A HISTORY OF THE INQUISITION OF THE MIDDLE AGES. - II

VOLUME 2 - APPENDIX


APPENDIX.

I.
EXCOMMUNICATION OF THE MAGISTRATES OF TOULOUSE, JULY 24, 1237.
(Doat, XXI. fol. 146.)

Manifestum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos frater Stephanus de ordine fratrum Minorum et frater Guilhelmus A. de ordine fratrum Predicatorum inquisitores instituti ad faciendam inquisitionem contra hereticos, fautores, receptatores et deffensores hereticorum Tholose et in tota diocesi Tholosana; cure per diligentem inquisitionem a nobis factam constiterit nobis R. Centulli et Sicardum de Tholosa et R. Rogerii et Alamannum de Roaxio et R. Embruni et Ondradam uxorem Arnaldi Petrarii infectos esse heretica pravitate, per sententiam diffinitivam eos esse hereticos condemnaverimus, Petrum de Tholosa vicarium Tholose et capitularios Tholose diligenter et legitime tam per nos quam per alios admonuimus ut dictos hereticos caperent et de dictis hereticis facerent quod est de hereticis faciendum; cumi gitur vicarius et capitularii, neglectis et contemptis omnibus supradictis admonitionibus a nobis factis, non solum non ceperunt cos nec de terra cos fugaverunt, vel eorum bona occupaverunt ut tenentur, sed etiam in periculum animarum suarum et in prejudicium fidei, pacis et ecclesie R. Rogerii et Alamannum de Roaxio predictos hereticos condemnatos tolerant et sustinent in stratis publicis circa Tholosam et aliis locis eorum jurisdictioni subditis, capere viros religiosos et clericos ac eorum bonis propriis spoliare et ad redemptionem compellere, et vulnerare et injuriis eos afficere, necnon et viros Catholicos cure clericis commorantes occidere mutilare et alia mala ecclesiis et ecclesiasticis viris inferre, maxime cure nos dicti inquisitores publice excommunicaverimus omnem hominem tam virum quam mulierem tauquam fautorero et deffensorem hereticorum qui eis consilium vel auxilium aliquod eis occulte vel manifeste prestaret, et vicarius et capitularii supradicti contra prohibitionem nostram temere supradictos hereticos in supradictis malitiis fovent nequiter et sustentant; et cum insuper ipsi sacramento et constitutionibus ecclesie teneantur hereticos ubique capere et totam terrain eorum jurisdictioni subjectam a pravitate heretica extirpare, non attendentes quod scriptura dicit, non est grandis differentia utrum letum admittas vel differas quoniam mortem languentibus probatur infligere qui hanc, cum possit, non excludit et alibi dicatur canone, quod error cui non resistitur probatur, et negligere cum possit arguere perversos nihil aliud est quam fovere, nec caret serupulo societatis occulte qui manifesto facinori distulit obviare, maxime cum vicarius et capitularii supradicti alia vice tanquam fautores et deffensores hereticorum fuerint excommunicati, predictos vicarium et capitularios, habito diligenti consilio et tractatu, assidentibus nobis venerabili patre R. Dei gratia episcopo Tholosano et B. abbate Mansi sub Verduno, et P. preposito Sancti Stephani, et P. priore ecclesie beate Marie deaurate, tauquam fautores et sustentatores hereticorum auctoritate qua fungimur excommunicationis vinculo innodamus. Lata fuit hec sententia publice in ecclesia sancti Stephani Tholose, coram multis viris religiosis et capellanis parochialium ecclesiarum Tholose et aliis viris ceelesiastieis, IX Kal. Augusti anno Domini MCCXXXVII.

II.
ARGUMENT OF BERNARD DÉLICIEUX BEFORE PHILIPPE LE BEL, TOULOUSE, 1304.
(Bib. Nat. MSS., fonds latin, No. 4270, fol. 138.)

Dixit etiam se dixisse tunc ipse frater Bernardus quod Deus fecerat magnam gratiam patriæ in adventu ipsius domini regis, eo quod distus frater Guilhelmus Petri, ordinis prædicatorum, tune prior provincialis, præsentibus inquisitoribus Tolosæ et Carcassonæ et multis aliis fratribus ejusdem ordinis, dixit et confessus est loquens in personam inquisitorum prædictorum, in præsentia ipsius regis st plurium quam quingentarum personarum in aula superiori ipsius domini regis existentium, quod in tota lingua occitana non erant hæretici nisi tantummodo in burgo Carcassonæ, Albiæ vel Corduæ, vel in circuitu per unam leucam vel duas, st quod illi non erant quadraginta, et si erant quadraginta non erant quinquaginta, et quod hoc dictus frater Guilhelmus dixit bis in præsentia prædictorum; et ideo intulit tune ipse frater Bernardus, ut dixit, quod patria quæ hactenus fuerat diffamata testimonio ipsorum inquisitorum ab infamia prædicta in adventu ipsius domini regis fuerat relevata, et sperabat frater Bernardus, ut dixit tunc se dixisse, quod ex quo tung secundum verba eorum tota patria erat sana, excepta sex leucis et quinquaginta personis, quod leucæ illæ et personæ ac tres villæ prædictæ adhuc invenientur immunes a labe hæresis prædicta. Dixit etiam tunc se dixisse, quod si hodie viverent beati Petrus et Paulus, et contra eos impingeretur quod hæreticos adorassent, si procederetur contra eos super hujusmodi adoratione, sicut per aliquos inquisitores istarum partium aliquando contra multos fuit processum nec pateret eis via deffensionis. Si enim de fide interrogarentur, responderent sicut magistri et doctores, ubi autem diceretur eis quod hæreticon adorassent, et quærerent quos hæreticos, et dicerentur eis sola nomina dictorum hæreticorum (quæ quidem nomina et cognomina multis conveniunt) et ipsi beati Petrus st Paulus dicerent "Istos nunquam novimus. Dicatis nobis ubi sunt vel unde venerunt et quo iverunt, cujus linguæ, statures aut conditionis erant" et nihil eis diceretur per quod notitia dictorum hæreticorum, qui dicuntur adorati haberi posset: si etiam quærerent quo tempore facta fuerit hæc adoratio, et non diceretur dies, mensis nec annus: si etiam quærerent nomina testium et non darentur eis, non est qui possit exprimere, ut dixit tunc se dixisse ipse frater Bernardus quod hi apostoli qui tam sancti sunt, a tali macula coram hominibus se possent deffendere, maxime cum si quis yeller cos deffendere statim impingeretur quod erat fautor hæreticorum, sieur ipse frater Bernardus in se ipso et dicto vicedomino probavit.

III.
SUPPLICATION OF THE CHURCH OF ALBI TO THE COLLEGE OF CARDINALS (1304-5).
(Archives de l'Hôtel-de-ville d'Albi.--Doat, XXXIV. fol. 42.)

