digamum, nullus uiduarum maritos in predictis honoribus audeat ordinare. Et licet hec iam prope omnium canonum instituta contineant, tamen ne cuicumque sacerdotum supplicantium (sicut iam diximus) inportunitas uel suggestio iniqua subripiat, necesse fuit, ut nunc seueriorem regulam sibi uelint Domini sacerdotes inponere. Et ideo, quicumque ab hac die contra ea, que superius conprehensa sunt, clericum ordinare presumpserit, ab ea die, qua hoc ei potuerit approbari, anno integro missas cantare non presumat. Quam rem si quis obseruare noluerit, et contra constitutum fratrum faciens missas celebrare presumpserit, ecclesiae communione priuetur, et ab omnium fratrum communione se nouerit alienum, quia dignum est, ut seueritatem ecclesiasticae disciplinae sentiat, qui salubriter a sanctis Patribus instituta obseruare contempnit.

C. III. Non ordinentur penitentes, uel inscii litterarum. Item Ylarius Papa. [ex Concilio Romano ab ipso habito, cap. 3.] Penitentes uel inscii litterarum, aut aliqua membrorum dampna perpessi, ad sacros ordines aspirare non audeant. Quisquis autem talium consecrator extiterit, factum suum ipse dissoluet. Gratian. Corpore autem uitiati intelliguntur non casu, sed propria uoluntate abscisi. Unde in canonibus Apostolorum [c. 22. et 23.] legitur:

C. IV. Qui semetipsum abscidit, non ordinetur. Si quis abscidit semetipsum, (id est, si quis amputauerit sibi uirilia), non fiat clericus, quia suus est homicida, et Dei condicionis inimicus. ?. 1. Si quis, cum clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino dampnetur, quia suus est homicida.

C. V. Non producantur ad clerum, qui se ipsos abscidunt. Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 7.] Hii, qui se carnali uicio repugnare nescientes abscidunt, ad clerum peruenire non possunt. Item Innocentius scribit Felici Nuceriano Episcopo: [epist. IV. cap. 1.]

C. VI. Non est ordinandus, qui partem digiti sui uolens abscidit. Qui partem cuiuslibet digiti sibi ipsi uolens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt. Cui uero casu aliquo contigerit, dum aut operi rustico curam inpendit, aut aliquid faciens se non sponte percutit, hos canones precipiunt et clericos fieri, et, si in clero reperti fuerint, non abici. In illis enim uoluntas est iudicata, que sibi ausa fuerit ferrum inicere; in istis uero casus ueniam meruit. Gratian. Similiter intelligendum est de his, qui per languorem a medicis secantur, aut a barbaris absciduntur, aut a dominis castrantur. Unde in Niceno Concilio [c. 1.] legitur:

C. VII. Qui per languorem a medicis dissecatur, ad clerum ualet admitti. Si quis a medicis propter languorem desectus est aut a barbaris abscisus, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc in clero constitutum abstineri conueniet, et deinceps nullum talium debere promoueri. Sicut autem hoc claret, quod de his, qui hanc rem affectant audentque semetipsos abscidere, dictum sit, sic eos, quos aut barbari, aut domini castrauerunt, inueniuntur autem alias dignissimi, tales ad clerum suscipit ecclesia.

C. VIII. Licite ordinetur episcopus, qui per hominum insidias eunuchizatur. Item ex canone Apostolorum. [21.] Eunuchus, si per insidias hominum factus est, uel si in persecutione eius sunt amputata uirilia, uel si ita natus est, et est dignus, fiat episcopus.

C. IX. Non excluduntur a clero, qui a medicis, uel a barbaris, uel a dominis suis exsecantur. Item ex Concilio Martini Papae. Si quis pro egritudine naturalia a medicis secta habuerit, similiter et qui a barbaris aut a dominis suis castrati fuerint, et moribus digni inueniuntur, hos canon admittit ad clerum promoueri. Si quis autem sanus non per disciplinam religionis et abstinentiae sed per abscissionem a Deo plasmati corporis, existimat, posse a se carnales concupiscentias amputari, et ideo se castrauerit, non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus offitium. Quod si iam ante fuerit promotus ad clerum, prohibitus a suo ministerio deponatur.

C. X. Non prohibetur a sacris ordinibus qui medicorum incisione claudus efficitur. Item ex Concilio Ilerdensi. Si quis in infirmitate positus clericus in medicorum incisione claudus efficitur, promoueri ad sacros ordines eum non denegamus.

C. XI. Non prohibetur a clero, qui digitum casu sibi abscidit. Item Stephanus Roberto Metensi Episcopo. Lator presentium, Flauinus scilicet clericus, ad sanctam sedem apostolicam ueniens, detulit a te directam nobis epistolam, qua indagare studuisti, eum a Normannis nuperrime captum sinistrae manus digitum habere abscisum, sciscitaris, si ob hoc ad ecclesiasticum ordinem ualeat promoueri, an non. Quod et nos reperientes, quia sollertia tua, magis super hoc sollicita, a sede apostolica doceri flagitat, normam iusticiae semper sequi desideramus, studium tuae sanctitatis merito collaudamus, reuerentiam tuam scire uolentes, quoniam si ita est, quod a Normannis digitum ipsum habeat abscisum, ad promouendum (si alias dignus fuerit) nil ei nocebit, eo quod quid de his, qui a dominis, uel a medicis, siue a paganis non sponte tale quid patiuntur, sacri censeant canones, dilectionem tuam latere non credimus.

C. XII. Tempore sinceritatis dignitas accepta sequenti debilitate non amittatur. Item Gelasius Papa Palladio Episcopo. Precepta canonum, quibus ecclesiastica regitur disciplina, sicut non paciuntur uenire ad sacerdotium debiles corpore, ita si quis in eo fuerit constitutus actu, ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae sinceritatis accepit. ?. 1. Stephanus siquidem presbiter petitorio nobis defleuit oblato, quod habetur in subditis, olim sibi et ante annos plurimos collatam presbiterii dignitatem, quam reuera inmaculati corporis iudicio suscepisset; sed nuper propter prouinciae uastitatem (quam Thusciae pre omnibus barbarorum diuersa sectantium, et ambiguitas inuexit animorum), dum inminentes gladios euadere fugae presidio niteretur, acutis sudibus occurrentia sibi septa transsiliens, inferiores partes corporis inseruisse suggessit, que uix adhibita curatione biennio potuisset abstergi. Et ideo, frater karrissime, supradicto locum suum dignitatemque restitue, quatenus sacrosancta misteria, sicut consueuit, exerceat. Nec enim conuenit ob hoc auferri ante susceptum ordinem, in quo postmodum in inualitudine corporis casu probatur faciente prolapsus. II. Pars. Gratian. Hoc autem non de omnibus membris intelligendum est. Qui enim oculum casu amiserit, licet desit uoluntas, tamen sacerdotium adipisci non potest. Unde Pelagius scribit Rufino Episcopo:

C. XIII. Non sunt prestanda iura sacerdotii, cui oculus est erutus. Si euangelica admonitio iracundiam nec usque ad uerbum furentem prosilire permittit, ne, si Racha fratri suo quis dixerit, reus sit gehennae ignis: quali putamus pena plectendum esse, qui non solum pugno inpie percussit hominem in Leuitici offitii ministerio seruientem, quasi non sufficeret ad cedem manus, ita (instigante se diabolo) raptus ad iracundiam est, ut fuste non solum percuteret, sed etiam erueret oculum fratris? Et quamuis huiusmodi excessus grauiori esset pena plectendus, bene tamen fraternitas tua fecit ab offitio eum presbiterii remouere. Hoc tamen sollicitudinis tuae sit, ut locum etiam penitenciae constituas, et in aliquo eum monasterio retrudas, laica sibi tantum communione concessa. In loco autem illius alium te necesse est ordinare presbiterum, nam illi, cui erutus est oculus, non possunt iuxta canones sacerdotii iura concedi. Neque enim aliquid ei prodest, quod oculum inuitus amisit, cum nec uolens quisquam oculum amisisse credendus est, nec sacratissimos canones aliquem casum in amissione oculi, ei qui ad sacerdotium adipiscendum non inpediret, suis excepisse regulis inuenimus; sed hoc tantummodo ad prohibitionem fecisse uidemus, ut qui caret oculo, sacerdotii offitium adipisci non possit. Sed nec illi ullatenus quasi in conpensatione iniuriae sacratus ordo concedi poterit, qui ad tantam sacerdotem proprium potuit iracundiam prouocare, ut ille et offitium, in quo erat, amitteret, et iste prouectus sui perderet facultatem.

----------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Presbiterorum etiam filii ad sacra offitia non sunt admittendi. Unde Urbanus Papa II. ait:

C. I. Filii presbiterorum a sacris ordinibus remouentur. Presbiterorum filios a sacris ministeriis remouemus, nisi aut in cenobiis, aut in canonicis religiose probati fuerint conuersari. II. Pars. Gratian. Sed hoc intelligendum est de illis, qui paternae incontinentiae imitatores fuerint. Verum si morum honestas eos commendabiles fecerit, exemplis et auctoritate non solum sacerdotes, sed etiam summi sacerdotes fieri possunt.

[PALEA. C. II. Unde Damasus Papa scribit: Osius Papa fuit filius Stephani subdiaconi. Bonifacius Papa fuit filius Iucundi presbiteri. Felix Papa filius Felicis presbiteri de titulo Fasciolae. Agapitus Papa filius Gordiani presbiteri. Theodorus Papa filius Theodori episcopi de ciuitate Ierosolima. Siluerius Papa filius Siluerii episcopi Romae. Deusdedit Papa filius Stephani subdiaconi. ] Felix enim tertius, natione Romanus, ex patre Felice presbitero fuit. Item Gelasius, natione Afer, ex patre episcopo Valerio natus est. Item Agapitus, natione Romanus, ex patre Gordiano presbitero originem duxit. Quamplures etiam alii inueniuntur, qui de sacerdotibus nati apostolicae sedi prefuerunt. Hinc Augustinus ait: [libro de bono coniug. c. 16.]

C. III. Vicia parentum filiis non inputentur. Undecumque homines nascuntur, si parentum uitia non sectantur, honesti et salui erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem boni filii adulterorum nulla est defensio adulterorum, sic mali filii coniugatorum nullum crimen est nuptiarum.

C. IV. De eodem. Item Iohannes Crisostomus supra Mattheum homilia III. [c. 1.] Numquam de uiciis erubescamus parentum, sed unum illud queramus semperque amplectamur, uirtutem uidelicet. Huiusmodi enim, etiamsi alienigenam habet matrem, etiamsi fornicatione pollutam uel quolibet huiusmodi dedecore sordidatam, nichil tamen de eius aut uilitate fuscabitur, aut crimine polluetur. Quod si fornicatorem ipsum ad meliora conuersum nequaquam uita conmaculat prior, multo magis ex meretrice natus et adultera, si propria uirtute decoretur, parentum suorum non decoloratur obprobriis. Item: ?. 1. Non est omnino, non est nec de uirtute nec de uicio parentum aut laudandus aliquis, aut culpandus, nemo inde uere aut obscurus, aut clarus est, imo etiam considerantius aliquid dicamus ac expressius, nescio, quomodo ille magis resplendet, qui ex parentibus a uirtutibus prorsus alienis, ipse tamen fuerit Dei uirtute mirabilis.

C. V. Non parentum, sed propria culpa quemque condempnat. Item Ieronimus in epistola contra Rufinum. Nasci de adulterio non est eius culpa, qui nascitur, sed illius, qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra, que confouet non semen, quod in sulcis iacitur, non humor et calor, quibus temperata frumenta in germen pullulant, sed, uerbi gratia, fur et latro, qui fraude et ui eripit semina: sic genus humanum recipit terra, id est uulua, quod suum est et receptum confouet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit, et inter illas sacri uentris angustias Dei manus semper operatur, idemque est corporis creator et animae. Noli despicere bonitatem figuli, qui te plasmauit et fecit ut uoluit. Ipse est Dei uirtus et Dei sapientia, qui in utero uirginis edificauit sibi domum. Iepte, inter uiros sanctos Apostoli uoce numeratus, meretricis est filius. Esau de Rebecca et Isaac, hispidus tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium auenasque degenerat, quia non in seminibus, sed in uoluntate nascentis causa uiciorum est atque uirtutum.

C. VI. Iniquitates parentum filiis obesse non possunt. Item Augustinus. [contra Faustum, lib. XXII. c. 64.] Sponsus ille, qui uocaturus erat ad nuptias bonos et malos, congruens inuitatis, nasci etiam uoluit de bonis et malis, quo exemplo discant parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse.

C. VII. Non aliena culpa, sed propria aliquem ab eo, quo fungitur, deicit gradu. Item Gregorius. [ad Columbum Episcopum Numidiae, lib. X. epist. 8.] Satis peruersum et contra ecclesiasticam probatur esse censuram, ut frustra quorundam, uoluptatibus quis priuetur, quem sua culpa uel facinus ab offitiis, quo fungitur, gradu non deicit.

C. VIII. Ex adulterio natus a sacerdotio non prohibetur. Item Ieronimus. Dominus noster Iesus Christus uoluit, non solum de alienigenis, sed etiam de adulterinis conmixtionibus nasci, nobis magnam fiduciam prestans, ut qualicumque modo nascamus, tantum ut eius uestigia imitemur, ab ipsius corpore non separemur, cuius per fidem membra effecti sumus. Et sicut ille uerus est pontifex ex adulterinis natus coniunctionibus, ita, qualicumque ordine natus sit aliquis, tantum ut fidem perfectam habeat, et quod fide tenet inpleat operibus, sitque litteratus, et uir unius uxoris, nequaquam a sacerdotio repellitur. Iudas enim patriarcha concubuit cum Thamar nuru sua, et ex illo coitu nati sunt Phares et Zaran, inde postea Salmon, qui fuit dux in deserto, inde Obeth indeque Booz, inde postea Isai, qui fuit pater Dauid. Ex progenie autem illa origo ducitur Christi, qui uerus sacerdos est; ideoque si filii eius sumus, que ipse fecit imitari debemus.

C. IX. A populo Dei non separat aliquem materna condicio, sed propria culpa. Item Augustinus de unico baptismo. [contra Donatistas, lib. I. c. 15.] Ismael ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia; nec profuit potestas uxoris, cuius magis filius erat, quia per ipsius iura coniugalia et in ancilla seminatus erat, et ex ancilla susceptus. III. Pars. Gratian. Contra Bonifacius Martir Regi Anglorum:

C. X. Vicia parentum etiam ad posteros transeunt. Si gens Anglorum (sicut per istas prouincias diuulgatum est, et nobis in Francia et in Italia inproperatur, et ab ipsis paganis inproperium nobis obicitur, spretis legalibus conubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomiticae gentis fedam uitam uixerit, de tali commixtione meretricum estimandum est degeneres populos et ignobiles, et furentes libidine fore procreandos, et ad extremum uniuersam plebem ad deteriora et ignobiliora uergentem, et nouissime nec bello seculari fortem, nec in fide stabilem, et nec honorabilem hominibus, nec Deo esse amabilem uenturam, sicut aliis gentibus Ispaniae et Prouinciae et Burgundionum populis contigit, que sic a Deo recedentes fornicatae sunt, donec iudex talium criminum ultrices penas per ignorantiam legis Dei, et per Sarracenos, uenire et seuire permisit. Unde idem Urbanus in fine superioris capituli distinguendo subiunxit:

C. XI. Si religiosi inuenti fuerint filii sacerdotum, ordinentur. Nisi aut in cenobiis, aut in canonicis religiose probati fuerint conuersari.

C. XII. De eodem. Item Alexander II. Apostolica uobis auctoritate precipimus, ut si eum, qui ecclesia electus est, digniorem altero esse, canonicamque eius electionem probaueritis, nostra fulti auctoritate consecretis. Nam pro eo, quod filius sacerdotis dicitur, si ceterae uirtutes in eum conueniant, non reicimus, sed suffragantibus meritis conniuendo eum recipimus. Gratian. Hoc autem, quod de filiis sacerdotum dicitur, ex dispensatione ecclesiae introductum uidetur, et quod ex dispensatione introducitur, ad consequentiam regulae trahi non poterit. Unde Urbanus [Papa II.] scribit Bartholomeo Thuronensi Archiepiscopo:

C. XIII. Filii sacerdotum non prohibentur ab episcopatu, si ceterae uirtutes in eis inueniantur. Cenomanensem electum, pro eo, quod filius sacerdotis dicitur, si ceterae uirtutes in eum conueniant, non reicimus, sed suffragantibus meritis patienter suscipimus: non tamen, ut pro regula in posterum assumatur, sed ad tempus ecclesiae periculo consulitur. Gratian. Cum ergo ex sacerdotibus nati in summos Pontifices supra leguntur esse promoti, non sunt intelligendi de fornicatione, sed de legitimis coniugiis nati, que sacerdotibus ante prohibitionem ubique licita erant, et in orientali ecclesia usque hodie eis licere probatur. ?. 1. Quod autem uicium originis semini inputari negatur, uidetur esse contrarium illi sentenciae "Adulterorum filii abominatio sunt Domino." Sed sicut supra dictum est de presbiterorum filiis, ita et hoc de filiis adulterorum intelligendum uidetur, ut illi dicantur esse abhominatio Domino, ad quos paterna flagitia hereditaria successione descendunt. Similiter et illud Urbani intelligendum est, quod ipse scribit Patrono Legionensi Episcopo:

C. XIV. De eodem. Quia simpliciter ad sedem apostolicam ueniens humiliter peccatum confessus es, quod pontificii tui uidebatur offitium inpedire, uidelicet quod ex matre non legitima procreatus sis, quam uiuente propria uxore pater tuus cognouisse cognoscitur, nos apostolicae mansuetudinis gratia admonente a ceteris que sacerdotium inpediunt criminibus tam tui professione quam fratrum testimonio, qui tecum sunt, inmunem te agnoscentes, et uitam tuam religiosam audientes, ab huius te peccati uinculo absolutum in suscepto sacerdotali offitio confirmamus.

DISTINCTIO LVII.
GRATIANUS.
Item, qui in egritudine constitutus baptizatur, presbiter ordinari non debet. Unde in Neocesariensi Concilio [c. 12.] legitur:

C. I. Non ordinetur presbiter, qui in egritudine constitutus baptizatur. Si quis in egritudine constitutus baptizatus fuerit, presbiter ordinari non debet, (non enim fides illius uoluntaria sed ex necessitate est), nisi forte postea ipsius studium et fides probabilis fuerit, aut hominum raritas exegerit.

DISTINCTIO LVIII.
GRATIANUS.
Item ex monachali habitu nullus assumatur ad ecclesiasticum offitium, nisi fuerit oblatus uoluntate proprii abbatis. Unde Gregorius scribit: [Mariniano Episcopo Rauennati, lib. VII. epist. 18.]

C. I. Monachus non ordinetur clericus, nisi uoluntate abbatis episcopo fuerit oblatus. Ad ecclesiasticum uero offitium nullus ex monasterio producatur monachus, nisi quem abbas loci admonitus propria uoluntate obtulerit episcopo.

C. II. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 13.] Si quis de alterius monasterio repertum uel ad clericatum promouere uoluerit, uel in suo monasterio maiorem monasterii constituere, episcopus, qui hoc fecerit, a communione ceterorum seiunctus, suae tantummodo plebis communione contentus sit, et ille neque clericus neque prepositus perseueret.

DISTINCTIO LIX.
GRATIANUS.
Item qui ecclesiasticis disciplinis inbuti, et temporum approbatione discussi non sunt ad summum sacerdotium non aspirent. Unde Zosimus Papa: [ad Hesichium Salonitanum Episcopum, epist. I.]

[PALEA. C. I. Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis disciplinis non est inbutus. Qui ecclesiasticis disciplinis inbutus per ordinem non est et temporum approbatione diuinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare presumat, et non solum in eo ambitio inefficax habeatur, uerum etiam in ordinatores eius, ut careant eo ordine, quem sine ordine contra precepta Patrum crediderant presumendum. ]

C. II. Ad sacerdotale offitium nullus, nisi per singulos gradus probatus, accedat. Si offitia secularia principalem locum non uestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinatis deferunt, quis tam arrogans, tam impudens inuenitur, qui in celesti milicia, que propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desiderat, cum tiro ante non fuerit, et prius uelit docere quam discere? Assuescat in Domini castris in lectorum primitus gradu diuini rudimenta seruicii, nec illi uile sit exorcistam, acolithum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri, nec hoc saltu, sed statutis maiorum ordinatione temporibus. Iam uero ad presbiterii fastigium talis accedat, ut et nomen etatis inpleat, et meritum probitatis stipendia anteacta testentur. Inde summi pontificis iure locum sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum, qui pompam multitudinis querunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim numerosa popularitas etiam in his locis, ubi solitudo est, talium reperitur, dum parrochias extendi cupiunt, aut quibus aliud prestare non possunt diuinos ordines largiuntur. Quod oportet districti semper esse iudicii. Rarum est enim omne quod magnum est.

C. III. Cuiuslibet meriti laicus ad summum non aspiret sacerdotium. Item Gregorius. [lib. VII. Reg. epist. 110.] Hoc ad nos peruenisse non dissimili dignum est detestacione complecti, quod quidam desiderio honoris inflammati defunctis episcopis tonsurantur, et fiunt repente ex laicis sacerdotes, atque inuerecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus, quid isti subiectis prestaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant tenere locum regiminis non formidant? Qua de re necesse est, ut, quamuis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distincta ecclesiastici ordinis exerceatur offitia.

C. IV. Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis non est inbutus disciplinis. Item Celestinus Episcopis Galliarum. [epist. II. c. 3.] Ordinatos uero quosdam, fratres karissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint constituti contra Patrum decreta, huius usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus, cum ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum est, debeat perueniri, ut minoribus initiati offitiis ad maiora firmentur. Debet enim ante esse discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit: omnis uitae institutio hac, ad id quod tendit, se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit preceptor esse non potest litterarum. Qui non per singula stipendia creuerit ad meritum ordinem stipendii non potest peruenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, uilius est, cur facilius tribuitur, cum difficilius inpleatur?

DISTINCTIO LX.
GRATIANUS.
Ecce, ex parte ostensum est, qui possint ad sacerdotii ordinem promoueri, et qui non. Nunc autem considerandum et, ex quibus ordinibus in archipresbiterum, uel prepositum, uel episcopum, uel archiepiscopum sint eligendi. De his ita statutum est in Concilio Urbani Papae celebrato Aluerniae:

C. I. Archipresbiter, uel decanus, aut archidiaconus non nisi presbiter aut diaconus ordinetur. Nullus episcopus in ecclesia sua, nisi diaconus sit, archidiaconum instituere, nec archipresbiterum aut decanum, nisi presbiteri sint, ordinare presumat. Quod, ut districtius teneatur, auctoritate apostolica prohibemus et interdicimus.

C. II. Nullus in prepositum, uel archiepiscopum, uel archipresbiterum, uel archidiaconum nisi presbiter, uel diaconus ordinetur. Item Calixtus Papa. [II.] Nullus in prepositum, nullus in archiepiscopum uel archipresbiterum, nullus in decanum nisi presbiter uel diaconus, nullus in archidiaconum nisi diaconus ordinetur.

C. III. De eodem. Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 10.] Innouamus autem et precipimus, ut nullus in archidiaconum uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur. Archidiaconi uero, uel decani, uel prepositi, qui infra ordines prenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priuentur. Prohibemus autem, ne adolescentibus, uel infra sacros ordines constitutis, sed qui prudentia et merito uitae clarescant, predicti concedantur honores. Gratian. Horum unum propter procacitatem quorumdam statutum est, qui nomen prepositurae adepti offitium contempnunt, nolentes fieri sacerdotes; alias autem inane esset, cum etiam in episcopum eligi possint in subdiaconatu constituti, iuxta illud Urbani Papae:

C. IV. Non eligatur in episcopum nisi in sacris ordinibus constitutus. Nullus in episcopatum eligatur, nisi in sacris ordinibus religiose uiuens inuentus fuerit. Sacros autem ordines dicimus diaconatum et presbiteratum. Hos siquidem solos primitiua legitur habuisse ecclesia, subdiacones uero, quia et ipsi altaribus ministrant, oportunitate exigente concedimus, si tamen spectatae sint religionis et scientiae. Quod ipsum non sine Romani Pontificis uel metropolitani scientia fieri permittimus. Gratian. Alterum uero, ut in episcopum uel archiepiscopum nisi in sacris ordinibus constitutus non eligatur, propter dignitatem ordinis statutum est.

DISTINCTIO LXI.
GRATIANUS.
I. Pars. Item laici non sunt in episcopum eligendi, sed per singulos ordines prius sunt probandi. Unde Gregorius Brunichildae Reginae Francorum: [lib. VII. Reg. epist. 113.]

C. I. Sacerdotes ex laicis non sunt ordinandi. Sacerdotale offitium uestris in partibus in tanta (sicut didicimus) est ambitione perductum, ut sacerdotes, quod nimis graue est subito, ex laicis ordinentur.

C. II. De eodem. Item Hormisda Papa omnibus Episcopis. [per Hispaniam constitutis, epist. III. c. 1.] In sacerdotibus eligendis uel ordinandis curam oportet esse perspicuam. Inreprehensibiles enim esse conuenit, quos preesse necesse est corrigendis. ?. 1. Longa debet uitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur ecclesiae.

[C. III. Idem eodem loco continenter.] Non negamus in laicis esse Deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi querunt instituta fidelium. Discere quis debet antequam doceat, et exemplum religiosae conuersationis de se potius aliis prestare quam sumere. Emendatiorem esse conuenit populo, quem necesse est orare pro populo. Longa obseruatione religiosus cultus tradatur, ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus inseruiat, ut, ad uenerandi gradus summa perductus, quis sit fructus humilitatis ostendat. ?. 1. Nec tantum consecrare de laicis inhibemus, sed ne de penitentibus quidem quisquam ad huiusmodi gradum profanus temerator aspiret. Satis illi sit postulanti ueniam concedi; qua conscientia absoluat reum, qui se peccata sua populo scit teste confessum? Quis enim quem paulo ante iacentem uideat ueneretur antistitem? Perferens memorandi criminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem.

C. IV. De eodem. Item Innocentius Papa. [ad Aurelium Cartaginensem Episcopum, epist. XII.] Miserum est, eum fieri magistrum, qui numquam fuit discipulus; eumque summum sacerdotem fieri, qui in nullo gradu umquam obsecutus fuerat sacerdoti.

C. V. De eodem. Item Leo Episcopus. [ad Episcopos Africanos, epist. LXXXV. al. LXXXVII. c. 1.] Miramur tantum apud uos per occasionem temporis impacati aut ambientium presumptionem aut tumultum ualuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populo, sed nocere, nec prestare regimen sed augere discrimen. Integritas enim presidentium salus est subditorum, et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. ?. 1. Principatus autem, etc. et infra. ?. 2. Quod si in quibuslibet ecclesiae gradibus prouidenter scienterque curandum est, ut in domo Domini nichil sit inordinatum nichilque preposterum, quanto magis elaborandum est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur, non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inuenitur in capite. Ubi est illa B. Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa preceptio? qua in persona Timothei omnium sacerdotum Christi numerus eruditur, et inde unicuique nostrum dicitur: "Manus cito nemini inposueris, neque communices peccatis alienis." Quid est cito manus inponere? etc. et infra. ?. 3. Sicut enim boni operis sibi conparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote iudicium, ita graui semetipsum afficit dampno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non enim in cuiusquam persona pretermittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit contra diuinae legis precepta collatus. ?. 4. Merito Patrum beatorum uenerabiles sanctiones, cum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum sacris amministrationibus idoneos censuerunt, quorum omnis etas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior uita preberet, nec potest de eius prouectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci premium debetur. ?. 5. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est peruenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adiuuant, quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio diuinorum munerum et celestium dignitatum?

C. VI. Non sunt eligendi ad episcopatum, nisi quos probabilis uita commendat. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 12.] Episcopum non oportet preter iudicium metropolitanorum et finitimorum episcoporum constitui ad ecclesiae principatum. Nec eligantur nisi hi, quos multo ante nota probabilisque uita commendat, et nichilominus si in sermone fidei et recta ratione per suam conuersationem probati fuerint.

C. VII. De eodem. Item Celestinus omnibus orthodoxis. [ad Episcopos Apuliae et Calabriae, epist. III. cap. 2.] Quid proderit per singula stipendia clericos militasse et omnem egisse in dominicis castris etatem, si hii, qui futuri sunt sacerdotes, ex laicis requirantur, qui uacantes seculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes saltu prepropero in alienum honorem ambiunt inmoderata cupiditate transscendere, et in aliud uitae genus (calcata reuerentia ecclesiasticae disciplinae) transire? Talibus itaque, fratres karissimi, necesse est obuiemus, hisque fraternitatem uestram decretis commonemus, ne quis laicum ad clericatus ordinem admittat, et sinat fieri unde et illum decipiat, et sibi causas generet, quibus reus constitutorum decretalium fiat.

C. VIII. Rudibus et inperitis gubernacula ecclesiae non sunt committenda. Item Leo. [I., epist. LXXXV. al. LXXXVII. c, 1. ad Episcopos Africanos.] Statuimus ne in aliquo apostolica et canonica decreta uiolentur, et his regenda ecclesia Domini credatur, qui legitimarum institucionum nescii, et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis uolunt habere principium, cum ualde iniquum sit absurdumque, ut inperiti magistris noui antiquis rudes preferantur emeritis. Gratian. His omnibus auctoritatibus laici prohibentur in episcopatum eligi. II. Pars. ?. 1. Econtra B. Nicolaus ex laico est electus in episcopum, B. Seuerus ex lanificio assumptus est in archiepiscopum, B. Ambrosius, cum nondum esset baptizatus, in archiepiscopum est electus. ?. 2. Sed sciendum est, quod ecclesiasticae prohibitiones proprias habent causas, quibus cessantibus cessant et ipsae. Ut enim laicus in episcopum non eligeretur, hec causa fuit, quia uita laicalis ecclesiasticis disciplinis per ordinem non erudita nescit exempla religionis de se prestare aliis, que in se ipsa experimento non didicit. Cum ergo quilibet laicus merito suae perfectionis clericalem uitam transscendit, exemplo B. Nicolai et Seueri et Ambrosii eius electio potest rata haberi.

[C. IX.] Unde idem Ambrosius in epistola [LXXXII.] ad Vercellenses. [ait de se ipso] "Neophitus prohibetur ordinari, ne extollatur superbia Sed si non deest humilitas competens sacerdotio, ubi causa non adheret, uicium non inputatur. Ordinationem itaque meam occidentales episcopi iudicio, orientales etiam exemplo probarunt."

C. X. Scolasticus ex foro aut ex administratione potest postulari episcopus. Item obicitur illud Sardicensis Concilii: [c. 13.] Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetur, si forte aut diues, aut scolasticus de foro aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante lectoris munere, et offitio diaconi aut presbiteri fuerit perfunctus, et ita per singulos gradus (si dignus fuerit) ascendat ad culmen episcopatus. III. Pars. Gratian. Sed aliud est postulari, aliud eligi. Postulatur nexibus curiae adstrictus ab inperatore, clericus alterius ciuitatis a suo episcopo; sed non eligitur aliquis nisi in sacris ordinibus constitutus. Fit enim electio cum solempnitate decreti omnium subscriptionibus roborati: postulatio uero simplici peticione. Quam distinctionem B. Gregorius innuit in registro [lib. II. epist. 19.] scribens cuidam Episcopo:

C. XI. Electio episcopi debet fieri cum solempnitate decreti omnium subscriptionibus roborati. Episcopus, dum fuerit postulatus, cum solempnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum ad nos sacrandus occurrat. Gratian. Sic B. Ambrosius ante susceptum baptisma ab inperatore postulatus, non electus est. IV. Pars. Gratian. Item clerici unius ecclesiae non sunt preferendi in electione his, qui bene militant in propria ecclesia. Unde Celestinus Papa: [ad Episcopos Galliae, epist. II. c. 4.]

C. XII. Extranei emeritis in suis ecclesiis non preponantur. Nec emeritis in suis ecclesiis peregrini et extranei, et qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui bene ciuium suorum merentur testimonium, preponantur.

C. XIII. De eodem. Item. [eadem epist. c. 5.] Nullus inuitis detur episcopus. Tunc alter de altera ecclesia eligatur, si de ciuitatis ipsius clero, cuius est episcopus ordinandus, nullus (quod euenire non credimus) dignus poterit reperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito preferantur. Habeat unusquisque suae fructum miliciae in ecclesia, in qua suam per omnia offitia transegit etatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter audeat sibi uendicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se uiderint pregrauari, et quem sibi ingeri ex transuerso uiderint non timeant refutare. Qui etsi non debitum premium, uel liberum de eo, qui eos recturus est, debent habere iudicium.

[PALEA. C. XIV. In ordinatione prepositi illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur, quem sibi omnis concors congregatio secundum timorem Dei siue etiam pars congregationis (quamuis parua) saniori consilio elegerit. Vitae autem merito et sapientia eligatur qui ordinandus est, etiamsi ultimus fuerit in ordine congregationis. Quod si etiam omnis congregatio uiciis suis (quod absit) consentientem personam pari consilio elegerit, et uicia ipsa aliquatenus in notitiam episcopi, ad cuius diocesin pertinet locus ipse, uel ad alios uicinos prepositos uel Christianos claruerint, prohibeant prauorum preualere consensum, et domui Dei constituant dignum dispensatorem. ]

C. XV. De eodem. Item Gregorius ciuibus Neapolim. [I. VIII. Reg. epist. 40.] Studii uestri sit, etiam alium, qui aptus sit, prouidere ut, si forte Petrus, quem a uobis electum asseritis, huic ordini non uideatur ydoneus, sit, in quo uestra declinari possit electio. Nam graue cleri illius erit obprobrium, ut, si hic fortasse probatus non fuerit, alium se dicant qui eligi debeat non habere.

C. XVI. De eodem. Item Gregorius in Registro. [I. XI. epist. 16.] Obitum Victoris Panormitanae ciuitatis antistitis directa relatio patefecit. Quapropter uisitacionis destitutae ecclesiae fraternitati tuae operam solempniter delegamus. Et ideo fraternitas tua ad predictam ecclesiam ire properet et assiduis adhortationibus clerum plebemque eiusdem ecclesiae ammonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem preficiendum sibi expetant sacerdotem, qui tanto ministerio ualeat dignus reperiri, et a uenerandis canonibus nullatenus respuatur. ?. 1. Commonemus etiam fraternitatem tuam, ut nullum de altera eligi permittas ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius ciuitatis, in qua uisitacionis inpendis offitium, nullus ad episcopatum dignus (quod euenire non credimus) poterit inueniri, prouisurus ante omnia, ne ad cuiuslibet conuersationis meritum laicae personae aspirare presumant, ne et illi suae uoluntatis effectum non inueniant et tu in periculum ordinis tui (quod absit) incurras. Monasteria autem, si qua sunt in ipsius constituta parrochia, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit ordinatus episcopus, esse concedimus.

C. XVII. De eodem. Item Pelagius Papa [II.] Eucarpo Messanensi Episcopo. Cathenensis ecclesiae uisitacionem tibi iniungimus, cuius episcopum de hac luce transiisse suscepta cleri relatione didicimus. Inpossibile enim est, ut nos in prouincia illa dumtaxat in Siracusanis partibus alii cuilibet causas, que ad Dominum pertinent, committamus, nisi forte talem per te Deus nunc in Cathenensi ecclesia eligere uoluerit, de cuius conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos paululum remouere possimus. Mox ergo dilectio tua ad supradictam Cathenensem ecclesiam pergat, et hominem de clero, qui nec uxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod canonibus inimicum, eligi cum Dei auxilio conpellat atque suadeat; et statim eum ad urbem Romam cum decreto et testificatione relationis tuae transmitte.

