Make your own free website on Tripod.com


A HISTORY OF THE INQUISITION OF THE MIDDLE AGES. - III

VOLUME III - APPENDIX.


APPENDIX

I. CONFESSION OF A HARBORER OF SPIRITUALS.
(Doat, XXVII. fol. 7 sqq.)

This is one of twenty-two similar cases. The statements have every appearance of being drawn up to lay before an assembly of experts. Johannes de Petra, sartor, filius quondam Guillelmi de Petra oriundus de parrochia Vallis diocesis Mimatensis, habitator Montispessulani, sicut per ipsius confessionem in judicio sub anno Domini MCCC vigesimo sexto mense Novembris et Januarii factam, legitime nobis constat a tribus vel quatuor annis ante tempus confessionis factæ per eum de infrascriptis contra Guillelmum Verrerii de Narbona et Petrum Dayssan de Biterris pro hæresi fugitivos in domo propria multo tempore receptavit, cum eis comedit et bibit, et ad diversa loca in eorum societate ivit, multosque alios fugitivos et alios de credentia beguinorum combustorum etiam in dicta domo sua vidit, et cum eis comedit et bibit frequenter, et etiam fratrem Raimundum Johannis apostatam ab ordine minorum et a fide fugitivum in dicta domo propria ad prandendum invitavit, sibique comedere et bibere de suis bonis dedit, in festo fratris Petri facto per eos in Montepessulano interfuit et comedit, aliasque multipliciter et diversimode cum ipsis fugitivis et quibusdam aliis de credentia beguinorum conversatus fuit non cum omnibus simul et semel, sed diversis vicibus, aliquando cum uno, alias cum duobus vel pluribus, sicuti veniebant, sciens eos esse tales.

Item ab eis fugitivis et beguinis seu aliquibus eorum errores infrascriptos audivit, videlicet: quod beguini qui fuerant condemnati et combusti in Narbona, Capitestagno, Biterris, Lodeva et Lunello et alibi fuerant boni homines et catholici, et fuerant indebite et injuste condemnati, et quod erant sancti et martyres gloriosi; et idem audivit a qoudam quem nominat dici de fratribus minoribus Massiliæ combustis, videlicet quod erant injuste condemnati, et quod erant mortui sancti martyres gloriosi, et erant in Paradiso, et quod tenuerant sanctam vitam et bonam, et viam veritatis et paupertatis, et quod propter hoc inquisitores condemnabant eosdem.

Item audivit ab eodem quem nominat quod dominus papa qui nunc est non est verus papa sicut fuit Sanctus Petrus nee habet illam potestatem quam Dominus Jesus Christus dederat beato Petro, quodque si fuisset verus papa non consentiret nee sustineret quod dicti beguini et fratres minores condemnarentur qui tenebant viam Dei et veritatis.

Item quod cardinales et alii prælati ecclesiæ Romanæ sustinebant et faciebant prædictas condemnationes propter favorem et timorem dicti domini papæ, dicens ipse Joannes quod inductus per dictum hominem prædictos errores credidit, scilicet dictos condemnatos credidit fuisse idjuste condemnatos et esse sanctos et martyres gloriosos et esse in Paradiso, credidit etiam quod dominus papa non esset verus papa propter condemnationem prædictorum, sicut a prædicto homine et pluribus aliis quos nominat se asserit audivisse, et fuit in credentia prædictorum errorum ab illo tempore citra, quo prædictus homo sibi prædictos errores dixit usque ad illud tempus quo fuit in Montepessulano arrestatus de mandato inquisitoris, et tunc pœnituit ut asserit, de prædictis.

Item audivit a quibusdam, scilicet a predicto Guillelmo Verrerii et aliis quod si unus homo fecisset votum eundi ad Sanctum Jacobum quod melius faceret si daret pecuniam illam quam expendere posset in via pauperibus latitantibus et non aliis qui publiæ mendicabant, quia S. Jacobus vel aliquis alius sanctus non indiget oblationibus quæ sibi offerebantur.

Item quod si unus homo promiserit alicui sancto vel beatæ Mariæ virgini unam candelam vel ejus valorem, daret pauperibus, et hoc credidit ipse loquens et in ipsa credentia stetit per unum annum vel quasi sicut dixit; committens prædicta a prædicto tempore citra celavit ea nec confiteri voluit, donec captus est et longo tempore sub arresto positus et denique in muri carcere detentus fuit, et contra proprium juramentum de prædictis celavit et negavit expressius a principio veritatem, nec dictos fugitivos detexit nec capi procuravit, dicens se pœnitere.

II. BULL OF JOHN XXII. ORDERING THE TRANSFER OF PIERRE TRENCAVEL.
(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXV. fol. 18.)

Johannes episcopus servus servorum Dei dilecto filio Michaeli Monachi de ordine fratrum minorum inquisitori hæreticæ pravitatis in partibus Provinciæ auctoritate apostolica deputato salutem et apostolicam benedictionem. Ex insinuatione dilecti filii Joannis de Prato de ordine fratrum prædicatorum inquisitoris hæreticæ pravitatis in partibus Carcassonensibus auctoritate apostolica deputati nuper accepimus quod Petrus Trencavelli de Aurilhat Biterrensis diocesis, qui olim de crimine hæresis delatus et vehementer suspectus captus extitit et in muro inquisitionis Carcassonæ positus et detentus, de quo muro postmodum temerariis dicitur ausibus aufugisse, quodque factis subsequente rite processibus contra eum, ipsoque reperto de crimine hujusmodi culpabili et resperso, in sermone publico Carcassonæ de eodem fuit crimine condemnatus tanquam hæreticus, necnon Andræa ejusdem Petri filia, de prædicto crimine vehementer suspecta et etiam fugitiva, mancipati tuis carceribus detinentur. Cum autem negotio fidei expediat quod præfati Petrus et Andræa, ut de aliis per ipsos ut fertur infectis, ipsorumque fautoribus in eis partibus possit haberi certitudo plenior, inquisitori restituantur prædicto, nos qui negotium hujusmodi ubique cupimus, Domino co- operante, prosperari, præfati inquisitoris in hac parte supplicationibus inclinati, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus quatinus eidem inquisitori ejus certo nuncio prædictos Petrum Trencavelli et Andræam filiam ejus restituere, cessante difficultatis obstaculo, non postponas. Datum Avenione decimo secundo Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno undecimo. ( 21 Mar. 1327.)