Illustrissimæ Dominationis Patribus venerabilibus Dominis Cardinalibus sacrosanctæ Romanæ ecclesæ sacroque coetui eorumdem, Capitulum et Canonici ecclesiæ Albiensis et Capitulum et Canonici ecclesiæ Sti. Salvii de Albia, Abbasque et monachi monasterii de Galliaco Albiensis diocesis, et alii religiosi quorum sigilla inferius sunt appensa, suarum sublimitatum imperiis subjectionem debitam et devotam. Juste pater supplicatur a filiis dum cernunt fluctus tumescere et undis insiliantibus ventis et flantibus ex adverso naufragium imminere formidant, præsertim dum necessarium exigente qualitate causarum salus non pateat aut auxilium aliunde. Verum nostra patria quantis sit exposita præcipitiis et ruinis propter quæstiones et dissensiones quibus ad invicem se collidunt patria et inquisitores hæreticæ pravitatis novit ille qui nihil ignorat, et adeo excrevit turbatio ut idem populus ad iracundian concitatus non videatur aliud anhelare nisi ut discriminibus se committens deducat in ore gladii, nedum quos sibi putat adversarios sed et alios, ac ad talia se convertat quæ non poterunt aliquatenus reparari. Vestræ igitur Paternitatis pedibus provoluti humiliter supplicanus ut circa præmissa sic salutifere et celeriter succurratis quod, præclusa via periculis et ruinis, patria restituatur paci debitæ et quieti. Constet enim vobis quod dictus populus et patria est catholica et fidelis, quantum nos humana fragilitas nosse sinit, et populus civitatis Albiæ et patriæ fidem catholicam corde eredens ore profitetur eamdem ut sic perveniat ad salutem et bonis operibus astruit et confirmat. . . . Paternitatem restrain conserver altissimus ecclesiæ suæ sanctæ per tempora longiora. (Signed with seventeen seals.)

IV.
BULL OF CLEMENT V. IN FAVOR OF THE INQUISITION.
(Doat, XXXIV. fol. 112.)

Clemens episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Dudum venerabili fratri Petro episcopo Prenestino, tunc tituli Sancti Vitalis, et dilecto filio nostro Berengario titulo sanctorum Nerei et Achillei presbyteris cardinalibus, per nostros sub certa forma litteras duximus committendum ut ipsi circa negotium inquisitionis heretice pravitatis in partibus Carcassonensi, Albiensi et

Cordue super certis articulis seu dependentibus ab eisdem diligenter inquireretur et nonulla etiam ordinarent; qui auctoritate litterarum hujusmodi quadam cura dictum officium ordinasse noscuntur. Quia vero nostre intentionis non extitit nec existit ut occasione dicte commissionis seu alicujus mandati nostri super hiis Cardinalibus ipsis facti, Inquisitoribus pravitatis predicte inquirendi vel conjunctim vel divisim cum episcopo seu episcopis ordinariis, nut sine ipsis, prout eis licet secundum canonicas sanctiones facultas aliquatenus restringatur; Nos ordinationem per quam dicti Cardinales facultatem inquirendi per se divisim inquisitoribus ipsis restrinxisse dicuntur utpote intentioni nostre et juri contrariam, juribus carere decernimus et nullatenus observandam, ordinatione ipsorum Cardinalium circa ceteros alios articulos in omnibus et per omnia in suo robore duratura. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hec attemptare presumpserit, indignationem omnipot. Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Pictavis, secundo Idus Augusti, Pontificatus nostri anno tertio. (12 Aug. 1308.)

V.
BRIEF OF CLEMENT V. CONCERNING THE PRISONERS OF ALBI.*
(Doat, XXXIV. fol. 89.)

Venerabili fratri Geraldo episcopo Albiensi et dilectis filiis inquisitoribus heretice pravitatis in partibus Albiensibus. Dudum venerabili fratri nostro Bertrando tunc episcopo Albiensi et inquisitoribus dictis nostros direximus litteras in hec verba:

____________________
* Hauréau (Bernard Délicieux, p. 194) prints the bull of 1210 (Doat, XXXII. fol. 60), contained in the above, but has apparently overlooked the subsequent and far more significant one. The earlier bull also appears in T. V. p. 40, of the Regestum Clementis PP. V. just issued in Rome.
In the same publication, received too late for reference to be made in the proper place (see above, p. 78), there are several letters throwing light on the troubles of Bernard de Castanet, Bishop of Albi. In 1307 two of his cathedral canons, Sicard Aleman and Bernard Astruc, accused him before the pope of numerous crimes. Berenger, Cardinal of SS. Nereo and Achilles, to whom the matter was referred, after examining the articles of accusation, suspended him from all his functions during an investigation. "Executors" were ordered to proceed to Albi to take testimony, giving three months to the prosecution, then two to the defence, and finally two more to the prosecution in rebuttal. A vicar-general was appointed, July 31, to take chargc of the see, and three procurators to collect its revenues. One of the "executors" was Arnaud Novelli, Abbot of Fontfroide, whom we have seen (p. 87) replacing, by order of Philipe le Bel, the bishop in his inquisitorial capacity. Arnaud was soon afterwards appointed vice-chancellor of the curia; this, with other impediments, delayed the investigation, and on November 20 two additional months were granted to the prosecution. Nothing apparently came of the trial except that it probably quickened Bernard's desire to abandon his thorny seat. There is a papal brief of October 31, 1308, addressed to Bertrand de Bordes as Bishop of Albi, in which Bernard is alluded to as late of Albi and now of Puy (Ibid. T. II. pp. 52, 165; T. III. pp. 3, 255).

Clemens episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri Bertrando episcopo Albiensi et dilectis filiis inquisitoribus heretice pravitatis in partibus Albie, salutern et apostolicam benedictionem. Significarunt nobis Isarnus Colli, P. Fransa, Jo. de Porta, Joannes Pays, Petrus de Raissaco, B. Casas, G. Salavert, G. de Landas, Isarnus de Cardalhaco, G. Borrelli, cives Albienses, quod ipsi olim de mandato venerabilis fratris B. Aniciensis, tunc Albiensis, episcopi et inquisitoris seu inquisitorum qui erant tunc in partibus illis, occasione criminis hereseos, fuerint carceri mancipati, et jam per octo annos et amplius, tam Albie quam Carcassone, diu carceris angustias sustulerunt, sicut adhuc sustinent, quamvis nulla super hoc facta fuerit condempnatio de eisdem; cum autem ex parte dictorum civium plutics fuerimus cure instantia requisiti, ut ad condempnationem vel absolutionem eorumdem, prout jus exigit faceremus procedi: Nos volentes quod circa illos vestri officii debitum exequamini, sicut decet, discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus apud Albiam tu frater episcope per te vel per allure sou alios idoneos, vos vero inquisitor vel inquisitores prefati, personaliter predictos cives ubicumque detineantur, adduci ad vestram presentiam sub fida custodia facientes, in codem negotio quibuscumque processibus factis seu inchoatis per venerabiles fratres Leonardum Albanensem, nunc Prenestinum tunc tituli S. Vitalis et Berengarium Tusculanum episcopum, tunc tituli sanctorum Nerei et Achillei, et dilectos filios nostros Johannem tituli sanctorum Marcellini et Petri presbyteros ac Richardum sancti Eustachii diaconum Cardinales, seu per dilectum filium Arnaldum abbatem Fontisfrigidi Cisterciensis ordinis, Narbonensis diocesis, nunc Sancte Romane Ecclesie Vicecaucellarium seu alios quoscumque, commissionum vigore per nos vel per felicis recordationis Benedictum papam undecimum predecessorem nostrum super facto heresis dictos cives tangente factarum, ab subrogatione prefati abbatis et predicti Albiensis episcopi facta, nequaquam obstantibus, in eodem negotio solum Deum habentes pre oculis, ad inquirendum contra illos contra quos inquisitum non est, et contra illos etiam contra quos inquisitum extitit, sed non plene, diligenter ac plenarie secundum formam que consuevit in talibus observari, contra illos vero contra quos plenarie inquisitum est, et contra predictos alios cum plene fuerit inquisitum, ad sententiam ratione previa procedatis, et alias contra illos vestri officii debitum exequamini, prout fuerit rationis, communicato tamen processu prius et inquisitione predictis prefatis Prenestino et Tusculano episcopis, eorum consiliis inherentes; per hoc tamen quoad alios ordinationi facte dudum de mandato nostro, tam Carcassone quam Albie per dictos Prenest. et Tuscul. episcopos tunc, ut predicitur, presbyteros Cardin. ex commissione seu commissionibus tam per nos quam per predecessorem nostrum factis predictis quibuscumque aliis Cardinalibus, et processibus habitis per eosdem super facto hominum illorum de Albia et de diocesi Albiensi, contra quos per dictum Bernardum Aniciensem tunc Albiensem episcopum, et inquisitorem seu inquisitores predictos, condempnationis sententia lata fuit, nullatenus volumus prejudicium generari. Datum Avenione, sexto Idus Februarii pontificatus nostro anno V. (8 Feb. 1310).