C. XVIII. Qui in episcopum eligitur, non sit reus criminum, que sacra lex morte punit. Item Gregorius Passiuo Episcopo. [lib. X. epist. 13.] Bene nouit fraternitas tua, quam longo tempore Aprutium pastorali sit sollicitudine destitutum; ubi diu quesiuimus, quis ordinari debuisset, et nequaquam potuimus inuenire. Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in psalmodiae studio, in amore orationis ualde laudatus, religiosam uitam omnimodo dicitur agere, hunc uolumus fraternitas uestra ad se faciat uenire, et de anima sua admoneatur, quatenus in bonis studiis crescat. Et si nulla ei crimina, que per legis sacrae regulam morte mulctanda sunt, obuiant, tunc hortandus est, ut uel monachus, uel a uobis subdiaconus fiat; et post aliquantulum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoueri. Gratian. Cui autem uisitacio iniungitur, nichil de rebus eiusdem ecclesiae a quoquam presumi patiatur. Unde Gregorius: [Gaudentio Episc., I. IV. epist. 12.]

C. XIX. Non patiatur a quoquam presumi de rebus ecclesiae, cui eius uisitatio fuerit iniuncta. Quoniam Festus Capuanae ecclesiae episcopus in Romana ciuitate positus de hac luce migrauit, curae nobis fuit (que uniuersis ecclesiis inpenditur, fraternitati tuae presentia scripta dirigere, ut memoratae ecclesiae uisitator accedas, sic tamen, ut nichil de prouectionibus clericorum, redditu, ornatu ministeriisque, uel quicquid prefati loci esse poterit, a quoquam presumi patiaris; sed omnem uigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque eiusdem ecclesiae exhibere te conuenit, ut in uigiliis obsequioque ecclesiastico sedule ac deuote debeant seruire.

DISTINCTIO LXII.
GRATIANUS.
I. Pars. Breuiter monstratum est, ex quibus ordinibus in quos gradus sunt eligendi. Nunc uidendum est, a quibus sunt eligendi et consecrandi. Electio clericorum est, consensus plebis. Unde Leo Papa: [Rustico Narbonensi Episcopo, epist. XC. ad XCII. c. 1.]

C. I. Non sunt habendi inter episcopos, qui nec a clericis eliguntur, nec a plebibus expetuntur. Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a conprouincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati. Unde cum sepe questio de male accepto honore nascitur, quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum quod nec docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eorum ecclesiis ordinati sunt, etc. infra causa simoniacorum. [C. 1. q. 1. c. 40.] C. II. Populus non debet preire, sed subsequi. Item Celestinus. [Papa ad Episcopos Apuliae et Calabriae, epist. III. c. 3.] Docendus est populus, non sequendus, nos quoque, si nesciunt, eos quid liceat quidue non liceat commonere, non his consensum prebere debemus. Quisquis conatus fuerit temptare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Que enim sola ammonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est, per seueritatem congruentem regulis uindicemus. Per totas ergo hoc, que propriis rectoribus carent, ecclesias uolumus innotescat, ut nullus sibi aliqua spe forsitan blandiciis illudat. Gratian. Nisi autem canonice electus fuerit, consecrari non debet. Unde Calixtus Papa: [II.]

C. III. Non consecretur in episcopum nisi canonice electus. Nullus in episcopum nisi canonice electum consecret. Quod si presumtum fuerit, et consecrans, et consecratus absque recuperationis spe deponatur.

DISTINCTIO LXIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Laici uero nullo modo se debent inserere electioni. Unde Adrianus Papa: [in VIII. Sinodo Constantinopoli sub ipso celebrata c. 22.]

C. I. Laici electioni pontificum se ipsos non inserant. Nullus laicorum principum uel potentum semet inserat electioni uel promotioni patriarchae, metropolitae, uel cuiuslibet episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua fiat confusio uel contentio, presertim cum nullam in talibus potestatem quemquam potestatiuorum uel cetero laicorum habere conueniat. Et infra: Quisquis secularium principum uel potentum, uel alterius dignitatis laicus aduersus communem ac consonantem atque canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere temptauerit, anathema sit, donec obediat et consentiat, quicquid ecclesia de ordinatione atque electione proprii presulis se uelle monstrauerit.

C. II. De eodem. Item ex VIII. Sinodo. [actione I.] Adrianus Papa secundus (quod Nicolaus decessor eius disposuerat) missos suos, Donatum scilicet Hostiensem episcopum, et Stephanum Nephesinum episcopum, et Marinum diaconem sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium inperatorem et ad filios eius Constantinum et Leonem Augustos Constantinopolim direxit, cum quibus et Anastasius bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, graecae scilicet et latinae, peritus, perrexit, et sinodo congregata (quam octauam uniuersalem sinodum illuc conuenientes appellauerunt) exortum scisma de Ignatii depositione et Fotii ordinatione sedauerunt, Fotium anathematizantes et Ignatium restituentes. In qua sic statutum est: Consecrationes et promotiones episcoporum, concordans prioribus conciliis, clericorum electione ac decreto et episcoporum collegio fieri hec sancta et uniuersalis sinodus diffiniuit et statuit atque iure promulgauit, neminem laicorum principum uel potentum semet inserere electioni uel promotioni patriarchae, uel metropolitani, aut cuiuslibet episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua hinc fiat contentio uel confusio, presertim cum nullam in talibus potestatem quemquam potestatiuorum uel laicorum ceterorum habere conueniat, sed silere et attendere sibi, usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis. Si uero quis laicorum ad concertandum et cooperandum inuitatur ab ecclesia, licet huiusmodi cum reuerentia, si forte uoluerit, obtemperare se asciscentibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter ad suam et ecclesiae salutem promouet.

C. III. Electioni episcoporum inperator interesse non debet. Item ex Istoria tripartita. [lib. VII. c. 8.] Valentinianus inperator ueniens ab oriente ad esperias partes (ut refert istoria ecclesiastica) mortuo Auxentio, Arrianae perfidiae magistro, qui Mediolanensem ecclesiam ut lupus dilaniauerat, cum uellet catholicum, Deo ordinante, ibi consecrari episcopum, euocans episcopos hec eis locutus est: Nostis aperte, eruditi diuinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quia non decet eum uerbo solo, sed etiam conuersacione gubernare subiectos, et totius semetipsum imitatorem uirtutis ostendere, testemque doctrinae conuersacionem bonam habere. Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus inperium, sincere nostra capita submittamus et eius monita, dum tanquam homines delinquimus necessario ueluti curantis medicamina suscipiamus. Hec autem, cum dixisset inperator, petiit sinodus, ut magis ipse discerneret sapiens et pius existens. At ille, supra nos, inquit, est talis electio. Vos enim diuina gratia potiti et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes egressi de episcopali sede tractabant. ?. 1. Cum autem ordinatione diuina Ambrosius nondum baptizatus electus fuisset, exultans inperator ait: Gratias tibi ago Domine omnipotens et saluator noster, quoniam huic uiro ego commiseram corpora, tu autem animas, et meam sentenciam ostendisti tuae iustitiae conuenire. Cumque sanctus Ambrosius contristaretur de hoc, quod acciderat, (ut idem ipse in suis epistolis scripsit), confortauit eum inperator et ait: Noli timere, quia et Deus, qui te elegit, semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus (ut meum ordinem decet) semper existam.

C. IV. Apostolica auctoritate, non regio fauore episcopus est eligendus. Item Nicolaus Papa [I.] Lothario Regi. Porro scias, quia relatum est nobis, quod, quicumque ad episcopatum in regno tuo prouehendus est, non nisi fauentem tibi permittas eligi. Idcirco apostolica auctoritate sub diuini iudicii obtestacione iniungimus tibi, ut in Treuerensi urbe et in Agrippina Colonia nullum eligi patiaris, antequam relatum super hoc nostro apostolatui fiat.

C. V. Non recipiatur a conprouincialibus qui regia ordinatione episcopale culmen adipiscitur. Item ex Concilio Parisiensi. [I. cap. 8.] Si per ordinationem regiam honoris istius culmen peruadere aliquis nimia temeritate presumpserit, a conprouincialibus ipsius loci episcopis recipi nullatenus mereatur, quem indebite ordinatum agnoscunt. Si quis de conprouincialibus recipere eum contra interdicta presumpserit, sit a fratribus omnibus segregatus et ab ipsorum omnium karitate submotus.

C. VI. De eodem. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 13] Non est permittendum turbis electionem eorum facere, qui sunt ad sacerdotium promouendi.

C. VII. Irrita sit electio episcopi aut presbiteri a principibus facta. Item ex secunda actione VI. sinodi CCCL. Episcoporum, [c. 3.] Omnis electio episcopi, uel presbiteri, aut diaconi a principibus facta irrita maneat secundum regulam, que dicit: "Si quis episcopus, secularibus potestatibus usus, ecclesias per ipsas obtinuerit, deponatur, et segregetur omnesque, qui illi communicant."

C. VIII. Non eligantur a populo, qui sunt promouendi ad clerum. Item ex Concilio Martini Papae. [c. 1.] Non liceat populo facere electionem eorum, qui ad sacerdotium promouentur, sed in iudicio episcoporum sit, ut ipsi eum probent, si in sermone et fide et spirituali uita edoctus sit. Gratian. His omnibus auctoritatibus laici excluduntur ab electione sacerdotum, atque iniungitur eis necessitas obediendi, non libertas inperandi. II. Pars. Econtra uero scribet B. Gregorius Iohanni Episcopo primae Iustinianae Iliricae: [lib. IV. epist. 15.]

C. IX. Voluntas principis in ordinatione pontificis desideratur. Quia igitur suscepta fratrum atque coepiscoporum relatio ad locum uos sacerdotii totius concilii unito consensu et serenissimi principis uoluntate declarat accersiri, gratias saluatori nostro magna cum exultatione retulimus. Nos quoque in persona fraternitatis tuae per omnia consentimus, atque omnipotentem Dominum deprecamur, ut karitatem uestram sicut sua gratia elegit, ita in omnibus sua protectione custodiat.

C. X. Clerus et populus pontificis electioni intersit. Item Gregorius Iohanni Subdiacono. [lib. II. Indict. 11. epist. 30.] Quanto apostolica sedes auctoritate cunctis prelata constat ecclesiis, tanto inter multiplices curas et illa nos ualde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum spectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio, Mediolanensi episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit, in electione se filii nostri Constancii, diaconi sui, unanimiter consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus, idcirco huius precepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est. Et quia illic multi Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te uoluntates oportet eis in commune conuocatis perscrutari. Et si nulla eos diuersitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in predicto filio nostro Constancio omnium uoluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante Domino, facias consecrari, quatinus huiusmodi seruata consuetudine et apostolica sedes proprium uigorem retineat, et a se concessa aliis iura non minuat.

C. XI. In electione episcopi populus debet adesse. Item Gelasius papa Philippo et Gerontio Episcopis. Plebs Dictrensis data nobis peticione defleuit, diu se sine rectoris proprii gubernatione dispergi. Ac, sicut asseritur, is qui a nobis iam probatus dicitur, a paucis et tenuibus iam putatur electus, cum ad nos pertineat, uniuersos assidua admonitione compellere, ut omnes in unum, quem dignum sacerdotio uiderint et sine aliqua reprehensione, consentiant. Et ideo, fratres karissimi, diuersos ex omnibus sepe dicti loci parrochiis presbiteros, diaconos et uniuersam turbam uos oportet sepius conuocare, quatinus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus animis talem, uobis ammonentibus, sibi querant sola diuinitatis attentione personam, quam nulla contrarietas a constitutis possit reuocare prescriptis.

C. XII. De eodem. Item Stephanus Episcopus seruus seruorum Dei, Romano Archiepiscopo Rauennati. Nosse tuam fraternitatem uolumus, ad nostras aures fore peruentum, Immolensem episcopum ab hac luce migrasse; in cuius successoris electione populi diuisionem prouenisse audiuimus. Quod quia sepe contingere solet, querentibus singulis que sua sunt, non que Iesu Christi, non adeo miramur. Verumtamen in hoc plurimum oportet tuam adhiberi sollicitudinem, ut conuocato clero et populo talis ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obuient canones. Sacerdotum quippe est electio, et fidelis populi consensus adhibendus est; quia docendus est populus, non sequendus.

C. XIII. De eodem. Item Nicolaus papa Iohanni Rauennati Archiepiscopo. Episcopos per Emiliam non consecres, nisi post electionem cleri et populi.

C. XIV. De eodem. Item Pelagius Papa Tulliano Episcopo Grumentino. Litteras karitatis tuae suscepimus, quibus significas, Latinum diaconum tuum ad episcopatum ecclesiae Marcellianensis a clero et omnibus, qui illic conueniunt, postulari. Hoc itaque dicimus, ut si eum omnes eligunt, et uis eum concedere, gratum nobis esse cognosce; et si potest, ante diem sanctum festinet occurrere, ut uel sabato ipso noctis magnae post baptismum cum Dei gratia ualeat ordinari.

C. XV. Sacra principis ordinandis est necessaria. Idem Laurentio Episcopo Centumcelensi. Principali deuotissimorum militum, qui illic in ciuitate Centumcelensi consistunt, relatione ad nos directa, sacram insinuant se clementissimi principis inpetrasse, que eis presbiterum, diaconum et subdiaconum fieri debere precepit. Ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas ipsas uideas, et diligenter requiras, ne aliquid contra canones commisissent; et si eos inculpabiles repereris, et uitae ipsorum testimonium laudabile uideris, ueniente mediana ebdomada pascae, (si Dominus uoluerit, et si uixerimus) unumquemque per offitia, que prediximus promouere non differas.

C. XVI. Papa rogat Augustos, ut Reatinam ecclesiam cuidam electo dignentur concedere. Item Leo IV. Lothario et Lodeuico Augustis. Reatina ecclesia, que per tot annorum spatia pastoralibus curis destituta consistit, dignum est, ut brachio amplitudinis uestrae subleuetur, ac gubernationis tegmine protegatur. Unde salutationis alloquio premisso uestram mansuetudinem deprecamur, quatinus Colono humili diacono eandem ad regendum ecclesiam concedere dignemini, ut, uestra licentia accepta, ibidem eum Deo iuuante consecrare ualeamus episcopum. Si autem in predicta ecclesia nolueritis ut preficiatur episcopus Ausculanam ecclesiam, que uiduata existit, illi uestra serenitas dignetur concedere, ut consecratus a nostro presulatu Deo omnipotenti uestroque inperio grates peragere ualeat.

C. XVII. Regis precepto ab Apostolico Colonus Reatinae ecclesiae ordinatur episcopus. Item Ritae Comitissae. Nobis dominus inperator et inperatrix per suas epistolas direxerunt, ut Colonum in Reatina ecclesia, que pastoris offitio per longa iam tempora destituta uidebatur, episcopum facere deberemus, sicut et fecimus.

C. XVIII. Inperatoris epistola in electionis confirmatione desideratur. Item Stephanus Guidoni Comiti. Lectis sagacitatis uestrae apicibus, que defuncto ecclesiae Reatinae antistite clerum et plebem eiusdem elegisse futurum sibi antistitem, nobis consecrandum uestro studio directum esse, ne ipsa ecclesia diu sine proprio constet pastore, fatebantur; nos, de obitu prioris dolentes, nunc ipsum electum unanimitate et canonica ipsius ecclesiae electione, ut mandastis, tam citissime ordinare omisimus, quod inperialem nobis, ut mos est, absolutionis minime detulerit epistolam. Pro qua scilicet re ambiguum nobis est; ideo uoluntati uestrae in hoc parere distulimus, ne augustalis animus durissime quocumque modo perciperet. Sed scientes, ecclesiam Domini sine proprio pastore diu non debere consistere, gloriae uestrae mandamus, quoniam nos aliter agere non debuimus, ut uestra sollertia inperiali (ut prisca consuetudo dictat) percepta licentia, et nobis, quemadmodum uos scire credimus, inperatoria directa epistola, tunc uoluntati uestrae parebimus de hoc, eundemque electum Domino adiuuante consecrabimus; quod, karissime fili, moleste nullo modo suscipiatis.

C. XIX. Clericorum et ciuium uoluntate metropolitanus est ordinandus. Item Leo papa [I. ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.] Metropolitano defuncto, cum in loco eius alius fuerit subrogandus, prouinciales episcopi ad ciuitatem metropolim conuenire debent, ut omnium clericorum atque ciuium uoluntate discussa ex presbiteris eiusdem ecclesiae uel ex diaconibus optimus ordinetur.

C. XX. Cum clero et populo archipresbiteri fiat electio. Item Ysidorus in libro Offitiorum. Si in plebibus archipresbiteri obierint aut pro aliquo reatu exinde eiecti fuerint archidiaconus quantocius proficiscatur illuc, et cum clericis et populis ipsius plebis electionem faciat, quatinus dignus pastor domui Dei constituatur, et, dum ordinatur, eius prouidentia ipsa plebs custodiatur.

C. XXI. Electus in Romanum pontificem non ordinetur, nisi eius decretum inperatori primum representetur. Item ex gestis Romanorum Pontificum. Agatho natione Siculus, cuius legatione fungens Iohannes episcopus Portuensis dominico die octaua pascae in ecclesia S. Sophiae publicas missas coram principe et patriarcha latine celebrauit, hic suscepit diualem secundum suam postulationem, per quam reuelata est quantitas, que solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic tamen, ut, si contigerit post eius transitum electionem fieri, non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem, ut cum eorum conscientia et iussione debeat ordinatio prosperari. ?. 1. Item Vitalianus natione Signensis direxit responsales suos cum sinodica iuxta consuetudinem in regiam urbem apud piissimos principes, significans de ordinatione sua.

C. XXII. Inperator ius habet eligendi pontificem. Item ex Historia ecclesiastica. Adrianus Papa Romam uenire Karolum regem ad defendendas res ecclesiae postulauit. Karolus uero Romam ueniens Papiam obsedit, ibique relicto exercitu in sancta resurrectione ab Adriano Papa Romae honorifice susceptus est. Post sanctam uero resurrectionem reuersus Papiam, cepit Desiderium regem; deinde Romam reuersus, constituit ibi sinodum cum Adriano papa in patriarchio Lateranensi in ecclesia S. Saluatoris, que sinodus celebrata est a CLIII episcopis religiosis et abbatibus. Adrianus autem Papa cum uniuersa sinodo tradiderunt Karolo ius et potestatem eligendi Pontificem, et ordinandi apostolicam sedem. Dignitatem quoque patriciatus ei concesserunt. Insuper archiepiscopos et episcopos per singulas prouincias ab eo inuestituram accipere diffiniuit, et ut, nisi a rege laudetur et inuestiatur episcopus, a nemine consecretur, et quicumque contra hoc decretum esset, anathematis uinculo eum innodauit, et nisi resipisceret, bona eius publicari precepit.

C. XXIII. Electio Romani Pontificis ad ius pertinet inperatoris. Item Leo Papa. In sinodo congregata Romae in ecclesia S. Saluatoris. Ad exemplum B. Adriani apostolicae sedis antistitis, qui domino Karolo, uictoriosissimo regi Francorum ac Longobardorum, patriciatus dignitatem, ac ordinationem apostolicae sedis, et inuestituram episcoporum concessit, ego quoque Leo, seruus seruorum Dei, episcopus, cum cuncto clero ac Romano populo constituimus, confirmamus et corroboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem concedimus atque largimur domino Ottoni primo, regi Teutonicorum, eiusque successoribus huius regni Italiae, in perpetuum sibi facultatem eligendi successorem, atque summae sedis apostolicae Pontificem ordinandi, ac per hoc archiepiscopos seu episcopos, ut ipsi ab eo inuestituram accipiant et consecrationem, unde debent, exceptis his, quos inperator Pontifici et archiepiscopis concessit; et ut nemo deinceps cuiusque dignitatis uel religionis eligendi uel patricium uel Pontificem summae sedis apostolicae, aut quemcumque episcopum ordinandi habeat facultatem absque consensu ipsius inperatoris, (quod tamen fiat absque omni pecunia), et ut ipse sit patricius et rex. Quod si a clero et populo quis eligatur episcopus, nisi a supradicto rege laudetur, et inuestiatur, non consecretur. Si quis contra hanc apostolicam auctoritatem aliquid molietur, hunc excommunicacioni subiacere decernimus, et nisi resipuerit, inreuocabili exilio puniri uel ultimis suppliciis feriri.

C. XXIV. Precepto principum Maximo remittitur, quod absque apostolica auctoritate ordinatur. Item Gregorius [lib. IV. Reg. epist. 34. ad Constantiam Augustam.] Salonitanae ciuitatis episcopus me ac responsale meo nesciente ordinatus est, et facta res est, que sub nullis anterioribus principibus euenit. Quod ego audiens, ad eundem preuaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum solempnia nullo modo celebrare presumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem, si hoc fieri iussissent; quod ei sub excommunicacionis interpositione mandaui. Qui contempto me atque despecto, in audacia quorumdam secularium hominum, quibus denudata sua ecclesia premia multa prebere dicitur, nunc usque missas facere presumit, atque ad me uenire secundum iussionem dominorum noluit. Ego autem preceptioni pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me uel responsalem meum pretermittere presumpsit, ita ex corde laxaui, ac si me auctore fuerit ordinatus. Alia uero peruersa illius, scilicet mala corporalia, que cognoui, uel quia cum pecuniis electus est, uel quod excommunicatus missas facere presumpsit, propter Deum inrequisita preterire non possum. Et si ad me diu distulerit uenire, exercere in eo districtionem canonicam nullo modo cessabo.

C. XXV. In episcoporum electione principis desideratur assensus. Item ex Tolletano Concilio. [XII. c. 6.] Cum longe lateque tractu terrarum diffuso commeantium inpeditur celeritas nunciorum, quo aut non queat regibus audientibus decedentis presulis transitus notificari, aut de successore morientis episcopi libera principis electio expectari, nascitur sepe aut nostro ordini de relatione talium difficultas, aut regiae potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet, innumerosa necessitas. Unde placuit omnibus pontificibus Yspaniae atque Galliae, ut, saluo priuilegio uniuscuiusque prouinciae, licitum maneat deinceps Tolletano pontifici, quoscumque regalis potestas elegerit, et iam dicti Tolletani episcopi iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet prouinciis in precedentium sedibus preficere presules, et decedentibus episcopis eligere successores, ita tamen, ut, quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae tempus infra trium mensium spatium metropolitani proprii presentiam uisurus accedat. Gratian. Electiones quoque summorum pontificum atque aliorum infra presulum quondam inperatoribus representabantur, sicut de electione B. Ambrosii et B. Gregorii legitur. Quibus exemplis et premissis auctoritatibus liquido colligitur, laicos non excludendos esse ab electione, neque principes esse reiciendos ab ordinatione ecclesiarum. Sed quod populus iubetur electioni interesse, non precipitur aduocari ad electione faciendam, sed ad consensum electioni adhibendum. Sacerdotum enim (ut in fine superioris capituli Stephani papae legitur) est electio, et fidelis populi est humiliter consentire. Desiderium ergo plebis requiritur an clericorum electioni concordet. Tunc enim in ecclesia Dei rite preficietur antistes, cum populus pariter in eum acclamauerit, quem clerus communi uoto elegerit. Unde Celestinus papa ait: [ad Episcopos Galliae, epist. II. c. 5.]

C. XXVI. Plebis non est eligere, sed electioni consentire. Cleri, plebisque consensus et desiderium requiratur.

C. XXVII. De eodem. Item Leo I. [ad Episcopos Viennensis prouinciae, epist. LXXXVII. al. LXXCIX.] Vota ciuium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electio clericorum in ordinationibus sacerdotum constituantur. Et infra: Per pacem et quietem sacerdotes, qui futuri sunt, postulentur, teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordines conuentus et plebis. III. Pars. Gratian. Principibus uero atque inperatoribus electiones Romanorum Pontificum atque aliorum episcoporum referendas usus et constitutio tradidit pro scismaticorum atque hereticorum dissensionibus, quibus nonnumquam ecclesia Dei concussa periclitabatur, contra quos legibus fidelissimorum inperatorum frequenter ecclesia munita legitur. Representabatur ergo electio catholicorum principibus, ut eorum auctoritate roborata nullus hereticorum uel scismaticorum auderet contraire, et ut ipsi principes tamquam deuotissimi filii in eum consentirent, quem sibi in patrem eligi uiderent, et ei in omnibus suffragatores existerent, sicut Valentinianus B. Ambrosio legitur dixisse: "Noli timere, quia Deus, qui te elegit, semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus, ut meo ordini decet, semper existam." Unde Stephanus papa statuit dicens:

C. XXVIII. Presentibus legatis inperatoris ordinetur pontifex Romanus. Quia sancta Romana ecclesia, cui Deo auctore presidemus, a plurimis patitur uiolentias Pontifice obeunte, que ob hoc inferuntur, quia absque inperiali noticia Pontificis fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine ab inperatore directi sunt nuncii, qui scandala uetent fieri: uolumus, ut, cum instituendus est Pontifex, conuenientibus episcopis et uniuerso clero eligatur presente senatu et populo qui ordinandus est, et sic electus ab omnibus presentibus legatis inperialibus consecretur, nullusque sine sui periculo iuramenta uel promissiones aliquas noua adinuentione audeat extorquere, nisi que antiqua exigit consuetudo, ne uel ecclesia scandalizetur, et inperialis honorificentia minuatur. IV. Pars. Gratian. Verum, quia inperatores quandoque modum suum ignorantes non in numero consentientium, sed primi distribuentium, immo exterminantium esse uoluerunt, frequenter etiam in hereticorum perfidiam prolapsi catholicae matris ecclesiae unitatem inpugnare conati sunt, sanctorum Patrum statuta aduersus eos prodierunt, ut semet electioni non insererent, et quisquis eorum suffragio ecclesiam obtineret anathematis uinculo innodaretur, sicut scriptura quoque diuina dicit, quod postquam Ezechias dissipauit excelsa, et contriuit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem eneum, quem fecit Moyses; uidelicet, quia illum serpentem Deus fieri iusserat, ne serpentina morte populus interiret, ideo ipse populus colere et uenerari eum ceperat, et idcirco destruxit iste, quem iubente Deo fecerat ille. Ac per hoc magna auctoritas ista habenda est in ecclesia, ut, si nonnulli ex predecessoribus et maioribus nostris fecerunt aliqua, que illo tempore potuerunt esse sine culpa, et postea uertuntur in errorem et superstitionem, sine tarditate aliqua et cum magna auctoritate a posteris destruantur. Postremo presentibus legatis inperatorum et inconsultis electiones Romanorum Pontificum leguntur celebratae, et tandem idem inperatores religioso mentis affectu prefatis priuilegiis renunciauerunt, multa insuper donaria ecclesiae Dei conferentes.

C. XXIX. Inconsultis legatis inperatoris Adrianus [II.] ad pontificatum eligitur. Cum Adrianus secundus ad Romanum pontificatum ab ecclesia Dei genitricis dominae nostrae, que dicitur "Ad presepe", traheretur ad Lateranense patriarchium, certatim a populo et clero et proceribus deportatus est. Quod audientes missi Lodoici inperatoris moleste tulerunt, indignati scilicet, quod, dum presentes essent, non fuerunt inuitati, nec optatae a se futuri presulis electioni interesse meruerunt. Qui accepta ratione, quod non causa Augusti contemptus, sed futuri temporis prospectu hoc commissum fuerat (ne uidelicet legatos principum in electione Romanorum presulum mos expectandi per huiusmodi fomitem inolesceret), omnem indignationem medullitus sedauerunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter accesserunt.

C. XXX. Romani pontificis electio a Lodoico Romanis conceditur. Item pactum constitutionis Inperatoris primi Lodoici cum Romanis Pontificibus. Ego Lodoicus Romanus Inperator Augustus statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi B. Petro principi apostolorum, et per te uicario tuo domino Pascali summo Pontifici et successoribus eius in perpetuum, sicut a predecessoribus uestris usque nunc in uestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis, ciuitatem Romanam cum ducatu suo, et suburbanis atque uiculis omnibus, et territoriis eius montanis, atque maritimis littoribus, et portubus, seu cunctis ciuitatibus, castellis, oppidis, ac uillis in Tusciae partibus. Idem: ?. 1. Quando diuina uocatione huius sacratissimae sedis Pontifex de hoc mundo migrauerit, nullus ex regno nostro aut Francus, aut Longobardus, aut de qualibet gente homo sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra Romanos aut publice, aut priuatim ueniendi, uel electionem faciendi, nullusque in ciuitatibus aut territoriis ad ecclesiae B. Petri apostoli potestatem pertinentibus aliquod malum propterea facere presumat; sed liceat Romanis cum omni ueneratione et sine qualibet perturbatione honorificam suo Pontifici exhibere sepulturam, et eum, quem diuina inspiratione et B. Petri intercessione omnes Romani uno consilio atque concordia sine aliqua promissione ad Pontificatus ordinem elegerint, sine qualibet ambiguitate uel contradictione more canonico consecrare, et, dum consecratus fuerit, legati ad nos, uel ad successores nostros reges Francorum dirigantur, qui inter nos et illum amicitiam et caritatem ac pacem socient.

C. XXXI. Electio et consecratio Romani Pontificis non nisi iuste et canonice fieri debet. Item Leo IV. Lothario et Lodowico Augustis. Inter nos et uos pacti serie statutum et confirmatum est, quod electio et consecratio futuri Romani Pontificis non nisi iuste et canonice fieri debeat. ]

C. XXXII. Ab inperatore uel nunciis eius electioni Romani Pontificis nullum generetur obstaculum. Item Constitutio primi Heinrici et primi Ottonis cum Romanis Pontificibus. Constitucio primi Heinrici et primi Ottonis cum Romanis Pontificibus. Ut nullus missorum nostrorum cuiuscumque inpeditionis argumentum in electione Romani Pontificis componere audeat, omnino prohibemus. Item: ?. 1. In electione Romanorum Pontificum neque liber, neque seruus ad hoc uenire presumat, ut illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum Patrum antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat inpedimentum. Quod si quis contra hanc nostram constitucionem facere presumpserit, exilio tradatur. ]

C. XXXIII. Iuramentum Ottonis, quod fecit domino Papae Iohanni. Item Constitucio Ottonis. Tibi domino Iohanni Papae ego rex Otto promittere et iurare facio per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per hoc lignum uiuificae crucis, et per has reliquias Sanctorum, quod, si (permittente Deo Romam uenero, sanctam Romanam ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo secundum meum posse, et numquam uitam, aut membra, neque ipsum honorem quem habes, mea uoluntate, aut meo consensu, aut meo consilio, aut mea exortacione perdes, et in Roma nullum placitum aut ordinationem faciam de omnibus, que ad Te aut ad Romanos pertinent, sine tuo consilio, et quicquid de terra S. Petri ad nostram potestatem uenerit, tibi reddam. Cuicumque regnum Italicum commisero, iurare faciam illum, ut adiutor tui sit ad defendendam terram S. Petri secundum suum posse.

C. XXXIV. Liberum sit clero et populo de propria diocesi episcopum eligere. Item ex primo libro Capitulorum Caroli et Lodowici. [Imperatorum c. 84.] Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini ecclesiastico prebemus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob uitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et uerbo sibi subiectis usquequaque prodesse ualeant. Gratian. Ex his constitutionibus et pacto Lodowici inperatoris deprehenditur, inperatores illis renunciasse priuilegiis, que de electione summi Pontificis Adrianus Papa Karolo inperatori, et ad imitacionem eius Leo papa Ottoni I. regi Theutonicorum fecerat. Cum ergo ex premissis auctoritatibus cunctis liqueat electionem clericorum tantummodo esse, queritur, quorum sit ipsa electio, an clericorum maioris ecclesiae tantum, an etiam religiosorum aliorum, qui in eadem ciuitate fuerint? Sed (sicut in breuiatione canonum Fulgentii, Cartaginensis ecclesiae diaconi, inuenitur) septimo concilio Nicensi et Macerensi concilio statutum est, ut ad eligendum episcopum sufficiat ecclesiae matricis arbitrium. Nunc autem sicut electio summi pontificis non a Cardinalibus tantum, immo etiam ab aliis religiosis clericis auctoritate Nicolai Papae est facienda, ita et episcoporum electio non a canonicis tantum, sed etiam ab aliis religiosis clericis, sicut in generali sinodo Innocentii Papae Romae habita constitutum est. Ait enim:

C. XXXV. Absque religiosorum uirorum consilio canonici maioris ecclesiae episcopum non eligant. Obeuntibus sane episcopis, quoniam ultra tres menses uacare ecclesiam sanctorum Patrum prohibent sanctiones, sub anathemate interdicimus, ne canonici de sede episcopali ab electione episcoporum excludant religiosos uiros, sed eorum consilio honestam et idoneam personam in episcopum eligant. Quod si exclusis religiosis electio facta fuerit, quod absque eorum consensu et conniuentia factum fuerit, irritum habeatur et uacuum. Gratian. Nunc ergo queritur, si uota eligentium in duas se diuiserint partes, quis eorum sit preferendus alteri? De his ita scribit Leo Episcopus: [ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII al. LXXXIV. cap. 5.]

C. XXXVI. Cum uota eligentium in duas se diuiserint partes, quis sit preferendus alteri. Si forte, quod nec reprehensibile, nec inreligiosum iudicamus, uota eligentium in duas se diuiserint partes, is metropolitani iudicio alteri preferatur, qui maioribus iuuatur studiis et meritis; tantum ut nullus detur inuitis et non petentibus, ne plebs inuita episcopum non optatum contempnat, aut oderit.

DISTINCTIO LXIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Hinc considerandum est, a quibus uel qua tempore sacri ordines sint distribuendi, uel quibus in locis patriarchae, primates, archiepiscopi, episcopi, corepiscopi et reliqui sacerdotes sint ordinandi. A quibus ordinentur episcopi, in Niceno Concilio diffinitum est, in quo sic legitur, [c. 4.]

C. I. Ab omnibus conprouincialibus episcopi ordinentur. Episcopi ab omnibus, qui sunt in sua prouincia, debent ordinari. Si uero hoc difficile fuerit, uel urgente necessitate, uel itineris longitudine, tres episcopi debent in unum congregari, ita ut ceterorum, qui absentes sunt, consensum litteris teneant. Potestas sane uel confirmatio pertinebit per singulas prouincias ad metropolitanum episcopum.

C. II. De eodem. Item Anacletus Papa. [ad Episcopos Italiae, epist. II.] Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus, qui in eadem prouincia sunt, episcopis celebrandae sunt. ?. 1. Quod si omnes simul minime conuenire potuerint, assensum tamen suis prebeant precibus, ut ab ipsa ordinatione animo non desint.

[PALEA. C. III. Ex Concilio Arausicano I. c. 21. De abiectione eius, quem duo presumpserint ordinare episcopi in nostris prouinciis, placuit de presumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos tertium ordinare, et ipse, et auctores dampnabuntur quo cautius ea, que sunt antiquitus instituta, seruentur. ]

C. IV. Ceteris assentientibus cum tribus conprouincialibus ordinetur episcopus. Item Anicius Papa. [in epistola ad Episcopos Galliae.] Conprouinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus a tribus episcopis iussu archiepiscopi consecrari possunt.

C. V. Non ordinetur episcopus extra conscientiam metropolitani. Item Innocentius. [Papa ad Victricium Episcopum Rothomagensem epist. II. c. I.] Extra conscientiam metropolitani nullus audeat ordinare episcopum. Integrum enim est iudicium, quod plurimorum sentenciis confirmatur. Nec unus episcopus presumat ordinare episcopum, ne furtiuum beneficium prestitum uideatur. Hoc enim et sinodus Nycena constituit atque constituendo diffiniuit.