III. SENTENCES OF NAPROUS BONETA.
(Doat, XXVII. fol. 95.)

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Cum nos fratres Henricus de Chamayo Carcassonæ et P. Brunt Tholosanus inquisitores, et Hugo Augerii et Durandus Catherini commissarii supradicti per inquisitionem legitime factam invenimus et per confessionem vestram fatam iu judicio legitime nobis constat quod tu Naprous Boneta filia quondam Stephani Boneti de Sancto Petro de la Cadiera diocesis Nemausensis, habitatrix Montispessulani, contra veram fidem catholicam et ecclesiam Romanam sacrosanctam, potestati et auctoritati sanctæ sedis apostolicæ et domini summi pontificis detrahendo, de potestate et auctoritate ipsius vicarii Domini nostri Jesu Christi ac sacrosanctæ ecclesiæ principatum et fundamentum indissolubile, et claves ac sacramenta blasphemando et quantum in te est totaliter enervando, et male ac perverse sentiendo de fide, plures articulos sacris canonibus contrarios, hæereticales et erroneos sustinuisti et adhuc sustinere niteris animo pertinaci, sicque tam graviter in crimine hæereseos deliquisti prout est tibi lectum et recitatum intelligibiliter in vulgari; idcirco nos inquisitores et commissarii antedicti, præfati illius vestigiis inhæerentes qui non vult mortem peccatoris, sed majus ut convertatur et vivat, te Naprous Boneta prædictam tantos et tam enormes errores et hæereses, ut præmittitur sustinentem et defendere volentem protervia improba et anima pertinaci, sæpe ac sæpius caritative prius per nostrum prædecessorem multipliciter monitam et rogatam iteratis vicibus, nihilominus requisivimus, rogavimus, monuimus et per probos viros religiosos et sæeculares moneri et rogari salubriter et humiliter fecimus ut a prædictis erroribus resilire et eos revocare verbo et animo ac etiam abjurare velles, redeundo fideliter et veraciter ad sanctæ matris ecclesiæ unitatem quæ claudere non consuevit, imo potius aperire gremium ad eam redire volenti; tu vero monitiones et requisitiones hujusmodi et preces admittere hactenus recusasti et adhuc etiam recusas tuæ sævitiæ inhærens et insuper asserens te velle in ipsis erroribus et hæresibus, quos veros et catholicos asserts, vivere atque mori, nolens nostris et peritorum proborumque virorum in sacra scriptura et in utroque jure doctorum consilio credere, quoquomodo attento per nos, et viso per experientiam manifestam quod per impunitatis audaciam fiunt qui nequam fuerunt quotidie nequiores, ex nostro compulsi officio, ad quod cum diligentia exercendum ex præcepto sanctæ obedientiæ obligamur, nolentes sicuti nec debemus tam nefanda et tortæ ecclesiæ et fidei catholicæ obviantia periculosissime ulterius tolerare, de multorum virorum religiosorum et sæcularium peritorum in utroque jure super præmissis consilio præhabito diligenti, Deum habentes præ oculis, sacrosanctis evangeliis Jesu Christi positis coram nobis ut de vultu Dei nostrum prodeat judicium et rectum appareat coram Deo oculique nostri videant æquitatem, hac die loco et hora præsentibus per nos peremptorie assignatis ad audiendum diffinitivam sententiam, sedentes pro tribunali, Christi nomine invocato, te Naprous, in et cum his scriptis pronuntiamus, judicamus et declaramus esse hæreticam et hæresiarcham impœnitentem et in tua duritia pertinacem, et ecclesia non habeat quid ulterius faciat de talibus, re, tanquam hæreticam et hæresiarcham impœnitentem et obstinatam relinquimus curiæ sæculari, eamdem curiam rogantes, prout suadent canonicas sanctiones, ut tibi vitam et membra citra mortis periculum illibata conservet.

IV. CONFESSION OF A FRATICELLO OF LANGUED0C.
(Doat, XXVII. fol. 202.)

Frater Bartholomeus Bruguiere, sicut per ipsius confessionem sub anno Domini MCCCXXVIII. mense Februarii factam in judicio, legitime nobis constat, quod quibusdam quos nominat dixit: Loquamur de istis papis, intelligendo sicut dixit, de Domino Joanne Papa XXII. et de illo Italico, sic intruso, et subjunxit in veritatem: "Modo dum Missam celebrabam, et fui in illo puncto in quo est orandum pro Papa nostro, steti ibi aliquandiu rogitans et hesitans pro quo istorum Paparum orare debuerem, et dum sic stetissem per aliquod spatium, non procedens ultra, cogitavi quod unus illorum ecclesie regimen usurpabat, alio existente vero Papa, et idcirco volui quod oratio mea esset pro illo qui juste regimen Ecclesie tenebat, quicunque esset ille." Alec dixit quid determinasset, se ad unum nec ad allure predictorum.