Verum sicut accepimus presentatis prefato episcopo et inquisitoribus litteris supradictis, et quibusdam dicentibus quod dicte littere fuerant a nobis subrep- ticie impetrate, pro eo videlicet quod aliqui ex dictis civibus ante tempus date litterarum ipsarum decesserant, reliqui vero ipso tempore in carcere permanebant, et sic predicta non potuerunt intimasse, ct in prefato negotio huc usque procedere neglexerant, Nos itaque nolentes quod propter hoc justitia retardetur, discretioni vestre per apostolica mandamus, quatenus premissis non obstantibus, nec obstante etiam quod aliqui de predictis querelantibus non sint cives Albie, licet sint de diocesi Albie, nec si aliquem de predictis mort contingat, vel ante decessisset quam inquirere inchoaveritis vel inchoavissetis, vel post eorumdem mortem, in aliquo non obstante, tam de mortuis quam de vivis inquirere, et in eodem negotio procedere minime postponatis, juxta predictarum nostrarum tenorem litterarum. Quod si forsan vos filii inquisitores, his nolueritis, cut non potueritis, cut non curaveritis interesse, tu frater episcope, solus per te vel per aliure seu alios in negotio eodem procedas, juxta litterarum continentiam earumdem.

VI.
WITHDRAWAL OF SECURITY FROM CITIZENS OF ALBI.
(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXII. fol. 138.)

Joannes episcopus servus servorum Dei dilectis filiis inquisitoribus hæreticæ pravitatis in partibus Carcassonæ constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Ut commissure vobis negotium Catholicæ fidei autore Domino prosperetur in vestris manibus libenter apostolicæ sollicitudinis partes apponimus et quæque obstantia submovemus. Olim quidem relicts recordationis Clementi papæ quinto prædecessori nostro pro parte quorumdam hominum de partibus Carcassoní6 suggesto quod inquisitores pravitatis hæreticæ illarum partium qui tunc erant et pro tempore fuerant multa illis gravamina et injurias irrogarunt, iniquos contra cos et altos illarum partium processus contra justitiam facientes, idem prædecessor hujusmodi suggestionibus aurem accommodans, bonæ memoriæ Petro episcopo Prænestinensi tunc tituli Sancti Vitalis et venerabili fratri nostro Berengario episcopo Tusculanensi, tunc tituli SS. Nerei et Achillei presbiteris cardinalibus qui partium illarum notitiam habebant et per partes illas transitum facere tunc habebant, suis dedit litteris in mandatis ut de præmissis suggestionibus et aliis incidentibus se plenius informarent, et nihilominus interim personis prosequentibus negotium memoratum de securitate idonea, pendente dicto negotio, auctoritate apostolica providerent nec permitterent eos per eosdem inquisitores aliquatenus molestari; præfati quoque cardinales hujusmodi commissionis prætextu Aymerico de Castro burgensi Carcassonæ et quibusdam aliis tunc negotium prosequentibus supradictum securitatem hujusmodi, pendente dicto negotio, apostolica auctoritate præstantes, illos sub sua protectione et sedis apostolicæ receperunt; quam receptionem idem prædecessor noster ratam habens et gratam mandavit illam inviolabiliter observari, eisdem inquisitoribus districtius inhibendo ne contra præfatum Aymericum et altos officii eorum prætextu procederent quoquomodo, donee præfatum negotium esset per sedem apostolicam terminatum eta sede ipsa aliud reciperent in mandatis. Quia vero præfati Aymer- icus et alii circa proposita et objecta per eos ulterius coram prædecessore præfato ac etiam coram nobis negotium ipsum prosequi neglexerunt et quasi negligunt, præfata protectione securi, nos nolentes sicut etiam non debemus propterea vestrum officium impediri, securitatem ipsam penitus revocantes discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatinus contra eumdem Aymericum et alios in decreta vobis provincia, Deum et justitiam habendo præ oculis, procedentes, non obstantibus securitate prædicta et aliis securitatibus, protectionibus, confirmationibus, ordinationibus, et inhibitionibus quibuscumque dicti prædecessoris ant aliorum quorumlibet, juxta formam vobis traditam ac canonicas sanctiones et de peritorum consilio officii vestri debitum curetis exequi diligenter. Datum Avenione, tertio Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno secundo (30 Mart. 1318).

VII.
EXEQUATUR OF AN INQUISITOR FOR CHAMPAGNE.
(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXII. fol. 127.)

Philippus regis Franciæ primogenitus Dei gratia rex Navarræ, Campaniæ et Briæ comes palatinus dilectis et fidelibus suis universis baillivis, castellanis, vasallis, præpositis, communitatibus villarum et earum rectoribus, cæterisque communia officia gerentibus in nostris comitatibus Campaniæ et Briæ, ad quos præsentes litteræ pervenerint salutem et dilectionem. Tenore præsentium bovis districts præcipiendo mandamus, quatenus dilecto fratri Guillelmo Altissiodorensi ordinis fratrum prædicatorum præsentium exhibitori domini Papæ inquisitori hæreticorum ac perfidorum Judæorum in regno Franciæ sine mora et qualibet difficultate plenarie obediatis, sicut vobis in citando, capiendo, detinendo, ad eos mittendo sea etiam ducendo et puniendo tam Christianos quam Judæos, quos idem frater inquisitor invenerit culpabiles contra statuta ecclesiæ et fidem Domini nostri Jesu Christi, ipsum nihilominus familiam et res ipsius custodientes et defendientes sicut nos et familiam et res nostras. In cujus rei testimonium præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum et datum Parisius, die Dominica in crastino Sancti Matthiæ apostoli, anno Domini MCC. octuagesimo quarto, mense Februarii (25 Feb. 1285).