C. VI. Episcopi a suo metropolitano, et ipse ab eisdem consecretur. Item Gelasius uniuersis episcopis per Dardaniam. II. Pars. Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam ecclesiarum iura turbare, ac priuilegia, que metropolitanis uel prouincialibus episcopis decreuit antiquitas, temeraria presumptione peruadere, propter quod etiam communionis apostolicae desiderant tenere dissidium, quod scilicet ab eius auctoritate diuisi uel inpune proprias usurpationes exerceant, non respicientes, quia eterno iudici rationem tam de catholicae sinceritatis iniuria, quam de traditionum preiudiciis paternarum non sine perpetuae sint dampnationis interitu reddituri, si in hac obstinatione permanserint, karitatem uestram duximus instruendam, ut uos omnes in commune fratres, per Dardaniam, siue per contiguam quamque prouinciam constituti, qui uos sub metropolitanis uestris esse meministis, et ab eisdem substitui decernentes, sicut uetus consuetudo deposcit, unanimiter studeatis antistites, et uicissim, si metropolitanus humanae condicionis sorte recesserit, a conprouincialibus episcopis, sicut forma transmisit, sacrari omnibus modis censeatis, neque sibi quod uobis antiqua dispositione concessum est patiamini uendicare; quatinus et inter ipsas aduersantium uoluntatum procellas ueterum regulas nullatenus custodire cessetis, sicut persecutionum tempore diuersarum patres nostros constanter fecisse non dubium est.

C. VII. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. III. Pars. Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui. Sed si hoc aut pro necessitate, aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres colligantur, et omnium presentium uel absentium subscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat. ?. 1. Huius autem rei potestas in omni prouincia ad metropolitanum pertinet episcopum.

C. VIII. Non erit episcopus, qui preter metropolitani conscientiam fuerit ordinatus. Item ex Concilio Niceno. [I. cap. 6.] Illud generaliter est clarum, quod, si quis preter sentenciam metropolitani factus fuerit episcopus, hunc magna sinodus diffiniuit episcopum esse non oportere.

DISTINCTIO LXV.
GRATIANUS.
I. Pars. Conprouincialium episcoporum uniuersaliter desideratur consensus in ordinatione episcopi. Quod si aliqui animositate ducti contradicere uoluerint, obtineat sentencia plurimorum. Unde in Niceno Concilio: [c. 6.]

C. I. Si ceteris consentientibus ordinationi episcoporum duo uel tres contradicant, obtineat sentencia plurimorum. Sane, si communi omnium consensu rationabiliter probato secundum ecclesiasticam regulam, duo uel tres animositate ducti per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sentencia sacerdotum.

C. II. De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. Non debet ordinari episcopus absque consilio et presentia metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes, qui sunt in prouincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam conuocare metropolitanus. Et quidem si omnes occurrant, bene; si hoc autem difficile fuerit, pluriores oportet occurrere. Qui autem non conueniunt, presentiam sui per epistolas suas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter, preter quod a nobis terminatum est, fuerit factum, talem ordinationem nichil preualere decernimus. II. Pars. ?. 1. Si autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta, et aliquis cum sua malicia in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat.

C. III. De eodem. Item ex Concilio Antioceno. [c. 19.] Episcopum non ordinandum sine consilio et presentia metropolitani episcopi, cui melius erit, si ex omni prouincia congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi, qui adesse non possunt, propriis litteris consensum suum de ipso designent, et tunc demum post plurimorum siue per presentiam siue per litteras consensum sentencia consona ordinetur. Quod si aliter, quam statutum est, fiat, nichil ualere huiusmodi ordinationem. ?. 1. Si uero etiam secundum diffinitas regulas ordinatio celebretur, contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas simultates, his contemptis sentencia de eo obtineat plurimorum. Gratian. Si autem prouinciam primatem habere constiterit, nec etiam metropolitano absque eius conscientia episcopum consecrare licebit. Unde Leo Papa urbis Romae Anastasio Episcopo: [epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.]

C. IV. Absque primatis consensu metropolitanus episcopum non ordinet. De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quodque in prouincia bene placuit scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque confirmet auctoritas. Que rectis dispositionibus nichil morae aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini diu desit cura pastorum.

C. V. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 12.] Placet omnibus, ut inconsulto primate cuiuslibet prouinciae tam facile nemo presumat, licet cum multis, in quocumque loco sine eius (ut dictum est) precepto episcopum ordinare. ?. 1. Si autem necessitas fuerit, tres episcopi, in quocumque loco sint, cum primatis precepto ordinare debebunt episcopum.

C. VI. Unicuique ecclesiae proprius honor seruetur. Item ex Niceno Concilio. [c. 6.] Mos antiquus perduret in Egipto, uel Libia et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo parilis mos est. ?. 1. Similiter autem et apud Antiochiam ceterasque prouincias honor suus unicuique seruetur ecclesiae.

C. VII. De eodem. Item ex eodem. [cap. 7.] Quoniam mos antiquus obtinuit et uetusta traditio, ut Eliae, id est Ierosolimorum episcopo, honor deferatur, habeat consequenter honorem, manente tamen metropolitanae ciuitatis propria dignitate. Gratian. Qui uero a conprouincialibus suis cum metropolitani licentia fuerit ordinatus, infra constituta tempora eius se representet conspectibus. Unde in Tarraconensi Concilio [c. 5.] legitur:

C. VIII. De eodem. Si quis in metropolitana ciuitate episcopus non fuerit ordinatus, posteaquam suscepta benedictione per metropolitani litteras honorem episcopi fuerit adeptus, id optimum esse decreuimus, ut postmodum statuto tempore, id est inpletis duobus mensibus, se metropolitani sui presentet aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus plenius quid obseruare debeat recognoscat. Quod si forte hoc implere neglexerit, in sinodo increpatus a fratribus corrigatur. Et si forte infirmitate aliqua ne hoc inpleat fuerit inpeditus, hoc suis litteris metropolitano indicare procuret. III. Pars. Gratian. His auctoritatibus datur intelligi, quod episcopi a conprouincialibus suis debent ordinari. Sed queritur, si in prouincia fuerint plurimi episcopi, et contigerit forte unum remanere episcopum, quid fieri debeat? Ille, quia solus est, non potest ordinare episcopum; conprouinciales non habet, cum quibus consecrare episcopum ualeat. Cum ergo talis necessitas fuerit, quid faciendum sit, in Sardicensi Concilio diffinitur, in quo [cap. 5.] sic statutum legitur:

C. IX. Si unus tantum in prouincia remanserit episcopus, ad consecrationem episcopi de uicina prouincia episcopi conuocentur. Si forte in prouincia unum tantum remanere episcopum contigerit, superstes episcopus conuocet episcopos uicinae prouinciae, et cum eis ordinet conprouinciales sibi episcopos. Quod si facere neglexerit, populi conueniant episcopos uicinae prouinciae, et illi prius commoneant episcopum, qui in eadem prouincia commoratur, et ostendant, quod sibi petant populi rectorem, et doceant iustum esse, ut ueniat ipse, et cum eis ordinet episcopum. Sed si litteris conuentus tacuerit et dissimulauerit, nichilque rescripserit, tunc satisfaciendum est populis, ut ueniant ex uicina prouincia, et episcopum ordinent.

DISTINCTIO LXVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Archiepiscopi autem ab omnibus suae prouincia episcopis debent ordinari. Unde Anicius Papa ait: [in epist. ad Episcopos Galliae]

C. I. Ab omnibus suffraganeis episcopis archiepiscopus ordinetur. Archiepiscopus ab omnibus suae prouinciae episcopis ordinetur. ?. 1. Hoc autem, quod de archiepiscopi consecratione preceptum est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus licet inmutari, quia ille qui preest ab omnibus episcopis, quibus preest debet constitui. Sin autem aliter presumptum fuerit, uiribus carere non dubium est, quia irrita erit secus acta ordinatio. II. Pars. Gratian. De episcopis non ordinandis a paucioribus quam a tribus episcopis, scribit Anacletus [ep. II. ad episcopos Italiae] dicens:

[C. II.] Porro et Ierosolimitarum primus archiepiscopus B. Iacobus, qui Iustus dicebatur, et secundum carnem Domini frater nuncupatus est, a Petro, Iacobo et Iohanne apostolis ordinatus est, successoribus uidelicet dantibus formam eorum, ut minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum prebentibus, nullatenus episcopus ordinetur, et communi uoto ordinatio celebretur.

DISTINCTIO LXVII.
GRATIANUS.
I. Pars. Presbiteri uero et corepiscopi ab uno episcopo ordinari possunt. Unde Anacletus: [epist. II. ad Episcopos Italiae]

C. I. Sacerdotes ab uno possunt ordinari episcopo. Reliqui sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut ciues et alii sacerdotes assensum prebeant, et ieiunantes celebrent ordinationem. Similiter et diaconi ordinentur. Ceterorum autem graduum distributioni trium ueracium testimonium episcopi scilicet approbatione sufficere potest. Item in Spalensi [Concilio II., c. 6.] legitur:

C. II. De eodem. II. Pars. Episcopus sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, solus auferre non potest.

DISTINCTIO LXVIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Queritur de illis, qui ordinantur ab eis, quos non constat fuisse episcopos, an sint iterum consecrandi, an non? Quod uero consecrandi non sint, probatur auctoritate Gregorii, qui scribens Iohanni Episcopo Rauennati, [lib. II. epist. 32.] ait:

C. I. Semel consecratus iterum consecrari non debet. Sicut semel baptizatus iterum baptizari non debet, sic et semel consecratus iterum consecrari non potest. Sed si quis cum leui culpa ad sacerdotium uenit, pro culpa penitencia debet indici, et tamen ordo seruetur. Econtra idem Gregorius testatur scribens cuidam episcopo:

C. II. De presbiteris, qui ordinantur ab eis, quos constat non fuisse episcopos. Presbiteri, quos reperisti, si incogniti fuerint uiri illi, qui ordinantur, et dubium est, eos episcopos fuisse, an non, qui eos ordinauerunt, si bonae actionis uirique catholici sunt ipsi presbiteri, et in ministerio Christi omnique sancta lege edocti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur. Gratian. Quod ergo consecratus in eodem ordine iterum consecrari prohibetur, de eo intelligendum est, qui consecratus est ab illo, quem certum erat ius consecrandi habere. Qui autem ab illo consecratur, quem non constat ius consecrandi habuisse, iterum consecrandus est, quia si ille ius consecrandi non habuerit iste ex olei effusione nichil consecrationis accepit. Et quia in ipso ordine consecratus non erat, nunc quasi primum ad consecrationem ueniens ab episcopo sacerdotalem benedictionem et consecrationem consequitur. Si autem ius consecrandi habuerit, in prima unctione consecutus est consecrationem; in secunda uero non reiteratur consecratio, sed sola unctio, sicut de quo dubium est, an sit baptizatus an non, debet baptizari; qui si prius baptizatus non fuerat, consequitur gratiam baptismi, si autem baptizatus erat, nichil accipit in secunda unctione, nec pertinet hoc ad reiteracionem baptismi, sed ad cautelam salutis. Hoc etiam de ecclesiis consecrandis similiter obseruandum est. Unde in Niceno Concilio:

C. III. Non debet iterum consecrari ecclesia semel consecrata. Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut cuiuscumque semine pollutae fuerint: quia sicut infans a qualicumque sacerdote in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari, ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi propter eas causas, quas superius nominauimus, si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerunt, qui eum consecrauerunt. II. Pars. Gratian. Inter episcopos autem et corepiscopos hec differentia est, quod episcopi non nisi in ciuitatibus, corepiscopi etiam in uicis ordinari possunt. Episcopi formatas tribuunt, corepiscopi non nisi commendaticias et pacificas dare ualent. Episcopi ius consecrandi habent, corepiscopi minores tantummodo ordines tribuunt, Leuiticam autem et sacerdotalem benedictionem prestare non ualent. De his ita scribit Leo Episcopus omnibus Episcopis: [epist. LXXXVI. al. LXXXVIII.]

C. IV. In quibus corepiscopi ab episcopis differant. Quamuis corepiscopis et presbiteris plurima cum episcopis ministeriorum communis sit dispensatio, quedam tamen sibi prohibita nouerint, sicut est presbiterorum et diaconorum, et uirginum consecratio, constitutio altaris, ac benedictio uel unctio. Si quidem nec erigere altaria, nec consecrare ecclesias eis licitum est, nec per inpositionem manuum fidelibus baptizatis uel conuersis hereticis paracletum Spiritum sanctum tradere, nec crisma conficere, nec crismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam penitentem reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere.

[PALEA. Hec enim omnia illicita sunt corepiscopis, qui ad exemplum et formam LXXII. discipulorum esse noscuntur, uel presbiteris, qui eandem gestant figuram. ] Quoniam, quamquam consecrationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent. III. Pars. Gratian. Hi uero propter insolentiam suam, qua episcoporum offitia sibi usurpabant, ab ecclesia hodie prohibiti sunt. Unde Damasus papa ait: [ad Episc. Africae, epist. V.]

C. V. Ordo corepiscoporum a sacra sede reprobatur. Corepiscopi tam ab hac sacra sede, quam ab episcopis totius orbis prohibiti sunt. Nimis enim eorum institucio inproba, nimis est et praua, quia, ut de summo sacerdotis ministerio aliquid presumant, omni auctoritate caret. ?. 1. Nam non amplius, quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognouimus, id est duodecim apostolorum, et LXXII. discipulorum. Unde iste tertius processerit, ignoramus. Et quod ratione caret exstirpare necesse est. IV. Pars. ?. 2. Quod autem episcopi non sint, qui minus quam a tribus episcopis ordinati sunt, omnibus patet. Prohibitum, est enim a sanctis Patribus, ut qui ab uno uel a duobus sunt ordinati episcopis non nominentur episcopi. Si nomen non habent, qualiter offitium habebunt? Item Urbanus. [Papa II.]

C. VI. Apostolorum in ecclesia locum tenent episcopi. Quorum uices in ecclesia episcopi habeant, et quis eis hanc dignitatem dare debeat, S. Augustinus ostendit, inquiens: "Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Patres missi sunt apostoli: pro apostolis filii nati sunt, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa ecclesia patres illos appellat ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non te ergo putes desertam, quia non uides Paulum, quia non uides Petrum, quia non uides illos, per quos nata es: de prole tua creuit tibi paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Filios genuit ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram."

DISTINCTIO LXIX.
GRATIANUS.
III. Pars. Tonsura uero clerici de manu abbatis suscipi potest, si eidem abbati manus inpositio ab episcopo facta noscatur. Unde in Septima Sinodo [c. 14.] legitur:

C. I. Abbates, quibus ab episcopis manus inponitur, aliquos tonsurare possunt. Quoniam uidemus multos sine manus inpositione a paruula etate tonsuram clerici accipientes, nondumque ab episcopo manus inpositione percepta super ambonem irregulariter in collecta legentes, precipimus amodo id minime fieri. Id ipsum quoque conseruandum est etiam inter monachos. II. Pars. ?. 1. Lectoris autem manus inpositione licentia est unicuique abbati solummodo in proprio monasterio faciendi, si dumtaxat eidem abbati manus inpositio facta noscatur ab episcopo secundum morem preficiendorum abbatum, dum constet illum presbiterum esse. ?. 2. Simili modo secundum antiquam consuetudinem corepiscopum preceptione oportet episcopi promouere lectores.

C. II. Non exorcizent qui ab episcopo prouecti non sunt. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 26.] Non oportet exorcizare eos, qui necdum ab episcopis sunt prouecti, neque in ecclesiis, neque in domibus.

DISTINCTIO LXX.
GRATIANUS.
Ab episcopis alterius ciuitatis clericus ordinari non poterit, nec etiam a proprio absolute ordinandus est: absoluta autem ordinatio Calcedonensi Concilio prohibetur et uacuam habere manus inpositionem precipitur; in quo sic statutum est: [can. 6.]

C. I. Nullus est absolute ordinandus. Neminem absolute ordinari presbiterum iubemus, uel diaconum, nec quemlibet in ecclesiastica ordinatione constitutum, nisi manifeste in ecclesia ciuitatis, siue possessionis, aut in martirio, aut in monasterio, hic, qui ordinatur, mereatur ordinationis publicae uocabulum. Eorum autem, qui absolute ordinantur, decreuit sancta sinodus uacuam habere manus inpositionem, et nullum tale factum ualere ad iniuriam ipsius, qui eum ordinauit.

C. II. Irrita sit ordinatio sine titulo facta. Item ex sinodo Urbani [II.] habita Placentiae. [c. 15.] Sanctorum canonum statutis consona sanctientes decernimus, ut sine titulo facta ordinatio irrita habeatur, et in qua ecclesia quilibet titulatus est, in ea perpetuo perseueret. ?. 1. Omnino autem in duabus aliquem titulari non liceat, sed unusquisque, in qua titulatus est, in ea tantum canonicus habeatur. Licet enim episcopi dispositione unus diuersis preesse possit ecclesiis, canonicus tamen prebendarius, nisi unius ecclesiae, in qua conscriptus est, esse non debet. ?. 1. Si que tamen capellae sunt, que suis redditibus clericos sustentare non possunt, ea cura ac dispositio preposito maioris ecclesiae, cui capellae subditae esse uidentur, inmineat, et tam de possessionibus quam de ecclesiasticis capellarum offitiis ipse prouideat. Gratian. In eodem etiam concilio antiquis nouem prefationibus decima addita est, que ita se habet: "Equum et salutare, que et unigenitum tuum S. Spiritus obumbratione concepit, et uirginitatis gloria permanente lumen eternum mundo effudit, Iesum Christum Dominum nostrum."

DISTINCTIO LXXI.
GRATIANUS.
De clericis uero non ordinandis ab episcopo alterius ciuitatis, in Sardicensi Concilio [c. 18. et 19.] statutum est, in quo Ianuarius Episcopus legitur dixisse:

C. I. Clerici ab episcopo alterius ciuitatis non ordinentur. Illud quoque sanctitas uestra statuat, ut nulli episcopo liceat alterius ciuitatis ecclesiasticum sollicitare et in sua diocesi clericum ordinare. Quia ex his contentionibus solent nasci discordiae, et ideo prohibeat omnium sentencia, ne quis hoc facere audeat. ?. 1. Osius episcopus dixit: Et hoc uniuersi constituimus, ut quicumque ex alia parrochia uoluerit alienum ministrum sine consensu ipsius et sine uoluntate ordinare, non sit rata eius ordinatio.

C. II. De eodem. Item Innocentius. [ad Victricium Rothomagensem Episcopum, epist. II. c. 7.] De aliena ecclesia ordinare clericum nullus presumat nisi eius episcopus precibus exoratus concedere uoluerit.

C. III. Qui sine episcopi sui consensu ordinatur, irrita sit eius ordinatio. Item ex Niceno Concilio. [c. 16. in fin.] Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, in ecclesia ordinare, cum non habeat consensum illius episcopi, a quo recessit clericus, irrita sit huiusmodi ordinatio.

C. IV. Clericus unius ecclesiae in alia non ordinetur. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 20.] Clericos in singulis ecclesiis constitutos non liceat, sicut iam diffiniuimus, in alterius ciuitatis ecclesiis ordinari; sed quiescant in ea, in qua ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis, qui proprias ciuitates perdiderunt, et ex necessitate ad alias ecclesias migrauerunt. Si uero quicumque episcopus post diffinitionem istam ad alium episcopum pertinentem clericum susceperit, placuit sanctae sinodo, et hunc, qui suscepit, et eum, qui susceptus est, tamdiu excommunicatos manere, quamdiu ipse clericus reuertatur ad propriam ecclesiam.

C. V. Apostolica permissione unius ecclesiae clericus in altera ualet ordinari. Item Gregorius Fortunato Episcopo Neapolitano. [lib. V. epist. 11.] Fraternitatem tuam a nobis petisse recolimus, ut Gratianum ecclesiae Enafrenae diaconem tuae concederemus ecclesiae ordinandum. Et quoniam nec episcopum, cui obsecundare debeat, propria habet ecclesia, hoste scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere, peticionem tuam non preuidimus differendam. Idcirco scriptis tibi presentibus eum necessario duximus concedendum, habiturus licentiam illum diaconum nostra interueniente auctoritate ecclesiae tuae, Deo propitio, constituere cardinalem.

C. VI. Sine litteris sui episcopi in aliqua ecclesia clericus non suscipiatur. Item ex Concilio Cartaginensi. [c. 5.] Primatus episcopus Begeselitanus dixit: Suggero sanctitati uestrae, ut statuatis, non licere clericum alienum ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se retinere, nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum obtineat sine conscientia eius episcopi, de cuius plebe est. Gratus episcopus dixit: Hec obseruantia pacem custodit; nam et memini in sanctissimo concilio Sardicensi similiter statutum, ut nemo alterius plebis hominem usurpet: sed si forte erit necessarius, petat a collega suo, et per consensum sui episcopi habeat.

C. VII. Sine litteris commendaticiis extra suam ecclesiam clericus non ministret. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 13.] Extraneo clerico et lectori extra suam ciuitatem sine commendaticiis litteris proprii episcopi nusquam penitus liceat ministrare.

C. VIII. De eodem. Item ex sermone S. Augustini ad populum. Hortamur Christianitatem uestram, ut iuxta sanctorum canonum instituta, in ecclesiis a uobis fundatis aliunde ueniens presbiter non suscipiatur, nisi a uestrae fuerit ecclesiae episcopo consecratus, aut ab eo per commendaticias litteras suscipiatur.

C. IX. Absque formata clerici peregrini non suscipiantur. Item ex Concilio Antioceno. [c. 7.] Nullum absque formata, quam Greci epistolam dicunt, suscipi peregrinorum clericorum oportet.

DISTINCTIO LXXII. GRATIANUS. Dimissorias uero litteras episcopus non nisi rogatus tribuat sicut statutum est in Sinodo habita Romae.

C. I. Nisi eodem petente, nulli dimissoriae litterae prestentur. Episcopus subiecto sibi sacerdoti, uel alii clerico, nisi ab ipso postulatus, dimissorias non faciat, ne ouis quasi perdita aut errans inueniatur.

C. II. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 21.] Clericum alienum, nisi concedente episcopo, nemo audeat uel retinere, uel promouere in ecclesiam sibi creditam. Clericorum autem nomen etiam lectores et psalmistae et hostiarii retinent.

C. III. In una ecclesia ordinatus in alia non suscipiatur. Item ex Concilio Mileuitano. [II. c. 15.] Placuit, ut quicumque in ecclesia uel semel eligitur ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur.

[PALEA.

DISTINCTIO LXXIII.
GRATIANUS.
Qualiter uero commendaticia, uel dimissoria seu formata epistola facienda sit, uidendum est. Debent namque litterae grecae interponi in ea epistola, et non sine causa. Greca enim elementa litterarum numeros etiam exprimere, nullus, qui uel tenuiter greci sermonis noticiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos latinus "Formatas" uocat, aliqua fraus falsitatis temere presumeretur, hoc a Patribus CCCXVIII. Niceae congregatis saluberrime inuentum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem, id est, ut assumantur in supputationem prima greca elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est, PI. GAMMA. ALPHA. que elementa octogenarium et quadringentesimum et primum significant numerum. Petri quoque apostoli prima littera, id est PI., que numerum octoginta significat; eius quoque, qui scribit, episcopi prima littera; cui scribitur, secunda littera; accipientis, tertia littera; ciuitatis quoque, de qua scribitur, quarta, et indictionis, quecumque est illius temporis, numerus assumatur. Atque ita his omnibus grecis litteris, que, ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quecumque fuerit collecta, summam epistola teneat; hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expresse. Addat preterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum greca elementa significat.

C. I. Exemplar formatae epistolae, que in Nicena Sinodo a CCCXVIII. Patribus facta est. In nomine Patris PI., et Filii GAMMA., et Spiritus sancti ALPHA. PI. Walterio Spirensi episcopo ego Burchardus sanctae Vormaciensis ecclesiae deuotus gregis Christi famulus, in Deo uero summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta catholica ecclesia prompta sit sequi documenta euangelica, que dicunt: "Qui recipit prophetam in nomine prophetae, accipiet mercedem prophetae, et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet, etc." et Apostolus iubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum uirorum communicare; tamen propter eos, qui cauteriatam habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint sua malicia faciente fugitiui, et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cum non sint: statutum est a sanctis Patribus, neminem clericum alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam, que in canonibus nominatur Formata. Ideo notum facimus fraternitati uestrae, quod presens frater noster, harum litterarum portitor, nomine Hermannus, non pro sua nequicia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus, eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimus ei libertatem receptam in cornu altaris canonice, et ordinauimus eum ad gradum presbiterii. Cui etiam has dimissorias siue commendaticias litteras facimus, et eum ad uestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in uestra parrochia sub uestro sacro regimine et defensione consistere ualeat. Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate sanctae ecclesiae, in qua Petro datum est ius ligandi atque soluendi, absoluo Hermannum presbiterum de ciuitate Vormaciensi indictione X., et licentiam do uobis inthronizandi eum in quacumque ecclesia uultis uestrae parrochiae. Hanc ergo epistolam grecis litteris hinc inde munire decreuimus, et annulo nostrae ecclesiae firmare censuimus. Fraternitatem uestram Christus nobis incolumem conseruet. PI. GAMMA. ALPHA. PI. BETA. ETA. ZETA. AMEN. Data Vormaciae Idibus Marcii, anno Dominicae incarnationis MXII. Indictione X.

C. II. Incipit epistola formata a CCCXVIII. Episcopis et ab Attico Constantinopolitanae urbis Episcopo edita: Sanctissimo in Christo fratri summa dulcedine karitatis amplectendo ALPHA., illius ciuitatis episcopo, GAMMA. illius ecclesiae presul, perpetuae beatitudinis optat in Christo salutem. OMEGA. GAMMA. ALPHA. OMEGA. De cetero nouerit sancta fraternitas uestra, quod iste clericus, Hermannus nomine, nostra in parrochia instructus ac detonsus, paruitatem nostram rogauit, quatinus illi commendaticias litteras conscriberemus, quibus uestrae celsitudini commendatus sub tuitione uestri regiminis degere posset; cuius uoluntati consentientes secundum canonicam auctoritatem litteras ei dimissorias dedimus, per quas et ipsi concedimus, ut sub uestro magisterio diuinae seruituti insistens suae deseruiat utilitati, et uobis licentiam tribuimus, ut, si dignum eum iudicaueritis, ad sacros ordines promoueatis. Commendatum ergo eum curae uestrae suscipite, et nostris ex partibus absolutum in uestrarum ouium numero custodite. Quas litteras, ut uigore ueritatis firmatae indubitanter a uobis suscipiantur, litteris grecis, ut canonica docet auctoritas, confirmare sategimus. Sancta Trinitas uestram beatitudinem ad regimen sanctae suae ecclesiae perpetualiter bene ualere concedat, AMEN. (uel sic: ETA. THETA (que eandem summam exprimunt) indictione X. Continet hec formata epistola summam numeri MCCCXV. GAMMA. grecam in nomine illius primam ponimus, quia Greci eam in quibusdam locis pro GAMMA. consonante ponunt, sicut est DAVID et EVANGELION) ] .

DISTINCTIO LXXIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Queritur de his qui ab episcopis suis promoueri contempnunt, an inuiti sint sublimandi, an non? De his ita statutum inuenitur in Concilio Aurelianensi III.: [cap. 7.]

C. I. Annuae suspensioni subiaceat episcopus, qui inuitum ordinare presumit. Episcopus, qui inuitum aut reclamantem ordinare presumpserit, annuali penitenciae subditus missas facere non presumat.

C. II. Nullus promoueatur inuitus. Item Gregorius Natali Episcopo. [Salonitano, in lib. I. Reg. epist. 19.] Gesta, que nobis consilii uestri secretario confecta direxistis, in quo archidiaconus Honoratus adicitur, plena esse semine iurgiorum cognouimus, cum uno eodemque tempore una persona nolens ad sacerdotii ordinem prouehitur, que tamquam inmerita a diaconatus offitio remoueatur. Et sicut iustum est, ut nemo crescere conpellatur inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste. Econtra inuenitur in Concilio Cartaginensi: [c. 31.]

C. III. Qui ab episcopis suis promoueri contempnunt, a loco suo deiciantur. Si qui clerici ab episcopis suis promoueri contempserint, nec illic maneant, unde recedere noluerunt.

C. IV. Item de eodem. Placuit, ut quicumque clerici uel diaconi pro necessitatibus ecclesiasticarum rerum non obtemperauerint episcopis suis, uolentibus eos ad honorem ampliorem in ecclesia sua promouere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt.

C. V. Posteriores prioribus episcopi non preponantur. Item ex Concilio Agatensi. [c. 23.] Episcoporum etiam, quorum uita non reprehenditur, posteriorem priori nullus preponat, nisi forte superbia elatus quod pro necessitate ecclesiae episcopus iusserit inplere contempnat. II. Pars. ?. 1. Sane si offitium archidiaconatus propter simpliciorem naturam inplere aut expedire nequiuerit, ille loci sui teneat nomen et ordinationem ecclesiae, quem elegerit episcopus preponendum.

C. VI. In quo loco quis ordinatus est inuitus teneri non debet. Item Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano. [lib. XI. epist. 34.] Quorumdam ad nos relatione peruenit, Cosmam, qui ex monacho monasterii S. Luciae a decessore tuo uenerandae memoriae Maximiano in ecclesia Siracusana subdiaconus factus, atque a te postea in possessione, que Iuliana uocatur, presbiter dicitur ordinatus, ita nimia tristicia et loci qualitate uehementer afflictum, ut uitam sibi penam existimet, et contricioni suae fugae querat auxilium. Et ideo, quia tales erga subiectos nostros debemus existere, quales nos, si subiecti fuissemus, nostros uellemus esse prepositos, magnae benignitatis est, si eum in ecclesia, ubi subdiaconii est functus offitio, sanctitas tua reducere atque illic studuerit constituere cardinalem. Quod et facere, quantum arbitramur, debes, si nichil est, quod iuste contra eum animos tuos exasperet. Si uero aliqua culpa est, suis nobis epistolis hoc fraternitas uestra, ut scire possimus, insinuet. III. Pars. Gratian. Verum illud Gregorii de his intelligendum est, qui non causa necessitatis, sed causa ingratitudinis callide ab episcopis suis promoueri queruntur. Illud autem Cartaginensis concilii de his intelligitur, qui nolunt obtemperare episcopis suis propter necessitatem ecclesiae uolentibus eos ad altiora promouere. Hanc distinctionem ex decreto Simplicii Papae quilibet ualet corroborare, qui scribens Iohanni Archiepiscopi Rauennati, [epist. II.] ait inter cetera:

C. VII. Non est aliquis inuitus ad episcopatum pertrahendus. Ubi ista didicisti, que in episcopum et confratrem nostrum Gregorium non dilectione, sed inuidia perpetrasti? quem inexcusabili uiolentia pertrahi ad te passus es atque uexari, ut ei tantum honorem non per animi tranquillitatem, sed per amentiam, sicut dicendum est, irrogares? Neque enim talia potuissent fieri sanitate consilii. Nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur iudicare quod dignum est; nam priuilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Denunciamus autem, quod, si post hec aliquid tale presumpseris, et aliquem seu episcopum, uel presbiterum, uel diaconum inuitum facere forte credideris, ordinationes tibi Rauennatis ecclesiae uel Emiliensis noueris auferendas.

C. VIII. De eodem. Item Gregorius Antonino Subdiacono. [lib. II. epist. 16. Indict. 10.] Honoratus, archidiaconus Salonitanae ecclesiae a sanctae memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat, ut ab antistite suo inuitus prouehi ad fortioris gradus ordinem contra morem nullo modo cogeretur. Hoc enim fieri sibi non causa prouehendi, sed causa ingratitudinis perhibebat. Pro qua re tunc etiam sanctae memoriae predecessor noster scriptis suis Natali fratri coepiscopoque nostro interdixerat, ne Predictum Honoratum archidiaconum inuitum proueheret, neue dolorem conceptae ingratitudinis in corde retineret. Cumque etiam a me hec eadem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed etiam scripta nostra contempnens, prefatum archidiaconem quasi ad fortiorem honorem prouehens conatus est callide degradare. Unde actum est, ut, eodem archidiaconatus loco submoto, alium adscisceret, qui eius obtemperare moribus potuisset. Quem Honoratum archidiaconem arbitramur antistiti suo aliunde displicere non posse, nisi quod eum uasa sacra suis parentibus dare prohibebat. Quam causam subtili uolumus et tunc sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego indagatione perquirere, sed sui suorumque actuum conscius personam suam ad iudicium postposuit destinare. Unde experientiam tuam presentis precepti auctoritate duximus fulciendam, quatinus, conueniens in Salonia, Natalem fratrem nostrum et coepiscopum nostrum saltim tot scriptis ammonitum studeat adhortari, ut supra memoratum archidiaconem in suo statu suscipiat. Quod si facere hoc contumaciter, ut consueuit, forte distulerit, usum pallii ei, qui ab hac sede concessus sibi fuerat, ex auctoritate sedis apostolicae contradices. Quem si etiam amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseuerare perspexeris, dominici corporis et sanguinis eundem antistitem participatione priuabis. Gratian. Adhibenda est etiam disciplina, qua nolentes promoueri ad sacros ordines ad obediendum episcopis suis pronocentur. In minoribus siquidem ordinibus constituti paulatim per singulos gradus sunt prouehendi, ut contempnentes suis obedire episcopis doleant sibi esse prelatos, quos prius habebant subiectos. Unde Gelasius scribit Victori Episcopo:

C. IX. Cum maiores ordinari contempserint, de minoribus promoueantur ordinibus. Consuluit dilectio tua de suorum promotione clericorum, perhibens, quod diaconi ad presbiterii gradum (quo ecclesiam tuam memoras indigere) uenire detrectant. Quapropter, quia inuitos fieri ecclesiastica moderatio grauitasque non patitur, ut ex nolentibus fiant uolentes ordinatio illa potest perficere, si quos habes in acolitis, uel subdiaconibus maturiores etate, et quorum sit uita probabilis, hos in presbiterium studeas promouere, ut, qui in suis proficere noluerunt, reddantur suis inferioribus post minores. Ipsa commoda presbiteri propensius quam diaconi consequantur, ut hac saltem ratione constricti et honorem, quem refugerant, appetere nitantur, et questum.

DISTINCTIO LXXV.
GRATIANUS.
I. Pars. Tempus autem consecrationis, sicut in Ordine Romano habetur, ad episcopi benedictionem non eligitur. Omni enim tempore benedicuntur, dummodo ieiunii et hora tertia benedictionem accipiant. Unde Anacletus urbis Romae Episcopus scribit omnibus Episcopis: [epist. II. in princ.]

C. I. Ordinationes episcoporum qua hora fieri debeant. Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus, qui in eadem fuerint prouincia, episcopis sunt celebrandae. Qui simul conuenientes scrutinium cum precibus, celebrent, manus cum sanctis euangeliis inponentes, dominica die, hora tertia orantes, sacraque unctione prophetarum exemplo regum capita perungentium, eos more apostolorum et Moysi ungentes; quia omnis sanctificatio constat esse in Spiritu sancto, cuius uirtus inuisibilis sancto est crismati permixta, et hoc ritu solempnem celebrent ordinationem. II. Pars. Gratian. Tempus autem consecrationis trium mensium spatio clauditur, ultra quod, nisi necessitate cogente, episcoporum consecrationes post electionem differri non licet. Unde in Calcedonensi Concilio [c. 25.] legitur:

C. II. Ultra tres menses non differatur episcoporum ordinatio. Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum est, negligunt greges sibi creditos, et differunt ordinationes facere episcoporum, placuit sanctae sinodo, intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forte inexcusabilis necessitas coegerit tempus ordinationis amplius protelari. Si autem episcoporum quis hoc non obseruauerit, ipsum debere ecclesiasticae condempnationi subiacere, redditus uero eiusdem uiduatae ecclesiae integros reseruari apud economum eiusdem ecclesiae censemus. III. Pars. Gratian. Ceterorum uero ordinationes non nisi certis temporibus et diebus, maxime sacerdotum et Leuitarum, fieri debent, uespera uidelicet sabati, uel mane diei dominicae continuato ieiunio. Unde Zepherinus urbis Romae Archiepiscopus scribit omnibus Episcopis: [epist. II.]