Item dixit duobus fratribus predicatoribus: "Vos alii fratres habetis bonum tempus in isto Papa in istis partibus, et fratres nostri malum, sed in Lombardia cure illo Papa Italico est totaliter contrarium." Dixit enim quod audiverat quod in creatione illius Pape italici fuerunt septuaginta prelati.

Item dum citatus venirct ad inquisitoris penitentiam et jurasset ad sancta Dei Evangclia certa hora in ejus presentia comparere, hoc non obstante non comparuit, sed abscondit se nolens venire ad inquisitoris maudatum.

Item frequenter audivit multos fratres sui ordinis qui dicebant quod bone staret, quod Deus darer Domino Joanni Pape tales facendas quod de negotiis illius ordinis non recordaretur, quia videbatur dictis fratribus quod dictus dominus Papa non haberet aliquid pungere vel restringere nisi ordinem eorumdem, et dixit seipsum dixisse predicta cum aliis; causam suam et dictorum fratrum quare ista dicebant assignavit, quia dominus Papa revocaverat constitutionem per quam dicebant procuratores suos esse procuratores ecclesie Romane.

Item dixit quod audivit frequenter a multis fratribus sui ordinis fratrem Michaelem quondam suum ministrum generalem esse injuste depositum et excommunicatum.

Item dixit quod dum semel predicabat dixit ista verba: "Dicitur quod habemus duos Papas, et tamen ego credo unum esse verum Papam," et, aliquibus verbis interjectis, subjunxit hec verba: "Teneant se ergo cum fortiori."

Item dixit quod dum semel in magna societate fratrum diceret: "Utinam iste Antipapa esset de ordine predicatorum, vel de statu alio" respondit unus de fratribus: "Plus volo quod dictus Antipapa sit de ordine nostro, quia si esset de statu alio, tunc nec ipsum nec istum Joannem Papam haberemus amicum, et tandem istum Italicum habemus amicum." Cujus dicto applauserunt omnes presentes dicentes: "Bene comedit se et rodit semetipsum modo iste Papa Joannes ;" et videbatur ipsi qui loquitur, sicut dixit, quod de ruina, infortuniis ecclesie que Domino Joanni pape contingebant, tempore sui regiminis, multum gaudebant. Hec omnia audivit ipse qui loquitur, nec revelavit.

Item, mense Mail sequenti, ipse predicta verba que debuit dicere in sermone, videlicet: "Habemus duos Papas, teneamus nos cum fortiori" revocat tanquam falso confessata per eumdem, quam confessionem fecerat, sicut dixit, metu carceris et catene et jejunii et aque, de quibus sibi plurimi minabantur ut dixit. Premissa omnia alia asserit esse vera, dixit tamen quod, istis non obstantibus, nunquam credidit quin dominus noster Papa Joannes XXII. esset verus Papa. Postque, anno quo supra, die nona Septembris, sentiens et videns se convictus per testis super verbis predictis in ipso sermone prolatis, rediit ad confessionem predictam, et ab ipsa revocatione penitus resilivit et se supposuit misericordie Inquisitoris.

(Doat, XXXV. fol. 87.)

Joannnes episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Inquisitori heretice pravitatis in partibus Carcassonensibus, auctoritate apostolica deputato, salutem et apostolicam benedictionem. Exposuit nobis dilectus filius Raimundus de dots ordinis fratrum minorum, ejusdem ordinis procurator generalis, quod licet Bartholomeus Brugerie olim predicti ordinis jamdudum, suis culpis et delictis exigentibus, per dilectum filium Geraldum Ottonis ipsius ordinis generalem ministrum ab eodem ordine fuerit per sententiam deffinitivam expulsus, tu tamen ipsum ratione criminis heresis de qua sc respersum reddidit et convictum, cum habitu dictorum fratrum defines tuis carceribus mancipatum; sane quia in opprobrium redundaret fratrum et ordinis predictorum si dictus Bartholomeus postquam sic expulsus extitit ab eorum ordine ipsorum habitum in carceribus gestaret predictis, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus habitum ejusdem Bartholomei prefato procuratori vel dilecto filio guardiano fratrum ejusdem ordinis Carcassone studeas quantocius assignari. Datum Avenione decimo sexto Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno quintodecimo ( 16 Sep. 1331).

V. EXTRACTS FROM THE SENTENCE OF CECCO D'ASCOLI

Senza nissuna opressione di forza per sua libera e spontanca voluntà costituito dinanzi a noi in giudizio disse e confessò che mentre che fu citato e ricevuto per il religioso e reverendo Fr. Lamberto del Cordiglio del Ordine de' Predicatori, inquisitore dell' erotica pravità della Provincia de Lombardia comparse di- nanzi a lui e confessò in giudizio che elli. aveva detto e dogmatizato publicamonte, leggendo che un uomo poteva nascere sotto la Costellazione che neccssariamente fosse rico. o povere e d' esser decapitato o appiccato, se Iddio non mutasse l'ordine della natura, nè altrimenti potesse essere parlando della potenza di Dio ordinata, overo ordinario, benchè per potenza assoluta di Dio potesse essere altrimenti. Ancora che aveva detto in una certa sua lezione che dal segno dell' ottava sfera nascono homini felici di divinità, i quali si chiamo dijnabet, i quali mutano le leggi secondo più o meno, come fu Moyse, Ermete Mello e Simone Mago. Ancora che egli aveva detto e dogmatizato perchè Cristo figliolo di Dio ebbe nella sua nascita la Libra nel decimo grado d' essa per ascendente, che per ciò doveva essere giusta la sua morte per destinazione, e doveva morire di quella morte e modo che mori, e perchè Cristo ebbe il .Capricorno nell' angolo della terra però nacque in una stalla, e perchè ebbe lo Scorpione in secondo grado, però doveva esser povero, e perchè l' istesso Cristo ebbe Mercurio in Gemmini in casa propria nella nona parte del cielo, però doveva avere scienza profonda data sotto metafora. Ancora perchè aveva detto che l' istesso Anticristo era per venire in forma di buon soldato et accompagnato nobilmente, ne verrà in forma di poltrone, como venne Cristo accompagnato da poltroni--