VIII.
SENTENCE OF MARGUERITE LA PORETE.
(Archives nationales de France. -- J. 428, No. 15.)

In Christi nomine amen. Anno ejusdem MCCC decimo, indictione octava, "dis dominica post Ascensionem Domini (31 Maii), pontificatus beatissimi patris domini C. divina providentia Paps quinti anno quinto, in Gravia Parisius, facta ibidem congregatione sollempni, assistentibus mihi reverendo in Christo patre domino Parisiensi episcopo, magistris Johanne de Frogerio officiali Parisiensi, C. de Chenat, Johanne de Domnomartino, Xaverio de Charmoia, Stephano de

Bercondicuria, fratribus Martino de Abbatisvilla bachalario in theologia, Nicolao de Avessiaco ordinis predicatorum, Johanne Marchandi preposito Parisiensi, G. de Choques et pluribus aliis ad hoc specialiter evocatis, presentibus etiam pluribus processionibus ville Parisius et populi multitudine copiosa, et me notario publico infrascripto; religiosus vir et honestus frater G. de Parisius, ordinis predicatorum, inquisitor heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputatus in seriptis tulit sententias infrascriptas sub hac forma:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Quia nobis fratri Guillelmo de Parisius ordinis predicatorum inquisitori heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, constat et constitit evidentibus argumentis re, Margaritam de Hannonia dictam Perete, super labe heretice pravitatis vehementer esse suspectam, propter quod citari te fecimus ut compareas in judicio coram nobis, in quo existens personaliter a nobis ortata pluries canonice et legitime ut coram nobis juramentum prestares de plena pura et integra veritate dicenda de te et aliis super hiis que ad nobis commissum inquisitionis officium pertinere noscuntur, que facere contempsisti, litet a nobis fueris pluries super hoe et locis pluribus requisita, in hiis fuisti semper contumax et rebellis, pro quibus contumaciis et rebellionibus evidentibus et notoriis hoe exigentibus de multorum peritorum consilio, in te sic rebellem et contumacem sententiam majoris excommunicationis tulimus et in scriptis, quam, licet te notificata fuisset, post notificationem predictam fere per annum et dimidium in tue salutis dispendium sustinuisti animo pertinaci, licet tibi pluries obtulerimus nos tibi absolutionis beneficium impensuros secundum formam ecclesie si hoc humiliter postulares, quod usque nunc petere contempsisti nec jurare nec respondere nobis super premissis hactenus voluisti, propter que secundum sanctiones canonicas pro convicta et confessa, et pro lapsa in heresim seu pro heretica te habemus et habere debemus: Porro dum tu Margarita in istis rebellionibus obstinata maneres, ducti conscientia volentes officii nobis commissi debitum exercere inquisitionem contra te et processum fecimus super predictis, prout exegit ordo vite, ex quibus inquisitione et processu nobis constitit evidenter quondam composuisse te librum pestiferum continentem heresim et errores, ob quam causam fuit dictus liber per bone memorie Guidonem olim Cameracensem episcopm * condemnatus et de mandato ipsius in Valencenis in tua combustus presentia publice et patenter; a quo episcopo tibi fuit sub pena excommunicationis expresse inhibitum ne de cetero talem librum componeres vel haberes aut eo vel simili utereris, addens et expresse ponens dominus episcopus in quadem littera suo sigillata sigillo, quod si de cetero libro utereris predicto vel si ea que continebantur in eo verbo vel seripto de cetero attemptares, te condempnabat tanquam hereticam et relinquebat justiciandam justicie seculari. Post vero dicta omnia dictum librum contra dictam prohibitionem pluries habuisti et pluries usa es, sieut et ejus patet recognitionibus factis nedum coram inquisitore Lotharingie et coram reverendo patre et domino, domino Johanne tunc Cameracensi episcopo, nunc archiepiscopo Senonensi, † dictum eumdem librum, preter con-

____________________
* Gui II., Bishop of Cambrai from 1296 to 1305.
† Philippe de Marigny, Bishop of Cambrai in 1306, transferred to Sens in April, 1310, in time to burn the Templars who retracted their confessions.

dempnationem et combustionem predictas, sicut bonum et licitum communicasti reverendo patri domino Johanni Cathalonensi episcopo et quibusdam personis aliis, prout ex fidedignorum juratorum et super hiis coram nobis evidentibus testimoniis nobis liquet. Nos igiter super premissis omnibus deliberatione prehabita diligenti communicatoque multorum peritorum in utroque jure consilio, Deum et sancta evangelia pre oculis habentes, de reverendi patris et domini Domini G. Dei gratia Parisiensis episcopi consilio et assensu, te Margaritam non solum sicut lapsam in heresim sed sicut relapsam finaliter condempnamus, et te relinquimus justicie seculari, rogantes cam ut citra mortem et membrorum mutilationem, tecum agat misericorditer quantum permictunt canonice sanctiones; dictum etiam librum tanquam hereticum et erroneum upote errores et heresim continentem, judicio magistrorum in theologia Parisius existentium et de eorumdem consilio finaliter condempnamus ac demum excommunicari volumus et comburi; universis et singulis habentibus dictum librum precipientes districte et sub pena excommunicationis quod infra instans festum Apostolorum Petri et Pauli nobis vel priori fratrum predicatorum Parisius, nostro commissario, sine fraude reddere teneantur. Actum Parisius in Gravia, presente predicto patre reverendo Parisiensi episcopo, clero et populo dicte civitatis ibidem sollempniter congregato, Dominica infra Ascensionem Domini, anno Domini MCCC decimo.

CONSULTATION OF CANON LAWYERS ON THE CASE OF MARGUERITE LA PORETE,
HELD MAY 30, 1310.

Universis presentes litteras inspecturis, Guillelmus dictus Frater archidiaconus Laudonie in ecclesia Sancti Andree in Scocia Hugo de Bisuncio canonicus Parisiensis, Johannes de Tollenz canonicus Sancti Quintini in Veromandua, Henricus de Bitunia canonicus Furnensis et Petrus de Vallibus curatus Sancti Germani Altissiodorensis de Parisius, et etiam regentes Parisius in decretis, salutem in actore salutis, Noveritis virum venerabilem devotum et discretum fratrem Guillelmum de Parisius ordinis predicatorum inquisitorem heretice pravitatis in regno Francie auctoritate sedis apostolice deputatum, inque processum qui sequitur nobis intimasse, consultationemque nobis fecisse inferius annotatam. Processus equidem talis est: Tempore quo Margarita dicta Porete suspecta de heresi fuit in rebellione et in inobedientia, nolens respondere nec jurare coram inquisitore de hiis que ad inquisitionis sibi commisse officium pertinent, ipse inquisitor contra eam nihilominus inquisivit et etiam depositione plurium testium invenit quod dicta Margarita librum quemdam composuerat continentem hereses et errores qui de mandato reverendi patris domini Guidonis condam Cameracensis episcopi publice et sollempniter tanquam talis fuit condempnatus et combustus et per litteram dicti episcopi fuit ordinatum quod si talia sicut ea que continebantur in libro de cetero attemptaret verbo vel scripto eam condempnabat et relinquebat justiciandam justicie seculari. Invenit etiam idem inquisitor quod ipsa recognovit in judicio semel coram inquisitore Lotharingie et semel coram reverendo patre Domino Philippo tunc Cameracensi episcopo, se post condempnationem predictam librum dictum habuisse et alios: invenit etiam idem in- quisitor quod dicta Margarita dictum librum in suo consimili eosdem continentern errores post ipsius libri condempnationem reverendo patri Domino Jo. Dei gratia Cathalaunensi episcopo communicavit ac nedum dicto domino sed et pluribus aliis personis simplicibus, begardis et aliis tanquam bonum. Consultatio autem ex predictis resultans per prefatum inquisitorem ut pertactum est nobis facta talis est: Videlicet, utrum in talibus dicta beguina debeat relapsa judicari? Nos autem fidei catholice zelatores, veritatisque canonice professores qualescumque consultationi predicte respondentes, dicimus quod ipsa beguina, supposita veritate facti precedentis, judicanda est relapsa et merito relinquenda est curie seculari. In cujus rei testimonium sigilla nostra presentibus apposuimus. Datum anno Domini MCCC decimo sabbato post festum beati Joannis ante portam latinam. *