C. III. Presbiteri et Leuitae qua hora ordinentur. Ordinationes presbiterorum Leuitarumque tempore congruo, multis coram astantibus, solempniter agite, et probabiles ac doctos uiros ad hoc opus prouehite, ut de eorum societate et adiumento plurimum gaudeatis.

C. IV. De eodem. Item Leo Episcopus Dioscoro Alexandrino Episcopo. [epist. LXXIX. cap. 1.] Quod a Patribus nostris propensiori cura nouimus esse seruatum, a nobis quoque uolumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis uel leuitica ordinatio celebretur, sed post diem sabati eiusque noctis, que in prima sabati lucescit, exordia consecrandi eligantur, in quibus his, qui consecrandi sunt, ieiunis et a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem obseruantiae erit, si mane ipso die dominico, continuato sabati ieiunio, ordinatio celebretur, a quo tempore precedentis noctis initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis (sicut etiam in pasca Domini declaratur) pertinere non dubium est.

C. V. Quare die dominico sacerdotum ordinationes celebrentur. Item. [eodem cap.] IV. Pars. Quod die dominico ordinationes sacerdotum celebrentur, non tantum ex consuetudine, sed etiam ex apostolica nouimus uenire doctrina, scriptura manifestante, quod, cum apostoli Paulum et Barrabam ex Spiritus sancti precepto ad euangelium gentibus mitterent predicandum, ieiunantes et orantes inposuerunt eis manus, ut intelligamus, quanta et dantium, et accipientium deuotione sit curandum, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter uideatur inpletum. Et ideo pie et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum formam sacerdotum per ecclesias, quibus Dominus preesse te uoluit, etiam ipse seruaueris, ut his, qui consecrandi sunt, numquam benedictio, nisi in die dominicae resurrectionis tribuatur, cui a uespere sabati initium constat ascribi, que tantis diuinarum dispensationum misteriis est consecrata, ut, quicquid a Domino est insigne constitutum, in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium: in hac per resurrectionem et mors interitum, et uita accepit principium.

[PALEA. C. VI. De eodem. Item in ordine Romano, capitulo de gradibus ecclesiae. Quando et ubi libitum fuerit usque ad subdiaconatus offitium ordinantur clerici, diaconi uero atque presbiteri nunquam, nisi in publica ordinatione. ]

C. VII. De temporibus ordinationis. Item Gelasius omnibus Episcopis. [epist. I. cap. 13.] V. Pars. Ordinationes presbiterorum et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exerceri non debent, id est quarti mensis ieiunio et septimi et decimi; sed etiam quadragesimalis initii, ac medianae hebdomadae, sabati ieiunio circa uesperas ipsas ordinationes nouerint celebrandas, nec cuiuslibet utilitatis seu presbiterum, seu diaconum his preferre audeant, qui ante ipsos fuerint ordinati.

DISTINCTIO LXXVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Quibus temporibus ieiunia celebranda sint, Calixtus Papa determinat, scribens Benedicto Episcopo: [epist. I.]

C. I. Quibus temporibus ieiunium celebrentur. Ieiunium, quod ter in anno apud nos celebrare didicisti, conuenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut, sicut annus per quatuor uoluitur tempora, sic et nos solempne quaternum agamus ieiunium per quatuor anni tempora.

C. II. De eodem. Item ex Concilio Magontiensi. [I. cap. 34.] Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus hominibus cum ieiunio obseruentur, id est in Martio, hebdomada prima; in Iunio, secunda; in septembri, tertia; in decembri, quarta.

C. III. De eodem. Item ex Concilio Salegunstat habito. [cap. 2.] De ieiunio autem quatuor temporum hanc certitudinem statuimus, ut si kalendae Martii in feria quarta siue antea euenerint eadem hebdomada ieiunium celebretur. ?. 1. Sin autem kalendae Martii in quintam feriam, aut in sextam, aut in sabatum distenduntur, in sequenti hebdomada ieiunium differatur. Simili quoque modo, si kalendae Iunii in quarta feria aut antea euenerint, in subsequenti hebdomada ieiunium celebretur; et si in quinta, aut in sexta feria, aut sabato contigerit, ieiunium in tertia hebdomada reseruetur. ?. 2. Et hoc sciendum est, quod, si quando ieiunium mensis Iunii in uigilia pentecostes secundum predictam regulam euenerit, non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solempni pentecostes, quia uigilia simul et ieiunium celebrari non debent, etiam tunc propter solempnitatem sancti Spiritus diacones dalmaticis induantur, et "Alleluia" cantetur, et "Flectamus genua" non dicatur. ?. 3. Eodem modo de septimi mensis ieiunio constitutum est, ut, si kalendae septembris in quarta feria euenerint aut antea, in tertia hebdomada ieiunium celebretur, et si in quinta, aut sexta, aut sabato contigerit, in quarta hebdomada ieiunandum erit. ?. 4. In decembri uero illud obseruandum erit, ut proximo sabato ante uigiliam natalis Domini celebretur ieiunium, quia, si uigilia in sabato euenerit, simul uigiliam et ieiunium celebrari non conuenit. Contra Urbanus: [II. in Concilio Placentino, c. 14.]

C. IV. De eodem. Statuimus etiam, ut ieiunia quatuor temporum hoc ordine celebrentur: primum ieiunium in initio quadragesimae, secundum in hebdomada pentecostes, tertium uero et quartum in septembri et decembri more solito fiat.

C. V. De eodem. Item ex sermone Leonis Papae. [I. sermone I. de ieiunio pentecostes.] Igitur post sanctae leticiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis ac deinde in celum ascendentis exegimus, postque acceptum sancti Spiritus donum, salubriter et necessarie consuetudo est ordinata ieiunii, ut, si quid forte inter ipsa festiuitatis gaudia negligens libertas et licentia inmoderata presumpserit, hoc religiosae abstinentiae censura castiget.

C. VI. De eodem. Item. [sermone VIII. de ieiunio decimi mensis.] Huius obseruantiae utilitas, dilectissimi fratres, in ecclesiasticis precipue est constituta ieiuniis, que ex doctrina sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, ut lex abstinentiae omnibus sit asscripta temporibus. Siquidem ieiunium uernum in quadragesima, estiuum in pentecosten, autumpnale in mense septimo, hiemale in hoc, qui est decimus, celebremus, intelligentes diuinis nichil esse uacuum preceptis, et uerbo Dei ad erudicionem nostram omnia elementa seruire, dum per ipsius mundi cardines quasi per quatuor euangelia incessabili tuba discimus quod et predicamus, et agimus. II. Pars. Gratian. Primum uero mensem, quartum, septimum, et decimum, non Ebreorum ratione debemus accipere, sed nostra. Primus enim mensis apud illos est Aprilis, quartus Iulius, septimus October, decimus Ianuarius. In quibus, et preterea in quinto mense, qui est Augustus, que fuerit eis causa ieiunii, Ieronimus supra Zachariam exponit, dicens:

C. VII. Quare in supradictis mensibus ieiunia lex inperauit. Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi subaudiatur mensis domui Iudae et Ierusalem in dies festos uertetur in gaudium. Hoc loco nostrorum multi multa dixerunt inter se dissonantia. ?. 1. Cogimur igitur ad Ebreos recurrere, et scientiae ueritatem de fonte magis quam de riuulis querere. ?. 2. Ieiunium quarti mensis, qui apud Latinos uocatur Iulius, die septimo et decimo eiusdem mensis illud arbitramur, quando descendens Moyses de monte Synai tabulas legis abiecit atque confregit, et iuxta Ieremiam muri primum rupti sunt ciuitatis. In quinto mense, qui apud nos uocatur Augustus, cum propter exploratores terrae sanctae seditio esset orta in populo, iussi sunt non ascendere montem, sed per quadraginta annos longis a terra sancta circumire dispendiis, ut exceptis duobus, Caleph et Iosue, omnes in solitudine caderent. In hoc mense et a Nabuchodonosor, et multa post secula a Tito et Vespasiano templum Ierosolimis incensum est atque destructum; capta urbs Bethel, ad quam multa milia confugerant Iudeorum. In septimo uero, qui apud nos appellatur October, occisus est Godolias, et Iudae tribus, ac Ierusalem reliquiae dissipatae sunt. Mense decimo (qui apud nos Ianuarius dicitur, eo quod ianua anni sit atque principium), Ezechiel in captiuitate positus audiuit et cunctus populus captiuorum, quinto mense templum esse subuersum, quod plenissime in eodem propheta cognoscimus. Hoc est igitur omne, quod dicitur, dies planctus et ieiuniorum, quos hactenus habuistis in luctum, sciatis (quia cogitaui, ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda) uobis in leticiam et gaudium et solempnitates esse uertendos; ita dumtaxat, si ueritatem diligatis et pacem. Iuxta anagogem, quia tunc ieiunamus, quando sponsus aufertur a nobis, et non meremur eius habere presentiam, cum reuersus fuerit ad nos Dominus, et cogitauerit, ut benefaciat nobis, omnis tristicia uertetur in gaudium, et fames pristina sermonis Dei presencia doctrinarum eius et celestis panis saturitate conpensabitur. III. Pars. Gratian. Non autem uidentur ieiunia quarti mensis posse celebrari ante diem pentecostes. A die enim dominicae resurrectionis usque in diem pentecostes non inducuntur ad obseruanda ieiunia. Unde Ambrosius in eiusdem dei sermone [LXI.,] qui sic incipit:

[C. VIII.] Scire debet sanctitas uestra: "per hos quinquaginta dies nobis est iugis et continuata festiuitas, ita ut hoc omni tempore neque ad obseruandum indicamus ieiunia, neque ad exorandum Deum genibus succedamus." "Et infra: ?. 1. "Ad instar ergo dominicae resurrectionis tota quinquaginta dierum curricula celebrantur, et omnes isti dies uelud dominici deputantur. Resurrectio enim dominica est. In dominica resurgens saluatur reuersus ad homines est, et post resurrectionem tota quinquagesima cum hominibus conuersatus est. Equalis ergo eorum necessarium est ut sit festiuitas, quorum equalis est et sanctitas. Non igitur ieiunamus in quinquagesima, quia in his diebus nobiscum Dominus conmoratur". Idem in apologia Dauid: "Hunc numerum (quinquagesimum uidelicet) leti celebramus post Domini passionem, remisso culpae totius debito cyrographoque euacuato ab omni nexu liberi, et suscipimus aduenientem in nos gratiam sancti Spiritus; die pentecostes uacant ieiunia, laus dicitur Deo, Alleluia cantatur." [Gratian.] Necessario ergo ecclesia constituit, ut post diem pentecostes ieiunia celebrentur. Sed quod in illis quinquaginta diebus ieiunandum esse negatur, ex obseruantiae necessitate intelligitur. Unde in eiusdem diei sermone, [LX.,] qui sic incipit:

[C. IX.] Nosse credo uos fratres: "Non minore leticia celebramus diem pentecostes, quam sanctum diem pascae curauimus. Tunc enim, sicut modo fecimus, ieiunauimus sabbato, uigilias celebrauimus, orationibus pernoctanter institimus: unde necesse est, similem obseruantiam similis leticia subsequatur." [Gratian.] Obseruantia uero similis quod ad factum, non quod ad necessitatem. Item Ysidorus: [lib. I. de ecclesiasticis offitiis, cap. 42.]

[C. X.] "Post pasca usque ad pentecosten, licet traditio ecclesiarum abstinentiae rigorem prandiis relaxauerit, tamen si quis monachorum uel clericorum ieiunare cupit, non sunt prohibendi, quia et Antonius et Paulus et ceteri patres antiqui etiam in his diebus in heremo leguntur abstinuisse, neque soluisse abstinentiam, nisi tantum die dominico."

[C. XI.] Item Ieronimus ad Lucinum, [ep. XXVIII.] "Utinam omni tempore ieiunare possemus, quod in Actibus apostolorum diebus pentecostes et die dominico apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus. Nec hoc dico, quod festis diebus ieiunandum putem, et contextas quinquaginta diebus ferias et solempnitates auferam; sed unaqueque prouincia habundet in suo sensu, et precepta maiorum leges apostolicas arbitretur."

C. XII. Sabato magno post horam baptismatis episcopus ualet ordinari. Item Pelagius Petro Episcopo Potentino. Dilectionis tuae scripta suscepimus, quibus significas, Latinum ecclesiae Grumentinae diaconem ad episcopatum Marcellianensis ecclesiae siue Clusitanae ab omnibus fuisse electum, quod iam ante hoc tempus retulistis; et iussimus, ut ueniret, credentes eos de persona eius ab episcopo suo dimissoriam accepisse. Quod si modo fecerunt, facite eum uelociter ad urbem Romam occurrere, ut, si Deus iusserit, in magno sabato post horam baptismi ordinetur. Quia si ante memoratum diem non occurrerit, cogetur usque ad quarti mensis ieiunia sustinere.

DISTINCTIO LXXVII.
GRATIANUS.
His temporibus secundum Anacletum, Zepherinum, Gelasium et Pelagium episcopi, presbiteri et diaconi sunt ordinandi. Metropolitanus autem iuxta Leonem papam ex presbiteris eiusdem ecclesiae uel ex diaconibus optimus ordinetur. Ex monachis autem uel laicis nullus nisi per gradus ecclesiae ad summum sacerdotium debet peruenire. Unde Gelasius Papa:

C. I. Non nisi per distinctos gradus quisquam ad sacerdotium aspiret. Illud nos statuentes uobis et omnibus seruare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic accedant in ecclesia, qui ordinari merentur: id est, si quis episcopus esse meretur, sit primo hostiarius, deinde lector preterea exorcista, inde sacretur acolitus, demum uero subdiaconus, deinde diaconus, et postea presbiter, exinde, si meretur, episcopus ordinetur. Item Zosimus Episcopus urbis Romae ait: [ad Hesychium, epist. I. cap. 3.]

C. II. Que interualla temporis in singulis gradibus sint obseruanda. In singulis gradibus hec tempora sunt obseruanda, si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, ut inter lectores et exorcistas quinquennio teneatur, exinde acolitus uel subdiaconus quatuordecim annis fiat, et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, sacerdotium poterit promereri, de quo loco, si eum exactior uita ad bonos mores perduxerit, summum pontificatum sperare debebit. ?. 1. Defensores etiam ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruatione teneantur, si meruerint in ordine esse clericatus.

C. III. De eodem. Item Siricius Papa. [ad Himerium Tarraconensem, epist. I. cap. 9.] Quicumque itaque se ecclesiae uouit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari et lectorum debet ministerio sociari; qui ab accessu adolescentiae usque ad trigesimum etatis annum si probabiliter uixerit, una tantum, et ea, quam uirginem communi per sacerdotem benedictione percepit, uxore contentus, acolitus et subdiaconus esse debebit, postquam ad diaconii gradum (si se ipsum primitus, continentia preeunte, dignum probauerit) accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrauerit, congrue presbiteratum consequatur. Exinde post decennium episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per hec tempora integritas suae uitae ac fidei eius fuerit approbata. Qui uero iam etate grandeuus, melioris propositi conuersatione prouocatus, ex laico ad sacram miliciam peruenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse uel habere, et hanc uirginem accepisse constet uxorem. Qui, dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolitus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconatum, si per hec tempora dignus iudicatus fuerit, prouehatur. Exinde iam accessu temporum presbiterio uel episcopatui, si eum plebis ac cleri euocauerit electio, non inmerito societur.

C. IV. De eodem. Item ex Sexta Sinodo. [c. 15.] Subdiaconus non minor uiginti annorum ordinetur. ?. 1. Si quis uero in aliquo ordine sacerdotali preter constituta tempora ordinatus fuerit, deponatur.

C. V. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 4.] Placuit, ut ante uiginti quinque annos etatis nec diaconi ordinentur, nec uirgines consecrentur, et ut lectores populum non salutent.

C. VI. Minoribus XXV. annis leuitica non prestetur benedictio. Item ex Concilio Agatensi. [c. 16. et 17.] Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quam uiginti quinque annorum penitus non committat. ?. 1. Sane si coniugati iuuenes consenserint ordinari, etiam uxorum uoluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo, religione promissa, posteaquam pariter conuersi fuerint, ordinentur. ?. 2. Presbiterum uero uel episcopum ante triginta annos, id est antequam ad uiri perfecti etatem perueniat, nullus metropolitanorum ordinare presumat, ne per etatem (quod aliquociens euenit) aliquo errore culpetur.

C. VII. De eodem. Item ex Concilio Toletano IV. [c. 20.] In ueteri lege ab anno uicesimo et quinto Leuitae tabernaculo seruire iubentur, cuius auctoritatem in canonibus et sancti Patres secuti sunt. Nos et diuinae legis, et praeceptorum canonum inmemores, infantes et pueros Leuitas facimus ante legitimam etatem, aut experientiam uitae; ideoque ne ulterius fiat a nobis, et diuina lege, et canonicis ammonemur sententiis, sed a uicesimo quinto anno etatis suae Leuitae consecrentur, et a tricesimo presbiteri ordinentur.

C. VIII. Per que interualla temporum ordinetur qui de monachis in clericatum eligitur. Item Gelasius. [Papa ad Episcopos per Lucaniam, epist. I. cap. 3.] Si quis de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedit, inprimis eius uita acta inquiratur, si nullo graui facinore probatur infectus; si secundam fortasse non habuerit uxorem, nec a marito reiectam sortitus ostenditur.

[C. IX.] Idem. [eodem capite et sequenti] Monachus uero nouitius morum honestate fulcitus, continuo lector, uel notarius, aut certe defensor effectus, post tres menses existat acolitus, maxime si huic etiam etas suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac si modeste conuersationis honestaeque uoluntatis existat, nono mense diaconus, conpletoque anno sit presbiter; cui tamen, quod annorum fuerant interstitia collatura, sancti propositi sponte suscepta docetur prestitisse deuotio. ?. 1. Si uero laicus quispiam ecclesiasticis est aggregandus offitiis, tanto sollicitius in singulis, que superius conprehensa sunt, huiusmodi decet examinare personam, quantum inter mundanam religiosamque uitam esse constat discriminis, quia utique conuenientia ecclesiae ministeria deputanda sunt, non inconuenientibus meritis ingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esse seruitiis in eorum querendum est institutis, quantum de tempore, quo fuerint assequenda, decerpitur, ut morum hoc habere doceatur probitas, quod prolixior consuetudo non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericatus uitia potius diuinis cultibus intulisse, non legitimae familiae Domini conputemur procurasse conpendia. Quorum promotionibus super anni metas sex menses nichilominus subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distare debet inter personam diuino cultui deditam, et de laicorum conuersatione uenientem. Que tamen eatenus indulgenda credimus ut ecclesiis ab hac occasione cessantibus canonum paternorum uetus forma seruetur.

DISTINCTIO LXXVIII.
GRATIANUS.
Qua uero etate sacerdotes ordinari debeant, Bonifatius Papa diffinit, dicens:

C. I. Ante XXX. annos presbiter non ordinetur. Si quis triginta etatis suae non inpleuerit annos, nullo modo ordinetur presbiter, etiamsi ualde sit dignus.

[PALEA. C. II. De eodem. Item in Nouellis in Authentica de sanctissimis episcopis ?. Clericos, apud Iulianum Antecessorem constitutione CXV. c. 19. Nemo presbiter consecretur, qui minor triginta annis sit; nemo diaconus uel subdiaconus fiat, qui minor uigintiquinque annis sit; nemo lectoribus connumeretur, qui minor decem et octo annis fuerit; nemo inter diaconissas consecretur sacrosanctae ecclesiae, que minor sit quadraginta annis, uel ad secundum matrimonium peruenerit. ]

C. III. Non est ordinandus sacerdos, nisi longo probatus examine. Item Leo papa. [ad Episcopos Africanos, epist. LXXXV. cap. 1.] Quid est: manus cito inponere, nisi ante etatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est: communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem, qualis ille est, qui non meruit ordinari?

C. IV. Ante XXX. annos presbiter non ordinetur. Item ex Concilio Neocesariensi. [c. 11.] Presbiter ante triginta annorum etatem non ordinetur, quamuis sit probabilis uitae; sed obseruetur usque ad prefinitum tempus. Dominus enim tricesimo anno baptizatus est, et tunc predicauit. Gratian. Hoc regulariter, unde et Christus, et Iohannes Baptista, et Ezechiel, et nonnulli prophetarum non leguntur predicasse uel prophetasse. Verum, quia et Ieremias et Daniel ante iuuenilem etatem spiritum prophetiae accepisse leguntur, Dauid quoque et Salomon in adolescentia uncti inueniuntur, Iohannes etiam Euangelista, cum adhuc esset adolescens, a Domino in apostolum electus et cum aliis ad predicandum missus inuenitur; Paulus quoque apostolus in adolescentia a Domino electus, et ad predicandum missus asseritur: ecclesia similiter necessitate exigente nonnullos ante trigesimum annum ordinare consueuit. Unde Zacharias papa Bonifatio Episcopo: [epist. VI. cuius initium: "Benedictus Deus"]

C. V. Necessitate cogente XXV. annorum sacerdotes ordinentur. Si triginta annorum non reperiuntur, et necessitas exposcit, a uiginti quinque annis sacerdotes ordinentur.

DISTINCTIO LXXIX.
GRATIANUS.
I. Pars. Apostolicus autem non nisi a Cardinalibus et religiosis clericis est intronizandus. Unde Nicolaus papa [II.] ait: [in epistola, qua sinodum a se Romae habitam refert, cap. 1.]

C. I. De eo qui sine concordi electione Cardinalium intronizatur. Si quis apostolicae sedi sine concordi et canonica electione Cardinalium eiusdem ac deinde sequentium clericorum religiosorum intronizatur, non Papa uel Apostolicus, sed apostaticus habeatur.

C. II. Papa superstite, eo inconsulto de electione futuri Pontificis nemo audeat loqui. Item Simacus Papa. [in Sinodo Romana I. cap. 3. et 5.] Si quis superstite Papa pro Romano Pontificatu cuiquam quolibet modo fauorem prestare conuincitur, loci sui honore priuetur. Et infra: Si quis presbiter, aut diaconus, aut clericus, Papa incolumi et eo inconsulto, aut subscriptionem pro Romano Pontificatu commodare, aut pitacia promittere, aut sacramentum prebere temptauerit, aut aliquod certe suffragium polliceri, uel de hac causa priuatis conuenticulis factis deliberare aliquid atque decernere presumpserit, loci sui dignitate, uel communione priuetur. Et infra: Propter occultas fraudes et coniurationum secretas insidias, quas sententia huius districtionis consequitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit noticiam consilia eorum, qui contra hanc sinodum de pontificali egerint ambitu, et rationabili probatione conuicerit, particeps actionis huiusmodi non solum purgatus ab omni culpa sit, sed etiam remuneratione, que non indigna sit, subleuetur.

C. III. In apostolatus culmen nisi ex Cardinalibus non promoueatur. Item ex Concilio Stephani Papae. [III.] Oportebat, ut hec sacrosancta domina nostra Romana ecclesia (iuxta quod a B. petro et eius successoribus institutum est) rite ordinaretur, et in apostolatus culmen unus de cardinalibus presbiteris aut diaconibus consecraretur.

C. IV. De eodem. Item ex eodem. Nullus umquam laicorum neque ex alio ordine presumat nisi per distinctos gradus ascendens diaconus aut presbiter factus fuerit cardinalis, ad sacrum pontificalem honorem promoueri.

C. V. Anathematizetur episcopus uel monachus uel laicus Romanam ecclesiam inuadens, et in gradum filiorum eius prorumpens. Item ex eodem. Si quis ex episcopis, uel monachis, uel laicis contra canonum et sanctorum Patrum instituta prorumpens in gradum filiorum sanctae Romanae ecclesiae, id est presbiterorum cardinalium et diaconorum ire presumpserit, et hanc apostolicam sedem inuadere quilibet ex supradictis temptauerit, et ad summum pontificalem honorem ascendere uoluerit, ipsi et sibi fauentibus fiat perpetuum anathema. Et infra: ?. 1. Si quis resistere presumpserit sacerdotibus atque primatibus ecclesiae, uel cuncto clero ad eligendum sibi Romanum Pontificem secundum canonicam tradicionem, anathema sit.

C. VI. Anathema sit, qui canonicae electioni Romani pontificis contradicere presumpserit. Item ex Concilio Leonis Papae. [IV.] Si quis sacerdotibus, seu primatibus nobilibus, seu cuncto clero huius sanctae Romanae ecclesiae, electionem Romani pontificis contradicere presumpserit, sicut in concilio beatissimi Bonifatii et Stephani Papae legitur statutum, anathema sit.

C. VII. Nullius episcopi fiat electio, nisi post diem tercium depositionis alterius. Item ex Concilio Bonifatii. [Papae III.] II. Pars. Nullus Pontifice Romano uiuente aut episcopo ciuitatis suae presumat loqui, aut partes sibi facere, nisi tercio die depositionis eius, adunato clero et filiis ecclesiae, et tunc electio fiat. III. Pars. Gratian. Sed queritur, si duo temeritate concertantium ordinati fuerint, quis eorum alteri sit preferendus? De his ita scribit Honorius Augustus ad Bonifatium Papam:

C. VIII. Si temeritate concertantium duo fuerint ordinati. Si duo forte contra fas temeritate concertancium fuerint ordinati, nullum ex eis futurum sacerdotem permittimus, sed illum solum in sede apostolica permansurum censemus, quem ex numero clericorum noua ordinatione diuinum iudicium et uniuersitatis consensus elegerit. IV. Pars. Gratian. Hoc autem capitulum non de eo intelligendum est, qui uno per apostasiam ordinato a Cardinalibus et religiosis clericis apostolicae sedi intronizatur, etiamsi ille apostaticus ita cathedram B. Petri uiolenter tenuerit, ut canonica electio intra Urbem fieri non ualeat. Unde Nicolaus papa [II. in Concilio Romano] statuit, dicens:

C. IX. De eo, qui pecunia uel populari tumultu, non canonica electione ordinatur. Si quis pecunia uel gratia humana, aut populari tumultu seu militari, sine canonica et concordi electione cardinalium, et sequentium religiosorum clericorum fuerit apostolicae sedi intronizatus, non Apostolicus, sed apostaticus habeatur, liceatque cardinalibus et aliis clericis timentibus Deum et laicis inuasorem anathematizare et humano auxilio a sede apostolica pellere. Quod si intra Urbem perficere nequiuerint, apostolica auctoritate extra urbem congregati in loco, quo eis placuerit, electionem faciant, concessa electo auctoritate regendi et disponendi res et utilitatem sanctae Romanae ecclesiae iuxta qualitatem temporis, quasi intronizatus sit. V. Pars. Gratian. Electio uero Romani pontificis etiam cum deliberatione predecessoris fieri debet. Unde Simacus ait: [in Sinodo Romana I. cap. 4.]

C. X. Si Papa de electione sui successoris decernere non poterit. Si transitus Papae inopinatus euenerit, ut de sui electione successoris, ut supra placuit, non possit ante decernere, siquidem totius in unum conuenerit ecclesiastici ordinis electio, consecretur electus episcopus. Si uero, ut fieri solet, studia ceperint esse diuersa eorum, de quibus certamen emerserit, conuincat sententia plurimorum: sic tamen, ut sacerdotio careat, qui captus promissione non recto iudicio de electione decreuerit. VI. Pars. Gratian. Sicut supra monstratum est, electio summorum sacerdotum a Cardinalibus et religiosis clericis debet fieri: eiectio uero eorum diuino iudicio est reseruata. Unde Anacletus Papa ait: [ad Episcopos Italiae, epist. II. cap. 2.]

C. XI. Summorum sacerdotum eiectionem sibi Dominus reseruauit. Eiectionem summorum sacerdotum sibi Dominus reseruauit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset.

DISTINCTIO LXXX.
GRATIANUS.
I. Pars. Loca uero, in quibus primates, patriarchae, archiepiscopi, episcopi, presbiteri sunt ordinandi, hec sunt secundum Lucium Papam, ac Clementem, atque Anacletum. Ait enim Lucius Papa:

C. I. In quibus locis primates uel patriarchae debeant ordinari. Urbes et loca, in quibus primates presidere debent, non modernis, sed multis ante aduentum Christi sunt statutae temporibus quarum primates gentiles etiam pro maioribus negotiis appellabant. ?. 1. In ipsis uero urbibus post aduentum Christi apostoli et eorum successores patriarchas et primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia, salua in omnibus apostolica auctoritate, et maiores causae post apostolicam sedem sunt referendae.

C. II. De eodem. Item Clemens Papa. [ad Iacobum epist. I.] In illis ciuitatibus uero, in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates uel patriarchas poni B. Petrus precepit, qui reliquorum episcoporum causas et maiora negotia in fide agitarent. ?. 1. In illis autem, in quibus dudum apud ethnicos predictos erant eorum archiflamines, quos tamen minores tenebant quam memoratos primates, archiepiscopos institui precepit. ?. 2. In singulis uero reliquis ciuitatibus singulos, et non plures episcopos constitui precepit, qui episcoporum tantum uocabulo potirentur; quoniam nec inter ipsos apostolos par fuit institucio, sed unus prefuit omnibus.

C. III. De eodem. Item Anacletus. [epist. III. cap. 2.] Episcopi non in castellis neque in modicis ciuitatibus debent constitui, sed presbiteri per castella et modicas ciuitates atque uillas debent ab episcopis ordinari et poni, singuli tamen per singulos titulos suos. Episcopus non ab uno, sed a pluribus episcopis debet ordinari, et, ut dictum est, non ad modicam ciuitatem, ne uilescat nomen episcopi, sed ad honorabilem titulandus et denominandus est. Presbiter uero ad qualemcumque locum in eo constitutae ecclesiae est preficiendus.

C. IV. De eodem. Item Leo Papa. [ad Episc. Africae, epist. LXXXV. c. 2.] Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia uolumus canonum statuta seruari, ut non in quibuslibet locis, nec quibuscumque castellis, et ubi ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum, ubi minores sunt plebes minoresque conuentus, presbiterorum cura sufficiat episcopalia autem gubernacula non nisi in maioribus populis et frequentioribus ciuitatibus oporteat presidere, ne, quod sanctorum Patrum diuinitus inspirata uetuerunt decreta, uiculis et possessionibus, uel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium.

C. V. De eodem. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 57.] Non debere in uicis et uillis episcopos ordinari, sed uisitatores, id est qui circumeant, constitui; his autem qui ante hoc ordinati sunt, nichil agere censemus sine conscientia episcopi ciuitatis. Similiter autem presbiteri sine precepto et consilio episcopi nichil agant. II. Pars. Gratian. Sedes autem episcoporum non longo interuallo debent disiungi, ut ad consecrationem sui conprouincialis sine difficultate possint occurrere. Unde Gregorius Augustino Anglorum Episcopo: [resp. 8.]

C. VI. Episcopales sedes non longo interuallo a se disiungi debent. Fraternitatem tuam ita uolumus ordinare episcopos, ut sibi ipsi episcopi longo interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi conuenire non possint. Nam episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus aut quatuor episcopis fieri nullatenus debet.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LXXXI.
GRATIANUS.
I. Pars. Hec de ordinandis et ordinatoribus atque de singulorum graduum distinctionibus et offitiis dixisse nos sufficiat. Verum quia aliquantulum diffusius in his immorati sumus, precedentibus coherentia quedam sub epilogo ad memoriam subiciamus. Debet autem ordinandus in episcopum, (ut Apostolus scribit esse "sine crimine," id est sine peccato mortifero, quod non solum de episcopo, sed etiam de quolibet electo ad aliquam preposituram ecclesiae oportet intelligi. Unde Augustinus scribit supra Iohannem:

C. I. Sine crimine id est sine graui peccato debet esse qui ordinatur episcopus. Apostolus Paulus, quando elegit ordinandos uel presbiteros, uel diacones, et quicumque ordinandus est ad preposituram ecclesiae, non ait: "Si quis sine peccato est," (hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, et nullus ordinaretur,) sed ait: "Si quis sine crimine est:" sicut est homicidium, adulterium, aut aliqua inmunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium et cetera huiusmodi. ?. 1. Crimen autem est graue peccatum, accusatione et dampnatione dignissimum. II. Pars. Gratian. Quolibet itaque horum inplicatus ordinari non debet; uel si iam ordinatus ante tempus uel post tempus suae ordinationis aliquid eorum admisisse conuincitur, suscepti gradus offitio priuabitur. Unde Simacus Papa ait:

C. II. Monitoris personam recte non suscipit, qui uerbis, non operibus docet. Nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus suis errata condempnat, et amorem innocentiae conuersatione demonstrat.

C. III. Careat ordine, quem prestat, qui indignum sublimare non metuit. Item Celestinus Papa. [ad Episcopos Galliae, epist. II. c. 3.] Tantis Daniel grauatus testimoniis facinorum, tanta accusatione pulsatus sacrarum, ut dicitur uirginum pollutus incestu episcopus asseritur ordinatus. Et, ut in nostri libellis scrinii continetur, quorum ad uos quoque exemplaria direximus, in pontificii dignitatem hoc tempore, quo ad causam dicendam missis a nobis litteris uocabatur, obrepsit. Sacro nomini absit iniuria. Facilius est, ut hanc dignitatem tali dando amiserit ordinator, quam eam obtineat ordinatus; cui conuicto sociabitur, qui eum sibi credidit largiendo pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis tales ordinauerit, ostendit.

C. IV. Non recipit ordo ecclesiasticus, qui in examinatione, uel postea confessus ordinatur. Item ex Concilio Niceno. [cap. 9.] Si qui sine examinatione promoti presbiteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et, cum confessi fuissent, homines uenientes contra regulam eis manus inposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit. In omnibus enim quod inreprehensibile est defendit ecclesia.

C. V. Lapsi, per ignorantiam aut contemptu ordinantium tonsorati, deiciantur. Item eiusdem Concilii. [cap. 10.] Quicumque ex his, qui lapsi sunt, per ignorantiam iam ordinati sunt, uel contemptu eorum, qui eos ordinauerunt, hoc non preiudicat regulae ecclesiasticae. Cum enim compertum fuerit, deponentur.

C. VI. Alienus fiat a ministerio, qui illud uiuendo illicite polluit. Item Innocentius. [ad Maximum et Seuerum, ep. V.] Maximilianus filius noster qualem querelam detulerit, libelli eius series adnexa declarat. Qui zelo fidei ac disciplinae ductus, non patitur ecclesiam pollui ab indignis presbiteris, quos in presbiterio filios asserit procreasse. Et ideo, fratres, huius libelli, qui subiectus est, tenore perspecto, eos, qui talia perpetrasse dicuntur, debetis in medio collocare, discussisque obiectionibus, que ipsis presbiteris inpinguntur, si conuinci potuerint, a sacerdotali remoueantur offitio, (quia qui sancti non sunt sancta attractare non possunt,) atque alieni efficiantur a ministerio, quod uiuendo illicite polluerunt.

C. VII. Cuilibet ab ordine deponendo episcopi prouidentia locus penitenciae deputetur. Item Eugenius Papa. [II.] Sacerdos, aut quis alius in ordine ecclesiastico prouectus, si in eo scelere inuenitur, quo abiciendus conprobetur, depositus prouidentia episcopi bene prouiso loco constituatur, ubi peccatum lugeat et ulterius non committat.

C. VIII. Retrudantur in monasterio presbiteri, qui penitenciam agere contempnunt. Item ex Concilio Magontiensi. Dictum est nobis, presbiteros propter suam negligentiam canonice degradatos et seculariter gradu amisso uiuere, et penitenciae agendae bonum negligere. Unde statuimus, ut gradu amisso agendae penitenciae gratia in monasterium aut canonicam regularem mittantur. Si uero hoc fieri causa quelibet prohibuerit, ubicumque sint, penitenciam agere non desistant. Si autem amisso gradu seculariter uiuere uoluerint, et penitenciam agere neglexerint, ab ecclesiae communione separentur.