-- Ancora disse e confcssò che doppo la predetta abiurazione e penitenza... confessò d' aver osservato le costellazioni de' corpi celesti e che secondo il corso della stella credo che nascono i costumi degli huomini e azioni e fini e che secondo queste cose giudicò nel comprare e vendere per argomentare il bene e schifare il male, et ancora nel fare essercizij et altre azzioni umane.
Ancora disse e confessò che quando fu interrogato da un certo fiorentino rispose che credeva esser vere quelle cose che si contengono nell' arte magica o Negromantia, e replicando il medcsimo fiorentino che se fosse vero i principi e potenti huomini nel mondo acquisterebbero tutto, rispose e disse che non s'acquistano perchè non sono in tutto il mondo tre astrologi che sappiano scrvirsi bene di quell' arte, e questo disse aver detto per se medcsimo perchè fecce più in quell' arte astrologica che alcun altro che fosse stato da Tolomeo in qua

-- Pronunciamo in questi scritti il predetto Maestro Cecco eretico a sentire questa sentenza, e costituto in nostra presenza di esscre ricaduto nella eresia abiurata e di essere stato relasso, e per questo doversi rilassare al giudizio secolare, e lo rilasiamo al nobil soldato e cavaliere illustrissimo signor Jacopo da Brescia Vicario fiorentino di questo ducato presente e recipiente, che lo debba punire con debita considerazione, e di più che il suo libretto e scritto superstizioso pazzo e negromantico fatto dal detto Maestro sopra la sfera, pieno di eresie falsità e ingane, et un cert' altro libretto volgare intitolato Acerbo, il nome del quale esplica benissimo il fatto, avenga che non contenga in se maturità o dolcezza alcuna Cattolica, ma v' abbiamo trovato molto acerbità eretiche e principalmente quando v' include che si appartengono alla virtù e costume che riduce ogni cosa alle stelle come in causa, e dannando i loro dogmi e dottrine e riprovandoli deliberiamo e comandiamo per sentenza doversi abbrucciare, et al eretico desiderando toglier la vena della fonte pestifera per qualsivoglia meato derivino--

-- Il sopradetto Signor Vicario immediatamente e senza dilazione mandando per il capitano e sua famiglia il predetto Maestro Cecco al luogo della giustizia dinanzi ad una moltitudine grande radunata di popolo in quel luoga, lo fece abbrucciare come richiedevano li suoi errori, sino alla morte sua penale, et a terrore et esempio di tutti gli altri, come riferiscono di aver visto con li proprij occhij Signor Vandi dal Borgo, Borghino di Maestro Chiarito dal Prato, Manovello di Jacopo, e Giovanni Serafino, familiari dell' Uffizio andando all' istesso luogo, come in Firenze e publico e per evidenza del fatto manifesto.

VI. SENTENCE OF A CARMELITE, SORCERER.
( Archives de l'Inquisition de Carcassone.--Doat, XXVII. fol. 150.)

In nomine Domini amen. Quoniam nos frater Dominicus Dei gratia et apostolicæ sedis Appamiæ episcopus et fratres Henricus de Chamayo Carcassonæ et P. Bruni Tholosanus ordinis prædicatorum inquisitores hæreticæ pravitatis in regno Franciæ auctoritate apostolica deputati, per tuam confessionem propriam in judicio legitime factam coram reverendo patre in Christo domino Jacobo tunc Appamiæ episcopo nunc vero sedis apostolicæ cardinalis, * et postmodum coram nobis per te recognitam, et etiam duobus vicibus confirmatam legitime invenimus et nobis constat quod tu, frater Petrus Recordi ordinis beatæ Mariæ de Carmelo a quinque annis ante confessionem per te factam in judicio de infrascriptis et citra diversis temporibus et locis, diabolico seductus consilio et libidinis ardore succensus, voto castitatis quod in professione tui ordinis emiseras, pro dolor! violato, multa gravia et enormia commisisti sortilegia hæresim sapientia, modis et conditionibus variis et abominabilibus, etiam recitatione indignis, et inter alia quinque imagines cereas diversis temporibus succesive fecisti et fabricasti, multas et diversas dæmonum conjurationes et invocationes dicendo dum dictas imagines fabricabas, et quamplurima venenosa etiam immiscendo, et sanguinem bufonis terribili et horribili modo extractum infra dictas imagines infundendo et ipsas imagines supra unam tabulam tapazeto vel panno coopertam ptostratas de sanguine narium tuarum in ventre spargendo et etiam de saliva tua immiscendo, intendens per hoc diabolo sacrificare, quas imagines sic factas et aliis modis recitatione indignis ponebas clandestine in limine hospitiorum aliquarum mulierum quas cognoscere volebas carnaliter, et de quarum numero tres isto modo habuisti et carnaliter cognovisti et duas alias cognovisses carnaliter nisi de loco ad locum per ordinem tuum transmissus fuisses; et cognitis eisdem

____________________
* Jacques Fournier (subsequently Benedict XII.) was made Cardinal of S. Prisca in the creation of December 18, 1327, but he had been previously translated from the see of Pamiers to that of Mirepoix (Ciacconii Vit. Pontif. Ed. 1677, II. 424). Pierre Recordi's trial must, therefore, have endured for at least several years.

mulieribus et cum eis actu luxuriæ perpetrato dictas imagines recipiens easdem in flumine jaciebas et unum papilionem dabas diabolo in sacrificium, et ejusdem diaboli præsentiam per ventum aut alias sentiebas, credens dictas imagines habere virtutem astringendi dictas mulieres ad amorem tui vel si consentire nollent per dæemoncs affligendi, et in dicta credentia stetisti per sex annos vel circa usque captus fuisti.