IX.
EXEQUATUR OF AN INQUISITOR ISSUED BY PHILIPPE LE BON OF BURGUNDY.
(MSS. Bib. Nat., fonds Moreau, 444 fol. 10.)

Philippus universis et singulis seneschallis, baillivis, scultetis, officiariis et justiciariis nostris præsentibus et futuris, et locatenentibus eorumdem per ducatus et districtus nostras infra dyoceses Cameracensis et Leodiensis constitutos, ad quos præsentes nostræ litteræ pervenerint salutem et omne bonum. Cure religiosus dilectusque noster frater (Henricus) Kaleyser sacræ theologiæ professor ordinis fratrum prædicatorum inquisitor hæreticæ pravitatis per provincialem provinciæ Theotoniæ in prædictis Cameracensi et Leodiensi dyocesibus auctoritate apostolica specialiter deputatus pro Dei servitio et cultu seu exaltatione sanctæ fidei orthodoxæ utque ipsum hæresis crimen a dictis partibus quibus presidemus si forsan alicubi vigeat seu inoleat valeat extirpare ad loca seu partes nostræ jurisdictioni subjectas et vobis commissas declinare quisquam habeat sen etiam proficisci, nosque velut princeps catholicus qui de manu altissimi multa bona variosque honores recognoscimus recipisse in prædictis et aliis qui divinum continuo obsequium complacere ut convenit plurimum cupiantes intendimus ymo et volumus favorabilem dare locum, ipsumque inquisitorem tanquam Dei specialem ministrum nostris prosequi gratiis et favoribus optamus ideo vobis et cuilibet vestrum qui super hoc fueritis requisiti seu fuerit requisitus, districte præcipiendo

____________________
* In the Register of Clement V., received since the text of this volume was in type, there is a brief addressed September 3, 1310, to the Inquisitor of Langres ordering him to proceed vigorously against the heretics of that diocese who have been reported by the bishop as multiplying so that, unless prompt measures are taken, grave injury to the faith is to be apprehended. The nature of the heresy is not described, but it was probably that of the Brethren of the Free Spirit which Marguerite la Porete had been disseminating throughout that region.
The incident has further interest as showing how completely the French episcopate had transferred to the Inquisition its jurisdiction over heresy, in spite of its renewed activity at the moment in the affair of the Templars.

mandamus sub obtentu gratiæ nostræ quatenus dictum fratrem Henricum inquisitorem quotiescumque ad exercendum dictum officium ad dicta loca seu partes vobis commissas contigerit se transferre et supra prædictis sæculare brachium invocando vestrum auxilium postulare, eumdem inquisitorem favorabiliter admittatis, et eidem in et supra prædictis sæculare brachium invocando vestrum auxilium impendatis, capiendo seu capi faciendo quoscumque ipse inquisitor debita informatione seu inquisitione prævia et juris ordine alias desuper observato de memorato facinore suspectos vel diffamatos noverit et hæreticos quosque vobis duxerit nominandos, et captos etiam detinendo, et infra jurisdictionem yestram ad locum de quo dictus inquisitor vobis dixerit deducendo, necnon pœna debita plectendo eosdem sicut ipse decreverit et est fieri consuetum, si videlicet quando et quotiens ac prout ipse inquisitor vos duxerit requirendos. Ut autem inquisitor præfatus suum inquisitionis officium securius et liberius exercere valeat, nostro suffultus præsidio et favore, inquisitorem eumdem ipsiusque socium ac ejus notarium et familiam, res et bona eorum, sub nostris protectione, defensione et salvagardia speciali atque securo conductu recepimus et recipimus per præsentes, mandantes vobis omnibus et singulis supradictis ut vestrum cuilibet quatenus nostras protectionem, defensionem et salvagardiam securumque conduetum hujusmodi dicto inquisitori ejusque socio ac notario, familiæ, bonis et rebus eorum inviolabiliter observando, nullam injuriam nullumque dispendium, gravamen aut dampnum aliquod ipsis inferre in personis ac bonis a quocumque permittatis, quinnymo provideatis eisdem de securo transitu et salvo conductu si et prout per dictum inquisitorem inde fueritis requisiti. Datum in oppido nostro Bruxellensi mensis novembris die nona, anno Domini MCCCC tricesimo primo.

X.
WALDENSIANISM IN THE SENTENCES OF PIERRE CELLA.
(Doat, XXI.)

I select a few of the sentences of Pierre Cella in 1241-2, illustrating the development of Waldensianism at that period, and the relations between it and Catharism. The sects were perfectly distinct, but frequently the people, in their antagonism to the established Church, looked favorably on both, and considered them equally as "boni homines." It will be borne in mind that, in the language of the Inquisition, "heretic" always means Catharan. The following cases are all from Gourdon and Montauban.

Galterus Archambaut vidit hereticos pluries in diversis locis, audivit predicationes eorum, et comedit cum eis sepe, et adoravit cos sepe, et pacis osculum more hereticorum pluries recepit et interfuit hereticationibus duabus, et adduxit Yaldenses ad hereticos in domum suam, ubi disputaverunt, et conduxit hereticos, et fuit depositarius eorum, multociens adoravit eos et comedit cum eis, et dedit eis de bonis suis, et audivit predicationes eorum tociens quod non recordatur, et credebat quod essent boni homines et quod esset salus cum eis, et si moreretur vellet mori in manibus corum.--Stabit Constantinopoli per quinque annos, de cruce et via sicut alii, et tenebit pauperem quamdiu vixerit (fol. 196-7).

B. Bonaldi vidit P. de Vallibus Valdensem, et audivit predicationem ejus, et credidit aliquando quod non debet homo jurare, et in domo sua propria recepit Joset de Noguer hereticum, et disputavit cum eo, et ipse commendavit sectam Valdensem.--Idem quod proxima, excepta cruce (id est, Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum, Sanctum Salvatorem de Asturia, Sanctum Marcialem, Sanctum Leonardum, Sanctum Dyonisium, Sanctum Thomam Cantuariensere) (fol. 201).

Petrus de Verniolo habuit hereticos et Valdenses in fortia sua, et locutus est alteri eorum, consuluit Valdenses de infirmitate sua.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 202).