C. IX. Mutatio loci ualet conuersis ad penitenciam. Item Ysidorus. [Sentenciarum, de summo bono, lib. II. c. 10.] Valet interdum conuersis pro animae salute mutatio loci; plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruum est ergo, inde etiam corporaliter euelli ubi quisque illecebris deseruiuit. Nam locus, ubi praue quisque uixit, in aspectu mentis apponit quod sepe ibi uel cogitauit, uel gessit.

C. X. Clericus adulterasse conuictus uel confessus in monasterio retrudatur. Item ex VII. Sinodo Aurelianensi. [c. 7.] Si quis clericus adulterasse aut confessus fuerit, aut conuictus, depositus ab offitio communione concessa in monasterio toto uitae suae tempore trudatur.

C. XI. De eodem. Item Pelagius Constantino Defensori. Romanus ecclesiae Thianensis clericus pro crimine adulterii, quod admisisse perhibetur, a clericatus ordine depositus in monasterio hic in urbe Romana ad agendam penitenciam ex nostra iussione retrusus est.

C. XII. In crimine captus presbiter uel diaconus deponatur, sed communione non priuetur. Item ex canone Apostolorum. [c. 25.] Presbiter aut diaconus, qui in fornicatione, aut furto, aut periurio, aut homicidio captus est, deponatur, non tamen communione priuetur; dicit enim scriptura: "Non iudicat Deus bis in id ipsum."

C. XIII. De eodem. Item. Si quis episcopus, aut presbiter, aut diaconus post diaconii sui gradus acceptos fuerit fornicatus aut mechatus, deponatur, et ab ecclesia proiectus inter laicos agat penitenciam.

C. XIV. De eodem. Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 9. et 12.] Si diaconus aut presbiter crimen capitale commiserit, simul et ab offitio, et communione pellatur. Si uero pro reatu suo se ab altaris communione sub penitentis professione submouerit, his quoque, si alii defuerint, et causa certae necessitatis exoritur, poscentem baptismum liceat baptizare.

C. XV. Non ingrediantur ecclesias presbiteri, diaconi, subdiaconi, qui in fornicationis crimine iacent. Item Gregorius [VII.] omnibus per regnum Italicum et Teutonicorum. Si qui sunt presbiteri, diaconi, uel subdiaconi, qui in crimine fornicationis iacent, interdicimus eis ex parte Dei omnipotentis et S. Petri auctoritate ecclesiae introitum, usque dum peniteant et emendent. Si qui uero in peccato suo perseuerare maluerint, nullus uestrum eorum audire presumat offitium quia benedictio eorum uertitur in maledictionem et oratio in peccatum, testante Domino per Prophetam: "Maledicam," inquit, "benedictionibus uestris." Qui uero huic saluberrimo precepto obedire noluerint, ydolatriae peccatum incurrent, Samuele teste, et B. Gregorio instruente: "Peccatum ariolandi est non obedire, et scelus ydololatriae non adquiescere." Peccatum igitur paganitatis incurrit, quisquis, dum Christianum se esse asserit, apostolicae sedi obedire contempnit.

C. XVI. Offitio et beneficio priuetur episcopus, presbiter, diaconus uxorem suscipiens, uel susceptam retinens. Item Alexander II. Episcopis et Regi Dalmatiae. Si quis amodo episcopus, presbiter, diaconus feminam acceperit uel acceptam retinuerit, proprio gradu decidat, usque dum ad satisfactionem ueniat, nec in choro psallentium maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis habeat.

C. XVII. De eodem. Idem Clero Mediolanensi. Si quis sacerdotum, uel diaconorum, uel subdiaconorum offitium contumaciter deserens feminam sibi potius elegerit, sicut sponte ob fornicationem dimittit offitium, ita ob preuaricationem dimittere cogatur etiam inuitus beneficium.

C. XVIII. De eodem. Idem populo Mediolanensi. Eos etiam, qui, ut fornicari eis liceat, diuinum offitium derelinquunt, a Deo recedentes diabolo et operibus eius seruiunt, sicut se iustissime ab offitio alienos faciunt, ita beneficio ecclesiarum priuatos esse adiudicamus.

C. XIX. De eodem. Item Lucius Papa. Ministri altaris presbiteri siue diaconi ad offitia dominica tales eligantur, qui continenciam seruent. ?. 1. Si uero post ordinationem suam ministro contigerit propriae uxoris inuadere cubile, sacrarii non intret limina, nec sacrarii portitor fiat nec altare contingat, nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad dominici corporis portionem accedat, nec propinet, neque sine maioris natu auctoritate minora gerat offitia; urceum sane uel calicem ad altare non suggerat.

C. XX. Clericus matronarum domicilia frequentans deponatur. Idem. III. Pars. Clericus solus ad feminae tabernaculum non accedat, nec properet sine maioris natu sacerdotis iussione; nec solus presbiter cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus sub pretextu humilitatis aut offitii frequenter intret domicilia matronarum, aut forte per clericos aut domesticos matronae mandet aliquid secrete. Si agnitum fuerit, et ille deponatur, et ille a liminibus ecclesiae arceatur.

[PALEA. C. XXI. De eodem. Idem. Sed si forte aliqua intercessio fuerit, episcopo suggeratur. Et si talis est, ad quam debeat ire pio interuentu, ipse pergat: sin autem, de latere suo dirigat cum duobus aut tribus testibus. Nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi proxima aut soror fuerit. Et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malicias satanae. ]

[PALEA. C. XXII. De eodem. Ex decreto Eugenii Papae. Si quispiam sacerdotum, id est presbiter, uel diaconus, uel subdiaconus, de quacumque femina crimine fornicationis suspectus post primam, secundam et tertiam admonitionem inueniatur fabulari cum ea uel aliquo modo conuersari, excommunicetur, femina uero canonice iudicetur. ]

C. XXIII. Simul cum mulieribus sacerdotes habitare non licet. Item Gregorius. IV. Pars. Oportet sacerdotes, quibus populus Domini commissus est, cum magna constantia uigilare desuper dominicas oues, ne lupinis morsibus id est diaboli stimulis lanientur. ?. 1. Neque enim hoc silere debeo, quod cum graui animi tristicia dico: sacerdotes cum feminis habitare conspicio; quod nefarium est dicere uel audire, et contra sanctorum canonum sancita. Ubi enim talis fuerit commorantium cohabitacio, antiqui hostis stimuli non desunt. Ideoque ammonendi sunt, ut non antiqui hostis decipiantur fraude, quatinus iuxta Apostoli uocem non uituperetur ministerium nostrum. Cauere enim nos oportet, fratres, ab illicitis, ut mundas ualeamus ad Deum leuare manus. Scriptum est enim: "Sancti estote, quoniam ego sanctus sum." Si quis uero presumpserit aliter agere, sacerdotii sui honore priuetur. Unde omnimodo cauendum est, fratres, ne fallamus populum, et inpleatur in nobis illud Prophetae dictum: "Sacerdotes mei contaminant sancta et reprobant legem," quos et alius Propheta increpat, dicens: "Vos o sacerdotes, qui fallitis nomen meum, et dixistis, in qua re fallimus nomen tuum? quibus responsum est: offerentes ad altare meum panes pollutos. Non mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus, et sacrificium non accipiam de manibus uestris, quia polluti estis."

C. XXIV. De eodem. Idem Simaco. [Defensori, lib. I. Reg. Indict. IX. ep. 50.] Volumus, ut sacerdotes Prohiberi debeant, ne cum mulieribus conuersentur: excepta dumtaxat matre, uel sorore, uel uxore, quae caste regenda est.

C. XXV. De eodem. Idem in registro. [lib. VII. epist. 39.] Legitur, quod B. Augustinus nec cum sorore habitare consenserit, dicens: Que cum sorore mea sunt sorores meae non sunt. Docti ergo uiri cautela magna nobis debet esse instructio.

C. XXVI. De eodem. Item ex VIII. Sinodo. In omnibus obseruare conuenit, ut certus quis, et certo tempore, et certo loco, et certis personis uel apparere clericus, uel loqui debeat mulieribus, ut excludatur omnis nefanda suspicio. Certe solum ad solam accedere nulla religionis ratio permittit. "Melius enim duo, quam unus." Simul enim et fidelius, et tutius res geritur. "Ve enim uni, quia si ceciderit, non est qui erigat eum."

C. XXVII. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 17.] Cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non cohabitent, sed solae matres, auiae et materterae, amitae, sorores et filiae fratrum aut sororum, et quecumque ex familia domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur, iam cum eis habitabant, uel si filii eorum iam ordinatis parentibus uxores acceperunt, aut seruis, non habentibus in domo quas ducant, aliunde ducere necessitas fuerit.

C. XXVIII. De eodem. Item ex Concilio Laudicensi. [c. 30.] Non oportet ministros altaris, uel etiam clericos quoslibet, aut se continentes, et omnino Christianum cum mulieribus lauacra habere communia. Hec enim est apud gentiles prima reprehensio.

C. XXIX. De eodem. Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano. [lib. III. epist. 26.] Archidiaconum tuum, ut audio, habitare cum mulieribus prohibuisti, et nunc usque in ea prohibitione despiceris; qui nisi iussioni tuae paruerit, eum sacro ordine uolumus esse priuatum.

C. XXX. Venundentur ab episcopo que appetunt illicita clericorum consortia. Item ex Concilio Tolletano. [IV. c. 42.] Quidam clerici, legitimum non habentes coniugium, extranearum mulierum uel ancillarum suarum que interdicta sunt consortia appetunt. Ideoque, quecumque clericis taliter coniunctae sunt, ab episcopo auferantur et uenundentur, illis pro tempore religatis ad penitenciam, quos sua libidine infecerunt.

C. XXXI. Non habitent cum clericis, nisi quas necessitudo excusat. Item Siricius Papa Imerio Episcopo. [ep. I. c. 12.] Feminas non alias in domo clericorum esse patimur, nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem sinodus Nicena permisit.

C. XXXII. Nisi maiorum iussione ad feminarum domicilia clerici non accedant. Item ex Concilio Affricano III. [c. 5.] Clerici uel continentes ad uiduas uel uirgines nisi ex iussu uel permissu episcoporum aut presbiterorum non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum clericis, uel cum quibus episcopus aut presbiter iusserit. Nec ipsi episcopi aut presbiteri soli habeant accessum ad huiusmodi feminas, sed ubi aut clerici presentes sunt, aut graues aliqui Christiani.

C. XXXIII. Episcopi prouideant, ne occasione temporalium clericorum familiaritatibus uirgines socientur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 102.] Ad reatum episcopi pertinet uel presbiteri, qui parrochiae preest, si sustentandae uitae presentis causa adolescentiores uiduae uel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subiciantur.

[C. XXXIV.] Item ex eodem. [c. 103.] Viduae, que stipendio ecclesiae sustentantur, tam assiduae in Dei opere esse debent, ut et meritis, et orationibus suis ecclesiam adiuuent.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LXXXII.
GRATIANUS.
I. Pars. Generaliter etiam pauperibus et his, qui suis manibus laborare non possunt, episcopus necessaria prouideat. Unde in Aurelianensi Concilio [I. c. 18.] legitur:

C. I. De eodem. Episcopus pauperibus uel infirmis, qui debilitate faciente suis manibus laborare non possunt, uictum et uestitum (in quantum sibi possibile fuerit) largiatur.

C. II. Qui uoluptatem offitio preposuerit, modis omnibus submoueatur. Item Innocentius Exsuperio Tolletano Episcopo. [epist. III. c. 1.] II. Pars. Proposuisti, quid de his obseruari debeat, quos in diaconii ministerio aut in offitio presbiterii positos incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt. De his etiam manifesta diuinarum legum est disciplina, et beatae recordationis Siricii episcopi monita euidentia commearunt, ut incontinentes in offitiis talibus positi omni honore ecclesiastico priuarentur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet inpleri. Est enim uetus admodum sacrae legis auctoritas iam inde ab initio custodita, quod in templo anno uicis suae habitare precepti sunt sacerdotes, ut seruientes sacris oblationibus puros et ab omni labe purgatos sibi uendicent diuina misteria, neque eos ad sacra offitia fas sit admitti, qui exercent uel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: "Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus uester." Quibus utique propter sobolis successionem propterea usus fuerat relaxatus, quia de alia tribu, ad sacerdotium nullus fuerat iussus accedere. Quo magis ipsi sacerdotes uel Leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae seruare debent, quibus et sacerdotium, uel ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis diuinis, uel baptismatis offitio uacent? Nam si Paulus ad Corinthios dicens scribit: "Abstinete uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc utique laicis precepit, multo magis igitur sacerdotes, quibus et sacrificandi et orandi iuge offitium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere; qui, si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo merito exaudiri se posse credit, cum dictum sit: "Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus mundum nichil est; sed coinquinata est eorum mens uel conscientia?" Sed fortasse hoc licere sibi credit, quia scriptum est: "Unius uxoris uirum." Non dixit hoc, ut permaneat in concupiscentia generandi, sed propter incontinentiam futuram. Quod apertius declarat dicens: "Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem iam non estis in carne, sed in spiritu." Sed ea plane dispar et diuersa sententia est. Nam si ad aliquos forma ecclesiasticae uitae pariter et disciplinae, que ab episcopo Siricio ad omnes prouincias comeauit, non probatur peruenisse, his ignorantibus uenia non negabitur, ita ut de cetero penitus incipiant abstinere et ita gradus suos, in quibus fuerint inuenti, retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere; quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt. ?. 1. Si qui autem scisse formam uiuendi missam a Siricio deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abiecisse, illi sunt modis omnibus submouendi, qui post admonitionem cognitam preponendam arbitrati sunt uoluptatem.

C. III. De eodem. Item Siricius Papa. [ad Himerium Tarraconensem Episcopum, epist. I. cap. 7.] Plurimos sacerdotes Christi atque Leuitas post longa consecrationis suae tempora tam de coniugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac prescriptione defendere, quia in ueteri testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum preceptorque uitiorum, si existimat quod in lege Moysi sacris ordinibus passim a Deo nostro laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum, premonet, dicens: "Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus uester?" Cur etiam procul a suis domibus anno uicis suae in templo habitare iussi sunt sacerdotes? Hac uidelicet ratione, ne uel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus offerrent. Quibus expleto deseruitionis suae tempore uxoris usus solius successionis causa fuerat relaxatus, quia non ex alia tribu, nisi ex Leui, quisquam ad Dei ministerium fuerat preceptus admitti.

[C. IV.] Item. Quia aliquanti, de quibus loquimur, (ut tua sanctitas retulit), ignorantia lapsos se esse deflent, his hac condicione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc, quo deiecti sunt, quamdiu uixerint, offitio perseuerent: si tamen post hoc continentes se studuerint exhibere. Hi uero, qui illiciti priuilegii excusatione nituntur, et sibi asserunt ueteri hoc lege concessum, nouerint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate deiectos, nec umquam posse ueneranda attractare misteria, a quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus inhiant, priuauerunt. Et quia exempla presentia cauere nos premonent in futurum, si quilibet episcopus, presbiter atque diaconus (quod non optamus) fuerit talis inuentus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum, quia ferro necesse est ut abscidantur uulnera, que fomentorum non senserint medicinam. III. Pars. Gratian. Qui autem propter peccatum iubetur deponi, post condignam penitenciam in suo ordine poterit reparari. Unde in Gangrensi Concilio legitur:

C. V. Que penitentia sit inponenda sacerdoti, qui de fornicatione conuictus fuerit. Presbiter, si fornicationem fecerit, quamquam secundum canones Apostolorum debeat deponi, tamen iuxta auctoritatem B. Siluestri Papae, si non in uitio perdurauerit, si sua sponte confessus adiecit, ut resurgeret, decem annis in hunc modum peniteat: tribus siquidem mensibus a ceteris remotus pane et aqua a uespera in uesperam utatur, diebus autem dominicis et precipuis festis modico uino et pisciculis atque leguminibus recreetur, sine carne et sagimine, ouis et caseo; sacco indutus humi adhereat, die ac nocte iugiter misericordiam Dei omnipotentis inploret. Finitis tribus mensibus continuis exeat: tamen in publicum non procedat, ne grex fidelis in eo scandalum patiatur; nec enim debet sacerdos publice penitere, sicut laicus. Postea aliquantisper resumptis uiribus, unum annum et dimidium in pane et aqua expleat, exceptis dominicis diebus et precipuis festiuitatibus, in quibus uino et sagimine, ouis et caseo iuxta canonicam mensuram uti poterit. Finito primo anno et dimidio, corporis et sanguinis Domini, ne indurescat, particeps fiat, et ad pacem ueniat, psalmos cum fratribus in choro ultimus canat, ad cornu altaris non accedat, iuxta B. Clementis uocem minora gerat offitia. Deinde uero usque ad expletionem septimi anni omni quidem tempore, exceptis pascalibus diebus, tres legitimas ferias in unaquaque ebdomada in pane et aqua ieiunet. Expleto septimi anni circulo, si fratres apud quos penituit, eius condignam penitentiam laudauerint, episcopus in pristinum honorem iuxta B. Calixti Papae auctoritatem eum reuocare poterit. Sane sciendum est, quia secundam feriam unum psalterium canendo, aut unum denarium pauperibus dando, si opus est, redimere poterit. Finitis septem annis, deinde usque ad finem decimi anni sextam feriam (nulla interueniente redemptione) obseruet in pane et aqua. ?. 1. Eadem quoque penitentia erit sacerdoti de omnibus aliis peccatis et criminibus, que eum in depositionem adducunt. Neque hoc cuilibet uideatur onerosum, si sacerdos post lapsum digne, ut supra dictum est, penitens ad pristinos redeat honores.

DISTINCTIO LXXXIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Prouidendum quoque est, ne is, qui ad ordinandum eligitur, etsi a proprio uitio uideatur alienus, consentiendo alienis inquinetur. Ut enim Simacus Papa ait: "Non est grandis differentia, utrum lethum inferas, uel admittas. Mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc, cum possit, non excludit." Hinc Gregorius VII. ait: [in Reg. lib. VI. c. 12. Romanae Sinodi, celebratae Anno Domini 1080. al. 1078.]

C. I. Suspendatur ab offitio, clericorum suorum fornicationi consentiens episcopus. Si quis episcopus fornicationem presbiterorum, diaconorum, uel crimen incestus in sua parrochia precio uel precibus interueniente consenserit, uel commissum auctoritate sui offitii non inpugnauerit, ab offitio suspendatur.

C. II. Maxime ecclesiam ledit sub nomine sanctitatis delinquens. Item Augustinus. Nemo quippe in ecclesia amplius nocet, quam qui peruerse agens nomen uel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet. Delinquentem namque hunc nullus redarguere presumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur, quoniam pro reuerentia ordinis peccator honoratur. Episcopus itaque, qui talium crimina non corrigit, magis dicendus est canis inpudicus quam episcopus.

C. III. Qui non resistit errori, consentit. Item Innocentius. Error, cui non resistitur, approbatur, et ueritas, cum minime defensatur, obprimitur. Negligere quippe, cum possis perturbare peruersos, nichil est aliud quam fouere. Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obuiare.

C. IV. Non prodest suo errore non pollui, qui alieno consentit. Item Pius Papa. [epist. I. ad omnes Christi fideles] Quid enim prodest illi suo errore non pollui, qui consensum

C. V. Qui non occurrit, consentit. Item Gregorius. Consentire uidetur erranti, qui ad resecanda, que corrigi debent, non occurrit. Gratian. Sicut autem aliorum uitia palpare non debet, ita nec malorum laudibus delectari. Unde Anacletus cunctis fidelibus:

C. VI. Miserrimus est episcopus, qui malorum gloriatur laudibus. Nichil illo pastore miserius, qui luporum gloriatur laudibus. Quibus si placere uoluerit, atque ab his amari delegerit, erit hinc ouibus magna pernicies. Nullus igitur pastorum placere lupis et gregibus ouium potest. Perdit enim memoriam laborum mens terrenis obligata carceribus. Sicut autem artium in suo quoque opere inuenitur mater instantia, ita nouerca erudicionis est negligentia. II. Pars. Gratian. Quamquam sacerdotem tam a suis, quam ab alienis criminibus oporteat esse imunem, tamen si aliorsum sese habuerit, non ideo uerba suae predicationis debent contempni. Sicut enim Ieronimus ait: ut lixiuium per cinerem humidum fluens lauat, et non lauatur, ita bona doctrina per malum doctorem animas credentium lauat a sorde peccatorum.

DISTINCTIO LXXXIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Sollicitum quoque ac uigilantem oportet esse episcopum circa defensionem pauperum, releuationem obpressorum, tuicionem monasteriorum. Quod si facere neglexerint, aspere sunt corripiendi. Unde Gregorius Antemio Subdiacono Campaniae: [lib. XI. epist. 29.]

C. I. Corripiatur episcopus, qui circa offitium suum negligens extiterit. Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Pascasium ita desidem et negligentem in cunctis existere, ut in nullo quia est episcopus agnoscatur, adeo ut neque ecclesia ipsius, neque monasteria, siue filii uel obpressi pauperes eius erga se dilectionis studium sentiant, nec aliquam supplicantibus sibi in quibus iustum est opem defensionis accommodet, et (quod adhuc dici est grauius) consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione suscipere, ut quod per se nequit attendere ab altero saltim possit addiscere. Quod si ita est, non sine culpa tua esse cognoscas, qui eum obiurgare atque cohercere ut dignum est, distulisti. Volumus itaque, ut eum coram aliis sacerdotibus uel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro hac re debeas et hortari. Si uero (quod non credimus) post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens esse temptauerit, ad nos est modis omnibus transmittendus, ut hic positus discere possit, quid uel qualiter secundum Dei timorem agere conueniat sacerdotem.

C. II. De eodem. Idem ad eundem. [eod. lib. epist. 33.] Nunciatum est nobis, Campaniae episcopos ita negligentes existere, et inmemores honoris sui, ut neque erga ecclesias, neque erga filios paternae uigilantiae curam exhibeant, uel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu in obpressorum siue pauperum se tuicionem inpendant. Ideoque hac tibi auctoritate precipimus, ut, eis ad te conuocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas, quatinus ita in his, que eos iuste secundum Deum agere conuenit, uigilantes existant, ut nullum nos de eis denuo murmur exasperet. Si quem uero eorum post hec negligentem esse cognoueris, ad nos eum sine aliqua excusatione transmitte, ut quam sit graue nolle ab his, que reprehensibilia et ualde uituperanda sunt, corrigi, regulari in se ualeat districtione sentire. II. Pars. Gratian. Quod autem de munditia castitatis sacerdotibus inperatur, hoc etiam de quibuslibet altari deseruientibus intelligendum est. Unde in Cartaginensi Concilio II. [cap. 2.] Aurelius Episcopus dixisse legitur:

C. III. Qui sacramentis diuinis deseruiunt continentiam in omnibus seruent. Cum in preterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt; episcopos inquam, presbiteros et diacones ita placuit, ut condecet sacros antistites ac Dei sacerdotes, nec non et Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Domino postulant inpetrare, ut quod apostoli docuerunt et ipsa seruauit antiquitas nos quoque custodiamus. Ab uniuersis episcopis dictum est: Omnibus placet, ut episcopi, presbiteri, diaconi, uel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes etiam ab uxoribus abstineant. Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altario deseruiunt.

C. IV. De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi V. [cap. 3.] Cum de quorumdam clericorum, quamuis erga uxores proprias, incontinentia referretur, placuit episcopos et presbiteros et diaconos secundum statuta priora etiam ab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico remoueantur offitio; ceteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem obseruari debere. III. Pars. Gratian. Similiter, quod monogamus episcopus esse iubetur, etiam ad reliquos ordines ecclesiasticos deriuari oportet. Unde Siricius Episcopus scribit Ymerio Tarraconensi Episcopo: [epist. I. c. 11.]

C. V. Laica sit tantum communione contentus clericus, uiduam aut secundam ducens uxorem. Quisquis clericus aut uiduam, aut secundam uxorem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis priuilegio mox denudetur, laica tantum sibi communione concessa. Quam ita demum poterit possidere, si nichil postea, propter quod hac carere debeat, admittat. IV. Pars. Gratian. Presbiterorum uero nomen quamquam a senectute sit sumptum, magis tamen maturitatem indicat sapientiae, quam caniciem corporis. Unde Anacletus: [ad Episcopos Italiae, epist. II.]

C. VI. Presbiteri seniores dicuntur, non tam etate, quam sapientia. Porro Moysi precipitur, ut eligat presbiteros id est seniores. Unde et in Prouerbiis dicitur: "Gloria senum est canicies." Hec uero canicies sapientiam designat, de qua scriptum est: "Canicies hominum prudentia est." Cumque nongentis et amplius annis ab Adam usque ad Abraham uixisse homines legamus, nullus alius prius appellatus est presbiter, id est senior, nisi Abraham qui multo paucioribus uixisse annis conuincitur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbiteri nominantur.

DISTINCTIO LXXXV.
GRATIANUS.
Hospitalitas uero usque adeo episcopis necessaria est, ut, si ab ea inueniantur alieni, iure prohibeantur ordinari. Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo: [lib. XII. epist. 6.]

C. I. Hospitalitatem nesciens non fiat episcopus. Florentinum archidiaconum ecclesiae Anchonitanae, qui ad episcopatum electus fuerat, scripturae quidem sacrae scientiam habere, sed ita etatis senio iam confractum accepimus, ut ad regiminis offitium non possit assurgere; adicientes etiam, illum ita tenacem existere, ut in domo eius amicus ad karitatem numquam introeat. Rusticus autem diaconus eiusdem ecclesiae, qui similiter electus fuerat, uigilans quidem homo dicitur, sed, quantum asseritur, psalmos ignorat. Florentinum uero diaconum ecclesiae Rauennatis, qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum esse nouimus, sed qualis sit interius omnino nescimus. Ideoque fraternitas tua una cum fratre nostro et coepiscopo nostro Armenio, suprascriptae ecclesiae Anchonitanae uisitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de uita ac moribus singulorum requirere si nullo sint crimine conscii, quod eos ad hoc offitium uetet accedere. Pariter etiam requirendum est, si hoc, quod de prefato archidiacono dictum est, quia numquam amicus domum eius ingressus est, ita se ueritas habet, et utrum ex necessitate, an ex tenacia talis sit; aut si ita senex est, ut ad regendum non possit assurgere, uel si tactis sacrosanctis euangeliis (sicut nobis nunciatum est) iusiurandum prebuerit, numquam se ad episcopatum accedere. Sed et de Rustico diacono quantos psalmos minus tenet scrutandum est. Florentino autem diacono Rauennati, si nullum, sicut diximus, crimen est, quod obsistat, apud episcopum eius necesse est, agere ut ei debeat concessionem concedere; non tamen ex nostro mandato uel edicto, ne contra suam uoluntatem eum concedere uideatur.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LXXXVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Doctorem autem episcopum oportet esse, ne inferiorum culpae in eum refundantur, qui docendi offitium accepit, quod exequi nescit uel negligit. Unde Leo Episcopus scribit Aquilegensi Episcopo: [epist. III. et LXXXIV. seu LXVI.]

C. I. Negligentiae rectorum inputantur culpae inferiorum. Inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam sepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam.

C. II. Homines sunt diligendi, peccata odio habenda. Item Leo Episcopus Rustico Narbonensi Episcopo. [epist. XC. seu XCII. in princip.] Odio habeantur peccata, non homines; corripiantur tumidi, tolerentur infirmi; et quod seuerius castigare necesse est non seuientis plectatur animo, sed medentis.

C. III. Qui negligit emendare quod ualet, facientis culpam habet. Item Iohannes VIII. Facientis proculdubio culpam habet, qui quod potest corrigere negligit emendare. Scriptum quippe est: "Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt," participes iudicantur. ?. 1. Et libat Domino prospera, qui ab afflictis pellit aduersa. Et negligere, cum possit deturbare peruersos, nichil est aliud quam fouere. Nec caret scrupulo consensionis occultae, qui manifesto facinori desinit obuiare. Et probat se odisse uitia, qui condempnat errantes. Nec relinquit sibi locum deuiandi, qui non pepercerit excedenti. Et primus innocentiae gradus est odisse nefanda. Et latum pandit delinquentibus aditum, qui iungit cum prauitate consensum. Et nichil prodest alicui non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato. II. Pars. Gratian. Si autem in corripiendo quisque modum excesserit, non a subditis, sed a Domino ueniam petat. Unde Augustinus de uita clericorum:

C. IV. Veniam a subditis non petat qui in corripiendo modum excedit. Quando necessitas disciplinae moribus cohercendis dicere uos dura uerba conpellit, si etiam ipsi modum uos excessisse sentitis, non a uobis exigitur, ut uobis a subditis ueniam postuletis, ne apud eos, quos oportet esse subiectos, dum nimium seruatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Et tamen petenda est uenia ab omnium Domino, qui nouit eos, quos plus iusto forte corripitis, quanta beneuolentia diligatis. III. Pars. Gratian. In doctrina uero sacrae scripturae debet auctoritatem preferre, non secularium litterarum peritiam ostentare. Non enim est episcopalis offitii grammaticam exponere, ne laudes Iouis personent ore pontificis. Unde Gregorius scribit Desiderio Episcopo: [lib. IX. epist. 48.]

C. V. Sacram scripturam, non grammaticam debet episcopus exponere. Cum multa nobis de uestris studiis fuissent nunciata, ita nostro cordi est nata leticia, ut negare ea, que sibi uestra fraternitas concedenda deposcit, minime ualeremus. Sed post hec peruenit ad nos, (quod sine uerecundia memorare non possumus) fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus uehementius aspernati, ut ea, que prius dicta fuerant, in gemitum et tristiciam uerteremus, quia in uno se ore cum Iouis laudibus Christi laudes non capiunt. Et quam graue nefandumque sit episcopis canere, quod nec religioso conueniat, considera. IV. Pars. Gratian. Liberalem quoque necessitatem patientibus sacerdotem esse oportet; alias autem uacuum portabit nomen episcopi. Unde Gregorius scribit [lib. V. epist. 29.] Secundo seruo Dei inter cetera:

C. VI. Sine liberalitate inane portatur nomen episcopi. Fratrem nostrum Marianum episcopum uerbis, quibus uales, excita, quia eum obdormisse suspicor. Dic ergo illi, ut cum loco mutet et mentem. Non sibi credat solam lectionem sufficere et orationem, ut remotus nichil studeat de manu fructificare: sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia, si hoc non habet, uacuum episcopi nomen tenet. V. Pars. Gratian. In ipsa autem liberalitate modus adhibendus est rerum et personarum: rerum, ut non omnia uni, sed singulis quedam prestentur, ut pluribus prodesse possimus, iuxta illud prophetae: "Dispersit, dedit pauperibus;" personarum, ut primum iustis, deinde peccatoribus: quibus tamen dare prohibemur, non quia homines sunt, sed quia peccatores. Unde Augustinus supra Iohannem parte II.:

C. VII. Inmane peccatum est res suas istrionibus donare. Donare res suas istrionibus uitium est inmane, non uirtus. Et scitis de talibus, quam sit frequens fama cum laude, quia, "laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur."

C. VIII. Grauiter delinquunt qui uenatoribus aliquid donant. Idem in Psalmo CII. [ad uers. Faciens misericordias.] Qui uenatoribus donant, quare donant? dicant mihi, quare dant uenatori? Hoc in illo amant, in quo nequissimus est hoc in illo pascunt, hoc in illo uestiunt, ipsam nequitiam publicam spectaculis omnium. Qui donant istrionibus qui donant meretricibus, quare donant? numquid non et ipsa hominibus donant: Non tamen naturam ibi attendunt operis Dei, sed nequitiam operis humani.

[C. IX.] Item. Qui uenatori, donat, non homini donat, sed arti nequissimae. Nam si homo tantum esset, et uenator non esset, non ei donares: honoras in eo uitium, non naturam.

[C. X.] Idem in Psalmo CXLVII. Vident homines uenatores, et delectantur: ue miseris, si non se correxerint. Qui enim uident uenatorem et delectantur, uidebunt Saluatorem et contristabuntur.

[C. XI.] Item Ieronimus in Psalmo XC. [ad uers. Sperabo in Domino] Esau uenator erat, quoniam peccator erat. Et penitus non inuenimus in scripturis sanctis sanctum aliquem uenatorem: piscatores inuenimus sanctos.

[C. XII.] Item Ambrosius in omelia. [XXXIII. de Quadragesima] Quid prodest ieiunare uisceribus, et luxuriari uenatibus? abstinere a cibis, errare peccatis?

[C. XIII.] Item. An putatis illum ieiunare, fratres, qui primo diluculo non ad ecclesiam uigilat non beatorum martirum sancta loca perquirit, sed surgens congregat seruulos, disponit retia, canes producit, saltus siluasque perlustrat? Seruulos, inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam festinantes, et uoluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de perdicione seruorum.

C. XIV. Que sint in liberalitate seruanda. Item Ambrosius in libro de offitiis. Non satis est bene uelle, sed etiam bene facere. Nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est ex bona uoluntate proficiscatur. Item: ?. 1. Perfecta liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur, ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa, si sciente te fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse, famem tollerare, erumpnam perpeti, qui presertim egere erubescit, si in causam ceciderit aut captiuitatis suorum, aut calumpniae, et non adiuues, si sit in carcere et penis et suppliciis et propter debitum aliquod iustus excrucietur, (nam etsi omnibus debetur misericordia, iusto amplius), si tempore suae afflictionis nichil a te inpetret, si tempore periculi, quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua ualeat quam uita morituri, non est leue peccatum.

[C. XV.] Item. Dominus non uult simul effundi opes, sed dispensari, nisi forte, ut Helyseus, qui boues suos occidit, et pauit pauperes ex eo, quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus in disciplinam se propheticam daret.

[C. XVI]. Item. Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos seminis tui ne despicias, si egere cognoscas. Melius enim est, ut ipse subuenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitatis; non tamen illi ditiores fieri uelint, ex eo quod tu potes conferre inopibus: causam enim natura prestat, non gratia. Neque enim propterea te Deo dicasti, ut tuos diuites facias, sed ut tibi uitam perpetuam fructu boni operis adquiras, et precio miserationis peccata tua redimas. Putant parum se poscere? precium querunt tuum, uitae tuae adimere contendunt fructum, et accusant, quod eos diuites non feceris, cum te uelint illi eternae uitae fraudare mercede?

[C. XVII.] Item. Consideranda est etiam in largiendo etas atque debilitas, nonnumquam etiam uerecundia, que ingenuos prodit natales, ut senibus plus largiaris, qui sibi iam uictum non queunt querere. Similiter et debilitas corporis est promptius adiuuanda; tamen si quis ex diuitiis cecidit in egestatem, et maxime, sine uitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumpniis que habebat amisit.

[C. XVIII.] Item. Pulcra etiam liberalitas est, in ipso quoque pauperis dato mensuram tenere, ut habundes pluribus, non conciliandi fauoris gratia ultra modum fluere. Quicquid enim ex affectu puro et sincero promitur, hoc est decorum: non superfluas edificationes aggredi, nec pretermittere necessarias. Et maxime sacerdotibus hoc conuenit, ornare Dei templum honore congruo, ut etiam cultu aula Domini resplendeat, inpensas misericordiae frequentare, quantum oporteat largiri peregrinis, non superfluas, sed conpetentes. Item: ?. 1. Conpatiamur itaque alienis calamitatibus, necessitates aliorum quantum possumus iuuemus, et plus interdum quam possumus. Melius est enim causas prestare pro misericordia et inuidiam perpeti, quam pretendere inclementiam; nos aliquando in inuidiam incidimus, quod confregimus uasa mistica, ut captiuos redimeremus.