Item quamdam de imaginibus prædictis in ventre percussisti, et inde sanguis exivit.

Item cuidam personæ quam sciebas esse de hæresi culpabilem, in muro de Alemannis detentæ favorem impertivisti quamdam cedulam manu tua scriptam cum qua se defenderet scribendo et tradendo eidem, et multa alia sortilegia commisisti quæ prolixum esset referre et audientibus forte tædiosum.

Multociens in confessionibus tuis variasti et revocasti eas sæpius contra juramentum proprium temere veniendo. Demum tamen ad cor rediens ad istas confessiones pristinas redeundo et eas ratificando et approbando tanquam veras, dixisti te corde et animo pœnitere et velle redire ad viam veritatis, et sanctæ matris ecclesiæ unitatem, supponens te humiliter misericordiæ ejusdem sanctæ matris ecclesiæ ac nostræ et petens absolutionis beneficium a sententia excommunicationis, quam pro præmissis culpis incurreras tibi per nos misericorditer impendi, offerendo te paratum portare et complere humiliter pro posse pœnitentiara quam pro prædictis et aliis per te commissis tibi duxerimus injungendam.

Idcirco nos episcopus et inquisitores præfati, attenta gravitate culparum tuarum prædictarum et aliarum quæ commisisti, et revocationes varias quas fecisti, considerantes rectæ intentionis oculo quod si talia nefanda crimina transires impune, forsitan ad eadem vel similia imposterum iteranda facilius relabereris et mala malis ultimaque pejora prioribus aggregares; quodque si austeritatem justitiæ et rigorem apud te vellemus cum totali severitate judicialiter exercere gravibus pœnis et quasi insupportabilibus punire deberes, quia tamen ecclesia non claudit gremium redeunti humiliter misericordiam et gratiam postulanti, æstimantes et per experientiam æstimantes te corde bono et intentione non ficta demure fuisse confessum, et recognovisse de te et aliis veritatem, necnon toto posse ad promotionem negotii inquisitionis existens in carcere cum quibusdam personis de hæresi culpabilibus et delatis, veritatem super dicto crimine celantibus et confiteri nolentibus, ad confitendum nmltipliciter induxisti multaque gravia quæ ab ipsis audiveras revelare curasti, de quibus in fidei negotio et dictæ inquisitionis officio bonum spirituale non modicum provenit et in futurum etiam provenire poterit, Domino annuente, propter quod majori gratia et misericordia te reddidisti in hoc casu spiritualiter digniorem, et insuper pensato dicti ordinis tui honore, cui quantum bono modo poterimus deferre volumus, et ipsius confusionem effugere, gratiose in facto hujusmodi procedentes, te præfatum fratrem Petrum Recordi a sententia excommunicationis qua ligatus eras pro culpis prædictis, abjurata primitus per te in judicio coram nobis omni imaginum talium indebita fabricatione, adoratione, et dæmonum sacrificiis et immolatione, ac credentia sortilegiorum aliorum quorumcumque hæreticam sapientium pravitatem, et aliam quamcumque et specialiter omnem fautoriam hæreticorum et etiam hæresim necnon credentiam et receptationem et fautoriam sortilegorum et hæreticorum quorumcumque, de peritorum consilio super hoc habito misericorditer duximus absolvendum, et sedentes pro tribunali, sacrosanctis Dei evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei nostrum prodeat judicium, et oculi nostri videant æquitatem rectum quoque appareat coram ipso, hac die loco et hora præsentibus tibi per nos peremptorie assignatis, de prædictorum peritorum consilio, in et cum his scriptis, per hanc nostram diffinitivam sententiam dicimus et pronunciamus te fuisse sortilegum ac immolatorem dæmonum et fautorem hæreticorum et te tanquam talem et corde non ficto ut asseris pœnitentem et ad sinum matris ecclesiæ reversum, et nostris mandatis obedire paratum, promittentemque pro posse tuo complere pœnitentiam tibi per nos injungendam in et cum eisdem præsentibus scriptis te primitus omni sacerdotali et quocumque alio ecclesiastico seu clericali ordine dicimus et decernimus degradandum, et te sicut præmittitur postquam degradatus fueris ad agendum pœnitentiam pro commissis ex nunc pro tunc et ex tunc pro nuns ad perpetuum carcerem in Tholosano conventu tui ordinis tibi per nos deputatum sententialiter condemnamus et etiam adjudicamus; in quo quidem carcere in vinculis et compedibus ferreis detineri et panem et aquam dumtaxat pro omni cibo et potu tibi ministrari volumus et mandamus, ut ibidem perpetuo peccata tua defleas et panem pro cibo doloris et aquam pro potu tribulationis habeas et recipias patienter; ita quod vivere inibi sapiat tibi mortem, et mors quam ibi tuleris tibi vitam tribuat sempiternam.

Verum si, quod absit et Deus avertat, te in posterum antequam ad dictum carcerem venias vel in ipso fueris intrusus, diabolico instinctu fugere contigerit vel ipso carcere modo quolibet exire vel frangere absque nostro speciali mandato vel licentia et negligere aut non complere pœnitentiam prædictam tibi per nos impositam, volumus, ordinamus, et præsentis scripti serie declaramus absolutionem per nos et gratiam tibi factam penitus esse nullam, et te tanquam impœnitentem ficteque et dolose conversum, pristinæ excommunicationis vinculo fore totaliter irretitum.