Pana tociens recepit Valdenses quod non recolit, et fuit hospes Valdensium, et misit eis tociens panem, vinum, et alia comestibilia quod non nescit numerum, et fuit in domo sua facta disputatio inter Valdenses et credentes hersticis, et diligebat P. de Vallibus tanquam angelum Dei:--Sicut proxima, excepto paupere et cruce (i. e. Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Salvatorem de Asturia, Sanctum Marcialem, Sanctum Leonardum, Sanctum Dyonisium, Sanctum Thomare Cantuariensem) (fol. 203).

Petrona uxor Raimundi Joannis, adduxit P. de Vallibus Valdensem ad domum suam, et tenuit per otto dies, et dedit ad comedendum et bibendum, et audivit eum ibi, et tenuit per tres septimanas Geraldam Valdensem, et credebat quod esset bona mulier, et dedit ei de bonis suis, et vidit hereticos et audivit predicationem eorum, et misit eis panem, vinum, et nuces.--Sicut Huga, excepta cruce (i. e. Ibit ad Podium, ad Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Salvatorero de Asturia, Sanctum Marcialem Lemovicensem, Sanctum Leonardum, Sancturn Dyonisium et Sanctum Thomam Cantuariensem), et tenebit pauperem per annum (fol. 204).

G. de Pradels vidit hereticos, audivit predicationem eorum, dedit eis de bonis suis, et pluries vidit et in diversis locis hereticos, et credebat quod boni homines essent, pluries vidit Valdensem, et credidit quod bonus homo esset, et dedit ei ad comedendum semel, et audivit predicationem ejus.--Portabit crucem per biennium (fol. 208).

G. Ricart pluries vidit hereticos et in diversis locis et sepe audivit predicationem eorum, et interfuit; appareilhamento, recepit osculum pacis ab eis, comedit cum eis, recepit pluries eos in domum suam, dedit eis ad comedendum, recepit ab eis forcipes, dedit eis unam capam, unam camisiam, unam tunicam, unam quar tam frumenti, duxit Valdenses ad hereticos ad disputandum in die Pasche, associavit hereticos, fuit depositarius eorum, et multociens audivit predicationem hereticorum, credebat quod essent boni homines, et, si moreretur, vellet mori in manibus eorum, tociens adoravit cos quod non recordatur.--Stabit Constantinopoli per tres annos, de cruce et via sicut alii, et tenebit pauperem quamdiu vixerit (fol. 208).

P. de Gaulenas vidit Valdenses et hereticos et locutus est cum eis in quadam navi, et cum audisset hereses quas dicebant, recessit ab eis.--Ibit ad Sanctum Jacobum (fol. 230).

P. Baco vidit Valdenses multociens et dedit cis eleemosynas et audivit predicationem Valdensium, et diligebat eos, et credebat quod essent boni homines, et frequenter dabat eis de suo, et interfuit cene Valdensium, et comedit de pane benedicto, vino et piscibus hereticorum et accepit pacem ab eis; item dedit Valdensibus ad comedendum in domo sua; item interfuit disputationi hereticorum et Valdensium, et dedit eis duodecim denarios.--Idem quod proximus (i. e. Ibit ad Podium, Sanctum Egidimn, Sanctum Jaeobum et Sanctum Thomam) et amplius ad Sanctum Dyonisium (fol. 231).

P. R. Boca dixie quod vidit multociens Valdenses et in diversis locis, et etiam habuit eos in domo sua, et audivit ibi monitiones eorum; item credebat quod essent boni homines; item pluries venit ad hereticos et audivit predicationem eorum, et alibi vidit hereticos et accepit pacem ab ipsis hereticis; item tercio vidit hereticos et adoravit eos; item quarto vidit hereticos et audivit predicationem eorum et adoravit eos; item recepit in porticu suo hereticum, et duxit eum inde ad quemdam locum, et dedit cuidam heretico unam capam; item credidit a principio quod Valdenses erant boni homines, et idem credidit postea de hereticis.--Stabit Constantinopoli tribus annis, de cruce et via sicut alii (fol. 232).

P. Lanes senior dixit quod vidit Valdenses et dedit eis eleemosinam, et uxor sua dedit se Valdensibus in morte et fuit sepulta in cimiterio eorum, ipse tamen absens erat, ut dixit, et vidit alibi Valdenses.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 232).

Johannes Toset dixit quod multociens vidit hereticos et in diversis locis, et fuit presens quando quidam fecit se hereticum apud Rabastens, et tunc vidit multos hereticos ibi; item audivit predicationem hereticorum et adoravit eos bis; item dedit sorori sue heretice pluries denarios; item associavit hereticos; item associavit avunculum suum quando fecit se hereticum apud Villamur; item consuluit Valdensibus pro infirmitate sua, et credidit quod essent boni homines. --Stabit tribus annis Constantinopoli, de cruce et via sicut alii (fol. 232-33).

Ramon Carbonel vidit multos Valdenses et in diversis locis, et induxit fratrem suum ut solveret solidos ducentos Valdensibus legatos eis; item, interfuit disputationi Valdensium et hereticorum; item, interfuit cene Valdensium et comedit de pane et piscibus benedictis ab eis, de vino bibit, et audivit predicationem eorum.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jaeobum, Sanctum Dyonisium et Sanctum Thomam (fol. 234).

Jacobus Carbonel dixit quod frequenter venit ad scholas Valdensium et legebat cum eis; item interfuit disputationi hereticorum et Valdensium et comedit de pane et pisce benedictis ab eis, de vino bibit, et tune erat duodecim annorum vel circa, et credidit quod Valdenses erant boni homines usque ad tempus quo ecclesia condemnavit eos.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Dyonisium (fol. 234).

Bartholomeus de Posaca dixit quod adduxit quemdam Valdensem ad uxorem suam infirmam, qui curam illius egit, et audivit predicationem Valdensium, et ex tune dilexit eos, et venerunt pluries ad domum ejus, et faciebat eis eleemosinas dando eis panem et vinum et multociens et in diversis locis audivit predicationem eorum; item interfuit cene Valdensium et comedit ut supra; item pluries (accepit) pacem ab eis.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Thomam (fol. 236).

Guillelmus de Catus dixit quod cum frater suus et filia ejus infirmarentur adduxit Valdenses ad domum suam ut haberent curam eorum; item, audivit expositionem evangelii a quodam Valdensi; item aliquando iverunt Valdenses ad restringendum dolium suum et tune dedit eis ad comedendum; item aliquando volebat eis facere eleemosinas sed nolebant accipere; item aliquando accepit pacem ab eis et audivit admonitiones eorum; item credidit quod essent boni homines, et ea quæ dicebant et faciebant placebant ei.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Dyonisium (fol. 236).

P. Austorcs audivit multociens predicationem Valdensium dum predicarent publice in viis; item quidam apportavit sibi de pane pisceque benedicto a Valdensibus et comedit; item credidit quod essent boni homines et quod homo posset salvari cure ipsis; item dixit quod postquam audivit quod ecclesia condamnaverat eos non dilexit eos.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 237-8).

Domina de Coutas vidit Valdenses publice predicantes, et dabat eis eleemosinas, et venit ad domum in qua manebant et audivit predicationem eorum, et multociens ivit ad eos pro quodam infirmo; item in die Parasceves venit bis ad Valdenses et audivit predicationem eorum, et confessa fuit Valdensi cuidam peccata sua, et accepit penitentiam a Valdense; item credebat quod essent boni homines; item vidit hereticos et comedit cum eis cerasa; et dicebatur quod esset reconciliata; item vidit alibi pluries hereticos; item comedit de pane signato a Valdensibus.--Idem quod proxima excepta cruce (i. e. Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum, Sanctum Thomam) (fol. 241).