[C. XIX.] Item super Lucam. Singulis quoque generibus hominum conueniens tribuit S. Baptista responsum unum omnibus ita: publicanis, ne ultra prescriptum exigant, militibus, ne calumpniam faciant, predam requirant; docens idcirco stipendia constituta miliciae, ne, dum sumptus queritur, predo grassetur. Sed hec et alia offitiorum precepta propria sunt singulorum, misericordia communis est usus. Ideo commune preceptum omnibus offitiis, omnibus etatibus necessaria, et ab omnibus deferenda. Non publicanus, non miles excipitur, non agricola, uel urbanus, diues et pauper, omnes in commune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia enim plenitudo uirtutum est, et ideo omnibus est proposita forma perfectae uirtutis, ne uestimentis alimentisque suis parcant. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura seruetur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur.

[C. XX.] Idem. Ceterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes. Nam si iuxta diuinum oraculum contumelia parentis morte luitur, quanto magis fames, que multo grauior est? Quo loco insolentem Dominus infrenat iactantiam.

[C. XXI.] Idem in libro de offitiis. Pasce fame morientem. Quisquis enim pascendo hominem seruare poteris, si non paueris, occidisti.

[C. XXII.] Item Ieronimus. Qui clementiam non habet, nec indutus est uiscera misericordiae et lacrimarum, quamuis spiritalis sit, non adinpleuit legem Christi. VI. Pars. Gratian. Similiter etiam oportet episcopum non esse percussorem, id est ad uindictam facilem. Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo Corintiorum: [libro XI., epist. 49.]

C. XXIII. Ad uindictam facilis episcopus esse non debet. Si quid uero de quocumque clerico ad aures tuas peruenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec ad uindictam te res accendat incognita; sed presentibus ecclesiae tuae senioribus diligenter ueritas est perscrutanda et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis.

C. XXIV. De quodam episcopo, qui ante missarum solempnia, die dominico ad exarandam messem cuiusdam profectus est. Idem Ianuario Episcopo. [lib. VII. Indict. 2. epist. 1.] Tanta nequitia ad aures meas de tua senectute peruenit, ut eam, nisi humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus. Dictum quippe est mihi, quod dominicorum die, priusquam missarum solempnia celebrare, ad exarandam messem latoris presentium perrexisti, et post exarationem eius missarum solempnia celebrasti; post missarum solempnia etiam terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. Quod factum que pena debeat sequi, omnes, qui audiunt, sciunt. Dubii autem de tanta peruersitate fueramus, sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisitus, ita se cognouisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, aliquando resipisce miser senex, atque a tanta leuitate morum et operum peruersitate compescere. Et quanto morti uicinior efficeris, tanto sollicitior atque timidior esse debes. Et quidem penae sententia in te fuerat iaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute cognouimus, interim tacemus. Eos uero, quorum consilio hoc egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decreuimus: ita ut, si quid eis intra duorum mensium spatium humanitus euenerit, benedictione uiatici priuentur. Deinceps autem ab eorum consiliis cautus existe. VII. Pars. Gratian. Vel percussor esse prohibetur, ne uidelicet propriis manibus aliquem cedat. Unde in Agatensi Concilio legitur:

C. XXV. Non liceat episcopo propriis manibus aliquem cedere. Non liceat episcopo manibus suis aliquem cedere. Hoc enim alienum a sacerdote esse debet. VIII. Pars. Gratian. Prohibetur etiam episcopis turpis lucri esse cupidus, ne aliquo inhonesto negotio uictum uel cetera necessaria sibi querat. Quod generaliter de omnibus diuino cultui mancipatis, id est clericis et monachis, intelligi oportet. Unde in Calcedonensi Concilio [cap. 3.] legitur:

C. XXVI. Qui connumerantur in clero, turpibus non deseruiant lucris. Peruenit ad sanctam sinodum, quia de his qui in clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam aliorum possessionum conductiones, et causas secularium suscipiunt, et a sacris offitiis se per desidiam separant, ad domos autem secularium concurrunt, et substantiarum eorum gubernationes auaritiae causa suscipiunt. Decreuit igitur sancta et magna sinodus, neminem horum deinceps, hoc est episcopum, siue clericum, aut monachum, conducere possessiones, aut misceri secularibus procurationibus posse, nisi forte, qui legibus ad minorum etatum tutelas siue curationes inexcusabiles attrahuntur, aut cui ipsius ciuitatis episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, et orphanorum atque uiduarum, que indefensae sunt, aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigent amminiculo propter timorem Dei. Si quis uero transgressus fuerit hec precepta, ecclesiasticae correctioni subiaceat.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LXXXVII.
GRATIANUS.
I. Pars. Viduis autem et orphanis ecclesiae presidium inplorantibus episcopi debent adesse, et contra inproborum uiolentias protectionis patrocinium eis negare non debent. Unde Gelasius Gerontio et Petro Episcopis:

C. I. Inplorantibus patrocinium ecclesiae episcopi debent adesse. Licet omnibus de nobis sperantibus non debeamus in quantum possumus nos negare, plus tamen uiduarum causas et inpensius ducimus exequendas, quas tueri a nobis uel ab omnibus diuina manifestat assertio.

C. II. De eodem. Idem Anastasio Episcopo. Desolatis propriae defensionis auxilio, et qui suis actibus prodesse pro etatis infirmitate non possunt exoratum decet Pontificem subuenire, quia pupillis tuicionem etiam diuinitas iussit inpendi. Et ideo Maximo et Ianuario clericalis offitii (qui se solatiis parentum uel propinquorum asserunt destitutos) auxilium ex nostra delegatione prestabis, ut aduersus inprobitates aduersariorum suorum protecti tuae executionis annisu noxia commenta non sentiant.

C. III. De eodem. Idem Leontio et Petro Episcopis. Quisquis in negociis suis nostri nominis intercessione sperat sibi remedia posse conferri, prona nos conuenit animositate prestare.

C. IV. De eodem. Idem Honorio Episcopo. Diuinae retributionis memor ad pontificalem conscientiam non ambigas pertinere, egentium commodis piam sollicitudinem non negare.

C. V. Tueatur ecclesia, quos in sui defensione suscepit. Idem Fortunato Episcopo. Irreligiosum prorsus et execrabile iudicamus, si quisquam uel extraneus in sua tuicione susceptos non omni fide et tota animi sui educauerit sanctitate. Ac cum Olimpius diaconus dilectionis tuae Felicis atque Olimpii suggeratur auunculus, eosque paruulos tutelae uice susceperit nutriendos, ultra latrocinium esse iudicamus, quod eos bonusculis parentum (sicut asserunt) reliquit extorres, alia retinendo, alia contra leges et iura uendendo.

C. VI. Confugientes ad ecclesiam extrahere non licet. Item ex Concilio Aurasico. [I. c. 5. et seqq.] Eos, qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportet, sed loci sancti reuerentia et intercessione defendi. ?. 1. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes ecclesias districtissima dampnatione feriatur. ?. 2. In ecclesia quoque manumissos, et per testamentum ecclesiae commendatos si quis in seruitutem uel obsequium, uel ad colonariam conditionem reuocare temptauerit, animaduersione ecclesiastica coherceatur.

C. VII. In libertate ecclesia tueatur libertos. Item ex Concilio Agatensi. [c. 29.] II. Pars. Libertos legitime a dominis suis factos, ecclesia, si necessitas exegerit, tueatur; quod si quis ante audientiam aut peruadere, aut expoliare presumpserit, ab ecclesia repellatur.

C. VIII. A sacerdotibus defendantur liberti, qui in seruitutem reuocantur. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 72.] Liberti, qui a quibuscumque manumissi sunt, atque ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cuiuslibet insolentia protegantur, siue in statu libertatis eorum, seu in peculio, quod habere noscuntur.

C. IX. Expositos defendat ecclesia, si quis eorum calumpniator extiterit. Item ex Concilio Tolletano. III. Pars. Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque sit miseratione collectus, contestationis ponatur epistola, ut si is, qui collectus est, intra decem dies quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane, qui post predictum tempus calumpniator extiterit, ut homicida ecclesiastica districtione dampnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas.

---------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO LXXXVIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Prohibentur ergo clerici cupiditatis negocia suscipere, non pietatis curam uiduis et orphanis inpendere. Unde Melciades papa:

C. I. De eodem. Decreuit sancta sinodus, nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negociis secularibus se miscere, nisi propter curam aut pupillorum aut orphanorum aut uiduarum, aut si forte episcopus ciuitatis ecclesiasticarum rerum sollicitudinem eum habere precipiat. Ubi patet, quia alia sunt negocia secularia, alia ecclesiastica. Nonne Moyses in seculo erat, cum crebro intraret tabernaculum, et exiret, qui intus contemplatione rapiebatur, foris infirmantium negociis urgebatur? Sic et Iacob ascendentes et descendentes angelos uidit, quia rectores ecclesiae non solum contemplando ascendunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Et dum sacerdotes horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum onera portant.

C. II. De eodem. Item Gelasius. [Papa ad Episcopos per Lucaniam c. 17.] Consequens est, ut illa quoque, que de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiauit, non pretereunda putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et turpibus lucris inminere, nullo pudore censentes euangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores ex templo uerberatos asseritur expulisse, nec Apostoli uerba recolentes, quibus ait: "Nemo militans Deo implicat se negociis secularibus;" psalmistam quoque Dauid surda dissimulantes aure, cantantem: "Quoniam non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini." Proinde huiusmodi aut ab indignis posthac questibus nouerint abstinendum, et ab omni cuiuslibet negotiationis ingenio cupiditateque cessandum, aut, in quocumque gradu sint positi, mox a clericalibus offitiis cogantur abstinere, quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et dici, ne per offitia negotiationis potius sit latronum spelunca.

C. III. In sacris ordinibus constituti, seculares curas assumere non debent. Item ex [Septimo] canone Apostolorum. Episcopus, aut sacerdos, aut diaconus nequaquam seculares curas assumant; sin aliter, deiciantur.

C. IV. Episcopus secularibus causis non debet occupari. Item Gregorius Romano Defensori. [l. VIII. ep. 11.] Perlatum est ad nos, reuerentissimum fratrem nostrum Basilium episcopum uelud unum de laicis in causis secularibus occupari, et pretoriis inutiliter obseruare. Que res quoniam et ipsum uilem reddit, et reuerentiam sacerdotalem adnichilat, statim ut experientia tua hoc preceptum susceperit, ad reuertendum eum districta executione conpellat, quatinus ei illic te insistente quinque diebus sub qualibet excusatione inmorari non liceat, ne, si quolibet modo eum ibidem amplius moram habere permiseris, cum ipso apud nos grauiter incipias esse culpabilis.

C. V. Testamentorum tuicionem et curam familiaris rei episcopus non suscipiat. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 18] Episcopus tuicionem testamentorum non suscipiat.

[C. VI.] Item ex eodem. [c. 20.] Episcopus nullam rei familiaris curam ad se reuocet, sed lectioni et orationi et uerbo predicationis tantummodo uacet.

[C. VII.]. Item ex eodem. [c. 17.] Episcopus gubernationem uiduarum et pupillorum ac peregrinorum non per se ipsum, sed per archipresbiterum aut archidiaconem agat.

C. VIII. Ratiociniorum causas clericus non debet assumere. Item Gregorius Quertino prefecto. [epist. 30. lib. X.] Inutile et ualde laboriosum est, hominem litteratum ratiociniorum causas assumere, et in eis, quod non expedit, se obligare.

C. IX. Fugiendus est clericus negotiator. Item Ieronimus. [ad Nepotianum de uita clericorum] Negotiatorem clericum, ex inope diuitem et ex ignobili gloriosum, quasi quasdam pestes fuge.

C. X. Clerico negotiari non licet. Item Augustinus in libro questionum ueteris et noui testamenti. [cap. 127.] Fornicari hominibus semper non licet, negotiari uero aliquando licet, aliquando non licet; antequam enim ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari; facto iam non licet.

[PALEA. C. XI. De eodem. Item Iohannes Chrysostomus super Matthaeum. (id est auctor operis imperfecti, hom. XXXVIII. ad c. 21. Matth.) Eiciens Dominus uendentes et ementes de templo, significauit, quia homo mercator uix aut numquam potest Deo placere. Et ideo nullus Christianus debet esse mercator, aut, si uoluerit esse, proiciatur de ecclesia Dei, dicente Propheta: "Quia non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini." Quemadmodum enim qui ambulat inter duos inimicos, ambobus placere uolens et se commendare, sine maliloquio esse non potest (necesse est enim, ut isti male loquatur de illo, et illi male de isto), sic qui emit et uendit sine mendacio et periurio esse non potest. Et paucis interiectis: ?. 1. Sed est nec stabilis substantia eorum, neque ad bonum proficit, quod de malo congregatur. Quemadmodum enim, si triticum aut aliud tale cernas in cribro, dum huc et illuc iactatur, grana omnia paulatim deorsum cadunt, et tandem in cribro nichil remanet, nisi stercus solum: sic de substantia negotiatorum nouissime nil remanet, nisi solum peccatum. ?. 2. Sed omnes homines uidentur esse mercatores; ostendam ergo, quis non est negotiator, ut qui talis non fuerit, eum intelligas esse negotiatorem. Quicumque rem conparat, non ut ipsam rem integram et inmutatam uendat, sed ut materia sibi sit inde aliquid operandi, ille non est negotiator; qui autem conparat rem, ut illam ipsam integram et inmutatam dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei eicitur. ?. 3. Unde super omnes mercatores plus maledictus est usurarius; ipse namque rem datam a Deo uendit, non conparatam, ut mercator, et post fenus rem suam repetit, tollens aliena cum suis, mercator autem non repetit rem uenditam. ?. 4. Adhuc dicit aliquis: Qui agrum locat, ut agrariam recipiat, aut domum, ut pensiones recipiat, nonne est similis ei, qui pecuniam dat ad usuram? Absit. Primum quidem, quoniam pecunia non ad aliquem usum disposita est, nisi ad emendum; secundo, quoniam agrum habens, arando accipit ex eo fructum, habens domum, usum mansionis capit ex ea. Ideo qui locat agrum uel domum, suum usum dare uidetur, et pecuniam accipere, et quodammodo quasi commutare uidetur cum lucro lucrum; ex pecunia reposita nullum usum capis. Tertio ager uel domus utendo ueterascit. Pecunia autem cum fuerit mutuata, nec minuitur, nec ueterascit. ?. 5. "Et mensas nummulariorum subuertit." Pecunia spiritualiter homines intelliguntur, quia sicut nummus habet caragma Cesaris, sic homo habet caragma Dei. Et quemadmodum solidus, qui non habet caragma Cesaris, reprobus est, ita et homo, qui non ostendit in se imaginem Dei, reprobus estimatur. Unde Ysaias dicebat ad Ierusalem: "Pecunia tua reproba est, caupones tui miscent uinum cum aqua, etc." Ideo ergo mensas nummulariorum euertit, significans, quia in templo Dei non debent esse nummi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem, non diaboli, portant. Aut certe mensas nummularioum sacerdotum dicit scripturas. Nouo enim testamento succedente priori, euersae sunt scripturae illorum. ]

[PALEA. C. XII. De eodem. Item ex uerbis Augustini. (hinc inde collectis, et in summam redactis ad Psal. LXX. uers. Quoniam non cognoui.) "Quoniam non cognoui litteraturam:" Aliqui codices habent "negotiationes:" in quo diuersitas interpretum sensum ostendit, non errorem inducit. Ergo si propterea iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognouit negotiationes, corrigant se Christiani, non negotientur. Sed ait mihi negotiator: Affero ex longinquo merces, mercedem laboris mei, unde uiuam, peto: "dignus est operarius mercede sua." De mendacio, de periurio agitur, non de negotio. Ego enim mentior, non negotium. Possem enim dicere, tanto emi, tanto uendam: si placet, eme. Quomodo ergo reuocas a negotiatione? omnes artifices mentiuntur, sutores, agricolae. Vis, ut optem carum tempus, ut possim uendere annonam, quam seruaui? sed non hoc faciunt, inquis, agricolae boni, nec illa negotiatores boni. Quid enim? etiam et filios habere malum est, quia, quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes querunt? Omnia ista hominum, non rerum peccata sunt. Quere ergo episcope, (dicit mihi negotiator) quomodo Psalmistam intelligas, et noli me prohibere a negotiatione: negotiatio enim me non facit malum, sed iniquitas mea et mendacium meum. Queramus ergo negotiatores, qui presumunt gloriari ex suis operibus, si sunt contra illam gratiam, quam hic Psalmista commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. Et sicut contra medicos superbos salutis pollicitatores uigilat hoc, quod dictum est: "Tota die salutem tuam," sic contra negotiatores de operibus suis gloriantes uigilat hoc, quod dictum est: "Os meum annunciabit iustitiam tuam." Unde et Dominus expulit illos de templo, uolentes suam iustitiam statuere et ignorantes iustitiam Dei. Merito dictum negotium, quia negat otium, quod malum est, neque querit ueram quietem, que est Deus. ]

[PALEA. C. XIII. De eodem. Item Cassiodorus in eundem Psalmum LXX. in eundem uersiculum. Quid est aliud negotium, nisi que possint uilius conparari carius uelle distrahere? Et infra: Negotiatores ergo illi abhominabiles existimantur, qui iustitiam Dei minime considerantes per inmoderatum pecuniae ambitum polluuntur, merces suas plus periuriis onerando quam preciis. Tales eiecit Dominus de templo, dicens: "Nolite facere domum patris mei domum negotiationis." ]

C. XIV. Nomine sacerdotis careat, qui Dei ministros a suis euocat offitiis. Item Cyprianus. [ad Clerum et plebem Furnitanorum, lib. I. epist. 9.] II. Pars. Neque apud altare Dei merentur nominari in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes et ministros uoluerint auocare. Et ideo Victor, cum contra formam nuper in concilio a sacerdotibus datam Geminum Faustinum presbiterum ausus sit tutorem constituere, apud uos ob dormicionem eius non fiat oblatio, aut aliqua deprecatio pro nomine eius frequentetur in ecclesia, ut sacerdotum decretum religiose aut necessarie factum seruetur a nobis.

DISTINCTIO LXXXIX.
GRATIANUS.
I. Pars. Domui quoque suae oportet bene esse prepositum, ut quedam inde quodammodo futurae dispensationis argumenta assumantur. In dispensatione uero ecclesiae hanc regulam obseruandam nouerit, ut nulli quantumlibet exercitatae personae duo simul offitia committat, neque secularibus uiris res ecclesiasticas gubernandas committat. Unde Gregorius scribit omnibus Episcopis:

C. I. Uni personae duo non committantur offitia. Singula ecclesiastici iuris offitia singulis quibusque personis singillatim committi iubemus. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita in ecclesiae corpore secundum ueridicam Pauli sententiam in uno eodemque spirituali corpore conferendum est hoc offitium uni, alii committendum est illud, neque enim quantumlibet exercitatae uni personae uno tempore duarum rerum offitia committenda sunt: quia si totum corpus oculus, ubi auditus? Sicut enim uarietas membrorum per diuersa offitia et robur corporis seruat, et pulcritudinem representat, ita uarietas personarum diuersa nichilominus distributa offitia et fortitudinem et uenustatem sanctae Dei ecclesiae manifestat. Et sicut indecorum est, ut in corpore humano alterius fungatur offitio alterum membrum, ita nimirum noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa.

C. II. Quilibet episcopus uicedominum et yconomum habeat. Item Gregorius Antemio Subdiacono. [lib. IX. epist. 66.] II. Pars. Volumus, ut frater noster Pascasius et uicedominum sibi ordinet et maiorem domus, quatinus possit uel hospitibus superuenientibus, uel causis, que eueniunt, idoneus et paratus existere. Si uero negligentem eum prospicis, uel ea, que dicimus, inplere differentem, omnis eius clerus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant, quorum personae ad ea, que prediximus ualeant ordinari. Gratian. Offitium uicedomini est episcopium disponere. Unde Gregorius Clementinae Patriciae [lib. I. epist. 11.] post alia:

C. III. Quid sit offitium uicedomini. Diaconum uero Anatholium, quem ad uos dirigi poposcistis, hoc nos facere non posse, causae magis modus quam rigoris auctoritas facit. Vicedominum enim eum constituimus, cuius arbitrio episcopium commisimus disponendum.

C. IV. De eodem. Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 26.] Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos peruenit, sine yconomo episcopi res ecclesiasticas tractant, placuit, omnes ecclesias habentes episcopos etiam yconomos habere de proprio clero, qui gubernent res ecclesiae cum arbitrio sui episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatio ipsarum rerum ecclesiasticarum, neque ex hoc eueniat res eiusdem ecclesiae dispergi, et sacerdotali dignitati obtrectatio generetur. Si uero quis hoc non obseruauerit, diuinis subiaceat regulis.

C. V. Secularibus uiris res ecclesiasticae non committantur. Item Gregorius Iohanni Carolitano Episcopo. [lib. VII. epist. 66.] Indicatum est nobis, quod laicis quibusdam curam uestri patrimonii commiseritis, qui postmodum in rusticorum uestrorum depredationibus atque ex fatigationibus fuerunt deprehensi. Quod si ita est, districte a uobis discuti conuenit, atque inter eos ecclesiaeque uestrae rusticos causam examinare subtilius. Et quicquid fraudis inuentum fuerit, cum pena legibus statuta reddere conpellantur. De cetero uero cauendum est a fraternitate uestra, ne secularibus uiris atque sub regula uestra non degentibus cuiuslibet res ecclesiae committantur, sed probatis de offitio uestro clericis, in quibus, si quid reperiri poterit prauitatis, ut in subditis emendare quod illicite gestum fuerit ualeatis: quo uidelicet apud uos habitus sui offitium magis conuenienter amministrent, quam accusent. III. Pars. Gratian. Propinquis, uel etiam fauore sibi coniunctis, ecclesiastica offitia committere non audeat. Unde in Tolletano Concilio X.: [c. 3.]

C. VI. Ecclesiastica episcopus non committat offitia propinquis uel fauore coniunctis. Decenter omnibus placet, in presenti tale rescindere factum, et non esse de cetero faciendum. Quicumque igitur pontificum deinceps aut sanguine propinquis, aut fauore personae quibuscumque deuinctis talia lucra commendare temptauerit, ad suum nefandae presumptionis excidium et quod iussum fuerit deuocetur in irritum, et qui ordinauerit annuae excommunicationi subiaceat. Que uero ablata fortasse fuerint, ab eo, qui tulit, reddantur in duplum. Gratian. Porro ipsa offitia quare ita sint distinguenda nec uni personae omnia committenda ex auctoritate Gregorii et ex auctoritate Bonifatii Papae datur intelligi, qui ait:

C. VII. Graduum et ordinum distributio ecclesiasticam unitatem conseruat. Ad hoc dispositionis prouisio gradus diuersos et ordines constituit esse distinctos, ut, dum reuerentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem inpenderent, uera concordia fieret ex diuersitate contextio, et recte offitiorum gereretur administratio singulorum. Neque uniuersitas alia poterat ratione subsistere, nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo seruaret. Quia uero creatura in una eademque qualitate gubernari uel uiuere non potest, celestium miliciarum exemplar nos instruit, quia dum sunt angeli, sunt archangeli, liquet, quia non equales sunt, sed in potestate et ordine (sicut nostis) differt alter ab altero.

DISTINCTIO XC.
GRATIANUS.
I. Pars. Litigiosus quoque prohibetur ordinari, quia qui sua potestate discordantes ad concordiam debet attrahere, qui oblationes dissidentium prohibetur recipere, nequaquam litigandi facilitate alios ad discidium debet prouocare. Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 59.] legitur:

C. I. Clerici discordantes reuocentur ad concordiam uel deiciantur ad concordiam. Discordantes clericos episcopus uel ratione, uel potestate ad concordiam trahat; inobedientes sinodus per audientiam dampnet.

C. II. Dissidentium fratrum oblationes in ecclesia non recipiantur. Item ex eodem. [c. 93. et 94.] Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario, neque in gazophilacio recipiantur. Similiter: ?. 1. Dona eorum, qui pauperes obprimunt, a sacerdotibus refutanda sunt.

C. III. Extra ecclesiam esse probatur, qui pacem cum proximo non habet. Item Ciprianus. [de unitate ecclesiae] Neque ad Cain neque ad munera eius respexit Deus; neque enim habere paccatum Deum poterat, qui cum fratre non pacem sed zeli discordiam habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? que sacrificia celebrare se credunt emuli sacerdotum? Secum esse Christum, cum collecti fuerint, opinantur hii, qui extra Christi ecclesiam colliguntur? Tales etiamsi occisi in confessione nominis Christi fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione purgatur.

C. IV. Murmurantes a fratrum unitate alieni efficiantur. Item ex Octaua Sinodo. Alienus sit a fratrum unitate, qui murmurat, et opus eius abiciatur, qui murmurans extiterit, ne penam murmurantium incurrat, de qua dicit Apostolus: "Neque murmuraueritis, sicut quidam murmurauerunt, et perierunt ab exterminatore." Iuxta mensuram itaque operis peccator (qui in hac sententia Apostoli pleniter declaratur) sacerdotis iudicio peniteat.

C. V. Corripiantur, qui rixas et contenciones amant. Item ex eodem. Si quis monachus contenciones uel rixas amauerit, uel manifestum conuitium intulerit fratri, iuxta arbitrium rectoris modumque peccati diuturna expietur penitentia. Item: ?. 1. Qui contentiosus aut murmurans extiterit, secundum arbitrium prioris tamdiu peniteat, quamdiu qualitas culpae extat.

C. VI. Dissidentes episcopi ad concordiam redire cogantur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 25.] Dissidentes episcopos, si non timor Dei, sinodus reconciliet.

C. VII. De eodem. Item ex eodem. [c. 26.] Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres, siue clericos, siue laicos, ad pacem magis quam ad iudicium cohortentur.

C. VIII. Non recipiantur dona eorum, qui pauperes obprimunt. Item ex eodem. [c. 94.] Eorum, qui pauperes obprimunt, dona a sacerdotibus sunt refutanda.

C. IX. A cetu alienentur fidelium, qui ad concordiam redire contempnunt. Item ex Concilio Agatensi. [c. 31.] Placuit etiam, ut (sicut plerumque fit) quicumque odio aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem reuocari diuturna nequiuerint obstinatione, a sacerdotibus ciuitatis primitus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae cetu iustissima

C. X. Inediis maceretur acerrimis, qui fratri suo reconciliari non uult. Item Fabianus Papa. Si quis contristatus noluerit reconciliari fratri suo, satisfaciente eo qui contristauerit, acerrimis maceretur inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat.

C. XI. Episcopi ad pacem firmiter tenendam uicissim sibi consilium et auxilium prestent. Item Innocentius II. II. Pars. Precipimus, ut episcopi, ad solum Deum et salutem populi habentes respectum, omni tepiditate seposita, ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium prebeant, neque hoc alicuius amore uel odio pretermittant. Quod si quis in hoc Dei opere tepidus fuerit inuentus, dampnum propriae dignitatis incurrat.

C. XII. Pellendi sunt a communione fidelium, qui sibi inuicem reconciliari nolunt. Item Victor Papa. [ad Afros, epist. II.] Perlatum est ad sedem apostolicam, aliquos uestrum nocere fratribus uelle, et ut cadant decertare, similiter in sacramentis discrepare, et ob id contentiones et emulationes inter uos fieri, a quibus dissensionibus uos auertere, et in his omnibus concordare, et opem ferre uicissim mandamus. Nam si hoc agere cito neglexeritis, et uicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicae sedis et totius ecclesiae communione uos pelli non dubitetis.

DISTINCTIO XCI.
GRATIANUS.
I. Pars. Qui autem turpi lucro uel inhonesto negocio uictum sibi querere prohibetur, de oblationibus ecclesiae stipendia consequatur. Quod si ecclesia ei sufficere non poterit, proprio artificio uel agricultura (exemplo Apostoli, qui de labore manuum uiuebat) sibi necessaria inueniat, ita tamen, ut occasione sui operis uigiliis ecclesiae non desit, quod absque inequalitate sui corporis inpune nulli conceditur. Unde Pelagius papa:

C. I. Corripiantur clerici, qui offitiis matutinis uel uespertinis se subtrahunt. Eleuterius frater et coepiscopus noster queritur, clericos suos sibi contra canones superbire, et id, quod nobis iubentibus facta in scrinio cautione promisit, ut cottidianis diebus uigiliae in eius celebrentur ecclesia, illis contempnentibus inplere non posse, sed magis unumquemque suis (postposito ecclesiae seruitio) uacare negotiis. Et ideo experientia tua eos, quos tibi esse ostenderit contumaces, debita obiurgatione conpesce, et modis omnibus uigiliis uacare conpelle.

[PALEA. C. II. De eodem. Item ex Concilio Nannetensi. Presbiter mane, matutinali offitio expleto, pensum seruitutis suae canendo primam, tertiam, sextam nonamque persoluat, ita tamen, ut postea horis conpetentibus et signis designantibus iuxta possibilitatem aut a se, aut a scolaribus publice conpleantur. Deinde peractis horis, infirmis uisitatis, si uoluerit, ad opus rurale exeat ieiunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum siue diuersorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam pro qualitate temporis et opportunitate. Item ex dictis S. Benedicti: ?. 1. Propheta dicente: "Septies in die laudem dixi tibi," qui septenarius sacratus numerus a nobis sic inplebitur si matutinae, primae, tertiae, sextae, nonae, uesperae conpletoriique tempore nostrae seruitutis offitia persoluamus, quia de his dixit Propheta: "Septies in die laudem dixi tibi." Nam de nocturnis uigiliis idem ipse Propheta ait: "Media nocte surgebam ad confitendum tibi." Ergo his temporibus referamus laudes creatori nostro super iudicia iustitiae suae. ]

C. III. Sine offitii detrimento artificiolo sibi clericus necessaria querat. Unde in Concilio eodem Cartaginensi [IV., c. 52. et 49.] legitur. Clericus uictum et uestimentum sibi artificiolo uel agricultura, absque offitii sui dumtaxat detrimento, preparet. ?. 1. Clericus enim, qui absque corpusculi sui inequalitate uigiliis deest, stipendio priuatus excommunicetur.

C. IV. De eodem. Item ex eodem. [c. 51. 53. et 48. et 50.] Clericus quilibet uerbo Dei eruditus artificio uictum querat. Item: ?. 1. Omnes clerici, qui ad operandum ualidi sunt, et artificiola, et litteras discant. Qui uero non pro emendo aliquid in nundinis uel in foro deambulant, ab offitio suo degradentur. Inter temptaciones autem ab offitio declinantes uel negligentius agentes ab ipso offitio remoueantur.

C. V. De eodem. Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 28.] Clerici uero, qui ad opus sanctum adesse contempserint, secundum arbitrium episcopi ecclesiasticam suscipiant disciplinam.

DISTINCTIO XCII.
GRATIANUS.
I. Pars. Cum autem ad ecclesiam uenerint, corde magis quam uoce Deo cantandum meminerint. Unde Ieronimus in epistola ad Ephesios:

C. I. Corde, non uoce Deum laudare debemus. "Cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino." Audiant hec adolescentuli, audiant hi, quibus in ecclesia est psallendi offitium: Deo non uoce, sed corde cantandum, nec in tragediarum modum guttur et fauces medicamine liniendae sunt, ut in ecclesia teatrales moduli audiantur et cantica. Gratian. Ab offitio autem cantandi et psallendi diaconi inueniuntur excepti, ne, dum uocis modulationi student altaris ministeria negligant. Unde Gregorius: [lib. IV. epist. 44. et I. XII. post finem epistolarum, in Concilio ab ipso habito]

C. II. Cantandi offitium sibi diacones non usurpent. In sancta ecclesia Romana dudum consuetudo est ualde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modulationi uocis inseruiant, quos ad predicationis offitium et elemosinarum studium uacare congruebat. Unde fit plerumque ut in sacro ministerio, dum blanda uox queritur, congrua uita negligatur, et cantor minister Deum moribus stimulet, cum populum uocibus delectet. Qua de re presenti decreto constituo, ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant, solumque euangelicae lectionis offitium inter missarum solempnia exsoluant; psalmos uero ac reliquas lectiones censeo per subdiaconos uel, si necessitas exigit, per minores ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum uenire temptauerit, anathema sit. II. Pars. Gratian. A quibus ordinandos oporteat esse inmunes, breuiter monstratum est. De quorum uero manibus suos ordines suscipere debeant, facile patet. Sacerdos enim et cuncti infra ipsum constituti ab episcopis debent ordinari. Unde in Concilio Martini Papae legitur:

C. III. Qui ab episcopo non ordinantur, in pulpito non psallant uel legant. Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab episcopo ordinati sunt lectores. Gratian. De episcopis autem, a quibus uel in quibus locis ordinari debeant, supra diffinitum est. III. Pars. ?. 1. Nunc autem queritur de his, qui ordinati a parrochia sua non recipiuntur, uel pro aliqua causa eas adire noluerint, an in alterius parrochia episcopale possint offitium celebrare? De his in Concilio Martini Papae sic statutum inuenitur:

C. IV. Sacerdotis tantum offitium gerat episcopus, quem sua parrochia non recipit. Si quis ordinatus episcopus pro contemptione populi aut pro aliqua ratione, non pro sua culpa, in parrochiam, que ei fuerit data, non ierit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus ecclesiae, in quam conuenit nichil presumat, sustineat autem, quid de eo sanctum concilium iudicare uoluerit.

C. V. De episcopo ordinato, quem sua parrochia non recipit. Item ex Concilio Antioceno. [c. 18.] Si quis episcopus ordinatus ad parrochiam, cuius est electus, minime accesserit, non suo uitio, sed quod eum aut populus uetet, aut propter aliam causam, non tamen eius uitio perpetratam, hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo rebus ecclesiae, ubi ministrare cognoscitur, in nullo molestus existat. Quem etiam obseruare conuenit, quicquid sinodus perfecte prouinciae iudicando decreuerit.

C. VI. A sua parrochia non recepti aliis molestiam non inferant. Item ex Concilio Ancirano. [c. 28.] Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parrochia, in qua fuerant denominati, uoluerintque alias occupare parrochias, et uim presulibus earum inferre, seditiones aduersus eos excitando, eos abici placuit. Quod si uoluerint in presbiterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbiteri residere, non abiciantur a propria dignitate. Si autem seditiones commouerint ibidem constitutis episcopis, presbiterii quoque honor talibus auferatur, fiantque dampnatione notabiles.

C. VII. Communione priuetur episcopus, qui ecclesiam sibi commissam adire neglexerit. Item ex Concilio Antioceno. [c. 17.] Si quis episcopus per manus inpositionem episcopatum acceperit, et sibi commissum ministerium subire neglexerit, nec acquieuerit ire ad ecclesiam sibi commissam, hunc oportet communione priuari, donec susceperit coactus offitium, aut certe de eo aliquid integre decreuerit eiusdem prouinciae sinodus sacerdotum.