Porro, ne priores et fratres dicti conventus ubi fueris in carcere detrusus negligenter aut scienter te permiserint evadere vel licentiam dederint evadendi, vel procurantibus assenserint, opem vel auxilium dederint scienter, protestamur eisdem et auctoritate qua fungimur nobis et nostris in officio successoribus potestatem specialiter reservamus procedendi contra ipsos et eorum quemlibet prout de jure, stylo, cursu, usu et privilegiis inquisitionis fuerit procedendum; retinemus autem nobis et nostris in hoc officio successoribus liberam potestatem et auctoritatem mutandi in dicta pœnitentia, et eam mitigandi vel minuendi, vel ipsam totaliter remittendi, si et quando et prout de peritorum consilio nobis visum fuerit faciendum, et in favorem tui ordinis super degradatione actualiter facienda de speciali gratis dispensamus, et dictam degradationem facere nee fieri volumus ob reverentiam ordinis memorati.

Lata fuit hæc sententia anno Domini MCCC vicesimo octavo, die Martis in crastino festi Sti. Marcelli (17 Jan. 1329), indictione XII., pontificatus SSmi patris et domini, Domini Joannis divina providentia papæ XXII. anno decimo tertio, in aula episcopali urbis Appamiæ, præsentibus venerabilibus et discretis viris (sequuntur 43 nomina), testibus. . ., et notariis. . . .

VII. BULL OF JOHN XXII. REPROVING SORCERY FROM THE JURISDICTION OF THE INQUISITION.
( Archives des Frères-prêcheurs de Toulouse.--Doat, XXXIV. fol. 181.)

Johannes episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopo tholosano ejusque suffraganeis et dilecto filio inquisitori hæreticaæ pravitatis in regno Franciæ per sedem apostolicam deputato, Tholosæ residenti, salutem et apostolicam benedictionem. Dudum venerabilis frater noster Guillelmus episcopus Sabinensis seripsit tibi, fill inquisitor, de mandato nostro per suas litteras in hac forma: Guillelmus miseratione divina episcopus Sabinensis religioso viro inquisitori hæreticæ pravitatis in partibus tholosanis salutem in Domino sempiternam. Sanctissimus pater noster et dominus, dominus Johannes divina providentia papa vicesimus secundus optans ferventer maleficos infectores gregis Dominici effugare de medio domus Dei, vult, ordinat, vobisque committit quod auctoritate sua contra eos qui dæmonibus immolant vel ipsos adorant aut homagium ipsis faciant, dando eis in signum cartam scriptam seu aliud quodcumque; vel qui expressa pacta obligatoria faciunt cure eisdem, aut qui operantur vel operari procurant quamcumque imaginem vel quodcumque aliud ad dæmonem alligandum seu cum dæmonum invocatione ad quodcumque maleficium perpetrandum, aut qui sacramento baptismatis abutendo imaginem de cera seu re alia factam baptizant, sive faciunt baptizare, seu alias cum invocatione dæmonum am fabricant quomodolibet, aut faciunt fabricari, aut si scienter baptismus seu ordo vel confirmatio iterantur.

Item de sortilegis et maleficis qui sacramento eueharistiæ seu hostia consecrata necnon et aliis saeramentis ecclesiæ, seu ipsorum aliquo, quoad eorum formam vel materiam utendo eis in suis sortilegiis seu maleficiis abutuntur, possitis inquirere et alias procedere contra ipsos, modis tamen servatis qui de procedendo cum prælatis in facto heresis vobis a canonibus sunt præfixi. Ipse namque dominus noster præfatus potestatem inquisitoribus datam a jure quoad Inquisitionis officium contra hæreticos, neenon et privilegia, ad prætactos casus omnes et singulos ex certa scientia ampliat et extendit quoadusque duxerit revocandum. Nos itaque præmissa omnia vobis significamus per has nostras patentes litteras de præfati Domini nostri Papæ speciali mandato facto nobis ab ipso oraculo vivaæ vocis. Datum Avenione die vicesima secunda mensis Augusti anno Domini MCCC vicesimo, pontificatus prædicti Domini Papæ anno quarto. Sans noviter intellecto quod errores et abominationes in eisdem litteris comprehensi in partibus illis, de quibus in litteris ipsis habetur mentio, adhue vigent, nos cupientes super ipsis, ne deinceps pullulent, plenius providere, discretioni vestraæ præsentium tenors committimus et mandamus quatinus omnes inquisitiones quas auctoritate litterarum hujusmodi, vos, fratres Archiepiscope et suffraganei, prout quemlibet vestrum tangit, et tu inquisitor praefate, cum singulis eorumdem insimul, vel tu inquisitor solus per teipsum inchoastis, si completæ non fuerint, vos, Arehiepiseope et suffraganei, quilibet vestrum videlicet in sua diocesi per se vel alium, quem ad hue deputandum duxeritis, et tu inquisitor prædicte, insimul celeriter compleatis; quas postquam compleveritis una cum illis quæ jam per te solum, præfate inquisitor, forsitan sunt completæ, nobis sub vestris sigillis fideliter interclusas quanto citius poteritis transmittatis, ut eis visis quid faciendum sit tam super illis de quibus fuerit inquisitum, quam super omnibus caæteris de quibus nondum est inceptum inquiri, plenius et certius, auctore Domino, disponamus. Tu vero, inquisitor prædicte, super illis de quibus adhuc inquirere non cœpisti præetextu dictarum litterarum, nisi forsan aliud a nobis receperis in mandatis, te nullatenus intromittas. Per hæc autem non intendimus vobis vel vestrum alicui, quantum ad illa quæ a jure vobis alias sunt permissa, in aliquibus derogari. Datum Avinione secundo Nonas Novembris, pontificatus nostri anno decimo quinto ( Nov. 4, 1330).