B. Remon vidit Valdenses, et audivit predicationem eorum et credebat quod essent boni homines; item, ivit ad hereticos volens tentare qui essent meliores, Valdenses vel heretici, et ibi audivit predicationem eorum; item alibi locutus est cum hereticis, et adoravit cos postquam fuerat confessus quedam de predictis fratri Guillelmo de Belvais; item adduxit sororem suam hereticatam a Tholosa usque ad Montemalbanum, et conduxit eam et alias hereticas usque ad quemdam mansum; item venit ad ipsas et portavit eis piscem et bibit cum eis; item rogavit quemdam quod reciperet illas hereticas in manso suo, quod et fecit, et promisit ei quinquaginta solidos; item, alia vice comedit cum hereticis; item fecit donum dictis hereticis et audivit predicationem eorum et comedit cum eis; item, apportavit hereticis fructus; item, fecit tunicam et capam sorori sue heretice; item, vidit hereticos et credebat quod essent boni homines et haberent bonam fidem, et comedit de pane signato ab qeis; item, disputavit cum quodam de fide hereticorum et Valdensium, et approbavit fidem hereticorum.--Stabit Constantinopoli tribus annis, de cruce et via sicut alii (fol. 242).

G. Macips vidit Valdenses qui habuerunt curam ejus in infirmitate sua, et pluries venerunt ad domum ipsius et audivit admonitiones eorum, et dedit eis pluries eleemosinas, et credebat quod essent boni homines; item, posuit fidejussorem quemdam hereticum pro eo pro quindecim solidis; item, vidit hereticos et audivit admonitionem eorum; item, vidit hereticos et audivit predicationem eorum, et promisit cuidam heretico servitium suum.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum, Sanctum Salvatorem, Sanctum Dyonisium et Sanctum Thomam (fol. 246).

Guillelmus Laurencii vidit hereticos predicantes, et interfuit disputationi hereticorum et Valdensium, et fecit sibi fieri emplastrum a Valdensibus.--Ibit ad Podium, Egidium et Sanctum Jaeobmn (fol. 250).

J. Austores vidit hereticos multociens et adoravit eos multociens, et audivit predicationem eorum multociens, et comedit de pane benedicto ab hereticis et de nucibus; item vidit hereticos alibi; item dixit quod multociens vidit et in diversis locis et temporibus, et quotiens videbat hereticos adorabat eos semel; item, vidit Valdenses et audivit predicationem eorum multociens, et dedit eis panem et vinum multociens, et credebat quod essent boni homines.--Stabit Constantinopoli tribus annis, de cruce et via sicut alii (fol. 256).

A. Capra dixit quod multociens duxit quemdam Valdensem ad domum suam pro infirmitate sue uxoris et dedit Valdensibus multociens panem et vinum et carnes; item, dixit quod portavit panem et piscem Valdensibus ad domum suam; item, dixit quod audivit predicationem Valdensium; item, dixit se audivisse predicationem eorum in platea multociens; item, in die Pasche dedit Valdensibus carnes et comedit de cena Valdensium.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Thomam (fol. 257).

B. Clavelz vidit Valdenses et audivit predicationem eorum in plateis et interfuit cene Valdensium et cenavit cum eis in die Jovis cene, et audivit ibi predicationem eorum, et dedit eis multociens panem et vinum, et credebat quod essent boni homines.--Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Dyonisium (fol. 258).

XI.
LETTERS OF CHARLES I. OF NAPLES.
1.
(Archivio di Napoli, Anno 1269, Reg. 3, Lettera A, fol. 64.)

Scriptum est comitibus, marchionibus, baronibus, potestatis et consulibus civitatum et villarum comitatibus, ac omnibus aliis potestatem et jurisdictionem habentibus et aliis amicis et fidelibus suis ad quos presentes littere pervenerint salutem et omne bonum. Cum dilecti nobis in Christo fratres predicatores in terris carissimi domini et nepotis nostri illustris regis Francie inquisitores heretice pravitatis auctoritate apostolica deputati in Lombardia et ad alias partes ytalie sane intelleximus proficisci intendant seu mittere nuncios specialcs ad explorandos ibi hereticos et alios pro heresi fugitivos qui de terris predictis aufugerent et se ad partes ytalie transtulerunt et pro ipsis hereticis et fugitivis ad loca unde aufugerint per se vel per eosdem nuncios reducendis, rogamus et requerimus quatenus eisdem fratribus vel predictis eorum nuntiis presentium portatoribus in exigendis predictis vestrum impendatis consilium auxilium et favorem ut per terras et potestates vestras ipsos salvo et secure cure rebus societatis et familia suis conducatis et conduci faciatis cundo redeundo et morando. Ad salvamentum et liberationem eorum efficaciter intendentes quocies sibi necesse fuerit et vos inde credederint requirendos. Datum apud urbem veterem penultimo madii primæ indictionis.

2.
(Anno 1269, Registro 4, Lettera B, fol. 47.)

Scripture est universis justitiariis secretis baiulis judicibus magistris juratis ceterisque officialibus atque fidelibus suis per regnum sicilie constitutis etc. Cum religiosus vie frater benvenutus ordinis Minorum inquisitor heretice pravitatis Regebatium et Jacobucium familiares suos latores presentium pro capiendis quibusdam hereticis per diversas partes regni nostri morantibus quorum nomina inferius continentur mittat ad presens et petiverit nostrum sibi ad hoc favorem et auxilium exhiberi fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus ad requisitionem dictorum nunciorum vel alterius eorumdem omnes hujusmodi hereticos cum bonis eorum omnibus tam stabilibus quam mobilibus seseque moventibus capientes faciatis personas illorum in locis tutis cum summa diligentia custodiri. Bona vero ipsorum ad opus nostre curie fideliter et solliciter conservari. Attentius provisuri ne in hoc aliquem adhibeatis negligentiam vel defectum sicut divinam et nostram indignationem cupitis evitare et nihilominus de hiis que ceperi- tis faciatis fieri quatuor publica consimilia instrumenta, quorum uno penes vos retento alio penes eum qui bona ipsa custodierit dimisso, tercium ad cameram nostram et quartum ad magistros rationales magne nostre curie destinetis. Nomina vero hereticorum ipsorum sunt hec (sequuntur nomina 67). Datum in obsidione lucerie XII. Augusti decline secunde indictionis.

3.
(Anno 1269, Reg. 6, Lettera D, fol. 135.)

Karolus etc. Berardo de Rajona militi etc. Cum te ad justitiariatum aprutii et comitatus molisii pro inveniendis et capiendis patarenis hereticis ae receptatoribus et fautoribus eorum specialiter duximus destinandum fidelitati tue districte precipiendo mandamus quatenus ad partes illas etc. personaliter conferens in inveniendis et capiendis ipsis omnem curam quam poteris et diligentiam et sollicitudinem studeas adhibere, ita quod possis exinde in conspectu nostre celsitudinis commendabili merito apparere. Nos enim scribimus omnibus officialibus nostris ceterisque in eisdem partibus constitutis ut super hiis celeriter exequendis dent tibi consilium et auxilium opportunum. Datum Neapoli XIII. Decembris XIII. indictionis.