C. VIII. Sine consilio integri ordinis uacantem ecclesiam episcopus non adeat. Item ex eodem. [c. 16.] Si quis episcopus uacans in ecclesiam non habentem episcopum, subripiens populos, sine consilio integri ordinis irruerit, etiamsi populus, quem seduxit, desideret illum, alienum eum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud, cui metropolitanus episcopus interfuerit. IV. Pars. Gratian. Quod autem supra clerici se uigiliis subtrahentes excommunicari iubentur, de his intelligendum est, qui ab episcopo frequenter admoniti, negligentiam suam corrigere contempnunt. Unde in Concilio Martini Papae legitur:

C. IX. Excommunicetur clericus, qui ab episcopo commonitus matutinis uel uespertinis horis adesse neglexerit. Si quis presbiter aut diaconus uel quilibet clericus ecclesiae deputatus, si in quolibet loco fuerit, in quo ecclesia est, et ad cottidianum psallendi offitium matutinis uel uespertinis horis ad ecclesiam non conuenit, deponatur a clero, si tamen castigatus ueniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XCIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Obedientiam autem inferiores ex ordine superioribus debent. Summo enim Pontifici ea debetur ab omnibus obedientia, ut nulli liceat ei communicare, cui pro actibus suis ipse inimicus extiterit, nec in ecclesia esse poterit, qui eius cathedram deserit. Unde B. Petrus princeps apostolorum in ordinatione Clementis populum alloquens, inter cetera ait:

C. I. Cui pro actibus prauis Apostolicus inimicatur, communicare non debemus. Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, et uos nolite expectare, ut ipse uobis dicat: cum illo nolite amici esse, sed prudenter obseruare debetis, et uoluntati eius absque communicatione obsecundare, et auertere uos ab eo, cui ipsum sentitis aduersum; sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est, dum cupit omnium uestrum amicicias habere, festinet cicius reconciliari ei, qui omnibus preest, et per hoc redeat ad salutem, cum obedire ceperit monitis presidentis. Si uero quis amicus fuerit his, quibus ipse non loquitur, unus est ipse ex illis, qui exterminare ecclesiam Dei uolunt, et cum corpore uobiscum esse uideatur, mente et animo contra uos est. Et est multo nequior hostis hic, quam illi, qui foris sunt, et euidenter sunt inimici; hic enim per amiciciarum speciem que inimica sunt gerit, et ecclesiam dispergit et uastat. Ideoque huiusmodi apostolicis institutis uos monentes instruimus, ut effecta certior karitas uestra sollicitius deinceps agere studeat et cautius, ne peruersi et infideles homines ledendi fideles et beniuolos habeant facultatem.

C. II. A nullo debet suscipi, quem Romana repellit ecclesia. Item Gregorius. [I. V. epist. 26.] Miratus ualde sum, quia in tanto Salonitanae ecclesiae clero uel populo uix duo ex sacris ordinibus inuenti sunt, frater scilicet et coepiscopus meus Paulinus, et dilectissimus filius meus Honoratus archidiaconus eiusdem ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent. Debuistis enim, karissimi filii, pensare ordines uestros, et quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut prius, si posset, ab illatis criminibus mundaretur, et tunc ei uestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis existeret.

C. III. Non est in ecclesia, qui cathedram Petri non sequitur. Item Ciprianus. [de unitate ecclesiae] Qui cathedram Petri, super quam ecclesia fundata est, deserit, in ecclesia se esse non confidat. Gratian. Episcopi uero, qui apostolicae ordinationi subiacent, etiam hanc reuerentiam debent, ut singulis annis apostolorum liminibus sese representent. Unde Anacletus et Zacharias Papa:

C. IV. Singulis annis apostolorum limina uisitent episcopi, qui apostolicae ordinationi subiacent. Iuxta sanctorum Patrum et canonum instituta episcopi omnes, qui huius apostolicae sedis ordinationi subiacent, qui propinqui sunt, annue circa idus magi sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli liminibus presententur omni occasione seposita. Qui uero de longinquo, iuxta cyrographum suum inpleant. Qui autem constitutionis huius contemptor extiterit, preterquam si egritudine fuerit detentus, sciat se canonicis subiacere sententiis. II. Pars. Gratian. Reliqui uero in ecclesia minores semper debent maioribus subesse, sicut in Sinodo S. Siluestri [c. VII.] legitur:

C. V. Maioribus minores obedientiam exhibeant. A subdiacono usque ad lectores omnes subditi sint diacono cardinali uiro reuerentissimo, in ecclesia representantes ei honorem. Porro pontifici presbiter, presbitero diaconus, diacono subdiaconus, subdiacono acolithus, acolitho exorcista, exorcistae lector, lectori hostiarius, hostiario abbas, abbati monachus in omni loco representet obsequium, siue in publico, siue in gremio ecclesiae.

C. VI. Quid sit diaconorum offitium. Item ex epistola [I.] Clementis Papae. [ad Iacobum fratrem Domini] Diaconi ecclesiae sint tanquam oculi episcopi, oberrantes et circumlustrantes cum uerecundia actus totius ecclesiae, et perscrutantes diligentius, si quem uideant uicinum fieri precipicio et proximum esse peccato, ut referant hec ad episcopum. Et infra: ?. 1. Episcopo suggerere que ad cultum ecclesiae et disciplinam eius pertinent, diaconibus cura sit.

[C. VII.] Item in eadem. Sacerdotes uero dicebat B. Petrus sal terrae et mundi lumen docens, eos in splendore operum glorificare patrem Deum, de quibus Dominus ait: "Beati estis, cum maledixerint uobis homines" et reliqua, et iterum: "Vos estis sal terrae."

C. VIII. Non sunt habendi clerici, qui episcopali non gubernantur prouidentia. Item ex Concilio Parisiensi. Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt, qui sub nullius episcopi disciplina et prouidentia gubernantur. Tales enim acephalos, id est sine capite, prisca consuetudo nuncupauit.

[C. IX.] Item. [ex epist. III. Clementis] Qui suis episcopis non obediunt, indubitanter rei et reprobi existunt. Porro ipsi a Deo donum summi muneris consecuntur, qui suis doctoribus, qui recte episcopi intelliguntur, libenter obediunt.

C. X. In Deum scandalizantur, qui suo non obediunt episcopo. Item Anacletus. [epist. I.] Ille proculdubio scandalizatur in Deum, qui recte non docet, et qui eius scandalizat episcopum uel sacerdotem.

C. XI. Septem debent esse diaconi in unaquaque ciuitate. Item Euaristus omnibus Episcopis. Diaconi (qui quasi oculi uidentur esse episcopi) septem debent esse in unaquaque ciuitate, qui custodiant episcopum predicantem, ne ipse ab insidiatoribus quoquo modo infestetur, aut ledatur a suis, aut uerba diuina detrahendo aut insidiando polluantur uel despiciantur: sed ueritas spirituali redoleat feruore; pax predicata labiis cum uoluntate animi concordet.

C. XII. De eodem. Item ex Concilio Neocesariensi. [c. 14.] Diaconi septem debent esse secundum regulam, quamuis non magna sit ciuitas. Regulae autem auctoritas ista est, quod et liber actuum apostolorum idem insinuat. III. Pars. Gratian. Ut ex premissis auctoritatibus apparet, diaconi debent obedientiam presbiteris, sicut et presbiteri episcopis. Sed diaconi superbientes sacerdotibus exequari, uel potius preferri querebant, contra quorum insolentiam multorum auctoritates manauerunt, eorum supercilium reprimentes, atque ut sacerdotibus condignam obedientiam exhibeant decernentes. Unde Gelasius Papa [in epist. ad Episcopos per Lucaniam, c. 9. et 10.] ait:

C. XIII. Nichil eorum, que sunt decreta primis ordinibus, uendicent sibi diaconi. Diaconos propriam constituimus obseruare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum q uidpiam temptare permittimus, et nichil eorum suo ministerio penitus applicare, que primis ordinibus proprie decreuit antiquitas. Absque episcopo uel presbitero baptizare non audeant, nisi predictis ordinibus fortassis longius constitutis necessitas extrema conpellat. Quod etiam laicis Christianis facere plerumque conceditur. ?. 1. Sacri corporis prerogationem sub conspectu episcopi seu presbiteri (nisi his absentibus) ius non habeant exercendi.

C. XIV. Inferiores presbiteris se diaconi cognoscant. Item in Niceno Concilio. [c. 14. seu 18.] Peruenit ad sanctum concilium, quod in locis quibusdam et ciuitatibus presbiteris sacramenta diaconi porrigant. Hoc neque regula, neque consuetudo tradidit, ut hi, qui offerendi sacrificii non habent potestatem, his, qui offerunt, corpus Christi porrigant. Sed et illud innotuit, quod quidam diacones etiam ante episcopos sacramenta sumant. Hec ergo omnia amputentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes, quod episcoporum quidem ministri sunt, inferiores autem presbiteris habeantur. Per ordinem ergo post presbiteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo, aut presbitero porrigente eis. Sed nec sedere in medio presbiterorum diacono liceat, quia si hoc fiat, preter regulam probatur existere. Si quis autem post has diffinitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

C. XV. Diaconus honorem exhibeat presbitero, et ipse ab inferioribus honoretur Item ex Concilio Laodicensi. [c. 20] Non oportet diaconum coram presbitero sedere, sed iussione presbiteri sedeat. Similiter autem diaconus honorem habeat a sequentibus, id est a subdiaconibus et ab omnibus clericis.

C. XVI. Calicem benedicere et panem dare diacono non licet. Item ex eodem. [c. 25.] Non oportet diacones panem dare, nec calicem benedicere.

C. XVII. Sicut episcopis, ita et presbiteris diaconi ministrent. Item ex Concilio Cartaginensi [IV.] cui Papa Zosimus interfuit per uicarios. [c. 37.] Diaconi ita se presbiteri, sicut episcopi ministros esse cognoscant.

[C. XVIII.] Item in eodem. [c. 38.] Presente presbitero diaconus eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, iussus eroget.

[C. XIX.] Item in eodem. [c. 39. 40. et 41.] Diaconus sedeat iubente presbitero quolibet loco. Item diaconus in conuentu presbiterorum interrogatus loquatur. Alba uero tantum tempore oblationis et lectionis utatur.

C. XX. Diacones presbiteros se superiores cognoscant. Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 39.] Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut se presbiteris anteponant, atque in primo choro ipsi priores stare presumant, presbiteris in secundo choro constitutis. Ergo, ut sublimiores se presbiteros agnoscant, tam hii quam illi in utroque consistant. IV. Pars. Gratian. Compagis uero calciari absque apostolici licentia diaconibus non permittitur, sicut nec mapulis uti absque eiusdem auctoritate quibuslibet clericis conceditur. Unde Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano: [lib. VII. epist. 28. indict. I.]

C. XXI. Absque apostolica licentia compagis diacones uti minime presumant. Peruenit ad nos, quod diaconus ecclesiae Catenensis calciatus compagis procedere presumpsisset, quod quia hactenus nulli per totam Siciliam licuit, nisi solis tantummodo diaconibus Messanensis ecclesiae, quibus olim a predecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantae temeritatis ausus leuiter non est attendendus, cum omni hoc fraternitas uestra subtilitate perquirat, ut an per se, uel alicuius hoc auctoritate presumpserit, nobis subtiliter innotescat. Nam si negligenter ea, que male usurpantur, omittimus, excessus uiam aliis aperimus.

C. XXII. Mapulis clerici sine apostolici licentia uti non debent. Idem Iohanni Rauennati Episcopo. [lib. II. epist. 54. circa finem] Illud autem, quod pro utendis a clero uestro mapulis scripsistis, a clericis nostris est fortiter obuiatum, dicentibus, nulli hoc umquam alii cuilibet concessum fuisse ecclesiae, nec Rauennates clericos uel illic, uel in Romana ciuitate tale aliquid cum sua conscientia presumpsisse, nec, si temptatum esset, ex furtiua usurpatione sibi preiudicium generari, sed etiam si in qualibet ecclesia hoc presumptum fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione Romani Pontificis, sed sola subreptione presumitur.

C. XXIII. Sicut in ministerio, ita in dispensatione sine diaconibus episcopus non uiuat. Item Ieronimus ad Rusticum Narbonensem episcopum. V. Pars. Diaconi sunt, quos in Apocalipsi legimus, septem angeli ecclesiarum, hi sunt septem candelabra aurea, hi sunt uoces tonitruorum. ?. 1. Virtutum operatione preclari, humilitate prediti, quieti, humiles, euangelizantes pacem, annunciantes bona, dissensiones et rixas et scandala resecantes, docentes, soli Deo conloquentes, in templo nichil de mundo penitus cogitantes, dicentes patri et matri: "non nouimus uos," et filios suos non agnoscentes. ?. 2. Sine his sacerdos nomen habet offitium non habet. Hic minister Dei dicitur, quia scriptum est: "Maior est, qui ministrat, quam cui ministratur." Et sicut in sacerdote ministratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est. ?. 3. Sacerdotibus etiam propter presumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diaconibus. ?. 4. Ita enim Deus noster omnipotens uniuersa disposuit, ut qui maiorem se crediderit minor esset, et qui uideretur minor maior existeret. Denique quam hoc uerum sit ipse perpende. Leuitae conponunt mensam Domini, Leuitae sacerdotibus, cum sacramenta benedicunt, assistunt, Leuitae ante sacerdotes orant, ut et si distinctio locorum credatur in mundo, etiam in altari Dei uideant sibi episcopi, qui superbi sunt, diacones anteponi. Si humilitatem diligunt et diaconi maiores se esse in eo, quod sunt humiles, recognoscant. Tunc demum, ut aures habeamus ad Deum, diaconus clamat, ipse predicat, ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus, nec leuiter hanc uocem, que loquitur et pacem annunciat, aut negligenter aspicias. Sufficit huic tantum ordini per Dominum concessum fuisse, ut non solum sacerdos in templo Dei totum agere et inplere uideatur. Et infra: ?. 5. Nunc autem ex quo in ecclesiis, sicut in Romano inperio, creuit auaritia, periit lex a sacerdote et uisio de propheta; singuli quique per potentiam episcopalis nominis, quam sibi ipsi illicite absque ecclesia uendicarunt, totum, quod Leuitarum est, in suos usus redigunt, nec hoc solum, quod asscriptum est, sibi uendicant, sed cunctis auferunt uniuersa. Mendicat infelix in plateis clerus, et seruili operi mancipatus publicam de quolibet poscit elemosinam. Qui ex eo magis despicitur a cunctis, quo misere desolatus iuste putatur ad hanc ignominiam deuenisse. ?. 6. Solus episcopus incubat donis, solus utitur ministerio, solus uniuersa sibi uendicat, solus partes inuadit alienas, solus occidit uniuersos. ?. 7. Hinc propter auaritiam sacerdotum odia sepe consurgunt, hinc episcopi accusantur a clericis, hinc principium litis, hinc detractionis causa, hinc origo fit criminis. Etenim si unusquisque ita in hoc mundo uisibili aliquid possidere iubetur, ut sua tantum sit possessione contentus, ac res non inuadat alienas, non agrum pauperis tollat non uineam, non subuectorium aliquod, non famulos, non fructum; quanto magis qui ecclesiae Dei preest debet ita in omnibus seruare iusticiam, ut hoc sibi uendicet, quod sui iuris esse cognoscit, aliena non rapiat, aliena non tangat equalem ceteris se faciat, et sicut sine his in ministerio non uiuit, ita in dispensatione non uiuat? ?. 8. Certe, ut ipse nosti, qui uisibiliter in hoc mundo ius inuadit alienum, accusatur a paupere, dampnatur a iudice, ita in ecclesia Dei, cum quisque stipendia perdit, clamat ad Dominum exauditur a Christo, nec differtur ultionis sententia, si non sedantur uniuersa. Moderatio enim Dei ac pietas solum nostrum reditum querit, ac nos cupit longa sua bonitate saluari. Si non conuertimur, si duri colli sumus, si in peccatis usque ad mortem illicite perduramus, assidue peccantium, non miseretur Deus. VI. Pars. Gratian. Hoc capitulo sacerdotum auaricia reprehenditur, diaconorum dignitas siue offitium commendatur. Sed quia (ut supra dictum est) diaconi insolescentes etiam presbiteris se preferendos arbitrati sunt, contra illorum supercilium scribit Ieronimus ad Euangelum presbiterum: [epist. LXXXV.]

C. XXIV. Diacones presbiteris debent subesse. Legimus in Ysaia: "Fatuus fatua loquitur." Audio quendam in tantam erupisse uecordiam, ut diaconos presbiteris id est episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue doceat, eosdem esse episcopos, quos presbiteros, quid patitur mensarum et uiduarum minister, ut supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur? Queris auctoritatem? Audi testimonium: "Paulus et Timotheus serui Iesu Christi omnibus sanctis, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus." Vis et aliud exemplum? In Actibus apostolorum ad unius ecclesiae sacerdotes ita Paulus loquitur: "Attendite uobis, et cuncto gregi, in quo uos: Spiritus sanctus posuit episcopos, ut regatis ecclesiam Dei quam adquisiuit sanguine suo." Ac ne quis contentiose in una ecclesia plures episcopos fuisse contendat, audiat aliud testimonium, in quo manifestissime declaratur uel conprobatur, eundem esse episcopum atque presbiterum: "Propter hoc reliqui te Cretae, ut que deerant corrigeres, et constitueres presbiteros per ciuitates, sicut ego tibi mandaui: si quis est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum: sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem." Et ad Timotheum: "Noli negligere gratiam, que tibi data est per prophetiam et per inpositionem manuum presbiterii." Sed et Petrus in prima epistola: "Presbiteros, qui in uobis sunt, precor compresbiter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae, que reuelanda est, particeps, regite gregem Christi, et inspicite non ex necessitate, sed uoluntarie iuxta Deum." Quod quidem grece significantius dicitur EPISCOPOUNTES unde et nomen episcopi tractum est. Parua tibi uidentur tantorum uirorum testimonia? Clangat tuba euangelica, filius tonitrui, quem Iesus amauit plurimum, qui de pectore saluatoris doctrinarum fluenta potauit: "Presbiter, Electae dominae, et filiis eius, quos ego diligo in ueritate." Et in alia epistola: "Presbiter Gaio karissimo, quem ego in ueritate diligo." ?. 1. Quod autem postea unus electus est, qui ceteris preponeretur, in scismatis remedium factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco euangelista usque ad Eraclam et Dionisium episcopos, presbiteri ex se semper unum eligebant et in excelsiori gradu collocabant, quem episcopum nominabant, quomodo si exercitus inperatorem faciat. Diaconi autem eligant de se quem industrem nouerint, et archidiaconum nuncupent. Quid enim facit excepta ordinatione episcopus, quod non facit presbiter? Nec altera Romanae urbis ecclesia, altera totius orbis existimanda est: et Galliae, et Brittanniae, et Affrica, et Persis, et oriens et India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant, unam obseruant regulam ueritatis. Si auctoritas queritur, orbis maior est urbe. Ubicumque fuerit episcopus, siue Romae, siue Eugubio, siue Constantinopolim siue Regio, siue Alexandrinae, siue Thanis, eiusdem est meriti, eiusdem et sacerdotii. Potentia diuitiarum et paupertatis humilitas uel sublimiorem episcopum, uel inferiorem non facit; ceterum omnes apostolorum successores sunt. ?. 2. Sed dicis, quomodo Romae ad testimonium diaconi presbiter ordinatur? Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? Quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, in leges ecclesiae uendicas? Omne quod rarum est plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere preciosius est. Diacones paucitas honorabiles, presbiteros turba contemptibiles facit. Ceterum in ecclesia etiam Romae presbiteri sedent, et stant diaconi, licet paulatim crebrescentibus uitiis inter presbiteros absente episcopo diaconos sedere uideamus, et in domesticis conuiuiis benedictiones coram presbiteris dare. Discant, qui hoc faciunt se non recte facere audiant Apostolos. "Non est dignum, ut relinquentes uerbum Dei ministremus mensis." Sciant diaconi quare constituti sint. Legant Acta apostolorum, recordentur condicionis suae. Presbiter et episcopus aliud etatis, aliud dignitatis est nomen. Unde ad Titum et Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi dicitur; de presbiteris omnino reticetur, quia in episcopo et presbiter continentur. Qui prouehitur, a minori ad maius prouehitur. Aut igitur ex presbitero ordinetur diaconus, ut presbitero maior conprobetur, in quem crescit ex paruo, aut si ex diacono ordinatur presbiter, nouerit se laicis maiorem sacerdotibus esse minorem

C. XXV. De eodem. Item Ciprianus. [lib. epist. 9.] Dominus noster lesus Christus, rex et iudex et dominus noster, usque ad passionis diem seruauit honorem pontificibus et sacerdotibus quamuis illi nec timorem Dei, nec agnicionem Christi seruassent. Nam cum leprosum mundasset, dixit illi: "Vade, et ostende, te sacerdotibus, et offer donum." Humilitatem nos humilis docuit, sacerdotem adhuc appellans, quem sciebat esse sacrilegum. Item subditus passioni cum alapam accepisset, et ei diceretur: "Sic respondes pontifici?" nichil contumeliose ille locutus est in personam pontificis, sed sic magis innocentiam suam tuitus est, dicens: "Si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me cedis?" Que omnia ab eo ideo facta sunt humiliter atque pacienter, ut nos humilitatis ac pacientiae haberemus exemplum. Docuit enim sacerdotes ueros legitimae et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis extitit. ?. 1. Meminisse autem diaconi debent, quoniam apostolos, id est episcopos et presbiteros, Dominus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in celum apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos diacones audere, a quibus fiunt. VII. Pars. Gratian. Hoc autem, quod de diaconorum minoritate dicitur, ubique seruandum est, nisi cum diaconus habuerit locum aut proprii patriarchae, aut sui metropolitani. Unde in VI. Sinodo [c. 7.] legitur:

C. XXVI. Diaconus sacerdotibus non preferatur, nisi locum metropolitani sui obtineat. Precipimus, ne diaconus (quamuis etiam in dignitate, hoc est in offitio quolibet ecclesiastico sit) ante presbiterum sedeat, nisi cum locum habuerit proprii patriarchae aut metropolitani pro aliquo capitulo; tunc enim sicut illius locum tenens honorabitur. Si quis uero presumpserit hoc tyrannice facere, a proprio gradu repulsus ultimus omnium fiat in ordine suo.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XCIV.
GRATIANUS.
I. Pars. Subdiacono etiam summus patriarcha uices suas committere ualet. Unde Simacus ait:

C. I. Etiam subdiacono uices suas committit apostolica ecclesia. Valde necessarium esse perspeximus, ut sicut decessorum nostrorum fuit iudicium, ita uni eidemque personae omnia committamus, et ubi nos presentes esse non possumus, nostra per eum, cui precipimus, representetur auctoritas. Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae intra prouinciam Siciliam uices nostras auxiliante Deo commisimus. Nec enim de eius actibus dubitare possumus, cui Deo auxiliante totum nostrae ecclesiae noscimur patrimonium commisisse. II. Pars. Gratian. Legatum uero apostolicae sedis quicumque inpedierit, usque ad satisfactionem excommunicetur. Unde Alexander: [Papa I. epist. II. omnibus Episcopis]

C. II. Excommunicetur, qui legatum sedis apostolicae inpedire temptauerit. Si quis autem legationem inpedit, non unius, sed multorum profectum auertit, et sicut multis nocet, ita a multis arguendus est, et bonorum societate priuandus. Et quia Dei causam inpedit, et statum conturbat ecclesiae, ideo ab eius liminibus arceatur. Ab omnibus itaque talis est cauendus, et non in communione fidelium usque ad satisfactionem recipiendus.

III. Pars. Gratian. Archidiaconi quoque, quamuis ex offitio suo clericorum uitam diligenti examinatione debeant inquirere, et que corrigenda inueniunt episcopo nunciare, tamen dominacionem super eos exercere, et censum ab eis exigere prohibentur. Unde in Cabillonensi Concilio [c. 15.] legitur:

C. III. Archidiaconi super presbiteros dominacionem non exerceant. Dictum est, quod in plerisque locis archidiaconi super presbiteros parrochianos quandam exercent dominacionem, et ab eis censum exigunt, quod magis ad tirannidem, quam ad rectitudinis pertinet formam. ?. 1. Si enim iuxta Apostoli sententiam episcopi non debent esse dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo, multo minus isti facere hoc debent. Sint itaque contenti regularibus disciplinis, et teneant propriam mensuram, et quod eis ab episcopis iniungitur, hoc per parrochias exercere studeant, nichil per cupiditatem et auariciam presumentes.

DISTINCTIO XCV.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem sacerdotes supra iubentur episcopis tamquam subditi obedire, non ita intelligendum est, quasi non liceat eis presentibus episcopis sacra misteria celebrare, (sicut episcopali supercilio quidam ab his uolebant presbiteros prohibere), sed quia presbiteri pontificibus, tamquam filii parentibus, debent obedire. Baptizatos etiam crismate eis tangere conceditur. Unde Gregorius scribit Ianuario Episcopo Caralitano: [lib. III. epist. 26. Indict. XII.]

C. I. Ubi episcopi desunt, baptizatos in frontibus presbiteri crismate tangant. Peruenit quoque ad nos, quosdam scandalizatos fuisse, quod presbiteros crismate tangere eos, qui baptizati sunt, prohibuimus. Et nos quidem secundum ueterem usum nostrae ecclesiae fecimus. Sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbiteri etiam in frontibus baptizatos crismate tangere debeant, concedimus. Gratian. Supra econtra Leo episcopus capitulo "Quamuis corepiscopis": [Dist. LXVIII.]

C. II. Presbiteri ultra suum modum contendere non presumant. Item Gelasius. [Papa Episcopis per Lucaniam, etc. epist. V. c. 8.] Presbiteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere, non conficiendi crismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem. Gratian. Sed istud Gregorii pro scandalo sedando semel concessum legitur. Illud autem Leonis et Gelasii usu approbante preualuit, nisi forte ubi aliquorum consuetudo hoc admisit, ut in absentia episcopi extrema necessitate cogente ex concessione Gregorii presbiteri baptizatos in frontibus liniant. Prohibitio uero Leonis et Gelasii in eo casu intelligatur, cum episcopi presentes sunt, uel cum non cogit ultima necessitas. Oleo uero sanctificato permittitur eis ungere infirmos. Unde Iacobus ait: "Infirmatur quis in uobis? inducat presbiteros ecclesiae, qui orent super eum ungentes eum oleo, et oratio fidei saluabit infirmum." II. Pars. ?. 1. Sed queritur, an episcopis liceat eodem oleo ungere infirmos? uel si inpenitentibus huiuscemodi unctio sit concedenda? De his uero ita scribit Innocentius Papa: [ad Decentium Eugubinum Episcopum, epist. I. c. ult.]

C. III. Oleo sanctificato non prohibentur episcopus tangere infirmos. Illud superfluum uidemus adiectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbiteris licere non dubium est. Nam idcirco de presbiteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis inpediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se uisitandum, et benedicere, et tangere crismate sine cunctatione potest, cuius est ipsum crisma conficere. Non penitentibus istud fundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? His igitur, frater karissime, omnibus, que tua dilectio uoluit a nobis exponi, prout potuimus respondere curauimus. III. Pars. Gratian. Crisma uero a suis episcopis ad baptismi sanctificationem presbiteri petant. Unde in Cartaginensi Concilio IV.: [c. 36.]

C. IV. Crisma singulis annis a proprio petatur episcopo. Presbiteri, qui per dioceses ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per iuniorem clericum, sed omni anno aut per se ipsos, aut per illum, qui sacrarium tenet, ante pascae solempnitatem crisma petant.

C. V. Presbiter idem est qui et episcopus ac sola consuetudine presbiteris episcopi presunt. Item Ieronimus supra epistolam ad Titum. Olim idem presbiter, qui et episcopus, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis: "Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego autem Cephae," communi presbiterorum consilio ecclesiae gubernabantur. Postquam autem unusquisque eos, quos baptizauerat, suos esse putabat, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbiteris superponeretur et scismatum semina tollerentur. Et paulo post: ?. 1. Sicut ergo presbiteri sciunt, se ex ecclesiae consuetudine ei, qui sibi prepositus fuerit, esse subiectos, ita episcopi nouerint, se magis consuetudine quam dispensationis dominicae ueritate presbiteris esse maiores, et in communi debere ecclesiam regere.

C. VI. Coram episcopis presbiteris docere licet. Idem ad Rusticum Narbonensem Episcopum. [de septem gradibus ecclesiae] Ecce ego dico, presentibus episcopis suis atque astantibus in altario presbiteros posse sacramenta conficere. ?. 1. Sed quia scriptum est: "Presbiteri duplici honore honorentur, maxime qui laborant in uerbo Dei," predicare eos decet, utile est benedicere, congruum est confirmare, conuenit reddere communionem, necesse est uisitare infirmos, orare pro inualidis, atque omnia Dei sacramenta conplere. ?. 2. Nemo hinc episcoporum inuidia diabolicae temptationis infletur, irascatur si plebem interdum presbiteri exhortentur, si in ecclesiis predicent, si plebi, ut dictum est, benedicant. Etenim abnuenti mihi ista sic dicam: qui non uult presbiteros facere que iubentur a Deo, dicat, quid maior est Christo? aut quid poterit corpori aut sanguini eius anteponi? Si presbiter Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit, benedicere populum non debet, qui Christum consecrare non metuit? ?. 3. Circa laicos ac mulieres iubentibus uobis, iniustissimi sacerdotes, presbiter Dei benedictionis perdit offitia amittit linguae opus, non habet confidentiam predicandi, truncatus est omni parte uirtutum, solum presbiteri nomen habet, plenitudinem atque perfectionem, que consecrationi eius conpetit, non retentat. ?. 4. Quis hic, rogo, sacerdotes, honor uester est, ut dampnum gibbi inferatis? Quoniam cum pastoribus per potentiam aufertur Deo digna diligentia, contagium quoddam et calamitas crescit in gregibus, ac dominici patrimonii dampna conquiritis, dum soli uultis in ecclesia potentari. ?. 5. Presbiteri negotiorum ab initio, iudices esse mandati sunt, presbiteri sacerdotum interesse debent concilio, quoniam et ipsi presbiteri, ut legimus, episcopi nominantur, secundum quod dictum est ad episcopum. "Noli negligere gratiam, que tibi data est per inpositionem manuum presbiteri" et alibi ad maiores natu: "Qui uos posuit episcopos regere ecclesiam suam". ?. 6. Sed oderunt hoc superbi sacerdotes in presbiterii nomine, qui nolunt hoc esse, quod Christus, qui discipulorum pedes lauit, qui baptizatus a Iohanne est licet baptizandum se esse a Domino proclamaret. Quod propterea scribo, ut, si preteriti temporis error iam non potest reuocari uel ad presens in ecclesiis faciant, quod Romae fit, quod in Affrica fit, quod in oriente fit, quod in Ispania, quod in Britannia, quod in Gallia quod in omnibus locis, ubi humilitas perseuerat, quod in celis (quod maius est), ubi sedes eorum legitur esse disposita.

C. VII. Episcopi et clerici inuicem sibi honorem exhibeant. Idem ad Nepotianum. [epist. II.] Esto subiectus pontifici tuo, et quasi animae parentem ama. ?. 1. Sed et episcopi sacerdotes se esse sciant, non dominos, honorent clericos quasi clericos ut ipsis episcopis honor deferatur a clericis. ?. 2. Scitum est illud oratoris Domicii: "Cur ego, inquit, te habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem?" ?. 3. Quod Aaron et filios, hoc esse episcopum et presbiteros nouerimus. ?. 4. Unus Dominus, unum templum, unum sit ministerium. ?. 5. Recordemur semper, quod beatus Petrus apostolus precepit sacerdotibus: "Pascite eum, qui in uobis est, gregem Domini, prouidentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie, neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregi ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam." ?. 6. Pessimae consuetudinis est in quibusdam ecclesiis, tacere presbiteros et presentibus episcopis non loqui quasi eis inuideant, aut eos dedignentur audire. "Et si alii," ut inquit apostolus Paulus, "fuerit reuelatum sedenti, prior taceat." "Gloria patris est filius sapiens." Gaudeat episcopus in iudicio suo, cum tales elegerit sacerdotes.

C. VIII. Presbiteri episcopos non precedant, sed comitentur uel subsequantur. Item ex Concilio Laodicensi. [c. 56.] Non oportet presbiteros ante ingressum episcopi ingredi, et sedere in tribunalibus, sed cum episcopo ingredi, nisi forte aut egrotet episcopus, aut in peregrinationis commodo eum esse constiterit.

C. IX. Episcopus non dominum, sed collegam se presbiterorum cognoscat. Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 34.] Episcopus in quolibet loco sedens stare presbiterum non patiatur.

[C. X.] Item ex eodem. [c. 35.] Episcopus in ecclesia in consessu presbiterorum sublimior sedeat. Intra domum uero collegam se presbiterorum esse cognoscat.

C. XI. Sine precepto episcopi presbiter non signet infantes. Item ex Concilio Martini Papae. Presbiter presente episcopo non signet infantes, nisi ab episcopo fuerit illi preceptum.