VIII. DECISION OF THE COUNCIL OF VENICE CONCERNING THE WITCHES OF BRESCIA.
( Archivio di Venezia, Misti Cons. X. Vol. 44, p. 7.)

1521 Die 21 Martii in Cons. X. cure additione. É sta sempre instituto del religiosissimo stato nostro in scontar li heretici et extirpar cussi detestando crimine, siccome nella promission del Serenissimo Principe et capitular de conseieri net primi capituli se leze. Dal che sine dubbio è processa la protectione che sempre el Signor Dio ha havuta della Republica nostra come per infinite experientie de tempo in tempo se ha veduto. Unde essendo in questa materia de i strigoni et heretici da proceder cure gran maturità però l' andarà parte che chiamado nel collegio nostro el Revmo Legato intervenendo i capi di questo conseio li sia per el Sermo Prencipe nostro cure quelle grave et accomodate parole pareranno alla sapientia de sua serenità dechiarito quanto l' importi che questa materia sia cure maturità et justicia rite et recte et per ministri che manchino de ogni suspitione tractata et terminata in forma che iuxta la intention et desiderio nostro tutto passi iuridicamente et cure satisfaction dell' honor del Signor Dio et della fede catholica. E però ne par debino esser deputadi ad questa inquisitione uno o dot Reverendi Episcopi insieme cure uno venerabile Inquisitor i qual tutti siano de doctrina, bontà et integrità prestanti ac omni exceptione majores: Azò non se incorri nelli errori vien ditto esser seguiti fin questo jorno et unitamente cum doi excellenti doctori de Bressa habbino a format legitime i processi contra i dicti strigoni et heretici. Formati veramente i processi (citra tamen torturam) siano portati a Bressa dove per i predicti cum la presentia et intervento de ambi li Rectori nostri et cum la corte del Podestà et quattro altri Doctori de Bressa della qualità sopradicta: siano lecti essi processi facti cure al dir etiam i rei et intender sei ratificheranno i loro dicti o se i voranno dir altro nec non far nove examinatione o repetitione et etiam torturar se cussi indiciaranno. Le quel cose facte cum ogni diligentia et circumspectione se procedi pot alia sententia per quelli a chi l' appartien, iuxta el conseio dei sopranominati.

Ala execution de la qual servatis omnibus premissis et non aliter, sia dato el brachio secular; et questo che se ha a servar neli processi da esser formati nel advenir sia medesimamente servato et exequito neli processi formati per avanti; non obstante che le sententie fusseno sta facts sopra de quelli. Preterea sia eflicacemente parlato cure dicto Revmo Legato e datogli cargo che circa la spese da esser fatte per la inquisitions el facci tal limitatione che sia convcniente e senza extorsion o manzarie come se dice esser sta facte fin al presente. Sed in primis se trovi alcun expediente che lo appetito del danaro non sia causa de far condennar o vergognar alcuno senza aver cum minima culpa sicome vien divulgato finhora in molti esser seguito. Et die cader in considerazione che quelli poveri di Valcamonica sono gente simplice et de grossissimo inzegno et che hariano non minor bisogno de predicatori cum prudente instructione della fede catholica che de persecutori cure animadversione essendo uno tanto numero de anime quante se ritrovano in quelli monti e vallade.

Demum sia suaso el Rmo Legato a la deputation de alcune persons idonee qual habbino ad reveder et investigar le manzarie et altre cose mal fatte che fusseno sta commesse fin questo jorno ne la inquisitione, et che habbino ad syndicar et castigar quelli che havesseno perpetrati de i mancamenti che si divulgano cum murnmration universale. Et questo sia facto de presenti senza interposition de tempo per bon exemplo de tutti.

Et ex nunc capture sit: che da poi facta la presente execution cum el Rmo Legato se vegni a questo Conseio per deliberar quanto se havrà ad scriver alli Rectori nostri de Bressa et altrove sicome sarà indicato necessario. Et sia etiam preso che tutte le pignoration ordinate et facte da poi la sospension presa a dì XII Dicembre proximo preterito in questo conseio siano irrite et nulle ne hayer debbino alcuna executione.

De parte--24. De non--1. Non sinceri--2.

IX. CONFESSION OF A PARDONER.
( Doat, XXVI. fol. 314.)

Anno Domini MCCLXXXIX quinto Kalendas Aprilis, Berengarius Pomilli clericus uxoratus de Narbona predicator questuarius citatus comparuit Carcassone coram fratre Guillelmo de Sancto Secano inquisitore, et juratus super sancta Dei evangelia dicere veritatem, requisitus per dictum inquisitorem sponte recognovit et dixit quod officium questuarii exercuerat pro fabrica pontium et ecclesiarmn et pro aliis negotiis triginta annis vel circa in diocesi Carcassone et Narbone et quibusdam aliis. Dixit etiam quod in diocesi Carcassonensi infra annum pluries predicavit publice clero et populo, dum missa solemniter celebrabatur, et inter alia predicavit ut dixit quod qui daret ei pro hospitali Sancti Johannis unam poneriam bladi pro dicta mensura haberet triginta missas.