4.
(Anno 1270, Reg. 9, Lettera C, fol. 39.)

Xiiij Martii Neapoli scripture est Johannutio de Pando magistro portulano et procuratori curie in principatu et terra laboris etc. Quia ex insinuatione fratris Mathei de Castro Maris inquisitoris in regno Sicilie heretice pravitatis intelleximus quod idem frater Matheus nuper invenerit in civitate beneventana tres patarenos, unum videlicet lombardum nomine Andream de Vivi Mercato, alium nomine Judicem Johannem de zeccano, et tertium Thomasium Russum nomine de Maula saracena quos judicavit relapsos et tradi fecit ignibus et comburi, quorum bona omnia sunt regie curie tanquam bona Patarenorum juste et rationabiliter applicata, Devotioni tue etc. quatenus statim receptis presentibus de bonis omnibus tam stabilibus quam mobilibus et semoventibus ipsorum Paterenorum cure omni diligentia inquirere studeas, quibus inventis et captis debeas ea pro parte curie fideliter procurare, faciens redigi in quaterno uno transumptum inquisitionis ipsius in quo quaterno contineantur etiam bona omnia que ceperis, quantitatem et qualitatem ipsorum in quibuscumque consistant et ubi ac valorem annuum eorumdem: quem quaternum cum litteris tuis continentibus processum tuum totum quem in premissis hujusmodi sub sigillo tuo etc. sine dilatione transmittas, in quo quaterno similiter redigi facias formam presentium litterarum. Datum Neapoli ut supra.

5.
(Anno 1271, Reg. 10, Lettera B, fol. 96.)

Pro fratre Trojano inquisitore heretice pravitatis.--Item scriptum est cabellotis seu credentiariis super ferro, pice, et sale Neapolis ut cum scriptum fuerit eis alias ut de pecunia curie etc. fratri Trojano inquisitori heretice pravitatis in justitiariatu provincie terre laboris et aprutii de proventibus ferri picis et salis Neapolis ad requisitionem suam pro expensis suis, alterius socii fratis sui et unius notarii et trium aliarum personarum et equorum suorum pro mensibus martii aprilis madii junii julii et augusti presentis XIIII indictionis ad rationem de augustali uno per diem uncias auri XLVII ponderis generalis in principio videlicet dicti mensis martii deberent ecclesie exhibere etiam mandatum est sub pena dupli ut dictam pecuniam juxta continentiam predictarum litterarum eidem fratri Trojano vel nuncio etc. persolvant. Datum ut supra (apud Montem Flasconem XVIII Martii, XIV indictionis).

XII.
LETTERS OF CHARLES II. OF NAPLES ORDERING THE PROSECUTION OF A RELAPSED HERETIC.
(MSS. Chioccarelli, T. VIII.)

Scripture est religioso viro Fratri Roberto de Sancto Valentino Inquisitori in Regno Siciliæ post salutem. Olim rcligioso viro Fratri Benedicto prædecessori tuo in eodem inquisitionis officio post salutem scripsisse dicimur in hæc verba. Veridica nuper accepimus relatione quod te ex officio tuo contra hæreticæ pravitatis infectos inquirente Petrus de Bucclanico ipsius castri archipresbyter de pluribus articulis contra fidem Catholicam inventus est labefactus, cumque satis expediat in contemptæ religionis vindictam ad reprimendum tam damnabile exemplum hæreticæ pravitatis te satis insurgere viribus ad celerem punitionem tam enormis criminis fidelitati tuæ mandamus quatenus statim receptis presentibus sic omni specie corruptionis procul ejecta in præmissis contra dictum archipresbyterum tam fideliter prosequaris processum quod inde Deo placens honori ordinis tui deservias et apud nos qui dicti negotii plenam habemus fidem et notitiam dignas tibi laudes valeas vindicare. Datum apud Monasterium Regalis Vallis die 10 mensis Martii 4 Indict (1306).--Noviter autem facta nobis assertio continebat quod memoratus archipresbyter ad vomitum rediens in ejusdem hæreticæ pravitatis laqueum est relapsum, quod si veritate fulcitur de tanta profecto obstinatione turbati devotionem tuam attenta exhortatione requirimus ut tam ex processu dicti prædecessoris tui contra dictum archipresbyterum ab olim habito quam habendo per te ut cupimus denuo contra eum meritis (?) sive indagine in prædictis sic tuæ disciplinæ virga in dictum archipresbyterum proinde desæviat aspere ut impunitate non gaudeat hostis fidei orthodoxæ. Tuque propterea digna apud Deum et nos laude attolaris. Datum Neapoli apud Bartholomæum de Capua militem Logothetam et Prothonotarium Regni Siciliæ anno Domini 1307 (1308) die ultimo Augusti, 6 Indict. Regnorum nostrorum anno 24.

XIII.
OATH OF THE DOGE OF VENICE IN 1249. (Archivio di Venezia. Codice ex Brera No. 277.)
Promissio Domini Marini Mauroceno.

In nomine dei eterni amen. Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo quadragesimo nono mense Junii die terciodecimo intrante indictione septima Rivoalto. In palatio ducatus Veneciarum feliciter amen. . . . Ad honorem dei et sacrosancte matris Ecclesie et robur et defensionem fidei catholice studiosi erimus cum consilio nostrorum consiliariorum vel maioris partis quod probi et discreti et catholici viri eligantur et constituantur super inquirendis hereticis in venecia. Et omnes illos qui dati erunt pro hereticis per dominum Patriarchum Gradensem, Episcopum Castellanum vel per alios episcopos provincie duchatus Veneciarum a Grado videlicet usque ad caput aggeris comburi faciemus de consilio nostrorum consiliariorum vel maioris partis ipsorum. . . . Ego Marinus Maurocenus Dei gratia Dux manu mea subscripsi.

CAPITULARE SUPER PATARENIS ET USURARIIS (1256).
(Dal Registro intitulato, Capitolari di più Magistrati riformato nell' anno 1376. Miscellanea Codici, No. 133, p. 121.)

Item juro quod amodo usque ad unum annum et per totum ipsum annum simul cure meis vel cum altero eorum studiosus ero bona fide sine fraude ad inquirendum et inveniendum patarenos hereticos et suspectos de heresi tam venetos quam forinsecos in civitate Rivoalti et si quem talem vel tales invenero secreturn aput me habebo et quam cito potero bona fide sine fraude denunciabo domino Duci et consiliariis ejus vel aliis quibus per dominum ducem et suum consilium fuerint hoc commissum. Hec autem omnia observabo bona fide sine fraude remoto odio vel amore prece vel precio, et servitium inde non tollam nec faciam tolli. Item attendam et observabo ea que continentur in capitulari maioris consilii.--Si autem secundo in eodem crimine quis fuerit depreensus penam predictam incurrat et bannizetur et expellatur de veneciis si forinsecus fuerit venetus autem quociens inventus fuerit penam incurrat predictam excepto quod de veneciis non bannizetur nec expellatur. Post anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto (1256) indictione XIIII. mense februarii fuit hoc additum in presente capitulate.

END OF VOL. II.

-----------------------------------------------
[Continue to VOLUME III - Chapter 1]


[ Return to Contents | VOLUME III ]