[PALEA. C. XII. De eodem. Item ex Concilio Neocesariensi, c. 13. Presbiteri ruris in ecclesia ciuitatis, episcopo presente uel presbiteris ipsius urbis, offerre non possunt, nec panem sacrificatum dare, calicemque porrigere. Si uere absentes hi fuerint, et ad dandam ordinationem uocentur soli, dare debebunt. ]

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XCVI.
GRATIANUS.
Illud autem Honorii Augusti, quod de electione summi Pontificis supra constituisse legitur, nullius momenti esse probatur, cum non solum de ordinibus, sed nec etiam de rebus ecclesiasticis laicis legatur aliquando attributa disponendi facultas. Unde quecumque a principibus in ordinibus uel in ecclesiasticis rebus decreta inueniuntur, nullius auctoritatis esse monstrantur. Unde Simacus Episcopus catholicae ecclesiae urbis Romae in Sinodo residens dixit:

C. I. De rebus ecclesiasticis disponendis laicis nulla facultas relinquitur. Bene quidem fraternitas uestra ecclesiasticis legibus assecuta, sub diuini timore iudicii que erant statuenda diffiniuit, et ad iusticiae cumulum peruenit, cum sufficienter uniuersa conplectitur, nec adiectione indiget plenitudo, maxime de clericis, quos amor dominacionis inuasit, et iugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere. ?. 1. Quorum excessus enarrare difficile est: unum tamen, quod occurrit, uenerando ordini uestro intimare non differo. Inter alia, scripturam quandam illustris memoriae Basilium quasi pro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse refero, in qua nullus Romanae ecclesiae interfuit, uel subscripsit antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem. Ne ergo disputem inde, unde potest uestrum iudicare concilium requiratur, et referatur in medium, ut ex lectione agnoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam. Sancta sinodus respondit: "Deferatur in medium, ut cuiusmodi sit possit agnosci." Hec cum diceret, Ormisda diaconus recitauit: "Cum in Mausoleo, quod est apud B. Petrum apostolum, resedisset sublimis et eminentissimus uir prefectus pretorio atque patricius, agens etiam uices precellentissimi regis Odoacris, Basilius, dixit: "'Quamquam studii uestri et religionis intersit, ut in electione episcopatus concordia principaliter seruetur ecclesiae, ne per occasionem electionis status ciuitatis uocetur in dubium, admonitione beatissimi uiri Papae nostri Simaci Simplicii, quam ante oculos semper habere debemus, hoc nobis meministis sub obtestacione fuisse mandatum, ut propter illum strepitum et detrimentum ecclesiae uenerabilis, si eum de hac luce contigerit transire, non sine consultacione nostra cuiuslibet celebretur electio.'" Hec cum legeret, Cresconius Tudertinae ciuitatis episcopus surgens e consessu dixit: "Hic perpendat sancta sinodus, utrum pretermissis personis religiosis, quibus maxime cura est de tanto Pontifice, electionem eius in suam possint redigere potestatem, quod contra canones esse manifestum est." Item Ormisda diaconus legit: "Ac ne confusionis atque dispendii aliquid uenerabilis ecclesia sustineret, miramur, pretermissis quicquam nobis fuisse temptatum, cum sacerdote nostro superstite nichil debuisset assumi. Quare si amplitudini uestrae uel sanctitati placet, incolumia omnia, que ad futuri antistitis electionem respiciunt, religiosa ueneratione seruemus, hanc legem specialiter preferentes, quam nobis heredibusque nostris Christianae mentis deuotione sancimus: ne umquam predium, siue rusticum, siue urbanum, uel ornamenta, aut ministeria que nunc sunt ecclesiarum, uel que ex quibuslibet titulis ecclesiarum iure peruenerint, ab eo, qui nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, et illis, qui futuris seculis sequuntur, quocumque titulo aut commento alienari liceat. Et quicumque hoc facere uoluerit, inefficax atque irritum iudicetur, sitque facienti, consentienti accipientique anathema." ?. 2. Maximus episcopus Bleranae ecclesiae dixit: "Modo sancta sinodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in ordinem ecclesiasticum dictare, aut si laicus potuit sacerdoti anathema dicere, et contra canones quod ei non conpetebat constituere? Dicite, quid uobis uidetur? De me licuit laico legem dare?" Sancta sinodus dixit: "Non licuit," et adiecit: "Lege sequentia." Ormisda diaconus legit: "Et is, qui predium seu rusticum uel urbanum iuris ecclesiastici fuerit consecutus, nouerit se nulla lege uel prescriptione munitum; sed siue is, qui alienauerit, siue qui eum sequens, uoluntate contraria predium huiusmodi alienatum retinere temptauerit, id cum fructibus restituat, qui illud fuerit consecutus." ?. 3. Hec cum legeret, Stephanus Venusinae ecclesiae episcopus surgens e consessu dixit: "Perlegatur." Hormisda diaconus legit: "Qua etiam pena placuit accipientis etiam heredes afficere. In qua re cuilibet clericorum nulla contradicendi libera sit facultas. Iniquum est enim et sacrilegii instar, ut que pro salute et requie animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos maxime seruare conuenerat, in alterum transferantur. Plane quecumque in gemmis, uel auro siue argento, nec non et uestibus minus apta usibus uel ornatui uidebuntur ecclesiae, que seruare ac diu manere non possunt, sub iusta estimatione uendantur, et erogatio religioni proficiat." ?. 4. Cumque lecta fuisset, Laurentius episcopus Mediolanensis ecclesiae dixit: "Ista scriptura nullum Romanae ciuitatis potuit obligare Pontificem, qui non licuit laicis statuendi in ecclesia preter Romanum Papam habere aliquam potestatem: quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas inperandi, maxime cum nec Papa Romanus subscripserit, nec alicuius secundum canones metropolitani legatur assensus." ?. 5. Petrus episcopus Rauennatis ecclesiae dixit: "Scripturam, que in nostra congregatione uulgata est, nullas uires habere manifestum est, quia nec canonibus conuenit, et a laica persona concepta uidetur, maxime quia in ea nullus presul sedis apostolicae interfuisse, uel propria subscriptione eam confirmasse monstratur." ?. 6. Eulalius episcopus Siracusanae ecclesiae dixit: "Scripturam, que in sacerdotali concilio recitata est, euidentissimis documentis constat inualidam: primum, quod contra Patrum regulas a laicis, quamuis religiosis (quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam attributa facultas), facta uidetur; deinde quod nullius presulis apostolicae sedis subscriptione firmata docetur. Quod si cuiuslibet prouinciae sacerdotes intra suos terminos concilio habito quicquid sine metropolitani sui auctoritate tractauerint, irritum esse debere sancti Patres sanxerunt quanto magis quod in apostolica sede, nunc extante presule (qui, merito B. Petri apostoli per uniuersum orbem primatum obtinens sacerdotii, statutis sinodalibus consueuit tribuere firmitatem) a laicis (licet consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen Pontifici, a quo consecrati probantur, preiudicium inferre non potuerunt) presumptum fuisse cognoscitur, uiribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri?" ?. 7. Sancta sinodus dixit: "Licet secundum prosecutionem uenerabilium fratrum nostrorum Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, uel Stephani, nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturam nullius esse momenti, uerumtamen etiamsi aliqua possit ratione subsistere, modis omnibus in sinodali conuentu prouida beatitudinis uestrae sententia eneruari conueniebat et in irritum deduci, ne in exemplo remaneret presumendi quibuslibet laicis, quamuis religiosis, uel potentibus, in quacumque ciuitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur." Unde in sexta actione Calcedonensis Concilii Martianus Inperator dixit inter cetera:

C. II. Inperatores ad fidem confirmandam, non potenciam ostendendam sinodo interesse debent. Nos ad fidem confirmandam, non ad potenciam ostendendam exemplo religiosissimi principis Constantini sinodo interesse uolumus, ut inuenta ueritate non ultra multitudo prauis doctrinis attracta discordet.

[C. III.] Item in eadem. [VI. actione, in fine] Quedam capitula sunt, que ad honorem uestrae reuerentiae uobis seruauimus, decorum esse iudicantes, a uobis hec regulariter firmari potius per sinodum, quam nostra lege sanciri.

C. IV. Sinodali conuentui inperatores interesse non conuenit, nisi ubi de fide agitur. Item Nicolaus Papa. [in epistola ad Michaelem Imp. que incipit: "Proposueramus."] Ubinam legistis, inperatores antecessores uestros sinodalibus conuentibus interfuisse, nisi forsitan in quibus de fide tractatum est, que uniuersalis est, que omnium communis est, que non solum ad clericos, uerum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos?

C. V. De presulibus diuinarum rerum, qui humanis rebus presunt iudicare non possunt. Idem. [in eadem epistola] Denique hi, quibus tantum humanis rebus, et non diuinis preesse permissum est, quomodo de his, per quos diuina ministrantur, iudicare presumant, penitus ignoramus.

C. VI. Nec inperator iura Pontificis, nec Pontifex iura regia usurpet. Idem. [paulo inferius] Cum ad uerum uentum est, ultra sibi nec inperator iura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen inperatorium usurpauit, quoniam idem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, actibus propriis et dignitatibus distinctis offitia potestatis utriusque discreuit, propria uolens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursum in inferno demergi, ut et Christiani inperatores pro eterna uita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum inperialibus legibus uterentur, quatinus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et Deo militans minime se negociis secularibus inplicaret, ac uicissim non ille rebus diuinis presidere uideretur, qui esset negociis secularibus inplicatus.

C. VII. A seculari potestate Pontifex prorsus nec solui nec ligari ualet. Idem. [in eadem, paucis interiectis] Satis euidenter ostenditur, a seculari potestate nec solui prorsus, nec ligari Pontificem, quem constat a pio principe Constantino (quem longe superius memorauimus) Deum appellatum, cum nec posse Deum ab hominibus iudicari manifestum sit. Sed et Theodosius minor sanctae sinodo scribens dixit Ephesinae primae. "Deputatus est igitur Candidianus, magnificentissimus comes strenuorum domesticorum, transire usque ad sanctissimam sinodum uestram, et in nullo quidem, quem faciendae sunt de piis dogmatibus questiones seu potius expositiones, communicare. Illicitum namque est eum, qui non sit in ordine sanctissimorum episcoporum, ecclesiasticis intermisceri tractatibus." (Et post pauca:) ?. 1. His itaque manifestis repertis aparet conministrum Ignatium per inperialem tantummodo sententiam nullo modo potuisse prorsus expelli. In cuius dampnatione quia presulum quoque assensus est subsecutus, aparet fuisse patratum id causa adulationis, non legitimae sanctionis.

C. VIII. Facta Pontificum inperator iudicare non debet. Idem Lodouico Inperatori. In scripturis narratur Constantinus inperator dixisse "Vere si propriis oculis uidissem sacerdotem Dei, aut aliquem eorum, qui monachico habitu circumamicti sunt peccantem, clamidem meam explicarem et cooperirem eum, ne ab aliquo uideretur." In quibus igitur, desiderantissime fili, necessario commonemini, ut quemadmodum fide et religione ac honoris parilitate ei adequari uidemini, ita quoque humilitate atque deuotione equiparari nichilominus anheletis, ita ut in nullo inferior eo, sed potior inueniamini post exempla, qui talem se exhibuit ante talia prorsus exempla. Sed hec quidem diximus, cautos uos reddere cupientes, ut si de Domini sacerdotibus, qui iure patres dicuntur, aliquid contigerit uos audire, quod confusionem piis mentibus ingerat, non infronitum, sed pudoratos filios Noe imitantes, patriam de reliquo uerecundiam contegatis, ut affluenti, quemadmodum et illi, benedictione repleri moderante Domino mereamini.

C. IX. Regum et principum patres et magistri sacerdotes censentur. Item ex epistola Gregorii [VII.] ad Hermannum Metensem Episcopum, [lib. VIII. epist. 21.] Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis obligationibus illum suae potestati subicere, a quo credit non solum in terra, sed etiam in celis se ligari posse et solui?

C. X. Auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas huius mundi gubernacula regit. Item Gelasius Papa Anastasio Inperatori. Duo sunt quippe, inperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur: auctoritas sacra Pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto grauius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipso regibus hominum in diuino sunt reddituri examine rationem. Et post pauca: ?. 1. Nosti itaque inter hec ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam posse redigi uoluntatem. ?. 2. Talibus igitur institutis, talibusque fulti auctoritatibus plerique Pontificum, alii reges, alii inperatores excommunicauerunt. Nam si speciale aliquod de personis principum requiratur exemplum, B. Innocentius Papa Archadium inperatorem (quia consensit, ut S. Iohannes Crisostomus a sua sede pelleretur), excommunicauit. B. etiam Ambrosius, licet sanctus, non tamen uniuersalis ecclesiae episcopus, pro culpa, que aliis sacerdotibus non adeo grauis uidebatur, Theodosium Magnum inperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit; qui etiam in suis scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo, quam regia potestate sit altior ordo sacerdotalis, hoc modo circa principium sui pastoralis scribens: "Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit conparationibus adequari. Si regum fulgori conpares et principum diademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad auri fulgorem conpares, quippe cum uideas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et osculata eorum dextera, orationibus eorum credant se communicari."

C. XI. Inperatores debent Pontificibus subesse, non preesse. Item Iohannes. Si inperator catholicus est (quod salua pace ipsius dixerimus) filius est, non presul ecclesiae; quod ad religionem conpetit discere ei conuenit, non docere; habet priuilegia potestatis suae, que administrandis legibus publicis diuinitus consecutus est, et eius beneficiis non ingratus contra dispositionem celestis ordinis nil usurpet. Ad sacerdotes enim Deus uoluit que ecclesiae sunt disponenda pertinere, non ad seculi potestates, quas, si fideles sunt, ecclesiae suae sacerdotibus uoluit esse subiectas. Non sibi uendicet alienum ius, et ministerium, quod alteri deputatum est, ne contra eum tendat abrumpi, a quo omnia constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare uideatur, a quo propriam consecutus est potestatem. Non a legibus publicis, non a potestatibus seculi, sed a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis clericos et sacerdotes uoluit ordinari, et discuti et recipi de errore remeantes. Inperatores Christiani subdere debent executiones suas ecclesiasticis presulibus, non preferre.

[PALEA. C. XII. De eodem. Item Gelasius ad Episcopos orientales. Numquam de pontificibus nisi ecclesiam iudicasse; non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi solere principes Christianos decretis ecclesiae, non suam preponere potestatem; episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus iudicare. ]

[PALEA. C. XIII. De eodem. Constantinus inperator coronam, et omnem regiam dignitatem in urbe Romana, et in Italia, et in partibus occidentalibus Apostolico concessit. Nam in gestis B. Siluestri (que B. Papa Gelasius in concilio LXX. episcoporum a catholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas hoc imitari dicit ecclesias) ita legitur: ]

[PALEA. C. XIV. De eodem. Constantinus inperator quarta die sui baptismi priuilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut iudices regem. In eo priuilegio ita inter cetera legitur: "Utile iudicauimus una cum omnibus satrapis nostris, et uniuerso senatu optimatibusque meis, etiam et cuncto populo Romanae gloriae inperio subiacenti, ut sicut B. Petrus in terris uicarius Filii Dei esse uidetur constitutus, ita et Pontifices, qui ipsius principis apostolorum gerunt uices, principatus potestatem amplius quam terrena inperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere uidetur, concessam a nobis nostroque inperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum uel eius uicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostram terrenam inperialem potentiam, sic eius sacrosanctam Romanam ecclesiam decreuimus ueneranter honorari, et amplius quam nostrum inperium et terrenum thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atque uigorem, et honorificentiam inperialem. Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor precipuas sedes, Alexandrinam, Antiocenam, Ierosolimitanam, Constantinopolitanam, quam etiam super omnes in uniuerso orbe terrarum ecclesias Dei, et Pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi existat, et eius iudicio queque ad cultum Dei uel fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint disponantur." Et infra: ?. 1. Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum predia contulimus, et rebus diuersis eas ditauimus, et per nostram inperialem iussionem sacram tam in oriente, quam in occidente, uel etiam septentrionali et meridiana plaga, uidelicet in Iudea, Grecia, Asia, Thracia, Affrica et Italia, uel diuersis insulis, nostra largitate ei concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Siluestri summi Pontificis successorumque eius omnia disponantur. Et infra: ?. 2. Beato Siluestro Patri nostro summo Pontifici et uniuersalis urbis Romae Papae, et omnibus, eius successoribus Pontificibus, qui usque in finem mundi in sede B. Petri erunt sessuri, de presenti contradimus palatium inperii nostri Lateranense, deinde diadema, uidelicet coronam capitis nostri, simulque frigium, nec non et superhumerale, uidelicet lorum, quod inperiale circumdare assolet collum; uerum etiam et clamidem purpuream, atque tunicam coccineam, et omnia inperialia indumenta; sed et dignitatem inperialium presidentium equitum, conferentes etiam et inperialia sceptra, simulque cuncta signa, atque banda, et diuersa ornamenta inperialia, et omnem processionem inperialis culminis et gloriam potestatis nostrae. ?. 3. Viris autem reuerentissimis clericis in diuersis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae seruientibus illud culmen singularitate, potentia et precellentia habere sancimus, cuius amplissimus noster senatus uidetur gloria adornari, id est patricios atque consules effici, nec non et ceteris dignitatibus inperialibus eos promulgamus decorari. Et sicut inperialis milicia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae ornari decernimus. Et quemadmodum inperialis potentia offitiis diuersis, cubiculariorum nempe, et ostiariorum, atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari uolumus. Et ut amplissime pontificale decus prefulgeat, decernimus et hoc, clericorum eiusdem sanctae Romanae ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est candidissimo colore, decorari equos, ita et equitare. Et sicut noster senatus calciamentis utitur cum udonibus, id est candido linteamine illustratis, sic utantur et clerici, ut sicut celestia, ita et terrena ad laudem Dei decorentur. ?. 4. Pre omnibus autem licentiam tribuimus ipsi sanctissimo Patri nostro Siluestro et successoribus eius ex nostro indicto, ut quem placatus proprio consilio clericare uoluerit, et in religiosorum numero clericorum connumerare, nullus ex omnibus presumat superbe agere. ?. 5. Decreuimus itaque et hoc, ut ipse et successores eius diademate, uidelicet corona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite ad laudem Dei pro honore B. Petri gestare. Ipse uero beatissimus Papa, quia super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam B. Petri, omnino ipsa ex auro non est passus uti corona, nos frigium candido nitore splendidum, resurrectionem dominicam designans, eius sacratissimo uertici manibus nostris inposuimus, et tenentes frenum equi ipsius pro reuerentia B. Petri stratoris offitium illi exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad imitationem inperii nostri. ?. 6. Unde ut pontificalis apex non uilescat, sed magis quam terreni inperii dignitas gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut predictum est, quam Romanam urbem, et omnes Italiae seu occidentalium regionum prouincias, loca et ciuitates prefato beatissimo Pontifici nostro Siluestro uniuersali Papae contradimus atque relinquimus, et ab eo et a successoribus eius per hanc diualem nostram et pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansura. ?. 7. Unde congruum perspeximus nostrum inperium et regni potestatem in orientalibus transferri regionibus, et in Bizantiae prouinciae optimo loco nomini nostro ciuitatem edificari, et nostrum illic constitui inperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae religionis caput ab inperatore celesti constitutum est, iustum non est, ut illic inperator terrenus habeat potestatem. ?. 8. Hec uero omnia, que per hanc nostram inperialem sacram, et per alia diualia decreta statuimus atque confirmauimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decernimus Unde coram Deo uiuo, qui nos regnare precepit, et coram terribili eius iudicio obtestamur per hoc nostrum inperiale constitutum omnes nostros successores inperatores, uel cunctos optimates, satrapas etiam, amplissimum senatum, et uniuersum populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis retro temporibus inperio nostro subiacentem nulli eorum quoquo modo licere hec aut infringere, aut in quoquam conuellere. Si quis autem, quod non credimus, in hoc temerator aut contemptor extiterit, eternis condempnationibus subiaceat innodatus, et sanctos Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in presenti et in futura uita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat inpiis. Huius uero inperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super uenerandum corpus B. Petri principis apostolorum posuimus. Datum Romae 3. Calendas Aprilis, Domino nostro Flauio Constantino Augusto quater, et Gallicano V. C. Coss. ] C. XV. Inperialis auctoritas religiosae dispensationis mensuram non mutat. Item Gelasius. [ad Episcopos Dardaniae] Sicut quamuis parua ciuitas prerogatiuam presentis regni non minuit, sic inperialis presentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Et infra: ?. 1. Semper est effectum sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia prouenire. Nam qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accidente, non tamen contra religionem ullatenus excedentes, nullatenus uidentur a seculari potestate posse percelli.

C. XVI. Ecclesias restaurare contritas, non pontifices persequi boni principis est. Item Marcellus Papa Maxentio. Boni principis est ac religiosi ecclesias contritas atque conscissas restaurare, nouasque edificare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos eorumque successores sub diuina contestacione constitutos precepisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuaciones, nec inuidere laborantibus in agro dominico, nec expelli eterni regis dispensatores.

--------------------------------------------------------------------------------

DISTINCTIO XCVII.
GRATIANUS.
I. Pars. Hoc capitulo patenter ostenditur, quod nec inperatori, nec cuilibet laico licet decernere uel de electione Pontificis uel de rebus ecclesiasticis. Quecumque autem ab eis constituta fuerint, pro infectis habenda sunt, nisi subscriptione Romani Pontificis fuerint roborata. Unde illud Honorii Augusti, ut supra dictum est, uanum esse uidetur, quod contra auctoritatem sacrorum canonum de electione summi Pontificis decernere temptauerit. Sed sicut ex eodem capitulo habetur, precibus ecclesiae inperator in presumptores ualet decernere, sicut pro defensione fidei quondam decreuisse leguntur, ne heretici aliquid nomine ecclesiae possiderent. Ab ea autem non inuitati de rebus ecclesiasticis aliquid disponendi non habent facultatem. Honorius uero Augustus non sua auctoritate, sed B. Bonifatio suplicante, ecclesiasticae quieti consulere et concertantium ambitionem punire curauit. Unde idem Bonifatius Episcopus suplicationis epistolam Honorio Augusto destinauit, dicens:

C. I. Epistola Bonifatii ad Honorium Augustum. Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium uobis res humanas regentibus deputauit, nos cura constringit, ne causis eius, quamuis adhuc corporis incommoditate detinear, propter conuentus, qui a sacerdotibus et clericis uniuersis et Christianae plebis perturbationibus agitantur, apud aures Christianissimi principis existimemur desse. Si enim secus quam oportet eueniat, non uos id facere, qui cuncta equa moderatione conponitis, sed nos per nostram tacentem desidiam uidebimur quod ciuitatis quietem et ecclesiae pacem peruertere ualeat admisisse. Cum enim humanis rebus diuinae cultor religionis Domino fauente prouideas, nostra culpa erit, si non id sub uestra gloria, quam certum est diuinis semper rebus animo propensiori fauisse, firmo et stabili iure custodiatur, quod per tot annorum seriem sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est, ut licitaseruentur, et sub uestrae inperio clementiae minime que sunt illicita formidentur. ?. 1. Ipsa enim ecclesia deuotionem tuam, Christianissime inperator, meo quidem sermone, sed suo uenerabili affectu appellat, quam Christus Deus noster, uestrae fidei rector et uestri inperii gubernator, sibi uni desponsatam et intactam uirginem seruat, ne in ea aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari, gloriosissime et tranquillissime inperator semper auguste. Ipsa uero (que uni desponsata est, uestra tamen mater est) ecclesia pietatem uestram legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, preterita presentiaque repetit. Vobis, inquit, religiosissime inperantibus modo tutus est populus, tam fidus Deo quam tibi, principi Christiano. Ecce enim inter misteria, inter preces suas, quas pro uestri felicitate dependit inperii, teste, apud quem et de cuius sede agitur, sancto Petro, sollicitis pro religionis obseruantia uocibus clamat, cum sollicita peticione miscetur oratio, ne hos in uarias res solito temptatore occulte sollicitante semel euulsa discordia distrahat. Angeretur pluribus, princeps Christianissime, mater ecclesia, nisi apud te suarum esset secura causarum, et in obpressionibus idolorum, in hereticorum correctionibus, fide tua, diuino cultu pariter cum inperio semper florente, uicisset. ?. 2. Habet refugium pium tuae mansuetudinis animum, cum suae religionis ueneratione coniunctum, cum, quicquid huic proficiat, uos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis uiris, a me et ab omnibus (qui ecclesiam faciunt legatis; quibus prosequentibus (precamur) causa sacrae religionis, ut in urbe uestrae mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis, in perpetuum statui uniuersalis ecclesiae consultatis.

C. II. Rescriptum Honorii ad Bonifatium Papam. Victor Honorius, inclitus, triumphator, semper augustus, sancto ac uenerabili Bonifatio Papae urbis eternae. Scripta beatitudinis uestrae debita reuerentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et ideo reuertentibus uenerabilibus uiris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus, uti cottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotum suum circa salutem atque inperium nostrum inpendere dignetur. Illud autem pietati nostrae satis placuisse cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum ac populi perturbatione sollicita est. Que ut aliqua ratione non possit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum. Denique beatitudine tua predicante id ad cunctorum clericorum noticiam uolumus peruenire, ut, si quid forte religioni tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo contra fas etc., ut supra. Et infra: ?. 1. Unde id seruandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis nostrae admonicione custodiant, nec aliquid seditionis conspirationibus temptare conentur, cum certum sit, nulli partium sua studia profutura. II. Pars. Gratian. Sine signatis apicibus non est mos Romanae ecclesiae

C. III. Romana non consueuit ecclesia sine signatis apicibus legationem undecumque suscipere. Nobilissimus uir atque strenuus uestrae sublimitatis legatus, licet nullam epistolam iuxta consuetudinem a uobis nostro Pontificio detulisset, licet numquam apostolicae sedis moris fuerit absque signatis apicibus undecumque legationem suscipere, nos tamen uos in illa honorantes, eiusque grauitatem et eloquiorum illius ueridicas cognoscentes assertiones, nichilominus eum et sicut decuit suscepimus, et ei, sicut honestum fuit, credidimus.

DISTINCTIO XCVIII.
GRATIANUS.
Que circa ordinandos sint obseruanda, que in eorum electione diligenter sint consideranda, multorum auctoritatibus monstrata sunt. Sed quia ueritas rei nonnumquam obscuratur mutacione prouinciae, decretum est sacris canonibus, ut peregrini, nisi quinque uel eo amplius suorum episcoporum fuerint commendati cyrographis, non ordinentur. Unde Siluester papa presidens in generali sinodo dixit:

C. I. Nisi quinque episcoporum litteris designatum, transmarinum hominem ad clericatum nullus suscipiat. Nullus aliqua ratione transmarinum hominem penes nos in clericatus gradu suscipiat, nisi quinque episcoporum designatus sit cyrographis.

C. II. De eodem. Item Anastasius [I.] urbis Romae Episcopus omnibus Episcopis. [ep. I. cap. 2.] Transmarinos homines in clericatus honore nemo suscipiat, nisi quinque aut eo amplius episcoporum cyrographis fuerint designati, quia per subreptionem multa solent euenire.

C. III. De eodem. Item Gregorius Romanae Ecclesiae presul Squillatiano Episcopo. [lib. II. epist. 25.] Affros passim, et ignaros peregrinos, ad ecclesiasticos ordines tendentes, nulla ratione suscipias, quia Affrorum alii quidam sunt Manichei, alii rebaptizati; peregrini uero plurimi in minoribus ordinibus constituti fortiores de se pretendisse honores sepe probati sunt.

C. IV. Non sunt promouendi ad clerum, qui inperegre fuerint baptizati. Item ex Concilio Eliberitano. [c. 24.] Omnes, qui inperegre fuerint baptizati, eo quod eorum minime sit cognita uita, placuit ad clerum non esse promouendos in alienis prouintiis.

DISTINCTIO XCIX.
GRATIANUS.
I. Pars. De primatibus autem (quorum supra mentionem fecimus) queritur, quem gradum in ecclesia obtineant? an in aliquo a patriarchis differant? quam obedientium archiepiscopi eis debeant? primates et patriarchae diuersorum sunt nominum, sed eiusdem offitii. Ab archiepiscopis, quotiens necesse fuerit, episcopi ad primates appellant, sed a primatibus ad archiepiscopos appellari non licet. Debent quoque obedientiam primatibus archiepiscopi in omnibus, que sibi ab eis fuerint iuste inperata. Unde Anacletus Papa ait: [ad Episcopos Italiae, epist. II.]

C. I. Que obedientia sit exhibenda primatibus. Prouintiae multo ante Christi aduentum tempore diuisae sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis et B. Clemente predecessore nostro ipsa diuisio est renouata. Et in capite prouintiarum, ubi dudum primates erant legis seculi ac prima iudiciaria potestas, ad quos, qui per reliquas ciuitates commorabantur, quando eis necesse erat, qui ad aulam inperatorum uel regum confugere non poterant uel quibus permissum non erat, confugiebant pro obpressionibus uel iniusticiis suis, ipsosque appellabant quotiens opus erat, sicut in lege eorum preceptum erat, ipsis quoque in ciuitatibus uel locis nostris patriarchas uel primates, qui unam formam tenent, licet diuersa sint nomina, leges diuinae et ecclesiasticae poni et esse iusserunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosque appellarent, et ipsi primatum nomine fruerentur. Reliquae uero metropolitanae ciuitates, que minores iudices habebant (licet maiores comitibus essent) haberent metropolitanos suos, qui predictis iuste obedirent primatibus, sicut et in legibus seculi olim ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fruerentur.

C. II. Non uocentur primates, nisi qui primas sedes tenent. Item Anicetus. [ad Episcopos Galliae] II. Pars. Nulli archiepiscopi primates uocentur, nisi illi, qui primas sedes tenent, quarum episcopos apostoli eorumque successores regulariter patriarchas uel primates esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem conuertatur, cui necesse sit pre multitudine primatem constitui. Reliqui metropolitani nominentur, qui alias metropoles tenent.

C. III. Princeps summus sacerdotum non appelletur primae sedis episcopus. Item ex Concilio Affricano. [c. 6.] Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus. II. Pars. Uniuersalis autem nec etiam Romanus pontifex appelletur. Unde Pelagius papa omnibus Episcopis:

C. IV. Nec etiam Romanus Pontifex uniuersalis est appellandus. Nullus patriarcharum uocabulo uniuersalitatis umquam utatur, quia, si unus patriarcha uniuersalis dicitur, patriarcharum nomen ceteris derogatur. Sed absit hoc a fidelibus, hoc sibi quempiam uelle arripere, unde honorem fratrum suorum imminuere ex quantulacumque parte uideatur. Quapropter karitas uestra neminem umquam suis in epistolis uniuersalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, cum alteri honorem offert indebitum.

C. V. De eodem. Item Gregorius Eulogio Patriarchae Alexandrino. [lib. VII. epist. 30. Indict. 1.] Ecce in prefatione epistolae, quam ad me ipsum, qui prohibui, direxistis, superbae appellationis uerbum, uniuersalem me Papam dicens, inprimere curastis. Quod peto mihi dulcissima sanctitas uestra ultra non faciat, quia uobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit prebetur. Ego non uerbis quero prosperari, sed moribus, nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque est honor uniuersalis ecclesiae, meus honor est fratrum meorum solidusuigor. Tunc ego honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim uniuersalem me Papam uestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fatetur uniuersum. Sed absit hoc, recedant uerba, que unitatem inflant, karitatem uulnerant.

-----------------------------------------------------------------

DISTINCTIO C.
GRATIANUS.
I. Pars. Episcopos autem ordinare ante pallium acceptum nec archiepiscopo, nec primati, nec patriarchae licet, quod ex auctoritate Pelagii Papae (licet minus euidenter) datur intelligi. Ait enim Pelagius Papa:

C. I. Infra tres menses fidem suam exponere et pallium postulare a Romana ecclesia quisque metropolitanus studeat. Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio uiduatis ecclesiis non sine periculo protelatur, placuit, ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi dignitate careat, sitque licentia metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem uiduatis ecclesiis cum consilio Romani Pontificis ordinando episcopum subuenire. ?. 1. Si uero consecrandi episcopi negligentia prouenerit, ut ultra tres menses ecclesia uiduata consistat, communione priuetur, quousque aut loco cedat, aut se consecrandum offerre non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit uiduatam ecclesiam, neque ibi, neque alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui iudicio cedat.

C. II. Honor pallii non detur nisi meritis exigentibus et fortiter postulanti. Item Gregorius papa Brunichildae Reginae. [lib. VII. epist. 5.] II. Pars. Prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari non debeat.

[PALEA. C. III. De eodem. Idem Iohanni Corinthiorum Episcopo, libro 4. epistola 55. Nouit sanctitas tua quia prius pallium nisi dato commodo non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto concilio ante corpus B. Petri apostolorum principis, tam de hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione uetuimus. Oportet ergo, ut neque per commodum, neque per gratiam aut quorumdam suplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis uel permittatis adduci. ] III. Pars. Gratian. Causarum uero merita accipienda sunt, ut et is, qui postulat, mereatur accipere, et fidei suae professionem prius iuramento confirmet, et apostolicis decretis atque sinodalibus statutis se obediturum nichilominus caueat. Pallio autem non nisi certis diebus et intra ecclesiam ad missarum solempnia cuiquam metropolitano uti licebit. Unde Iohannes Episcopus Williberto Agripinensi Episcopo:

C. IV. Nisi post consuetam fidei professionem pallium dari non debet. Optatum tibi pallium nunc conferre nequiuimus, quia fidei tuae paginam minus quam oportet continere reperimus, cum uidelicet nullam in ea sanctarum uniuersalium sinodorum, in quibus fidei nostrae simbolum continetur, nec decretalium Pontificum Romanorum constitutorum secundum morem feceris mentionem, sed nec illam propria subscriptione munieras, nec aliquem, qui hanc iureiurando firmaret miseras.

C. V. Qui pallium desiderat accipere, prius illicita a se amouere promittat. Item Gregorius Aregio Episcopo Francorum. [lib. VII. epist. III.] In ea sinodo, quam contra symoniacam heresim per fratrem et coepiscopum nostrum Siagrium decreuimus congregari, sanctitatem uestram uolumus interesse, atque eidem fratri ita pallium, quod transmisimus, tribui, si prius se promiserit illicita, que prohibuimus, per diffinitionem sinodi a sancta ecclesia remouere. De qua sinodo omnem nobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem scriptis discurrentibus uolumus nunciare, ut ipse, cuius nobis sanctitas ualde experta est, nos reddat de omnibus certiores.

C. VI. Nonnisi ad missarum solempnia archiepiscopo uti pallio licet. Idem Vigilio Episcopo Arelatensi. [lib. IV. epist. 51.] IV. Pars. Pallium tibi transmisimus, quo fraternitas

[PALEA. C. VII. De eodem. Idem Iohanni Rauennati Episcopo libro II. epistola 54. Indictione II. Non multum temporis interuallum est, quod quedam nobis de tua fraternitate fuerunt nunciata, de quibus uobis, ueniente illuc Castorio, notario sanctae, cui Deo auctore presidemus, ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus. Peruenerat namque ad nos quedam in ecclesia uestra contra consuetudinis atque humilitatis tramitem geri, que sola (ut bene nostis) est offitii sacerdotalis erectio. Que si sapientia uestra mansuete, uel cum episcopali suscepisset studio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat te hec eadem cum gratiarum actione corrigere. ]

C. VIII. De eodem. Idem Iohanni Episcopo Rauennati. [in eadem epistola] Contra morem est ecclesiasticum, si non patientissime toleratur (quod a nobis absit) etiam iniusta correptio. Et infra: ?. 1. Illud, frater karrissime, tibi non putamus ignotum, quod prope de nullo metropolitano in quibuslibet mundi patribus sit auditum, extra missarum tempus usum sibi pallii uendicasse. Et quod bene hanc consuetudinem generalis ecclesiae noueritis, uestris nobis manifestissimis epistolis significastis, quibus preceptum beatae memoriae decessoris nostri Iohannis Papae nobis in subditis transmisistis adnexum, continens omnes consuetudines ex priuilegio decessorum nostrorum concessas uobis uestraeque ecclesiae debere conseruari. Confitemini igitur aliam esse generalis ecclesiae consuetudinem, postquam ea, que geritis, uobis ex priuilegio uendicatis. Nulla ergo nobis in hac re, ut arbitramur, poterit remanere dubietas. Aut enim mos omnium metropolitanorum et tua est fraternitate seruandus, aut, si tuae ecclesiae aliquid specialiter dicis esse concessum preceptumue a prioribus Romanae urbis Pontificibus, quod hec Rauennati ecclesiae sunt concessa, a uobis oportet ostendi. Quod si hoc non ostenditur, restat, postquam talia agere neque consuetudine generali neque priuilegio uendicas, usurpasse te conprobes quod fecisti. Et infra: ?. 2. Decorari pallio uolumus forsan moribus indecori, dum nichil in episcopali ceruice splendidius fulget quam humilitas. Oportet ergo fraternitatem tuam, si honores suos sibi quibuslibet argumentis stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis usum ex non scripto sequi, aut ex scripto priuilegiis se tueri. Quod si postremo nichil horum est, aliis metropolitanis huius te prebere nolumus presumptionis exemplum. V. Pars. Gratian. Priuilegia quoque semper cum usu pallii debent concedi. Unde idem Gregorius Siagrio Episcopo Augustodunensi: [lib. VII. epist. 112.]

C. IX. De eodem. Rationis ordo omnino nos admonet, ut cum usu pallii aliqua largiri priuilegia debeamus. Sed quoniam cum honoris augmento cura quoque sollicitudinis debet excrescere, ut cultui uestium actionis quoque ornamenta conueniant, oportet, ut enixius in cunctis studiis uestra se fraternitas exerceat, et circa subiectorum actus sit uigilans.

C. X. Usus pallii conceditur, et antiqua priuilegia innouantur. Idem Iohanni Episcopo primae Iustinianae Illirici. [lib. IV. epist. 15.] Pallium uobis ex more transmisimus, et uices uos apostolicae sedis agere iterata innouatione decernimus.

C. XI. De eodem. Idem Episcopis Epiri. [lib. V. epist. 7. Indict. 14.] Scriptorum uestrorum insinuatio, fratres karissimi, patefecit, Andream Nicomedianae ciuitatis episcopum Deo propitio solempniter ordinatum, cui pallium nos direxisse cognoscite, atque cuncta priuilegia concessisse, que predecessores nostri eius predecessoribus contulerunt.

DISTINCTIO CI.
GRATIANUS.
In una autem prouincia duo metropolitani esse non debent, sicut in Calcedonensi Concilio [cap. 12.] statutum est:

C. I. Duo metropolitani in una eademque prouincia esse non possunt. Peruenit ad nos, quod quidam preter ecclesiasticas ordinationes affectantes potentiam per pragmaticum sacrum unam prouinciam in duas diuidant, et ex hoc inueniuntur duo metropolitani episcopi in una eademque esse prouincia. Statuit igitur sancta sinodus deinceps nichil tale attemptari a quolibet episcopo, eos uero, qui aliquid tale temptauerint, cadere de proprio gradu. Gratian. Hactenus de electione et ordinatione clericorum tractauimus. Nunc ad symoniacorum ordinationes transeamus, et ut facile liqueat, quid super hac heresi sanctorum Patrum decreuit auctoritas, causa deducatur in medium, cuius negotium et de scienter a symoniacis ordinatis, et de ignoranter a symoniacis consecratis, et de ordinationibus, que per pecuniam fiunt, contineat.


[ DECRETI PARS SECUNDA ]