Item dixit quod crux, in qua pependit Dominus Jesus Christus et quam portavit in suis humeris, erat adeo magna et tanti ponderis quod decem homines essent onerati de ea portanda. Item dixit quod cum beata Virgo staret ad pedem crucis, ad preces ipsius crux inclinata est ad eam versus terram, et ipsa osculata est pedes et manus filii sui dum penderet in dicta cruce, et iterato crux se erexit. Dixit etiam quod beata Maria Magdalena quandocumque esset peccatrix et exposita operibus luxurie, non tamen so exponebat hominibus effectu libidinis vel desiderio voluptatis carnalis, sed cum ipsa vocaretur Maria et Christus debebat concipi et nasci de Maria, credebat quod Christum debebat concipere et parere, et se diversis hominibus exponebat. Dixit etiam se predicasse quedam fabulosa de Purgatorio et de liberatione animarum benefacto eleemosinarum et Missarum, que tamen in scriptura reperiuntur, sed dixit se a bonis hominibus audivisse; et ista predicavit in presentia fratris Berengarii de ordinis hospitalis sancti Johannis qui moratur Narbone. Requisitus si predicta que superius scripta sunt credit et credidit esse vera, respondit quod non, sod falsa et mendosa et erronea, sed ea predicavit ut moveret homines quod darent sibi aliquid.

Dixit etiam quod predicta predicavit in ecclesiis de Podio-nauterio, de Aragone, de Villasicca, de Sancta Eulalia, de Comelano, de Monteclaro, de Roffiaco. Inquisitus si intelligit Latinum, respondit quod non. Super quibus petivit penitentiam et indulgentiam quam predictus inquisitor voluerit sibi injungere. Hec deposuit coram predicto inquisitore, presentibus fratribus Petro de Leva, Petro Regis, Joanne de Felgosio, ordinis fratrum predicatorum, et me Raimundo de Malveriis, notario inquisitionis qui hec scripsi et recepi.

END OF VOLUME III


INDEX

ABBREVATIONS.

-- Abp.=Archbishop.
-- Bp.=Bishop.
-- C.=Council.
-- exc.=excommunication or excommunicated.
--Inq.=Inquisition.
--inq.=inquisitor.

ABELARD on the sale of salvation, i. 41.
his "Sic et Non," i. 57.

Abjuration of penitents in autos de fé, i. 392.
of suspects, i. 456.
by confessed heretics, i. 457.
receivable at the stake, i. 542.
necessity of, ii. 476.
required of Huss, ii. 485.
modified offered to Huss, ii. 488, 489.
of Jerome of Prague, ii. 499.
of Joan of Arc, iii. 370.
of sorcery, iii. 499.
not required of Savonarola, iii. 234;
nor of Gilles de Rais, iii. 486.

Abruzzi, a refuge for Cathari, ii. 245.
Absentees, trial of, i. 403.
confiscation of their property, i. 504.

Absolution by wholesale, i. 40.
concurrence of bishop and inq. in, i. 336.
of familiars, i. 381.
mutual, of inqs., i. 422.
priestly, unavailing, i. 462.

Abundia, Domina, iii. 494.
Abuses of familiars, i. 382.
pecuniary, of Inq., i. 477.
Abyssinia, Dominican missions in, i. 298.
Inq. in, i. 355.

Academy of Rome, iii. 570.
Acciajuoli, their debt to Clement VI., ii. 277.
Accomplices, evidence of, i. 434.
Accursio, Frà, his proceedings against Ghibellines, iii. 201.
burns Cecco d'Ascoli, iii. 443.

Accusatio, i. 310.
discouraged by Inq., i. 401.

Accusations of heresy, their political utility, iii. 191.
Accused, examination of, i. 410. preliminary oath of, i. 399.
Accuser, security required of, i. 402.
Acerinus, St., i. 460.
Achaia, Templars prosecuted in, iii. 285.
Acquittal prohibited, i. 453; iii. 518.
Acre, fall of, in 1291, iii. 246.
Acts, unimportance of, i. 100; iii. 644.
Ada d'Avesnes, her piety, i. 45.
Adalbert, Bp., teaches angel-worship, iii. 412.
Adam, inquisitorial trial of, i. 406.
Adam of Bremen, his account of northern church, iii. 183.
Adam de Marisco, his belief in pseudo-Joachim, iii. 13.
Adamites in Bohemia, ii. 518.
Adamo da Como, his rigor, ii. 244.
Ad conditorem, bull, iii. 133.
Ad extirpanda, bull, i. 337, 421, 510; ii. 214; iii. 191, 431.
Adjuration for mercy, i. 227, 534.
Adoptianism, i. 217.
Adoration of heretics, its significance, i. 95, 450.
Ad providam, bull, iii. 323.
Adrian IV. overcomes Arnald of Brescia, i. 74.
Adrian V. protects John of Parma, iii. 25.
Adrian VI. commends Maximus, i. 214.
orders persecution of witches, iii. 546.

Advocates of heretics, their punishment, i. 321.
denial of, i. 444; ii. 478.
appointed by inq. iii. 517.

Æneas Sylvius--see Pius II.
Æsir, their magic powers, iii. 403.
Affirmative apostoli, i. 451.
Alfonso II. ( Portugal) persecutes heresy, ii. 188.
Africa, Inq. in, i. 355.
Age for holding benefices, i. 25; ii. 433.
of inqs., i. 374.
of, responsibility, i. 402, 436; ii. 399.

Agnus Dei, iii. 410.
Agostino Luciano serves Calixtins, ii. 565.
Agobard (St.) of Lyons denies sorcery, iii. 414.
Agrippa, Cornelius, on suspicion of heresy, i. 455.
his belief in Joachim, iii. 11.
defends a witch, iii. 545.

Ahriman, influence of the conception of, iii. 379.
Aicardo, Abp. of Milan, tries Matteo Visconti, iii. 199.
Aikenhead, hanged for heresy, i. 354.


[ Contents ]